Record
# 9 (Sawyer 1252, dated 699×717)
[Cotton Tiberius A. xiii, fo. 10r]
(Note in right margin: “Flædanbyrg”).
Reuerentissme semper memoriæ
pontificis oftfori . Ego ecuuine deo
dispensante . successor in episcopatum existo
. Monasterium
autem cui nomen est .
fledanburh
. quod in hac eadem cartula ex altera eius parte eidem predicto predecessori meo subscriptione regali traditum asseratur . huic uenerabili nostro secundum seculum principi . æðelhearde . quantum id a me fieri potest in possessionem concedo
. ea tamen conditione ut semper in ibi
coenobialis uite statuta seruentur . pro reconparatione uero huius nostræ donationis in loco cui nomen est . æt Stretforda
. xx. cassatorum terram ab eo in ius
æcclesiasticum
accepi . Sciendum tamen me rationabili quadam causa conpulsum id uoluisse facere . Ut ei . xliiii . manentium terram pro uiginti manentis darem id est ea conditione ut post diem eius terra ista sine contradictione alicuius ad uueogernensem aecclesiam in ius episcopali sedis sit . donata mihi et illi oftforoque meo antecessori in elemosinam sempiternam . Pax confirmantibus atque
seruantibus
minuentibus
uero uel contradicentibus dispersio perueniat sempiterna .
Æðelric . Æðelweard .
Æðelberht . Omulingc abbas .
hii sunt
confirmatores et testes.