Record
# 26 (Sawyer 1375 / 1344, dated 982)
[Cotton Tiberius A. xiii, fo. 113r (S
1344)]
Aeterno genitore cum
indita prole sanctoque
paraclyto in tribus tripudiante personis
. atque in una usia deificæ
omnia sæculorum iura sola sua gubernante potentia . Cuius sermo est quicquid mortalium subiacet
uisibus .
nec non quæquæ clandestinis
naturæ clausulis hominum abduntur obtutibus . In cuius onomate Ego oswaldus dei munificentia archipræsul modicam telluris
particulam . id
est . unam
mansam spontanea concessi donatione meo fideli artifici
. wulfhelm utenti uocitamine pro eius humili famulatu atque studio dignoque pretio . ut quamdiu uita illius
comes fuerit libere habeat beneque perfruatur . et post metam proprii aeui
cuicumque decreuerit relinquat heredi post cuius terminum pristine
sanctæ dei genetricis
æcclesiæ inmunis restituatur . Scripta est . autem
haec cartula Anno dominicæ
incarnationis . dcccc
lxxxii . his testibus consentientibus
quorum nomina inferius scripta cernuntur. Ego oswaldus archipresul donaui.
Ego winsinus primus consensi.
ælfsinus presbyter.
Ego eadwærd presbyter. eadgar presbyter.
Ego æþelstan presbyter. wistan presbyter. Cyneþegn clericus.
Ego wulfweard diaconus.
wulfgar clericus. ufic clericus.
Ego godic diaconus.
wulfnoð clericus. tuna clericus.
Ego æþelric diaconus.
wulfwine clericus.
Ego leofstan diaconus.
Godwine clericus.