Record # 31 (Sawyer 1433, dated 824)

 

[Cotton Tiberius A. xiii, fos. 47r–8r]

 

(Late note in upper margin:  “Westbiria .”)

(Note in upper right margin:  “westburh”)

Regnante in perpetuum domino nostro iesu christo . Qui mundi monarchiam sua semper uirtute gubernat in ęternum . Anno uero ab incarnatione domini nostri iesu christi . dccco . xxiiioi . Indictione autem . iia . regnante beornuulfo rege merciorum factum est pontificale et sinodale conciliabulum in loco qui dicitur Clofeshoas . Pręsidente ibi rege praefato ac uenerando uiro wulfredo Archiepiscopo . illo conuentui regente Ac moderante illic omnes episcopi nostri et abbates et uniuersi mercentium principes et multi sapientissimi uiri congregati adessent . ibi in alia plura colloquia Aliqua contentio Allata est . Inter heaberhtum episcopum et illam familiam ęt berclea . de hereditate ęšelrici filio ęšelmundi hoc est monasterium quod nominatur westburhg [sic] . Habuit autem episcopus ante nominatus terram illam cum libris . sicut ęšelricus ante pręcepit ut ad weogernensem aecclesiam redderetur . Statuta est autem atque decreta ab archiepiscopo et ab omni sancto sinodo illa consententia . ut episcopus qui monasterium et agellum cum libris haberet . cum iuramento dei seruorum presbiterorum diaconorum et plurimorum monachorum sibi in propriam possessionem terram illam cum adiuratione adiurasset . Et ita finita et proscripta illa contentione coram episcopo post xxx . noctes illum iuramentum to westmynstre deducatum est . Quapropter siquis hunc agrum ab illa aecclesia in ceastre nititur euellere contra decreta sacrorum canonum sciat se facere quia sancti canones decernunt quicquid sancta synodus uniuersalis cum catholico archiepsicopo suo [fo. 47v] Adiudicauerit Nullo modo fractum uel irritum esse faciendum . Haec autem gesta sunt . Hii sunt testes et confirmatores huius rei quorum Nomina hic infra notantur . A die iiia . kalandas nouembriS.

Ego beornulf rex merciorum hanc cartulam synodali decreti signo sanctę crucis christi confirmaui .

Ego wulfred archiepiscopus hanc synodalem sententiam cum signo gloriose crucis corroboraui .

Ego oešelwald episcopus consensi.

hręšhun episcopus consensi.

Eadwulf episcopus consensi.

heaberht episcopus consensi.

beonna episcopus consensi .

Ego wigšegn episcopus consensi.

Ego Cioberht episcopus consensi.

Ego wermund episcopus consensi.

Ego Cynred episcopus consensi.

Ego hunberht episcopus consensi.

Ego eanmund abbas consensi.

Ego cušwulf abbas consensi.

Ego wihtred abbas consensi.

Ego wilferš abbas consensi.

Ego beornoš dux . Eadberht dux .

Sigered dux.                Ecgberht dux.

Eadwulf dux.              alhheard dux .

mucel dux.                  Uhtred dux .

(The following is written by the same hand in right margin beside the witness list:  “ęt šam aše žęs ęt westmynstre efen fiftig massepreosta and x. diaconas . and ealra ošra preosta sixtig and hund teontig.”)

[fo. 48r]

Iudeca dux .                Nošhelm pręco a domno eugenio papa.

bynna frater regis.       bola.    aldred thelonius consensi.

piot presbyter .            wighelm .        beadherd .

Cyneberht                   Eadbald consensi.

Her syndon žara męsse preosta naman že on žam aše stodon and on žęron.

Friomund abbas.         Eadberht abbas.

Ecgberht abbas.          wigberht presbyter .    monn presbyter.

Cušbald presbyter.      berhthun presbyter.     Cušbald presbyter .

hehstief presbyter .      regngar presbyter .       alhmund presbyter.

brada presbyter .          Cužberht presbyter .    luhhede presbyter .

Ecgmund presbyter .   snyda presbyter .         Ecgberht presbyter .

brada presbyter.           berhtred presbyter .     Tidbald presbyter .

Sucga presbyter .         Tidberht presbyter .     Esne presbyter .

Eadgar presbyter .       Berhtwulf presbyter . Preost presbyter .

alhhere presbyter .       alhmund presbyter .     dudeman presbyter .

badheard presbyter .    wigberht presbyter .    Eadberht presbyter .

monn presbyter .          hwita presbyter .          monnel presbyter .

Plegberht presbyter .   beorhred presbyter .    beornwald presbyter .

Tidberht presbyter .     hunlaf presbyter .        Eastmund presbyter .

Cušberht presbyter .    Cynemund presbyter . mecga presbyter .

Ciolheard presbyter .   byrnhelm presbyter .    wigberht presbyter .

Ecgheard presbyter .   heašoberht presbyter . beorred presbyter .

hehferš diaconus .       Wighelm diaconus .    ceofa diaconus.

berhthelm diaconus .   Cynemund diaconus . dynne diaconus.