PETRI ABAELARDI COMMENTARIA IN EPISTOLAM PAULI AD ROMANOS PROLOGUS Omnis scriptura diuina more orationis rhetoricae aut docere intendit aut mouere; docet quippe dum quae fieri uel uitari oportet insinuat, mouet autem dum sacris admonitionibus suis uoluntatem nostram uel dissuadendo retrahit a malis uel persuadendo applicat bonis, ut iam uidelicet implere uelimus quae implenda esse didicimus, uel uitare contraria. Iuxta hanc itaque rationem tam Veteris quam Noui Testamenti tripertita est doctrina. In Veteri nempe Testamento lex, quae in quinque libris Moysi continetur, praecepta Domini primum docet. Deinde prophetiae uel historiae cum caeteris scripturis, ad ea quae iam praecepta erant, opere complenda adhortantur et affectus hominum ad obediendum praeceptis commouent. Cum enim prophetae uel sancti patres populum sentirent praeceptis minus obedire diuinis, admonitiones adhibebant, ut per promissiones uel comminationes eos ad obedientiam traherent. Exempla quoque ex historiis necessarium erat adiungi in quibus tam remuneratio obedientium quam poena transgressorum ante oculos ponerentur. Hi autem sunt ueteres illi panni qui ad extrahendum Ieremiam de lacu funibus circumligati sunt, exempla uidelicet antiquorum patrum, quae sacris admonitionibus adhiberentur ad extrahendum peccatorem de profundo uitiorum. Similiter et Noui tripertita est disciplina Testamenti, ubi quidem Euangelium pro lege est quae uerae iustitiae ac perfectae formam docet, deinde epistolae cum Apocalypsi loco prophetarum ponuntur quae ad obediendum Euangelio cohortantur. Actus uero apostolorum et pleraeque narrationes euangelicae sacras historias continent. Ex his itaque quod cum sit intentio Euangelii docere, hanc intentionem epistolae uel Actus apostolorum tenent ut ad obediendum Euangelio nos moueant uel in his quae Euangelium docet nos confirment. Nemo itaque post Euangelium quod perfectae est doctrinae, quasi superflue scribi epistolas calumnietur, cum has ad admonitionem potius quam ad doctrinam scriptas esse meminerimus, quamuis nonnulla in eis salubria documenta siue consilia contineantur quae Euangelium non habet. Unde [Paulus] ad Corinthios scribens ait: Nam caeteris ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet infidelem, etc. necnon et circumcisionem uel caeteras legis carnales obseruantias cessare iam debere docet quod nondum in Euangelio reuelatum erat. Qui etiam ad Timotheum scribens, multa de episcopali uel sacerdotali seu leuitica dignitate docet quae Euangelium non expresserat. Perfectam tamen Euangelii dicimus doctrinam traditam esse quantum ad uerae iustitiae formam et ad animarum salutem sufficiebat, non ad ecclesiae decorem uel ipsius salutis amplificationem. Sunt quippe de bonis ciuitatis quaedam ad incolumitatem eius pertinentia, quaedam ad amplificationem, sicut et in fine II libri Rhetoricae Tullius meminit. Quae uero ad incolumitatem pertinent ea sunt sine quibus incolumis ac salua consistere ciuitas non potest, ut agger, siluae et caetera huiusmodi quae ualde ciuitati sunt necessaria. Alia uero non sunt ita necessaria sed magis egregia, cum uidelicet, ultra quam necesse est, quaedam obtinet quae eam caeteris ciuitatibus digniorem efficiunt aut tutiorem reddunt, sicut aedificia pulchra, thesaurorum copia, dominatio multa et similia. Sufficere autem saluti fortasse poterant ea quae Euangelium de fide et spe et caritate seu sacramentis tradiderat, etiamsi apostolica non adderentur instituta neque aliquae sanctorum patrum disciplinae uel dispensationes, ut sunt canones uel decreta, regulae monachorum et plurima sanctorum scripta, sacris admonitionibus plena. Neque enim aliqua, his praetermissis, imputanda esset transgressio si nulla de eis fieret praeceptio. Voluit tamen Dominus et ab apostolis et sanctis patribus quaedam superaddi praecepta uel dispensationes quibus adornetur uel amplificetur ecclesia, id est ciuitas sua, uel ipsa ciuium suorum tutius muniatur incolumitas, sicut in singulis promptum est assignare. Unde Dominus nonnulla disciplinis suis uel posteris praecipienda uel disponenda reseruauit, ut quibus in miraculis quoque maiora facere quam sibi ipsi permisit, nonnullam etiam eis praeceptorum auctoritatem reseruaret, quibus eos amplius exaltaret et ecclesiae suae tanto eos efficeret gratos quanto eos ipsa sibi magis esse cognosceret necessarios. Cum itaque, ut dictum est, euangeliorum intentio sit ea quae sunt saluti necessaria nos docere, hanc intentionem epistolae tenent ut ad obediendum euangelicae doctrinae nos moueant uel nonnulla etiam ad amplificandam uel tutius muniendam salutem tradant. Et haec quidem est omnium epistolarum generalis intentio. In singulis uero proprias intentiones requiri conuenit seu materias aut tractandi modos, sicut in hac ipsa epistola, cuius quidem intentio est Romanos ex Iudaeis et gentibus conuersos, superba contentione se alterutrum praeponentes ad ueram humilitatem et fraternam concordiam reuocare. Id uero duobus modis efficit, tam diuinae scilicet gratiae dona amplificando quam operum nostrorum merita extenuando, ut iam nemo de operibus gloriari in se praesumat sed totum diuinae tribuat gratiae quidquid ualet, a qua quidem recognoscat se accepisse quidquid boni habet. In his itaque duobus, tam operibus scilicet nostris quam diuina gratia, totius materiae summa consistit. Modus uero tractandi in attenuatione est nostrorum operum, sicut dictum est, et exaggeratione gratiae, ut iam nemo de operibus gloriari praesumat sed qui gloriatur in Domino glorietur. Gloriabantur autem gentiles quod tam cito Euangelio acquieuerunt, sicut scriptum est: Populus quem non cognoui seruiuit mihi, in auditu obediuit mihi et minime antea deliquissent in his quae egerant, qui nulla adhuc lege Deum cognouerant; ludaei uero de corporalibus legis obseruantiis maxime intumescebant. Ad conterendam itaque utrorumque superbiam alternis inuectionibus, modo hos, modo illos, et nonnumquam utrosque aggreditur, ut et gentes inexcusabiles in suis fuisse peccatis ostendat, quae, si legem scriptam non acceperant, naturalem habebant qua et Deum cognoscere et mala a bonis possent discernere; et Iudaeos non ex operibus legis iustificari ut aestimant posse; sed utrosque sola Dei uocantis gratia misericordiam, qua iustificentur, assecutos. Quaeritur autem de Romanis istis quibus haec epistola dirigitur, quorum praedicatione antea conuersi fuerant. Ecclesiastica quidem historia et Hieronymus siue Gregorius Turonensis per Petrum apostolum eos iam conuersos fuisse tradunt; Haymo uero e contra sentit, dicens eos non a Petro primum de fide fuisse instructos uel ab aliquibus duodecim apostolorum, sed ab aliis quibusdam Iudaeis fidelibus a Ierosolymis Romam uenientibus. Ait autem Ecclesiastica historia libro II capitulo XIV: Claudii temporibus, clementia diuinae prouidentiae Petrum ad urbem Romam deducit. Iste adueniens primus in urbe Roma euangelii sui clauibus ianuam regni caelestis aperuit. Igitur cum Romanae urbi clarum uerbi Dei lumen fuisset exortum. Simonis tenebrae cum suo auctore restinctae sunt. Hieronymus quoque super hanc epistolam, ubi scriptum est: "Ut aliquid impertiar uobis gratiae spiritalis" ait sic: Romanos praedicatione Petri fidem tenentes confirmare se uelle Paulus dicit, non quominus accepissent a Petro, sed ut duobus apostolis attestantibus atque doctoribus, eorum corroboraretur fides. Gregorius etiam Turonensis. Historiarum libro I, capitulo XXV ita meminit: Petrus apostolus sub imperatore Claudio Romam aggreditur ibique praedicans in multis uirtutibus manifestissime Christum esse Dei Filium comprobauit. Ab illis diebus enim Christiani apud ciuitatem Romanam esse ceperunt. At uero Haymo in prooemio Expositionis praesentis epistolae ita loquitur: A Corintho scripsit Apostolus Romanis hanc epistolam; quos non ipse Petrus, non quilibet duodecim discipulorum primum instruxit, sed quidam Iudaeorum credentium qui ab Ierosolymis uenientes ubi princeps orbis residebat cui erant ipsi subiecti, fidem quam apud Ierosolymam didicerant Romanis euangelizauerunt. Notandum uero quia, si diligenter attendamus quae dicta sunt, nulla superiorum doctorum et Haymonis est contrarietas. Si enim integre supra memoratum capitulum Ecclesiasticae historiae percurramus, inueniemus Petrum primum ex omnibus apostolis, non ex omnibus doctoribus. Romanis praedicasse. Hieronymus quoque cum dicit Romanos a Petro per praedicationem eius fidem accepisse siue tenere, nihil obest, cum per discipulos Petri a Ierosolyma uenientes, non per ipsum Petrum id fieri potuerit. Haymo uero negat per ipsam Petri personam id factum esse; unde, et cum Petrus ab eo nominatur, additur 'ipse'. Praeterea, non dicit Haymo quod eos Petrus non instruxit, sed quod 'non primum, id fecerit. Quod uero ait praedictus Gregorius Petrum Romae praedicasse sub Claudio, non addidit 'primum, eum praedicasse sed multis miraculorum uirtutibus manifeste Christum esse Dei Filium comprobasse. Quod autem addidit ex tunc Christianos esse Romae cepisse, potest intelligi eos tunc per Petrum manifestos fuisse qui prius occulti esse potuerunt. Haec autem epistola, quamuis primum scripta fuisse non credatur, prima tamen a sanctis patribus ordinata est quia contra primum uitium et caeterorum radicem, quod est superbia, dirigitur, sicut scriptum est: Initium omnis peccati superbia uel etiam quia ad primae sedis ecclesiam destinatur. De hoc autem ita Haymo meminit: Epistola autem ista non illum ordinem tenet in corpore epistolarum quo est conscripta, sed causa dignitatis Romanorum qui tunc temporis gentibus imperabant, primatum obtinuit. Hoc autem factum est non ab Apostolo sed potius ab illo qui omnes eius epistolas sub uno corpore curauit colligere. Item, idem: Interpretantur autem Romani "sublimes" siue "tonantes" quia illo tempore, quo Apostolus hanc epistolam eis misit, cunctis gentibus principabantur et intonabant praecepta. Creditur autem Apostolus praesentem epistolam Romam misisse a Corintho per Phoeben, ministram ecclesiae Cenchris qui est locus uicinus Corintho, immo portus ipsius Corinthi sicut Origenes super hanc epistolam meminit. De qua quidem Phoebe ipse Apostolus in fine epistolae ait sic: Commendo uobis Phoeben sororem nostram etc. Quem quidem locum Hieronymus exponens dicit: Hic monstrat Apostolus non accipiendam personam esse uiri et feminae quando Romanis per mulierem, ut fertur, litteras mittit... etc. LIBER PRIMUS [ ROMANS 1 ] [1:1] PAULUS, SERVUS CHRISTI IESU, VOCATUS APOSTOLUS SEGREGATUS IN EVANGELIUM DEI, PAULUS. More scribentium epistolas, salutationem praemittit qui ad ueram eos salutem adhortatur. Quam quidem salutationem, cum quibusdam quae adnectit, quasi loco prooemii praescribit, ut eos uidelicet attentos aut dociles seu benenolos breuiter efficiat. Attentos quidem facit tam a persona sua quam a persona Christi eum mittentis, quam ab ipsa re, hoc est euangelica doctrina ad quam obseruandam eos adhortatur; a persona quidem sua, dum eam commendat tamquam in apostolatum segregatum et ad praedicandum Euangelium a Deo uocatam; commendat autem et Domini Iesu Christi personam, quem et Filium Dei nominat et eum esse asserit, qui patribus promissus erat tamquam humani generis redemptor et qui ex Spiritu Sancto conceptus sit et mortuorum suscitator magnificus exstiterit. Sed nec Euangelii commendationem praeterit, dum ipsum per scripturas sacras prophetarum Dei promissum esse commemorat. Docilitas uero in hoc ipso notatur quod per hoc quod sibi dicit iniunctum euangelicae praedicationis officium, de his quae ad Euangelii doctrinam pertinent se scripturum esse insinuat. Qui etiam, cum se seruum Christi et se eorum seruum esse confitetur, tam ex humilitate quam ex amore quem illi in Christum habebant necnon et ex his quae subiungit de amore quem habet in eos, quando uidelicet pro conuersione eorum maxime gratias Deo agat et ad eos uenire desideret ut eos amplius instruat aut confirmet, sibi ipsos beneuolos reddit. Nunc litteram insistamus. Notandum uero quia iuxta Expositionem Rufini in hanc epistolam, quae quidem Expositio translatio Expositionis Origenis creditur, iste Apostolus ante etiam quam conuerteretur binomius erat, ut tam uidelicet Paulus quam Saulus antea uocaretur, sicut scriptum est, inquit, in Actibus apostolorum: Saulus qui et Paulus iuxta Hieronymum uero et Augustinum seu caeteros, ipse sibi Apostolus nomen mutauit a Paulo proconsule quem per miraculum primum conuertit, ut in Actibus apostolorum scriptum est, assumens hoc nomen ut nunc Paulus sicut ante Saulus uocaretur, ut post eius conuersionem sicut nouam uitam uel nouum praedicationis assumpsit officium ita et nonum sortiretur uocabulum, sicut et de apostolo Petro Dominus fecit a quo ipse post conuersionem Petrus est uocatus qui antea Simon uocabatur. Unde et Romana ecclesia iam in consuetudinem duxit ut quos in cathedra beati Petri sublimat, nomina eis mutet. Saulus autem quasi a Saule antea dictus erat qui de eadem tribu, id est de Beniamin erat, et in persecutione fidelium Saulem imitabatur qui Dauid et suos persequebatur sicut iste Christum atque membra eius. Cui ab ipso dictum est: Saule, Saule, quid me persequeris? Teste autem Hieronymo, sicut Iacob translatum in nostram linguam Iacobus dicitur et Ioseph Iosephus, ita et Saul nunc Saulus dicitur tamquam sit trissyllabum nomen, cum tamen per diphtongum proferre ipsum bissyllabum soleamus. Videtur etiam quasi diminutiuum esse a Saul Saulus sicut a Iulo Iulius. Sicut autem Saul primo humilis, postea superbus factus est, ita hic e contrario, primo superbus et maximus ecclesiae persecutor, nunc Paulus, id est per humilitatem iam modicus siue quietus appellatur, nam iuxta Augustinum. Paulus Latine 'modicus' sonat. Unde et dicimus: paululum exspecta, id est modicum. Quantum uero humilis ipse fuerit, audi ab ipso: Ego enim sum, inquit, minimus apostolorum, qui non sum dignus uocari apostolus. Iuxta Ambrosius uero: Ex Saulo Paulum se dicit, hoc est immutatum, ut quia Saulus "inquietudo" seu "tentatio" interpretatur, hic cum ad fidem Christi accessit Paulum se dicit, id est quasi iam quietum, cum prius tentationes aemulatione legis Dei seruis inferret. Quantum uero iam quietus et patiens exstiterit et ne quem scandalizaret semper studuerit, ipse quoque docet qui, ne quem grauaret, manibus laborabat, non ut caeteri apostoli de Euangelio uictitans. Ab Hieronymo autem in Libro Hebraicorum nominum: Paulus "mirabilis" sine "electus" interpretari dicitur. Quem et Dominus ipse uas electionis uocauit et tam uita quam doctrina inter apostolos mirabilem fecit. Quem quidem tam uirginem esse quam martyrem constat, ut quae in magrus apostolis Petro et Iohanne diuisa sunt merita, in isto reperiantur coniuncta, et prae caeteris tam praedicationis quam uirtutis gratiam assecutum; per quem fere uniuersus conuersus est mundus atque ipse quoque apostolorum princeps de perniciosa simulatione necessario correctus, ut in eo quoque mirabiliter illa Veritatis impleretur sententia: Erunt nouissimi primi et primi nouissimi. In cuius etiam typo Beniamin, fratrum suorum extremum et a patre uehementer dilectum, fuisse non ambigimus. De hoc autem praeclaro Christi siguifero et tuba Domini uehemente, ipse humiliter qui ab eo coirectus fuerat Petrus, in excellentiae elus laudem prorumpens: Sicut et carissimus inquit, frater noster Paulus secundum sibi datam sapientiam scripsit uobis, sicut in omnibus epistolis loquens de his, in quibus sunt quaedam difficiliora intellectu, quae edocti et instabiles deprauant sicut et caeteras scripturas, ad suam ipsorum damnationem. Quam quidem difficultatem ex nimia subtilitate rationum procedentem, et professi et ueriti sunt doctores sancti. Unde et Ambrosius in Epistola quadam quae sic incipit: Etsi sciam quod nihil difficilius sit quam de Apostoli lectione disserere, cum ipse Origenes longe minor sit in Nouo quam in Veteri Testamento... etc. Augustinus, Retractationum libro I: Epistolae ad Romanos expositionem inchoaueram, sed huius operis si perficeretur plures libri essent futuri quorum unum solum in sola disputatione salutationis absolui, sed deinde cessaui, ipsius magnitudine ac labore deterritus. Et beatus Hieronymus Ad Pammachium: Paulum, inquit, apostolum quotienscumque lego, uideor non mihi uerba audire sed tonitrua. Idem Ad Paulinum: Paulus nouissimus in ordine, primus in meritis est quia plus omnibus laborauit. Idem Ad Eustochium: De uirginibus, inquit Apostolus, praeceptum Domini non habeo. Quod et ipse ut esset uirgo, non fuit imperii sed propriae uoluntatis. Neque enim audiendi sunt, inquit, qui eum uxorem habuisse confingunt, cum suadens perpetuam castitatem intulerit: "Volo autem omnibus esse sicut me ipsum". Quantus autem et apud philosophos habitus sit qui eius uel praedicationem audierunt uel scripta uiderunt, insignis ille tam eloquentia quam moribus Seneca in epistolis quas ad eum dirigit, his uerbis protestatus est: Libello tuo lecto, de plurimis ad quosdam litteris quas ad aliquam ciuitatem seu caput prouinciae direxisti, mira exhortatione uitam mortalem contemnentes, usquequaque refecti sumus. Quos sensus non puto ex te dictos sed per te, certe aliquando et ex te et per te. Tanta etenim maiestas earum rerum est tantaque generositate clarent ut uix suffecturas putem aetates hominum quibus institui perficique possint. Meminit et Hieronymus huius laudis Senecae erga Paulum in libro De illustribus uiris, capitulo XII ita scribens: Lucius Annius Seneca Cordubensis, Photini Stoici discipulus et patruus Lucani poetae, continentissimae uitae fuit, quem non ponerem in catalogo sanctorum, nisi me epistolae illae prouocarent quae leguntur a plurimis Pauli ad Senecam aut Senecae ad Paulum. In quibus, cum esset Neronis magister et illius temporis potentissimus, optare se dicit esse eius loci apud suos cuius sit Paulus apud Christianos. Quod si et propheticae auctoritatis laudem philosophico adiungas praeconio, inuenies huius Apostoli excellentiam supra caeteros tam apud patriarchas quam prophetas insigne aliquid laudis specialiter adeptam esse. Hic quippe, sicut ipse ait, de tribu Beniamin exordium ducens, ille est in typo cuius tam patriarcha Iacob quam prophetarum et regum maximus Dauid exultantes praecinerunt. Iacob quidem sic ait: Beniamin lupus rapax mane rapiens praedam, uespere diuidet escas siue iuxta aliam translationem: ...uespere spolia distribuet. Dauid uero futurae ecclesiae principes in spiritu praeuidens et quasi hunc caeteris anteponens: Ibi, inquit, Beniamin adolescentulus in mentis excessu. Ille quippe Beniamin filius Iacob, qui huius typum gerebat de semine suo futuri, inter fratres ordine extremus, primus apud patrem per gratiam erat a quo ipse in senio susceptus potissimum diligebatur. Sic et Paulus inter apostolos ordine uocationis et conuersionis ultimus, meritis, ut dictum est, apud Deum primus. Beniamin quoque nascens matrem parientem peremit quae prae dolore partus moriens. Benonim eum, id est filium doloris, appellauit; pater uero nomine commutato eum Beniamin, id est filium dexterae, nominauit. Paulus quippe in Christo iam renascens matrem suam Iudaeam, quae eum in doctrina legis genuerat et educauerat, quasi peremisse dicitur, cum ipse praecipue carnalium obseruationum praecepta, in quibus ipsi uiuebant, euanuerit et totam eorum gloriam ad nihilum redegerit quasi de utero matris exiens et a scholis synagogae per conuersionem recedens, iuxta quod ipsemet ait: Qui me segregauit ex utero matris meae et uiuificauit per gratiam suam. Unde et bene mater eum Benonim, id est filium doloris sui, uocauit, quia quo plus errorem eius Paulus infestauit, amplius eam dolere fecit, et quo prae sapientiae suae excellentia gratior ei exstiterat, amplius eam contristauit amissus. Bene autem pater nomen commutare uoluit, ut potius eum plium dexterae, id est prosperitatis seu fortitudinis appellaret quam doloris, quia hic, ut diximus, interitus synagogae, qui per Paulum factus est, in prosperitatem potius fidelium et communem ecclesiae exsultationem quam in dolorem reputandus est. Qui etiam quanta fortitudine animi uiguit, innumerae in eum persecutiones indicant. Quod uero dicitur mane rapere praedam et uespere escas dinidere, significat eum primitus persecutorem ecclesiae fuisse et postea spiritalis uerbi refectionem doctrina suae praedicationis administrasse. Quod uero iuxta aliam translationem dicitur distribuere spolia, significat eum, posteaquam conuersus est, multas animas diabolo eripuisse et quasi spolia fugato hoste hos retinuisse quos postea per ecclesiastica officia uel quaecumque fidelium ministeria ordinauit. Hieronymus uero in prologo Libri Hebraicarum quaestionum in Genesim assent secundum Hebraeos quod altare in quo immolabantur hostiae et uictimarum sanguis ad basem illius fundebatur, in parte tribus Beniamin erat. Quo quidem conuenienter iste Christiani sanguinis effusor intelligitur de quo scriptum est: Spirans minarum et caedis in discipulos Domini... etc. ut Christi membra tamquam lupus oues laniaret in terris. Iste est Beniamin adolescentulus quasi inter apostolos tempore extremus, mente ac ratione caeteris praecellens, utpote qui raptus est ad tertium caelum et audinit arcana uerba quae non licet homini loqui. A quo etiam ipse primus apostolorum a perniciosa simulatione correctus est et uniuersa ecclesia spiritaliter instructa, ut, inter uniuersa sanctorum scripta, eius epistolae priuilegium tam utilitate quam subtilitate merito adeptae sunt. Quarum nunc istam quae ad Romanos dirigitur exponendam suscepimus, quae omnium eruditissimorum iudicio tam litterae difficultate quam rationum subtilitate implicita est. SERVUS. Cum dicat apostolis Dominus: Iam non dicam uos seruos sed amicos quare nunc Apostolus se seruum appellat? At uero ut praemittamus distinguere, duo [sunt] genera seruorum, id est subiectorum, quorum uidelicet alios timor poenae subiectos tenet, de qualibus dicitur quia seruus non manet in domo in aeternum et iterum illud: Cum feceritis omnia quaecumque praecepta fuerint uobis, dicite: Serui inutiles sumus alios amor obedientes facit quibus dicitur: Euge, serue bone et fidelis... etc. Facile est praedictae quaestioni etiam hoc modo respondere quod alio modo dicitur sernus simpliciter, alio modo seruus dilectus CHRISTI sine seruus bonus. Ibi enim quasi coactio quaedam ex seruili timore, non uoluntaria subiectio monstratur, hic per amorem filialis obedientia designatur. Nec fortasse necesse est ex nomine 'serui' simpliciter prolato coactam semper et non uoluntariam subiectionem signari, nisi forte per adiunctum aliquod amicalis subiectio remoueatur ueluti cum dicitur: Iam non dicam uos seruos sed amicos. Cum enim subditur sed amicos, quasi aduersando ad illud quod dictum est seruos, intelliguntur in praemisso serui illi qui tantum sunt serui, non etiam amici. Alioquin modo generaliter serui dicuntur omnes illi, tam boni uel mali, quibus talenta sua dominus commisit. Serui itaque generaliter dicuntur, siue eos qui praesunt diligant, siue non, dummodo eis ita subiecti sint ut in eorum penitus potestate tam res eorum quam ipsi permaneant, ut nec se ipsos nec a]iquid hi qui serui dicuntur possideant proprium. Hoc itaque modo se hoc loco Apostolus seruum Christi nominat; cui se ita penitus subiecerat, ut nihil suo relinqueret arbitrio sed totum Christi se subderet uoluntati, dicens illud ei per omnia: Fiat uoluntas tua. Quis enim culpet dum Dominus per gratiam nolit iam apostolos appellare seruos, ipsi tamen per humilitatem se seruos profiteantur? Non enim ait "iam non dicetis uos seruos sed amicos" sed Iam non dicam uos seruos sed amicos. Bene autem Apostolus, cum ad obediendum alios inuitet, se primitus obedientem profitetur, ut non solum uerbo, uerum etiam magis exemplo auditores commoueat, sectatus quidem eum de quo scriptum est: Quae cepit Iesus facere et docere prius uidelicet facere et postea docere. Cum praemiserit nomen Christi -- quod est commune omnium tam in regem quam in sacerdotem inunctorum, secundum quod scriptum est: Nolite tangere christos meos -- subiecit proprium nomen eius quod est Iesus, ut hunc uidelicet Christum a caeteris tam singularitate personae quam dignitate distingueret. Solus quippe proprie Iesus dicitur qui solus uere et in perpetuum saluare potest. Cum itaque dicitur Christus, id est unctus, quoniam tam reges quam sacerdotes inungebantur, ostendit eum a Deo tam in regem quam in sacerdotem nobis esse constitutum, per quae duo nos saluet, quod sonat 'Iesus'. Sacerdos quippe nobis exstitit, se ipsum pro nobis in ara crucis immolando; rex uero pro fortitudine et potentia dictus est qua potest sibi subicere omnia et tamquam fortior fortem alligare diabolum, utpote ille cui Pater omnia dedit in manu. VOCATUS APOSTOLUS, hoc est uocatus a Deo et electus in apostolum, non a se ipso ueniens ad praedicandum. Alioquin fur esset et latro iuxta illud Veritatis: Omnes quotquot uenerunt fures sunt et latrones. Venerunt, inquit Hieronymus, qui non missi sunt. Unde et bene apostolus 'missus' siue 'legatus' interpretatur. Attende etiam humilitatis suae commendationem cum dixerit VOCATUS potius quam electus. Vocatio quippe clamor uocis est ad longe positos ut accedant uel audiant. Tanto autem iste remotior erat a Deo quanto immanior erat ecclesiae persecutor. Diligenter itaque ait, non electus uel assumptus, sed VOCATUS quasi a longe a Domino tractus ad Euangelium ipsius praedicandum. SEGREGATUS IN EVANGELIUM DEI seorsum et per se, non cum aliis apostolis electus non a Christo adhuc in terra consistenti mortali, sed iam in caelestibus ad dexteram Patris constituto et tam per resurrectionem quam ascensionem glorificato. Unde et ad Galatas scribens, ut suam commendaret electionem aduersus eos qui calumniabantur eum caeteris apostolis non esse connumerandum, quod non fuerit a Domino Iesu Christo in terra cum caeteris electus, ait: Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitauit eum a mortuis ac si diceret: Paulus apostolus, non per hominem, id est mortalem, sed per Iesum iam resurrectione glorificatum et nihil iam mortalis naturae uel corruptibilis habentem. Dicitur etiam segregatus in praedicatione Euangelii, dum, caeteris adhuc apostolis circa praedicationem et resurrectionem Iudaeorum occupatis, iste specialiter ad gentes tamquam eorum proprius apostolus destinatus est. Unde et doctor gentium specialiter ipse dictus est. Hinc est illud in Actibus apostolorum dicente Spiritu Sancto: Segregate mihi Barnabam et Paulum in opus ministerii quo assumpsi eos. Euangelium 'bona annuntiatio' dicitur, eo uidelicet quod euangelica praedicatio annuntiet completum quod antea erat promissum. [1:2] QUOD ANTE PROMISERAT PER PROPHETAS SUOS IN SCRIPTURIS SANCTIS QUOD ANTE PROMISERAT. Commendatio est Euangelii quod olim a Deo nobis promissum dicit. PER PROPHETAS SUOS. "Nemo enim rem uilem" ut ait Ambrosius, "magnis praeconibus nuntiat". Per Ieremiam Dominus dicit: Ecce dies ueniunt et consummabo testamentum nouum... etc. Suos dicit prophetas, ad differentiam falsorum siue reproborum, sicut Balaam, uel qui per spiritum malignum nonnumquam futura praedicunt. Propheta quippe est qui futura praedicendo reuelat. Unde et propheta quasi a "prophetando" id est praedicendo dicitur. IN SCRIPTURIS, ut non solum uerbis hoc prophetae annuntiarent, uerum scriptis firmarent. SANCTIS, hoc est ad sanctitatis doctrinam et religionis formam conscriptis et Spiritu Sancto dictante compositis. [1:3] DE FILIO SUO, QUI FACTUS EST EX SEMINE DAVID SECUNDUM CARNEM, DE FILIO SUO, id est proprio et substantiali, non adoptiuo, QUI FACTUS EST EI EX SEMINE DAVID SECUNDUM CARNEM, id est humanam naturam, qui secundum diuinam solummodo est genitus ei, scilicet Deo Patri, id est ad honorem ipsius qui semper in Filio glorificatus est et honoratus, cum ipse dicat Filius se propriam gloriam non quaerere sed eius qui misit eum. EX SEMINE DAUID, hoc est ex Maria quae fuit ex stirpe Dauid, cum tam Abraham quam Dauid promissio de Christo facta sit, ut uidelicet de eorum semine per matrem suam nasceretur, hic tamen solum commemorat Dauid qui grauiter nonnumquam deliquit, non Abraham qui maxime iustus apparuit, ut uidelicet diuinae gratiae, non meritis hominum, totum huius incarnationis tribuatur mysterium. Sufficit etiam nominare Dauid, tacito Abraham, cum per Dauid qui de genere Abrahae est, Christum de genere Abrahae esse doceat. [1:4] QUI PRAEDESTINATUS EST FILIUS DEI IN VIRTUTE SECUNDUM SPIRITUM SANCTIFICATIONIS EX RESURRECTIONE MORTUORUM, IESU CHRISTI DOMINI NOSTRI; QUI PRAEDESTINATUS EST, secundum carnem scilicet, hoc est diuina gratia praeparatus pro qua et matri eius dictum est: Aue, gratia plena. 'Praedestinatio' quippe dicitur dininae gratiae praeparatio. Praedestinatus, inquam, FILIUS DEI IN VIRTUTE, hoc est ut esset uirtus et fortitudo omnium per fidem ei cohaerentium. SECUNDUM SPIRITUM SANCTIFICATIONIS. Ad duo praemissa duo alia subnectit, quasi singula singulis reddens. Ad illud quidem quod primo dixit: "Qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem", istud subiungit: SECUNDUM SPIRITUM SANCTIFICATIONIS, hoc est per operationem diuinae gratiae quae Spiritus Sanctus dicitur, mundantem prius et sanctificantem a peccato matrem eius, ut de semine peccatoris Dauid sacrosanctam carnem assumeret; ad illud uero aliud quod secundo praemiserat: Qui praedestinatus est Filius Dei in uirtute, istud adnectit: EX RESURRECTIONE MORTUORUM IESU CHRISTI, ac si diceret: ex tunc factum est ut esset uirtus seu fortitudo omnium per fidem ei cohaerentium, ex quo eius resurrectio completa est, testificata per resurrectionem mortuorum eodem die factam, de quibus scriptum est quia uenerunt in sanctam ciuitatem et apparuerunt multis. Tunc enim omnis infidelitatis dubitatio abscessit quae de passione discipulis quoque acciderat, quorum quidam iam desperati dicebant: Nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel. Mortuos Iesu Christi dicit, id est ad honorem ipsius; qui ad hoc mortui fuerant, ut eum resurrectionis suae testimonio glorificarent. Possumus et resurrectionem spiritualem animae a uitiis accipere de qua Simeon ait quia positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum. Solus quippe est Christus qui a morte animae liberare potest, agnus scilicet Dei qui tollit peccata mundi. Notandum quod, ut ait beatus Augustinus in Enchiridion, cum dicatur Christus natus ex Spiritu Sancto et Maria, non tamen ideo filius Spiritus Sancti dicitur sicut Mariae, cum uidelicet non sit natus aut conceptus ex substantia Spiritus Sancti sicut ex substantia Mariae, sed potius per operationem Spiritus Sancti, id est diuinae gratiae excellens eius conceptio siue natiuitas facta est, et ideo ex illo quoque natus, hoc est conceptus per illum dicitur. Non enim omne quod ex aliquo nascitur 'filius' eius dicitur, ut capilli ex capite uel pediculi ex nobis nascentes. Ex aqua quoque et Spiritu denuo renascentes, nequaquam filii aquae dicimur. Solent et filii dici eorum a quibus non nascuntur, ut filii adoptiui, filii diaboli, filii gehennae uel filii per doctrinam. Si quis tamen Christum secundum hominem Filium Dei aut Spiritus Sancti dicat, eo quidem modo quo caeteros fideles per filialem ei timorem subiectos, non absurdum arbitror. Non tamen ideo plures habet patres, propter Deum scilicet Patrem et Spiritum Sanctum, cum praesertim nec caeteri electi plures patres ideo habeant propter personarum diuersitatem. Neque enim ibi plures patres dicendum est sicut nec plures deos aut dominos, cum nulla sit ibi rerum diuersitas aut numeri differentia. Si uero quaeratur utrum homo ille in Christo, a Verbo assumptus, sit adoptiuns Dei Filius sicut caeteri electi, cum hoc quoque bonum per gratiam habeat -- non puto concedendum. Qui enim adoptantur et sic filii efficiuntur, utique prius erant non eo modo filii quo facti sunt. At uero homo ille a Verbo assumptus, omnino sine peccato et natus et conceptus, statim ex quo exstitit, Filius Dei per gratiam fuit. Nos uero alii, qui cum peccato nascimur et filii irae dicimur, renati in baptismo per adoptionem esse incipimus quod prius non eramus. Ille itaque, licet per gratiam secundum humanitatem Filius dicatur, non tamen per adoptionem hoc accepit qui hoc ex quo fuit habuit. Unde Hilarius, De Trinitate, libro XII: Et non qui filii Dei, sed per facturam Filii; fuimus enim aliquando filii iracundiae sed filii Dei per adoptionem effecti, et dici id meremur potius quam nascimur. Et quia omne quod fit antequam fiat non fuit, nos cum filii non fuissemus, ad id quos sumus efficimur. Ante enim filii non eramus sed postguam meruimus hoc sumus Sumus autem non nati sed facti, neque generati sed acquisiti. Acquisiuit enim sibi Deus populum et per hoc genuit. Genuisse autem Dominum filios numquam cum propnetatis significatione cognoscimus. [1:5] PER QUEM ACCEPIMUS GRATIAM, ET APOSTOLATUM AD OBOEDIENDUM FIDEI IN OMNIBUS GENTIBUS PRO NOMINE EIUS, PER QUEM ACCEPIMUS GRATIAM ET APOSTOLATUM. Commendata Christi persona, adnectit commendationem suae siue officii sui, cum se a tanto auctore mitti ad praedicandum perhibet, ut saltem ex auctoritate mittentis suscipi eius praedicatio debeat. Gratiam et apostolatum, hoc est praedicandi officium gratis, non ex meritis suis, ei collatum, uel primo gratiam in conuersione ipsius et remissione peccatorum seu collatione uirtutum uel miraculorum aut quorumlibet donorum, et postea apostolatum dum ad praedicandum missus est. Possent Romani Apostolo dicere: etsi ad apostolatum uocatus es, non tamen super gentes, uel si super gentes aliquas, non tamen super nos. Ideo subdit IN OMNIBUS GENTIBUS, hoc est ut omnibus ubique praedicem gentilium nationibus. Gentes siue nationes dicuntur quasi tales quales 'genitae, uel "natae" hoc est sine discipline legis quasi pecudes uinentes. Pagani autem a 'pago' dicti sunt, id est nulla seu quacumque mansione extra ciuitatem, ut sint pagan' quasi 'rustici' et non urbani, qui nondum legibus cinitatis ad recte aut honeste uiuendum instructi sunt. Est quippe ciuitas conuentus hominum, aequo iure uiuendum. Qui ergo a ciuitate Dei penitus alieni erant, nullis adhuc diuinis legibus instructi, merito pagani sunt appellati; qui nunc se Saracenos magis quam Agarenos uocari uolunt, quasi a Sara libera magis quam ab Agar ancilla nuncupari se gloriantes. AD OBEDIENDUM FIDEI, hoc est ad ea opere implenda quae ante crediderint implenda. Primo quippe sciri oportet quae facienda sunt quam opere compleantur. PRO NOMINE EIUS, id est Dei sine Christi, ut uidelicet ipse cognoscatur et sic ametur, secundum quod ipse Christus de se et Patre loquitur: Ut cognoscant te solum et quem misisti Iesum Christum. Quaelibet res nomine suo significari et cognosci habet, ideoque 'nomen' hic pro notitia ponitur. Cognosci autem uere tantum bonum non potest nisi et statim diligatur. [1:6] IN QUIBUS ESTIS ET VOS VOCATI IESU CHRISTI; IN QUIBUS ESTIS ET VOS, id est in quarum gentium uocatione et uos Romani iam estis, VOCATI IESU CHRISTI, hoc est ex glorioso eius nomine Christiani appellati. [1:7] OMNIBUS QUI SUNT ROMAE, DILECTIS DEI, VOCATIS SANCTIS. GRATIA VOBIS ET PAX A DEO PATRE NOSTRO ET DOMINO IESU CHRISTO. OMNIBUS QUI SUNT ROMAE. Hucusque littera tota praemissa huius salutationis suspensina est, quasi dicitur, repetitis omnibus praemissis: Paulus seruus... etc mandat, subaudis hoc, OMNIBUS QUI SUNT ROMAE, DILECTIS DEI, VOCATIS SANCTIS, hoc, inquam, mandat: GRATIA sit VOBIS ET PAX etc. DILECTIS DEI, ac si diceret: non dico simpliciter omnibus qui sunt Romae, tam fidelibus scilicet quam infidelibus, tam electis quam reprobis, sed his tantum qui per conuersionem suam iam amicitiam cum Deo inierunt, subiecti iam ei more Christianorum, id est ex amore potius quam timore. Quibus quidem dictum illud conuenit: Iam non dicam uos seruos et iterum: Vos autem dixi amicos. Vel DILECTIS DEI, id est a Deo qui eos prior dilexit, ut praeueniente gratia eius, non meritis eorum ipsos eligeret. VOCATIS SANCTIS, hoc est uocatis per inspirationem internam seu praedicationis gratia ad hoc ut sancti sins. Cum dicit eos uocatos a Deo esse potius quam eos Deum inuocasse, gratiam Dei exaggerat quae nonnumquam inuitis uel non petentibus beneficia praestat. Sed cum haec salutatio ad omnes illos pertineat ad quos epistola dirigitur, quomodo dicit DILECTIS DEI uel VOCATIS SANCTIS, cum maxime ad eos uel propter eos corrigendos epistola sit directa, qui superba contentione, ut dictum est, se ad alterutrum praeponere uolebant? Quippe qui superbe agunt, quomodo dilecti Dei dicuntur? Numquid propter eorum beneuolentiam captandam mentiri aut falsum scribere aliquid Apostolum oportuerit? Sed profecto ad omnes quidem haec salutatio pertinet, licet non omnes adhuc sint dilecti Dei, ut cum uidelicet eos tantum salutet qui sunt dilecti Dei, eos tantum salutatione dignos iudicet, alios ad imitationem ipsorum inuitet, ut et ipsi scilicet dilecti Dei esse nitantur. Conuenienter etiam, etsi nonnulli ibi essent Dei dilecti, dicere eos dilectos Dei potuit, iuxta eorum opinionem quidem qui hoc de se profitebantur, sicut etiam nonnulli ironice quando, que loquuntur. Non enim mendacium, beato attestante Augustino, dicitur nisi 'falsa significatio cum uoluntate decipiendi'. Hic uero Apostolus non decipere sed admonere intendit. GRATIA VOBIS ET PAX. Gratiam dicit donum gratuitum, id est non ex meritis praecedentibus collatum. GRATIA ET PAX, id est donum pacis qua ipsi, qui contendunt superbe, inuicem et cum ipso Deo reconcilientur. Qui enim proximum quem uidet non diligit, Deum quem non uidet quomodo potest diligere? A DEO PATRE NOSTRO ET DOMINO IESU CHRISTO. Donum Dei, quod gratiam dicit, Spiritus Sanctus dicitur. Unde et cum septiformem Spiritum dicimus, uel septem spiritus Dei nominamus, septem diuinae gratiae dona demonstramus. Recte ergo donum Dei, quod Spiritus Sanctus dicitur, a Patre et Filio simul dari postulat a quibus simul procedere Spiritus ipse habet. Sic construe: A DEO PATRE ET DOMINO IESU CHRISTO, Deo Patre nostro dico, tam Domini scilicet Iesu Christi Patre quam nostri. Hinc et ipse Filius Deum Patrem tam suum quam nostrum appellat dicens: Ascendo ad Patrem meum et Patrem uestrum illius quidem per naturam, nostri uero per adoptionem; ex quo maxime gratiam Dei erga nos commendat, per quam fratres efficimur et cohaeredes Domini Iesu Christi. Filii quidem dicimur si per amorem ei magis quam per timorem subiicimur. Dominum Iesum dicit, quia ei assidua et perpetua debetur obedientia sicut domino a seruis, ioxta quod superius et se seruum dixit. [1:8] PRIMUM QUIDEM GRATIAS AGO DEO MEO PER IESUM CHRISTUM PRO OMNIBUS VOBIS; QUIA FIDES VESTRA ADNUNTIATUR IN UNIVERSO MUNDO. PRIMUM QUIDEM. Ne praemissa epistolae salutatio magis ex occasione et consuetudine scribendi epistolae quam ex affectu caritatis prolata uideretur, quanta eos caritate amplectatur adnectit dicens se primum, id est maxime pro conuersione et fide Romanorum Deo gratias agere, cum pro omnibus tamen conuersis id faciendum sit. Oportebat etiam gratiam, quam in eos Apostolus habebat, prius eum ostendere, ut cum eos grauiter postmodum reprehenderet, ex amore id factum intelligerent et libentius eius correctionem uel admonitionem susciperent. Quasi ergo blandiendo, more sollertis oratoris, prius eos allicit ut ad audiendum attentiores ac beneuolos eos magis reddat. [GRATIAS AGO]. Gratias alicui agere est pro beneficio ab eo gratis collato eum laudare, benedicere, glorificare. DEO MEO PER IESUM CHRISTUM, hoc est [ei] qui mihi propitius factus est sicut et caeteris peccatoribus per Filium suum redemptorem ac mediatorem nostrum; uel GRATIAS AGO PER IESUM CHRISTUM quia id factum esse de conuersione Romanorum per Christum recognosco, non per nostram uirtutem sine caeterorum hominum. Qui etiam in laudem Dei me idoneum ex me esse non recognosco sed ex gratia Filii eius cui deseruio. De hoc, inquam, GRATIAS AGO. QUIA FIDES VESTRA ANNUNTIATUR, hoc est diuulgatur ad laudem Dei et ad exemplum conuersionis aliorum IN toto MUNDO, id est ubique terrarum uel in maxima parte earum. Quo enim magis notus erat Romanus populus quasi caput totius mundi, magis ubique innotescebant quae apud Romanos fiebant, et quo superiores erant, magis exemplo sui caeteros ad conuersionem inuitabant. Unde Quintilianus de caeco: Quo, inquit, ad altiorem quisque honoris gradum extenditur, magis in exemplum spectantibus patet. Item: Haec conditio superiorum est, ut quidquid faciunt praecipere uideantur. Ex his quidem et consimilibus Apostoli uerbis quibus dicit se GRATIAS DEO agere PER IESUM CHRISTUM, ecclesia, nisi fallor, in consuetudinem duxit ut in celebrationibus missarum, cum Deo Patri gratiae referuntur, uel in ipsis orationum petitionibus semper adiungatur: "Per Dominum nostrum Iesum Christum" uel simile aliquid, ac si omne quod agimus recognoscamus Deo Patri minime placiturum, nisi per ipsum mediatorem qui nos ei reconciliauit; neque nos ab eo aliquod bonum adepturos, nisi per eumdem qui nobis ipsum pacificauit [1:9] TESTIS ENIM MIHI EST DEUS, CUI SERVIO IN SPIRITU MEO IN EVANGELIO FILII