Record
# 12 (Sawyer 116, dated 780)
[BL Additional 46204 (complete folio,
verso)]
BREODVN . —
IN nomine omnipotentis dei et domini
nostri iesu christi qui uiuit et regnat in saecula .
Ego offa rex merciorum simulque in circuitu nationum .
pro meæ salute perpetua animæ do terram septies qui nos tributariorum contmentem ad monasterium quod nominatur breodun
in prouincia
hwicciorum
ad æcclesiam
beati petri principis apostolorum quæ ibidem sita est quam eanulfus auus meus erexit ad laudem dei omnipotentis in saecula . Est autem rus predictum in . iiiior . uillulas separatum . hoc est teddingtun .
qui situs est iuxta fluuium
quod uocatur cærent . v
. manentum
huic adiacet uiculus qui nominatur æt wasseburne . qui habet ab oriente uadum quod dicitur
æt geolwanforde . et ab occidente fontanum qui nominatur gytingbroc . x . cassatas .
tertius uiculus est in
monte qui dicitur mons
huiucciorum
æt codeswællan . cumque
mansas . quartus uicilus est norðtun .
x . manentium iuxta riuulum qui nuncupatur
tyrl .
ista ergo consuetudine firmiter atque
stabiliter conposita . quatinus ad monasterium prenominatum terra illa . et ad prefatam æcclesiam sancti petri in ius
æcclesiasticæ
libertatis perdono . libera sit ab omni exactione regum et principum tam in agrorum donationibus
uel terrarum positionibus in omnipotentis dei nomine precipimus .
quamdiu fides christiana in brittannia perdurat
. sub dominio ac potestate parentelæ
meæ Atque cognationi rite pro successiones
heredum iuste succedentium permaneat
in eternum . Conscripta
est hec donat telluris a me et a principibus meis quorum infra signa et nomina notantur . æt brægentforda . Anno dominicæ Incarnationis . dcoc . lxxox . indictione .
iii . die passionis
thebe
Ego offa rex hoc meum donum signo crucis christi munio .
Ego kyneðryð dei gratia regina mercensium consensi .
Ego iohanbertus archiepiscopus . Ego eadberhtus . episcopus
.
Ego ceolwulfus episcopus . Ego tilhere .
episcopus .
Signum manus brordan principis .
Signum berhtwudi
ducis .
Signum eadboldi principis .
Signum eadboldi duciS :—