Record # 12 (Sawyer 116, dated 780)

 

[Cotton Tiberius A. xiii, fo. 11r–12r]

 

(Note in right margin:  Bredune”).

In nomine omnipotentis dei et domini nostri iesu christi qui uiuit in secula Amen. Ego offa dei gratia concedente rex mercensium simulque in circuitu nationum sciens certe quod cuncta q humanis conspiciuntur oculis transitoria esse et q conspici non possunt æterna fieri . et quod cum his transitoriis æterna mercari posse . Ideoque pro mea meorumque propinquorum perpetua animæ salute dabo [fo. 11v] terram septies quinos tributariorum iugera continentem ad monasterium quod nominatur breodun in prouincia hwicciorum et ad æcclesiam beati petri principes apostolorum q ibidem in loco sita est quam eanuulfus auus meus erexit ad laudem et gloriam dei uiuentis in secula. Est autem rus præfatus in . iiiior . uillulis separatum hoc est teottingtun qui situs est iuxta riuulum quod nuncupatur caerent .v. manentium . huic adiacet uiculus qui nominatur æt uuassanburnan qui habet ab oriente uadum qui dicitur geolwaford . et ab occidente fontanum quod nominatur gytingbroc . x . cassatorum . tertius uiculus est in monte quem nominant incola mons huuicciorum æt codesuuellan æque .x. mansionum : et quartus uiculus hoc est norðtun . x . manentium . iuxta riuulum quod nuncupatur tyrl . ista ergo conditione firmiter atque stabiliter conposita quatinus ad monasterium ante nominatum terra illa et ad præfatam æcclesiam sancti petri in ius æcclesiasticæ libertatis perdonabo liberata sit ab omni exactione regum et principum ac subditorum ipsorum tam in agrorum donationibus uel terrarum positionibus in omnipotentis dei nomine pcipimus tamdiu fides christiana in britannia perdurat sub dominio ac potestate parentallæ meæ atque cognationi rite per successiones heredum iuste succedentium permanaet in perpetuum . Conscripta est autem hæc donatio telluris a me ab episcopo ac principibus meis quorum infra signa et nomina adnotabo . æt bragantforda . Anno incarnationis christi .dccolxxxo. indictione tertia . die quo passio sancti mauricii a fidelibus cælebrati.

[fo. 12r]

Ego offa dei dono rex hanc meam donationem signo sancte crucis munio.

Ego cyneðryð dei gratia regina merciorum huic donationis regis consensi.

Ego iohanberhtus archiepiscopus consensi.    Ego eadberhtus episcopus consensi.

Ego ceolwulfus episcopus consensi.               Ego tilherus episcopus consensi.

Signum manus brordan principis.                    Signum manus berthuudi ducis.

Signum manus eadbaldi principis.                  Signum manus eadbaldi ducis.