EIUS, QUOD SINE INTERMISSIONE MEMORIAM VESTRI FACIO... TESTIS ENIM. Ostendit quasi a causa quod pro gratia eis collata maxime DEO GRATIAS agat, quia eos tanto affectu amplectitur ut in suis semper orationibus eorum memor sit, id est quotienscumque pro se orat, oret etiam ut ad eos peruenire ualeat, ut in ipsis quoque aliquem habeat fructum. Unde, inquit, MIHI testis EST DEUS, CUI ipsam orationem FACIO et decipi non potest et qui solus intentionem discutere potest. Non dicit simpliciter sine interminssione sed SINE INTERMISSIONE IN ORATIONIBUS MEIS, ut uidelicet nulla eius oratio sine memoria eorum fiat. CUI SERVIO IN SPIRITU MEO, hoc est interiori homine, ex toto uidelicet cordis affectu sicut amicus, non ad oculum sicut sernus qui flagellari timet. IN EVANGELIO FILII EIUS, hoc est in praedicatione Euangelii quod Dominus Iesus ipse nobis tradidit atque docuit. [1:10] SEMPER IN ORATIONIBUS MEIS; OBSECRANS, SI QUOMODO TANDEM ALIQUANDO PROSPERUM ITER HABEAM IN VOLUNTATE DEI VENIENDI AD VOS. OBSECRANS ETIAMSI QUOMODO, siue per tranquilitatem, siue per tribulationem, sine terra, siue mari ad uos corpore etiam perueniam. PROSPERUM ITER dicit secundum Dei uoluntatem, non suam, qui quaelibet sanctorum pericula cooperatur eis in bonum et melius eis prouidet quam ipsi sibi prouidere queant, cum in omnibus decantat quisque religiosus: Fiat uoluntas tua non scilicet mea. [1:11] DESIDERO ENIM VIDERE VOS; UT ALIQUID INPERTIAR GRATIAE VOBIS SPIRITALIS AD CONFIRMANDOS VOS; DESIDERO ENIM. Causa est cur oret uenire ad eos, ut uidelicet sua praedicatione aliquid spirituale donum eis impendat, confirmando eos suis adhortationibus in ipsa doctrina quam acceperant, quod uidelicet confirmare eos dicit esse, se ipsum simul consolari in eis sicut et ipsi consolarentur in eo; hoc est, dicit hoc commune fore solatium tam sibi qui instrueret quam illis qui instruerentur, illis quidem quia confirmarentur per eius rationes si in aliquibus dubitarent ac titubarent, ei uero qui illis confirmatis securior esset de perseuerantia eorum. Hoc est illud commune solatium quod in ipso Hypotheticorum syllogismorum exordio inter docentes et discentes Boethius commemorat dicens: Cum in omnibus philosophiae disciplinis ediscendis atque tractandis summum in uita solatium positum esse existimem... etc. SPIRITUALIS GRATIAE, id est alicuius spiritualis, non corporalis doni, gratis ab Apostolo impensi, non spe temporalis lucri. [1:12] ID EST, SIMUL CONSOLARI IN VOBIS PER EAM QUAE INVICEM EST, FIDEM VESTRAM ATQUE MEAM. PER EAM FIDEM quam iam habetis mecum communem, hoc est ad confirmandos uos in ea fide quae iam uobis praedicata est, non in alia noua. QUAE EST INVICEM, hoc est quam inter nos habemus communem uel quae omnium communis est fidelium. Unde et Catholica dicitur, id est uninersalis, non priuata aut particularis sicut haereticorum quae in aliquo esse potest terrarum angulo, non ubique dilatatur. Cum subdit VESTRAM ATQUE MEAM, ostendit fidem suam quae omnium est fidelium, tam ipsorum Romanorum quam Apostoli esse. Potest etiam dici tunc esse fides inuicem, quando ipsos fideles uicaria caritate ad inuicem constringit. Haec est enim uera illa fides quae, sicut ipsemet dicit, per dilectionem operatur. [1:13] NOLO AUTEM VOS IGNORARE FRATRES: QUIA SAEPE PROPOSUI VENIRE AD VOS (ET PROHIBITUS SUM USQUE ADHUC) UT ALIQUEM FRUCTUM HABEAM ET IN VOBIS, SICUT ET IN CAETERIS GENTIBUS. NOLO AUTEM. Ne parum uideatur desiderium Apostoli ueniendi ad eos nisi id facere iam aggressus esset, dicit se iam id saepius ipso paratu aggressum esse sed adhuc permissus non est id complere, occulta Dei dispensatione ita disponente. VENIRE, inquam, AD uos propter hoc UT ALIQUEM FRUCTUM, hoc est aliquam utilitatem uobis conferam. Fructus quippe arboris non ferenti sed accipienti utilis est, et Apostolo bonae uoluntatis desiderium sufficit si effectus desit, nec quidquam de merito illius minuitur si impeditur effectus. [1:14] GRAECIS AC BARBARIS, SAPIENTIBUS, ET INSIPIENTIBUS DEBITOR SUM: GRAECIS AC BARBARIS, ac si diceret: et hoc quidem oportet me uelle, quia, secundum praedicationis officium mihi iniunctum, omnibus gentibus DEBITOR a Deo constitutus SUM. Praeter Graecos, omnes caeteras gentes barbaras uocat, tam a cultu unius Dei quam a lege Dei penitus alienas. Apud Graecos uero iam unius Dei fides per philosophos innotuerat et lex per Septuaginta translata interpretes nota erat. SAPIENTIBUS ET INSIPIENTIBUS, hoc est tam fidelibus iam per Christum Dei sapientiam illuminatis, sicut uos estis, quam infidelibus, illis quidem ut eos confirmem, istis uero ut ipsos conuertam. [1:15] ITA QUOD IN ME PROMPTUM EST ET VOBIS, QUI ROMAE ESTIS, EVANGELIZARE. ITA QUOD IN ME. Debitor sum, inquam, et uoluntarius in soluendo quod debeo; et hoc est ita debitor sum quod in me PROMPTUM EST EVANGELIZARE VOBIS, id est quantum in me est iam pronus sum et uoluntarius in soluendo quod debeo ex iniuncto mihi officio, ad praedicandum scilicet uobis sicut et caeteris gentibus praedicaui. Licet enim iam conuersi essent ad fidem, in multis tamen eis adhuc praedicatione uel exhortatione opus erat. Potest etiam quantum ad caeteros Romanos id accipi qui nondum conuersi fuerant. Unde et generaliter dicit uobis QUI ROMAE ESTIS, non qui conuersi estis. [1:16] NON ENIM ERUBESCO EVANGELIUM. VIRTUS ENIM DEI EST IN SALUTEM OMNI CREDENTI, IUDAEO PRIMUM, ET GRAECO. NON ENIM. Ideo promptum est in me quia non ERUBESCO praedicare EVANGELIUM, licet in eo quaedam erubescentia digna uideantur, quae uidelicet iuxta infirmitatem assumptae humanitatis de Domino Iesu praedicantur. Aliter: Non erubesco Euangelium, id est de praedicatione Euangelii, id est confutari non possum sicut illi qui in rationibus reddendis deficiunt. VIRTUS ENIM, ac si diceret: IDEO IN ME PROMPTUM EST EUANGELIZARE uel NON ERUBESCO EUANGELIUM propter infirmitatem assumptae humanitatis quia Euangelium omni credenti et suscipienti, illud EST uirtus DEI IN SALUTEM, hoc est collata a Deo nobis ad saluandum nos tamquam uirtus per quam quisque proficit. EVANGELIUM, id est bonum nuntium per excellentiam, Nouum Testamentum dicitur, non solum, ut superius insinuauimus, quia completum docet quod in Veteri Testamento erat promissum, uerum etiam quia eius perfecta potius et uere prorsus iustitiae sufficiens doctrina est cum lex uetus, ut ipse Apostolus ait, ad perfectionem nihli adduxerit, opera magis quam intentionem corrigens. IUDAEO PRIMUM tempore, ET postmodum GRAECO. Primum enim apostoli ex Iudaeis conuersi sunt per quos inde ad Graecos praedicatio Euangelii descendit, tandem ad Latinos. Unde etiam illud quod dictum est primum, respectu Romanorum sine caeterarum gentium ad Iudaeos simul referri potest; uel primum, id est maxime, dicamus quad in tempore apostoli Pauli de aliis populis iam conuersi essent. [1:17] IUSTITIA ENIM DEI IN EO REVELATUR EX FIDE IN FIDEM; SICUT SCRIPTUM EST: IUSTUS AUTEM EX FIDE VIVIT. IUSTITIA ENIM DEI uere in salutem, quia ibi tobus salutis doctrina continetur, ubi uidelicet iustitia Dei hoc est iusta eius remuneratio, siue in electis ad gloriam sine in impiis ad poenam, liquide et perfecte continetur et traditur. Et hoc cum IN EO, scilicet Euangelio, REVELATUR, hoc est in eius praedicatione docetur iustitia Dei, hoc est iusta eius in quibuscumque remuneratio tam electis, ut dictum est, quam reprobis. Reuelatur, inquam, EX FIDE IN FIDEM, hoc est ex fide poenarum dirigente nos in fidem praemiorum. Consequens est enim quasi a contrariis, ut, dum nouerimus quae poenam apud Deum mereantur, subintelligamus et quae praemium assequantur, quia necesse est eum qui mala oderit bona diligere, sicut scriptum est: Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem. Maxime autem haec in Euangelio reuelari et distingui arbitror, ubi Dominus cuncta quae fiunt secundum radicem intentionis examinat dicens: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si oculus tuus fuerit tenebrosus, totum corpus tuum tenebrosum erit. Et hoc quidem est examen uerae iustitiae, ubi cuncta quae fiunt secundum intentionem pensantur magis quam secundum operum qualitatem. Quae quidem opera Iudaei magis quam intentionem attendebant, cum nunc Christiani naturali suscitata iustitia non tam attendant quae fiunt quam quo animo fiant. Habemus etiam ibi in Euangelio manifeste utramque retributionem, ubi dicitur a Domino: Ite maledicti et Venite benedicti iuxta quod alibi ait: Eadem quippe mensura... etc. Cum dicitur ex fide puniendorum in fidem glorificandorum, ordinem diei iudicii tenemus, ubi impiis punitis coronabuntur electi. SICUT SCRIPTUM EST, in Habakuk scilicet propheta, IUSTUS EX FIDE VIVIT, hoc est secundum quam reuelationem factam, de his uidelicet quae credenda sunt, tam de poenis impiorum quam de praemiis iustorum, quilibet electus in sua perseuerat iustitia, dum haec uidelicet cauet quae punienda credit et contraria quae placitura Deo credit appetit. [1:18] REVELATUR ENIM IRA DEI DE CAELO SUPER OMNEM IMPIETATEM, ET INIUSTITIAM HOMINUM EORUM, QUI VERITATEM IN INIUSTITIAM DETINENT: Ut animi terrorem superbis incutiat Romanis, illam partem hic diuinae iustitiae prosequitur qua punitur dicens: REVELATUR ENIM. Quod dixit iustitiam Dei reuelari ex fide, scilicet iniustorum, ut diximus, puniendorum, nunc manifeste determinat dicens quia ibi, id est in Euangelio, manifestatur IRA DEI, id est iusta eius uindicta super iniquos. Dei DE CAELo dicit ad differentiam falsorum deorum, sine uicariorum Dei in ecclesia quibus dicitur: Ego dixi dii estis. Vel REUELATUR DE CAELO, hoc est ex ruina superbientium angelorum de caelo facta, ab aeterna scilicet beatitudine irrecuperabiliter alienatorum. Si enim tam pretiosas creaturas tam cito tanta poena irrecuperabiliter damnare sustinuit, quid de hominibus sperandum est, tot peccatis eum offendentibus? Aliter. De uindicta illa praeuancationis angelicae patenter ostenditur unde ad damnandum irascatur, de peruersa scilicet uoluntate priusquam de opere. Non enim diabolus hoc quod superbiendo uoluit, dicens apud se: Ponam sedem meam... etc. opere compleuit. Unde nequaquam eum effectus opens qui subsecutus est sed uoluntas damnauit. Sic et Simon Magus donum miraculorum concupiscendo quod non obtinuit, non ex opere sed ex infidelitate, quod uenalem scilicet Spiritum Sanctum credidit, damnatus est sicut et ei Petrus ait: Quia existimasti... etc. IMPIETATEM, quantum ad maiorem transgressionem Iudaeorum qui lege etiam scripta instructi erant; INIUSTITIAM, quantum ad transgressionem gentilium qui sola naturali lege utebantur. SUPER OMNEM impietatem, id est ad puniendum omnem etc.; et bene super omnem dicitur, quasi praeualere in illis qui se ab eo tamquam superiori defendere nullatenus ualent. VERITATEM DEI IN INIUSTITIA DETINENT, hoc est quod de uero Deo sentiunt fructificare non permittunt, iniusta desideria sua sectantes et uoluntatem suam diuinae uoluntati praeponentes. [1:19] QUIA QUOD NOTUM EST DEI, MANIFESTUM EST IN ILLIS. DEUS ENIM ILLIS MANIFESTAVIT. QUIA QUOD NOTUM EST DEI. Nota quoniam Apostolus in hac epistola, sicut supra meminimus, ad reprimendam tam Iudaeorum quam gentium superbe contendentium elationem, alternatim in utrosque, modo in gentiles, modo in Iudaeos, modo in utrosque simul inuehitur. In utrosque autem pariter iam quamdam praemisit inuectionem cum ait: "Super omnem impietatem et iniustitiam", ostendens Deum ad ultionem praeparatum. Nunc maxime ac specialiter in gentiles inuehitur qui iuxta rationes suas minus reprehensibiles uidebantur ac pene excusabiles, quod Deo uero non seruierant quem sine lege scripta, ut aiebant, cognoscere non ualebant. Quam quidem excusationem manifeste retundit, ostendens etiam sine scripto a gentibus per naturalem legem Deum antea notum fuisse, ipso eis de se ipso per rationem quam dederat, hoc est legem naturalem, ac per uisibilia sua opera notitiam conferente. Et hoc est quod ait QUOD NOTUM EST, tamquam si diceret: dixi eos detinere quod de Deo uero sentiunt et bene dixi "quod sentiunt" QUIA QUOD NOTUM EST DEI, id est de natura diuinitatis modo reuelatum est mundo per legem scriptam, etiam sine scripto per naturalem rationem MANIFESTUM ante fuerat IN ILLIS, id est non tantum illis, uerum etiam per illos aliis. Unde et multa de Trinitate testimonia aperta in philosophorum libris reperiuntur, qui gentium magistri erant; quae etiam sancti patres in nostrae fidei commendationem aduersum gentilium impugnationem diligenter collegerunt. Quorum pleraque et nos etiam in Theologiae nostrae opusculo contulimus. DEUS ENIM ILLIS REVELAVIT, saltem per effecta suorum operum. [1:20] INVISIBILIA ENIM IPSIUS, A CREATURA MUNDI, PER EA QUAE FACTA SUNT, INTELLECTA, CONSPICIUNTUR: SEMPITERNA QUOQUE EIUS VIRTUS, ET DIVINITAS: UT SINT INEXCUSABILES. Et hoc est quod subdit: INVISIBILIA ENIM etc. Totum hic mysterium Trinitatis distinguit, ut non solum unitatem Dei, uerum etiam Trinitatem ex ipsis operibus perpendere possent, quemadmodum ex qualitate operis cuiuslibet qualis et cuius sollertiae fuerit artifex eius coniicimus. Et attende diligenter dictum "quod notum est Dei, illis" reuelatum fuisse, hoc est eos credidisse ea quae nunc nos credimus de his quae ad diuinitatem quidem pertinent potius quam ad diuinae incarnationis mysterium. Mysterium quippe incarnationis ex uisibilibus Dei operibus nequaquam concipi humana poterat ratione, sicut potentia Dei et sapientia eius et benignitas ex his quae uidebant liquide percipiebantur. In quibus quidem tribus totam Trinitatis distinctionem consistere credo. Id quippe Deus Pater sonare mihi uidetur quod sonat diuina potentia, diuinam generans potentiam, id est Filium; et Deus quidem Filius tantumdem quantum diuina sapientia ex Deo Patre genita, et Deus Spiritus Sanctus quantum amor Dei siue benignitas ex Deo Patre procedens et Filio. Continuatio: DEUS ILLIS REVELAVIT quia per rationem quam eis Deus contulit, ex uisibilibus ipsius operibus diuina eius Trinitas innotuit et per effecta sua ipse artifex sui notitiam eis impressit. Et hoc est quod ait INVISIBILIA ENIM IPSIUS, hoc est Dei, quod est dicere multiplex eius seu septiformis Spiritus qui etiam septem spiritus nonnumquam dicitur sicut septiformis gratiae dona; ipse, inquam, septiformis Spiritus Dei conspicitur intellectu, hoc est perpenditur, non oculis corporis, sed intelligentia rationis. A CREATURA MUNDI PER EA QUAE FACTA SUNT INTELLECTA, hoc est intelligitur per effecta mundanorum operum quae tam optime fieri uoluit ac disponi. SEMPITERNA EIUS. Hic sapientiam eius, id est Dei, intelligamus, quae est, ut diximus, Filius Dei, de quo alibi dicit: Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam. Quam quidem sapientiam euangelista Verbum, id est mentis conceptum, philosophus 'mentem' nominat quam ex Deo natam affirmat. VIRTUS quidem Dei sapientia eius dicitur secundum id quod in sapientia omnia optime facit ac disponit. Debile quippe atque inualidum opus est quod sollerter factum non est. DIVINITAS uero hoc loco pro maiestate diuinae potentiae quae specialiter ex nomine Patris, sicut reor, innuitur. Deus quippe, teste Isidoro, *theos* id est 'timor' interpretatur, et potestas quaelibet timor est subiectorum. Unde merito nomine Dei siue diuinitatis, id est deitatis, diuina specialiter exprimitur potentia. Quod diligenter Maximus episcopus in Expositione symboli qui dicitur apostolorum, quae legitur in quinta Quadragesimae dominica, his uerbis insinuat: Credis, inquit, in Deum Patrem omnipotentem. In Deo natura innascibilis, in Patre ingeniti ueritas, in omnipotente plenitudo uirtutis ostenditur. Est namque per ingenitam deitatem omnipotens et per omnipotentiam Pater. De his autem in primo Theologiae nostrae, prout potuimus, satis diligenter disseruimus. Apparet itaque maxime ex ipsa mundanae fabricae uninersitate tam mirabiliter facta, tam decenter ornata, quantae potentiae, quantae sapientiae, quantae bonitatis eius artifex sit qui tantum et tale opus de nihilo facere potuit et uoluit et tam sollerter et rationabiliter cuncta temperauit, ita ut in singulis nihil plus aut minus quam oportuerit actum sit. Unde et Plato ipse cum de genitura mundi ageret, in tantum diuinae potentiae ac sapientiae bonitatem extulit, ut adstrueret Deum nullatenus potuisse mundum meliorem facere quam fecerit. Non solum autem philosophi gentium ex ipsa mundi compositione uel ornatu mirabili mirabilem eius artificem perceperunt, uerum etiam ex optima eius dispositione optimam diuinae gubernationis prouidentiam rationibus congruis assignarunt. Quorum unus. Tullius in primo Rhetoricae suae, mundum ipsum prouidentia, non fortuitu, regi ualida ratione monstrauit, cum uidelicet ea quae consilio ac prouidentia reguntur melius procedere atque administrari proponeret quam alia, ac statim nihil melius et ordinatius administrari uel disponi quam mundum ipsum assumeret atque hoc quoque illico manifesta ratione conuinceret, ostendens scilicet quam utiliter et rationabiliter ea quae in mundo sunt in sua ordinatione perseuerent. Possumus etiam quod ait Apostolus INVISIBILIA ENIM IPSIUS A CREATURA MUNDI etc. non solum ita exponere quod ex compositione et ornatu mundi potuerit per humanam rationem ipsa artificis potentia, sapientia atque bonitas percipi, secundum quae, ut diximus, tres in Deo personae distinguuntur; uerum etiam dicere eousque per similitudinem corporalium rerum humanam rationem conscendisse, ut ipsam Dei unitatem atque in eo personarum Trinitatem et quomodo ipsae personae inuicem se habeant congruis similitudinum exemplis assignare ualeret, ponendo scilicet ante oculos aliquam mundi creaturam sicut aeream substantiam, et attendendo aliquid quod fiat in ipsa aerea substantia, utpote imaginem aeream quae nostra operatione in ipso aere facta est, ita quidem ut ipsum aes et aerea statua, quae in aere ipso uel ex aere facta est, eadem res sint essentialiter sine numero, sed tamen proprietatibus diuersa sint, cum uidelicet aliud sit proprium aeris, aliud aereae statuae; et quamuis idem sint essentialiter aes et aerea statua, aerea tamen statua ex aere est, non aes ex aerea statua. Sic et in diuina Trinitate cum sit eadem substantia trium personarum, id est Patris et Filii et Spiritus Sancti, diuersae tamen sunt in suis proprietatibus personae, cum sit aliud proprium Patris, aliud Filii uel Spiritus Sancti. Et quamuis sit unaquaeque persona idem essentialiter cum caeteris, Filius tamen ex Patre est tamquam aerea imago ex aere, non Pater ex Filio sicut nec ipsum aes est ex aerea imagine, et Spiritus Sanctus a duabus aliis habet esse personis, non illae ab eo. Sed et de his quidem, quantum oportuit, in secundo Theologiae nostrae nos tractasse arbitramur. Nunc ad litteram reuertamur. A CREATURA MUNDI PER EA QUAE FACTA SUNT INTELLECTA, id est per aliquam creaturam mundi sicuti per ipsum aes et per illa quae in ipso aere facta sunt, sicut est imago aerea uel aliquid simile. Caetera in expositione non morentur. ITA UT SINT INEXCUSABILES, id est iam non possint se gentiles per ignorantiam excusare, de notitia scilicet unius Dei, quamuis legem scriptam non habuerint. [1:21] QUIA CUM COGNOVISSENT DEUM, NON SICUT DEUM GLORIFICAVERUNT, AUT GRATIAS EGERUNT; SED EVANUERUNT IN COGITATIONIBUS SUIS, ET OBSCURATUM EST INSIPIENS COR EORUM. Et unde inexcusabiles subponit: QUIA CUM COGNOVISSENT DEUM, per humanam scilicet rationem quae lex naturalis dicitur, NON SICUT DEUM GLORIFICAVERUNT, hoc est debitum reuerentiae cultum ei per humilitatem non exhibuerunt, NEC GRATIAS EGERUNT, recognoscentes ex dono gratiae eius esse hanc notitiam de ipso habitam quam prae caeteris habebant, et ob hoc eum laudantes. SED EVANVERUNT IN COGITATIONIBUS SUIS, more uidelicet fumi qui quo altius conscendit, magis deficit atque annullatur. Sic etenim isti quo magis ex arrogantia intumescebant propter Scientiam quam adepti erant, suo studio uel ingenio, non diuinae gratiae eam adscribentes, magis excaecari meruerunt et in errorem amplius deuolui. Et hoc est quod exponens subdit: ET OBSCURATUM EST INSIPIENS COR EORUM. Insipiens fuit quia sibi, non Deo, proprium ipsius donum tribuerunt et ex se, non ab ipso, hoc se habere crediderunt. Unde merito est cor obscuratum et ipsa in eis naturalis ratio obtenebrata. [1:22] DICENTES ENIM SE ESSE SAPIENTES, STULTI FACTI SUNT. Vere obscuratum, quia STULTI FACTI SUNT, etiam illa naturali cognitione priuati. DICENTES SE ESSE SAPIENTES, hoc est iactantes se esse potius sapientes ex se ipsis quam sapientes factos esse a Deo. [1:23] ET MUTAVERUNT GLORIAM INCORRUPTIBILIS DEI IN SIMILITUDINEM IMAGINIS CORRUPTIBILIS HOMINIS, ET VOLUCRUM, ET QUADRUPEDUM, ET SERPENTIUM. ET MUTAVERUNT GLORIAM. Et in quantam stultitiam, immo insaniam proruperunt, tam per infidelitatis errorem quam per ignorantiam uitae, subiungit dicens: ET MUTAVERUNT GLORIAM INCORRUPTIBILIS DEI, hoc est honorem et sacrificia quae debuissent uero Deo exhibere, qui uidelicet corrumpi aut mutari in aliquo non potest, exhibuerunt falso homini, id est imaginariae similitudini hominis corruptibilis et mortalis, idololatrae scilicet facti; et non solum IN SIMILITUDINEM HOMINIS, uerum etiam quorumlibet irrationalium animalium, tam VOLUCRUM scilicet quam QUADRUPEDUM ET SERPENTUM. Fortasse autem credebant quosdam spiritus, quos deos uocabant, praeesse hominibus, quosdam caeteris animantibus, et ideo eos colebant in formis eorum quibus praeesse uidebantur. Haymo: Assyrii simulacrum Beli patris Nini regis pro deo colebant, et Babylonii id ipsum quem uocant Bel. Sidonii Baal, Iudaei Beelzebub et Philisthaei [Zebet]. Romani colebant anserem et Aegyptii accipitricem; item Aegyptii colebant Apim, hoc est uaccam albam, Babylonii draconem et Aegyptii cocodrillum qui est serpens aquaticus natans in aqua ut piscis, pascens in terra ut bos. [1:24] PROPTER QUOD TRADIDIT ILLOS DEUS IN DESIDERIA CORDIS EORUM, IN INMUNDITIAM, UT CONTUMELIIS AFFICIANT CORPORA SUA IN SEMETIPSIS: PROPTER QUOD, uidelicet quia a Deo desipuerunt, ut falsa animalia, id est animalium simulacra, pro Deo colerent. TRADIDIT ILLOS DEUS, hoc est permisit abire post immunda desideria sua ut quod turpiter mente conceperant, turpius etiam opere complerent. UT AFFICIANT, id est affligant et ui quadam contra naturam cogant et dedecorent CORPORA SUA contumeliosis immunditiis Sodomitici peccati IN SEMETIPSIS commissi, ut se ipsos mutuo polluant. [1:25] QUI COMMUTAVERUNT VERITATEM DEI IN MENDACIO; ET COLUERUNT, ET SERVIERUNT CREATURAE POTIUS QUAM CREATORI, QUI EST BENEDICTUS IN SAECULA. AMEN. QUI COMMUTAVERUNT. Submissio sine repetitio causae, quare id uidelicet permiserit de illis Deus, quia in eum, inquit, maxime deliquerunt commutantes VERITATEM DEI IN MENDACIO, id est sub nomine et honore ueri Dei colentes falsos deos; ET SERVIERUNT CREATURAE, id est daemoniacis spiritibus quos inhabitare simulacra credebant. QUI EST BENEDICTUS, hoc est qui glorificatur, hoc est laudabilis apparet ex uniuersis creaturis Suis per omnes temporum successiones. SAECULA, quasi a sequendo dictae sunt ipsae temporum successiones. AMEN, id est uerum est, modo enim confirmandi, modo optandi aduerbium hoc est. [1:26] PROPTEREA TRADIDIT ILLOS DEUS IN PASSIONES IGNOMINIAE. NAM FEMINAE EORUM INMUTAVERUNT NATURALEM USUM IN EUM USUM QUI EST CONTRA NATURAM. PROPTEREA TRADIDIT, quia uidelicet interim excellentiae diuinae derogauerunt, non sufficit semel hoc dicere ut magis deterreat auditorem a talibus. PASSIONES ignominiosas dicit pollutiones non naturalis libidinis. Pati merito dicitur quaelibet substantia et quasi quamdam sustinere uiolentiam, quotiens contra naturam aliquid in ea agitur. Quae uero sint huiusmodi turpitudines statim adnectit, tam feminis quam uiris eas assignando, ad maiorem Dei uindictam probandam. FEMINAE EORUM dicuntur quas ipsi pessimi exempli doctrina quasi suas in hoc fecerant. QUI EST CONTRA NATURAM et ideo magis abusio dicendus est quam usus. CONTRA NATURAM, hoc est naturae institutionem quae genitalia feminarum praeparauit usui uirorum et e conuerso, non ut feminae feminis cohabitarent. [1:27] SIMILITER AUTEM ET MASCULI, RELICTO NATURALI USU FEMINAE, EXARSERUNT IN DESIDERIIS SUIS IN INVICEM, MASCULI IN MASCULOS TURPITUDINEM OPERANTES, ET MERCEDEM, QUAM OPORTUIT, ERRORIS SUI IN SEMET IPSIS RECIPIENTES. EXARSERUNT, id est extra legem naturae accensi sunt IN SUIS DESIDERIS, non naturae uoluptatibus. ET MERCEDEM, id est retributionem debitam SUI ERRORIS, hoc est excaecationis atque idololatriae, receperunt IN SEMETIPSIS, mutuo se inuicem polluentes in corpore sicut animo polluti erant infidelitate. [1:28] ET SICUT NON PROBAVERUNT DEUM HABERE IN NOTITIA, TRADIDIT EOS DEUS IN REPROBUM SENSUM, UT FACIANT QUAE NON CONVENIUNT. ET SICUT NON PROBAVERUNT DEUM, hoc est non laudauerunt atque elegerunt Deum quem cognouerant, HABERE IN NOTITIAM, hoc est retinere in memoria ei cohaerendo, TRADIDIT ILLOS DEUS IN REPROBUM SENSUM, hoc est ita penitus excaecari permisit, ut omnino impudentes effecti, nulla penitus honestatis signa in se ostenderent, de qua tamen multa conscripserant; ita UT FACIANT, id est opere impleant, EA QUAE NON CONVENIUNT, non solum quae mala sunt apud Deum, sed quae nulli hominum disciplinae concordant aut aliqua ratione excusari etiam apud impios ualeant. [1:29] REPLETOS OMNI INIQUITATE, MALITIA, FORNICATIONE, AVARITIA, NEQUITIA, PLENOS INVIDIA, HOMICIDIO, CONTENTIONE, DOLO, MALIGNITATE, SUSURRONES, [1:30] DETRACTORES, DEO ODIBILES, CONTUMELIOSOS, SUPERBOS, ELATOS, INVENTORES MALORUM, PARENTIBUS NON OBOEDIENTES, [1:31] INSIPIENTES, INCONPOSITOS, SINE AFFECTIONE, ABSQUE FOEDERE, SINE MISERICORDIA. Illos dico REPLETOS OMNI IMMUNDITIA, hoc est non omnibus simul tantum peccatis sed singulis repletos, ita scilicet Ut unaquaeque iniquitas in eis plena et perfecta reperiatur. Unde statim enumerando subdiuidit iniquitatis partes quibus eos repleri ostendit. MALITIA, per quam student aliis damnum inferre; FORNICATIONE quae est omnis illicitus concubitus, extra uxorem uidelicet; AVARITIA, id est immoderato terrenorum desiderio; NEQUITIA qua etiam alios corrumpere gaudent, quibus non sufficit ut soli moriantur; INVIDIA, de bonis alterius dolendo; HOMICIDIIS, tam opere si possunt quam uoluntate; CONTENTIONE, aperte ueritati contradicendo; DOLO, id est simulatione, quando uidelicet occulte aliud agitur et aliud simulatur; MALIGNITATE, in ipsos etiam benefactores suos; SUSURRONES, id est latenter, cum aperte non ualent, detrahentes, et cum audent etiam in aperto; DETRACTORES, et per hoc non solum hominibus quibus detrahunt uel nocere uolunt, uerum etiam DEO ODIBILES; CONTUMELIOSOS, inferendo conuitia; SUPERBOS, appetendo esse super aequales; ELATOS, appetendo aequari superioribus; INVENTORES MALORUM, hoc est excogitantes nouum aliquod peccandi genus in quo delectentur; PARENTIBUS NON OBEDIENTES, et in hoc inhumani et feris ipsis indomitiores; INSIPIENTES, iam ex consuetudine mali discretionem boni non habentes; INCOMPOSITOS, quantum ad exteriorem habitum qui male ordinatae mentis nuntius est; SINE AFFECTIONE, scilicet naturalis benignitatis in proximos sui generis; SINE MISERICORDIA, id est compassione alienarum miseriarum; SINE FOEDERE, id est mutuo caritatis uinculo in aliquo uel alicuius pacti obseruatione. [1:32] QUI CUM IUSTITIAM DEI COGNOVISSENT, NON INTELLEXERUNT QUONIAM QUI TALIA AGUNT, DIGNI SUNT MORTE: NON SOLUM EA FACIUNT, SED ET CONSENTIUNT FACIENTIBUS. Qui etiam in tantum deuoluti sunt excaecatione ut non per paenitentiam redire sciant, non iam intelligentes, id est non attendentes uel curantes QUONIAM QUI TALIA AGUNT, DIGNI SUNT MORTE, uidelicet aeterna, CUM, id est quamuis, IUSTITIAM DEI primitus COGNOVISSENT, hoc est eius debitam uindictam de singulis peccatis. SED ETIAM QU! CONSENTIUNT. Consentire hic dicit non resistere aliquem peccato alterius, cum possit et debeat. Multorum enim fortasse Deus resistere peccatis posset, disturbando scilicet ne fierent, nec tamen debet, culpis nostris exigentibus uel ipsis peccatis in melius utendo; ideoque consentire peccatis nullo modo dicendus est. Notandum uero non de omnibus philosophis uel naturali lege utentibus hanc excaecationem uel malitiam praedictam esse intelligendam, cum plerique illorum tam fide quam moribus Deo acceptabiles exstiterunt, ueluti Iob gentilis et nonnulli fortasse philosophorum gentium, qui continentissimae fuerunt uitae, ante ipsum Domini aduentum. De qualibus beatus Hieronymus, Super Matthaeum commemorans ait: Ex eo quod malus seruus ausus est dicere: "Metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti", intelligamus etiam gentilium et philosophorum bonam uitam recipere Deum, et aliter habere eos qui iuste, aliter eos qui iniuste agunt ad comparationem eius qui naturali legi seruiat, condemnari eos qui scriptam legem negligant. Metere itaque Dominum ubi non seminauit, iuxta Hieronymum, intelligimus eos etiam qui per naturalem legem bene agunt ad uitam colligere, in quibus scilicet nullum praedicationis uerbum seminatum est. Sed quia fortasse inter philosophos pauci tales exstiterunt, quasi generaliter sine aliquorum exceptione hoc de eis supra dictum est, ut sapientes minus de sua sapientia praesumant quae magis inflare quam aedificare solet, ipso alibi attestante Apostolo: Scientia inflat, caritas aedificat. Sufficiebat etiam hoc loco Apostolum, ad reprimendam superbam Romanorum gentilium contentionem et humilitatem conseruandam, ostendere per aliquos philosophorum gentilibus notitiam siue fidem Dei innotuisse et eosdem fidei magistros grauiter deliquisse, ut usque etiam ad idololatriam eorum caecitas duceretur et cum summo idololatriae errore ad summam etiam ignominiam uitae deuoluerentur, ut supra memorauit. Qui omnia poenam esse peccati superbiae docet, ut secundum intentionem praesentis epistolae, quae tota etiam contra superbiae pestem scripta est, a superbia in ipso statim epistolae exordio dehortetur. Poena praecedentis peccati sequens peccatum dicitur, id est iusta eius remuneratio ad poenam, cum ex praecedenti peccato, quod corrigere negligit, promeretur aliquis in aliud peccatum deuolui, ut iuxta illud Apocalypsis: Qui in sordibus est sordescat adhuc. Tres in hoc loco quaestiones occurrunt. Quarum quidem una est: Quid sit quod idololatriam faciat, cum nos etiam Christiani nonnulla in cultu Dei uel angelorum aut sanctorum hominum sculptilia siue picturas habeamus? Alia uero quaestio est: Cur dicitur Deus aliquem pro praecedentibus peccatis in alia peccata tradere atque hoc ex iustitia agere, cum ille scilicet qui traditur hoc meruerit? Utrum Deus quoque auctor uel causa peccati sit, cum subtrahendo gratiam Suam eum compellere ad peccandum uideatur, qui ea subtracta a peccato sibi minime possit cauere? quemadmodum si quis ei qui inter fluctus in naui est, nauim subtrahat quacumque de causa et eum ibi dimittat, eum profecto mori compellit. Tertia autem est quaestio: Quomodo iustum sit impio Deum subtrahere gratiam suam, qua subtracta, ille deterior fiat et amplius peccet, nisi etiam iustum sit illum deteriorem fieri et amplius peccare, hoc est amplius creatorem suum offendere atque contemnere? Quis hoc autem, quod iniquissimum est, iustum esse dicat, Cum uidelicet potius resipiscere peccator debeat quam augere peccata? Quippe si iustum esset eum amplius peccare, quomodo reus statueretur aut etiam peccare diceretur id faciendo quod utique eum facere iustum esset? Sed harum quidem propositarum quaestionum solutiones Theologiae nostrae examini reseruamus. [ ROMANS 2 ] [2:1] PROPTER QUOD INEXCUSABILIS ES, O HOMO OMNIS QUI IUDICAS. IN QUO ENIM IUDICAS ALTERUM, TE IPSUM CONDEMNAS: EADEM ENIM AGIS QUI IUDICAS PROPTER QUOD. A singulari inuectione, in gentiles scilicet, ad generalem transit ac si ita dicat: quandoquidem hi se excusare non possunt per ignorantiam Dei a peccato, id est a contemptu creatoris, quibus lex scripta non data est; ergo nullus. Et hoc est: Ergo INEXCUSABILIS ES, O HOMO, OMNIS QUI IUDICAS. Omnis, inquam, qui iudicas, id est qui iudicium rationis et discretionis boni habes et mali. Ab hoc quippe contemptu, paruuli qui nondum discretionem habent liberi sunt. In quo enim uere inexcusabilis? quia etiam proprio iudicio tuo condemnandus, cum in aliis reprehendas eadem quae facis, aut similia. Hoc autem maxime spectat ad superbam Romanorum contentionem qua se alterutrum praeponere uolebant, et se ipsos singuli defendentes, alios criminosos iudicabant. IN QUO ENIM, id est de eodem peccato de quo IUDICAS, id est reprehendis alterum et censes damnandum, TE IPSUM CONDEMNAS, id est ea operando damnabilem facis uel asseris et in te ipsum proprio iudicio sententiam profers. Et quare uel quomodo, subponit dicens: EADEM ENIM AGIS QUAE IUDICAS, hoc est quae in aliis reprehendis, scilicet mala opera quae contra propriam conscientiam committis. [2:2] SCIMUS ENIM QUONIAM IUDICIUM DEI EST SECUNDUM VERITATEM IN EOS QUI TALIA AGUNT. Dixi quae iudicas reprehendendo sed bene indicas hoc arguendo, quia Deus ipsa iudicat puniendo; et hoc est: SCIMUS ENIM etc. Vel ita: dixi te ipsum condemnas, hoc est damnabilem facis ea operando, et uerum est quidem: Scimus enim, nos diuina gratia illuminati, QUONIAM IUDICIUM DEI quod EST SECUNDUM ipsam VERITATEM rei nec falli potest, est IN EOS, id est contra illos QUI TALIA AGUNT, ad ipsos scilicet puniendos atque damnandos. [2:3] EXISTIMAS AUTEM HOC, O HOMO, QUI IUDICAS EOS, QUI TALIA AGUNT, ET FACIS EA, QUIA TU EFFUGIES IUDICIUM DEI? Et cum ita sit, quod uidelicet Deus tales damnet, EXISTIMAS tu QUI IUDICAS, id est arguis uel accusas EOS QUI TALIA AGUNT, ET FACIS EA, existimas, inquam, QUIA TU EFFUGIES IUDICIUM DEI, hoc est iustam eius de talibus uindictam? [2:4] AN DIVITIAS BONITATIS EIUS, ET PATIENTIAE, ET LONGANIMITATIS CONTEMNIS? IGNORANS QUONIAM BENIGNITAS DEI AD PAENITENTIAM TE ADDUCIT? Et numquid etiam ignoras quia tanto damnabilior es quanto maiori patientia Deus te exspectat, et exspectando diu ad paenitentiam inuitat eius benignitas, et hanc eius benignitatem patientiae in contemptum eius conuertis, et tanto minus eum uereris quanto amplius sustinet offensas tuas nec statim punit? Et hoc est quod ait An ignoras? Numquid CONTEMNIS DIVITIAS BONITATIS EIUS, id est Dei, hoc est diuitem et copiosam eius animi dulcedinem? bonitatis dico, PATIENTIAE ET LONGANIMITATIS, id est longae eius patientiae. Et an IGNORAS QUONIAM BENIGNITAS DEI, id est haec bonitatis eius exhibitio qua exspectat, TE ADDUCIT quantum in ipsa est, hoc est inuitat, adhortatur AD PAENITENTIAM peccatorum suorum potius quam ad contemptum exspectantes? [2:5] SECUNDUM DURITIAM AUTEM TUAM, ET INPAENITENS COR, THESAURIZAS TIBI IRAM IN DIE IRAE, ET REVELATIONIS IUSTI IUDICII DEI, Sed tu SECUNDUM DURITIAM TUAM ET COR IMPAENITENS THESAURIZAS TIBI, id est studiose tamquam pretiosas dinitias accumulas tibi IRAM, id est uindictam exercendam in te IN DIE, hoc est in tempore IRAE ET REVELATIONIS, id est uindictae Dei in te reuelandae. Et ut ira illa potius iustitiae quam crudelitatis intelligatur et deliberationis magis quam praesumptionis, addit IUSTI IUDICII, hoc est irae dico, id est uindictae prouenientis ex iudicio iustae deliberationis DEI qui iniuste agere non potest. [2:6] QUI REDDET UNICUIQUE SECUNDUM OPERA EIUS: Quam uero iustum sit iudicium subponit dicens: QUI REDDET UNICUIQUE, quod uidelicet meruerit SECUNDUM OPERA, id est qualitatem operum quae magis in intentione quam in actione consistit. Secundum qualitatem operum est qualitas retributionis, quia qualia sunt opera talis est retributio, pro bono scilicet bonum, pro malo malum, cum apud Deum uoluntas ipsa pro opere facti reputetur. Unde et ipse probator cordis et renum in abscondito uidere dicitur. Opus hoc loco pro affectu operis ponit, ab effectu scilicet ad causam uocabulo translato. Alioquin non ostenderetur aequum esse indicium Dei cum opera indifferentia sint in se, scilicet nec bona nec maia, siue remuneratione digna uideantur, nisi secundum radicem intentionis quae est arbor, bonum uel malum proferens fructum. Tale est ergo quod ait SECUNDUM OPERA EIUS ac si diceret secundum uoluntatem eorum quae fieri uel non, fieri appetunt. Alioquin superbia diaboli uei cupiditas Simonis, quae non obtinuerunt operis effectum, ad hoc iudicium pertinere non uiderentur. Paruuli autem qui intra annos discretionis morientes meritum habere non uidentur, ad huius iudicii reuelationem non pertinent, qua uidelicet dicitur: REDDET UNICUIQUE SECUNDUM OPERA EIUS, hoc est tribuet ei quod meruerit. Diligenter itaque expressit Apostolus quid sit accipiendum iudicium Dei, cum ait reuelationem iudicii. Non enim uerbis sed exhibitione operis quisque ibi iudicabitur, id est manifestabitur an praemio uel poena dignus fuerit. Cuius quidem, dum uineret, occultus etiam sanctis exitus habebatur, utrum uidelicet praedestinatus esset ad uitam an non. Hoc autem iudicium, id est haec reuelatio seu discussio diuini examinis, et singulariter quotidie fit in exitu singulorum morientium, et generaliter in fine saeculi facienda est, ubi quidem omnes omnibus reuelabuntur, quales uidelicet antea fuerint, an praemio scilicet an poena digni. In illa uero generali discussione bind in electis et reprobis ordines esse dicuntur. Quidam enim electorum, id est praedestinatorum, ibi iudicabunt tantum et non iudicabuntur, quidam tantum iudicabuntur. Sic et reproborum duo erunt ordines cum alii eorum sint iudicandi tantum, alii minime sint iudicandi. Quicumque enim electi purgati ante diem iudicii non inueniuntur, iudicandi, id est reuelandi, ibi erunt. De qualibus alibi ait: Ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. Qui uero perfectae uitae inuenti fuerint uel ante ipsum iudicium purgati, non erunt ibi iudicandi, id est reuelandi, sed potius cum ipso Christo pariter iudicabunt. Cuius quidem maiestatis et gloriae participes ita fulgebunt ut statim ex ipsis appareat, sicut ex ipso Christo, quam bene gerint qui eis adhaeserunt, quam male qui eos contempserunt. Et ita ipsi quoque tamquam iudices cum Christo residebunt, securi penitus de se et alits iudicantes, hoc est, ut dictum est, reuelantes an bene cum eis an in eos male egerint, ut uel praemio ex hoc uel poena digni sins. Reprobi uero qui in infidelitate sua moriuntur, iam in ipso exitu suo iudicati sunt, id est reuelati, nec ulterius generaliter reuelandi, iuxta illud Veritatis: Qui non credit, iam iudicatus est. Hi uero qui fidem habentes, dubiam in occulto gesserunt uitam propter quod eorum incertus est exitus, ibi iudicandi sunt, id est reuelandi. [2:7] HIS QUIDEM QUI SECUNDUM PATIENTIAM BONI OPERIS, GLORIAM, ET HONOREM, ET INCORRUPTIONEM QUAERENTIBUS, VITAM AETERNAM: HIS QUIDEM QUI SECUNDUM. Quomodo secundum qualitatem operis sit qualitas retributionis ostendit, ut uidelicet pro bono bonum reddatur et e contrario. Et hoc est: His quidem qui secundum PATIENTIAM BONI OPERIS, subaudis sunt, ut uidelicet ostendat bene agentibus tribulationes non deesse, per quas purgantur aut proficiunt, GLORIAM ET HONOREM, id est gloriosum honorem, cum nostra uidelicet humanitas ad celsitudinem angelorum peruenerit et nos pariter haeredes Dei et cohaeredes Christi cum ipso regnabimus. Et ne ista gloria ad animam tantum referatur, addit etiam de glorificandis corporibus quae incorruptibilia erunt, dicens ET INCORRUPTIONEM, uidelicet corporum; HIS, inquam, QUAERENTIBUS VITAM, non transitoriam sicut Iudaei, sed AETERNAM sicut Christiani, ut ostendat merito id eos obtinere ad quod toto desiderio anhelauerunt nec sua spe esse fraudatos, sicut de quolibet scriptum est iusto: Vitam petiit a te et tribuisti ei et item: Desiderium animae eius tribuisti ei. [2:8] HIS AUTEM QUI EX CONTENTIONE, ET QUI NON ACQUIESCUNT VERITATI, CREDUNT AUTEM INIQUITATI, IRA ET INDIGNATIO. HIS AUTEM QUI EX CONTENTIONE, sunt subaudis, id est qui scienter diuinae repugnant uoluntati; quod statim exponit dicens ET QUI NON ACQUIESCUNT VERITATI quam nouerunt, ut uidelicet operentur secundum quod operandum esse ueraciter credunt, sed magis CREDUNT, id est acquiescunt uel assentiunt. INIQUITATI ut malum quod animo concipiunt opere compleant, id est adimplere studeant; reddetur subaudis IRA ET INDIGNATIO, quam uidelicet meruerunt, id est uindicta Dei sine eius patientia. Electi uero si qui in ipsis quandoque puniuntur, ut uidelicet purgentur, patienter sustinent nec inde irascuntur sed potius gaudent atque grates referunt, attendentes quod scriptum est: Castigans castigauit me Dominus et morti non tradidit me et rursum: Quos diligit Deus corrigit, flagellat autem filium quem recipit. Unde et Hieronymus. Ad Castricianum: Magna ira est quando peccantibus non irascitur Deus. [2:9] TRIBULATIO ET ANGUSTIA IN OMNEM ANIMAM HOMINIS OPERANTIS MALUM, IUDAEI PRIMUM, ET GRAECI; TRIBULATIO ET ANGUSTIA. Ostendit ex quibus praedicta ira et indignatio proueniant. TRIBULATIO enim ANGUSTIA est ubi is, qui torquetur, omni spe euadendi destitutus est, ut nec spes ei ad remedium aliquod sit relicta sed ipsa quoque desperatione torqueatur. Et quia dixerat his indefinite, addit generaliter id fieri IN OMNEM ANIMAM HOMINIS OPERANTIS MALUM, tam IUDAEI scilicet quam GENTILIS, id