Record # 6 (Sawyer 1260, dated 903)

 

[Cotton Nero E. i, pt. 2, fo. 182v]

 

INTANBEORGE . and BRADANLEAH .

IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI ; EA QVÆ SECUNDAM ÆCCLESIAsticam disciplinam ac synodali decreto salubriter diffinuintur . quamuis solus sermo sufficeret . tamen pro euitanda futuri temporis ambiguitate fidelissimis scripturis et documentis sint commendata . Quapropter ego deneberhtus episcopus fui memor pristinæ locutionis antecessoris mei heaðoredi episcopi et wulfheardi circa terras illas æt intebeorgas and æt bradanlæhe . tunc wulfheardus iterum coram sinodali testimonio confirmauit cum signo crucis christi deneberhto episcopo et eius familiæ in weogorna ciuitate . ut ille noluisset umquam auertere ab æcclesia praenominata . nisi ut ante ueraciter ac firmiter definitum habuit . ut hoc per omnia firmum ac fixum inter eos perpetuo maneret; Hec commemoratio facta est in loco qui dicitur clofeshous . --

Anno incarnationis dominicæ . dcocc . iii . INDICTIONE . xi . pridie nonarum octobrium . his adstipulantibus .

Ego aþelheardus archiepiscopus .       Ego aldwulf episcopus .

Ego werenberht episcopus .                Ego eadulf episcopus .

Ego denebriht episcopus .                   Ego wulfheard episcopus .

Ego wibriht episcopus .                       Ego alhmund episcopus .

Ego alhheard episcopus .                    Ego tidferð episcopus .

Ego osmund episcopus .                     Ego wermund episcopus .

Ego wihthun episcopus .                     EGO KOENULF REX MERCIORUM .

Ego heaberht princeps.                        Ego beornoð princeps .

Ego ceolwald princeps .                      Ego cynehelm princeps .

Ego wicga princeps .                           Ego wigheard princeps .

Ego byrnwald princeps .                     Ego aldred princepS.