Record
# 5 (Sawyer 1430, dated 789)
[Cotton Tiberius A. xiii, fos. 7v–8v]
Saeculi namque labentis tempora uelocius uento ad finem tranant. Ideo omnes firmas statutiones serie literarum adnotamus ne forte In posterum aliquis Ignorantie auaritiaeue ea decreta infringere presumat que . uenerabilium uirorum fiunt uerbis confirmata: -- Anno dominice Incarnationis . dcoc . lxxox . uiioii . Indictione uero . xii . qui est annus. xxxi . regni offan strennuissimi merciorum regis facta est pontificale conciliabulum In loco famoso qui dicitur Celchyð praesidentibus duobus archiepiscopis Iam [fo. 8r] berhto scilicet et hygeberhto mediante quoque offan rege Cum uniuersis principibus suis . Ibi Inter alia plura aliqua Contentio facta est In heaðoredum episcopus Et wulfheardum filium cussan de hereditate hemeles et dudae quod post obitum suorum nominarent . ad weogernacestre hoc est . In Tanbeorgas and bradanlæg . uoluisset ergo uulfheardus illum agellulum auertere ab ecclesia praefata In weogernacestre . Cum Ignorantiae et Insipientiæ si potuisset . Tunc ille episcopus illum refutabat . Cum his Testibus qui eorum nomina Infrascripta liquescunt . Coram synodali Testimonio . Et aiebat quod ei rectum non fieret ulli alio post se Tradere preter Et ante dictam Ciuitatem hoc est weogorinaceastre . et praeter eorum præce et amore quae illam Terram adquisierunt . et ad æcclesiam præfatam dedissent illi senatores familiæ Consentientes fuerunt . Ut illud custodiret et haberet diem suum . Tunc archiepiscopus simul cum uniuersis prouincialibus episcopis Ita finem composuerunt et reconciliauerunt . Ut uulfheardus Terram possederet . Tamdiu uiueret et postquam uiam patrum Incederet sine aliqua Contradictione illuc ad weogornense aecclesiae Terras atque libellas Cum semet ipso redderet ubi corpora requiescunt hemeles et dudæ.
Ego offa rex merciorum consentiendo Imposui.
Ego Iamberht gratia dei archiepiscopus signo sancte crucis roboraui.
Ego hygeberht similiter archiepiscopus consensi et subscripsi.
Ego ceolwulf episcopus consensi et subscripsi .
Ego Unuuona episcopus consensi
et subscripsi .
Ego alheard episcopus consensi et subscripsi .
Ego heardred episcopus consensi.
Ego heaðored episcopus consensi.
Ego ceolmund episcopus consensi.
[fo. 8v]
Ego æþelmod episcopus consensi et subscripsi . Ego alhmund abbas.
Ego cyneberht episcopus consensi et subscripsi.
Ego æthelheard abbas.
Ego wærmund episcopus consensi et subscripsi. Ego beonna abbas.
Ego Utel . . . abbas . Ego forðred . Ego uulfheard
Signum brordan principis.
Signum eadbaldi principis.
Signum herefriði principis. Signum ealhmundi principis.
Signum ceolmundi principis. Signum beorhwaldi principis.
Signum æþelheardi principis. Signum bynnan.