est tam scripta quam naturali lege instructi. Operantis inquit, non operati, id est perseuerantis in malitia, non desistentis; qui etiam inter ipsa tormenta nec malam uoluntatem deponent, cum diabolo confirmati, uolentes adhuc si liceret eadem agere, atque ideo perpetua merito erit poena quia perpetua in animo perseuerabit culpa. Unde et beato attestante Hieronymo, merito Dominus in die indicii dicturus est: Discedite a me qui operamini iniquitatem id est qui non solum operati estis sed adhuc in ipsis cordibus uestris operamini; ibi, ut supra diximus, apud Deum uoluntas pro opere facti computatur. Bene dicit in animam, non in corpus, hominis uindictam fieri quia solius animae est, non corporis, dolere siue sentire et contristari uel delectari, irasci uel gaudere. Et si diligenter consideremus sola ipsa quae uelle potest, apud Deum uoluntatis remuneratorem uel praemium uel poenam ex bona uel mala uoluntate promeretur, et sola proprie dicenda est peccare sicut et uirtutes habere et sola beata effici ex uisione diuinae maiestatis, quae oculis tantum mentis, non corporis conspicitur. Quod autem quinque animae sensus corporei dicuntur, cum sola tantum, ut dictum est, anima sentiat, uel quod quaedam peccata carnalia, quaedam spiritualia uocentur, cum sola tantum anima peccet quae sola rationem habet et uelle potest, non ita est accipiendum ut corpus ipsum uel sentiat uel peccet, sed quia per ipsum uel sensus excercentur uel uoluntates implentur ut inglnuies gula, libido genitalibus. Sola itaque anima ex bona uel mala uoluntate praemium uel poenam apud Deum meretur et obtinet et sola beatitudinis uel miseriae particeps esse potest, licet ex corpore resumpto poena eius uel gloria augeatur. Unde duplicem contritionem impiorum et geminam stolam sanctorum, tam secundum animam scilicet quam secundum corpus, dicimus. Gaudebit amplius beata anima et creatorem magis glorificabit cum corpus ipsum quod hic tam infirmum et passibile gessit, uiderit ibi ita aptatum quod ulterius dissolui non possit nec ipsa ex contactu eius aliquam contrahere laesionem. Et haec ipsa corporis humani reparatio, corporis glorificatio uel beatitudo dicitur. Sic et poena corporis dici potest quam anima ipsa per corporea sustinebit membra. Nec tamen cum ex corporibus geminetur animarum gloria uel poena, ideo geminam istam gloriam uel poenam simplici angelorum uel daemonum gloriam poenaeue praeferimus, qui corporeae non sunt naturae. Quod uero, ut dictum est, sola anima doleat uel sentiat, ipsi quoque asserunt sancti. Unde Augustinus, De ciuitate Dei, libro XXII: Si consideremus diligentius, dolor qui dicitur corporis magis ad animam pertinet. Animae est enim dolere, non corporis, etiam quando ei dolendi causa existit a corpore, cum in eo loco dolet ubi laeditur corpus. Idem, Super Genesim: Sentire non est corporis sed animae per corpus. Item: Neque enim corpus sentit sed anima per corpus. Idem, Ad Dioscorum in ea epistola 'Tu me innumerabilium quaestionum': Non igitur accipit animus a corpore uel summum bonum uel partem aliquam summi boni. Hoc qui non uident, caecati sunt dulcedine carnalium uoluptatum, quam ex indigentia sanitatis uenire non intuentur. Sanitas autem perfecta corporis illa extrema totius hominis immortalitas erit. Tam potenti enim natura Deus fecit animam, ut ex eius plenissima beatitudine, quae in fine temporum sanctis promittitur, redundet etiam in inferiorem naturam quae est corpus, non beatitudo quae fruentis et intelligentis est propria sed plenitudo sanctitatis, id est incorruptionis uigor. IUDAEI PRIMUM ET GRAECI. Iudaeum uocat omnem scripta lege edoctum, Graecum omnem gentilium, more philosophorum qui Graeci fuerunt, ratione praeditum, id est naturali lege optime instructum. Quorum quo maior est discretio, maior est transgressio, et ideo ait: IUDAEI ET GRAECI PRIMUM, id est maxime, operantis malum, id est delinquentis, comparatione scilicet aliorum hominum quasi brutorum. [2:10] GLORIA AUTEM, ET HONOR, ET PAX OMNI OPERANTI BONUM, IUDAEO PRIMUM, ET GRAECO: GLORIA AUTEM ET HONOR. Repetit iustorum remunerationem quam praemisit, ut ad eam saepius memoratam amplius nos accendat. Pacem quidem dicit, non solum quietem ab infestatione exteriorum inimicorum, uerum etiam concordiam illam spiritus et carnis, ut in nullo ulterius caro spiritui reluctetur, omnibus prorsus finitis carnalium suggestionum molestiis. IUDAEO PRIMUM ET GRAECO, BONUM scilicet OPERANTI. Quo enim isti amplius summum bonum, Deum, uel scripto uel ratione cognouerant, amplius eius uoluntati sobrie uiuendo inhaerebant. Primum itaque et hoc loco pro maxime, ut supra, ponit. [2:11] NON EST ENIM PERSONARUM ACCEPTIO APUD DEUM. NON EST ENIM. Dixi generaliter omni atque indifferenter, nullam faciens differentiam retributionis ex dignitate personarum. et merito quia NON EST PERSONARUM ACCEPTIO APUD DEUM, hoc est numquam diuinum indicium minus aliquem ibi punit uel magis glorificat pro aliqua dignitate uel excellentia quam hic habere uidebatur, sed aeque omnibus secundum merita reddit tam habentibus legem quam non habentibus, tam his qui se esse de genere Israel gloriantur quam caeteris. Et quod secundum merita tantum reddat, ostendit cum secundum quantitatem transgressionum sit quantitas poenarum. Unde similiter de praemiis subintelligendum constat. [2:12] QUICUMQUE ENIM SINE LEGE PECCAVERUNT SINE LEGE ET PERIBUNT: ET QUICUMQUE IN LEGE PECCAVERUNT, PER LEGEM IUDICABUNTUR. Sicut itaque maior est transgressio eius qui legem quoque scriptam accepit quam illius qui sola naturali est instructus, ita maiorem eius poenam esse ostendit et alterius minorem, dicens: QUICUMQUE PECCAVERUNT SINE LEGE, scilicet scripta, sicuti gentiles, id est eam non habentes qua instruerentur, peribunt quidem, id est damnabuntur, sed SINE LEGE PERIBUNT, id est nullam ex transgressione legis scriptae poenam incurrent sed ex transgressione naturalis legis tantum. ET QUICUMQUE IN LEGE PECCAVERUNT. id est per transgressionem quoque scriptae legis sicut Iudaei, PER LEGEM IUDICABUNTUR, hoc est conuinci aperte rei poterunt per professionem legis susceptae quam non seruauerunt. Sed cum maior sit istorum transgressio qui legis quoque scriptae transgressores sunt quam legis naturalis, quare ibi dixit peribunt, hic dixit iudicabuntur? cum uidelicet ea quae iudicio reseruantur peccata non tanta uideantur quanta illa quae iudicium non exspectant, sed statim damnant et perire reum cogunt, absque ullo scilicet iudicii examine. Sed profecto, ut diximus. 'iudicari, dixit pro aperte conuinci, ut tanto maius peccatum appareat quanto apertius conuinci potest, ex transgressione scilicet scriptae legis quae aperte a Deo coram omnibus est tradita et miraculis confirmata. Quae enim publico iudicio damnantur, aperte arguuntur nec post sententiam iudicii approbatam defensorem inueniunt. [2:13] NON ENIM AUDITORES LEGIS IUSTI SUNT APUD DEUM, SED FACTORES LEGIS IUSTIFICABUNTUR. NON ENIM AUDITORES. Incipit inuectio in Iudaeos. Continuatio: dixi per legem iudicabuntur, tamquam rei scilicet, quia licet legem audiant non ideo iusti sunt nisi opera faciunt, quae lex uidelicet praecipit. Et hoc est: NON ENIM AUDITORES, hoc est non quia sunt AUDITORES LEGIS iusti sunt APUD DEUM, id est diuino iudicio quamuis humano, SED FACTORES, id est quia faciunt quae lex praecipit. At uero cum alibi dicat neminem iustificari ex operibus legis, quomodo nunc dicit FACTORES LEGIS iustificari nisi hoc loco factores dicat qui amore Dei ad faciendum spontanei sunt, secundum quod bona uoluntas pro opere facti reputatur, ut diximus? Non enim exteriori opere Deo placemus sed potius ex uoluntate. Hic igitur de uoluntate, ibi de exteriori opere loquitur. Possumus etiam hic naturalem legem accipere qua sola utuntur gentiles. De quibus uero ait et in sequentibus illud de lege scripta operum intelligere, ut uidelicet ita intelligatur quod non illi tantum qui audiunt uerba legis naturalis iusti sunt, sed qui opere complent. Verba autem legis naturalis illa sunt quae Dei et proximi caritatem commendant, sicuti ista: Quod tibi non uis, alteri ne feceris et Quod uultis ut faciant uobis homines, et uos facite illis. [2:14] CUM ENIM GENTES, QUAE LEGEM NON HABENT, NATURALITER QUAE LEGIS SUNT, FACIUNT, EIUSMODI LEGEM NON HABENTES, IPSI SIBI SUNT LEX: CUM ENIM GENTES. Et uere non in auditu scriptae legis sed in opere eius, ut dictum est, uis iustificationis consistit. Quod apparet ex gentilibus, qui quamuis legem scriptam non habeant quam audire possint, cum tamen faciunt ea opera quae lex praecipit, aeque ut Iudaei saluantur. Et hoc est CUM ENIM GENTES, id est gentiles, qui LEGEM scilicet scriptam NON HABENT, NATURALITER FACIUNT, id est naturali lege instructi, hoc est cogrutione Dei ac discretione rationis quam naturaliter, hoc est ex sua creatione, habent, non ex scripta alicuius doctrina; ipsi, dico, NON HABENTES HUIUSMODI LEGEM, id est scriptam exterius sicut habent Iudaei IPSI SIBI SUNT LEX, hoc est eamdem remunerationem assequuntur per se ipsos sine lege scripta, quam illi per obedientiam scriptae legis. [2:15] QUI OSTENDUNT OPUS LEGIS SCRIPTUM IN CORDIBUS SUIS, TESTIMONIUM REDDENTE ILLIS CONSCIENTIA IPSORUM, ET INTER SE INVICEM COGITATIONUM ACCUSANTIUM, AUT ETIAM DEFENDENTIUM, Quippe qui exhibent exterius in opere uoluntatem bonam quam habent in mente, OSTENDUNT OPUS LEGIS SCRIPTUM IN CORDIBUS. Cum dicit scriptum, perseuerantiam bonae uoluntatis innuit. Ut enim beatus ait Gregorius: Quod loquimur transit, quod scribimus permanet. Qui itaque legis auditores sunt, quasi legem loquuntur quam in membranis scriptam, non in cordibus tenent affixam; sicut e contrario isti faciunt, bonum EIS TESTIMONIUM REDDENTE CONSCIENTIA IPSORUM, hoc est securos eos faciente de iustitia operum suorum bona ipsorum conscientia atque recta intentione quae illis, non aliis, cognita est. Secundum quam quidem intentionem Deus opera pensat. ET INTER SE INVICEM. Diuersa littera hic legi solet. Modo enim genetiui plurales ponuntur hoc modo: COGITATIONUM ACCUSANTIUM AUT ETIAM DEFENDENTIUM, modo ablatiui sic: COGITATIONIBUS ACCUSANTIBUS etc. Unde Augustinus. De ciuitate Dei, libro XX: "In cogitationibus enim", sicut scriptum est, "impii interrogatio erit", et Apostolus: "Cogitationibus, inquit, accusantibus uel etiam excusantibus, in die qua iudicabit Deus occulta hominum", etc. Idem, in psalmo CXVIII: Omnia opera uel bona uel mala a cogitatione procedunt. In cogitatione quisque innocens, in cogitatione reus est. Propter quod scriptum est: "Cogitatio sancta seruabit te", et alibi: "In cogitationibus impii interrogatio erit"; et Apostolus: "Cogitationibus, ait, accusantibus aut etiam defendentibus", etc. Idem, in psalmo V: "Decidant a cogitationibus suis" dictum est, 'decidant' accusantibus se cm gitationibus suis, conscientia sua, sicut Apostolus dicit: "Et cogitationum accusantium seu defendentium", etc. Puto autem hanc litterae uariationem maxime ex consuetudine Graecae linguae contigisse, cum uidelicet Graeci, ablatiuo carentes, genetiuo etiam pro ablatiuo utantur. Unde factum est ut, secundum diuersas translationes ex Graeco in Latinum, modo genetiuus retentus sit in Latino sicut erat in Graeco, modo prout sententia requirebat in ablatiuum apud nos sit commutatus. Quamuis enim haec epistola quae ad Romanos dirigitur, primo Latine scripta intelligatur, etsi in Graecia apud Corinthum scripta fuerit, credimus tamen diuersos postea eius translatores uel expositores exstitisse qui Graecos, ut dictum est, imitarentur, cum illam fortassis scripturam Latinam ad manum non haberent et ideo ad exemplaria Graeca recurrerent. Nunc igitur utramque litteram exponamus. Cum itaque praemissum sit testimonium reddente illis conscientia ipsorum, addit inter se inuicem cogitationum etc., ac si diceret: et tali conscientia quae non errat in discretione operum, ea scilicet discutiens secundum ipsas animi cogitationes, hoc est intentiones; quae quidem cogitationes habent accusare uel defendere apud Deum potius quam exteriora opera. Et hoc est conscientia, dico cogitationum, id est quae ipsas cogitationes magis attendit quam opera. Et quare eas maxime penset adnectit, quia accusant uel excusant apud Deum. Cogitationum dico inter se inaicem, scilicet habitarum, ut de ipsis uidelicet existiment agendum sicut de aliis, iuxta illam uidelicet supra positam naturalis legis regulam: Quod tibi non uis, alteri ne feceris et Quae uultis ut faciant uobis homines, et uos facite illis. [2:16] IN DIE, CUM IUDICABIT DEUS OCCULTA HOMINUM, SECUNDUM EVANGELIUM MEUM PER IESUM CHRISTUM. IN DIE, hoc est in tempore, Quo IUDICABIT DEUS per Filium suum, id est Iesum Christum, secundum quod scriptum est: Pater omne iudicium dedit Filio OCCULTA HOMINUM, id est intentiones potius quam exteriora opera, SECUNDUM EVANGELIUM MEUM, id est sicut ego praedico, asserens scilicet Deum potius intentionum quam operum remuneratorem. Si uero sit ablatiuus absolutus hoc modo: Et inter se inuicem cogitationibus accusantibus etc., continuabitur ad praemissum alium ablatiuum sic: dixi conscientia ipsorum reddente illis testimonium et cogitationibus suis quas habent inter se inuicem, id est per quas sese ita ut alios pensant, ut dictum est, ipsis, inquam, suis cogitationibus, id est propriis intentionibus, subaudis reddentibus, illis testimonium. Et est quasi expositio eius quod praemissum est: conscientia ipsorum, ac si diceret, id est cogitationibus eorum etc. Et quare testimonium reddant eis, id est securos eos faciant, cogitationes suae apud Deum subdit, quia uidelicet solae, ut dictum est, cogitationes apud Deum habent accusare uel defendere. Et hoc est quod subponit: accusantibus aut etiam defendentibus etc. Quaeritur autem quomodo post datum circumcisionis mandatum: Omnis anima cuius caro praeputii circumcisa non fuerit etc. gentiles incircumcisi saluabantur sicut Iob et fortasse plerique alii, de qualibus dictum est: Cum enim gentes... etc. Sed si diligenter attendamus uerba ipsa Scripturae atque ipsum circumcisionis exordium quae primo Abrahae est iniuncta, uidebimus praeceptum circumcisionis non fuisse generale sed ad Abraham tantum et semen illius pertinere, id est Isaac, dicente Domino ad Abraham: Quia in Isaac uocabitur tibi semen non in Ismael uidelicet. Unde et cum circumcisionem Dominus Abrahae praeciperet, ait: Hoc erit pactum inter me et te et semen tuum post te. Origenes quoque super hanc epistolam in sequentibus aperte conuincit, ex ipsis aliis Scripturae uerbis soli populo Israeli et uernaculis eorum uel emptis pecunia circumcisionis signum fuisse praeceptum. Exposito namque illo uersiculo: Si igitur praeputium iustitias legis custodiat... etc. diligenter circumcisionis mandatum et rationem discutiens, ait: Non importunum uidetur circumcisionis generalem discutere rationem. "Dixit Dominus ad Abraham: Tu autem testamentum meum seruabis et omne semen tuum post te in generationes suas. Et hoc est testamentum inter me et uos et inter medium seminis tui post te: Circumcidetur omne masculinum uestrum et puer octaua die. Circumcidetur in uobis omnis masculus in generationibus uestris, uernaculus et pecunia emptus". Discutiamus utrum mandatum et eos qui ex gentibus crediderant constringat. Numquam fecit proselyti, id est aduenae, mentionem, sed uernaculum seruum uel pretio mercatum circumcidi iubet, non liberum. Perscrutemur ergo Leuitici legem: "Loquere, inquit, filiis Israel et dices ad eos: Mulier si pepererit masculum, octaua die circumcidet..." etc. Intuere et hic quemadmodum de lege circumcisionis tantum ad filios Israel Moyses loqui iubetur, et alienigenarum nulla fit mentio. Cum in quibusdam mandatis non solum filiis Israel sed et proselytis, id est aduenis, loquatur, necessario utique obseruanda distinctio est, quia sicut ibi dicitur: Loquere ad Aaron, et alibi ad filios Aaron et alibi ad Leuitas, certum est non subiacere reliquos his legibus; [ita] etiam quae filiis iubentur nec alienigenae memoria ulla fit, non est putandum commune esse mandatum ubi appellationis habetur exceptio. Sic ergo non alius quisquam circumcisionis lege constringitur, nisi ex Abraham originem trahens uel uernaculus eorum uel pretio emptus. Vis autem uidere quia, sicubi uult etiam alienigenas lege connecti, significanter ostendat? Audi quid scriptum sit: "Homo ex filiis Israel et aduenis, quicumque manducauerit omnem sanguinem, animam illam disperdam quia anima omnis carnis sanguis illius est, et ego dedi uobis ut ex ipso super altare propitiaretur pro animabus uestris, quia sanguis pro anima expiabit." Vides ergo hanc legem quae et aduenis data est, obseruari a nobis qui ex gentibus credimus. Ergo legem de obseruatione sanguinis communem cum filiis Israel et gentium suscipit ecclesia. Haec namque ita intelligens in lege scripta, tune beatum illud apostolorum concilium decernebat decret a, gentib us scribens ut abstinerent se a sanguine et suffocato. Verum requires fortasse si etiam de suffocato communis filiis Israel cum aduenis data sit lex? Audi: "Homo, inquit, ex filiis Israel et ex aduenis qui sunt in uobis, quicumque uenatus fuerit feram aut auem quae manducatur, e#undat sanguinem eius et cooperiat terra quia anima omnis carnis sanguis ipsius est." Verum quia inter illa quae de Leuitico superius protulimus, etiam hoc refertur: "Homo ex filiis Israel uel ex aduenis qui sunt in eis, quicumque fecerit holocaustum aut sacrificium et ad ostium tabernaculi non adduxerit facere illud Domino, exterminabitur de populo suo", et per hoc uidetur etiam ecclesia ex gentibus holocaustis obnoxia fieri. [Lex] non ut faciat iubet, sed si forte fecerit, quomodo facere debeat docet. Certum est enim quod, dum Ierosolymis templum constaret et religio tradita patribus uigeret, plurimi etiam gentium ueniebant ad templum adorare et offerre sacrificia. Sed hoc quondam in loco uno tantummodo fieri praeceptum est, de quo etiam hic mandat ut ad ostium tabernaculi iugulanda uictima deducatur, tamdiu potuit legitime fieri quamdiu status loci permansit incolumis. Denique et Saluator ad decem leprosos quos mundauerat ait: "Ite, ostendite uos sacerdotibus et offerte pro uobis hostias sicut praecepit Moyses". Nunc uero quid exposcitur ab aduenis quod exhibere nec propriis quidem cultoribus licet? Haec dicta sunt a nobis ut ostenderemus praecipue de circumcisionis praecepto, quod non aliis quam his qui ex Abraham genus ducunt uernaculisque eorum uel pretio emptis esset iniunctum, liberos [uero] esse ab huiusmodi legibus eos qui per Christum Deo ex gentibus credunt. Item: Recuperent ergo prius statum templi... etc. [2:17] SI AUTEM TU IUDAEUS COGNOMINARIS ET REQUIESCIS IN LEGE ET GLORIARIS IN DEO SI AUTEM TU. Gentiles qui a genere sanctorum patrum et haereditate remoti, o Iudaee, tibi uidentur, cum dicat Dominus Abrahae: Quia in Isaac uocabitur tibi semen et insuper lege scripta non sunt instructi, et ita bene operantur sed in te, contra te. Quod cum in compositione quadam et improperii indignatione proferens, exaggerat dicens: SI TU COGNOMINARIS IUDAEUS, hoc est non ille Iudaeus existens, imitatione scilicet fidelium patrum, sed solo nomine COGNOMINARIS, a Iuda scilicet patriarcha seu a Iuda Machabaeo sic uocaris etc. Origenes: Non dicit "es" sed "cognominaris". Docet in sequentibus quia uere Iudaeus ille sit qui in occulto circumcisus est. Qui autem in manifesto ut uideatur ab hominibus, non est uere sed cognominatur Iudaeus. Et in Apocalypsi: "Qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt". Qui uere Iudaeus est, ab illo Iuda uocabulum trahit de quo scriptum est: "Iuda, te laudabunt fratres tui" et caetera quae in Saluatore prophetata sunt. Augustinus, in psalmo LXXI: Iudaei maxime appellati sunt quia primo de alil tribu datus est Saul et reprobatus tamquam malus rex, post, de tribu luda Dauid, et ex illo de tribu Iuda semper reges habuerunt. Unde Iudaei dicti sunt. Et ceperunt reges alienigenae ab Herode. Itaque, ueniente Domino, euersum est regnum Iudaeorum et sublatum est ex Iudaeis, quia noluerunt cognoscere uerum regem. Iam uidete si Iudaei sint appellandi. Ipsi uoce sua abdicauerunt se ab isto nomine ut Iudaei non sint digni appellari, nisi tantum carne. Saeuiebant in Christum, id est genus Iuda, semen Dauid. Dicebant: "Non habemus regem nisi Caesarem." O Iudaei. si non habetis regem nisi Caesarem, defecit iam princeps ex Iuda, uenit cui repromissum est. Illi ergo uerius Iudaei, qui Christiani facti sunt ex Iudaeis. Iudaea uera Christi ecclesia est, credens in illum qui uenit ex tribu Iuda per Mariam. Haymo: "Si autem tu Iudaeus cognominaris", subaudis a Iuda patriarcha, etc. Ambrosius: Iudaeo primum et Graeco. Iudaei ex tempore Iudae Machabaei dici ceperunt, qui in cause cladis restitit sacrilegiis, et fiducia Dei collegit populum et defendit genus suum. Notandum uero quia hoc loco Ambrosius non dicit Iudaeos dici a Iuda Machabaeo sed a tempore eius dici, praesertim cum in caeteris libris Veteris Testamenti non inueniantur sic appellati sicut in libris Machabaeorum. Qui etiamsi a Iuda Machabaeo sic essent appellati, uiderentur et a Iuda patriarcha sic nominari, cum ipse quoque Iudas Machabaeus ab illo Iuda sic esset appellatus. [2:17] SI AUTEM TU IUDAEUS COGNOMINARIS, ET REQUIESCIS IN LEGE, ET GLORIARIS IN DEO, [2:18] ET NOSTI VOLUNTATEM, ET PROBAS UTILIORA, INSTRUCTUS PER LEGEM, [2:19] CONFIDIS TE IPSUM DUCEM ESSE CAECORUM, LUMEN EORUM QUI IN TENEBRIS SUNT, [2:20] ERUDITOREM INSIPIENTIUM, MAGISTRUM INFANTIUM, HABENTEM FORMAM SCIENTIAE, ET VERITATIS IN LEGE. ET REQUIESCIS IN LEGE, ut non fatigeris erroribus, inquirendo quae facienda sint tibi et totum in ea studium haloes occupatum, ut non ipsum alio applices, ad scripta scilicet poetarum philosophorum. ET GLORIARIS IN DEO, iactando scilicet te gloriosum de cognitione Dei et lege tibi ab ipso data, ex qua uidelicet lege NOSTI VOLUNTATEM EIUS, quod uidelicet ei fieri placeat, ET PROBAS, hoc est discernis non solum utilia ab inutilibus, uerum etiam UTILIORA ab utilibus. CONFIDIS, ut uidelicet possis ostendere aliis uiam iustitiae in mandatis Dei. Caecos siue in tenebris existentes seu insipientes et infantes idem intelligit, et similiter DUCEM et LUMEN et ERUDITOREM et MAGISTRUM pro eodem accipit, ut sit quaedam uerborum inculcatio ad confusionem eorum, non diuersa significatio. Unde autem se ducem CAECORUM esse, hoc est sufficientes ad aliis docendos, subponit: te dico HABENTEM EX LEGE FORMAM SCIENTIAE ET VERITATIS, hoc est ueram scientiam quae instruere altos et informare potest ad bene agendum. Tu uero talis ac tantus secundum iudicium tuum QUI ALIUM DOCES, id est corrigis etc. [2:21] QUI ERGO ALIUM DOCES, TE IPSUM NON DOCES; QUI PRAEDICAS NON FURANDUM, FURARIS: [2:22] QUI DICIS NON MOECHANDUM, MOECHARIS: QUI ABOMINARIS IDOLA, SACRILEGIUM FACIS: [2:23] QUI IN LEGE GLORIARIS, PER PRAEVARICATIONEM LEGIS DEUM INHONORAS. In quo autem se debeat corrigere subponit dicens: QUI PRAEDICAS, ex uerbis scilicet legis etc.; QUI ABOMINARIS IDOLA, id est simulacrorum formas propter significatum, cum non euitas SACRILIGIUM propter ipsum, quia in se ipsum malum est. Sacrilegium dicitur uiolatio rei sacrae sicut eorum maxime quae ad cultum Dei pertinent, ueluti templum et quae ad ipsum spectant. Templum uero Dei, siue materiale et figuratiuum siue spirituale et uerum, Iudaei uiolauerunt in ipso manufacto templo negotiationem exercendo, propter quam a Domino sunt inde expulsi, uel ipsum Dominum crucifigendo, qui de templo corporis sui loquens ait: Soluite templum hoc... etc. DEUM INHONORAS, id est facis despicabilem, quantum in te est. Colorem in hoc loco rhetoricum facit qui repetitio dicitur, habens in diuersis clausulis orationis idem principium, sicut est 'qui' 'quod' quantum est repetitum. [2:24] NOMEN ENIM DEI PER VOS BLASPHEMATUR INTER GENTES, SICUT SCRIPTUM EST NOMEN ENIM. Cum superius singulariter dixerit SI AUTEM TU, nunc uero pluraliter dicat PER VOS, plane insinuat generalem Iudaei personam se introduxisse quasi generaliter rebellem redarguens populum, de quo se esse gloriabantur isti conuersi Iudaei qui Romae erant. In quo quidem populo alios dicit reos furti exstitisse uel adhuc esse, alios adulterii etc. Continuatio: bene dico inhonoras, tu uidelicet popule Iudaeorum, quia per uos BLASPHEMATUR INTER GENTES, id est infideles, nomen DEI, id est notitia eius quam uos habere gloriamini. Ut enim Tullius meminit, saepe ex uitio hominis culpari scientia solet, quasi scientia illa male operari doceat. SICUT SCRIPTUM EST, in propheta Ezechiele his uerbis: Nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus, id est contemptui uel irrisioni haberi fecistis et cum in se pretiosissimum esset uilificastis. [2:25] CIRCUMCISIO QUIDEM PRODEST, SI LEGEM OBSERVES: SI AUTEM PRAEVARICATOR LEGIS SIS, CIRCUMCISIO TUA PRAEPUTIUM FACTA EST. CIRCUMCISIO QUIDEM. Superius abstulit gloriationem legis datae per hoc quod non faciunt quae lex praecipit, et ideo s magis a lege arguuntur quam iustificentur. Nunc uero per hoc ipsum quod legi non obtemperant, aufert gloriam circumcisionis quia sicut legislatio nihil prodest suscipientibus nisi eam seruent, ita circumcisio nisi legi obtemperent, ut uidelicet caetera quoque praecepta impleant sicut praeceptum circumcisionis. Quippe qui "in uno offenderit", ut alius dicit apostolus, "reus est omnium", id est transgressor est seu contemptor totius legis, uniuersa scilicet Dei praecepta continentis. Cum enim lex omnia simul, non unum tantum, praecipiat, quisquis unum transgreditur, legem non seruat, ac si per uniuscuiusque praecepti transgressionem legis uiolatae reus efficitur. Nihil igitur circumcisio carnalis ad salutem prodest, si lex in caeteris uioletur, sicut et baptismus cuius locum, beato attestante Gregorio, circumcisio tenebat, si in caeteris transgressores permaneamus, non saluat. Cum autem circumcisio in hoc tempore iam nullius sit momenti iuxta illud ipsius Apostoli ad Galatas scribentis: Si autem circumcidamini, Christus uobis nihil proderit hoc est nihil iam utilitatis uobis ex illo signo conferet, apparet hoc loco Apostolum ad statum priorem legis spectare in quo utilis erat circumcisio. De quo quidem statu legis, quamuis iam praeterito et quantum ad carnales obseruantias defuncto, isti nunc etiam Iudaei conuersi gloriabantur. Si uero Apostolus ad suum nunc tempus respiciens dicat: CIRCUMCISIO QUIDEM PRODEST, SI LEGEM OBSERVES, tale est ac si dicat: circumcisio nunc prodest si sit spiritualis potius quam carnalis quae gentili aeque sicut et Iudaeo communis est. Custodia itaque legis spiritualem circumcisionem facit, id est separationem a uitiis quae per carnalem circumcisionem figuratur. Tale est ergo si legem custodias, ac si diceret: si sit spiritualis circumcisio cordis potius quam corporis quia superfluum est signum ubi deest per negligentiam signatum. SI AUTEM PRAEVARICATOR, id est transgressor etc. PRAEPUTIUM uocatur illa particula genitalis membri quam de summitate illius praecidebant circumcidentes. Et dicitur praeputium quasi a 'prae putando' id est praescidendo, quamuis 'putare' modo pro 'incidere' non sit in usu sicut 'amputare'. Dicitur tamen in Canticis: Tempus putationis aduenit id est amputationis. Quemadmodum autem circumcisio carnis circumcisionem cordis, id est separationem a carnalibus uitiis, significat, ita praeputium retentum immunditiam carnalium desideriorum demonstrat. Unde et Iudaei gentiles qui praeputium habebant, non praeputiatos, id est immundos, uerum ipsum praeputium, id est ipsam irnmunditiam, uocabant. CIRCUMCISIO TUA, in sola uidelicet carne tua, inquam, quam approbas, quam facis, non Deus; praeputium FACTA EST tibi, id est quodarnmodo immunditia, quoniam magis reus conuinceris post susceptum circumcisionis sacramentum et professionem obseruandam legis, si eam non obserues quam si hoc non fecisses. [2:26] SI IGITUR PRAEPUTIUM IUSTITIAS LEGIS CUSTODIAT, NONNE PRAEPUTIUM ILLIUS IN CIRCUMCISIONEM REPUTABITUR? SI IGITUR. Quasi a contrariis infert: quandoquidem tua circumcisio, id est carnalis, praeputium fit tibi, id est magis te inquinat et damnat si legem non obserues; igitur PRAEPUTIUM ILLIUS gentilis, si ipse lege naturali quod scriptum est impleat, REPUTABITUR ei a Domino IN CIRCUMCISIONEM, hoc est ipsi corporale praeputium habentes aestimabuntur diuino iudicio eiusdem esse meriti cuius sunt et spiritualiter circumcisi. Non enim hic repetit "circumcisionem tuam" ut carnalem intelligat sicut superius posuit, sed simpliciter dicit circumcisionem, ut spiritualem insinuet a Deo factam. Qui etiam cum dicit praeputium illius sicut superius "circumcisionem tuam" carnale intelligit praeputium, corporis scilicet particulam, non cordis immunditiam. Alioquin non diceret reputari praeputium in circumcisionem. Sic lege: SI PRAEPUTIUM, id est ipsa praeputiata gentilitas quam uos, scilicet Iudaei, quasi ad ignominiam praeputium uocatis, CUSTODIAT IUSTITIAS LEGIS potius quam figuras, hoc est impleat moralia caritatis praecepta quae unumquemque iustificant, NONNE PRAEPUTIUM ILLIUS, hoc est ipsa gentilitas proprium habens praeputium, carnale uidelicet cum quo ipsa nascitur, REPUTABITUR a Deo digna praemio? [2:27] ET IUDICABIT QUOD EX NATURA EST PRAEPUTIUM, LEGEM CONSUMMANS, TE, QUI PER LITTERAM ET CIRCUMCISIONEM PRAEVARICATOR LEGIS ES? Vere et spiritualiter, ut dictum est, circumcisorum et ipsum PRAEPUTIUM LEGEM CONSUMMANS, id est adimplens: Plenitudo enim legis, ut postea dicitur, est dilectio, quod uidelicet consummare legem est ei ex natura, hoc est ex instructione naturalis legis, illa quae duo dicimus continentis praecepta caritatis: Quod tibi non uis etc. IUDICABIT TE, id est reum manifeste conuincet, qui lege etiam scripta instructus, de qua gloriaris, bene agere negligis; te, dico, Iudaee, QUI PRAEVARICATOR ES LEGIS, hoc est transgressor PER LITTERAM occidentem, id est litteralem sensum et carnale signum in quibus confidis, significantibus maxime, non significatis adhaerens, id est figuris potius quam rebus ipsis et similitudini potius quam ueritati. [2:28] NON ENIM QUI IN MANIFESTO, IUDAEUS EST: NEQUE QUAE IN MANIFESTO, IN CARNE, EST CIRCUMCISIO: [2:29] SED QUI IN ABSCONDITO, IUDAEUS EST: ET CIRCUMCISIO CORDIS IN SPIRITU, NON LITTERA: CUIUS LAUS NON EX HOMINIBUS, SED EX DEO EST. NON ENIM QUI. Bene dico praeputium per bonorum operum exhibitionem reputari in circumcisionem, et bene dico circumcisionem per mala opera transire in praeputium, nam illi carnaliter circumcisi etsi in manifesto dicantur Iudaei, non tamen uere, id est corde, sunt Iudaei; sed potius illi supra dicti gentiles, quamquam nullo modo reputantur Iudaei uel circumcisi. Manifesti Iudaei dicuntur quo solo nomine et natione Iudae Iudaei nuncupantur, foris Deum uoce confitentes et mente ab eo recedentes. De quibus dicitur: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. SED QUI IN ABSCONDITO IUDAEUS EST: confitentes Deum in corde ubi Deus uidet, et qui Deo seruire satagant, non ad hominum aspectum. NEQUE QUAE IN MANIFESTO EST CIRCUMCISIO, id est quae manufacta est IN CARNE, id est in carnis ablatione, non est circumcisio, id est non uera uitiorum amputatio et concupiscentiae destructio, sed uera CIRCUMCISIO est illa quae est CORDIS, id est per quam ab animo uitia et concupiscentiae amputantur. CIRCUMCISIO, dico, IN SPIRITU, NON LITTERA, id est iuxta spiritualem et mysticum, non litteralem sensum facta. CUIUS, scilicet Iudaei uel circumcisionis spiritualis, LAUS EST EX DEO quia Deus eam approbat, non homines, id est carnales, qui uidelicet legem carnaliter tantum, non spiritualiter intelligunt et opera magis quam animum pensant, uidentes in facie, non in corde. [ ROMANS 3 ] [3:1] QUID ERGO AMPLIUS EST IUDAEO? AUT QUAE UTILITAS CIRCUMCISIONIS? QUID ERGO AMPLIUS. Oppositionem quam possent Iudaei facere contra praedictam rationem, obiicit sibi Apostolus, ut eam soluat. Dicerent enim Iudaei: tu dixisti circumcisionem transire in praeputium et praeputium transire in circumcisionem, ergo quid amplius IUDAEO quam gentili? id est quae maiora beneficia contulit Iudaeis quam gentilibus qui dicebantur canes et immundi? AUT QUAE UTILITAS CIRCUMCISIONIS, hoc est circumcisorum? Hoc qui dem quasi expositio praecedentis subditur. Poterant quippe cum ait Iudaeo, sold illi amputagi qui ad tribum Iudae a quo dicti sunt Iudaei. Et quod dicitur quid amplius? poterat tam ad bonum quam ad malum se habere et fortasse magis ad malum, cum Iudaeos in proximo maxime uituperasset. Est autem consuetudo Apostoli sicut per 'praeputium' gentes ita per 'circumcisionem' Iudaeos accipere. [3:2] MULTUM PER OMNEM MODUM. PRIMUM QUIDEM QUIA CREDITA SUNT ILLIS ELOQUIA DEI. MULTUM, uidelicet amplius, utilitatis Iudaeo quam gentili olim a Domino collatum est, PER OMNEM MODUM, id est omnibus modis, lege scilicet eos instruendo et miraculis innumeris et beneficiis confirmando et ad amorem suum prouocando. Sed hoc PRIMUM, id est maximum, fuit inter done Dei quod legem eis dedit, ut non solum naturali sicut gentiles, uerum insuper scripta lege instruerentur; et hoc est quod primum, id est maximum, illud fuit beneficium quod SUNT ILLIS CREDITA, id est commissa, ELOQUIA DEI in lege uel prophetisc Quod quidem donum et eos erudire et in perpetuum retinere potest. Nota tamen quod non ait 'commissa' sed CREDITA, quasi ad tempus eis sit haec doctrina accommodate; quae quidem ad nos per spiritualem et rectam eius intelligentiam transitura erat et in carnalibus eius obseruantiis, in quibus maxime confidebant Iudaei, cessatura. Quasi etiam creditor eloquiorum quorum Deus dicitur pro quibus ab his, quibus ea credit quasi pretium, obedientiam requirat. Verba Dei eloquia dicit quasi extra alla locutionum genera per excellentiam. Per omnem modum, id est obedientiae fructum et salutiferam doctrinam. [3:3] QUID ENIM SI QUIDAM ILLORUM NON CREDIDERUNT? NUMQUID INCREDULITAS ILLORUM FIDEM DEI EVACUAVIT? ABSIT! QUID ENIM? Quae cure, diceret aliquis, de eloquiis diuinis datis illi amulo, cum propter incredulitatem eius ipsi promissa Deus non compleuerit, siue de reparatione humani generis per Filium suum, siue de quibuscumque promissionibus? Quod quidem duobus modis refellit Apostolus, ostendendo non omnes in populo fuisse incredulos, ut penitus illi populo promissa negarentur, nec Deum, quia uerax est, promissiones sues posse quassare. Sic lege: bene dixi maximum illud esse de eloquiis diuinis per quae sibi alliceret populum suum, nam quid impedit propositum diuinum? SI QUIDAM ILLORUM NON CREDIDERUNT illis eloquiis, hoc est his quae ibi promittebantur uel praedicab.antur NUMQUID INCREDULITAS ILLORUM, qui uidelicet non crediderunt, FIDEM DEI, id est per quam Deo crediderunt, EVACUAVIT, ut uidelicet non euenerit quod ipse Moyses, Iosue et caeteri fideles crediderunt? ABSIT, ut scilicet eorum fides sit euacuata, scilicet frustrate, in his promissis ibi illis praedictis quae credidit. [3:4] EST AUTEM DEUS VERAX: OMNIS AUTEM HOMO MENDAX, SICUT SCRIPTUM EST: UT IUSTIFICERIS IN SERMONIBUS TUIS: ET VINCAS CUM IUDICARIS. EST AUTEM DEUS VERAX. Dixi ABSIT, nec inconsiderate sed prouide, cum sit DEUS VERAX, id est stabilis siue immobilis, in his quae promittit aut praedicit. OMNIS AUTEM HOMO MENDAX, id est mutabilis in suo proposito, ut uidelicet facile eius consilium aut uoluntas mutari queat. Forte quaeritur si homo in Christo, unitus diuinitati, mentiri aut peccare potuerit, quamuis in eo quod praemissum est: EST AUTEM DEUS VERAX et statim subiunctum est: OMNIS AUTEM HOMO MENDAX, Deus-homo exclusus uideatur, ut de puro homine tantum accipi debeat quod dictum est OMNIS HOMO MENDAX, non de homine qui Deus est. Nemo autem ambigere debet hominem illum Deo unitum, postquam ei unitus est aut dum ei unitus est, nullatenus peccare posse sicut eum qui praedestinatus est, postquam praedestinatus uel cum praedestinatus sit, damnari non posse. At uero si simpliciter dicitur hominem illum, qui unitus est, nullo modo peccare posse, potest quilibet ambigere. Si enim penitus peccare non potest aut male facere, quod meritum habet cauendo peccatum quod nullo modo potest committere? aut quomodo etiam cauere id dicitur quod nullatenus incurrere potest? Unde Boethius, Contra Eutychen et Nestorium, de homine quem Deus assumpsit: Quomodo, inquit, fieri potest ut talem assumpserit hominem qualis Adam fuit ante peccatum, cum in Adam potuerit esse peccandi uoluntas atque affectio? Scriptum praeterea est in laude iusti: Qui potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit. Iste in excelsis habitabit... etc. Et hoc quidem ad liberum hominis arbitrium pertinet ut in eius sit potestate et bene agere et male. Quod si Christus non habuit, libero uidetur priuatus arbitrio et necessitate potius quam uoluntate peccatum cauere, et ex natura potius quam ex gratia id habere. Quippe quod per gratiam cuinis collatum est, ex dono ei potius quam ex naturae suae proprietate uenit; nec tam naturale quam gratuitum est dicendum quod ex dono alterius potius quam ex nobis habemus. Quis etiam neget hominem illum ex anima et carne consistere qui Deo unitus est, in unam uidelicet personam, etiam sine illa unione sicut caeteros homines in sua natura consistere posse? Alioquin minoris ualetudinis esse uideretur si per se ipse subsistere non posset sicut caeteri homines, et magis accidentis quam substantiae naturam habere. Quod si per se etiam existere posset, cur non et peccare sic posset ut caeteri? Videtur itaque nobis ut in hac quoque sicut in caeteris rebus uires propositionum diligenter attendamus, quando uidelicet cum determinatione 'possibile' aut 'necesse' ponitur, et quando simpliciter praedicatur, id est sine apposita determinatione. Verum quippe est, si simpliciter dicatur, quod eum qui praedestinatus est et qui saluandus est possibile est damnari, cum omnino possibile sit eum fuisse non praedestinatum nec saluandum. Non tamen cum de terminatione uerum est dicere quod eum possibile est damnari, cum sit praedestinatus uel cum sit saluandus. Sic et eum qui curtatus est possibile est habere duos pedes, cum sit omnis homo bipes, et eum qui caecus est possibile est uidere; non tamen possibile est postquam curtatus est uel postquam caecus est. Alioquin possibile esset regressionem de priuatione ad habitum fieri, quod penitus falsum est. Sic et fortasse non est absurdum nos concedere simpliciter quod eum hominem, qui Deo unitus est, possibile sit peccare, non tamen posiquam unitus uel dum unitus est. Christum uero, id est Deum simul et hominem, modis omnibus impossibile est peccare, cum uidelicet ipsum 'Christi' nomen Dei et hominis exprimat unionem. Ac sic quod dictum est OMNIS HOMO MENDAX, modis omnibus uera uidetur esse enuntiatio. SICUT SCRIPTUM EST: UT IUSTIFICERIS. Probat per auctoritatem psalmi quam uerax sit Deus in promissis suis complendis et stabilis in suo proposito. Promiserat quippe Dominus ad Dauid quod de semine eius Christus nasceretur. Quae quidem promissio post adulterium Dauid cassanda omnino uidebatur, et omnino incongruum iudicabatur ut ulterius de semine tam peccatoris hominis Filius Dei carnem susciperet; et ita Deum, qui hoc ei promiserat, mendacem fieri oporteret. Quod nequaquam posse contingere idem qui tam grauiter deliquerat attendens, aiebat: Tibi soli peccaui id est ad honorem tui tantum qui etiam iniquitatem bene ordinas et ad gloriam tuam omnia conuertis, et malum coram te feci id est te sciente quem nihil latet, ut per hoc appareat quam iustus sis, qui uidelicet cum scias me promeruisse ut non mihi promissa custodias, tamen quia iustus es et uerax, non poses promissionem tuam frustrare. Si enim peccatum hoc Deum lateret, non uideretur quare promissionem non impleret. Nunc autem cum sciat peccatum committi et peccantem meruisse contrarium, seruat tamen immobilem suae ueritatis constantiam, adimplendo scilicet promissa. UT IUSTIFICERIS IN SERMONIBUS TUIS, hoc est ut exsequendo sermones tuos de promissionibus quas mihi fecisti iustificeris, id est iustus et uerax appareas ET VINCAS, scilicet humanum indicium, CUM IUDICARIS ab hominibus, id est argueris mendacii tamquam qui non possis ulterius propter delicta mea tuam promissionem adimplere. [3:5] SI AUTEM INIQUITAS NOSTRA IUSTITIAM DEI COMMENDAT, QUID DICEMUS? NUMQUID INIQUUS DEUS, QUI INFERT IRAM? SECUNDUM HOMINEM DICO. SI AUTEM. Oppositionem ad praemissa ipse inducit Apostolus, quasi diceret: dictum est Deum iustificari, id est iustum et ueracem maxime apparere ex peccatis, cum illam scilicet promissionem illius impedire nequeant, immo etiam ipsa ad gloriam suam conuertat. Sed si peccata rostra, ita ut dictum est in praemisso exemplo de Dauid, IUSTITIAM DEI commandant, id est ad laudem et gloriam ueritatis eius proficiunt, QUID DICEMUS? id est quid poterimus respondere obiectioni sequenti quae ait: NUMQUID INIQUUS EST DEUS QUI INFERT IRAM? id est uindictam propter peccata quae eius, ut dictum est, iustitiam commandant, id est eum maxime laudabilem ostendunt de incommutabili suae ueritatis proposito? Et quondam non hoc ex persona sua Apostolus obiicit, quasi non ei uideretur ut in hoc ageret inique, addit: SECUNDUM HOMINEM