Record
# 11 (Sawyer 185, dated 798×824)
[BL Additional 46204 (complete folio,
verso)]
FLEDEBYRIG
EGO ETIAM cenulf
rex merciorum eodem honorabili episcopo deneberhto
et eius familiæ weogornensis æcclesiæ post uite meæ do terram .
xxx . tributariorum in loco qui uocatur flædanburh
. propter traditionem istius prenominatæ
terræ . ut
perperualiter perfruantur . et dimidiam partem huius Agri
possessionis precipio ut cum illo ad predictam æcclesiam
reddatur que illis diebus illic æt
flædanburh habeatur . Libero quoque terram istam
sub testimonio illorum quorum nomina prescripta liquescunt . ab omnibus . secularibus rebus duris ac leuibus acceptis arcis et pontis constructione . et expeditione . et singulare pretium
foras aduersum aliud . ad
penam uero neque quadrantem foras resoluat ; Siquis autem hoc seruare uel annuere
uoluerit . sit benedictus a deo cæli omnium possessori . Si uero quod non optamus aliquis hoc in aliquo frangere
uel minuere temptauerit .
sciat se alienatum a deo IN die magno
. nisi ante hic correctus cum satisfactione . emendauerit et ad dignam penitentiam
uenerit :—