Transcription incomplete: under construction
Smith, Baeda, Appendix XXI, pp. 764 – 82
Cartæ quædam quæ ante Conquæstum factæ sunt, omnes nuper in possessione honoratissimi D. D. Somers.
(Somers 1)
Carta Regis Æthilredi ad Oftforum Episcopum.
A |
POSTOLUS Paulus de extreme judicio Domini Manifestissime lo-
quens ita refert: omnes enim stabimus ante tribunal Christi ut
recipiat unusquique prout gessit sive bonum sive malum:. Quid autem sit
quod Apostolus pro meritis suis quosque percepturos adfirmat Ipse Do-
minus in Evangelio suo manifestat dicens, Ibunt Impii in supplicium æter-
num, justi autem in vitam æternam:. Hoc sane tremendum ac terribile omnipoteneis Domini judicium Ego Aethilred Christo largiente rex tota
Cordis formidine sine cessatione perhorresco: quapropter ut ibidem
sub præsentia almi Judicis veniam merear adipisci pro absolutione crimi-
num vel meorum vel Conjugis quondam meæ Osþryþæ, terram quæ dicitur
Fledanburg. quadraginta quattuor Cassatorum capacem Oftforo episcopo
(p. 765)
in possessionem tradidi, ut quemadmodum primitus tradita fuerat rursus
per illius diligentiam Monachorum in ea sub Abbate degentium honesties-
sima conversation recuperetur. Si quis autem pertinacium contra hanc
Donationem fractoris animo venire temptaverit eamque infringere cona-
tus sit, sciat se sub tremendo examine poenas debitas luiturum:.
┼ Ego Aeþilred propriam donationem corroborans titulo Sanctæ Crucis subscribsi:.
┼ Ego Haeadda Episcopus consensi et subscribsi:.
┼ Ego Torhctuuald Comes Regis consensi et subscribsi:.
┼ Ego Eaduuald consensi et subscribsi:.
┼ Ego Cille consensi et subscribsi:.
┼ Ego Osfriþ consensi et subscribsi:.
┼ Ego Ecfriþ consensi et subscribsi:.
┼ Ego Tuddul consensi et subscribsi:.
┼ Ego Cuðlac consensi et subscribsi:.
┼ Ego Sigiuuald consensi et subscribsi:.
┼ Ego Folchere consensi et subscribsi:.
┼ Ego Berhttred consensi et subscribsi:.
┼ Ego Oftfor. Episcopus Donationem quam a Rege accepi propria manu
confirmans subnotavi:.
In Dorso, Carta Ecguini Episcopi.
Reverentissimæ semper memoriæ pontificis Oftfori Ego Ecguine
Deo dispensante successor in Episcopatum existo:. Monasterium autem
cui nomen est. Fledanburg. quod in hac eadem cartula ex altera ejus parte
eidem prædicto prodecessori meo subscriptione Regali traditum assera-
tur. huic venerabili nostro secundum sæculum principi. Aeþilhaeardae. quan-
tum id a me fieri potest in possessionem concedo:. Ea tamen condicione
ut semper inibi coenobialis vitæ Statuta serventur:. Pro reconpensatione
vero hujus nostræ Donationis in loco cujus nomen est Aet Stretfordae
xx Cassatorum terram ab eo in jus aecclesiasticum accepi. Sciendum tamen
me rationabili quadam causa conpulsum id voluisse facere. Ut ei xl. iiii. ma-
nentium terram pro viginti manentium darem, id est, ea condicione ut
post diem ejus terra ista sine contradictione alicujus ad Uugernensem
Ecclesiam in jus Episcopali sedis sit donate mihi, et illi Oftforoque meo
antecessori in elemosinam sempiternam:. Pax confirmantibus atque ser-
vantibus. Minuentibus vero vel contradicentibus Dispersio perveniat
sempiterna. Aeþelric , Aeþeluueard, Aeþelberht, Omolingc Abbas. Hii sunt
Confirmatores et Testes:.
(Somers 2)
Charta Aldredi subreguli Huicciorum.
