Record
# 18 (Sawyer 109, dated 775)
[Cotton Tiberius A. xiii, fos. 15v–16r]
(Note in left margin: “EULANGELAD”.)
Cuncta regalia sceptra
recto iustoque
moderamine iugitur gubernante
pio saluatore hominium . Ego offa dei
praedistinatione
[sic] rex anglorum seniorum meorum magisterio
edoctus et exemplo roboratus ut ex percepto mundanis regni [fo. 16r] dominio
qualemcumque partem quamuis minus dignam pro absolutione meorum peccaminum et pro redemptione
animæ
meæ in usus
ecclesiasticæ liberalitatis
subrogarem . ideoque nunc terram octo manentium hoc est uicum qui nuncupatur
æt eulangelade qui situs est in orientali parte fluuii qui nominatur bladen
pro aeterna
salute meæ anime quandoque in futuro dante deo
ad monasterium
uocabulo æt breodune post obitum riddan et uxoris
eius bugcgan ministri mei uel
filie eius heaburge in ius ruris ecclesiastici libentissime perdonans concedo . sunt autem termini illius
in orientali plaga cenepesmoor in australi heortuuelle æt muleshlæwe . in occidentali fluuius ante nominatus bladen in aquilonali ælferamere insuper æt cettantreo ad quae adiacent plurima confinia uiculorum . Condonantium uero et consentientium signa infra et nomina sub testimonio maiore perscripta notabo. Ego
offa rex hanc meam munificentiam signum crucis munio .
ego eadberhtus episcopus consensi.
ego berhthun episcopus. ego deora episcopus. Signum manus
berhuualdi presbyteri.
ego uuermund episcopus. ego ealdberht episcopus. Signum manus
cudd abbatis.
ego ceoluulf episcopus. ego botuuine episcopus. Signum manus
brordan presbyteri.