Record # 18 (Sawyer 109, dated 775)

 

[Cotton Nero E. i, pt. 2, fo. 183v]

 

EOWLANGELAD . : —

Cvncta regalia sceptra recto iustoque moderamine iugiter moderante pio saluatore hominum . Ego offa rex anglorum seniorum meorum magisterio edoctus . terram . viii . manentium . hic est uicum . qui nuncupatur ęt eowlangelade . qui situs est in orientali parte fluminis quod nominatur bladen pro salute Animę meę quandoque in futuro dante deo ad monasterium uocabulo ęt breodun post obitum riddan . et uxoris eius buggan ministri mei . uel filię eius heaburge in ius ruris ęcclesiastici concedo . Sunt autem termini illius . in orientali plaga kenepes mor . in australi heortwęlle ęt muleshlawe . in occidentali plaga fluuius prenominatur bladen . in aquilonali ęlferamere insuper ęt cettantreo ad quam adiacent plurima confima uiculorum . Condonantium uero et consentientium nomina infra sub testimonio perscripta notantur .

Ego offa rex hanc meam donationem signo munio cruciS.

Ego eadberhtus episcopus .     Ego berhthun episcopus .

Ego deora episcopus .             Ego berhwald sacerdotes .

Ego wermund episcopus .       Ego aldberht episcopus .

Ego ceowulf episcopus .         Ego botwine episcopus .

Ego cudd abbas .                    Ego brordan PRINCEPS : —