┼ Regnante Domino in sæcula sæculorum. Ego Aldred subregulus Huic-
ciorum cum licentia Venerabilis Episcopi Tilheri Monasterium illud on Flae-
canbyrg dabo Aeþelburge propinquæ meæ coram Testibus infra nominates
ea condicione ut ipsa tam diu vivat possedest, et postquam viam partum
incedat ad Uuegernensem Ecclesiam in jus Episcopali sedis reddat:. Et ei
præcipio in almo nominee superi polorum Rectoris ut ipsa nec Dei nec meam
habeat licentiam hoc in aliud mutare nisi ita implore sicut præceptum
erat Aelfredi et Aeþelheardi Egcuuinique Episcopi qui hanc terram prius
optinuerunt nobisque tradiderunt. sed ipsa hanc nostrum elemosinam per-
ficiendo impleat:. Ego Aldred hanc meam Donationem signo Sanctæ Cru-
(p. 766)
cis confirmabo:. ┼ Ego Tilhere Episcopus hanc meam petitionem subscribendo confirmabo:. ┼ Ego Aeþelburg Abbas liuentissime consentiendo
subscripsi:. ┼ Ego Creda Abbas ┼ Ego Bacola Abbas ┼ Ego Taðere:.
┼ Ego Cuþheard:. ┼ Ego Humberht Presbyter ┼ Ego Cyneberht:. ┼ Ego
Cuþred:. ┼ Ego Dudda:. ┼ Ego Ceobba. Omnes consentiendo subscripsi-
mus atque confirmabimus testimonium nostrum:.
(Somers 3)
Carta Offæ Regis Merciorum & Aldredi subreguli Huicciorum.
┼ In nomine Domini Nostri Jesu Christi, qui cuncta sæcula jugiter pio moderamine regit. Constat ergo et incunctanter verum
sees patet omnia quæ hic humanis cernuntur visibus. vana ad caduca transitoria
quæ fieri. atque ea quæ hominum oculis
velantur semper mansura et sine fine stabiliter perdurare in sæcula:. Unde et
certissime notum est ex autoritate testimoniorum sacrorum voluminum. quod cum
istis fugitivis mundanis rebus sempiterna mercare possint coelestia regna.
quapropter ego Offa gratia gratuita Dei patris concedente Merciorum rex.
majorum meorum imitans exemplum.
Cogitavi ergo in corde meo quatenus ex his sceptris regalibus mundanis
regni perceptis a conditore ac largitore
omnium bonorum aliquid quamvis minus dignum pro remedio animæ meæ et
pro adipiscenda premia polorum in usus Monasticæ liberalitatis, eclesiis
donarem:. Ideo quæ ego et
Aldredus subregulis Huiccorum. in commune pro domino omnipotenti et pro
æterna salute animæ nostræ. terram bis quinos mansionis habentem
(p. 767, Somers 5)
Carta Offæ Regis.
┼ Cuncta labilis
vitæ hujus subsistentia momentanea et caduca præ
oculis decessu
presentium proximorum cernentes. festinandum nobis est
summopere. ut
operemur ad omnes. sicut veridica apostolici dogmatis
comprobat
assertio maxime autem ad domesticos fidei.
Quapropter
ego Offa celica
fulciente clementia rex Merciorum simulque aliarum cir-
cumquaque
nationum. ad ecclesiam quam Eanulfus avus meus in honore beati
Petri principis
apostolorum construxit ubi dicitur æt breodune pro sa-
lute animæ meæ
priorumque meorum largior terram XX. manentium ubi
dicitur æt Wersðylle
and æt coftune cum silva, quae eidem telluri adjacet.
ut cum pratis.
pacsuis. aquarum rivulis. sine ullo obstaculo contradictio-
nis posterum
meorum principum vel ducum in usum Episcopi Weogernensis
ecclesiæ
maneat. Sit autem terra illa libera ab
omni exactione regum
et principum ac subditorum ipsorum præter
pontis et arcis restaurati-
onem et hostilem expeditionem. Anno autem dominicæ incarnationis:.
(p. 768)
DCCo. LXXXo. conscripta est hæc donatio telluris a me et ab episcopis ac
principibus meis quorum infra nomina adnotabo:.
┼Ego Offa dei dono rex hanc meam donationem signo sanctæ crucis
munio:.
┼Ego Cyneðryþ dei gratia
sensi et subscripsi:.
┼ Ego Joanberhtus Archiepiscopis. ┼ Signum manus Brordan principis:.
┼ Ego Eadberhtus Episcopus. ┼ Signum manus Berhtuudi ducis:.
┼ Ego Ciolwulfus Episcopus. ┼ Signum manus Eadbaldi principis:.
┼ Ego Tilherus Episcopus. ┼ Signum manus Eadbaldi ducis:.