Record
# 11 (Sawyer 185, dated 798×824)
[Cotton Tiberius A. xiii, fo. 11r]
Ego etiam coenuulf rex merciorum eodem
honorabili episcopi deneberhto et eius familie uueogernensis æcclesie post uite spatium dierum meorum dabo terram .
xxx . tributariorum in loco qui uocatur fledanburh
propter traditionem
istius prenominate terre ut perpetualiter perfruantur in euum . et
dimidiam partem huius agri possessionis
precipio ut cum illo ad predictam æcclesiam
reddatur quae illis diebus illic æt fledanbyrig
habeatur. Liberabo quoque terram istam sub testimonio illorum quorum nomina prescripta liquescunt ab omnibus seculariarum rerum honeribus duris
ac leuiis
. exceptis his arcis . et pontis
constructione et expeditione
et singulare pretium foras
aduersum aliud. Ad penam
uero neque quadrantem minutam foras resoluat. Siquis autem hoc seruare uel
adnuere uoluerint sit benedictus a deo
cæli omnium possessori.
Si uero aliquis quod non optamus hoc in aliquo frangere uel
minuere tentauerit . sciat
se anathematum
a deo in die magno nisi
ante hic correctus cum satisfactione
emendauerit.