Record # 15 (Sawyer 1442, dated 897)

 

[Cotton Tiberius A. xiii, fos. 14r–v]

 

(Note in right margin:  Uptun”).

Anno dominicæ incarnationis . dccc . xcvii . indictione uero . xv . eo anno contigit quod æðeluulf uenerabilis dux recitauit et inuestigauit hereditarios libros cenwulfi regis et in priuilegiis illius scriptum inueniebat quod nullus heres post eum licentiam haberet hereditatem cenuulfi quæ pertinet ad wincelcumbe alicui hominum longius donandam uel conscribendam quam dies unius hominis sed siquis hoc obseruare noluisset uel contraire longius spatium addendo conatus fuisset sciret se anathematizandum esse nisi digna satisfactione emendaret . Accidit autem tunc inter alias locutiones quod æðeluulf loquebatur de illa terraque appellatur in uptune . v . manentium ad uullafum qui tunc eam possidebat quoniam de hereditate ipsius cenuulfi fuit . Tunc ille dicebat quod cyneðryð patri suo illiam terram dies trium hominum donasset et ælflæd sibi postea trium addidisset sed æðelred et illi omnes adiudicabant quod illa donatio aliter stare non posset nisi sicuti in diebus cenuulfi constitutum erat . Tunc ille predictus wullaf reddidit æðeluulfo pristinos libellos a cyneðriða et ælfleda conscriptos et æðeluulfus ei istum postea scribere precipiebat . Ea namque dictione ut habeat et perfruatur per tempora uitæ suæ et postea sine contradictione contrarietatis reddatur ad sedem episcopalem que est in uueogernensi ciuitate antistiti qualiscumque [fo. 14v] rector et gubernator illius tunc exstiterit pro redemptione anime cenuulfi regis et omnium heredum ipsius nec non quoque et pro renouatione et reconciliatione pacis inter illam familiam quae est in uueogernensi ciuitate et illam quæ est in uuincelcumbe et sedatione discordie et conuitiarum quas ante inter se habuerunt et ut illa pax quam uuærfriðus episcopus et æðeluulfus dux cum testimonio ælfredi regis et æðelredi ducis merciorum atque omnium senatorum ipsorum inuenerunt firmior ac stabilior inter illas perpetualiter permaneret et hæc diffinitio cum uullafo . facta est cum testimonio supradicturam familiarum et eorum hominium quorum nomina infra caraxata patebunt.

Ego uuærfrið episcopus consensi.                   Ego berhthun presbyter.

ego berhtmund presbyter.                               ego tidbald presbyter.

ego cynelm diaconus.                                      ego ecgferð diaconus.

ego wigheard.                                                             ego æðeluulf dux.

ego wigred.                 cenbriht.                      wynhelm.                    alhelm.

ego deorbriht.              æðelswyð.                   wigswyð.                     lulle.