Record
# 10 (Sawyer 172, dated 814)
[Cotton Tiberius A. xiii, fos. 10r–v]
In nomine dei excelsi qui est spes omnium finium terre et in mari longe . Ego coenuulf eius melliflua
gratia largiente rex merciorum cum consilio et consensu optimatum meorum quorum infra caraxata
sunt uocabula . meo fideli [fo. 10v]
atque uenerabili episcopo deneberhto atque eius familić quae sita est in
weogernensi ciuitate illorum . xii .
hominium pastum quae rite ad illam ciuitatem pertinent . et ad alia
quae sub eius sunt potestate
monasteria constituta . liberaliter
perenne concedo . Quia ille episcopus
et eius familia ciuitati uueogernensis mihi
in perpetuam hereditatem . xiii . manentes tradiderunt. Hoc est quod monasterium quod nominatur bitumćum . iii . manentes et
in occidentali plaga fluminis sabrine . x . et sic firmam pacem atque
placationem inter nos omnium undique discussis conuitiorum obstaculis constituti sumus . Acta est autem haec donatio . Anno . dccco . xiiiio .
indictione . viia . in uico celeberrimo qui uocatur tomoworđig . die . viio . kalendas
ianuarii . regni autem nostri a deo concessi . xviiio
. anno. Siquis autem hanc libertatem nostram
seruare uel augere uoluerit augeat omnipotens dies suas hic et in sempiternum .
Siquis autem hoc in aliquo frangere uel minuere temptauerit . Sciat se
separatum alienatum atque
anathematum a deo atque omnibus sanctis in die tremendi examinis nisi ante hic cum satisfactione emendauerit. Hanc
libertatis donationem dominice . incarnationis . anno
Ego Coenuulf rex merciorum cum uirtute sancte crucis scribendo
conroboraui.
ego uulfred archiepiscopus
consensi. ego
ćlfđryđ regine consensi.
ego ealdulf episcopus consensi ćt subscripsi.
ego uuerenberht episcopus consensi.
ego deneberht episcopus consensi. ego
uulfheard episcopus consensi.
ego heardberht dux consensi. ego beornnođ
dux.
ego dynna dux. ego
ceolberht dux.
ego mucel dux. ego
ceolwulf.