DICO, id est secundum carnem animalem, qui non sapit ea quae Dei sunt, non secundum spiritualem qui iudicat omnia, id est tam in diuinis quam in humanis aequum rationis iudicium tenet. [3:6] ABSIT! ALIOQUIN QUOMODO IUDICABIT DEUS MUNDUM? Et ideo ABSIT, ut hoc scilicet recipiamus Deum iniqui agere puniendo peccata quae etiam ad eius proficiunt gloriam, ut quamuis peccata non sint bona, bonum tamen sit esse peccata. Unde et illud Augustini in Enchiridion: Non fit aliquid nisi omnipotens fieri uelit, uel sinendo ut fiat uel ipse faciendo. Nec dubitandum est Deum facere bene, etiam sinendo fieri quaecumque fiunt male. Non enim hoc nisi iusto iudicio sinit. Et profecto bonum est omne quod iustum est. Item: Nam nisi esset hoc bonum ut essent malae nullo modo esse sinerentur ab omnipotente bono. ALIOQUIN, id est si aliter esset quam dicimus, hoc est si inique faceret Deus inferendo uindictam pro peccatis, QUOMODO MUNDUM, id est uniuersos, tam bonos scilicet quam malos, iudicaret, eis uidelicet pro meritis uel gloriam uel poenam retribuendo? [3:7] SI ENIM VERITAS DEI IN MEO MENDACIO ABUNDAVIT IN GLORIAM IPSIUS: QUID ADHUC ET EGO TAMQUAM PECCATOR IUDICOR? SI ENIM VERITAS. Ad supra positam obiectionem iterum redit quasi eam commendans, quod scilicet bene iniquus uidetur Deus puniendo peccata si ipsam iustitiam eius commendant, quia nec iam pro peccatis reputari debent sed pro bonds quae eius ueritatem commandant. Et hoc est Si enim ueritas DEI ABUNDAVIT IN GLORIAM IPSIUS EX MEO MENDACIO, hoc est immobilitas suae ueritatis laudabilior efficitur ex mutabilitate et inconstantia meae professionis, qui licet ei mentiar, ipse tamen mibi mentiri non potest. QUID IUDICOR ADHUC? dum uidelicet id quod facto ad eius gloriam proficit; TAMQUAM PECCATOR, id est qua ratione ea quae facto pro peccatis reputanda sunt? [3:8] ET NON (SICUT BLASPHEMAMUR ET SICUT AIUNT NOS QUIDAM DICERE) FACIAMUS MALA UT VENIANT BONA: QUORUM DAMNATIO IUSTA EST. Et cur non potius FACIAMUS MALA UT VENIANT BONA, hoc est peccemus, ut ex nostris peccatis glorificetur Deus? SICUT BLASPHEMAMUR a quibusdam ET SICUT AIUNT NOS DICERE, me scilicet et caeteros spirituales qui dicimus etiam mala eam bene ordinari ut ad gloriam Dei proficiant. Unde et ipse etiam praedictus doctor in XI De ciuitate Dei, cum de bonitate Dei et malitia diaboli loqueretur, ait: Deus sicut naturarum bonarum optimus creator est, ita malarum uoluntatem iustissimus ordinator. Item ibidem de diabolo: Deus cum eum conderet, futurae malignitatis eius non erat ignarus et praeuidebat quae bona de malis eius esset ipse facturus. Item post aliqua: Neque enim Deus ullum, non dico angelorum, [sed] uel hominum creasset quem malum futurum esse praescisset, nisi pariter nosset quibus eos bonorum usibus commodaret. Idem in Enchiridion: Neque enim Deus omnipotens, cum summe bonus sit, ullo modo sineret mali aliquid esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus, ut bene faceret et de malo. QUORUM, scilicet nos blasphemantium, id est non tam pro existimatione sua quam propter nos blasphemandos id dicentium. Adeo namque mala quoque a Deo bene ordinatum clarum est, ut hoc etiam gentilis ille philosophus Plato manifeste professus sit, dicens: Nihil enim fit cuius ortum non legitima causa et ratio praecedat. [3:9] QUID IGITUR? PRAECELLIMUS EOS? NEQUAQUAM. CAUSATI ENIM SUMUS IUDAEOS ET GRAECOS OMNES SUB PECCATO ESSE, QUID IGITUR? Dixi talium nos blasphemantium iustam esse damnationem; ex quo nos maxime commendasse uidemur quasi tales simus ex meritis nostris in quibus nihil sit blaspemandum. Quid igitur? id est numquid potest dici quia PRAECELLIMUS tales iuste damnandos, id est ex propriis meritis et nostra uirtute digniores sumus illis? NEQUAQUAM, sed potius ex Deo quam ex nobis est si quid boni habemus, sicut et in sequentibus ait quia non est uolentis neque currentis sed miserentis Dei, quia eius misericordia sufficiens est ad salutem potius quam nostra ualitudo, quoniam ex nobis omnes simul culpabiles sumus, sicut superius ostendimus tam de Iudaeis quam ex gentibus omnes inexcusabiles esse. Et hoc est: CAUSATI ENIM SUMUS, id est quasi causam accusando traximus tam IUDAEOS quam GRAECOS, quos sapientiores esse conuenit, OMNES SUB PECCATO ESSE, hoc est reos esse et poenae debitos tamquam transgressores. Et hic quidem ad generalem reuertitur inuectionem, colligens ex scripturis testimonia quibus omnes pariter reos inexcusabiles conuincat. [3:10] SICUT SCRIPTUM EST: QUIA NON EST IUSTUS QUISQUAM: SICUT SCRIPTUM EST, in psalmo uidelicet XIII, QUIA NON EST IUSTUS QUISQUAM etc. Psalmus hic, ubi haec testimonia apud nos continentur, quasi generalem inuectionem facit in omnes qui tempus uisitationis suae non cognoscentes, quasi pro abominatione habuerunt Deum pro humana redemptione incarnari et pati. Unde et alibi idem Apostolus: Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Ait itaque psalmus: Dixit insipiens, id est animalis homo qui non percipit ea quae spiritus Dei sunt de arcano uidelicet illo nostrae reparationis mysterio, cum infirmitatem assumpti hominis inspiceret: Non est hic Deus. Dixit quidem non uerbis tantummodo sicut Petrus eum negando, sed etiam corde quia sic credidit. [NON EST IUSTUS QUISQUAM], hoc est paucissimi et quasi nulli sunt qui iusti sunt, id est unicuique reddentes quae sua sunt. Absit enim ut credamus ecclesiam a primo electo usque ad nouissimum in aliquibus saltem fidelibus non perseueraturam, quae et ante legem multos et post legem plures, sicut et ipsum qui hunc psalmum composuit, et sub gratia collegit innumeros. Unde et in ipso aduentu Domini, iam ex maxima parte in Israel facta caecitate, nonnullos legimus superesse uelut Simeonem, Annam atque ipsam Domini matrem cum sponso suo Ioseph, et patrem et matrem Iohannis Baptistae cum ipso. Saepe autem cum dicitur 'omnis' uel 'nullus' non generaliter sed ad maiorem partem dicitur, ueluti si dicatur de ciuitate in qua pauci sunt boni: Omnes mali sunt qui in ea habitant, uel nulli boni sunt in ea. Hinc est illud Hieronymi, Ad Damasum papam, de filio prodigo: "Fili, tu semper mecum es et omnia mea tua sunt." Numquid angeli, throni? Omnia ergo intellige prophetas, eloquia diuina. Secundum illud quod saepe exposuimus, non omnia ad totum esse referendum sed ad maximam partem, ut "Omnes declinauerunt", et "Omnes qui ante me uenerunt fuerunt fures et latrones", et "Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem, et Omnes qui sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi". [3:11] NON EST INTELLEGENS, NON EST REQUIRENS DEUM. Quare autem non sit iustus quisquam subponit quia NON EST INTELLIGENS DEUM aut REQUIRENS ipsum. Non est intelligens Deum, id est non curat eius promissis uel minis attendere, quia animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei, sed est sicut equus et mulus quibus non est intellectus. Et quia non est intelligens Deum, nescit requirere eum per paenitentiam quam amisit per negligentiam. [3:12] OMNES DECLINAVERUNT, SIMUL INUTILES FACTI SUNT, NON EST QUI FACIAT, BONUM NON EST USQUE AD UNUM. Quam quidem negligentiam adnectit dicens: OMNES DECLINAVERUNT, hoc est studium suum, relicto Deo, conuerterunt ad saeculum ut pro temporalibus contemnerent aeterna, atque ita omnes pariter, tam Iudaei scilicet quam gentes, INUTILES sibi FACTI SUNT. Nemo quippe tam iniquus est ut omnino INUTILIS fiat, cum ipsis etiam malis Deus, ut dictum est, optime utatur, sicut nequitia Iudae siue diaboli. In uno quippe et eodem facto, et Deus Pater et Filius et Iudas cooperati sunt, quia Pater Filium et Filius se ipsum et Iudas tradidit Dominum. Traditio illa, quam et Iudas operatus est, communem omnium redemptionem est operata. Per praedicationem quidem Petri apostoli aliqui conuersi sunt et saluati, Iudae uero nequitiam in salutem omnium Dominus conuertit. Ad maiorem utilitatem nobis malo istius quam illius bono diuina usa est gratia. Diaboli quoque nequitiam quis dubitet a Deo semper bene ordinari, cum et ipse nihil nisi Deo permittente faciat, uel puniendo reos uel probando iustos uel quidlibet agendo? Unde et potestas illius nonnisi iusta esse potest sicut uoluntas illius nonnisi iniusta, qui a Deo potestatem, a se uero habet uoluntatem. Non est enim potestas, ipso attest ante postea Apostolo, nisi a Deo. Unde et Veritas iniquo praesidi ait: Non haberes in me potestatem nisi datum esset tibi desuper. Qui itaque male agunt, sibi potius inutiles quam omnino inutiles intelligendi sunt, cum in ordine rerum nihil inutiliter aut superflue agi diuina, ut ostensum est, dispositio permittat. Quomodo autem declinauerunt omnes aut a quo declinauerunt, a bono uidelicet opere, subponit dicens: NON EST QUI FACIAT BONUM, hoc est qui bene operetur et quod debet impleat. Quamuis enim bona uideatur traditio Domini quae a Iuda facta est, et simul, ut dictum est, a Patre siue a Filio, non tamen id Iudas bene fecit quod peruersa intentione, id est ex cupiditate pecuniae, commisit. Omnia quippe opera ex intentione pensanda esse Dominus docuit dicens: Si oculus tuus fuerit simplex... etc. Alioquin Iudae quoque opus, in quo tam Pater quam Filius misericorditer sunt operati, bonum dicendum esset. NON EST USQUE AD UNUM. Repetitio est praemissi, illius uidelicet quod dictum est non est qui faciat bonum, ut determinatio subderetur ne generaliter dictum putaretur. Tale est itaque ac si diceret: non est, inquam, qui faciat bonum usquequo ueniat credendo et per amorem se copulando ei qui uere unus est et immutabilis per naturam et singularis per eminentiam, id est Deo siue Christo, qui est unos Dei et hominum mediator, per cuius fidem in sequentibus saluari nos adstruet sine operibus legis. Potest etiam ita intelligi non est qui faciat bonum usque ad unum, ac si diceretur: uix est qui faciat bonum, id est fere nullus est qui faciat. Fere enim nullus est ubi unus tantum superest. [3:13] SEPULCHRUM PATENS EST GUTTUR EORUM, LINGUIS SUIS DOLOSE AGEBANT: VENENUM ASPIDUM SUB LABIIS EORUM: SEPULCHRUM PATENS EST. Tres isti sequentes uersiculi qui in nostro psalterio habentur, in Hebraico, teste Origene siue Hieronymo, minime ita continue leguntur. Unde Origenes super hanc epistolam: In nonnullis, inquit, exemplaribus Latinorum ea quae subsequuntur testimonia in decimo tertio psalmo consequenter inueniuntur, in Graecis autem pene omnibus [non amplius] in decimo tertio psalmo quam usque "Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum." Sed et quod dixit Apostolus: SICUT SCRIPTUM EST QUIA NON EST IUSTUS QUISQUAM, NON EST INTELLIGENS, NON EST REQUIRENS DEUM, non eisdem sermonibus inuenitur in psalmo, sed ita scriptum est: "Dominus de caelo respexit super filios hominum ut uideat si est intelligens aut requirens Deum." Et quod dixit NON EST IUSTUS QUISQUAM, puto ex eo sumpserit: "Non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum." Quod uero dicitur: SEPULCHRUM PATENS EST GUTTUR EORUM, LINGUIS SUIS DOLOSE AGEBANT, in quinto psalmo reperies. VENENUM ASPIDUM SUB LABIIS EORUM ex quodam psalmo assumptum puto, immutatis sermonibus. QUORUM OS MALEDICTIONE ET AMARITUDINE PLENIUM EST, ex nono psalmo uidetur acceptum. VELOCES PEDES EORUM AD EFFUNDENDUM SANGUINEM, uel in Isaia inuenies uel in Prouerbiis. Sed CONTRITIO ET INFELICITAS IN VIIS EORUM, ET VIAM PACIS NON COGNOUERUNT, non quidem ad integrum recordor ubi scriptum sit; suspicor tamen in uno prophetarum inueniri posse. In psalmis autem scriptum est: NON EST TIMOR DEI ANTE OCULOS EORUM. Haec autem testimonia uidetur congregasse ut ostenderet quia, quod causatur Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse, non tam sua quam Scripturae sententia pronuntiat. Omnes sub peccato esse [intelligatur de illis dictum] quos uel naturali uel scripta lege ne peccent constat edoceri. Hieronymus in praefatione libri XVI In Isaiam, ad Eustochium: Quaestiunculam detulisti quod octo uersus qui leguntur in ecclesiis et in Hebraico non habentur, tertii decimi psalmi Apostolus usurparit: SEPULCHRUM PATENS,... etc. Animaduerti et hoc testimonium de psalmis et Isaia esse contextum. Nam duo primi uersus SEPULCHRUM PATENS, etc. quinti psalmi sunt. Illud autem quod sequitur VENENUM ASPIDUM SUB LABIIS EORUM, centesimi tricesimi noni psalmi [est]. Rursum quod dicitur QUORUM OS MALEDICTIONE ET AMARITUDINE PLENUM, de nono psalmo sumptum est. Tres autem uersiculi qui sequuntur: VELOCES PEDES EOREM AD EFFUNDENDAM SANGUINEM, CONTRITIO ET INFELICITAS IN VIIS EORUM, ET VIAM PACIS NON COGNOUERUNT, in Isaia repperi. Vltimus uersus, id est octauus, NON EST TIMOR DEI ANTE OCULOS EORUM, in tricesimi quinti psalmi principio est. Item: Denique omnes Graeciae tractatores, qui nobis eruditionis suae in psalmos commentarios reliquerunt, hos uersiculos ueru adnotant atque praetereunt, liquido confitentes in Hebraico non haberi nec esse in Septuaginta interpretibus sed in editione uulgata quae Graece *koine* dicitur, et in toto orbe diuersa est. Nunc autem litteram prosequamur. [3:12] OMNES DECLINAVERUNT, SIMUL INUTILES FACTI SUNT, NON EST QUI FACIAT BONUM, NON EST USQUE AD UNUM. Dictum est: OMNES DECLINAVERUNT et NON EST QUI FACIAT BONUM, et non solum declinauerunt, uerum etiam ut alios faciant declinare et plurimum noceant nituntur, quasi eis non sufficiat ut soli damnantur sed quasi ad defensionem sui sociam quaerunt multitudinem. [3:13] SEPULCHRUM PATENS EST GUTTUR EORUM, LINGUIS SUIS DOLOSE AGEBANT: VENENUM ASPIDUM SUB LABIIS EORUM: GUTTUR, quoniam formandae uel proferendae uocis instrumentum est, sermonem significat qui per guttur emittitur. Sermo itaque eorum, ad malum persuadens, quasi SEPULCHRUM PATENS EST ex concepta mente nequitia, quasi ex foetore inclusi cadaueris alios corrumpens atque adstantium nares offendens, id est naturalem eorum discretionem perturbans ac uitians. LINGUIS SUIS. Quasi expositio est praemissi parabolice dicti, cum dicit eos in dolo loqui, id est contra conscientiam suam ea commendare ad quae persuadent uel uituperare a quibus dehortantur. VENENUM ASPIDUM, quod et ipse Moyses insanabile dicit ac per hoc caeteris peius esse testatur, mortifera, id est criminalia, peccata significat quae quasi uenenum suis persuasionibus infligunt aliis. Haec autem, uidelicet peccata ad quae persuadent, SUB LABIIS EORUM esse dicuntur, id est callidis eorum sermonibus ita occultari ut animaduerti ab auditoribus non possint. Possumus etiam per VENENUM ASPIDUM insanabile illud in Spiritum Sanctum irremissibile peccatum accipere, quando quis uidelicet per inuidiam uel cupiditatem aliqua opera illorum quae a Deo fieri non dubitat, diabolo tribuit sicut non nulli Iudaeorum faciebant, qui, ut populum a Christo auerterent, opera eius tamquam diabolica uituperabant; quae tamen Spiritu Dei, id est diuina gratia, fieri non dubitabant et ideo in Spiritum Dei, id est diuinae gratiae donum, peccare dicebantur, cum scienter diabolo tribuerent unde glorificare Deum deberent, contra propriam mentientes conscientiam. Quod quidem peccatum, etsi per paenitentiam deleri posses, ita tamen dining sancitum est iudicio ut nullus in hoc lapsus resipiscendo redeat, atque ideo irremisibile dicitur. Hoc autem peccatum SUB LABIIS EORUM latebat, non in labiis apparebat, quia, dum sic contra propriam conscientiam deliquerent, aliud in corde habebant quam ore proferebant. [3:14] QUORUM OS MALEDICTIONE, ET AMARITUDINE PLENUM EST: QUORUM os, id est tam sibi ipsi quam acquiescentibus maledictionem acquirit a Domino et amaritudinem, illam uidelicet de qua per prophetam dicitur: Vox died illius amara, tribulabitur ibi fortis. Tale est MALEDICTIONE ET AMARITUDINE [PLENUM], ac si diceretur amara illa maledictione qua dicetur reprobis in damnationem: Ite, maledicti, in ignem aeternum. Est quidem alia maledictio quasi dulcis et paterna, quando aliquem anathematis maledictionem inferimus ad correctionem potius quam ad damnationem. [3:15] VELOCES PEDES EORUM AD EFFUNDENDUM SANGUINEM: VELOCES PEDES EORUM AD EFFUNDENDUM, id est affectus habent prongs ad homicidia, etsi opere non permittantur implere. Pes enim quo incedimus, affectum, id est uoluntatem, significat quo ad operationem perducimur. [3:16] CONTRITIO ET INFELICITAS IN VIIS EORUM: CONTRITIO ET INFEEICITAS, hoc est infelix contritio, est IN VIIS EORUM, id est in operibus per quae ad mortem praeparatur aeternam, alits etiam secum conferentes ac per exempla etiam corrumpentes, ut sint quasi puluis dissoluti quem proiicit uentus a facie terrae, id est diabolica tentatio quae huc et illuc impellit et deficit a stabilitate terrae uiuentium. [3:17] ET VIAM PACIS NON COGNOVERUNT: ET VIAM PACIS, id est omnino in uiis suis damnatione conterentur quia uiam Dei NON COGNOVERUNT, id est Christum per quem tamquam mediatorem Dei et hominum Deo pactficati et reconciliati sumus, qui "est pax nostra", ut idem ait Apostolus, "et fecit utraque unum". Qui etiam de semetipso ait: Ego sum uia; ego sum ostium, per me si quis introierit saluabitur. Hanc quidem uiam non cognouerunt, id est Christum, qui pro infirmitate carnis eum contempserunt aut purum hominem crediderunt, ac per hoc tamquam Deum eum reueriti non sunt. Nec Iohanni crediderunt, de eo quidem comminanti et dicenti: Iam enim securis ad radicem arboris posita est. Omnis enim arbor quae non facit fructum etc. [3:18] NON EST TIMOR DEI ANTE OCULOS EORUM. Et hoc est quod subponit: NON EST TIMOR DEI [ANTE OCULOS EORUM], hoc est oculis carnalibus suis, quibus infirmitatem eius percipiebant, actum aryst ut eum tamquam Deum non metuerent, cum sola eius infirmitas humanitatis, non maiestas appareret diuinitatis. LIBER II [3:19] SCIMUS AUTEM QUONIAM QUAECUMQUE LEX LOQUITUR, HIS, QUI IN LEGE SUNT, LOQUITUR: UT OMNE OS OBSTRUATUR, ET SUBDITUS FIAT OMNIS MUNDUS DEO: SCIMUS AUTEM. Redit Apostolus ad inuectionem Iudaeorum, ut sicut abstulit eis gloriationem de circumcisione, auierat et de lege uel quibuscumque carnalibus obseruantiis, ne forte maxime legem in eo commendasse uideretur quod dixerat: Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. Legis ergo gloriationem per hoc primum aufert quod eos per legem magis argui quam iustificari conuincit. Continuatio: induxi testimonia ex lege, id est Veteri Testamento, per quae omnes reos esse, tam Iudaeos scilicet quam gentiles adstruerem. Sed scimus Iudaeos maxime his argui quibus quidem solis, non de solis, lex loquitur, cum eis solis data fuerit atque imposita. Et hoc est quod ait: SCIMUS AUTEM etc., ac si diceret: quamuis praemissa testimonia contra gentiles quoque ex lege collegerimus, tamen scimus legem non eis fuisse locutam quibus data non fuerat, licet de eis; sed HIS tantum QUI IN LEGE SUNT, id est professione susceptae legis tenentur adstricti. Notandum 'legis' nomine quandoque proprie quinque libros tantum Moysi comprehendi, quandoque etiam totum Vetus Testamentutn sicut in hoc loco. Unde Augustinus, De Trinitate, libro XV: Legis nomine aliquando omnia Veteris Instrumenti eloquia, aliquando autem proprie lex dicitur quae per Moysen data est. UT ita OMNE OS OBSTRUATUR, id est compescatur et conticescat a sua gloriatione et non aperiatur nisi in glorificationem Dei, cum scilicet intellexerimus illius quoque peculiaris populi Dei maximam gloriam quam ex lege habebant, tamquam per eius opera se iustificari arbitrantes, nullam esse reputandam. ET ita SUBDITUS, id est humiliet se, DEO, nihil de sua gloriatione praesumens, quae eis etiam qui magni apud Deum uidebantur ablata est. [3:20] QUIA EX OPERIBUS LEGIS NON IUSTIFICABITUR OMNIS CARO CORAM ILLO. PER LEGEM ENIM COGNITIO PECCATI. QUIA EX OPERIBUS LEGIS, id est corporalibus eius obseruantiis, quae maxime populus ille attendebat ueluti circumcisionem, sacrificia, obseruationem sabbati et caeterorum huiusmodi figuralium praeceptorum, NON IUSTIFICABITUR CORAM ILLO, id est apud Deum. OMNIS CARO, id est omnis ea carnaliter tantum, non spiritualiter adimplens, licet coram hominibus, id est humano iudicio quod de exterioribus et uisibilibus indicat, iusti tales reputentur. PER LEGEM ENIM. Ad duo praemissa refert. Ad illud quod ait Ut omne os obstruatur et subditus etc, istud subiungit PER LEGEM ENIM; ad illud uero aliud QUIA EX OPERIBUS etc., istud subponit NUNC AUTEM SINE etc. Sic continua: quare per legem compesci a sua gloriatione homines debeant? Quia per eam inexcusabiles de peccatis suis maxime redduntur quae per eam cognouerunt potius quam amiserunt, immo etiam auxerunt ut in sequentibus dicturus est: "Ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum." [3:21] NUNC AUTEM SINE LEGE IUSTITIA DEI MANIFESTATA EST: TESTIFICATA A LEGE ET PROPHETIS. NUNC AUTEM. Dixi EX OPERIBUS propriis LEGIS scriptae, id est figuratiuis illis praeceptis quae lex naturalis ignorat, neminem iustificari apud Deum. Sed NUNC, id est in tempore gratiae, IUSTITIA DEI, id est quam Deus approbat et per quam apud Deum iustificamur, id est caritas, EST MANIFESTATA, per euangelicam scilicet doctrinam. SINE LEGE, hoc est carnalibus illis et propriis obseruantiis legis. Illa tamen, dico iustitia TESTIFICATA A LEGE ET PROPHETIS quae eam quoque praecipiunt. [3:22] IUSTITIA AUTEM DEI PER FIDEM IESU CHRISTI SUPER OMNES QUI CREDUNT: NON ENIM EST DISTINCTIO: Ex quo uero haec iustitia pendeat, statim adnectit dicens: IUSTITIA AUTEM DEI. FIDEM CHRISTI dicit quam de ipso habemus, eum siue ei uel in eum credendo. Unde et cum adiecit QUI CREDUNT, non addidit horum aliquid, ut aeque ad omnia se haberet. Ex fide quam de Christo habemus, caritas in nobis est propagate, quia per hoc quod tenemus Deum in Christo nostram naturam sibi unisse et in ipsa patiendo summam illam caritatem nobis exhibuisse, de qua ipse ait: Maiorem hac dilectionem nemo habet... etc.? tam ipsi quam proximo propter ipsum indissolubili amoris nexu cohaeremus. Unde et in sequentibus scriptum est: Quis ergo nos separabit a caritate Dei, tribulatio... etc.? et rursum: Certus sum enim quia neque mors... etc. Iustitia, dico, habita SUPER OMNES fideles, hoc est in superiori eorum parte, id est in anima, ubi tantum dilectio esse potest, non exhibitione operum exteriorum. NON EST ENIM. Bene dixi super omnes pariter, tam gentiles scilicet quam Iudaeos, quia nulla est eorum differentia ex hac iustitia Dei per fidem Christi sicut olim erat ex operibus legis, quia, sicut omnes peccauerunt, ita indifferenter iustificati sunt per hanc summam gratiam a Deo nobis exhibitam. [3:23] OMNES ENIM PECCAVERUNT, ET EGENT GLORIAM DEI. Et hoc est quod ait: OMNES ENIM PECCAVERUNT ET EGENT GLORIA DEI, hoc est opus habent quasi ex debito Deum glorificare. [3:24] IUSTIFICATI GRATIS PER GRATIAM IPSIUS, PER REDEMPTIONEM, QUAE EST IN CHRISTO IESU, IUSTIFICATI GRATIS, id est quia iustificati sunt, non praeuenientibus meritis eorum, sed PER GRATIAM IPSIUS, id est Dei, qui prior dilexit nos. Quae uero sit illa gratia, id est gratuitum et spirituale ipsius donum, subponit dicens: PER REDEMPTIONEM nostram factam per Christum. [3:25] QUEM PROPOSUIT DEUS PROPITIATIONEM PER FIDEM IN SANGUINE IPSIUS, AD OSTENSIONEM IUSTITIAE SUAE PROPTER REMISSIONEM PRAECEDENTIUM DELICTORUM QUEM PROPOSUIT NOBIS DEUS Pater PROPITIATIONEM, id est reconciliatorem, IN SANGUINE suo, id est per mortem suam. Et quia non omnibus sed solis credentibus haec propitiatio proponitur a Deo, id est constituitur, addit PER FIDEM, quia eos solos haec reconciliatio contingit qui eam crediderunt et exspectauerunt. AD OSTENSIONEM IUSTITIAE SUAE, id est caritatis, quae nos, ut dictum est, apud eum iustificat, hoc est ad exhibendam nobis suam dilectionem uel ad insinuandum nobis quantum eum diligere debeamus, qui proprio Filio non pepercit pro nobis. PROPTER REMISSIONEM, id est ut per hanc iustitiam, id est caritatem, remissionem peccatorum assequamur sicut et per semetipsam Veritas de beata peccatrice ait: Remittuntur ei peccata multa quondam dilexit multum remissionem dico habitam uel praecedentium, inquam, delictorum. [3:26] IN SUSTENTATIONE DEI, AD OSTENSIONEM IUSTITIAE EIUS IN HOC TEMPORE: UT SIT IPSE IUSTUS, ET IUSTIFICANS EUM, QUI EX FIDE EST IESU CHRISTI. IN SUSTENTATIONE DEI, id est propter patientiam Dei, qui non statim punit reos et perdit peccatores sed diu exspectat ut redeant per paenitentiam et cessent a peccato, et sic indulgentiam consequantur. AD OSTENSIONEM. Primo dixerat simpliciter ad ostensionem iustitiae suae, nunc uero addit IN HOC TEMPORE, in tempore scilicet gratiae, hoc est amoris potius quam timoris. Cum itaque ait IUSTITIAE EIUS id est suae, in hoc tempore, per hoc quod subditur in hoc tempore, uidelicet gratiae, aperte insinuat quam iustitiam primo intellexerit, id est caritatem quae hominibus nostri temporis, id est temporis gratiae, tamquam propria conuenit. Potest etiam quod dicitur in sustentatione Dei ad consequens referri, id est ad hoc quod subiungitur ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit scilicet sensus Deum ad hoc sustinuisse uel distulisse in praecedenti tempore ut manifestaret iustitiam suam quam diximus, id est caritatem, in hoc tempore UT SIT IPSE: IUSTUS uoluntate ET IUSTIFICANS operatione, hoc est ut et uelit implere per Christum quod promiserat, de redemptione scilicet uel iustificatione rostra, et sicut uoluerit opere adimpleat. EUM QUI EX FIDE EST IESU CHRISTI, hoc est qui credit eum Iesum, id est saluatorem, per hoc quod Christus est, id est Deus et homo. Maxima hoc loco quaestio se ingerit, quae sit uidelicet ista nostra redemptio per mortem Christi? aut quomodo nos in eius sanguine iustificari Apostolus dicat, qui maiori supplicio digni uidemur, quia id commisimus iniqui serui propter quod innocens Dominus occisus sit? Primo itaque quaerendum uidetur qua necessitate Deus hominem assumpserit ut nos secundum carnem moriendo redimeret, uel a quo nos redemerit qui nos uel iustitia uel potestate captos teneret, et qua iustitia nos ab eius potestate liberauerit, quodue pretium dederit quod ille suscipere uellet ut nos dimitteret? Et dicitur quod a potestate diaboli nos redemerit qui per transgressionem primi hominis, qui se ei sponte obediendo subiecerat, iure quodam omnem quoque eius potestatem possidebat ac semper possideret nisi liberator ueniret. Sed cum solos electos liberauerit, quomodo eos diabolus possidebat siue in hoc saeculo sine in futuro magis quam modo? Numquid etiam pauperem illum, qui in sinu Abrahae requiescebat, sicut et diuitem damnatum diabolus cruciabat, licet minus eum torqueret? aut etiam in ipsum Abraham dominium habebat caeterosque electos? Quomodo tortor ille malignus dominium in eum haberet qui portatus ab angelis in sinum Abrahae commemoratur? De quo etiam ipse Abraham testatur dicens: Nunc autem hic consolatur, tu uero cruciaris et insuper chaos magnum firmatum esse asserit inter electos et reprobos, ut nequaquam hi ad illos transire possint, nedum diabolus omnibus nequior ibi dominium habeat ubi nullus iniquus locum uel etiam transitum habet. Quod etiam ius in possidendo hominem diabolus habere poterat, nisi forte quia eum. Domino permittente aut etiam tradente, ad torquendum ipsum susceperat? Numquid enim, si aliquis seruus dominum suum deserere uellet et alterius potestati se subdere, ei sic agere liceret, ut non iure, si uellet, eum dominus requireret atque reduceret? Quis etiam dubitet quod si sernus alicuius domini persuasionibus suis conseruum suum seducat et ab obedientia proprii domini declinare faciat, quanto amplius apud dominum suum reus constituatur seductor quam seductus? et quam iniustum sit ut is qui alium seduxerit, aliquod unde prinilegium uel potestatem in eum quem seduxit habere meruerit, qui etiamsi quod prius in eum ius haberet, ex hac ipsa seductionis suae nequitia ius illud amittere meruerit? Scriptum quippe est: Priuilegium meretur amittere qui commissa sibi abutitur potestate. Quod si alter alteri ex his conseruis praeponendus esset et potestatem in eum accepturus, nequaquam oporteret nequiorem praeesse qui nullam penitus habet priuilegii rationem, sed magis rationi consentaneum esset ut is qui seductus est, in eum qui sibi seducendo nocuit, districtionem exerceret uindictae. Praeterea, diabolus immortalitatem quam homini ex transgressione promisit dare non potuit, ut ex hoc eum iure aliquo retinere posset. His itaque rationibus conuinci uidetur quod diabolus in hominem quem seduxit nullum ius seducendo acquisierit, nisi forte, ut diximus, quantum ad permissionem Domini pertinebat, qui eum illi quasi carcerario uel tortori suo ad puniendum tradiderat. Non enim ille nisi in Dominum suum peccauerat, cuius obedientiam deseruerat. Si ergo Dominus dimittere peccatum uellet, sicut et Mariae uirgini factum est et multis etiam ante passionem suam Christus fecit, ut dictum est de Maria Magdalene, et quemadmodum scriptum est ipso ad paralyticum dicente: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua Si ita, inquam, sine passione homini transgressori ignoscere Dominus uellet et dicere tortori suo: 'nolo ut amplius eum punias' quid iuste conqueri posset tortor qui nihil, ut ostensum est, iuris in torquendo acceperat nisi ex ipsa Domini permissione? Si ergo Dominus hoc permittere cessaret, nullum tortori ius superesset; cui quidem, conquerenti uel murmuranti aduersus Dominum, statim responderi a Domino conueniret: An oculus tuus nequam est quia ego bonus sum? Non fecit Dominus iniuriam diabolo cum de massa peccatrice carnem mundam et hominem ab omni peccato immunem susceperit. Qui quidem homo non hoc meritis obtinuit ut sine peccato conciperetur, nasceretur et perseueraret, sed per gratiam suscipientis eum Domini. Numquid eadem gratia, si caeteris hominibus peccata dimittere uellet, liberare eos a poenis potuisset? Peccatis quippe dimissis, propter quae in poenis erant, nulla superesse ratio uidetur ut propter ipsa amplius punirentur. Qui ergo tantam homini exhibuit gratiam ut eum sibi uniret in personam, non posset minorem impendere, dimittendo scilicet ei peccata? Quae itaque necessitas aut quae ratio uel quid opus fuit, cum sola iussione sua diuina miseratio liberare hominem a diabolo potuisset? quid, inquam, opus fuit propter redemptionem nostram Filium Dei, carne suscepta, tot et tantas inedias, opprobria, flagella, sputa, denique ipsam crucis asperrimam et ignominiosam mortem sustinere ut etiam cum iniquis patibulum sustinuerit? Quomodo etiam nos iustificari uel reconciliari Deo per mortem Filii sui dicit Apostolus, qui tanto amplius aduersus hominem irasci debuit quanto amplius homines in crucifigendo Filium suum deliquerunt, quam in transgrediendo primum eius in paradiso praeceptum unius pomi gustu? Quo enim amplius multiplicata sunt per homines peccata, irasci Deum hominibus amplius iustum fuerit. Quod si tantum fuerat illud Adae peccatum ut expiari non posset nisi per mortem Christi, quam expiationem habebit ipsum homicidium quod in Christo commissum est? tot et tanta scelera in ipsum uel in suos commissa? Numquid mors innocentis Filii in tantum Deo Patri placuit, ut per ipsam reconciliaretur nobis qui hoc peccando commisimus propter quod innocens Dominus est occisus? Nec nisi hoc maximum fieret peccatum, illud multo leuius potuit ignoscere? nec nisi multiplicatis malis, tantum bonum facere? In quo etiam iustiores facti sumus per mortem Filii Dei quam ante eramus, ut a poenis iam liberari debeamus? Cui etiam pretium sanguinis datum est ut redimeremur, nisi ei in cuius potestate eramus, hoc est ipsius, ut dictum est, Dei, qui nos tortori suo commiserat? Neque enim tortores, sed domini eorum pretia captiuorum componunt aut suscipiunt. Quomodo etiam hoc pretio captiuos dimisit, si ipse prius hoc pretium exegerit aut instituerit ut captiuos dimitteret? Quam uero crudele et iniquum uidetur, ut sanguinem innocentis in pretium aliquod quis requisierit, aut ullo modo ei placuerit innocentem interfici, nedum Deus tam acceptam Filii mortem habuerit, ut per ipsam uniuerso reconciliatus sit mundo. Haec et similia non mediocrem mouere quaestionem nobis uidentur, de redemptione scilicet uel iustificatione nostra per mortem Domini nostri Iesu Christi. Nobis autem uidetur quod in hoc iustificati sumus in sanguine Christi et Deo reconciliati, quod per hanc singularem gratiam nobis exhibitam quod Filius suus nostram susceperit naturam et in ipsa nos tam uerbo quam exemplo instituendo usque ad mortem perstitit, nos sibi amplius per amorem adstrixit, ut tanto diuinae gratiae accensi beneficio, nihil iam tolerare propter ipsum uera reformidet caritas. Quod quidem beneficium antiquos etiam patres, hoc per fidem exspectantes, in summum amorem Dei tamquam homines temporis gratiae non dubitamus accendisse, cum scriptum sit: Et qui pracibant et qui sequebantur clamabant dicentes: Hosanna filio Dauid... etc. Iustior quoque, id est amplius Deum diligens, quisque fit post passionem Christi quam ante, quia amplius in amorem accendit completum beneficium quam speratum. Redemptio itaque nostra est illa summa in nobis per passionem Christi dilectio quae nos non solum a seruitute peccati liberat, sed ueram nobis filiorum Dei libertatem acquirit, ut amore eius potius quam timore cuncta impleamus, qui nobis tantam exhibuit gratiam qua maior inueniri ipso attestante non potest. Maiorem hac, inquit, dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. De hoc quidem amore idem alibi dicit: Ignem ueni mittere in terram, et quid uolo nisi ut ardeat? Ad hanc itaque ueram caritatis libertatem in hominibus propagandam se uenisse testatur. Quod diligenter attendens, Apostolus in sequentibus ait quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. Ut quid enim Christus... etc. et iterum: Commendat autem caritatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc... etc. Quae quidem plenius suo loco exponemus. Nunc autem succincte, quantum ad expositionis breuitatem pertinet, de modo nostrae redemptionis quid uidetur nobis sufficiat. Si qua uero desunt perfectioni, Tropologiae nostrae tractatui reseruamus. [3:27] UBI EST ERGO GLORIATIO? EXCLUSA EST. PER QUAM LEGEM? FACTORUM? NON: SED PER LEGEM FIDEI. UBI EST ERGO. Dixi sine lege iustitiam Dei nunc manifestari per fidem Christi super omnes pariter qui credunt. Igitur, o Iudaee, UBI EST amplius GLORIATIO TUA, illa scilicet singularis quam habebas de lege et corporalibus eius obseruantiis? Iam EXCLUSA EST, id est ablata tibi et annullata. PER QUAM LEGEM, scilicet exclusa est. PER LEGEM FACTORUM, id est aliquorum exteriorum operum? NON, SED PER LEGEM FIDEI, ut dictum est Iesu Christi, id est caritatem ex fide nostrae saluationis per Christum uenientem. Nam et antequam aliquis baptizaretur, si iam credit et diligit, sicut Abraham de quo scriptum est: Credidit Abraham Deo et reputatum est ei ad iustitiam et fortasse Cornelius nondum baptizatus cuius eleemosynae susceptae sunt a Deo, et de praeteritis peccatis uere poenitet sicut publicanus qui de templo descendit iustificatus. Eum iustum non dubito seu iustitiam habere qui unicuique reddit quod suum est. Unde et ex utero sanctificatos Ieremiam et Iohannem dicimus, ubi specialiter illuminati Deum iam cognoscebant et diligebant, quamuis adhuc eis necessarium esset sacramentum suscipere circumcisionis quod tunc locum obtinebat baptismi. Quare ergo, inquies, istos tales postea circumcidi uel baptizari oportuit qui iam antea erant iusti, ex fide scilicet et caritate quam habebant, et quos, si tunc morerentur, saluari necesse esset? Nemo quippe iustus mori potest uel habens caritatem qui damnetur. Rursum nemo sine baptismo uel martyrio, post datam de baptismo sententiam, saluari potest. Mori tamen tunc poterat cum caritatem habebat ante baptismum uel martyrium, eo quidem tempore quo, inquies, si moreretur, et saluari eum necesse esset et damnari. Nos autem dicimus, omnem qui Deum sincere et pure propter ipsum diligit, iam praedestinatum ad uitam, nec umquam praeueniendum morte donec ei uel per praedicationem uel per Spiritum Dominus reuelet quidquid ei de sacramentis fuerit necessarium, et insuper facultatem hoc percipiendum tribuat. Quod uero opponitur: eum qui ante baptismum iam iustus est, credendo scilicet atque diligendo Deum, in eo tempore tunc esse in quo, si moreretur, et saluari eum et damnari oporteret; -- hoc opponi potest de quolibet criminaliter peccante qui ad uitam praedestinatus est, sicut de Dauid adulterante. Sicut enim ilium qui iustus erat saluari oporteret, sic iustum quia praedestinatus; et sicut non baptizatum damnari necesse esset, sic istum adulterantem. Fuit itaque et Dauid in quodam tempore in quo, si moreretur, et damnari eum et saluari oportebat. Sed rursus in nullo tempore fuit in quo non posses bene mori, in nullo in quo non posses male mori, quamdiu liberum habuit uoluntatis arbitrium. Non tamen ideo in aliquo fuit in quo necesse esset eum et bene et male mori, immo in nullo tempore necesse fuit aliquem bene mori uel in nullo aliquem male mori, sed in singulis temporibus in quibus potest aliquis bene mori, potest in eisdem male mori. In nullo tamen coniunctim uerum est dicere eum posse mori simul bene et male. Sic et de illo qui caritatem habet ante baptismum et per hoc iustum est, concedimus quid in nullo tempore fuerit in quo necesse esset eum saluari et damnari simul, si moreretur. Posset quippe is qui caritatem habet ante baptismum, sine caritate tune esse et sic mori et damnari tantum, posses et mori baptizatus in eo tempore in quo nondum est baptizatus, et sic saluari. Quod si dicas coniunctim eum posse simul et habentem caritatem et non baptizatum, non recipio magis quam si diceres aliquem posse mori adulterum et praedestinatum. Sicut uero eum qui praedestinatus est bene agere oportet ut saluetur, sic eum qui iam iustus est credendo et diligendo baptizari propter praefixam Dei sententiam de baptismo uel propter ipsam iustitiae perseuerantiam. Si enim is qui caritatem antequam baptizetur habet, priusquam baptizetur uitam finiret, nequaquam in ipsa caritate perseueraret, cum de aeterna beatitudine penitus desperaret et se statim in ipso exitu esse in perpetuo damnandum praesentiret. Sicut autem ante baptismum aliquem ex fide et dilectione iustum iam dicimus, cui tamen in baptismate nondum sunt peccata dimissa, id est poena eorum penitus condonata, sic et et post baptismum paruulos et qui nullius discretionis sunt, quamnis remissionem percepeunt peccatorum, nondum tamen iustos dicimus, quamuis mundi sint apud Deum, qui nondum aut caritatis aut iustitiae capaces esse possum nec aliqua merita habere. Qui tamen si in hac imbecillitate moriantur, cum incipiunt de corpore exire et uident sibi per misericordiam Dei gloriam praeparatam, simul cum discretione caritas Dei in eis nascitur. Ne quis itaque ludaeorum nobis, immo Apostolo posses opponere nos quoque per legem factorum, id est exteriorum operum sicuti baptismi, iustificari, sufficiat nos hoc de nostra iustificatione, immo omnium quae in caritate consistit, interposuisse et antequam sacramenta suscipiantur, siue nostra siue illorum. Quod et propheta considerans dicebat: In quacumque hora peccator ingemuerit, saluus erit. [3:28] ARBITRAMUR ENIM IUSTIFICARI HOMINEM PER FIDEM SINE OPERIBUS LEGIS. ARBITRAMUR ENIM, nos scilicet quos Dominus ecclesiae suae praeposuit, id est censemus uel testificamur. Unde, ut ait Haymo, arbitros dicimus 'iudices siue testes'. HOMINEM, omnem scilicet tam Iudaeum quam gentilem. PER FIDEM tamquam sibi necessariam quia sine fde impossibile est placere Deo. PER FIDEM, dico, sine operibus legis, illis uidelicet exterioribus et corporalibus obseruantiis. [3:29] AN IUDAEORUM DEUS TANTUM NONNE ET GENTIUM? IMMO ET GENTIUM: AN IUDAEORUM. Arbitramur et bene, quia etiam gentes gratiam Dei assequuntur per fidem, quae tamen legis opera non seruant, sicuti Iob gentilis olim, et nunc etiam gentiles conuersi. Et hoc est quod ostendit dicens: AN IUDAEORUM TANTUM est DEUS per gratiam? [3:30] QUONIAM QUIDEM UNUS DEUS, QUI IUSTIFICABIT CIRCUMCISIONEM EX FIDE, ET PRAEPUTIUM PER FIDEM. QUONIAM QUIDEM, ac si diceret utrorumque est per gratiam, quia utrosque IUSTIFICAT PER EIDEM quae ad caritatem, ut diximus, perducit. CIRCUMCISIONEM, id est Iudaeos. ET PRAEPUTIUM, id est gentiles. Quod dicit Ex FIDE -- PER FIDEM diuersitas est locutionis, non sententiae. Unde Augustinus in libro De spiritu et littera: Non ad differentiam dictum est tamquam aliud sit ex fide, aliud per fidem, sed ad uarietatem locutionis. [3:31] LEGEM ERGO DESTRUIMUS PER FIDEM? ABSIT! SED LEGEM STATUIMUS. LEGEM ERGO. Quaniam quidem per fidem sine operibus legis dicimus homines saluari, ergo legem DESTRUIMUS PER FIDEM, id est per commendationem fidei eam irritam monstramus? ABSIT! SED LEGEM STATUIMUS, id est uolumus ut lex per omnia compleatur. Ille enim ueraciter etiam figuralia nunc implet praecepta, qui illud facit uel credit quod nunc tantum illa habent figurare, non efficere, non tam sonum uocis quam sensum et intentionem attendens iubentis. Denique, ut ipse ait Apostolus, Plenitudo legis est dilectio. De qua etiam, commemoratis elusdem praeceptis, Dominus ait diuiti: Hoc fac et uiues. [ ROMANS 4 ] [4:1] QUID ERGO? DICEMUS INVENISSE ABRAHAM PATREM NOSTRUM SECUNDUM CARNEM? QUID