Record # 35 (Sawyer 1411, dated 757×775)

 

[Cotton Tiberius A. xiii, fos. 52v–53r]

 

(Note in left margin:  “Heanburh.”)

(Late note in left margin:  “hanbiri”)

In nomine domini iesu. Spe enim salui facti sumus . spes autem quæ uidetur non est spes . et quæ Non uidemus per patientiam expectamus quia aeterna sunt . Ideoque ego ceolfriðus abbas dono dei iure paterno ereditario dono terram meam et hereditatem patris mei cyneberhti pro redemptione animarum Nostrarum ad æcclesiam beati petri apostoli et ad sedem episcopalem in uuigrinnanceastre cui nunc præest uenerabilis episcopus milredus cum consensu et licentia offani regis merciorum et principum eius et testium [fo. 53r] quorum infra inseruntur Nomina. Est autem terræ locus cælebris quod dicitur . Heanberi . xx . manentium et in prouincia usmerorum quod Nominatur æt sture . xiiii. cassatos habens. Siquis autem quod absit ex parentela mea uel externorum maliuola mente et maligno spiritu instigatus huius donationis Nostræ munificentiam infringere nititur et contraire . Sciat se in die tremendo coram summo deo rationem redditurum.

Ego offa rex mercensium donum et datum ceolfrithi abbatis consentiendo subscribo.

Ego milred signum crucis infixi.                     Ego alred subscripsi.

Ego uhtred subregulus consensi et subscripsi.

Ego eadbald præfectus et princeps offæ regis consensi.