Record # 22 (Sawyer 1308, dated 991)

 

[Cotton Tiberius A. xiii, fos. 111r–v]

 

(Note in upper right margin:  æt suðham and munctune. æþelstane and leoflæde and ælfrice.”)

In nomine sanctae et indiuidue trinitatis dei quicquid humana incipit manchinatio inchoare . opportet primitus pantorum conditori commendare . quia quod diuinus sermo demonstrat diuino constat propalare . ecce diuinitas cunctis in propatulo euangelico paradigmate clamat alacriter uerbo imperantis dicens . date et dabitur uobis . Quapropter uidelicet ego oswoldus archipresul cum consensu ac licentia monastice conuersationis . sanctae et intemeratæ uirginis mariae cuius monasterii episcopalis cathedra constat sancto petro apostolo deo auctore consecrata . confert fraterno concordantis familiae colloqui æþelstano ualde fideliter hactenus promerenti terram quatuor manentium duobus in locis consistentem ad suðham duas nec non et in alio loco duas ubi nuncupatur æt muctune . sibi atque binis post se heredibus possidendam . eam uideant dominantes rationem interpositam ut dei nutu toto mentis ac corporis conamine pontifici uera et non fraudulenta fidelitate oboediant. Acta est denique haec donatio in metropoli huicciorum Anno dominicae incarnationis . dcccclxv . sub testimonio horum uirorum quorum nomina hic infra subscribuntur.

Ego oswold archipresul hanc donationem confirmaui.

æþelstan primus.         Eadgar presbyter.        goding diaconus.

ælfsige presbyter.        Eaþelsige presbyter.    leofstan diaconus.

[fo. 111v]                                                                        

æþelric diaconus.        wulfric clericus.          wulfnoð clericus.

Cyneþeng clericus.      wulfwine clericus.       godwine clericus.

wulfgar clericus.

leofwine clericus.