ERGO? Quandoquidem exteriora illa opera legis iustitiam non habent conferre, quid ergo iustitiae uel utilitatis DICEMUS INVENISSE ABRAHAM SECUNDUM CARNEM? id est per illas carnales obseruantias ueluti circumcisionis uel sacrificiorum, ac si diceret: nihil. Cum dicit PATREM NOSTRUM, id est quem imitari debemus quasi filii eius per doctrinam, quaestionem suam aggrauat quasi et nos eum in istis sequi debeamus. [4:2] SI ENIM ABRAHAM EX OPERIBUS IUSTIFICATUS EST, HABET GLORIAM, SED NON APUD DEUM. SI ENIM. Et uere non est per illa exteriora iustitiam assecutus, dining iudicio, quia per illa nullum apud Deum pretium habet. Et hoc est: SI IUSTIFICATUS EST EX OPERIBUS, hoc est exteriora quae iustitiae hominibus uidebantur exercuit. HABET quidem GLORIAM. SED NON APUD DEUM, hoc est apud homines, qui de uisibilibus iudicant, magnus per hoc habetur, non apud Deum qui cordis inspector est et renum probator et in abscondito uidet. [4:3] QUID ENIM? SCRIPTURA DICIT? CREDIDIT ABRAHAM DEO: ET REPUTATUM EST ILLI AD IUSTITIAM. QUID ENIM? Et bene dico non ex operibus Abraham iustificari apud Deum sed ex fide, quia sic habemus ex testimonio Scripturae. Et hoc est: Quid enim DICIT SCRIPTURA? hoc est attendamus quod scriptum est in Genesi, hoc uidelicet quod sequitur: CREDIDIT ABRAHAM DEO, hoc est promissionibus diuinis, siue exeundo de terra sua ut multiplicaretur in aliena, siue de promissione filIi, siue de quacumque ei promisit, quantumcumque incredibilia uel magna uidentur. Haec autem uera est illa fides quae per dilectionem operatur. Cum itaque dicit: CREDIDIT DEO, tale est credendo exsecutus est libenter iussa Domini. ET REPUTATUM EST HOC EI a Domino AD IUSTITIAM, hoc est haec obedientia fidei eum apud Deum iustum constituit, non circumcisio uel caeterae corporales obseruantiae quae in lege postea scriptae sunt. [4:4] EI AUTEM QUI OPERATUR, MERCES NON INPUTATUR SECUNDUM GRATIAM, SED SECUNDUM DEBITUM. EI AUTEM, ac si diceret: non sine cause dico quod Abraham, si ex operibus iustificaretur, haberet gloriam, id est maximam laudem, inter homines, sed non apud Deum sed propter hoc dico quod ei QUI OPERATUR, IMPUTATUR ab hominibus MERCES SECUNDUM DEBITUM, hoc est suae acquisitionis et propriae uirtutis id dicitur esse, non ex aliena gratia conferri, cum apud Deum sola amantis fides ad iustitiam sufficiat. [4:5] EI VERO QUI NON OPERATUR, CREDENTI AUTEM IN EUM, QUI IUSTIFICAT IMPIUM, REPUTATUR FIDES EIUS AD IUSTITIAM SECUNDUM PROPOSITUM GRATIAE DEI. Et hoc est quod sequitur: EI VERO QUI NON OPERATUR, regalia uidelicet opera, sed per fidem ei uere cohaeret qui iustificat impium; et hoc est: CREDENTI IN EUM QUI IUSTIFICAT IMPIUM. REPUTATUR ab eo scilicet qui iustificat impium. id est a Deo. FIDES EIUS AD IUSTITIAM, hoc est remunerat eum pro hac fide tamquam iustum. Hic aperte Apostolus determinauit, cum ait CREDENTI IN EUM, qualem fidem intelligit. Aliud est enim credere Deum, ut uidelicet ipse sit; aliud est Deo, id est promissis uel uerbis eius quod uera sins, aliud in Deum. Tale quippe est credere in Deum, ut ait Augustinus, Super Iohannem: Credendo amare, credendo diligere, credendo tendere ut membrum eius efficiatur. Credunt itaque daemones quoque et reprobi Deum, credunt Deo, sed non in Deum quia non diligunt nec diligendo se ei incorporant, id est ecclesiae, quae eius corpus est, per deuotionem aggregant. Quomodo autem deputatur subponit: SECUNDUM PROPOSITUM GRATIAE DEI, id est secundum hoc quod in proposito diuinae bonitatis consistit quae magis animum quam opera remunerat. Alioquin multi qui facultatem operandi non habent, cum tamen habeant uoluntatem, reprobarentur. [4:6] SICUT ET DAVID DICIT BEATITUDINEM HOMINIS, CUI DEUS ACCEPTO FERT IUSTITIAM SINE OPERIBUS: SICUT ET DAVID DICIT, hoc est exponit nobis. BEATITUDINEM HOMINIS CUI DEUS ACCEPTO, hoc est per suam misericordiam suscepto cum ipse surgere per se ad eum non ualeret. FERT IUSTITIAM quam ipse cui affertur sumere per se non poterat, FERT, inquam, SINE OPERIBUS LEGIS, scilicet legalibus. [4:7] BEATI, QUORUM REMISSAE SUNT INIQUITATES, ET QUORUM TECTA SUNT PECCATA. Quod enim ait: BEATI QUORUM REMISSAE SUNT INIQUITATES etc., generaliter dicit quicumque sint, sine Iudaei siue gentiles. Remittitur iniquitas quando poena eius condonatur per gratiam quae exigi poterat ad iustitiam, ac per hoc iam ipsam gratiam quasi fundamentum Scriptura constituit, ut quidquid deinceps superaedificetur, praeeunti gratiae deputetur. Remissis autem iniquitatibus, qualiter ad perfectionem diuina gratia hominem perducat, prosequitur cum deinde addit peccata tegi ac denique nec imputari. Remittuntur quidem peccata per paenitentiae gemitum de quo dicitur: Quacumque hora peccator ingemuerit quia priusquam ei uere displicet iniquitas et omnis mala eius uoluntas abscedit, iam ita cum Deo peccator reconciliatur, ut a gehennae poenis sit liberatus nec umquam gehennam incurret, si in hoc gemitu moreretur, paratus ad omnem quam posset satisfactionem. Tunc autem TECTA SUNT PECCATA quando in hoc saeculo satisfactio paenitentiam sequitur. Quae quidem satisfactio etiam purgatorias extinguit alterius saeculi poenas, cum prius paenitentia poenas deleuerit damnatorias, id est gehennales. Tunc igitur tecta sunt ante oculos iudicis peccata quando iam pro eis nihil uidet quod puniat. [4:8] BEATUS VIR, CUI NON IMPUTABIT DOMINUS PECCATUM. BEATUS VIR. Cum primum plurali numero 'beatos' proponeret dicens: Beati quorum etc., quid est quod nunc singulari numero 'beatum' enuntiat et 'uirum' nominat dicens: BEATUS VIR etc., nisi quia diuinae gratiae beneficia usque ad singularem illum hominem extendit qui in una Christi persona Deo unitus est? Cuius etiam beatitudinem, eodem propheta describente, in ipso statim capite libri scriptum est: Beatus uir qui non abiit. Vir quippe a 'uiribus' dictus est ideo quia ille qui nihil debilitatis ex corruptione peccati traxit, qui fortior fortem alligauit et arma eius diripuit, quasi uir singulariter per excellentiam dicitur; alii uero comparatione ipsius quasi effeminati et molles omnes existunt terrenis uoluptatibus subiacentes. Huic autem, cum omnino sit immunis a peccato, nullum DOMINUS IMPUTAVIT PECCATUM, quia nulla eum poena pro peccato dignum iudicauit aliquo, uel originali uel proprio, qui nec in peccato conceptus fuerit nec peccatum aliquod commiserit. Possumus etiam ter beatitudine nominata tria hominum saluandorum genera intelligere. Unum quidem genus est paruulorum baptismo uel martyrio sanctificatorum uel quorumlibet uere paenitentium, quibus in hac uita satisfactionem paenitentiae non licet explere; aliud uero genus est qui per condignam satisfactionem peccata corrigunt; tertium uero genus in unius Saluatoris singularitate, ut expositum est, permanet. Cum itaque ait BEATI QUORUM REMISSAE SUNT INIQUITATES, solam intelligit remissionem, quam scilicet nulla hic satisfactio sequitur. Paruulis autem qui iuxta psalmistam in iniquitatibus concepti sunt, illae, in quibus concepti et nati iniquitates remittuntur dum originalis peccati damnationem pro eis, ut diximus, non incurrunt. Caeteri uero, sicut supra quoque meminimus, satisfactione bonorum operum peccata contegunt praeterita. Et hoc quidem ipsa constructionis proprietas exigere uidetur, ut cum hic dicitur quorum et quorum, non eosdem intelligamus sed dinersos. Alius est enim sensus si semel proferatur quorum, hoc modo: BEATI QUORUM REMISSAE SUNT INIQUITATES ET TECTA SUNT PECCATA, alius si repetitum bis dicatur sicut praesens habet littera. Semel quippe dictum eosdem, duplicatum diuersos insinuat. Quaestio de gratia Dei et meritis hominum hoc loco se ingerit, quae sint apud Deum uidelicet merita rostra, cum omnia bona eius tantum gratiae tribuenda sunt, "qui in nobis operatur", eodem attestante Apostolo, et uelle et perficere pro bona uoluntate. Unde et alibi ait: Quid autem haloes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Quaerendum etiam in quo merita nostra consistet, in uoluntate uidelicet tantum an etiam in operatione, id est quid ad gloriam siue poenam Deus in nobis remuneret; et utrum uirtus ad beatitudinem sufficiat etiamsi in operationem non prorumpat; et utrum opus exterius quod bonam uel malam uoluntatem sequitur, meritum augeat; et cum omnis uirtus sit animi et in ipso fundata consistat, utrum omne peccatum similiter animi sit; et quid inter uitium animi et peccatum differat et quot modis peccatum dicatur? -- Sed quia hoc maxime ad ethicam pertinet considerationem, et diutius in his definiendis immorandum esset quam breuitas expositionis postulat, nostrae id Ethicae discussioni reseruemus. [4:9] BEATITUDO ERGO HAEC IN CIRCUMCISIONE TANTUM MANET, AN ETIAM IN PRAEPUTIO? DICIMUS ENIM QUIA REPUTATA EST ABRAHAE FIDES AD IUSTITIAM. BEATITUDO ERGO. Quandoquidem ostensum est quot modis beatitudo dicatur sine habeatur, illud etiam uideamus a quibus habeatur, id est a circumcisis tantum an etiam a praeputiatis. Et hoc est quod quaerendo ait: ERGO HAEC BEATITUDO, quam uidelicet in Deum asseqnimur sine operibus etiam legis credendo, MANET IN CIRCUMCISIONE TANTUM, id est in circumcisis, AN ETIAM IN [PRAEPUTIO, id est in] praeputiatis? Quae uero sit haec beatitudo determinat dicens eam esse quam Abraham consecutus est cum ex fide fuerit iustificatus. Et hoc est quod subdit: DICIMUS ENIM, id est ex supra posito conuincimus testimonio QUIA ABRAHAE FIDES, qua, ut expositum est, in Deum credidit, reputala est ei apud Deum AD IUSTITIAM id est Deus iustum eum esse reputauit et remunerationem iustorum dignum iudicauit. [4:10] QUOMODO ERGO REPUTATA EST? IN CIRCUMCISIONE, AN IN PRAEPUTIO? NON IN CIRCUMCISIONE, SED IN PRAEPUTIO. Dixi reputata est. Ergo quaeramus in ipso Abraham QUOMODO, id est quando, sit ei REPUTATA fides eius ad iustitiam, utrum uidelicet antequam circumcideretur uel post, ut per eum uidelicet etiam de caeteris hominibus indicare possimus, utrum uidelicet sold circumcisi hanc beatitudinem iustitiae assequantur an non? Et hoc est quod ait quomodo? scilicet quaerendo et statim soluendo, IN CIRCUMCISIONEM, id est postquam circumcisus fuit, AN IN PRAEPUTIO, id est antequam circumcideretur, dum adhuc uidelicet praeputium retineret? [4:11] ET SIGNUM ACCEPIT CIRCUMCISIONIS, SIGNACULUM IUSTITIAE FIDEI, QUAE EST IN PRAEPUTIO: UT SIT PATER OMNIUM CREDENTIUM PER PRAEPUTIUM, UT REPUTETUR ET ILLIS AD IUSTITIAM: ET SIGNUM ACCEPIT. Forte quaereret aliquis quare superflue circumcisionem acceperit Abraham, cum ante iustificatus fuerit nihilque in ea iustificationis acceperit? Et ideo, hanc questionem praeueniens, ait non ad iustificationem aliquam eum hoc signum exterius accepisse, sed ad significationem et ostensionem iustitiae quae iam habebat in mente dum adhuc in praeputio esset. Et hoc est quod dicitur: Et signum accepit CIRCUMCISIONIS, hoc est circumcisionem accepit pro signo. Et cuius rei signo, statim subponit: SIGNACULUM, id est pro signaculo, id est signo IUSTITIAE FIDEI QUAE EST etiam IN PRAEPUTIO, id est in praeputiatis nihilo minus quam in circumcisis, ut uidelicet tali ligno iustitiam potius designaret quam adipisceretur. IUSTITIA FIDEI, dicit, quae est in mente, ad differentiam illius quam solent homines iustitiam appellare, quam scilicet exterius exercent in uindicta malorum et in beneficius aliquibus exigendis. Unde scriptum est: Attendite ne iustitiam uestram faciatis coram hominibus, ut uideamini ab eis. Possumus etiam ita uariare signum et signaculum ut circumcisio ipsa alterius rei sit signum, alterius uero signaculum; signum quidem sit carnalium Abrahae filiorum et signaculum spiritualium, cum ipse tam Iudaeorum secundum carnem quam gentilium per fidem pater sit constitutus. Est quippe, iuxta Haymonem, 'signaculum' quasi sigillum "quod alicui rei imprimitur ut lateat" atque ideo bene referendum uidetur ad spirituales filios Abrahae ex gentibus futuros qui nondum apparebant. Circumcisio itaque quae in ipso incepit et in carnali eius posteritate est reseruata, tam signum quam signaculum fuit, quia et per eam distinguebantur a caeteris populis filii Abrahae carnales, et praesignabantur futuri ex gentibus filii eius spiritales, qui eum uidelicet per fidem imitarentur. Unde et bene Ismael quem secundum carnem, non secundum uirtutem miraculi, genuit, circumcisus legitur, per quod uidelicet carnalium Abrahae filiorum circumcisio designetur exterior, per quam, ut dictum est, carnalis Ismael cognosceretur. Isaac uero, qui postea natus est, gentilis populi postea uocati spiritualem a uitiis circumcisionem exprimit, quam et proselyti praefigurabant. Recte itaque Apostolus, signum et signaculum distinguens quantum ad Iudaeos carnales Abrahae filios et gentiles filios eiusdem spirituales, dixit primitus signum circunicisionis, id est signum carnalis Israel, per quod uidelicet populus ille a caeteris distinguebatur, et postmodum SIGNACULUM IUSTITIAE FIDEI quae est in praeputio, id est sacramentum spiritualis circumcisionis quam solam habent fideles ex gentibus collecti. Potest etiam signaculum quasi expressum signum intelligi, iuxta quod in laude apostatae angeli dicitur: Tu, signaculum similitudinis... etc. Per hoc quippe circumcisionis signum maxime iustus ac spiritualis homo exprimitur qui uoluptatibus carnis propter Deum renuntiat, et a se illas amputat quae maxime in renibus dominantur et per genitalia exercentur. Potest etiam signaculum quasi diminutiuum accipi a 'signo' id est paruum signum iustitiae Abrahae. Non enim erat magnum illam cuticulam ad imperium Dei amputare, ad comparationem eorum quae postea spirituales Abrahae filii, tam martyres quam reliqui sancti, pro Christo sustinuerunt. Potest etiam sic distingui signum et signaculum ut quod signum magnum est in carne, tam bonis uidelicet quam malis commune, paruum est signum iustitiae Abrahae, quia pauci sunt qui Abrahae ita per iustitiam cohaereant sicut per carnem. Signum itaque est secundum carnem, sed signaculum, id est paruum signum, secundum iustitiam quia in multis Abrahae posteris secundum carnem est dilatatum, sed in paucis secundum iustitiam contractum. Unde bene dicit signum circumcisionis, scilicet exterioris, quae omnibus aeque conuenit, et signaculum iustitiae quae paucorum est. Nunc uero pauca de uirtute et sacramento circumcisionis discutienda sunt, quid uidelicet ipsa conferret aut significaret, et quare potius in membro genitali et uirili, non femineo, instituta sit, et in octaua die iussa fieri in infantibus. In adultis quippe nullum erat circumcidendi determinatum tempus, nisi quando ad Iudaismum conuerterentur. Constat autem hoc idem apud antiquos circumcisionem ualuisse quod nunc apud nos baptismus efficit. Unde Augustinus, De nuptiis et concupiscentia, libro I: Ex quo enim instituta est circumcisio in populo Dei, quod erat tunc SIGNACULUM IUSTITIAE FIDEI, ad significationem purgationis ualebat, et in paruulis ueteris originalis peccati sicut et baptismus ex illo ualere cepit ad innouationem hominis ex quo est institutus. Gregorius, in Moralibus, libro IV: Quod ualet apud nos aqua baptismatis, hoc egit apud ueteres uel pro paruulis sola fides, uel pro maioribus uirtus sacrificii, uel pro his qui ex Abrahae stirpe descenderant mysterium circumcisionis. Ex his itaque liquet circumcisionem apud antiquos eamdem uim obtinuisse in remissionem peccatorum quam habet modo baptismus; et tamen qui modo baptizati statim moriuntur, regnum caelorum statim ingrediuntur. Quod tunc non fiebat, quia scilicet hostia nondum erat soluta, in effusione uidelicet sanguinis Christi, sicut nec illi qui baptismo Christi baptizati, fortassis ante passionem eius mortui sunt, ianuae caelestis aditum adhuc habere poterant. Non enim nisi per mare Rubrum transitum habuerunt Israelitae ad terram promissionis, hoc est baptismus, qui per mare designatur; non potest sine rubore, id est sanguinis Christi effusione, quemquam ad ueram promissionis terram, id est caelestem Ierusalem, transmittere. Quemadmodum uero baptismo Christi hostia postmodum adiuncta regnum caelorum contulit, ita eadem circumcisione praecedentium subsecuta idem eis praestitit. Est autem circumcisio carnis signum interioris animae circumcisionis, sicut ablutio exterior baptismi signum interioris animae mundationis per peccatorum remissionem. Maxime autem in genitali membro quo per carnalem concupiscentiam culpae originalis peccatum una cum prole propagatur, hoc sacramentum fieri oportuit, ut illud merito membrum plecteretur per quod peccatum ipsum ad posteros transmittitur. Mulier uero cui dictum est: In dolore paries filios non huiusmodi poena afficienda fuit, cui ad poenam satis esse debuit in genitali suo, per quod similiter peccatum transfunditur, partus grauissimus dolor quem in eo sustinet. Cui, ni fallor, sexui sacrificium pro eo oblatum ad indulgentiam sufficit, atque ad originalis peccati remedium. Videtur insuper nobis ob hoc praecipue genitale uiri potius quam mulieris circumcidendum fuisse, ut in hoc signaretur omnibus in populo illo, qui per illud membrum gignerentur, huius sacramenti remedium esse necessarium, per quod ipsi a ueteris hominis expiarentur contagione. Quod non ita est de muliere, cum Dominus Iesus ex muliere absque omni peccato natus fuerit. Potest etiam uiri circumcisio beatum eumdem uirum specialiter designare qui solus sine concupiscentia conceptus, carnem puram et penitus absque praeputio immunditiae suscepit. In cuius quidem typo, femur Abrahae, quod pamo circumcisum est, seruus eius in sacramento suscepit quasi in eum iurans qui ex semine illo nasciturus ei primo fuerat promissus, id est in Christum. Circumcisioni uere infantium certa dies, id est octaua, recte praefixa est, ut in hoc uidelicet praefiguraretur illius octauae claritatem et beatitudinem quae sanctis promissa est, illis solis deberi qui innocenter more paruulorum uixerunt, nec purificationis sacramentum ad hoc sufficere nisi innocentia custodiatur uitae. Ad quod nos Dominus adhortans, constituto in medio parnulo, ait: Nisi conuersi fueritis et efficiamini sicut paruulus iste etc. Octaua dies, qua circumciditur parnulus, futuram sanctorum claritatem in die resurrectionis significat, quando uidelicet resumptae carnis ueritas permanebit sine superaddita corruptela peccati; quae erit uera circumcisio, in expoliatione scilicet ueteris hominis cum actibus suis, cum iam nullis carnalis concupiscentiae stimulis manentibus, angelice nobis uiuendum fuerit, ubi, inquit Veritas, neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei. Quia uero totum praesentis uitae tempus per septem dies peragitur, recte illa perpetua uitae futurae claritas per octauam intelligitur. Unde et psalmos, qui intitulantur Pro octaaa, ad diem resurrectionis certum est pertinere. Quaeritur autem de infantibus ante octauam diem morientibus, utrum damnentur, cum eos uidelicet nondum iuxta praeceptum Domini circumcidi liceat nec pro eis legamus sacrificia esse offerenda ante diem maternae purificationis, id est a natiuitate masculi quadragesimum. At uero cum scriptum sit: Omnis anima cuius caro praeputii circumcisa non fuerit, peribit de populo suo et rursus praecepto Domini ante octauam diem a circumcisione pueri inhibeantur, uidetur crudelis diuina sententia in damnatione talium, qui et his circumcisionem necessariam instituit et circumcidi quando possent non permittit. Neque enim a Saluatore quidquam praecipi uel institui oportuit quod saluti obsisteret; nec eneruari debuit remedium quod pluribus proficere posses, utpote fides parentum siue sacrificiorum ritus quibus antea paruulos siue adultos mundari constat, iuxta illud Gregorii quod nouissime adiecimus. Sed haec quidem obiectio in nostri quoque sacramenti institutione, id est baptismi, redundare uidetur, cum uidelicet propter aquae tantum absentiam deesse nonnullis baptismum contingat, quem in aqua solummodo Dominus instituit; nec tamen eos, cum uel ipsi ad hoc nitantur uel alii propter eos, saluandos esse definimus absque baptismo, nisi interueniat martyrium. Prouidentiae itaque diuinae omnem eius dispositionem committentes, qui solus nouit quare hunc elegerit, ilium uero reprobauerit, auctoritatem Scripturae quam ipse dedit immobilem teneamus, ut uidelicet tempore circumcisionis nullos de semine Abrahae sine illa mortuos temere asseramus saluari, nisi forte pro Domino interfecti sint sicut de innocentibus creditur. Attende autem quod dictum est de semine Abrahae, cum nonnulli fideles, et post institutionem circumcisionis ante aduentum Christi incircumcisi morientes, lege naturali nihilo minus quam circumcisi saluati sunt sicut Iob et nonnulli fortasse alii gentilium, naturali lege contenti; et sacrificiorum ritu quae Iob quoque pro filiis obtulisse legitur, ab originali peccato seu propriis expiati sicut Abel uel Noe ante legem uel circumcisionis institutionem. De qualibus supra Apostolus meminit dicens: Cum enim gentes quae legem non habent... etc. Unde et Isidorus. De summo bono, libro I, capitulo XV: Christi, inquit, aduentum non tantum plebis Iudaeae sancti prophetantes exspectauerunt, sed fuisse etiam in nationibus plerosque sanctos uiros, prophetiae donum habentes, quibus per Spiritum Sanctum Christus reuelabatur et a quibus exspectabatur, sicut Iob. Balaam, qui Christi utique praedicauerunt aduentum. Licet autem Iob ex Abraham quoque et Isaac per Esau descendisse credatur, non tamen in semine Abrahae uel Isaac quisquam est computandus qui ex patriarcharum filiis in cultu Dei minime remanentibus sit procreatus. Unde et Dominus Abrahae, leniens molestias eius, de expellenda scilicet Agar ancilla et Ismaele filio eius ad imperium Sarae: Non tibi, inquit, uideatur asperum super puero et super ancilla tua. Omnia quae dixerit tibi Sara, audi uocem eius, quia in Isaac uocabitur tibi semen. Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est. Hoc et Apostolus in inferioribus praesentis epistolae prosecutus et quasi spiritualiter exponens: ait: Non enim omnes qui ex Israel hi sunt Israelitue, neque qui semen sunt Abrahae omnes filii, sed in Isaac uocabitur tibi semen; id est non qui filii carnis hi filii Dei, sed qui filii promissionis sunt, aestimantur in semine. Itaque, iuxta historiae ueritatem, neque Iob neque alii multi, licet de genere sint Abrahae, tamen semen Abrahae uocandi non sunt quia de infidelibus, ut dictum est, nati sunt. Patres tamen talium, licet infideles fuerint utpote Ismael siue Esau, semen Abrahae sunt quia non de infidelibus geniti; iuxta quod Dominus Abrahae supra dixit de Ismael quia semen tuum est, non tamen in illis semen Abrahae uocandum erat sicut in Isaac. Aliud est itaque Isaac siue Ismael 'esse' semen Abrahae, aliud in Isaac siue Ismael 'uocari' semen Abrahae. Tale quippe est: In Isaac uocabitur tibi semen ac si diceretur in posteris Isaac, tam uidelicet came quam fide ei coniunctis, non aliquibus interuenientibus patribus a cultu Dei recedentibus. Hoc enim credo significari cum Dominus, circumcisionis pactum cum Abraham et semine eius iniens, praemissis istis: Statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post de in generationibus suis mox adiunxit: Foedere sempiterno, ut sim Deus tous et Deus seminis tui post te. Tale quippe est in generationibus tuis foedere sempiterno, ut sim... etc. ac si diceretur: in posteris tuis mihi continue per obedientiam foederatis, nec a cultu meo per interpositionem infidelium patrum disiunctis. Hoc autem modo neque Iob neque caeteri gentiles, ab Ismael uel Esau descendentes, in semine Abrahae sunt aestimandi nec ad eos quidquam uel circumcisio uel caetera legis figuralia praecepta pertinent, cum haec solummodo Abrahae et semini eius ut supra determinauimus, ininncta sins. Scriptum quippe est de circumcisione, Domino sic eam Abrahae primo praecipiente: Statuam pactum meum inter me et te et semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te, daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaun, in possessionem aeternam eroque Deus eorum. Et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post le in generationibus suis. Hoc est pactum quod obseruabitis inter me et uos et semen tuum post te: Circumcidetur ex uobis omne masculinum et circumcidetis carnem praeputii uestri, ut sit in signum foederis inter me et uos. Infans octo dierum circumcidetur in uobis. Omne masculinum in generationibus uestris tam uernaculus quam emptitius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe uestra, eritque pactum meum in came uestra in foedus aeternum. Masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit. Et post aliqua: Super Ismael quoque exaudiui te et multiplicabo eum ualde. Pactum uero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sara. Augustinus, De nuptiis et concupiscentia, libro 1: De circumcidendis Deus sic mandauit infantibus: "Masculus qui non circumcidetur came praeputii sui octauo die, disperiet anima eius de genere suo quia testamentum meum dissipauit." Dicat iste, si potest, quomodo puer ille octo dierum testamentum dissipauit, quantum ad ipsum proprie attinet innocens infans? Tunc ergo dissipauit testamentum Dei, non hoc de imperata circumcisione sed illud de ligni prohibitione, quando "per unum hominem peccatum [intrauit in mundum] et per peccatum mors, et ita in omnes homines petransiit in quo omnes peccauerunt." Ecce, beato exponente Augustino, quomodo unusquisque in primis parentibus testamentum siue pactum Domini, id est primam eis a Domino legem datam in paradiso, transgressi sunt, ut saltem originalis peccati uinculo teneantur; ut et paruulus, cum de Abraham caeterisque fidelibus natus parentibus, de populo quo, id est a sorte et beatitudine fidelium patrum quorum, sit excludendus, nisi ei circumcisionis, ut dictum est, remedio subuentum fuerit. Quod uero in praecepto circumcisionis additum est: Tam uernaculus quam emptitius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe uestra ita est intelligendum ut de uernaculis uel emptitiis eorum, siue fuerint Hebraei, id est de stirpe sua, siue non, hoc praecipiat Dominus, non de aliis nationibus. Tale est ergo: Tam uernaculus quam emptitius et quicumque non fuerit... etc. ac si diceret de uernaculis et emptitiis etiam omnes illi qui non fuerint de stirpe uestra. Non est itaque circumcisionis generale praeceptum sicut est baptism), sicut Euangelii, sed populo tantum Israel ea est tradita, non gentilibus. Quod diligenter Origenes in posterioribus ostendit, distinguens ex ipsis litterae testimoniis quae praecepta legis sint generalia, tam ad Iudaeos scilicet quam ad gentiles pertinentia, quae non. Unde etiam constat nec traditionem legis esse generalem. Quod ipse quoque Moyses diligenter distinguens in Deuteronomio ait: Et nunc Israel, audi praecepta et iudicia quae ego doceam te, ut faciens ea uiuas et ingrediens possideas terram quam Dominus daturus est uobis. Item: Quae est enim alia yens sic inclyla, ut habeas caeremonias iustaque iudicia et uniuersam legem quam ego proponam hodie ante oculos uestros? Et iterum: Docebis eam filios tuos ac nepotes. Et post aliqua: Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram. Et psalmista: Qui annuntiat uerbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel. Non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestauit eis. Apostolus quoque patenter legem non omnibus loqui uel datam esse supra professus est dicens: Scimus autem quondam quaecumque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur. His autem a nobis de circumcisione praelibatis, licet succincte antiquorum dicta ad eam pertinentia non praeterire. Origenes, super hanc epistolam Pauli, ubi superius dictum est "Si igitur praeputium" etc.: Dixit Deus ad Abraham: "Tu autem testamentum meum seruabis et omne semen tuum post te in generationes suas. Et hoc est testamentum inter uos et me et inter medium seminis tui post te: Circumcidetur omne masculinum uestrum et puer octaua die. Circumcidetur in uobis omnis masculus in generationibus uestris, uernaculus et pecunia emptus." Discutiamus utrum mandatum et eos qui ex gentibus crediderunt constringat. Numquam fecit proselyti mentionem, id est aduenae, sed uernaculum seruum uel pretio mercatum circumcidi iubet, non liberum. Perscrutemur etiam Leuitici legem: "Loquere, inquit, filiis Israel et dices ad eos: Mulier si peperit masculum, octauo die circumcidet" etc. Intuere et hic quemadmodum de lege circumcisionis tantum ad filios Israel Moyses loqui iubetur, et alienigenarum nulla fit mentio. Cum in quibusdam mandatis non solum filiis Israel sed proselytis, id est aduenis, loquatur, necessario utique obseruanda distinctio est, quia sicut ubi dicitur Loquere ad Aaron et alibi ad filios Aaron, et alibi ad Leuitas, certum est non subiacere reliquos his legibus; [ita] etiam quae filiis inbentur Israel nec alienigenae memoria ulla fit, non est putandum commune esse mandatum ubi appellationis habetur exceptio. Sic ergo non alius quisquam circumcisionis lege constringitur, nisi ex Abraham originem trahens uel uernaculus eorum uel pretio emptus. Item: Haec dicta sunt a nobis, ut ostenderemus praecipue de circumcisionis praecepto quod non aliis quam his qui ex Abraham genus ducunt uernaculisque eorum uel pretio emptis esset iniunctum, liberos uero esse ab huiusmodi legibus eos qui per Christum Deo ex gentibus credunt. Item: De circumcisione quid etiam allegoricis legibus sentiendum sit uideamus. Circumcisio est ex genitali membro, per quod carnalis propago ministratur, amputare aliquam partem. Per hoc indicari figuraliter reu amputandam esse ab anima, si qua ex consortio carnis adhaeret impuritas. Idcirco ista desectio genitalibus infigitur quod huiusmodi uitia animae non ex propria substantia sed ex incentiuo carnis adueniunt. [Quod autem octaua die circumcisio datur, illud designari arbitror quod] praesenti saeculo septimana deputata est, octauus autem dies futuri saeculi mysterium tenet. Illorum ergo est circumcisio spiritalis qui futuro saeculo militant in quo "neque nubent neque nubentur", et eorum "qui se ipsos castrauerunt propter regnum Dei", et quorum in ferris ambulantium in caelis est conuersatio. Sed apud Ezechielem dicit Dominus: "Omnis filius alienigena, incircumcisus corde et came, non introibit in sancta mea." Sed uideamus ne forte referri queat ad duo generalia peccata, ut sit incircumcisus corde qui non habet fidem, incircumcisus cam qui non habet opera. Altera namque sine altera reprobatur, quia et fides sine operibus mortua dicitur et sine fide nemo iustificatur,. Item: Et dicitur circumcidi auribus cum secundum Salm monis monita non recipient auditionem uanam; et incircumcisus labiis dicitur qui non circumciderit blasphemiam, scurrilitatem, turpiloquium de ore quo, quo non posuerit ori suo custodiam. Cur non simili forma incircumcisus praeputio carnis suae dicatur qui erga naturalem coitus motum immoderatius effluit, circumcisus uero habeatur qui huiuscemodi negotio legitimis et quantum posteritati sufficit utatur officiis? Verum quondam de circumcisionis ratione tractauimus, etiam illud adiungere non absurdum uidebitur quod filius Naue ex praecepto Domini filios Israel secundo circumcidisse cultris saxeis memoratur. Quod utique, quantum ad litteram, impossibile uidetur. Semel enim circumcisis in came praeputiis, quid inuenire posses secunda circumcisio? Iesus uero noster, qui uere post Moysen filios Israel in terram sanctam induxit, euidens est quomodo secundo circumcidat credentium populum. Prima namque est circumcisio qua ab eis uel idolorum cultum uel commenta philosophicae persuasionis resecuit, secunda autem ueteris hominis consuetudinem ac uitia carnis abscidit. Et tunc completur quod in Iesu Naue scriptum est: "Hodie a uobis abstuli opprobria Aegypti", Aegyptios mores et motus animi barbaros. Stoici aiunt: indicet aliquid mysticum circumcisio et figuram teneat allegoriae. Itane oportuit ut cum poena et periculo parnulorum, cum cruciatibus tenerae et innocentis infantiae, figurarum species et legis aenigmata conderentur? Sic non habebat legislator ubi form as mystical poneret nisi in dedecoratione uerecundorum locorum, et Dei signaculum nisi in obscenis partibus? Itane Deus et animae creator et corporis superfluo se plasmasse partem illam corporis notat quam postmodum mandat abscidi, ut per miserorum supplicia proprium emendat errorem? aut quod utiliter fecit, non recte mandat auferri? Praeterea, si curae est Deo plurimos ad cultum sanae religionis adduci, maximum ex circumcisione obstaculum nascitur. Cum eo enim quod supplicium unusquisque declinat, tum etiam irrisionis turpitudinem refugit. Quibus respondere necessarium puto. Nemo sapiens in alus notat quae apud se honesta ducit et magna. Etenim circumcisio apud uos gentiles ita manifesta habetur, ut non passim uulgo ignobili, sed solis sacerdotibus et his qui inter ipsos electioribus studiis mancipati fuerint, credatur. Nam apud Aegyptios, qui in superstitionibus uestris uetustissimi habentur et eruditissimi, a quibus prope omnes reliqui ntum sacrarum et caeremonias mutuati sunt, apud hos, inquam, nullus aut geometriae studebat aut astronomiae quae apud illos praecipua ducitur, nullus certe astrologiae et geneseos qua nihil diuinius putant, secreta rimabatur nisi circumcisione suscepta. Sacerdos apud eos aut aruspex aut quorumlibet sacrorum minister uel, ut illi appellant, propheta omnis circumcisus est. Litteras quoque sacerdotales ueterum Aegyptiorum nemo discebat nisi circumcisus. Omnis uates, omnis caeli, ut putant, infernique symmystes et conscius apud eos esse non creditur, nisi circumcisus fuerit. Hoc igitur apud nos turpe indicatis quod apud uos ita honestum habetur et magnum, ut caelestium infernorumque secreta nonnisi per huiuscemodi insignia enuntiari nobis posse credatis? Unde si replicetis historias uestras, inuenietis non solum Aegyptiorum sacerdotes usos esse circumcisione, sed et Arabas et Aethiopas et Phoenices aliosque quorum studia erga huiuscemodi superstitiones nobilius uiguere. Haec dicta sint aduersus gentiles. Nunc ad eos sermo dirigatur qui Christo quidem credunt, sed legem non recipiunt et prophetas. Scriptum est in epistola Petri quia redempti sumus pretioso sanguine Unigeniti, ab aliquo sine dubio empti cuius eramus serui, qui et pretium poposcit quod uoluit ut dimitteret quos tenebat. Tenebat autem nos diabolus cui distracti fueramus peccatis nostris. Poposcit ergo pretium nostrum sanguinem Christi. Verum donec Iesu [sanguis] daretur, necessarium fuit eos qui instituebantur in lege, unum quemque pro se ad irrutationem quamdam futurae redemptionis sanguinem suum dare. Et propterea nos pro quibus completum est pretium sanguinis Christi, non necesse habemus pro nobis [ipsis] pretium sanguinem circumcisionis offerre. Si uero culpabile uidetur quod Deus inferri iubet infantibus, hoc etiam in Christo factum culpabitis, qui et circumcisus est et cum crucis poena sanguinem suum fudit. Quod uero circumcisionis horrore difficilis ad religionem uidetur accessus, difficilior multo uidebitur ingressus ad Euangelium, ubi non partem exiguam corporis sed ipsam quis animam ponere inbetur. Sed et exempla martyrum secundum uos prohibebunt homines accedere ad fidem. An eo magis creditur firma religio quod nihil remissum, nihil delicatum pollicetur aut molle? Quod et si nihil sacramenti circumcisio teneret, quid esset absurdi, si ad distinctionem caeterarum gentium populus qui sub lege Dei instruebatur, proprium aliquod gestaret insigne? Et si necessaria uisa est partis alicuius amputatio, quid tam conueniens fuit quam eam inuenire quae uidebatur obscena, et illa auferre quorum diminutio nihil ad officium corporis impediret? Quod uero dicunt quia si necessaria non erat pars illa membri, a Creatore fieri non debuit, si necessaria facta est, non debuit auferri; -- interrogemus et nos si necessariam dicant filiorum procreationem? Necessariam sine dubio respondebunt. Erunt ergo culpabiles qui continentiae et uirginitatis obtentu, necessariis naturae officiis non ministrant. In summa uero dicendum est quod sicut necesse erant multae hostiae antequam una hostia agnus immaculatus semetipsum Patri offerret hostiam Christus, ita etiam multis circumcisionibus opus fuit quousque una in Christo circumcisio omnibus traderetur, et multorum sanguinis effusio praecessit quousque per unius sanguinem omnium redemptio fieret. Ambrosius, in Epistola ad Constantium, maxime Origeni in supra dictis de circumcisione consentiens: Plerosque, inquit, mouet quaestio qua causa circumcisio et Veteris Testamenti auctoritate quasi utilis imperetur et Noui Testamenti magisterio quasi inutilis repudietur. Quid ergo dicemus secutum patrem Abraham, ut id primus instrueret quod eius non sequeretur haereditas? Item: Reperimus autem in historia ueterum non solum Aegyptios sed etiam Aethiopum et Arabum et Phoenicum aliquos circumcisione erga suos usos. Et hanc putant se adhuc probandae uiam seruare rationis, eo quod sui corporis primitiis et sanguinis initiati, insidias daemonum, quas illi generi nostro moliuntur, exiguae partis arbitrentur consecrationibus destruendas. Arbitror iam non otiosam causam in hanc membri portiunculam aestimare qua circumcidatur puer octana die, quando incipit mater in sanguine esse puro quae ante octauum diem fertur in sanguine immundo sedere. Hieronymus, In epistola ad Romanos: Quaeritur quare sit data circumcisio si per se non prodest? Primum ut agnosceretur Dei populus inter gentes. Quando soli erant in eremo circumcisi non fuerunt. Siue ut corpora eorum agnoscerentur in bello. Nam quod in tali membro signantur, haec causa est: primum ne aliud membrum aut debile fiat aut turpe, quod publice uideretur; item, propter gratiae promissionem in qua erat per castitatem placendum, siue ut Christus significaretur ex eius semine nasciturus, usque ad quem futura erat ista carnalis quae spiritualem habebat afferre. Cuius typum gerens Iesu Naue populum secundo circumcidere iubetur. Solet, memini, nonnulla esse quaestio, quomodo uidelicet Iosue cultris petrinis ex praecepto Domini filios Israel secundo circumcidit, quasi qui antea circumcisi essent rursus circumcidi potuissent. Beatus uero Augustinus, in libro Quaestionum ueteris et nouae legis, omnem huius dubitationis errorem remouens, docet secundam hanc circumcisionem non in eisdem personis, sed in eodem populo factam fuisse. Quod et patenter continent uerba ipsa historiae libri Iosue, haec uidelicet: Eo tempore ait Dominus ad Iosue: Fac tibi cultros lapideos et circumcide secundo filios Israel. Fecit quod iusserat Dominus et circumcidit flios Israel. Haec autem causa est secundae circumcisionis. Omnis populus qui egressus est ex Aegypto, generis masculini uninersi bellatores uiri moriui sunt in deserto per longissimos uiae circuitus; qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto per quadraginta annos itineris latissimae setitudinis incircumcisus fuit, donec consummarentur qui non audierant uocem Domini. Horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt a Iosue, quia sicut nati fuerant, in praeputio erant, neque eos in aia aliquis circumciderat. Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco donec sanarentur. Dixitque Dominus ad Iosue: Hodie abstuli opprobrium Aegypti a uobis. Miror itaque Origenem, tam litteratum uirum, in hac secunda circumcisione per Iosue factam adeo errasse, ut eam superius assereret nullo modo ioxta litteram fieri potuisse; quam tamen historia ipsa mox a Iosue factam adiecit, dicens: Fecitque quod iusserat Dominus et circumcidit filios Israel. Nunc ad expositionem epistolae redeamus. UT SIT PATER OMNIUM. Duo dixerat, quod uidelicet Abrahae in praeputio, id est dum praeputium haberet, reputata est fides sua ad iustitiam tamquam iam spiritualiter circumciso, et quod postea carne quoque circumcisus est, et per haec duo uidelicet sit pater atque auctor caeteris in exemplo et doctrina praepositus, tam de spirituali quam carnali circumcisione. Et hoc est ut PER PRAEPUTIUM, in quo est iustificatus antequam circumcisus, sit pater CREDENTIUM, ut hoc scilicet quod credentes sunt, REPUTETUR ET ILLIS AD IUSTITIAM quamuis desit exterius signum. [4:12] ET SIT PATER CIRCUMCISIONIS NON HIS TANTUM, QUI SUNT EX CIRCUMCISIONE, SED ET HIS QUI SECTANTUR VESTIGIA QUAE EST IN PRAEPUTIO FIDEI PATRIS NOSTRI ABRAHAE. ET SIT PATER CIRCUMCISIONIS, uidelicet exterioris, id est primus omnibus in spirituali simul et carnali circumcisione in exemplo et auctoritate praepositus, NON HIS TANTUM, scilicet pater, QUI SUNT EX CIRCUMCISIONE, id est quibus praecepta est carnis circumcisio, SED ET HIS QUI SECTANTUR etc., id est qui habent fidem cum praeputio. Sic construe: VESTIGIA FIDEI PATRIS NOSTRI ABRAHAE, QUAE, scilicet fides, EST IN PRAEPUTIO, id est in praeputiatis aeque ut in circumcisis. [4:13] NON ENIM PER LEGEM PROMISSIO ABRAHAE, AUT SEMINI EIUS UT HAERES ESSET MUNDI: SED PER IUSTITIAM FIDEI. NON ENIM PER LEGEM. Cum superius ostenderet hominem ex fide sine operibus legis iustificari et per hoc gloriationem legis Iudaeis auferret, manifestum de Abraham patre ipsorum interposuit exemplum. Unde nunc ad gloriationem legis euacuandam reuertitur ac si iterum supra dicta, ut ea probes, repetens dicat: dixi superius me arbitrari HOMINEM IUSTIFICARI PER FIDEM SINE OPERIBUS LEGIS, quod in ipso etiam pates Abraham qui opus maximum legis, id est circumcisionem, suscipiens, potius PER IUSTITIAM FIDEI quam per opus ipsum legis iustificatus est. Et merito: NON ENIM PER LEGEM, id est per aliquod opus legis uel per obedientiam legis quae nondum data erat, meruit promissionem haereditatis accipere, SED PER IUSTITIAM FIDEI, hoc est per fidem iustificantem siue per iustitiam ex fide uenientem; AUT SEMINI EIUS, id est exemplo eius instructi, UT HAERES ESSET MUNDI, id est perpetuns possessor uniuersorum bonorum, qui per fecunditatem terrae promissae figurantur. Uniuersa quippe possidet bona qui omnia habet necessaria, et ei nihil deesse dicitur qui nullo indiget. Unde Apostolus de his qui exemplo Abrahae peregrinantis, terrena despiciendo caelestis appetunt, ait: Tamquam nihil habentes et omnia possidentes. Vel ESSET HAERES MUNDI, id est soli ex uniuerso mundo eligerentur ut fierent HAEREdes. [4:14] SI ENIM QUI EX LEGE, HAEREDES SUNT: EXINANITA EST FIDES, ABOLITA EST PROMISSIO. SI ENIM QUI. Bene dico per opera legis non perueniri ad haereditatem fidelibus promissam. Alioquin FIDES ESSET EXINANITA, id est meritum fidei euacuatum, cum aeque infideles sicut fideles opera illa legis habere possint et per hoc haeredes fieri, et PROMISSIO ABOLITA, id est inefficax et irrita facta. Per quam quidem promissionem in semine Abrahae gentes sunt benedicendae quae legis opera non habent. Et hoc est SI ENIM QUI EX LEGE, sunt subaudis. SUNT HAEREDES, id est qui opera legis habent, per hoc haereditatem merentur etc. [4:15] LEX ENIM IRAM OPERATUR. UBI ENIM NON EST LEX, NEC PRAEVARICATIO. LEX ENIM IRAM. Iterum probat per legem, id est opera illa legis exteriora quae lex praecipit, non acquiri haereditatem, immo magis reos constitui homines per legem ut haereditatem amittant. Multa quippe sunt opera legis ita grauia, ut eos a quibus uel in quibus fiunt adeo affligant, ut uix eis aut numquam praecepta eorum placeant nec uoluntarie possint impleri, sicut est dentem pro dense et oculum pro oculo tollere et nonnullis mortem inferre. Quis enim in his quos diligit haec libenter exerceat aut in se ea libenter excipiat? Unde Petrus in Actibus apostolorum eos refellens qui Christianis opera legis imponere uolebant, ut ea uidelicet ipsi quoque seruarent, ait: Viri fratres, quid tentatis Deum imponere ingum super ceruicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini Iesu credimus saluari quemadmodum et illi. Lex itaque carnalem et durae ceruicis populum ex operibus suis magis reum effecit quam purgauit. Spiritualibus uero nihil iustitiae contulit, per illa uidelicet propria sua opera exteriora. Et hoc est quod ait: LEX ENIM, id est illa legalia opera, IRAM Dei in eos potius OPERATUR quam ueniam uel aliquam iustificationem. Et quare IRAM? quia transgressores sui facit eos, non alits scilicet; et hoc est: UBI ENIM NON EST LEX etc., id est illi quibus illa legalia praecepta non sunt data, praeuaricationis, id est transgressionis, reatum per illam non incurrunt, cum eis uoluntarie non obediunt. [4:16] IDEO EX FIDE, UT SECUNDUM GRATIAM UT FIRMA SIT PROMISSIO OMNI SEMINI, NON EI QUI EX LEGE EST SOLUM, SED ET EI QUI EX FIDE EST ABRAHAE, QUI EST PATER OMNIUM NOSTRUM IDEO EX FIDE, scilicet sunt haeredes, quandoquidem non ex lege. Vel ita continua: dixi non per legem esse factam promissionem haereditatis sed per iustitiam fidei; ideo ex fide sunt haeredes. Et hoc est: UT SIT FIRMA PROMISSIO, scilicet haereditatis, id est ad effectum perducta OMNI SEMINI Abrahae, id est fidem eius imitanti, tam gentili scilicet quam Iudaeo. Et hoc est quod subdit: NON SOLUM EI QUI EST EX LEGE, id est Iudaeo qui legi subiacet. SED ET EI QUI EX FIDE EST ABRAHAE, hoc est gentili qui sola fide Abraham imitatur, secundum gratiam, scilicet Dei, sit firma promissio eius, non secundum merita legalium operurn. QUI EST PATER, scilicet Abraham, OMNIUM NOSTRUM, tam Iudaeorum uidelicet quam gentilium, id est in exemplo ad imitandum omnibus propositus est. [4:17] (SICUT SCRIPTUM EST: QUIA PATREM MULTARUM GENTIUM POSUI TE) ANTE DEUM, CUI CREDIDIT, QUI VIVIFICAT MORTUOS, ET VOCAT QUAE NON SUNT, TAMQUAM EA QUAE SUNT: SICUT SCRIPTUM EST, in Genesi scilicet, ac si diceret: eo uidelicet modo pater est atque omnibus in exemplo praepositus quo promittitur a Domino pater esse MULTARUM GENTIUM, id est diuersarum nationum, credendo scilicet magis quam opera legis exercendo. Quod patenter insinuat cum subdit: ANTE DEUM CUI CREDIDISTI. Verba Domini loquentis ad Abraham sunt ista: QUIA PATREM etc. Sic quippe scriptum est: Non uocabitur nomen tuum Abram sed uocaberis Abraham, quia patrem multarum gentium constitui te. Innuitur itaque ex his uerbis interpretatio nominis Abrahae quod sonat "pater multarum" sed quod additur gentium, explanatio est potius quarum rerum multarum sit intelligendum quam interpretatio. Sed et quod ait Apostolus ANTE DEUM CUI CREDIDISTI, uel nostrae translationi est subtractum uel ex parte Apostoli additum, ut uidelicet determinaret Abraham ex fide omnibus in patrem esse propositum magis quam ex circumcisione. Pater ponitur, id est constituitur, ANTE DEUM, id est in placito eius, qui filios non quaerit sibi generare sed Deo, nec concubendo suae uoluptati satisfacere sed exemplo fidei magis quam propagatione carnis filios Dei praeparare. Quod patenter insinuat cum subdit CUI CREDIDISTI, de omnibus scilicet eius promissis, ac si diceret: Posui te patrem ante Deum cui credidisti, id est ut per hoc quod ei credidisti, multos tibi similes exemplo tuae fidei illi generares. Quod Deus loquens ad Abraham ita fatur: PATREM MULTARUM GENTIUM POSUI TE ANTE DEUM, et non dicit "ante me" sed ita de se quasi de alio loquitur -- consuetudo est Hebraici sermonis. Unde et ipse legislator qui hoc scripsit, semper de se ipso quasi de alio consueuit loqui, ueluti cum ait: Dixit Dominus ad Moysen et iterum: Et erat Moyses mitissimus. Quod tamen non sine cause factum uidetur, ut uidelicet alius quasi de alio loquatur. Constat quippe in sanctis et maxime in prophetic Deum potius quam ipsos loqui. Unde prophetae aliquid dicturi frequenter aiunt: Haec dicit Dominus, et Veritas in Euangelio ad discipulos: Non enim uos estis, inquit, qui loquimini Apparens quoque et loquens Dominus Abrahae olim uel caeterls, quondam id per angelum exhibebat, ueritatem ipsius apparentis uel loquentis angeli a se ipso prouide distinguebat, ut ipso quoque locutionis genere alius intelligeretur qui uerba firmaret, quam ipse de quo uerba erant, id est angelus a Domino. QUI VIVIFICAT. Et merito ei credidisti de suis promissis quia talis est QUI VIVIFICAT MORTUOS, id est infideles prout uult ad fidem conuertit. Mortui dicuntur infideles, uulnerati peccatores. Vita quippe iustorum fides dicitur iuxta illud: Iustus ex fide fuit. Qui infideles est, nihil penitus bond habet quo Deo placere possit, quia sine fide, ut ipse dicit Apostolus, impossibile est placere Deo. ET VOCAT, hoc est ita uerbis suis facit obedire non existentia: Dixit enim et facta sunt, snandauit et creata sunt, sicut existentia. [4:18] QUI CONTRA SPEM IN SPEM CREDIDIT, UT FIERET PATER MULTARUM GENTIUM SECUNDUM QUOD DICTUM EST EI: SIC ERIT SEMEN TUUM. QUI CONTRA SPEM. Commendata potentia Domini ut de eius promissis nullatenus sit dubitandum, commendat et constantiam fidei Abrahae ad quem nos imitandum adhortatur. Cum primitus Abraham desperasset de Sara, sperauit de Agar se haeredem suscipere. Postea uero e contrario per promissionem Domini credidit ac sperauit. Et hoc est credidit IN SPEM contra spem, id est credendo diuinis promissis, ductus est in spem, suscipiendi scilicet haeredem, contrariam priori sped. Aliter: quando duxit Sarram, credidit eam fecundam et secundum naturam ei filios in iuuentute parituram. Postea uero frustratus hac sua spe, e contrario potius credidit et sperauit propter promissionem Domini, hoc est eam sterilem in senectute contra naturam parituram. Quod mirabile fuit eum potuisse credere iuxta illam dialecticae regulam: Si enim quod magis uidetur inesse non inest, nec quod minus uidetur inesse inerit. UT FIERET PATER, id est ut per tantam constantiam fidei de promissionibus Dei mereretur praeponi in exemplo, etiam gentibus; SECUNDUM QUOD DICTUM EST EI, a Domino scilicet in Genesi: SIC ERIT SEMEN TUUM, id est homines exemplo fidei tuae mihi generandi, ita scilicet innumerabiles SICUT STELLAE etc. Possumus etiam per stellas et arenam Iudaicum et gentilem populum distinguere ex quibus spirituales Abrahae filii pariter sunt collecti, ut non solum filiorum multitudo, uerum etiam populorum diuersitas exprimatur. Stellis Iudaei comparantur per fidem ex lege iam illuminati et a fluxu mundanarum concupiscentiarum per legem coerciti et quasi caelestes in spe sue facti, cum e contrario gentiles, nulla lege constricti, per omnem concupiscentiam libere effluerunt, terrenis tantum desideriis inhiantes. Sed quia de gentibus tantum, in quibus maxime fides Abrahae fructificatura erat, promissionis uerba sunt, possumus fortassis conuenientius in stellis et arena maris tres ecclesiae ordines distinguere, per stellas quidem, quae et igneae sunt et lucidae, duos sublimiores, continentium scilicet, id est contemplatiuorum qui dinini amoris igne uehementius feruent, et praedicatorum qui altos doctrina sua illuminant; per arenam uero maris coniugatorum qui quasi in mari, id est in humidis, habitant, luxuriae indulgentes, et mundanarum sollicitudinum curis fluctuant et earum amaritudines grauiter tollerant. [4:19] ET NON INFIRMATUS FIDE, CONSIDERAVIT CORPUS SUUM EMORTUUM, CUM FERE CENTUM ANNORUM ESSET ET EMORTUAM VULVAM SARAE. Credidit, inquam, ET NON EST INFIRMATUS IN FIDE id est non fuit remissa in aliquo uel debilis fides eius, quantumcumque differretur promissio uel impossibilis uideretur sed aeque firmiter credidit id quod contra naturam esse penitus sciebat sicut illud quod per naturam fieri prius exspectauerat. NEC CONSIDERAVIT CORPUS SWM EMORTUUM, hoc est non attendit impossibilitatem suae naturae uel uxoris, sed potentiam promittentis. Corpus emortuum dicit, id est omnino iam per naturam impotens ad generationem filii qui promittebatur. CUM, id est quamuis, IAM ipse Abraham FERE ESSET CENTUM ANNORUM, hoc est nonaginta nouem, ET EMORTUAM VULVAM SARAE ad opus similiter generationis, tam propter senectutem scilicet quam propter sterilitatem. Et attende, cum ait de Abraham eum FERE CENTUM esse ANNORUM, innuit eum propter aetatem tantum, non propter sterilitatem, ad generandum minime ualere; nec tamen iam penitus impotens ad generandum Abraham credendus est qui, mortua Sara, postea Cethuram duxit de qua filios generauit. Quippe potuit in iuuencula id natura sends qued non poterat in uetula et sterili. Quod etiam satis ipsa uerba Apostoli determinant. Non enim ait simpliciter EMORTUUM CORPUS Abrahae sed statim adiunxit ET EMORTUAM VULVAM SARAE, ut per adiunctionem SARAE, Abraham impotentem ostenderet, cum Sara scilicet, non cum alia. Nec repetiit negatiuam coniunctionem sed copulatiuam interposuit. Non enim ita dixit: Non considerauit corpus suum emortuum nec emortuam uuluam Sarae, sed potius ita adiunxit: ET EMORTUAM VULVAM SARAE. Ex quo intelligi innuit non unumquemque per se ad generandum penitus esse impotentem, sed coniunctim inuicem. Notandum uero quod haec promissio: Sic erit semen tuum sicut stellae caeli et sicut arena maris non inuenitur facta fuisse Abrahae quando ei promissus est Isaac, sed posiquam iuxta praeceptum Domini uoluit immolare eum Domino. Sic enim scriptum est: Per memetipsum iuraui, dicit Dominus, quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito propter me, benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et uelut arenam quae est in littore maris. Scimus quidem, antequam Ismael etiam natus esset, Dominum Abrahae promisisse sic fore semen eius innumerabile sicut puluerem terrae, et alil uice postea sicut stellas caeli, sed nihil de arena maris tune addidisse. Haec autem ideo notauimus quia uidetur Apostolus ita extremam promissionem et conceptionem Isaac disponere, ut ante facta illa promissio uideatur quam Isaac conciperetur. Sic enim superius ait: Qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Erit semen tuum sicut stellae caeli et sicut arena maris et statim adiunctum est: Et non est infirmatus in fide nec considerauit corpus suum... etc. Sic ergo coniungenda est praesens epistolae littera ut ad illud quod praemissum est qui contra spem in spem credidit, hoc referatur Et non est infirmatus in fide... etc. ad illud uero tantum quod interponitur ut fieret pater... etc. illud spectat quod subditur secundum quod dictum est ei: Sic erit... etc. Quaerendum existimo quomodo non fuerit Abraham infirmus in fide de promissione Isaac, cum ipse quoque sicut et Sara de hac promissione quasi diffidenter loqui et risisse narretur. Sic enim scriptum est in Genesi: Cecidit Abraham in faciem suam et risit, dicens in corde quo: Putasne centenario nascetur filius et Sara nonagenaria pariet? Dixitque ad Dominum: Utinam Ismael uiuat coram te. Sed profecto cum praemittitur: Cecidit Abraham in faciem suam id est adorando atque supplicando gratias retulit promissioni, patenter innuitur quia de ea non desperauit. Quod nequaquam Sara fecisse legitur cum riserit. Dicitur et de Sara quod riserit occulte, post ostium; de Abraham uero quod riserit corde potius quam ore, ut uidelicet risus cordis gaudium intelligatur mentis, non risio promissi, et uerba illa quae sequuntur "Putasne centenario" etc., admirationis potius quam desperationis sint. Et quod adiunxit "Utinam Ismael uiuat coram te" ostendit humilitatem Abrahae non tam praesumpsisse de bonitate diuinae gratiae quantum Deus ipse non petenti offest, sed potius Abrahae satis esse si uel Ismael uiuat ei pro semine. [4:20] IN REPROMISSIONE ETIAM DEI NON HAESITAVIT DIFFIDENTIA, SED CONFORTATUS EST FIDE, DANS GLORIAM DEO: IN REPROMISSIONE ETIAM. De duobus factae sunt Abrahae promissiones, de semine scilicet ei dando uel multiplicando et de terra Chanaan ei danda uel semini eius. Saepius autem utramque promissionem factam ei fuisse legimus, dum compleri differretur. Sed maximam illa de possessione terrae dilationem accepit, quae longe post mortem illius complenda esse promittitur. Hanc itaque secundam promissionem REPROMISSIONEM, dicit Apostolus, ac si diceret: non solum in prima promissione, de semine scilicet, non dubitauit sed nec etiam in secunda, de possessione uidelicet terrae, licet longe postea futurae in quarta scilicet uel quinta generatione filiorum Iacob in Aegypto profectorum. NON HAESITAVIT DIFFIDENTIA, id est non habuit dubitationem in corde sicut in ore uerba quidem dubitationis habuisse uidetur et non statim credidisse, nisi prius in uisione signo accepto, sicut statim credidit promissioni priori de semine. Sic quippe scriptum est de Domino et de Abraham: Qui egredietur de utero tuo ipsum habebis haeredem. Eduxitque eum foras et ait illi: Suspice caelum et numera stellas, si poses. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. Credidit Abram Domino et reputatum est illi ad iustitiam. Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Hur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam et possideres eam. At ille ait: Domine, unde scire possum quod possessurus sim eam. Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi uaccam triennem... etc. Haec itaque dubitationis uerba, signum requirentia, ad confirmationem posteriorum magis quam ad suam Abraham assumpsisse credimus, sicut et Iohannis Baptista Dominum non sibi sed discipulis requisiuit, dicens: Tu es qui uenturus es... etc. SED CONFORTATUS EST FIDE, id est exspectatione, non re ipsa, quae longe scilicet post mortem eius erat futurae DANS GLORIAM DEO, id est grates ei pro his referees, non meritis suis quidquam tribuens. [4:21] PLENISSIME SCIENS, QUIA QUAECUMQUE PROMISIT, POTENS EST ET FACERE. [4:22] IDEO ET REPUTATUM EST ILLI AD IUSTITIAM. PLENISSIME SCIENS, id est firmiter credens, QUIA QUAECUMQUE: prouidam Dei repromissionem ostendit et rationabilem, nihil scilicet promittentis nisi quod implere potest uel etiam debet. Certum quippe est quia non potest facere nisi quod debet, id est quod ei conuenit. [4:22] IDEO ET REPUTATUM EST ILLI AD IUSTITIAM. [4:23] NON EST AUTEM SCRIPTUM TANTUM PROPTER IPSUM QUIA REPUTATUM EST ILLI IDEO REPUTATUM EST, quia scilicet confortatus est fide, dans gloriam Deo, plenissime sciens etc., hoc est etiam haec fidei firmitas, si opera cessarent exteriora, imputatur ei a Domino pro iustitia, ut uidelicet ad eum iustificandum sufficiat. [4:23] NON EST AUTEM SCRIPTUM TANTUM PROPTER IPSUM QUIA REPUTATUM EST ILLI: [4:24] SED ET PROPTER NOS, QUIBUS REPUTABITUR CREDENTIBUS IN EUM, QUI SUSCITAVIT IESUM DOMINUM NOSTRUM A MORTUIS, NON EST AUTEM, quasi quis diceret: quid ad nos haec relatio tantae laudis Abrahae? respondet quod haec laus eius non est scripta TANTUM PROPTER IPSUM, id est ad commendationem ipsius, SED ET PROPTER NOS. QUIBUS uidelicet exemplo eius instructis, REPUTABITUR ad iustitiam CREDENTIBUS IN EUM etc., id est ei credendo in Deum Abraham imitemur. In eum dicit, non 'eum' uel 'ei', sicut superius exposuimus. Qui SUSCITAVIT, id est qui iam compleuit in semine Abrahae per Christum quod Abraham exspectabat futurum et quod sibi in promissione terrae uel benedictione ipsius seminis intelligebat figuratum. Tota quippe exsultatio Abrahae de figurato Isaac, id est Christo, potius quam de figuratiuo fuisse intelligatur. Unde et per semetipsam Veritas ait: Abraham pater uester exsultauit ut uideret diem meum, uidit et gauisus est. Totam autem humanae reparationis et salutis summam, tam in capite quam in membris. Apostolus hoc loco paucis comprehendit, dicens uidelicet Christum resurrexisse A MORTUIS, qui traditus est etc. Nota autem quod dum ait Apostolus Deum Patrem suscitasse Christum, et quod potentiae est Deo Patri specialiter assignat, diuinam potentiam ad personam Patris maxime pertinere insinuat sicut diuinam sapientiam ad Filium et diuinae gratiae bonitatem ad Spiritum Sanctum. Quod plenius Theologiae nostrae textus edisserit. A MORTUIS, id est de inter mortuos corpore, quorum ipse unus erat. [4:25] QUI TRADITUS EST PROPTER DELICTA NOSTRA, ET RESURREXIT PROPTER IUSTIFICATIONEM NOSTRAM. QUI TRADITUS EST. Tam mortis Christi quam resurrectionis causam ad nos reducit. Duobus modis PROPTER DELICTA NOSTRA mortnus dicitur, tum quia nos deliquimus propter quod ille moreretur et peccatum commisimus cuius ille poenam sustinuit, tum etiam ut peccata nostra moriendo tolleret, id est poenam peccatorum, introducens nos in paradisum, pretio suae mortis auferret et per exhibitionem tantae gratiae, quia ut ipse ait maiorem dilectionem nemo habet, animos nostros a uoluntate peccandi retraheret et in summam sui dilectionem incenderet. ET RESURREXIT PROPTER IUSTIFICATIONEM NOSTRAM. Iustificationem dicit perseuerantiam iustitiae quae iustum facit. Non enim iustus dicitur qui aliquando iuste agit, sed qui hoc in consuetudine habet. Quod itaque dicitur: Resurrexit propter iustificationem nostram tale est ut spe gloriae resurrectionis quam in se ipso nobis exhibuit, nos in operibus iustis perseuerantes faciat. [ ROMANS 5 ] [5:1] IUSTIFICATI IGITUR EX FIDE, PACEM HABEAMUS AD DEUM PER DOMINUM NOSTRUM IESUM CHRISTUM: IUSTIFICATI IGITUR EX FIDE. Quandoquidem et propter nosscriptum est de iustificatione Abrahae per fidem, ut uidelicet exemplo eius similiter iustificemur, igitur ex fide potius quam ex operibus legis nos iustificati. PACEM HABEAMUS APUD DEUM, hoc est sic reconciliemur ei. Et quia, quantumcumque iusti fuerimus, mediatore Christo nobis opus est, addit PER DOMINUM NOSTRUM IESUM CHRISTUM a quo ad nos tamquam a capite ad membra omne bonum emanat, tum exemplo uitae, tum praedicatione doctrinae. [5:2] PER QUEM ET ACCESSUM HABEMUS FIDE IN GRATIAM ISTAM, IN QUA STAMUS, ET GLORIAMUR IN SPE GLORIAE FILIORUM DEI. Et hoc est PER QUEM HABEMUS ACCESSUM IN GRATIAM ISTAM IN QUA STAMUS ET GLORIAMUR. Et quae sit illa gloria subponit, dicens IN SPE GLORIAE FILIORUM DEI, hoc est ex spe illa quam habemus adipiscendi illam summae beatitudinis haereditatem quae filiis, non seruis, est debita, et hoc per fidem praeeuntem. Ex fide enim spes nascitur, cum electi ex fide quam habent ad spem supradictam assurgunt, ac nemo sperare aliquid potest nisi quod primitus credit. GRATIAM dicit "gratis datum" non pro meritis scilicet collatum, quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam. [5:3] NON SOLUM AUTEM, SED ET GLORIAMUR IN TRIBULATIONIBUS: SCIENTES QUOD TRIBULATIO PATIENTIAM OPERATUR: NON SOLUM AUTEM, scilicet gloriamur in spe gloriae filiorum Dei, SED ET GLORIAMUR IN TRIBULATIONIBUS, hoc est magno nobis honori imputamus afffligi pro Deo secundum quod in Actibus apostolorum scriptum est: Ibant gaudentes a conspectu concilii etc. SCIENTES etiam, hoc est attendentes maximum fructum in his; unde gloriamur QUOD uidelicet TRIBULATIO PATIENTIAM OPERATUR, hoc est in opere uirtutem exhibet patientiae atque ipsum tribulationis exercitium fortiores ad eas tolerandas nos reddit. [5:4] PATIENTIA AUTEM PROBATIONEM, PROBATIO VERO SPEM, PATIENTIA AUTEM PROBATIONEM secundum quod scriptum est: Tamquam aurum in fornace probauit electos Dominus hoc est tam sibi quam aliis eorum constantiam, id est probitatem exhibuit; PROBATIO VERO SPEM, ut iam uidelicet tam nos ipsi quam alu de nostris per gratiam Dei meritis confidamus. [5:5] SPES AUTEM NON CONFUNDIT: QUIA CARITAS DEI DIFFUSA EST IN CORDIBUS NOSTRIS PER SPIRITUM SANCTUM, QUI DATUS EST NOBIS. Et ne spes ista irrita uideretur sicut de impus dicitur: Spes autem impiorum peribit, addit SPES AUTEM, haec scilicet, NON CONFUNDIT, id est erubescentiam nobis non acquirit in futuro, quia speratum obtinebimus. Et quasi quis requiret unde hoc scire possumus, adiungit quia caritatem habemus per quam speramus quod promeremur. Et hoc est QUIA CARITAS DEI etc. Dei dicit, id est pure propter Deum habita, ad differentiam carnalis dilectionis. Caritatem, id est dilectionem, diffusam dicit, quae iniinicum quoque complectitur, de qua scriptum est: Omnis consummationis uidi finem, latum mandatum tuum nimis hoc est perpendi atque intellexi latum tuum de caritate mandatum finem esse omnis consummationis, id est illud esse ad quod uniuersorum tuorum mandatorum intentio dirigitur. PER SPIRITUM SANCTUM QUI DATUS EST NOBIS, hoc est per operationem diuinae gratiae nobis collatae. Augustinus, De doctrina Christiana, libro IV "Tribulatio patientiam operatur" etc.: Agnoscitur hic figura quae Latine a quibusdam est appellata gradatio, cum uerba uel sensa connectuntur alterum ex altero, sicut hic ex tribulatione patientiam, ex patientia probationem, ex probatione spem connexam uidemus. [5:6] UT QUID ENIM CHRISTUS, CUM ADHUC INFIRMI ESSEMUS, SECUNDUM TEMPUS PRO IMPIIS MORTUUS EST? UT QUID ENIM. Merito dixi caritatem diffusam in cordibus nostris, nam propter quid aliud nisi uidelicet ut in nobis dilataretur caritas Dei CHRISTUS MORTUUS EST? SECUNDUM TEMPUS, id est quasi ad horam et in transitu morte detentus qui cito resurrexit, PRO IMPIIS mortuus est, ut eos uidelicet a damnatione liberaret, CUM ADHUC INFIRMI ESSEMUS. Notandum uero est Apostolum hoc loco modum nostrae redemptionis per mortem Christi patenter exprimere, cum uidelicet eum pro nobis non ob aliud mortuum dicit nisi propter illam ueram caritatis libertatem in nobis propagandam, per hanc uidelicet quam nobis exhibuit summam dilectionem, sicut ipse ait: Maiorem hac dilectionem nemo habet... etc. De quo quidem redemptionis modo supra nos satis arbitror disseruisse. [5:7] VIX ENIM PRO IUSTO QUIS MORITUR: NAM PRO BONO FORSITAN QUIS ET AUDEAT MORI. [5:8] COMMENDAT AUTEM SUAM CARITATEM DEUS IN NOS: QUONIAM CUM ADHUC PECCATORES ESSEMUS, VIX ENIM. Dixi Christum pro impiis mortuum esse ut caritas in cordibus nostris diffunderetur, quasi hoc magnum esset quod fecerit. Et uere magnum hoc et salutarium fuit, Deum scilicet pro impiis mori, quia VIX PRO IUSTO homo mori sustinet. Dixi VIX et non ex toto negaui, quia fortasse, etsi rarissime, potest reperiri qui pro amore boni hominis, id est iusti, moriatur. Et hoc est NAM PRO BONO, scilicet homine, FORSITAN QUIS, id est aliquis, AUDEAT MORI, sciens se a Deo inde remunerandum. Cum dicit forsitan et audeat, difficultatem insinuat. Christus autem non solum ausus est mori, sed et mortuus est pro peccatoribus. Et per exhibitionem tantae gratiae COMMENDAT DEUS, id est aedificat siue confirmat, SUAM CARITATEM IN NOBIS, quondam scilicet CHRISTUS Dei Filius PRO NOBIS MORTUUS EST CUM ADHUC PECCATORES ESSEMUS. [5:9] CHRISTUS PRO NOBIS MORTUUS EST: MULTO IGITUR MAGIS IUSTIFICATI NUNC IN SANGUINE IPSIUS, SALVI ERIMUS AB IRA PER IPSUM. Quod si ita respexit cum essemus peccatores, morti scilicet unicum suum pro nohis tradendo, MULTO MAGIS IGITUR, id est multo facilius siue libentius uel probabilius, nunc respiciet nos ad saluationem, iam iustificatos IN SANGUINE suo, hoc est iam per dilectionem quam in eo habemus, ex hac summa gratia quam nobis exhibuit, pro nohis scilicet adhuc peccatoribus moriendo. Et hoc est SALVI ERIMUS AB IRA, scilicet future, id est a peccatorum uindicta, PER IPSUM, scilicet Christum pro nobis semel morientem et saepius orantem et assidue nos instruentem. [5:10] SI ENIM CUM INIMICI ESSEMUS, RECONCILIATI SUMUS DEO PER MORTEM FILII EIUS: MULTO MAGIS RECONCILIATI, SALVI ERIMUS IN VITA IPSIUS. SI ENIM CUM. Dici quia IUSTIFICATI IN SANGUINE IPSIUS SALVI ERIMUS AB IRA Dei PER IPSUM, et merito, quia iam RECONCILIATI SUMUS DEO PER MORTEM EIUS, cum prius nos pro inimicis haberet ad puniendum. Et si tantum mors eius potuit, ut nos scilicet iustificaret uel reconciliaret, multo magis uita ipsius nos poterit et saluare ab ira sua. Constat quippe plus posse unumquemque uiuum quam mortuum. IN VITA IPSIUS, id est ipsum iam suscitatum et uinentem. [5:11] NON SOLUM AUTEM: SED ET GLORIAMUR IN DEO PER DOMINUM NOSTRUM IESUM CHRISTUM, PER QUEM NUNC RECONCILIATIONEM ACCEPIMUS. NON SOLUM AUTEM, scilicet salui erimus, id est saluari per ipsum impetrabimus, sed etiam gloriationem maximam adepti. Sumus et maximo honori nobis imputamus, quod talem nobis RECONCILIATIONEM Deus dedit. Et hoc est GLORIAMUR IN DEO, non in nobis, id est de tanto eius beneficio ex gratia eius, non ex meritis nostrisl nobis per Christum collato. [5:12] PROPTEREA SICUT PER UNUM HOMINEM IN HUNC MUNDUM PECCATUM INTRAVIT, ET PER PECCATUM MORS, ET ITA IN OMNES HOMINES MORS PERTRANSIIT, IN QUO OMNES PECCAVERUNT. PROPTEREA SICUT. Littera hic defectiua uidetur nisi eam superioribus uel inferioribus quoquo modo coniungere nitamur. Sic autem superioribus fortasse continuabitur ac si dicamus: reconciliationem, inquam, per Christum accipimus propterea, id est propter hoc quod supra dictum est, quia uidelicet pro nobis mortuus est sicut e contrario damnationem per Adam incurrimus. Et hoc est quod addit: Sicut et PER UNUM HOMINEM, uidelicet Adam, PECCATUM INTRAVIT, quia prior peccans aditum peccato dedit IN HUNC MUNDUM, id est in hanc partem mundi, scilicet terrenam in qua homines habitant, non ubi angeli qui antea peccauerunt. ET PER PECCATUM MORS, scilicet corporalis, ET ITA, uidelicet ab Adam incipiendo, tam MORS quam peccatum saltem originale PERTRANSIIT IN OMNES HOMINES; Unum, inquam, hominem, id est Adam, IN QUO OMNES PECCAVERUNT reliqui, id est poenam peccati incurrerunt. Poterit et fortassis uersus incipere Propterea et ad inferiora longe postea constructio dirigi, illud uidelicet: Sic et per unius iustitiam in omnes homines... etc. ac Si ita diceretur: Propterea, quia scilicet per Christum reconciliationem accepimus, sic et per unius iustitiam, intratur subaudis, in iustificationem uitae in omnes homines, sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intrauit etc. Caetera uero quae interponuntur suspen siuam litteram tenent. [5:13] USQUE AD LEGEM ENIM PECCATUM ERAT IN MUNDO: PECCATUM AUTEM NON INPUTATUR, CUM LEX NON EST. USQUE AD LEGEM ENIM. Bene dico in omnes pertransiit peccatum, cum nec illi qui ante legem fuerunt a peccato immures exstiterint; de quibus magis uideretur. Cum adhuc nullius scriptae transgressio eos reos faceret usque ad legem, id est toto illo tempore antequam lex per Moysen daretur. PECCATUM ERAT IN MUNDO, licet non imputaretur, id est ab hominibus argueretur uel puniretur per aliquem legem, CUM uidelicet LEX nondum scripta ESSET sed tantum naturalis, per quam tamen boni uel mali discretionem nonnullam habebant ex qua cognoscere peccatum possent. Potest etiam ita dici peccatum ante legem non imputari ab hominibus, id est a nullis uel paucis cognosci quid esset peccatum, antequam scilicet concupiscentiam lex tamquam peccatum interdiceret et doceret in corde potius quam in opere peccatum consistere. Quod quidem in sequentibus patenter Apostolus edocens ait: Lex peccatum est? absit! Sed peccatum non cognoui nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam etc. PECCATUM itaque NON IMPUTABATUR, siue originale sine proprium, id est ignorabatur ab hominibus donec ipsum lex diceret. Nam et ipsum primorum parentum peccatum etiam in concupiscentia fuit, sicut scriptum est: Vidit ergo mulier quod bonum esset lignum ad uescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile, et tulit de fructu illius et comedit. Et licet peccatum ante legem, ut dictum est, non imputetur ab hominibus, tamen etiam tune imputabatur a Deo quondam pro ipso poenam corporalis mortis omnibus inferebat, insinuans per hoc nobis a propriis maxime peccatis esse cauendum, cum hoc sustineremus propter alienum. [5:14] SED REGNAVIT MORS AB ADAM USQUE AD MOSEN ETIAM IN EOS QUI NON PECCAVERUNT IN SIMILITUDINEM PRAEVARICATIONIS ADAE, QUI EST FORMA FUTURI. Et hoc est: SED REGNAVIT MORS, scilicet corporalis, id est quietum obtinuit dominium etiam ante legem, id est AB ADAM USQUE AD MOYSEN, ETIAM IN EOS QUI NON PECCAVERUNT scienter transgrediendo sicut Adam fecit, id est in paruulos uel quoslibet innocentes. QUI, scilicet Adam uetus, EST FORMA FUTURI, id est similitudo noui Adae, id est Christi post eum futuri. 'Adam' sicut 'homo' commune nomen est tam uiri quam feminae. Ideo cum dicitur nouus Adam, tale est ac si diceretur nouus homo et ueteri homini per obedientiam omnino contrarius. Similitudinem Adae et Christi ipse Apostolus aperit, ostendens uidelicet ita Christum omnium spiritualium esse patrem sicut est Adam carnalium, hoc est ita praeesse omnibus ad generandum in Deo sicut ille est ad generandum mundo, et hunc sic ad uitam et requiem esse auctorem sicut ille est ad mortem et poenam. Potest etiam ad hanc similitudinem, Adae uidelicet et Christi, illud reduci quod alibi idem Apostolus intelligens ait: Sacramentum magnum ego dico in Christo et in ecclesia. Sed litterae praesenti sufficit similitudo praedicta quam ipse Apostolus prosequitur, de carnal) scilicet et spirituali generatione. [5:15] SED NON SICUT DELICTUM, ITA ET DONUM: SI ENIM UNIUS DELICTO MULTI MORTUI SUNT: MULTO MAGIS GRATIA DEI ET DONUM IN GRATIAM UNIUS HOMINIS IESU CHRISTI IN PLURES ABUNDAVIT. SED NON SICUT DELICTUM Adae ITA ET DONUM Christi, id est non sunt aequalia in istis quae ad posteros suos transmittunt, et plura per Christum ad posteros transmittuntur in salutem quam per Adam in damnationem; et merito, quia plus conueniens fuit dininae iustitiae siue pietati, ut per Christum plus prodesset quam per Adam noceret, id est plura per hunc commode quam per ilium incommode daret. Longe quippe est Deus pronior ad bonum conferendum quam ad malum inferendum. Et hac est SI ENIM UNIUS DELICTO, scilicet Adae, uno uidelicet, non pluribus, MULTI MORTUI SUNT, id est damnati, sicut paruuli non baptizati qui ob aliud non sunt perditi, MULTO MAGIS IN PLURES, id est multos similiter, non in unum tantum hominem, ut absolute uidelicet, non comparatiue, intelligatur, abundare debuit GRATIA DEI ET DONUM IN GRATIAM CHRISTI, id est per done Dei homini illi collate, de plenitudine cuius nos omnes accepimus et qui nobis meritis suds impetrauit quidquid bond habemus. [5:16] ET NON SICUT PER UNUM PECCANTEM, ITA ET DONUM. NAM IUDICIUM EX UNO IN CONDEMNATIONEM: GRATIA AUTEM EX MULTIS DELICTIS IN IUSTIFICATIONEM. ET NON SICUT PER UNUM, scilicet hominem Adam pertransiit subaudis ut supra dixit, PECCATUM, scilicet unum in omnes, hoc est originale, ITA ET DONUM, similiter unum pertransiit per unum hominem, uidelicet Christum, immo multa done ad multos. Et hoc est quod Apostolus in superiori uersu iam comprehenderat, sed repetiit ut probaret, dicens: NAM IUDICIUM QUIDEM etc., hoc est EX UNO peccato, Adae scilicet, est iudicium Dei IN CONDEMNATIONEM posterorum eius, id est deputat eos aeternae poenae tradendos. Sed GRATIA Dei, id est gratuitum remissionis donum. EX MULTIS DELICTIS, tam originali scilicet quam propriis per Christum condonatis, est nobis IN IUSTIFICATIONEM, id est ad poenarum absolutionem. Apparet itaque plura nobis a Christo collate esse ad salutem quam ah Adam ad condemnationem, cum ille uidelicet Adam unum peccatum intulerit mundo, id est unius peccati scilicet originalis poenam, isto uero remissionem tam illius quam caeterorum. Et merito, quia plus oportuit tot et tanta bona istius iuuare quam illius unum delictum, nec magnum aliorum comparatione nocere. Unde Hieronymus. Ad filiam Mauritii, hoc peccatum extenuans, ait: Adae magis parcendum fuit, qui adhuc nouellus erat et nullius ante peccantis et propter peccatum suum morientis retrahebatur exemplo. Tibi uero post tanta documenta, post legem, post prophetas, post euangelia, post apostolos, si delinquere uolueris quomodo indulgeri possit ignoro. [5:17] SI ENIM IN UNIUS DELICTO MORS REGNAVIT PER UNUM: MULTO MAGIS ABUNDANTIAM GRATIAE, ET DONATIONIS, ET IUSTITIAE ACCIPIENTES, IN VITA REGNABUNT PER UNUM IESUM CHRISTUM. Sic expone: quandoquidem per delictum UNIUS, scilicet Adae, et PER UNUM, scilicet delictum. MORS etiam animae REGNAVIT, id est quiete posteros obtinuit, multo conuenientius et iustius PER UNUM IESUM CHRISTUM, omnium bonorum plenitudine perfectum, posteri eius spirituales ACCIPIENTES ABUNDANTIAM diuinae GRATIAE, id est plura bona supra merita ipsorum eis collate, bona dico DONATIONIS ET IUSTITIAE. Donationis solummodo illa done dicuntur quibus nullum est meritum adiunctum sicut in paruulis, iustitiae uero sunt ubi aliquid pro meritis datur. Iustitia quippe dicitur quae unicuique reddit quod suum est. REGNABUNT IN VITA, scilicet aeterna, hoc est uitam quasi regnum, non quasi consulatum, stabilem obtinebunt. Ne mireris hanc sententiam Apostolum saepius memorare, cum maxime Christum in hoc attendat commendare, et ratione ualida uelit adstruere plus de Christo omnibus esse confidendum quam de Adam timendum. Quod ut firmiter memoriae commendet, saepius replicet. [5:18] IGITUR SICUT PER UNIUS DELICTUM IN OMNES HOMINES IN CONDEMNATIONEM: SIC ET PER UNIUS IUSTITIAM IN OMNES HOMINES IN IUSTIFICATIONEM VITAE. IGITUR SICUT PER UNIUS. Quandoquidem per Adam incurrimus damnationem et per Christum adsequimur iustificationem, id est remissionem, igitur per unum hoc et per unum illud confertur. Et hoc est sicut per unius DELICTUM, agitur subaudis, AD CONDEMNATIONEM, ut uidelicet obnoxii sint etiam propter illud morti aeternae. IN OMNES HOMINES tam uidelicet in eos qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adae, ut supra meminit, quam in alios; uel tam in eos qui ante legem fuerunt quam in alits, ut supra quoque meminit. Ita ET PER UNIUS IUSTITIAM agitur ad IUSTIFICATIONEM VITAE, id est ad remissionem peccatorum, quae uitam conferat aeternam IN OMNES similiter HOMINES, non quidem in singulos sed in utraque hominum genera determinata. [5:19] SICUT ENIM PER INOBOEDIENTIAM UNIUS HOMINIS, PECCATORES CONSTITUTI SUNT MULTI: ITA ET PER UNIUS OBOEDITIONEM IUSTI CONSTITUENTUR MULTI. Quod enim non de singulis dicat Apostolus statim sequenba insinuant, ubi solummodo MULTI et non omnes dicuntur. Et plane Apostolus exprimit quomodo supra dixerit priorem Adam [esse] formam, id est similitudinem secundi, id est Christi, in hoc uidelicet quod sicut ille quod suum est transfudit ad posteros, id est peccatum, ita ille quod suum est ad suos, id est gratiam iustificationis. SICUT ENIM. Vere per delictum et iustitiam sic actuary est quia PER INOBEDIENTIAM ET OBEDIENTIAM. Et hoc est Sicut enim etc. Per peccatum Adae multos dicit, non omnes, constitui peccatores, id est aeternae poenae tradi. Ut enim praetermittamus hominem Christum ab omni peccato semper immunem, sunt multi quibus iam per sacramenta ecclesiae peccatum originale condonatum est, et postea propriis condemnantur peccatis; quos nequaquam eo modo quo dictum est peccatores Adam constituit sed ipsimet ipsos, quia non iam peccatum Adae in eis puniri uidetur -- quippe quod iam eis condonatum est -- sed propria ipsorum tantum peccata, quamuis nonnulli, iuxta parabolam Domini de duobus conseruis, dimissa etiam peccata in damnatis atque ingratis redire et fungi ad poenam ita uelint, ut quod iam condonationem accepit, iterum puniatur; cum id plane Apostolus in sequentibus contradicat, dicens sine paenitentia esse done Dei et uocationem. Possumus etiam fortasse [dicere] nullos saluandos ab Adam peccatores, ut determinatum est, constitui, id est aeternae morti subici, sed solos sine sacramento damnatos. PER UNIUS OBEDIENTIAM, qui uidelicet factus est obediens usque ad mortem, CONSTITUENTUR IUSTI, id est ab omni peccato penitus immures etiam per poenam. Nota quod in Adam dicit CONSTITUTI SUNT, in Christo constituentur. Ipsum quidem Adae peccatum in nobis transfusum quasi praesens et determinatum est per poenam sui; iustificatio autem illa per Christum quasi future est adhuc, cum sit occulta, et maxime qui Christiani sunt afflictionibus in hoc mundo subiaceant. Unde Iohannes apostolus: Filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimas. Scimus quondam cum apparuerit, similes ei erimus... etc. et ipse Paulus: Vita, inquit, nostra abscondita est cum Christo in Deum. Non autem segniter praetereundum est quod hoc loco Apostolus de peccato et gratia, per Adam et Christum transfusis, totiens replicat, et quod, quasi necessaria ratione ac manifesta iustitia exigente, adstruit plura per Christum bona, licet non pluribus, debere conferri quam per Adam male, quasi plus in iuuando iste potuerit quam ille in nocendo; quod apertum est. Sed ex hoc, ni fallor, contuendum nobis Apostolus reliquit Deum in incarnatione Filii sui id quoque sibi machinatum fuisse, ut non solum misericordia, uerum etiam iustitia per eum subuenerit peccatoribus et ipsius iustitia suppleretur quod delictis nostris praepediebatur. Cum enim Filium suum Deus hominem fecerit, eum profecto sub lege constituit quam iam communem omnibus dederat hominibus. Oportuit itaque hominem ilium ex praecepto diuino proximum ipsum tamquam se diligere et in nobis caritatis suae gratiam exercere, tum instruendo nos, tum etiam pro nobis orando. Praecepto itaque diuino, etiam pro nobis et maxime per dilectionem ei a&aerentibus, orare cogebatur sicut in Euangelio Patrem saepissime interpellat pro suis. Summa uero eius iustitia exigebat ut in nullo eius oratio repulsam sustineret, quem nihil nisi quod oportebat uelle uel facere unite ei diuinitas permittebat. Quod ipse Apostolus duobus aliis locis diligenter insinuauit, scribens de eo ad Galatas: Factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret et ad Hebraeos: Qui in diebus carnis suae preces sapplicationesque ad eum qui possit illum saluum facere a morte, cum clamore ualido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reuerentia... etc. Homo itaque factus, lege ipsa dilectionis proximi constringitur ut eos, qui sub lege erant nec per legem poterant saluari, redimeret, et quod in nostris non erat meritis ex suis suppleret. Et sicut sanctitate singularis exstitit, singularis fieret utilitate in aliorum etiam salute. Alioquin quid magnum sanctitas eius promereretur si suae tantum saluationi, non alienae sufficeret? Numquid Adam obediendo se ipsum saluasset, quod unusquisque etiam sanctorum per gratiam Deo obtinet? Multo plus aliquid in illo singulari iusto diuina operari gratia debuit. Non sunt etiam copiosae potentis diuitiae quae alios ditare non sufficiunt. Nunc ad illam ueterem humani generis quaerelam et interminatam quaestionem, de originali scilicet peccato quod a primo parente in posteros redundare Apostolus praesenti loco commemorat, ueniendum nobis est, et prout poterimus in eius solutione laborandum. Primo itaque id quaeritur quid originale peccatum dicamus cum quo singuli homines procreantur. Deinde, qua iustitia pro peccato patris innocens filius apud misericordissimum iudicem Deum reus constituatur, quod nec apud saeculares iudices approbaretur; et quod iam ei, qui commisit, dimissum credimus uel in caeteris per baptismum deletum, in filiis puniatur qui nec adhuc peccato consentire ualuerunt et quos