S193 (St. Wulfstan Cartulary version)

Record # 14 (Sawyer 193, dated 841)

 

[Cotton Nero E. i, pt. 2, fo. 183r]

 

BREODUN .:. ---

AGIO et alto domino deo sabaoth regnanti in euum honor . Cuius clementia disponente ego berhtulf rex merciorum in æternam elemosinam donans do eanmundo uenerabili abbati et eius familiæ on breodune cum licentia et testimonio obtimatum gentis merciorum . hanc libertatem . id est ut sit liberatum et absolutum illud monasterium in æternum . ab illis incommodis quæ nos saxonica lingua fæstingmenn dicimus . christo domino teste et omnibus sanctis in cælis . quamdiu fides catholica et baptismum christi in bryttannia seruetur . Ob huius rei gratiam . supradictus abbas omnisque congregatio breodunensis dederunt mihi in famoso loco tomeweorðin . magnum discum optime ex argento fabricatum . and in cxx . mancusis . auri puri . et insuper cantauerunt . mihi . c . psalteria . et . cxx . missas . ut hæc libertas firmior ac stabilior permaneat . et ut rex et amici eius in euum participes orationum sint sepedictæ familiæ breodunensis monasterii . Insuper in dei omnipotentis nomine et . ix . ordinum angelorum et omnium electorum christi praeceptum ponimus . ut nullus unquam regum uel principum aut alicuius personæ homo magnus seu modicus in aliquo tempore hanc pscriptam libertatis gratiam infringere ausus sit . sed semper stabilis et indiscussa permaneat in euum . Hæc autem karta karaxata est . Anno dominicæ incarnationis . dccoc . xlio indictione . iiii . In die natalis domini . in celebri uico tomweorðiN . his testibus consentientibus quorum nomina hic notantur.

Ego berhtulf hanc donationem signo crucis munio.

Ego sæþryþ regina dono domini mei regis consensi.

Ego kinefyrð episcopus.          Ego aldred episcopus.

Ego berhtred episcopus.          Ego heaberht episcopus.

Ego cuþwulf episcopus.          Ego eanmund abbas.

Ego wihtred abbas.                 Ego ceolred abbas: ---