Record # 5 (Sawyer 1430, dated 789)

 

[Cotton Nero E. i, pt. 2, fo. 182v]

 

INTANBEORGE . and BRADANLEAH . ---

SECULI NAMQVE LABENTIS TEMPORA VELOCIUS VENTO AD finem tranant . ideo omnis firmas statutiones seriei litterarum adnotamus . ne forte in posterum aliquis ignorantię ea decreta infringere praesumat . quę uenerabilium uirorum . fiunt uerbis confirmata :-- Anno dominice incarnationis . dcoc . Lxxoxviioii . Indictione uero . xii . qui est annus regni mei . xxxi . qui offa rex merciorum uocor . factum est conciliabulum in loco qui dicitur celhhyšus presidentibus duobus archiepiscopis iamberto et higeberhto mediante quoque offan rege cum uniuersis principibus suis . ibi inter alia plurima aliqua contentio facta est inter heašoredum episcopum et wulfherdum filium cussan . de hereditate hemeles and dude . quod post obituum suorum denominarent ad weogornaceastre . hoc est . IN tanbeorgas and bradanlęh . Wlfheardus ergo uoluit illas a weogorna ciuitate auertere cum insipientia si potuisset . sed episcopus illum uicit cum testibus quorum nomina infra notantur coram uniuersa sinodo . et aiebat quod rectum non esset . ulli alii post se tradere nisi ad weogernam ciuitatem . et preter eorum prece et amore qui illam terram adquisierunt et ad praefatam ęcclesiam dederunt ; Tunc archiepiscopus cum uniuersis episcopis ita finem posuerunt . ut Wlfheardus terram possideret quamdiu uiueret . et postquam uiam patrum incederet . sine aliqua contradictione ad wigornensem ęcclesiam terras atque libellos cum semet ipso redderet . ubi corpora requiescunt hemeles and dude .

Ego offa rex crucem christi imposui .

Ego iamberht gratia dei archiepiscopus signo crucis corroberatus .

Ego higebertus archiepiscopus .          Ego ceorlwulfus episcopus .

Ego heardredus episcopus .                Ego unuuona episcopus .

Ego heašoredus episcopus .                Ego alheardus episcopus .

Ego ceolmundus episcopus .               Ego ęželmodus episcopus .

Ego cyneberhtus episcopus .               Ego węrmundus episcopus .

Ego alhmundus abbas .                       Ego ęšelheardus abbas .

Ego beonna abbas .                             Ego utel abbas .

Ego foršredus abbas .                         Ego uulfheardus abbas .

Signum brordan principis .                  Signum eadbaldi principis .

Signum herefridi principis .                 Signum alhmundi principis .

Signum ceolmundi principis .              Signum beorhwaldi principis .

Signum ęšelhardi principis .               Signum bynnan principiS .