proprium non obligat peccatum, damnet alienum et prioris iniquitas patris magis quam proximorum quantocumque grauiores in damnatione trahant. Quam sit etiam crudele et summae bonitati Dei contrarium qui saluare magis quam perdere animas desiderat, ut pro peccato parentis filium damnet quem pro eius minime iustitia saluaret. Pluribus autem modis peccati nomen Scriptura sacra accipit: uno quidem modo et proprie pro ipsa animi culpa et contemptu Dei, id est praua uoluntate nostra qua rei apud Deum statuimur; altero autem modo peccatum dicitur ipsa peccati poena quam per ipsum incurrimus, uel cui propter ipsum obnoxii tenemur. Secundum quam quidem significationem dicuntur peccata dimitti, id est poenae peccatorum condonari, et Dominus peccata nostra portasse, id est poenas peccatorum nostrorum sustinuisse. Et cum aliquis dicitur habere peccatum uel cum peccato adhuc esse, qui tamen per uoluntatem malam non peccat sicut est aliquis iniquus dormiens, tale est ac si adhuc eum obnoxium poenae proprii peccati fateamur. Tertio autem modo ipse Christus ab Apostolo 'peccatum' dicitur, id est hostia pro peccato. Cum itaque dicimus homines cum originali peccato procreari et nasci atque hoc ipsuni originale peccatum ex primo parente contrahere, magis hoc ad poenam peccati, cui uidelicet poenae obnoxii tenentur, quam ad culpam animi et contemptum Dei referendum uidetur. Qui enim nondum libero uti arbitrio potest nec ullum adhuc rationis exercitium habet, quasi eum recognoscat auctorem uel obedientiae mereatur praeceptum, nulla est ei transgressio, nulla negligentia imputanda nec ullum omnino meritum quo praemio uel poena dignus sit magis quam bestiis ipsis quando in aliquo uel nocere uel iunare uidentur. Unde Augustinus , in libro De fide ad Petrum, de anima irrationalium disserens animalium: Ideo, inquit, nec aeternitas irrationabilibus spiritibus data est nec aliquod eis iudicium praeparatur, in quo eis uel beatitudo pro bonis uel damnatio pro malis reddatur operibus. Ideo in eis nulla operum discretio requiretur quia nullam intelligendi facultatem diuinitus acceperunt. Propterea igitur eorum corpora resurrectura non sunt, quia nec ipsis animalibus aut aequitas aut iniquitas fuit pro qua eis aut aeterna beatitudo sit retribuenda uel poena. Idem, in libro Quaestionum LXXXIII, capitulo XXVI: Deus iustus et gubernans uniuersa nullam poenam cuiquam sinit immerito iniligi, nullum praemium immerito dari. Meritum autem poenae peccatum et meritum praemii recte factum est. Nec peccatum aut recte factum imputari cuiquam iuste potest qui nihil propria fecerit uoluntate. Est igitur et peccatum et recte factum in libero uoluntatis arbitrio. Boethius autem libro tertio editionis secundae In Periermenias, quid sit liberum arbitrium diligenter aperiens, ait: Nos enim liberum arbitrium ponimus nullo extrinsecus cogente in id quod pro nobis faciendum uel non faciendum iudicantibus perpendentibusque uideatur, ad quam rem praesumpta prius cognitione perficiendam et agendam uenimus, ut id quod fit; ex nobis [et] ex nostro iudicio principium sumat, nullo extrinsecus aut uiolenter cogente aut impediente. Item: Nos autem liberum uoluntatis arbitrium non id dicimus quod quisque uoluerit, sed quod quisque iudicio et examinatione collegerit. Alioquin multa quoque animalia habebunt liberum uoluntatis arbitrium. Illa enim uidemus sponte quaedam refugere, quibusdam sponte concurrere. Quod si uelle aliquid aut nolle hoc recte liberi arbitrii uocabulo teneretur, non solum hoc esset hominis, sed caeterorum quoque animalium quibus hanc liberi arbitrii potestatem abesse quis nesciat? Sed est liberum arbitrium, quod ipsa quoque uocabula produnt, liberum nobis de uoluntate iudicium. Quotienscumque enim imaginationes concurrunt animo et uoluntatem irritant, eas ratio perpendit et de his iudicat et quod ei melius uidetur, cum arbitrio perpenderit et iudicatione collegerit, facit. Atque ideo quaedam dulcia et speciem utilitatis monstrantia spernimus, quaedam amara, licet nolentes, tamen fortiter sustinemus. Adeo non in uoluntate sed in indicatione uoluntatis liberum constat arbitritun, et non in imaginatione sed in ipsius imaginationis perpensione consistit; atque ideo quarumdam actionum nos ipsi principia non sequaces sumus. Hoc est enim uti ratione, uti iudicatione. Ex his itaque uerbis Boethii patet liberum arbitrium nihil aliud esse quam ipsam animi facultatem deliberandi ac diiudicandi id quod uelit facere, an uidelicet sit faciendum annon quod elegerit sequendum. Unde etiam qui nihil actu deliberat, quia tamen ad deliberandum aptus sit, libero non caret arbitrio. Quam quidem facultatem nemo sani capitis parnulis deesse contradicet sine furiosis aut mente captis qui discretionis iudicium non habent, nec in his quae agunt sola uoluntate uel impetu mentis agitati, non aliqua deliberatione animi commoti, aliquid eos promereri concedet uel poenae uel praemii; nec legibus etiam hominum subiacere ut uel humano iudicio rei pro aliquo censeantur. Unde et ipse Augustinus in libro Quaestionum ueteris et nouae legis, quomodo, inquit, reus constituitur qui nescit quid fecerit? Et Hieronymus, Super Ezechielem: Quamdiu anima in infantia constituta est, peccato caret. Ac rursus obiicies mihi illud supra positum beati Augustini dictum, quod "Deus nullam poenam cuiquam sinit immerito infligi nullum praemium immerito dari" hoc est nulli qui non meruit aut poenam aut praemium conferri. Quod quidem non solum in paruulis, tam propter originale peccatum damnatis quam per solam gratiam baptismatis saluatis, reprehensibile uidetur, uerum etiam in plerisque aliis, -- sicut in Iob percusso et illo quem Dominus sanauit a natiuitate caeco facto, non, ut ait Dominus, quia ipse peccasset aut parentes eius, sed ut manifestarentur opera Dei in illo. Quod diligenter beatus Gregorius attendens, diuersa promissionum genera in primo distinguit Moralium. Quis etiam nesciat Deum non solum promittere, uerum etiam iubere ut inimicis nostris non secundum merita eorum bona retribuamus pro malis, ut nos a Deo per gratiam, quae nos praeuenit uel subsequitur, multa obtinere, non per merita. Unde Apostolus: Si autem ex operibus, iam non ex gratia. Alioquin gratia iam non est gratia. Quid itaque illud Augustini uelit quod primo posuimus et postmodum opposuimus, Deum uidelicet nulli immerito aut poenam inferri aut praemium conferri permittere, non facile absolui posse uideo nisi in eo uim quamdam notemus, quod cum dixerit 'Deus' addit 'iustus' ut uidelicet notet non id Deum ex iustitia permittere, quod tamen aliqua permittat dispensatione, aut ex abundantia caritatis potius fieri iubet quam ex aequitate iustitiae. Est quippe iustitia quae unicuique reddit quod suum est, non plus quam quod suum est aut minus, hoc est id tantum quod ille cui redditur meruit. Si quis autem alicui plus boni conferat quam ille meruit aut minus inferat mali, gratiae est id potius quam iustitiae, sicut e conuerso iniquitatis esse uidetur si quis alicui minus boni uel plus mali reddat quam ille meruit. Ut igitur ad propositum reuertamur, quanta est illa crudelitas aestimanda quam in parnulis Deus exercere uidetur, ubi uidelicet, cum nullum inueniat meritum, grauissimam tamen illam infernalis incendii poenam inducit. Hinc enim illud est Augustini, in libro De fide ad Petrum: Firmissime tene et nullatenus dubites non solum homines iam ratione utentes, uerum etiam paruulos, qui siue in uteris matrum uiuere incipiunt et ibi moriuntur, siue iam nati sine sacramento baptismatis, quod datur in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, de hoc saeculo transeunt, ignis aeterni supplicio sempiterno puniendos; quia, etsi peccatum propriae actionis nullum habuerunt, originalis tamen peccati damnationem carnali conceptione et natiuitate traxerunt. Numquid etiam apud homines iniquissimum iudicaretur si quis innocentem filium pro peccato patris flammis istis transitoriis traderet, nedum perpetuis? Esset utique, inquam, hoc in hominibus iniquum, quibus etiam interdicitur propriae uindicta iniuriae. Sed non ita in Deo qui dicit: Mihi uindicta, ego retribuam et alibi: Ego occidam et ego uiuere faciam. Non enim iniuriam creaturae suae Deus fecit quocumque modo eam tractet, siue ad poenam eam deputet siue ad requiem. Alioquin animalia, quae ad laborem humani obsequii creata sunt, iuste conqueri et murmurare aduersus Creatorem possent. Quibus quidem murmurantibus super se, illud Euangelii responderet: An non licet mihi quod nolo facere? sine illud Apostoli: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: quid me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem uas in honorem, aliud in contumeliam? Nulla profecto ratione cum eo posset contendere. Hac quidem ratione plane profiteor, quoquo modo Deus creaturam suam tractare uelit, nullius iniuriae potest argui. Nec malum aliquomodo potest dici quod iuxta eius uoluntatem fiat. Non enim aliter bonum a malo discernere possumus, nisi quod eius est consentaneum uoluntati et in placito eius consistit. Unde et ea quae per se uidentur pessima et ideo culpanda, cum iussione fiunt dominica, nullus culpare praesumit. Alioquin Hebraei spoliantes Aegyptios furti grauiter arguendi essent, et qui suos occiderunt proximos cum Madianitis fornicantes, non tam ultores quam homicidae siue parricidae iudicarentur. Adeo autem boni uel mali discretio in dininae uoluntatis dispositione consistit, cui hoc attendentes quotidie clamamus: Fiat uoluntas tua ac si ita dicamus: ordinentur optime cuncta ut ad eius iussionem uel prohibitionem eadem fieri alio tempore bonum sit, alio malum, cum pro temporum diuersitate antiqui populi et noui contrariae penitus nonnullae uideantur obseruantiae. Quis enim nesciat antiquo populo prius esse praeceptum ut de sua quisque tribu duceret uxorem, quod omnino modo est inhibitum? et tunc praecipue nuptiis implicari, nunc libertate continentiae frui? et circumcisionem et caetera legis sacramenta quae in summa ueneratione ex praecepto dominico tunc fuerunt, nunc abominabilia esse? Constat itaque, ut diximus, totam boni uel mali discretionem in diuinae dispensationis placito consistere quae optime cuncta nobis ignorantibus disponit, nec quidquam bene fieri dicendum aut male, nisi quod eius optimae uoluntati consentaneum est aut aduersum; ut, quemadmodum proposuimus, quocumque modo Deus tam paruulos quam caeteras suas creaturas tractare uelit, id optime fieri non dubitemus, etiam si eas omnes, ut uoluerit, ad poenam ordinet nec eum iniuriae argui posse quocumque modo eas ordinet, siue ad gloriam sine ad poenam. Sed quia parum est ad diuinae dispensationis commendationem in hac paruulorum damnatione ab iniuria Deum absoluere, nisi etiam aliquam bonitatis eius gratiam ualeamus adstruere, uidetur nobis id quoque agi ex multiplicis gratiae ipsius dispensatione, tam in ipsis uidelicet paruulos quam in alios redundantis. Scimus quippe hanc esse mitissimam poenam, beato in Enchiridion Augustino sic attestante: Mitissima sane omnium poena erit eorum qui praeter peccatum quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt. Quam quidem poenam non aliam arbitror quam pati tenebras, id est carere uisione diuinae maiestatis sine omni spe recuperationis. Quod, ni fallor, conscientiae tormentum ignem perpetuum beatus Augustinus supra nominauit. Credimus etiam huic mitissimae poenae neminem deputari, morte in infantia praeuentum, nisi quem Deus pessimum futurum, si uiueret, praeuidebat et ob hoc maioribus poenis cruciandum. Unde nonnullam in hac remissione uel alleuiatione poenae diuinae bonitatis gratiam percipere parunli non immerito uidentur. Bene etiam Deus ad correctionem nostram hac mitissima paroulorum poena utitur, ut uidelicet cautiores efficiamur ad euitandum propria peccata, cum tales et tam innocentes, quibus nec sepultura uel orationes fidelium conceduntur, damnari quotidie credamus propter aliena; et ampliores ei gratias referamus cum nos ab illo perpetuo igne post multa etiam perpetrata crimina per gratiam suam liberat, a quo minime illos saluat. Voluit etiam statim ostendere in prima et fortasse modica priorum parentum transgressione quam ita in posteris nihil adhuc merentibus uindicat, quantum omnem abhorret iniquitatem et quam poenam maioribus culpis et frequentibus reseruet, si hoc semel commissum in unius pomi reparabilis esu ita in posteris punire non differat. Unde Hieronymus, in Epistola ad filiam Mauritii seu Ad uirginem Deo consecratam: Adae, inquit, magis parcendum fuit, qui adhuc nouellus erat et nullius ante peccantis et propter peccatum suum morientis retrahebatur exemplo. Tibi uero post tanta documenta, post legem, post prophetas, post euangelia, post apostolos, si delinquere uolueris quomodo indulgeri possit ignoro. Sunt etiam in singulorum paruulorum damnatione propriae et familiares quaedam causae, licet nobis occultae, quas ille nouit qui nihil nisi optime disponit. Et nos quidem aliquas huiusmodi ex his quae frequenter accidere uidemus, coniicere possumus. Saepe quippe accidit ut talium paroulorum mortem in uitam suorum parentum dinina gratia conuertat, cum ipsi uidelicet maxime de eorum damnatione quaerentes quam eis per concupiscentiam propriam generatis intulerunt, propriae id culpae totum tribuant et sibi adscribant; et tam ipsi quam caeteri hoc uidentes timidiores in Deum et de peccatis propriis magis compuncti uel resipiscentes efficiantur, cum tam seuerarn in parunlos ex concupiscentia, in qua omnes genuerunt, uiderint sententiam. Ex quo etiam ad continentiae bonum potius inuitamur quam tam periculosae indulgere concupiscentiae per quam tot animae incessanter inferis transmittuntur. -- His uel consimilibus rationibus apparere arbitror Deum de mitissima illa damnatione parnulorum non solum iniuriae non esse arguendum, uerum etiam ex nonnulla gratiae suae tam in paruulos, ut dictum est, quam in caeteros collatione glorificandum. Est igitur originale peccatum cum quo nascimur, ipsum damnationis debitum quo obligamur, cum obnoxii aeternae poenae efficimur propter culpam nostrae originis, id est priorum parentum a quibus nostra cepit origo. In illo enim, ut supra meminit Apostolus, peccauimus, id est peccati eius causa aeternae damnationi ita deputamur, ut, nisi diuinorum sacramentorum nobis remedia subueniant, aeternaliter damnemur. Et notandum quod licet dicamus peccasse paruulos in Adam, ut expositum est, non ideo simpliciter annuamus eos peccasse, sicut nec cum dicimus aliquem tyrannum adhuc uiuere in filiis suis, ideo eum simpliciter uinere concedimus. Damnantur itaque, inquies, qui non peccauerunt, quod est iniquissimum; puniuntur qui non meruerunt, quod est atrocissimum. Sed hoc fortasse quantum ad homines, non quantum ad Deum est concedendum. Alioquin quomodo paruulos quoque poena dilnuii uel incendii Sodomitarum Deus affligens non arguitur? Aut quomodo beatum Iob uel martyres sanctos affligi uel occidi permisit? Denique et Unicum suum morti tradidit. Dispensatione, inquies, commodissima gratiae suae id fecit ; bene et argute. Sic etiam, inquam, homines aliqua saluberrimi consilii dispensatione etiam innocentes pariter ut nocentes affligere possunt nec in hoc peccare, ueluti cum propter alicuius tyranni malitiam boni principes terras eorum depopulantes atque depraedantes, etiam bonis fidelibus qui ei subiecti sunt et possessione, non mente, coniuncti, nocere compelluntur, ut paucorum electorum damno plurimorum utilitati prouideatur. Potest etiam contingere ut aliqui falsi testes, quos tamen refellere non ualemus, aliquem de aliquo imputant quem innocentem scimus. Quorum quidem testimonia postquam id egerint quod eis adiudicatum fuerit, cogimur etiam contra conscientiam nostram grauare innocentem, ut, quod mirabile dictu est, dum legibus obtemperamus, iuste eum puniamus qui iuste non punitur et iuste id agamus quod iustum non est, competenti super hoc deliberatione habita, ne uni parcendo pluribus noceamus. Sic et in paruulorum damnatione cum quod non meruerint plectuntur, multae possunt existere causae diuinae dispensationis saluberrimae, praeter has etiam quas assignaulmus, ut non sit iniquum eos sic puniri, licet non meruerint, qui tali poena tam ipsis quam aliis non inutiliter utitur, ut supra aliquibus non improbabilibus assignauimus opinionibus, ut magis ad gratiam Dei quam ad iustitiam haec mitissima paruulorum poena referenda uideatur, et in quo maxima Dei uidetur crudelitas, magnae dispensatio gratiae sit praedicanda. Nec hoc rationi contrarium est si quod dimissum est in parentibus, puniatur in filiis, licet hoc filii non hic ex culpa contrahant parentum. Aliqua enim pro parentibus satisfactio intercedit et eis tantum sufficiens est, non etiam filiis. Verbi gratia, egerunt Adam et Eua eiecti de paradiso, in sudore uultus et dolore partus uel caeteris afflictionibus paenitentiam de commissa transgressione, et propitiatus est eis Deus propria ipsorum satisfactione. Morte denique corporali cum sint pro illa transgressione quam commiserunt ipsi puniti, nequaquam propter ipsam aeternae morti sunt reseruandi, iuxta illud propheticum: Non iudicabit Dominus bis in idipsum et non consurget duplex tribulatio id est nemo de uno eodemque proprio peccato et corporali et aeterna morte puniendus est. Filiis autem illorum, uidelicet priorum parentum, quibus pariter omnibus etiam pro culpa ipsorum patrum iratus est Deus, tamquam in peccato carnalis concupiscentia conceptis, quam ipsi uidelicet patres ex prima transgressione incurrerunt, singulis propria necessaria est absolutio; quae leuissima nobis instituta est in baptismo, ut pro alieno quo obligamur peccato, aliena fides patrinorum et confessio intercedat. Quippe qui obligatus peccato nascitur, pro ipso quo tenetur, nondum satisfacere pro se ualet sed diuinae gratiae sacramento mundatur. Nec mirum uideri debet si quod indulgetur parentibus, exigatur a filiis, cum ipsa uitiosa carnalis concupiscentiae generatio peccatum transfundat et iram mereatur. Unde Apostolus: Natura filii irae. A qua quidem ira parentes primi satisfactione propria sunt liberati. Potest autem usu euenire ut, cum aliquis pauper dominio alicuius se subingauerit et parnulos suos, ipse tamen postea propriae uirtutis facto aliquo uel pretio libertatem sibi, non filiis, acquirat. In ipsis etiam rerum naturis non incongruam nobis Dominus huius rei similitudinem impressit quae huiusmodi obiectioni satisfacere quodammodo uideatur, cum tam uidelicet ex olinae quam ex oleastri semine nonnisi oleaster nascatur sicut tam ex carne iusti quam ex carne peccatoris nonnisi peccator nascitur; et ex frumento a palea purgato, non purgatum sed cum ipsa palea frumentum producatur, sicut ex parentibus per sacramentum a peccato mundatis, nemo nisi cum peccato nascitur. Utrum autem ex proximis quoque parentibus sicut ex primis peccata contrahamus et multiplicatis originalibus peccatis tanto quisque nascatur deterior quanto posterior, a nonnullis quaeritur. Beatus uero Augustinus in Enchiridion, capitulo XLVI, hoc probabiliter dici consentit ut proximorum quoque parentum peccatis filii obligentur, ubi uidelicet ait: Parentum quoque peccatis paruulos obligari, non solum primorum hominum sed etiam suorum de quibus ipsi nati sunt, non improbabiiiter dicitur. Illa quippe diuina sententia "Reddam peccata patrum in filios" tenet eos utique antequam per regenerationem ad Testamentum Nouum incipiant pertinere. Quod Testamentum prophetabatur cum dicitur per Ezechielem non accepturos filios peccata patrum nec ultra futuram in Israel parabolam illam: "Patres manducauerunt uuam acerbam et dentes filiorum obstupuerunt". Item: Non est instituta regeneratio [nisi] quia uitiosa est generatio, usque adeo ut de legitimo matrimonio procreatus dicat: "In iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea". Neque hic dixit "in iniquitate" uel "peccato". Quia et in illo uno quod in omnes homines pertransiit tam magnum est ut mutaretur uel conuerteretur in necessitatem mortis humana natura, reperiuntur, sicut supra disserui, plura peccata et alia parentum quae et reatu obligant filios, nisi gratia diuina subueniat. [Capitulo XLVII]. Sed de peccatis aliorum parentum ab ipso Adam usque ad patrem suum, disceptari potest utrum omnium malis actibus et multiplicatis delictis originalibus, qui nascitur implicetur, ut tanto peius quanto posterius quisque nascatur. Haec tamen beati Augustini dicta magis ad opinionem aliorum, sicut ipsemet innuit, probabilem, quam ad ipsius assertionem referenda uidentur. Quis namque Ieremiam uel Iohannem Baptistam sanctificatos in utero, longe posteriores quam Cain deteriores nasci arbitretur? Denique et Dominus Iesus ex multis peccatoribus patribus originem ducens secun.dum carnem, longe post Cain natus est ex Virgine, et cum plures quam Cain peccatores haberet antecessores, nihil tamen ei obfuit numerositas talium patrum quorum carnem accepit in Virgine. Sed nec illud in admiratione uenire debet quod, cum originale peccatum condonatur, status immortalitatis qui per ipsum amissus est non recuperatur. Satis quippe ad diuinae gratiae largitatem nobis debet esse, si uel grauissimam et aeternam euitemus mortem quam per illud peccatum incurrimus utramque. Non est autem aliud Deum condonare peccatum quam aeternam eius relaxare poenam. Ad hoc autem, ut arbitror, poena ista corporalis et transitoriae mortis reseruatur, ut eo minus uitam hanc temporalem appetamus quo facilius eam finiri perspicimus et aerumnis subiacere, et eam amplius diligamus quae uere beata est et finem non habet. Haec de originali peccato non tam pro assertione quam pro opinione nos ad praesens dixisse sufficiat. Nunc ad expositionem litterae redeamus. [5:20] LEX AUTEM SUBINTRAVIT UT ABUNDARET DELICTUM. UBI AUTEM ABUNDAVIT DELICTUM, SUPERABUNDAVIT GRATIA: LEX AUTEM SUBINTRAVIT, ac si aliquis quaereret: quid ergo egit lex ante aduentum Christi, si postea Christus adueniens peccata abstulit? respondet quia lex non solum peccata non abstulit sed auxit, ut necessario Christus ad auferendam quoque abundantiam peccatorum descenderet. Et hoc est lex, scilicet scripta, subintrauit post naturalem UT ABUNDARET DELICTUM. Hoc autem dictum est quomodo si dicatur de aliquo: exiuit ut moreretur, id est exiuit et propterea mors est subsecuta, non quod hac intentione exiret. Sic et per hoc quod lex data est populo rebelli, peccatum per transgressionem plurimam abundauit. UBI AUTEM, id est in eodem populo in quo per transgressionem etiam legis scriptae ABUNDAVIT PECCATUM, SUPERABUNDAVIT ET GRATIA Christi, id est bona ab eo gratia, non pro meritis collata, tum quia ibi salutem nostram specialiter operatus est, tam nascendo scilicet quam praedicando. -- unde ait: Non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel -- uel remittendo peccata aut miracula faciendo siue patiendo, resurgendo, ascendendo. Spiritum Sanctum mittendo, quam apostolos et priores electos inde colligens per quos uniuersus postmodum orbis acquisitus est Deo. [5:21] UT SICUT REGNAVIT PECCATUM IN MORTE: ITA ET GRATIA REGNET PER IUSTITIAM IN VITAM AETERNAM, PER IESUM CHRISTUM DOMINUM NOSTRUM. Abundasse peccatum dicit et superabundasse gratiam, quae non solum peccatum abstulit, uerum etiam uirtutes contulit et multiplicauit, tam uisibiliter in miraculis quam spiritualiter in interioribus animae bonis, UT SICUT, id est ad hoc abundauit haec gratia, hoc est dona a Christo gratis collata, ut ipsa REGNET PER IUSTITIAM, id est regnum iustitiae in nobis aedificet, quae omnibus imperet libidinibus et illicitos refrenet motus, praeparando nos ita IN VITAM AETERNAM et hoc PER CHRISTUM se ipsum pro nobis hostiam offerentem. Sicut antea REGNAVIT, hoc est regnum suum et dominium habuit in nobis PECCATUM, ducens nos ita IN MORTEM, scilicet aeternae damnationis. [ ROMANS 6 ] [6:1] QUID ERGO DICEMUS? PERMANEBIMUS IN PECCATO UT GRATIA ABUNDET? [6:2] ABSIT! QUI ENIM MORTUI SUMUS PECCATO QUOMODO ADHUC VIVEMUS IN ILLO? QUID ERGO DICEMUS? PERMANEBIMUS etc Quandoquidem ubi abundauit delictum, superabundauit gratia diceret aliquis: QUID DICEMUS nisi ut perseueremus IN PECCATO, UT in nobis GRATIA ABUNDET sicut in illis? ABSIT, inquit Apostolus ex sua parte, ut hoc concedamus, scilicet perseuerandum umquam esse nobis aliqua occasione in peccato. QUI ENIM uel Si enim, ac si diceret: non est nobis permanendum in peccato quia nec manendum aliquo modo, cum ei SUMUS iam MORTUI, per gratiam scilicet nobis collatam de remissione etiam peccatorum. [6:3] AN IGNORATIS QUIA QUICUMQUE BAPTIZATI SUMUS IN CHRISTO IESU, IN MORTE IPSIUS BAPTIZATI SUMUS? AN IGNORATIS, ac si diceret: in ipso sacramento et similitudine mortis Christi quam accepistis in baptismo, admonemini postquam mortui facti estis peccato non esse uiuendum in illo. Sicut enim ille semel mortHus corpore, semel resurrexit a morte, non ultra scilicet moriturus, ita et uos a morte animae, id est peccato, per gratiam baptismi Christi, non lohannis, liberati, redire ad peccatum non debetis. Et hoc est: numquid uos qui ita opponitis, ignoratis sacramentum, id est sanctificationem, baptismi Christi? hoc scilicet ignoratis quod QUICUMQUE BAPTIZATI SUMUS IN CHRISTO IESU, id est baptismate eius potius quam Iohannis, sumus baptizati in mortem ipsius, hoc est in similitudinem et in significationem corporalis mortis eius? Sicut dictum est, ut uidelicet sicut ille semel mortuus est corpore et resurrexit, ita et nos semel mori peccato nitamur et non iterum uelle peccare, etiamsi per paenitentiam ualeamus resurgere. [6:4] CONSEPULTI ENIM SUMUS CUM ILLO PER BAPTISMUM IN MORTEM: UT QUOMODO SURREXIT CHRISTUS A MORTUIS PER GLORIAM PATRIS, ITA ET NOS IN NOVITATE VITAE AMBULEMUS. CONSEPULTI ENIM. Post similitudinem mortis et sepulturae adiungit etiam resurrectionis, dicens nos ad hoc in baptismo consepultos esse Christo IN MORTEM peccati, id est similitudine triduanae eius sepulturae per quam morimur peccato, accepisse, ad hoc, inquam, UT QUOMODO CHRISTUS semel RESURREXIT, semel, non iterum casurus in mortem, PER GLORIAM Dei PATRIS, id est per potentiam diuinitatis quae specialiter nomine Patris exprimitur; ITA NOS AMBULEMUS per gradus uirtutum quae nouum hominem faciunt, non reuertentes ad uitia quae sunt mors animae. [6:5] SI ENIM CONPLANTATI FACTI SUMUS SIMILITUDINI MORTIS EIUS: SIMUL ET RESURRECTIONIS ERIMUS. SI ENIM. Dixi nos accepisse similitudinem mortis et sepulturae Christi in baptismo, ut similitudinem resurrectionis per nouitatem uitae teneamus. Et merito, quia si COMPLANTATI fuerimus SIMILITUDINI MORTIS Christi, id est si in gratia baptismatis quod est similitudo mortis Christi, firmiter radicati fuerimus sicut ille in obedientia mortis sibi ininnctae a Patre immobilis exstitit, -- quae quidem mors eius fuit quasi plantatio grani fructificandi et multiplicandi sicut ipse dicit: Nisi granum frumenti... etc. SIMUL ERIMUS ET RESURRECTIONIS eius, id est perueniemus per gradus uirtutum ad resurrectloms ems gloriam, sme ad ipsam nouitatem uitae quae est etiam in terris quaedam similitudo futurae uitae, quam resurgendo prius Christus nuntiauit. Nouitas uitae est (ut ait Origenes) ubi ueterem hominem cum actibus suis deponimus et induimus "nouum qui renouatur in agnitione" Dei. Quotidie, si dici potest, ipsa nouitas innouanda est. Sic enim dicit: "Nam et si is qui foris est homo noster corrumpitur sed qui intus est renouatur de die in diem." Qui in fide proficiunt, semper bonds operibus adiiciunt meliora. [6:6] HOC SCIENTES, QUIA VETUS HOMO NOSTER SIMUL CRUCIFIXUS EST, UT DESTRUATUR CORPUS PECCATI, UT ULTRA NON SERVIAMUS PECCATO. Hoc SCIENTES, id est attendentes et considerantes in ipso genere mortis Christi significari quod SIMUL cum Christo sit CRUCIFIXUS in nobis VETUS HOMO, hoc est transgressor Adam, ut quemadmodum scilicet Christus corporaliter cruci, fixus mortuus est, ita spiritualiter in nobis ueterem hominem per baptismum mori credamus et crucifigi, id est omnem transgressionem per quam imitamur ueterem et priorem Adam, condonari. Et hoc est quod exponens subiungit: ita UT DESTRUATUR in nobis totum CORPUS PECCATI, non unum membrum, id est uniuersa peccata, tam originale scilicet quam propria, non hoc tantum uel illa condonentur. Crucifixus quilibet ita totum corpus extensum habet ut mouere membra non possit, tamquam omnia sint mortificata. Per quod quidem significat in baptizatis omnia esse delete peccata. UT ULTRA, hoc est ad hoc nobis gratia remissionis est collate, ut ei, quantum possumus, cohaerentes et in hac munditia permanentes NON SERVIAMUS ultra PECCATO, id est non dominetur nobis longa peccati consuetudo quae etiam nolentes quasi seruos in perpetuum retinet, non tamquam famulos ad horam subiectos habet. [6:7] QUI ENIM MORTUUS EST, IUSTIFICATUS EST A PECCATO. QUI ENIM. Bene dixi crucifixum esse et mortuum in nobis ueterem hominem ut amplius ille in nobis peccato non seruiat, quia MORTUUS quilibet, ut ait Hieronymus, IUSTIFICATUS EST A PECCATO, id est ab opere peccati iam alienus, licet penitus uoluntate peccandi non careat sicut libero caret operandi arbitrio. [6:8] SI AUTEM MORTUI SUMUS CUM CHRISTO, CREDIMUS QUIA SIMUL ETIAM VIVEMUS CUM CHRISTO: SI AUTEM, hoc est si morte peccati imitamur mortem Christi, CREDIMUS, id est id mente firrniter tenemus QUIA SIMUL ETIAM VIVEMUS CUM ILLO, tam corpore quam anima glorificati in perpetuum. [6:9] SCIENTES QUOD CHRISTUS SURGENS EX MORTUIS IAM NON MORITUR, MORS ILLI ULTRA NON DOMINABITUR. Cuius quidem uitae perpetuitatem subiungit, dicens SCIENTES tunc per experimentum quod nunc credimus, QUOD scilicet CHRISTUS RESURGENS EX MORTUIS, id est de inter mortuos quorum unus erat, IAM hic in praesenti saeculo NON MORITUR neque etiam in futuro; et hoc est MORS ILLI ULTRA NON DOMINABITUR. Sed quid est quod ait non dominabitur, quasi dominate prius fuerit et eum tamquam inimicum oppresserit? et fortasse qui usque adeo mortem uisus est expauisse ut diceret: Pater, si possibile est... etc. et iterum: Verumtamen non sicut ego uolo... etc. mori nullatenus uoluit sed permisit? Secundum diuinitatem uero sicut unum est cum Patre, ita et unius est uoluntatis, iuxta quod ipse de se ait: Nemo tollit animam meam a me sed ego pono eam et iterum: Potestatem habeo ponendi animam et iterum sumendi eam. Et Isaias: Oblatus est, inquit, quia ipse uoluit. Desiderauit quidem anima hominis illius salutem nostram quam in morte sua consentire sciebat, et propter illam quam desiderabat hanc tolerabat; sicuti infirtnus uel sauciatus aliquis propter sanitatem quam desiderat, multa tollerat aspera coactus, non spontaneus, per quae sanitatem se adepturum existimat. Quaecumque autem coactus quis sustinet, non utique ue]le sed magis tolerare dicendus est. Nihil quippe affligendo grauat aliquem nisi quod contra eius geritur uoluntatem. Et in nullo quis patitur nisi quod eius uoluntati aduersatur. Anima itaque Christi non tam afflictiones passionum uelle quam tolerare dicenda est sea, quod etiam Christus ipse alibi profitetur, non se uenisse uoluntatem suam facere sed uoluntatem Patris. Unde et pro magno id merito et uirtute reputandum est, cum amore quis Dei suae penitus abrenuntiat uoluntati, immo, et ut alibi Christus ait, adhuc et animam suam oderit. Quodam itaque modo mors ipsa humanitati Christi dominata est, quando eam uidelicet prae angustia sua reformidabat et transire potius quam uenire uolebat. Quasi nolens sustinuit propter ininnctam sibi a Patre obedientiam. Qui etiam sub lege factus est cum omnino legi nihil deberet. Tale est itaque quod ait Apostolus: MORS ILLI ULTRA NON DOMINABITUR ac si diceret: non opprimet nolentem uel non affliget uiolenter innocentem. Quasi enim uiolentiam mors in eum exercuit, cum innocentem et nulli peccato penitus subiacentem oppressit, quae non nisi peccati causa homini est immissa. Potest autem conuenientius distingui quod dictum est IAM NON MORITUR et MORS ILLI ALTRA NON DOMINABITUR, ut uidelicet illud primum ad mortem corporis, secundum uero ad mortem animae referatur. Tale quippe est NON MORITUR IAM ac si dicatur: praesentem uitae mortem, scilicet corporalem, non incurret; tale est uero MORS ILLI ULTRA NON DOMINABITUR ac si dicatur: mors illa ulterior, quae in reprobis corporalem sequitur et etiam post resurrectionem impiis dominatur, eum nullatenus opprimet. Quae uidelicet mors omnibus quos arripit dominatur, quia neminem nisi inuitum detinere potest. Hanc autem distinctionem sequens littera exigere uidetur quae ait: QUOD ENIM MORTUUS EST etc. Hinc enim probat quod mors illa quae ultra est, id est quae post hanc transitoriam sequitur aeterna, illi non dominabitur quia ille semel mortuus est, id est in corpore tantum. [6:10] QUOD ENIM MORTUUS EST PECCATO, MORTUUS EST SEMEL: QUOD AUTEM VIVIT, VIVIT DEO. QUOD ENIM, id est quia, MORTUUS EST PECCATO, hoc est in nullo penitus umquam fuit peccato, sine actuali siue originali, pro quo uidelicet peccato mors illa dominationis debetur, ideo SEMEL tantum, ut dictum est, mori potuit, id est corpore tantum, non anima. QUOD AUTEM VIVIT. Mortuus est, inquam, sed uiuit iam suscitatus et quod fuit, VIVIT DEO. Sicut mortnus fuerat peccato, immo quia mortuus exstitit in praesenti saeculo peccato, necesse est ut in futuro uiuat Deo. Viuit peccato qui uiuendo peccat, uiuit Deo qui ab eius uoluntate non discordat. Quod quidem soli Christo, siue in ipso capite siue in eius glorificatis membris, ueraciter assignatur. [6:11] ITA ET VOS EXISTIMATE, VOS MORTUOS QUIDEM ESSE PECCATO, VIVENTES AUTEM DEO, IN CHRISTO IESU. ITA ET uos. Quod praemisit de capite per similitudinem quamdam ad membra reducit, ut uidelicet peccato moriantur et Deo uiuant. Et quia possent illi dicere se ignorare quando peccato, quando Deo uiuerent, praeueniens atque auferens hanc excusationem, dicit ut saltem pro existimatione sua et capacitate suae intelligentiae id implere studeant. Et hoc est quod ait: EXISTIMATE etc., hoc est ita saltem uiuatis ut uos non reprehendat uestra conscientia, si nondum ad plenum qualiter uinendum sit cognoscatis, quia et si aliter sapitis, ut ipse alibi Apostolus ait, id quoque Dcus uobis reuelabit, corrigendo scilicet uestrae simplicitatis minus doctam existimationem. IN CHRISTO IESU, id est per gratiam uobis in Christo collatam, cum quo uobis collata sunt omnia, non per merita uestra. [6:12] NON ERGO REGNET PECCATUM IN VESTRO MORTALI CORPORE UT OBOEDIATIS CONCUPISCENTIIS EIUS. NON ERGO. Ad superiora illa reuertitur ubi dictum est: Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet? Et multis rationibus interpositis, concludit non esse permanendum in peccato, id est non oportere aliqua de causa peccatum regnare in nobis. Continuatio: quandoquidem sic uiuendum est ut uos existimetis uos mortuos esse peccato. ERGO NON REGNET PECCATUM IN VESTRO MORTALI CORPORE, hoc est non perseueret in fragilitate uestrae carnalitatis. Non dicit 'non sit" sed non regnet, id est non dominando perseueret. Quare autem non dicat 'non sit' insinuat dicens: In uestro mortali corpore, hoc est in fragili et ad peccandum prona humanae naturae substantia. Difficile quippe est, immo quodammodo impossibile ut quandoque nostra haec mortalitas ad peccatum non inclinetur; sed cum humanum peccare sit, diabolicum est, non humanum, perseuerare. Quomodo autem regnet in nobis peccatum et dominium obtineat determinat, subiungens UT OBEDIATIS CONCUPISCENTIIS EIUS. Quasi transitum, non regnum, in nobis habet peccatum quando quod suggerit concupiscentia, ratio refrenat. Tunc uero quasi regnans et dominans stabilem in nobis mansionem facit quando malum quod mente concipimus, opere implemus, uel quod peius est, in consuetudinem ducimus, nolentes id per paenitentiam emendare. Est itaque obedire concupiscentiae peccati, ita ad effectum ducere sicut praua animi concupiscentia, quae peccati est, persuadet. [6:13] SED NEQUE EXHIBEATIS MEMBRA VESTRA ARMA INIQUITATIS PECCATO: SED EXHIBETE VOS DEO, TAMQUAM EX MORTUIS VIVENTES: ET MEMBRA VESTRA ARMA IUSTITIAE DEO. SED NEQUE. Non solum non obediatis malae concupiscentiae, uerum etiam ipsam ita praeuenire uestra prouidentia studeat, ut, cum uoluerit dominari, non possit. Quod quidem facietis, Si non exhibueritis MEMBRA VESTRA ARMA INIQUITATIS PECCATO, hoc est non praeparabitis ea instrumenta conceptae animo iniquitati, id est malae concupiscentiae, ad peccatum opere complendum. Tunc autem praeparamus membra nostra ad malam concupiscentiam ad actum perducendam, quando nimio cibo uel potui indulgemus unde lasciuire facile caro possit, uel quando nos ita componimus atque adornamus ut mulieribus placere ualeamus, uel quando pugillatorie uel gladiatorie insistimus ut per ea quos uoluerimus opprimamus, uel in causis linguam exercemus ut inde pecuniam acquiramus, et quibuscumque modis uel aliquam partem nostri corporis ad aliquid mali operandum facilem siue habilem efficimus. SED EXHIBETE, id est praeparate, VOS DEO, hoc est diuinae uoluntati dicate, utpote per fidem ab eo spiritualiter suscitati a morte animae. Et hoc est TAMQUAM EX MORTUIS VIVENTES. Et quia fides sine operibus mortua est, addit: ET MEMBRA VESTRA, scilicet exhibete, ARMA IUSTITIAE DEO, id est instrumenta quibus Deus ad iusta opera utatur, ueluti si quis abstinentia gulam domet ut quod sibi subtrahit alteri largiatur, uel manus in labore exerceat ut habeat unde tribuat necessitatem patienti, uel aures praedicationi et oculos sacrae lectioni applicet ut alios quoque ualeat erudire, et caetera. [6:14] PECCATUM ENIM VOBIS NON DOMINABITUR: NON ENIM SUB LEGE ESTIS, SED SUB GRATIA. PECCATUM ENIM. Dixi ut exhibeatis membra uestra Deo, et id praecipue debetis propter appositam gratiam Euangelii et grauissimam poenam legis remotam. Et hoc est: PECCATUM, id est lex peccati, hoc est poenae potius quam gratiae. VOBIS ad Christum iam conuersis NON DOMINABITUR, id est non opprimet atque affliget illis intolerabilium poenarum uindictis. Unde causam adnectit dicens: NON ENIM SUB [LEGE], hoc est non ESTIS iam sub legalibus institutionibus obnoxii, tamquam illo legis iugo grauissimo pressi, dentem pro dente, oculum pro oculo et caetera [requirentis]. SED SUB GRATIA Euangelii. Quod, uidelicet Euangelium, testamentum amoris et misericordiae dicendum est Sicut illud timoris et uindictae exstitit. Unde et in laude Christi psalmista praecinit: Diffusa est gratia in labiis tuis hoc est dilatata usque ad inimicos caritas, iuxta quod alibi dicit: Latum mandatum tuum nimis et tota tua resonat praedicatio. Quae quidem ita omnia dimitti praecipit seu persuadet ut incassum operemus remissionem a Deo peccatorum, nisi ommbus omnes iniurias dimittamus. [6:15] QUID ERGO? PECCABIMUS QUONIAM NON SUMUS SUB LEGE, SED SUB GRATIA? ABSIT! QUID ERGO? PECCABIMUS? Occasione praemissorum, quaestionem interserit atque soluit dicens: QUID ERGO? scilicet dicendum est aut tenendum? hoc est quaestionem quasi rationabiliter incurrimus hanc: PECCABIMUS QUONIAM NON SUMUS SUB LEGE SED SUB GRATIA? hoc est libertatem hanc gratiae quam accepimus, conuertemus ad peccandum quia scilicet uindictam hic corporalem non timemus? ABSIT, quia uidelicet non esset hoc libertas sed seruitus. [6:16] ESCITIS QUONIAM CUI EXHIBETIS VOS SERVOS AD OBOEDIENDUM, SERVI ESTIS EIUS, CUI OBOEDITIS, SIVE PECCATI SIVE OBOEDITIONIS AD IUSTITIAM? Et hoc est quod subdit: AN NESCITIS, hoc est tam stolidi estis quod ignoratis QUONIAM SERVI ESTIS EIUS CUI VOS EXHIBETIS SERVOS AD OBEDIENDUM, id est cui uos sponte traditis, non coacti, ut quod praeceperit exsequamini, non attendentes uidelicet an sit faciendum sed quia sit ab eo praeceptum? SIVE PECCATI, id est prauae uoluntatis ducentis AD MORTEM, id est damnationem, quasi suggerere praecipientis praua opera; SIVE OBEDITIONIS, scilicet serui, id est bonae uoluntatis seu praeceptionis cui est obediendum AD IUSTITIAM, hoc est ad aliquam iustam operationem. [6:17] GRATIAS AUTEM DEO QUOD FUISTIS SERVI PECCATI, OBOEDISTIS AUTEM EX CORDE IN EAM FORMAM DOCTRINAE, IN QUA TRADITI ESTIS. [6:18] LIBERATI AUTEM A PECCATO, SERVI FACTI ESTIS IUSTITIAE. GRATIAS AUTEM. Dixi siue peccati siue obeditionis quasi dubitarem cui serui sitis, sed gratias, id est grates DEO, subaudis refero, quod cum fuissetis prius SERVI PECCATI, nunc estis facti serui obeditionis. Et hoc est OBEDISTIS AUTEM EX CORDE, hoc est amore potius quam timore, IN EAM FORMAM, id est secundum illum modum DOCTRINAE IN QUAM a praedicatoribus estis eruditi. Et sic LIBERATI a seruitute peccati, cui uidelicet prius obediebatis, SERVI FACTI ESTIS IUSTITIAE, id est iustae uel rectae uoluntatis seu diuinae praeceptionis, quae non solum iusta, uerum etiam ipsa est appellata iustitia. LIBER III [6:19] HUMANUM DICO, PROPTER INFIRMITATEM CARNIS VESTRAE: SICUT ENIM EXHIBUISTIS MEMBRA VESTRA SERVIRE INMUNDITIAE, ET INIQUITATI AD INIQUITATEM, ITA NUNC EXHIBETE MEMBRA VESTRA SERVIRE IUSTITIAE IN SANCTIFICATIONEM. HUMANUM DICO, ac si diceret: et quia nunc a iugo peccati liberati ad obedientiam iustitiae estis traducti, dico adhortando uos ut in ea perseueretis. Et quia uos infirmos adhuc et carnales intueor, id est pronos relabi ad peccata, humanitus uobis loquor, id