Record
# 10 (Sawyer 172, dated 814)
[BL Additional 46204 (complete folio,
recto)]
CENYLFES FREOLS : —
In nomine dei excelsi qui est
spes omnium finium terre . et in mari longe . Ego coenulf eius melliflua gratia largiente rex merciorum cum consilio et
consensa optimatum meorum quorum infra carraxata sunt
uocabula . meo fideli deneberto Atque eius
familić qui sita est in wigornensi ciuitate illorum
. xii . hominum pastum . qui
rite ad illam pertinent ciuitatem et ad
alia quć sub ei sunt potestate monasteria constituta . liberaliter concedo . quia
ille episcopus et eius familia mihi in perpetuam hereditatem . xiii . manentes
tradiderant . monasterium quod uocatur bitueomeum . iii . manentes
. et in occidentali plaga fluminis sćbrino . x . et sic firmam pacem atque placationem inter nos omnium undique discussis
conuitiorum obstaculis constitua sumus . Acta est hćc donatio . Anno dominicć
incarnationis . dccoc . xiiii . Indictione . vii . in uico qui
dicitur tomweorđin .die . vii . kalands
iam regni autem nostri a deo concessi . xovioii
. Siquis hanc nostram donationem et libertatem seruare et augere
uoluerit . augeat dominus omnis
dies suos . hic et in eternum . Siquis
autem hoc in aliquo frangere uel minuere
temptauerit . sciat se separatum a deo et ab omnibus sanctis
in die tremendi examinis nisi . ante hic cum
satisfactione emendauerit .
Hanc libertatem ego conulf rex
merciorum cruce christi signo .
Ego wlfred archiepiscopus . Ego
ćlfţryđ
Ego aldulf episcopus . Ego
werenberht episcopus .
Ego deneberht episcopus . Ego
wulfheard episcopus .
Ego heaberht dux . Ego beornođ dux .
Ego dynna dux . Ego ceolberht dux .
Ego mucel dux . Ego ceolfwulf consenSi : –