Record
#8 (Sawyer 76, dated 691×699)
[Cotton Tiberius A.
xiii, fos. 9r–v]
(Note in right
margin: “fledan byrig”)
To fledanbyrg boc .
Apostolus paulus de extremo iudicio domini manifestissime loquens ita refert . Omnes enim stabimus ante
tribunal christi
[fo. 9v] ut recipiat unusquisque
prout gessit
siue bonum siue malum . Quid autem sit quod Apostolus
pro meritis
suis quosque
percepturos adfirmat . Ipse dominus
in euuangelio suo manifestat dicens . Ibunt impii in supplicium eternum . Iusti autem in uitam
aeternam .
Hoc sane tremendum ac terribile omnipotentis domini iudicium .
Ego Aetilred christo largiente
rex tota cordis formidine sine cessatione perhorresco . quapropter ut ibidem sub presentia ueniam merear adipisci . pro absolutione
criminum uel meorum uel coniungis
quondam meæ osðryðe . terram quae
dicitur fledanburh . quadraginta . iiiior . cassatorum capacem oftforo episcopo
in possessionem tradidi ut
quem admodum
primitus tradita fuerat rursus per illius diligentiam monachorum in ea sub
abbate degentium honestissima
conuersatior exuperetur . Siquis autem pertinacium contra hanc donationem fractoris animo
uenire temptauerit . eamque infringere conatus sit . sciat se sub
tremendo examine penas debitas luiturum.
Ego
æðelred propriam donationem corroborans titulo sanctæ
crucis subscripsi.
ego headda episcopus consensi.
ego torhtwald
comes consensi. ego eadwald
consensi.
ego Cille consensi.
ego osfrið consensi.
ego ecfrið consensi. ego tuddul consensi.
ego guðlac consensi. ego sigewald consensi.
ego folchere consensi. ego berehtred consensi.
ego oftfor episcopus donationem quam a
rege accepi propria manu confirmans subnotaui.