Record
# 9 (Sawyer 1252, dated 699×717)
[BL Additional 46204 (complete folio,
recto)]
FLÆDAN BYRIG :
—
Reuerentissime memorie pontificis ostfori . Ego ecgwine deo dispensante
successor existo . Monasterium autem
cui nomen est flædanburh . quod in hac
eadem kartula ex altera eius
parte eidem
predicto predecessori meo subscriptione regali traditum Asseratur . huic
uenerabili nostro secundum saeculum
principi . adelhardo
quantum id a me fieri potest
in possessionem
concedo . ea tamen condicione . ut
semper ibi cenobialis uite statuta
seruentur;
Pro recomparatione
uero huius nostræ donationis in loco qui dicitur æt
stratforde . xx . cassatos
terram IN ius æcclesiasticum abeo accepi . Sciendum tamen
me rationabili quadam causa
conpulsum
id uoluisse facere . ut ei . xliiii . manentium .
terram . pro
. xx . manentium. darem . id est ea condicione
. ut post diem eius terra ista sine contradictione alicuius Ad wigornenisem ecclesiam in ius episcopali sedi sit . donata mihi et antecessori
meo ostford in elemosinam sempiternam . Pax seruantibus et confirmantibus .
minuentibus . uero
uel contradicentibus dispersio ueniat sempiterna .
Æþelric . æþelward . æþelbriht . omuling . abbas . hi sunt confirmatores
et testes huiusce donationis
: –