Record # 27 (Sawyer 1302, dated 962)

 

[Cotton Tiberius A. xiii, fo. 113v]

 

(Note in upper left margin:  æt cumtune ealhferðe.”)

Anno dominicae incarnationis . dcccc . lxii . Ego oswaldus superni rectoris fultus iuuamine presul cum licentia edgari regis anglorum ac ælfheri ducis merciorum uni leuitarum meorum qui agnosticis noto ealhferð nuncupatur uocabulo ob eius fidele obsequium quandam ruris particulam unam uidelicet mansam quod solito uocitatur nomine cumtun . cum omnibus ad se rite pertinentibus liberaliter concessi ut ipse uita comite fideliter perfruatur et post uitæ suæ terminum duobus quibus uoluerit cleronomis derelinquat . quibus etiam defunctis rus predictum cum omnibus utensilibus ad usum primatis aecclesie dei in weogornaceastre restituatur inmunis.

Ego oswaldus dei prouidentia archipresul hanc meam donationem confirmaui .

Ego wulfric presbyter.

Ego æþelnoð presbyter.          Cynstan clericus.

ælfred clericus.                        Eadwine clericus.

Wulfhun clericus                     ælfstan clericus.

berhstan clericus.                     æþelstan clericus.

Cynsige clericus.                     Cyneþegn clericus.

wulfgar clericus.                      ælfric diaconus.

wynstan clericus.                     Eadgar clericus.

wulfhæh clericus.                    Wulfric clericus.