Record # 15 (Sawyer 1442, dated 897)

 

[Cotton Nero E. i, pt. 2, fo. 183r]

 

UPTUN .

Anno dominicæ incarnationis . dccoc . xcvii . indictione . xv . contigit quod æþelwulf uenerabilis dux . recitauit et inuestigauit hereditarios libros coenulfi regis . et in priuilegiis illius scriptum inueniebat . quod nullus heres post eum licentiam haberet hereditatem cenulfi quæ pertinent ad wincelcumbe alicui hominum longius donandam quam dies unius hominis . sed siquis hoc obseruare noluisset uel contra ire longius spatium addendo conatus fuisset sciret se anathematizandum esse nisi factione digna emendaret . Accidit autem tunc inter alias loquelas quod æðelwulf loquebatur de illa terra quæ appellatur . vptun . . [sic] v . manentium . ad wullafum qui tunc eam possidebat . quoniam de heredite ipsius koenulfi erat . Tunc dicebat quod cyneþryþ patri suo illam terram dies trium hominum donasset . et ælflæd sibi postea trium addidisset . sed æþelræd et illi omnes indicabant quod illa donatio aliter stare non posset nisi sicuti in diebus cenulfi regis constitutum erat . Tunc ille predictus wullaf reddidit æþelwulfo libellos a kyneðryþa and ælflæda conscriptos . et æþelwulfus ei istum postea scribere precipiebat .ea namque dicione . ut habeat et perfruatur per tempora uitæ suæ . et postea sine contradictione contrarietatis reddatur ad sedem episcopalem que est in weogernensi ciuitate antistiti qualis sit rector et gubernator illius pro redemptione anime koenulfi regis . et omnium heredum ipsius nec non pro reconciliatione pacis inter illam familiam quæ est in weogernensi civitate . et illam que est in Wincelcumbe . et sedatione discordiæ quam ante habuerunt inter se . et ut illa pax quam werfriðus episcopus et æþelwlfus dux cum testimonio ælfredi regis et æþelredi ducis merciorum et omnium senatorum ipsorum inuenerunt firmior ac stabilior inter illas perpetualiter permaneret . et hec diffinitio facta est in testimonio supradictarum familiarum cum WIlauo et eorum hominium quorum nomina infra caraxata patent.

Ego werfrið episcopus .          Ego berhthun presbyter.

Ego berhtmund presbyter.       Ego teodbald presbyter.

Ego kinelm diaconus.              Ego ecgferð diaconus.

Ego Wigheardus.                    Ego æþelWlf dux.

Ego wibriht minister.              Ego koenbriht princeps.

Ego Wynhelm minister.          Ego alhelm minister.

Ego deorbriht minister.           Ego æþelswyð matrona.

Ego Wigswið matrona.           Ego lulle MATRONA ;--