Record
# 16 (Sawyer 207, dated 855)
[Cotton Nero E. i,
pt. 2, fo. 183r–v]
BLOCCAN LEAH .
; .
REGNANTE inperpetuum agio et alto prosatori nostro uniuersitatis
creatore in seculorum secula
amen . Ego quidem burhredus rex merciorum trado
pro redemptione
animæ meæ et pro absolutione
peccaminum meorum meo fideli episcopo et amico
alhwino huius libertatis
munificentiam . id est monasterium quod nominatur bloccanleah
. liberam
a pastu omnium accipitrum et falconum IN mercensium et omnium uenatorum regis uel principis . [fo. 183v] similiter
et pastu hominium illorum
quos saxonicæ nominamus walhfæreld and heora fæsting . and ealra angelcynnes monna . and ælþeodigra rædefæstinge . tam nobilium quam ignobilium . istorum omnium
sint liberati prenominatorum in
perpetuum quamdiu fides christiana in bryttannia Apud anglos perseuerat ; Propter huius prefatæ libertatis
donum . alhunus
episcopus mihi donabat placabile
pretium . ccctos . solidos
argenti . ut
eo liberius perfruantur . huius meæ elemosinæ in euum. Siquis hoc donum cum bona libertate ac uoluntate
augere uoluerit et in omnibus custodire conauerit .
sciat se in cælestibus habere
consortium cum deo et angelis eius . Et siquis sit qui hoc in peius mutare . uoluerit . sciat se anathematum a consortio
omnium sanctorum
dei in celis et . in perpetuum damnatum cum zabulo et angelis
eius .
nisi ante hic deo et hominibus . cum digna satisfactione
emendauerit et a malo cesset . Gesta est huius cartæ libertas . anno dominice incarnationis . dccoc
. lvo. indictione.
iiia . in uico qui tomweorðin
nuncupatur
.et hi testes adfuerunt quorum nomina infra ut cunctis legentibus liquet adnotantur .
Ego burhred rex hoc meam donum cruce
christi
munio.
Ego æþelswyþ
Ego ceorred episcopus.
Ego alhwine episcopus.
Ego berhtred episcopus.
Ego cuðuulf episcopus.
Ego humbreht dux.
Ego æþelhard dux.
Ego beornoð dux.
Ego aldberht dux.
Ego weremberht . dux. Ego
MUCEL dux : --