Record # 13 (Sawyer 192, dated 840)

 

[Cotton Tiberius A. xiii, fo. 12r–v]

 

(Note in right margin:  wassanburna”)

Alto et agio et omnipotentissimo deo nostro ac sanctæ et gloriose trinitati uirtus honor et potestas sit in perpetuum Amen. Anno autem ab incarnatione eiusdem dei et domini nostri iesu christi . dccco . xlo . indictione . iii . Contigit autem quod berhtwulf rex merciorum tollerat a nobis et tradidit terram nostram quod recte ac iure sub proprio potestate ac libera possessione cum firma donatione tradita est et concessa et firmata ad sedem episcopalem id est ad uueogernensem æcclesiam rex prefatus suobus propriis hominibus condonauit sicut se inimici homines docuerunt . hoc est stoltun uuassanburna cyneburgingentun tateringetun codeswelle . Tunc perrexit ille episcopus heaberht cum suis secum senioribus in pascha ad tomeworðie et suas libertates et cartulas ante nominatorum terrarum secum habentes et ibi ante regem eiusque proceres fuerunt allecta et ibi merciorum optimates deiudicauerunt illi ut male ac iniuste dispoliati essent in suo proprio . Tunc illis terra sua reddita est cum pace et simul etiam ille episcopus hanc donatiuum regem predonauit . Iterum in welesburnan hoc est . iiii . caballos bene electos et unam anulum in . xxx . mancusis et discum fabrefactum [fo. 12v] in tribus pundis et duas albas cornas in . iiii . libris et ille regina dedit duos equos bonos et duas steapas in twæm pundum et unum cuppam deauratam in duobus pundis . et tunc rex cum testimonio has terras firmiter liberauit sibi in æuum . coram suis archontis . unisucuiusque necessatatis et sustulionis . et illud etiam cum signaculo sanctæ crucis christi suo manu firmiter roborando scripsit et muniuit. Siquis uero rex aut princeps uel alicuius gradus homo hanc nostram elemosinam et libertatem per diabolicam auaritiam deceptus sit . ut frangere uel minuere temptauerit sciat se separatum a consortio omnium sanctorum dei in die magni iudici . ante tribunal christi nisi hic deo et hominibus cum bona satisfactione emendauerit . et hii testes adfuerant qui hoc consenserunt et scripserunt quorum hic nomina in altera plaga cartule flauescunt .

Ego berhtwulf rex merciorum hanc meam libertatem et donationem cum uexillo sancte crucis munio ut fixa permaneat in euum.

ego sæðryð regina consensi.                ego cyneferð episcopus consensi.

ego heaberht episcopus consensi.        ego berehtred episcopus consensi.

ego cuðwulf episcopus consensi.        ego eammund abbud

ego hunberht dux.                               ego æðelheard dux.

ego mucel dux.                                    ego dudda dux.

ego cyneberht dux.                             ego sigered dux.

ego æðelwulf dux.                              ego mucel dux.

ego eadwulf.                                       ego ælfred.

ego wicga.                                           hwithyse.

ego eaduulf.                                        ego aldberht.