Record
# 14 (Sawyer 193, dated 841)
[Cotton Tiberius A. xiii, fos. 13r–v]
(Note in right margin: “Breodun”).
Aio et alto domino deo
zabaoth regnanti in euum . Siquidem
humani generis prosapio de primo patre et matre oriundus in hanc seculum uenit . et sic per longa . uaga . temporum spacium diuersis
nationibus dirimuntur . Ut ianitor caelestis bibliothecæ et uas electionis prædicator egregius apostolus paulus dixit . Præteriit enim figura huius mundi quomodo in uelocitate dies et anni deficiunt .
Et iterum
sagax sophista qui
quondam solymis diues regnauit in aruis .
katalectico uersu cecinit dicens . Non super licet gaudere fugit
hora qua iacemur . Et ideo sunt
omnes nostræ seriæ literarum apicibus confirmandas ne posteris ex memoria labere possit . Quicquid facta
præcedentium patrum ac regum firmiter statuerunt .
Qua de re ego berhtuulf domino disponenti
rex merciorum .
mihi et omnibus
mercis in aeternam elemosinam .
donans donabo eanmundo uenerabili abbate et eius familiæ on breodune cum licentia et testimonia obtimatum gentis merciorum hanc
libertatis gratiam id est ut sit liberatum et obsolutum illud monasterium in æternitatem ab illis incommodus quam nos saxonica lingua fæstingmen dicimus .
christo domino teste et omnibus sanctis in celis . tamdiu
fides catholica et baptismum christi in britannia seruetur .
Ob huius rei gratiam ipse uero supradictus eanmund abbas et illius sancta
congregatio breodunensis monasterii dederunt mihi et omnibus mercis regaliter
perfruendum
et possidendum in famoso uico in tomeworðie . Magnum discum argenteum ualde bene operatum ac faleratum in magno
pretio et cxc. mancusas [fo. 13v]
in auro puro similiter etiam
decantauerunt duodecim uicibus c. psalteria
et . c . xx. missas pro berhtwulfum regem et pro illius caros amicos et pro omnem gentem merciorum . ut eorum libertas firmior
ac stabilior permaneat in eorum . et ut illius regis memoria et amicorum eius qui hanc pietatem in elemosinam
sempiternam omnibus
mercis ille congregatione
on breodune donauerat . In eorum sacris orationibus iugiter permaneat usque in euum . insuper in dei omnipotentis nomine et nouem ordinibus angelorum et
omnium electorum christi preceptum ponimus ut nullus umquam
regum uel principum aut alicuius
personis
homo magnis siue modicis .
in aliquo tempore hanc prescriptam libertatis gratiam infringere ausus sit . sed semper stabilis et indiscussa
firmiterque
firmata ille congregatione on breodune . coram deo et hominibus iugiter
permaneat in euum . Haec autem cartula
caraxata est
anno dominicæ incarnationis . dccoc . xli . indictione . iiii . in die natalis domini in celebre uico on tomeworðie . His testibus consentientibus
et signum crucis christi scribentibus quorum subter nomina notata sunt. Ego berhtuulf largiflua dei munificentia rex merciorum hanc meam libertatis
gratiam ac omnium merciorum cum signo sanctæ crucis firmiter consignabo . Ego sæðryð regina consensi
et subscripsi.
ego cyneferð episcopus consensi. ego aldred episcopus consensi.
ego berehtred episcopus consensi. ego heaberht episcopus consensi.
ego cuðuulf episcopus consensi. ego eanmund abbas consensi.
ego wihtred abbas consensi. Ego ceolred abbas consensi.