Record # 25 (Sawyer 1360, dated 989)

 

[Cotton Tiberius A. xiii, fo. 112v]

 

(Note in upper left margin:  æt cumtune. eadwige.”)

Regnante in perpetuum domino saluatore ac redemptore nostro iesu christo et uniuersa terrarum regna mirabili maiestatis suæ gubernante potentia . propter quod ego oswaldus largiflua dei clementia archipresul quandam rurisculi partem unam uidelicet mansam in loco quem illius terre soliculæ cumtun uocitant . libenti concedo animo cum omnibus ad eum rite pertinentibus cum consultu atque permissione uenerabilis wiogornensium familiae eadwio meo uidelicet ministro ut habeat et possideat diebus uitae suæ et post temporis sui decursum . duobusque quibuscumque decreuerit post metam proprii aeui cleronomis relinquat et postea supra memoratæ restituatur aecclesiæ. Sit autem terra illa libera ab omni mundialis rei negotio præter pontis arcisue restaurationem et expeditionem contra hostes. Anno dominicæ incarnationis . dcccclxxxviiii . Corroborata est haec cartula testium quorum nomina hic infra subscribuntur.

Ego oswaldus largitione archipontifex cum caractare sancte crucis corroboraui.

æþelstan primus.

ælfsige presbyter.        Godinc diaconus.        wulfgar clericus.

Eadgar presbyter.        leofstan clericus.         oswig monachus.

wistan presbyter.         wulfward clericus.      leofwine monachus.

æþelsige presbyter.      æþelric clericus.          wulfric clericus.

æþelstan presbyter.     Cyneþegn clericus.      wulfnoð clericus.