S117 (St. Wulfstan Cartulary version)

Record # 2 (Sawyer 117, dated 780)

 

[Cotton Nero E. i, pt. 2, fo. 182r]

 

BREODVN

CVNCTA LABILIS VITE SVBSISTENTIA MOMENTANEA

et prae oculis caduca decessu presentium proximorum cernentes . festinandum nobis est summopere . ut bonum operemur ad omnes . sicut affirmat apostolica locutio . maxime autem ad domesticos fidei . Quapropter ego offa celica fulciente clementia rex merciorum . simulque aliarum circum quaque nationum . ad cclesiam quam eanulfus auus meus in honore beati petri principis apostolorum construxit . ubi dicitur t breodune pro salute anim me priorumque meorum largior terram .xx . manentis . ubi dicitur t wrsethylle and t coftune . cum silua qu eidem terr adiacet . et cum pratis . pascuis . aquarum riuulis . sine ullo obstaculo contradictionis posterum meorum principum uel ducum in usum episcopi weogernensis cclesi maneat. Sit autem terra libera ab omni exactione regum uel principum ac subditorum ipsorum . preter pontis et arcis restaurationem et hostilem expeditionem . Anno autem dominic incarnationis . dcoc . lxxox . conscripta est hc donatio telluris a me et ab episcopis meis ac principibus quorum infra nomina adnotabo .

Ego offa rex hanc meam donationem signo crucis munio .

Ego kynery regina merciorum huic dono consensi .

Ego ioanberhtus archiepiscopus . Ego eadberhtus episcopus.

Ego ceolwulfus . episcopus . Ego tilhere episcopus .

Signum manus brordan principis . Signum herwudi ducis .

Signum manus eadboldi principis . Signum eadboldi ducis ;