est remissius, quam iustum sit, ut uidelicet si non plus, saltem tantum studeatis implere opera iustitiae quantum studuistis iniquitati deseruire. Et hoc est illud humanitus dictum PROPTER INFIRMITATEM carnalitatis eorum, id est quam ex carnalibus trahunt desiderius. Quod statim adiungit, dicens SICUT ENIM, ac si diceret: uere humanitus uobis dico quia hoc, ut uidelicet sicut olim EXHIBVISTIS, id est aperte atque impudenter praeparastis MEMBRA VESTRA SERVIRE IMMUNDITIAM, id est carnalibus turpitudinibus sicuti luxuriae uel gulae, ET INIQUITATI, id est spiritualibus uitiis sicut est ira uel odium in alterum seu cupiditas rei alienae; illis, inquam, exhikuistis seruire AD INIQUITATEM, scilicet perpetrandam, ut uidelicet peruersum mentis desiderium in effectum duceretur, ITA NUNC praeparate illa SERVIRE IUSTITIAE, id est iustis desideriis IN SANCTIFICATIONE, id est in effectum sancti operis. Qui non tam ex infirmitate quam ex studio peccant, membra sua praeparant ad iniquitatem, sicut nonnulli calidis utuntur ut luxuriae uel salsis ut potui uacare diutius possint, atque ipsa sui corporis membra saepe contra ipsorum naturam ad turpitudines cogunt. Manum quoque suam ad iniquitatem perpetrandam praeparat, si ei gladium prouidet quem in eum quem odit exerceat. E contrario, membra sua iustitiae praeparat, si ea sic temperare satagit et coercere ne ad illicita prorumpant, sed ad coronam proficiant; quibus quidem cum potuit non est transgressus, immo uiriliter in eis omnem prauae suggestionis impetum extinxit et quae eis potuit ad bene operandum monstrauit, ut oculis sacras litteras, auribus lectiones, manibus eleemosynarum munera uel religiosi laboris instrumenta. [6:20] CUM ENIM SERVI ESSETIS PECCATI, LIBERI FUISTIS IUSTITIAE. CUM ENIM. Bene dixi quia liberati modo a peccato, serui facti estis iastitiae, quia e contrario olim SERVI existentes PECCATI, LIBERI FUISTIS IUSTITIAE, id est a seruitio iustitiae alieni. Locus a contrariis: sicut seruus iustitiae dicitur qui ei famulatur, ita e contrario liber eius dicitur qui ab eius seruitio remotus est, id est qui eam implere non curat. [6:21] QUEM ERGO FRUCTUM HABUISTIS TUNC, IN QUIBUS NUNC ERUBESCITIS? NAM FINIS ILLORUM MORS EST. QUEM ERGO, hoc est quandoquidem olim ita peccato seruistis, a iustitia penitus alieni, quem TUNC FRUCTUM, id est utililitatem, HABUISTIS, scilicet supra positis, immunditia scilicet et iniquitas? IN QUIBUS, id est de quorum perpetratione NUNC ERUBESCITIS. Et hoc est FINIS ILLORUM, id est ad quod ducit uel effectus proprius eis debitus, MORS EST, animae uidelicet, id est perpetuae cruciatus poenae. [6:22] NUNC VERO LIBERATI A PECCATO, SERVI AUTEM FACTI DEO, HABETIS FRUCTUM VESTRUM IN SANCTIFICATIONEM, FINEM VERO VITAM AETERNAM. NUNC VERO LIBERATI A PECCATO, hoc est a graui malae consuetudinis ingo, HABETIS iam hic FRUCTUM VESTRUM IN SANCTIFICATIONEM, hoc est ipsam remissionem peccatorum qua sanctificati estis, habetis pro remuneratione. FINEM VERO, id est exitum ad quem haec sanctificatio perducit, habetis iam uobis praeparatum, VITAM AETERNAM. Merito finem dicit tam uitam quam mortem animae aeternam, quae, uita ista corporis et morte temporali finitis, extremae consequuntur. [6:23] STIPENDIA ENIM PECCATI, MORS. GRATIA AUTEM DEI, VITA AETERNA, IN CHRISTO IESU DOMINO NOSTRO. STIPENDIA ENIM. Ad duo illa praemissa NAM FINIS ILLORUM etc., et NUNC VERO LIBERATI etc., ista duo subnectit: STIPENDIA ENIM etc, et GRATIA AUTEM DEI etc., ostendens uidelicet qualiter ad illos duos fines quos distinxit, mortem scilicet et uitam, perueniatur, ad mortem quidem ex iustitia, ad uitam autem ex gratia per Christum ante collata. Non sunt enim condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis. Unde bene remunerationem peccati de morte uocat stipendium, remunerationem autem obedientiae Dei de uita aeterna, non stipendium, sed gratiam nominat. Stipendium quippe a 'stipe' nomine et 'penso-pensas' uerbo dicitur. Stipes autem uel stips dicitur merces quae militibus redditur, pensato eorum labore siue considerata dominorum utilitate. Haymo uero sic ait: Stipendia id est remuneratio; stipendium dicitur a stipe pendenda, id est substantia ponderanda. Antiquitus enim potius ponderabatur pecunia quam numerabatur. Sic continua: dixi quia finis illorum, id est immunditiae et iniquitatis, mors est, et bene quia omnis peccati stipendia sunt, id est iusta et debita remuneratio mors, his uidelicet qui in eo perseuerant. Sed VITA AETERNA potius est gratia Dei dicenda quam stipendia nostra, id est gratis potius nobis collata quam meritis nostris debita, et hoc per Christum Iesum per quem Deo reconciliati sumus. [ ROMANS 7 ] [7:1] AN IGNORATIS FRATRES -- SCIENTIBUS ENIM LEGEM LOQUOR -- QUIA LEX IN HOMINE DOMINATUR QUANTO TEMPORE VIVIT? AN IGNORATIS. Dixerat superius Apostolus: NON ENIM SUB LEGE ESTIS SED SUB GRATIA, et rursus hic nouissime adiecit: PER IESUM CHRISTUM Dominum nostrum potius quam per legem nos hanc gratiam uitae aeternae assecutos. Unde quia aliquis posset quaerere: post legem datam, quomodo aliquis sine eius obseruatione saluari potest? quaecumque apponatur gratia? conuenienti similitudine Apostolus talem praeuenit et soluit quaestionem, ostendens uidelicet quod quemadmodum mulier, priore uiro defuncto, potest ad alium inculpabiliter transire, ita populus Dei, prius iugo legis alligatus quasi mulier uiro cui debet obedire, potest, lege iam defuncta, ad libertatem Euangelii sine culpa meare. "Usque ad Iohannem enim", qui interpretatur 'gratia Dei' hoc est usque ad tempus gratiae singularis aduentus Christi, "lex et prophetae". Quod quidem tempus, sicut in Epistola ad Hebraeos ipse commemorat Apostolus, de mutatione scilicet Testamenti, hoc est de interitu Veteris et natinitate Noui, Dominus per Ieremiam promiserat dicens: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus... etc. Continuatio: dixi nos iam non esse sub lege, nec iam post Christum eam nobis esse necessariam insinuaui. Nec hoc quidem mirabile uideri debet quia numquid IGNORATIS, FRATRES, hoc est non credo quod ignoretis, QUIA LEX IN HOMINE DOMINATUR, id est ei ab homine est obediendum quamdiu ipsa VIVIT, id est toto tempore quod ei a Domino praefinitum est et concessum, ut eius obedientia ualeat et integre in ipsis etiam figuralibus praeceptis custodiatur. Quod autem interponit: SCIENTIBUS ENIM LEGEM LOQUOR, id est uobis qui legem iam dudum didicistis, ostendit hanc inuectionem ad eos qui ex Iudaeis crediderant specialiter spectare, de quibus quasi causam hic interserit quod id quod dicit, non ignorent, quia legem didicerunt quae hoc docet, tempus uidelicet eam habere praefixum sibi a Deo et determinatum, ut non semper, ut dictum est, uiuat, sicut supra posito Ieremiae testimonio confirmatur siue aliis Veteris Testamenti locis. [7:2] NAM QUAE SUB VIRO EST MULIER, VIVENTE VIRO, ALLIGATA EST LEGI: SI AUTEM MORTUUS FUERIT VIR, SOLUTA EST A LEGE VIRI. [7:3] IGITUR VIVENTE VIRO, VOCABITUR ADULTERA SI FUERIT CUM ALIO VIRO: SI AUTEM MORTUUS FUERIT VIR EIUS, LIBERATA EST A LEGE: UT NON SIT ADULTERA SI FUERIT CUM ALIO VIRO. NAM QUAE. Probat competenti similitudine quia lex ex eo tempore tantum quo uiuit, dominari habet populo subiecto, quia et uir quilibet uxori sibi alligatae non habet dominium nisi dum uiuit. Et hoc est: Nam quae SUB VIRO EST, MULIER, id est ei tamquam superiori copulata est, eo VIVENTE ALEIGATA EST LEGI eius, id est legi maritali, ut uidelicet alii nubere non possit. IGITUR VIVENTE, quia scilicet ita est alligata legi matrimonii. [7:4] ITAQUE FRATRES MEI ET VOS MORTIFICATI ESTIS LEGI PER CORPUS CHRISTI: UT SITIS ALTERIUS, QUI EX MORTUIS RESURREXIT, UT FRUCTIFICAREMUS DEO. ITAQUE FRATRES. Praemissam adaptat modo similitudinem dicens: et ita, hoc est ad hunc modum, uos, qui primitus legi uiuebatis per obedientiam ei subiecti, mortui iam facti ESTIS ei PER CORPUS CHRISTI, hoc est per ipsam praesentiam ueritatis in Christo uobis exhibitam. Cuius quidem ueritatis umbra in lege praecessit. Postquam enim res ipsa uenit quae per se sufficit, iam non opus est figuris illis quae in signum rei futurae praecesserunt et in spe tantum illius uenerabiles exstiterunt, ne si etiam figurae illae adhuc perseuerarent, adhuc exspectaretur futurum quod iam est praeteritum; et Iudaei adhuc de sua uetustate gloriantes, nostrae insultarent nouitati et amplius de operibus ipsis quam de fide Christi nonnulli considerent, quam sine operibus minime sufficere crederent. Notandum uero quod cum, iuxta similitudinem inductam conuenientius dicendum uideretur legem nobis fuisse mortuam , quam nos legi; quia tamen eadem est sententia, nihil refert siue hoc siue illo modo dicatur. UT SITIS ALTERIUS, id est Christi, eius tantum obedientiae atque euangelicae doctrinae praeceptis alligati. At ne quis opponeret ipsum quoque Christum iam fuisse mortuum et sic a iugo eius iam suos absolutos esse, prouide adiunxit: QUI EX MORTUIS RESURREXIT, hoc est de inter mortuos propria uirtute in uitam se erexit perpetuam UT spe et desiderio eiusdem gloriae nos accensi FRUCTIFICEMUS, non mundo sed DEO, hoc est spiritualibus bonis quibus oblectatur Deus potius abundemus quam mundanis et terrenis quae Iudaei semper auide requirebant; quorum, iuxta litteram quam insistunt, nulla nisi terrena promissio reperitur, ut ita mundo potius quam Deo fructificare ex promissione legis dicendi essent. Quod enim Deus illum durae ceruicis populum amplius desiderare nouerat, eis promittebat, ut sic magis eos qui carnales erant, id est carnalibus potius quam spiritualibus bonis intenti, ad obedientiam alliceret. Et attende quod cum ad hoc quod praemisit: UT SITIS ALTERIUS QUI EX MORTUIS RESURREXIT, adiunxit: UT FRUCTIFICEMUS DEO, non ait 'ut fructificetis', sed ut nos et uos pariter, id est omnes, fructificemus, siue praedicando siue obediendo. [7:5] CUM ENIM ESSEMUS IN CARNE, PASSIONES PECCATORUM, QUAE PER LEGEM ERANT, OPERABANTUR IN MEMBRIS NOSTRIS, UT FRUCTIFICARENT MORTI. CUM ENIM ESSEMUS. Dixit UT SITIS ALTERIUS, discipuli scilicet et imitatores quam hucusque fuistis, UT fructificetis DEO, hoc est ut sitis spirituales per desiderium potius quam carnales sicut olim fuistis, temporalem legis promissionem sequentes. Et merito sic monet quia tunc per illam legis promissionem uos, carnalium desideriorum amatores, nequaquam spiritualem Deo fructum reddere poteratis sed morti potius, id est mortalem et damnabilem habebatis fructum, magis ac magis semper per concupiscentiam terrenis adhaerentes, iuxta quod scriptum est: Crescentem sequitur cura pecuniam. Et alibi: Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit. Sic lege: CUM ESSEMUS IN CARNE, id est carnalibus, non spiritualibus desideriis inhiantes, PASSIONES PECCATORUM, id est concupiscentiae dinersae nos peccare facientes, ut sit quasi intransitiue dictum PASSIONES PECCATORUM, id est quae peccata erant, sicut dicitur 'creatura salis' uel 'substantia aut corpus lapidis', id est creatura quae est sal uel substantia aut corpus quod est lapis. QUAE quidem PASSIONES ERANT PER LEGEM, laudantem scilicet atque pollicentem eorum quae multum desiderabant magnam abundantiam, terram uidelicet optimam, lacte et melle manantem, et pacem et prosperitatem in ea maximam et uitam longaeuam et quidquid ad terrenam pertinet felicitatem, quae praecipue desiderabant. Et quorum quidem laude, promissione et spe, amplius in eorum desiderium accendebantur quam si ea minime sperarent uel tanta esse didicissent. A quibus enim desperamus, non multum aut diu eorum desiderio tenemur. OPERABANTUR IN MEMBRIS UT FRUCTIFICARENT MORTI, hoc est damnationis mortalem nobis acquirebant exitum. Concupiscentiae operantur in membris quando conceptum mente desiderium per aliquod membrum opere implemus, ut per genitalia libidinem, per manus furtum aut rapinam. [7:6] NUNC AUTEM SOLUTI SUMUS A LEGE MORIENTES, IN QUO DETINEBAMUR, ITA UT SERVIAMUS IN NOVITATE SPIRITUS, ET NON IN VETUSTATE LITTERAE. NUNC AUTEM ABSOLUTI SUMUS ab obedientia illa legis quae pro remuneratione, ut dictum est, temporalium impendebatur ITA UT iam SERVIAMUS Deo, mente potius quam opere spirituaiiter illas legis figuras magis quam corporaliter adim, plentes, sicut alibi dicitur: Littera enim occidit, spiritus autem uiuificat. IN NOVITATE SPIRITUS, hoc est in spiritualibus desideriis et intelligentia quae ante non erant, ET NON IN VETUSTATE LITTERAE, id est in antiquis operibus quae iuxta litteram tantum fiebant, sicut erat carnalis circumcisio, obseruatio sabbati, sacrificia et alia innumera. Quaerit fortassis aliquis cur etiam promissionem aeternae uitae lex non habuerit, ut non solum terrenorum, uerum etiam caelestium donorum desideriis amplius ad obediendum populus alliceretur? Sed quia imperfecta habuit praecepta sicut alibi idem commemorat Apostolus, dicens quia lex ad perfectum nihil adduxit, et Veritas per semetipsam: Audistis quia dictum est antiquis... etc. et Nisi abundauerit iustitia uestra... etc. non potuit eius esse remuneratio perfecta, nec terrenis desideriis caelestia competebant neque Deo aliquis, tam pro terrenis quam pro caelestibus seruiens, aptus esse potest. Unde Veritas per semetipsam admonet, dicens Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua hoc est ne admisceas in aliquo opere tuo terrenam intentionem caelesti, ut simul pro transitoriis et aeternis bonis obedias Deo Sed fortasse dum propositae quaestionis nodos soluere cupimus, maiores ex ipsa solutione incurrimus. Cum enim in lege de dilectione etiam Dei et proximi praeceptum sit et haec duo praecepta sufficiant ad uitam -- unde et Dominus diuiti quaerenti quid faciendo uitam aeternam possideret respondit ut haec duo praecepta seruaret et sufficerent, et Paulus ipse plenitudinem legis esse dilectionem profitetur -- mirabile uidetur quod lex ad perfectionem nihil duxerit et quod ipsa non suffecerit ad uitam, ut merito propter hoc euangelica deberet abundare iustitia. Reuera quidem praecepta legis, sine de dilectione siue de aliis, ad perfectum non adduxerunt, hoc est ad salutem sufficere non poterant; sed necesse erat ut ueniret Christus qui est finis et consummatio legis, cum uidelicet sine ipso in lege promisso lex adimpleri nullatenus ualeret. Sed et si diligenter uerba legis scrutemur, nusquam lex nomen 'proximi' nisi ad homines eius populi, hoc est Iudaici, extendit , nec usquam apud nos in tota lege Moysi scriptum reperitur: Diliges proximum tuum sed: Diliges amicum tuum. Quod quidem et Dominus ipse diligenter attendens, cum ei mandata legis diues interrogatus recitaret et diceret: Diliges proximum tuum sicut te ipsum, proximum pro amico uel benefactori poni ex adiuncta parabola patenter insinuauit, ostendens ex ipso diuitis iudicio eum tantum qui misericordiam impenderat illi qui inciderat in latrones, proximum eius exstitisse. Ac per hoc manifestum est, cum dilectio proximi ad amicum tantum secundum litteram legis accommodetur, nequaquam praeceptum dilectionis quod in lege est, perfectum esse sicut est Euangelii in quo praecipimur etiam inimicos diligere atque eis quoque benefacere, ut simus perfecti sicut Pater caelestis, qui solem suum facit oriri super bonos et malos. Quod quidem ipse attendens Apostolus, non ait: qui diligit proximum iustitiam uel Euangelium adimplet, sed: legem adimplet. At uero rursum grauem quaestionis nodum incurrimus quod diuiti interroganti, quid faciendo uitam aeternam possideret et ab ipso postea recitatis duobus de dilectione Dei et proximi mandatis, respondit ei dicens: Hoc fac et uiues praesertim cum ipse alibi dicat: Si enim diligitis eos qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? Sed profecto nemo melius uel proximus uel amicus intelligendus erat quam is quem designabat Samaritanus ille qui misericordiam uulnerato impenderat, hoc est Christus, qui profecto proximus erat Iudaeis tam cognatione quam uerae caritatis affectu uel beneficiis innumeris, sine scilicet praedicando siue miracula faciendo. Si ergo diues ille omnem tunc proximum siue amicum diligeret, utique et Christum, et sic ei et praeceptis eius cohaerendo uitam utique mereretur aeternam. Nec tamen ideo praeceptum de dilectione proximi, id est amici uel benefactoris, quod lex dederat, perfectum exstiterat, cum nequaquam omnem homi nem comprehenderet, tam amicum scilicet quam inimicum, licet etiam in tempore Christi sufficere propter ipsum Christum uideretur, immo per ipsum Christum qui iam aduenerat et proximus, ut dictum est, factus fuerat; perfectionem autem tunc haberet mandatum siue lex, si ex se ita sufficeret ut nihil umquam ad integritatem iustitiae deesset obedientibus sibi, nec opus esset aliud adiungi. Quod nequaquam uerum est, cum ante aduentum Christi, illorum qui tunc erant proximorum et amicorum dilectio imperfecta esset nec usque ad inimicos extenderetur, sicut postea per Christum extensa est. Quod uero supra diximus proximum in lege secundum litteram non omnem hominem accipi, non solum ex ipsa lege uerum etiam ex nonnullis ecclesiasticorum doctorum testimoniis adstrui potest. Unde Ambrosius, Super epistolam Pauli ad Romanos, ubi scriptum est: "Nemini quidquam debeatis" etc.: Pacem uult, inquit, nos habere, si fieri potest cum omnibus, dilectionem uero cum fratribus. Et hoc erit nulli quidquam debere, unicuique pro loco suo officium exhibere. Item infra: "Dilectio proximi malum non operatur." Malum non operatur quia bona est dilectio, nec peccare potest per illam quae legis perfectio est. Sed quia tempore Christi addi aliquid oportuit, non solum proximos sed inimicos diligi praecepit. Unde "Plenitudo legis est dilectio" ut iustitia sit diligere proximum, abundans uero et perfecta iustitia etiam inimicos diligere. Haec caelestis iustitia est, haec Deo Patri similes facit, qui et non colentibus se annua dona largitur. Nec nos latet plurimos sanctorum patrum in ipso de dilectione proximi mandato omnem hominem proximum intelligere atque id uerisimilibus confirmare rationibus. Unde Augustinus, De doctrina Christiana, libro I: Utrum ad illa duo praecepta etiam dilectio pertineat angelorum quaeri potest. Nam quod nullum hominum exceperit qui praecipit ut proximum diligamus, et Dominus ostendit et Paulus apostolus. Item: Duo praecepta protulerat atque in eis pendere totam legem prophetasque dixerat. Item: Dominus ait: "Vade et fac similiter", ut uidelicet eum esse proximum intelligamus cui uel exhibendum est officium misericordiae si indiget, uel exhibendum [esset] si indigeret. Ex quo est iam consequens, ut etiam ille a quo nobis uicissim exhibendum est proximus sit noster. Proximi enim nomen 'ad aliquid' est, nec quisquam esse proximus nisi proximo potest. Item: Paulus dicit: "Nam non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum." Item: Quisquis ergo arbitratur non de omni homine Apostolum praecepisse, cogitur fateri, quod scelestissimum est, uisum fuisse Apostolo non esse peccatum si quis aut non Christiani aut inimici adulterauerit uxorem... etc. Item: Iamuero si uel cui praebendum, uel a quo nobis praebendum officium misericordiae, recte proximus dicitur, manifestum est hoc praeceptum quo iubemur diligere proximum, etiam sanctos angelos contineri a quibus misericordiae impenduntur officia. Haec quidem diligentissimi doctoris nostri Augustini iuxta Apostoli uerba omnino conuincere uidentur proximum in lege omnem hominem intelligendum. Alioquin per proximi dilectionem nequaquam impleri lex uideretur, quae etiam de alienigenis multa praecipit quorum offensio sicut et proximorum uitanda est. Sed cum duo sint dilectionis rami, dilectio scilicet Dei cuius Veritas ipsa "primum et maximum" dicit esse "mandatum", et dilectio proximi, quomodo per dilectionem proximi lex impletur, nisi haec dilectio illam quoque complectatur, cum nemo rectius nobis proximus uel amicus sit intelligendus quam ipse conditor noster et redemptor, a quo tam nos ipsos quam omnia bona habemus, sicut ipse commemorat Apostolus dicens: Quid autem habes quod non accepisti? De cuius quidem circa nos ineffabili caritate alibi dicit: Commendat autem suam caritatem Deus in nobis quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Item rursum: Proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Et per semetipsum Filius ait: Maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam... etc. Unde hunc specialiter proximum in hoc dilectionis mandato Origenes intelligens, in sequentibus huius epistolae ait: Si diligentius requiras quis sit proximus noster, disces in Euangelio illum esse qui iacentes nos uulneratos ad stabulum ecclesiae detulit, et stabulario uel Paulo uel ei qui ecclesiae praeest duos denarios Veteris ac Noui Testamenti ad nostrae curae concessit expensas. Hunc proximum si diligamus, legem implemus. "Finis enim legis Christus"... etc. Cum itaque proximi nomen etiam Deum et maxime ipsum comprehendat -- neque enim aliter dilectio proximi legem impleret -- constat profecto per ipsam quoque sicut et per dilectionem Dei legem impleri, quia qui Deo uere per dilectionem cohaeret, nullum eius praeceptum contemnit, sicut scriptum est: Si quis diligit me, sermonem meum seruabit. Quomodo etiam uera potest esse dilectio quae caritas dicitur nisi ad Deum referatur? [Unde] et ipse Augustinus, De doctrina Christiana, libro IV: Caritatem uoco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum, et se atque proximo propter Deum. Idem, libro De moribus ecclesiae contra Manichaeos: "Scriptum est quia propter te afficimur tota die". Caritas non potuit signari expressius quam quod dictum est propter te. Quisquis ergo caritate Deo cohaeret, qua uidelicet sola discernuntur filii Dei a filiis diaboli, atque ideo eius obtemperare satagit praeceptis, implere studet tam ea quae pertinent ad alienos quam quae attinent ad proximos; et in utrisque pariter diuinam sequi uoluntatem nititur. Nihil igitur refert ut salua reuerentia patrum seu fratrum loquamur, et longe a perfectione Euangelii legem absistere fateamur, omnemque insuper tam apostolicam quam euangelicam auctoritatem conseruemus, nihil, inquam, refert siue proximum in lege omnem hominem intelligamus siue minime, dummodo, ut dictum est, in proximo comprehendatur Deus et dilectionem quoque Dei dilectio includat proximi. Quippe cum dicitur Diliges proximum tuum atque additur sicut te ipsum, quomodo implere id possemus, nisi et nos ipsos diligeremus? Quomodo autem diligere uel nos ipsos possumus, si mandata Dei contemnentes inique agamus? Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam. [7:7] QUID ERGO DICEMUS? LEX PECCATUM EST? ABSIT! SED PECCATUM NON COGNOVI, NISI PER LEGEM: NAM CONCUPISCENTIAM NESCIEBAM, NISI LEX DICERET: NON CONCUPISCES. QUID ERGO DICEMUS? LEX PECCATUM EST? Continuatio: dixi PASSIONES PECCATORUM per legem olim operari, ut utile etiam nobis esset a lege absolui quasi a peccato. QUID ERGO DICEMUS? id est quid de lege sentiendum est quam bonam putabamus? Numquid iam ipsa non uidetur potius mala dicenda esse quam bona? Et hoc est quod quasi sibimet obiiciendo ait: Numquid lex peccatum est? hoc est ad damnationem potius quam ad salutem pertrahens, ut uidelicet damnationem potius quam salutem nobis promereatur et solummodo nocere, non inuare, queat, et nihil in se boni habeat magis quam peccatum? ABSIT, ut hoc uidelicet credamus. SED PECCATUM, id est immo potius peccato contraria est, ipsum penitus docendo et prohibendo ut caueatur, ita ut non solummodo facta, uerum etiam concupiscentias inhibeat sicut et Euangelium; sed longe minus, cum ipsa uidelicet ad ea tantum quae proximi sunt eas restringit, dicens: Non concupisces rem proximi tui nec desiderabis quae illius sunt. Quare autem necesse esset peccatum doceri a lege praemittit, dicens quia ante documentum legis, in quo praecipue peccabatur ignorabatur, uidelicet in corde magis quam in opere. Et hoc est quod de se dicit in persona generali hominum quorum iam per transgressionem priorum parentum obtenebrata mens erat, ut potius opera quam desideria culparent: PECCATUM NON COGNOVI id est discretionem ad ueram notitiam peccati non habui, NISI PER documentum legis quia id in quo, tantummodo uidelicet uel maxime, peccatur, id est concupiscentiam, peccatum esse ignorabam. Et hoc est quod subponit: NAM CONCUPISCENTIAM, id est, prauum animi desiderium, in ambitione scilicet terrenarum uel carnalium uoluptatum, NESCIEBAM esse, uidelicet quod ipsa esset peccatum, NISI LEX id docendo DICERET: NON CONCUPISCES, hoc est non interdiceret concupiscentiam,licet non generaliter de rebus, ut dictum est, proximi. Nota quia cum dicitur NON CONCUPISCES, simul et docetur peccatum et prohibetur, ut uidetur. Unde legem penitus bonam esse conuincit, quia quidquid suum est bonum est, siue in docendo scilicet siue in prohibendo; nec uitio legis sed hominum est imputandum si peccatum post legem abundauit, et deteriores et inexcusabiliores effecti sumus post doctrinam praeceptorum et negligentiam eorum quam ante, secundum quod scriptum est: Seruus sciens et non faciens uoluntatem domini sui, uapulabit multis et iterum: Melius est non nosse uiam ueritatis quam post agnitam retro abire. Bene itaque dictum est: ABSIT ut lex peccatum sit, hoc est inutilis et mala ex se. Sed tamen occasionem peccati, quod ante non erat, ex ipsa accepimus sicut ex nonnullis bonis, quae Deus creat, saepe concupiscentiam incurrimus si his careamus, uel superbiam si ipsa habeamus. Nec tamen ideo mala sunt ipsa dicenda, si male ipsa desideremus uel male ipsis utamur. [7:8] OCCASIONE AUTEM ACCEPTA, PECCATUM PER MANDATUM OPERATUM EST IN ME OMNEM CONCUPISCENTIAM. SINE LEGE ENIM PECCATUM MORTUUM ERAT. Sic lege: PECCATUM, id est poena et afflictio huius uitae temporalis quam ex culpa priorum parentum sustinemus, OPERATUM EST IN nobis OMNEM CONCUPISCENTIAM, quorumlibet scilicet terrenorum bonorum, ut per eorum uidelicet abundantiam omnem praesentium aerumnarum euitemus anxietatem. Et quomodo id operata sit demonstrat, dicens: ACCEPTA OCCASIONE PER MANDATUM, id est per legis obedientiam haec terrena bona promittentis. Quia enim lex propter obedientiam sui hoc promittebat, non uidebamur peccare, quantumcumque illa concupisceremus. Si requisitam obedientiam impenderemus. Hoc autem quod hoc loco PECCATUM nominal, ipsum fomitem, id est nutrimentum, peccati esse insinuat; de quo nobis in praecedenti libello, Cum de originali peccato ageremus, non est praetermissum. SINE LEGE ENIM, id est antequam lex praecepta et promissiones afferret. PECCATUM illud, id est fomes ille, ut dictum est, peccati, etsi tunc erat quasi mortuum erat quia minores habebat uires ad excitandam concupiscentiam quam postea. Quo enim certius id quod desideramus exspectamus, amplius in eius concupiscentiam accendimur. Sicut supra meminimus. [7:9] EGO AUTEM VIVEBAM SINE LEGE ALIQUANDO. SED CUM VENISSET MANDATUM, PECCATUM REVIXIT. EGO AUTEM VIVEBAM ALIQUANDO, id est aliquo modo, Si non ex toto, morte illius fomitis carebam et quasi sine concupiscentia eram ad comparationem subsecutae post legem concupiscentiae. SED CUM VENISSET MANDATUM lege data. REVIXIT PECCATUM, hoc est post praeceptum inualuit concupiscentia uel reuixit in prole quod praecessit in parente, id est concupiscentia ita est in nobis post praeceptum excitata sicut in primis parentibus post praeceptum inchoate, praesertim cum saepe etiam ardentius desideratur quod prohibetur, iuxta illud poeticum: Nitimur in uetitum semper cupimusque negate. [7:10] EGO AUTEM MORTUUS SUM: ET INVENTUM EST MIHI MANDATUM, QUOD ERAT AD VITAM, HOC ESSE AD MORTEM. EGO AUTEM MORTUUS SUM. Qui prius quasi infirmus, non mortuus, eram et quasi corrigendus, non damnandus, flagellandus, non occidendus, minore merito, Si qua erat concupiscentia stimulatus; ET INVENTUM EST MIHI, id est occasione legis, ut dictum est, ex qua melior esse debuit, factus sum longe deterior, et unde peccatum uitare debut amplius incurri. [7:11] NAM PECCATUM OCCASIONE ACCEPTA PER MANDATUM, SEDUXIT ME, ET PER ILLUD OCCIDIT. Et hoc est quod subiungit: NAM PECCATUM ACCEPTA OCCASIONE, id est inuenta cause incitandi nos ad concupiscentiam PER MANDATUM, id est legem, de cuius obedientia nimium praesumabamus. SEDUXIT ME, id est fefellit, reputans me scilicet singulariter Deo carum esse propter legem quam mihi dederat et propter obedientiam legis quam ei exhibebam, ut uix aut numquam de damnatione mea uererer quidquid facerem; et maxime concupiscentiam promissorum, quantacumque esset, non arbitrans esse damnabilem cum prae caeteris obediremus, pro quorum obedientia illa erant promissa. ET PER ILLUD ME OCCIDIT, hoc est damnauit. [7:12] ITAQUE LEX QUIDEM SANCTA ET MANDATUM SANCTUM, ET IUSTUM, ET BONUM. ITAQUE LEX QUIDEM. Quandoquidem lex cognitio est peccati et ad uitam data est potius quam ad mortem, igitur lex quidem SANCTA EST, hoc est in nullo uitiosa sine culpabilis. ET MANDATUM eius SANCTUM, nihil uidelicet iubens atque prohibens nisi quod oportet, atque ideo IUSTUM in se ET BONUM, id est utile ac salubre obedientibus. [7:13] QUOD ERGO BONUM EST, MIHI FACTUM EST MORS? ABSIT! SED PECCATUM, UT APPAREAT PECCATUM, PER BONUM MIHI OPERATUM EST MORTEM: UT FIAT SUPRA MODUM PECCANS PECCATUM PER MANDATUM. QUOD ERGO BONUM EST. Duo dixit, scilicet et mandatum esse bonum et per illud tamen accepta occasione se esse occisum. Unde quasi rationabiliter obiiciens quaerit: ergo quod bonum est in se ipso, uidelicet praeceptum. FACTUM EST MIHI MORS, id est damnatio? ABSIT. Nullius enim debet damnabile praeceptum, nisi cuius obedientia damnosa est. Sicut fuit praeceptum diaboli ad Euam. SED PECCATUM. Dixi quia mandatum bonum est nec mihi uel alicui mors, id est damnabile, dicendum est. Sed tamen ipsum causa quodammodo mihi damnationis factum est, ex ipso, ut dictum est, occasione concupiscentiae accepta, iuxta illud historiographi: Omnia enim mala orta sunt ex bonis initiis. Sic lege: SED PECCATUM, id est fomes ille, ut diximus, peccati, PER BONUM, subaudis mandatum legis siue per legem ipsam, ut supra monstrauimus, OPERATUM EST MORTEM animae, id est omnem concupiscentiam, ita UT APPAREAT PECCATUM, id est culpa illa concupiscentiae sit manifesta et inexcusabilis et ita ut Sit maxima. Et statim quod maxima sit ostendit, dicens UT PECCATUM, id est fomes ille supra dictus peccati. FIAT PECCANS SUPRA MODUM, hoc est ad peccandum maxime nos inclinans PER MANDATUM, id est occasione, ut dictum est, ACCEPTA ex lege. Forte quaerat aliquis quomodo mandatum legis Seu ipsa lex bonum dicatur uel ad uitam datum, uel quare etiam a Deo datum, si saluare obedientes non poterat? Ad quod respondemus legem in hoc esse datam ad uitam, ut etiam populo Dei uitae aeternae meritum initiaret, non perficeret; et ideo bona tantummodo esse quia omnia eius, ut dictum est, iusta sunt praecepta etiam secundum litteram, si non perfecta, et causas habent rationales quaecumque Deus praecipit etiamsi eas ignoremus. Fuit autem magnae dispensatio prouidentiae rudi adhuc penitus et indisciplinato populo ac durae ceruicis semper atque rebelli inchoationis aliqua, non perfectionis, dare mandata, ut saltem in aliquo addisceret obedire qui nullam adhuc aut pene nullam expertus fuerat obedientiam, ut poeta meminit: Est quodam prodire tenus, si non datur ultra. Nec nos, cum iumenta domamus, magna eis onera primum imponimus, sed in paruis eorum primitus exercitatam insolentiam, ad magna perferenda paulatim conducimus. Credimus tamen eos omnes qui illi imperfectioni mandatorum amore Dei potius quam timore obtemperant, ante diem sui exitus quod de perfectione ei per ignorantiam deerat, quia lex tacuerat, uel per spiritualem aliquem doctorem uel per internam dininae gratiae inspirationem ei reuelari. Multos quippe homines spirituales atque iam per inspirationem doctrina euangelicae praedicationis instructos prior ille populus habuit, qui etiam inimicorum quoque dilectionem non solum scriptis, uerum etiam factis plurimum docuerunt. Unde psalmista: Si reddidi, inquit, retribuentibus mihi mala... etc. et iterum: Cum his qui oderunt pacem eram pacificus. Qui etiam summum inimicum suum Saulem, sibi a Domino in manus traditum, non solum non occidit, sed etiam occisum grauiter planxit et eum qui se eius occisorem professus est, morte statim puniuit. Salomon quoque beneficentiam in inimicos commendans ait: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum... etc. Longe tamen a perfectione euangelica tam legis quam prophetarum dicta disiuncta sunt. Ad quam quidem perfectionem discipulos Veritas adhortans aiebat: Mandatum nouum do uobis ut diligatis inuicem sicut dilexi uos. Haec est illa uera et sincera dilectio quam et Apostolus describens ait: Non quaerit quae sua sunt; omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet ut etiam pro fratribus animam parata sit ponere, nec sua tantum illis sed se ipsam impendere. Ac si diligenter attendamus quod ait Veritas "sicut dilexi uos", et Apostolus Caritas non quaerit quae sua sunt reuera inueniemus euangelicum de dilectione proximi mandatum singulare ac nonum. Tam sincera enim circa nos Christi dilectio exstitit ut non solum pro nobis moreretur, uerum etiam in omnibus quae pro nobis egerit, nullum suum commodum, uel temporale uel aeternum, sed nostrum quaereret: nec ulla propriae remunerationis intentione, sed totum nostrae salutis desiderio egit. Reuera haec uera et sincera dilectio, quam diligenter attendens Apostolus scripto nobis quam exemplo commendans ait: Sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salui fiant. Certus tamen esse debet, qui sic agit, de amplissima tantae dilectionis remuneratione. Nec tamen hac intentione hoc agit, si perfecte diligit. Alioquin "sua" quaereret et quasi mercenarius, licet in spiritualibus, esset. Nec iam etiam caritas dicenda si propter nos eum, id est pro nostra utilitate et pro regni eius felicitate quam ab eo speremus, diligeremus potius quam propter ipsum, in nobis uidelicet nostrae intentionis fidem, non in ipso, constituentes. Tales profecto homines fortunae potius dicendi sunt amici quam hominis, et per anaritiam magis quam per gratiam subiecti. Quod quidem diligenter beatus attendens Augustinus in libro Quaestionum LXXXIII, capitulo XXXV: Nihil, inquit, aliud est amare quam propter semetipsam rem aliquam appetere. Rursus idem, id quod scriptum est exponens: "Voluntarie sacrificabo tibi et confitebor nomini tuo quoniam bonum est": Quid offeram, inquit, nisi quod ait sacrificium laudis honorificabit me? Quare uoluntarie? quia gratis amo quod laudo, gratuitum sit quod amatur et quod laudatur. Quid est gratuitum? ipse propter se, non propter aliud. Si enim laudas Deum quod det tibi aliquid, iam non gratis amas Deum. Erubesceres si uxor tua propter diuitias amaret, et forte si tibi paupertas accideret de adulterio cogitaret. Cum ergo te a coniuge gratis amari uis, tu Deum propter aliud amabis? Quod praemium accepturus es a Deo, o auare? Non tibi terram sed se ipsum seruat qui fecit caelum et terram. Voluntarie sacrificabo tibi. Si adesset tibi quod amas, non laudares. Item: Contemne omnia, ipsum attende. Et haec quae dedit, propter dantem bona sunt. Item: Ipsum gratis dilige quia melius ab eo non inuenis quod det quam se ipsum, aut si inuenis melius hoc pete. Voluntarie? quia gratis. Quid est gratis? quoniam bonum est, nihil aliud nisi quia bonum est. Ex his itaque beati Augustini uerbis aperte declaratur quae sit uera in aliquem ac sincera dilectio, ipsum uidelicet propter se, non propter sua diligit. Denique si Deus quia me diligit diligam, et non potius quia quidquid mihi faciat talis ipse est qui super omnia diligendus est, dicitur in me illa Veritatis sententia: Si enim eos diligitis qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? Nullam profecto mercedem iustitiae, quia non aequitatem rei dilectae sed utilitatem meam attendo. Et aeque alium uel plus diligerem, si aeque mihi uel amplius prodesset, immo nec eum iam diligerem, si in eo utilitatem meam non sperarem. Unde complures et pene omnes in tam reprobum sensum deuoluti sunt, ut plane fateantur se nullatenus Deum uenerari siue diligere, si eum sibi minime profecturum crederent, cum tamen ipse non minus diligendus esset si eum puniret, cum id ipse nonnisi iuste faceret et eius praeuenientibus meritis uel aliqua causa rationabili, quae hoc ipso quod iusta esset omnibus placere deberet. Denique quis aliquem dignum gratia censeat quam non sibi gratis, sed cupiditate retributionis deseruire nouerit? Si pro hoc seruitio gratiae cuiquam rei sunt referendae, magis rebus nostris pro quibus nobis seruitia, quam his qui deseruiunt exhibendae sunt, ueluti cum mihi mercenarius quem conduxi, pro multa mercede multum deseruit ac proficit, aut cum mihi aliquis amore alterius, non mei ipsius, mihi famulatur. Sed quae est gratia referenda his pro quibus id fit, non eis qui faciunt est reddenda. At fortassis dicis quoniam Deus se ipso nos, non alia re, est remuneraturus, et se ipsum quo nihil maius est, ut beatus quoque meminit Augustinus, nobis est daturus. Unde cum ei deseruis pro eo quod exspectas ab eo, id est pro aeterna beatitudine tibi promissa, utique propter ipsum id pure ac sincere agis; et pro illa qua debes remuneratione, sicut ipsemet admonet dicens beatos illos qui se ipsos propter regnum caelorum castrauerunt; et psalmista: Inclinaui, inquit, cor meum ad faciendas iustifcationes tuas propter retributionem. Ac tunc profecto Deum pure ac sincere propter se diligeremus, si pro se id tantummodo, non pro nostra utilitate faceremus; nec qualia nobis donat, sed in se qualis ipse sit attenderemus. Si autem eum tantum in causa dilectionis poneremus, profecto quidquid ageret, uel in nos uel in alios, quoniam nonnisi id optime faceret, eum, ut dictum est, aeque diligeremus quia semper in eo nostrae dilectionis integrae causam inueniremus, qui integre semper et eodem modo bonus in se et amore dignus perseuerat. Talis est uerus paternae dilectionis affectus in filium uel castae uxoris in uirum, cum eos etiam sibi inutiles magis diligunt quam quoscumque utiliores magis habere possent. Nec si qua propter eos incommoda sustinent, potest amor minui, quoniam amoris integra causa subsistit in ipsis quos diligunt dum eos habent, non in commodis suis quae per eos habeant. Quod bene in consolatione uxoris Corneliae Pompeius uictus et profugus commemorans ait: Quod defles id amasti. Saepe etiam qui liberalis animi sunt homines et magis honestatem quam utilitatem sequuntur, si quos forte sui consimiles uiderint, a quibus tamen nihil emolumenti sperent, maioris eos dilectionis amplectuntur affectu quam proprios seruos, a quibus quotidiana suscipiunt commoda. Utinam et in Deum tam sincerum haberemus affectum ut secundum quod bonus est in se, magis quam secundum quod nobis utile est, eum diligeremus, et si quod suum est nostra integre iustitia seruaret, ut, quia uidelicet summe est bonus, summe ab omnibus diligeretur. Quod autem fidelis anima supra dixit in psalmo se inclinatam ad bona opera fuisse propter retributionem, inchoationem bonae operationis, non perfectionem ostendit. Quisque etenim imperfectus primo ad bene operandum, id est ad praecepta Dei implenda, spe retributionis allicitur et timore potius quam amore sicut scriptum est: Initium sapientiae timor Domini. Cuius quidem caritas est consummatio siue finis, id est perfectio, sicut alibi dicitur: Omnis consummationis uidi finem, latum mandatum tuum nimis. Bene itaque dixit Inclinaui, hoc est in initio suae operationis, spe et desiderio retributionis id agressus est. Quod uero eos Veritas laudat beatos qui se castrauerunt propter regnum caelorum id est continenter uixerunt propter beatitudinem aeternam, ita intelligendum puto quod hoc per continentiam illam sunt assecuti, sicuti cum de aliquo dicimus eum exisse ut moreretur, id est exisse et ideo mortem consecutum esse, non hac intentione ut ei accideret. [7:14] SCIMUS ENIM QUOD LEX SPIRITALIS EST: EGO AUTEM CARNALIS SUM, VENUNDATUS SUB PECCATO. SCIMUS ENIM. Probat quod dixerat, legem uidelicet Moysi bonam esse, licet occasionem inde in peccatum acceperit, quia uidelicet est spiritualis lex, non saecularis, tamquam digito Dei scripta, id est Spiritu Sancto dictante composita et data, non ab hominibus inuenta. EGO AUTEM CARNALIS SUM, id est carnalibus uoluptatibus et terrenis inhians desideriis; atque adeo CARNALIS SUM ut sim VENUMDATUS SUB PECCATIS, hoc est sponte me peccato et eius seruituti subiiciens pretio terrenorum bonorum, id est omnem exercens concupiscentiam propter illa acquirenda et obtinenda; uel etiam in primis parentibus UENUMDATUS cum ipsis sub peccato, ob dilectionem scilicet et gustum pomi quod Eua concupinit. Ecce unde facti sumus captiui. Vendere nos potuimus, redimere non possumus. Sanguis innocens datus est pro nobis, nec nostris nos uiribus a dominio peccati liberare possumus, sed gratia redemptoris. [7:15] QUOD ENIM OPEROR, NON INTELLEGO: NON ENIM QUOD VOLO, HOC AGO: SED QUOD ODI, ILLUD FACIO. QUOD ENIM OPEROR. Quantum carnalis et infirmus sit factus et quanto prauae consuetudinis iugo depressus ostendit, dicens se committere scienter malum ipsum quod non uult, quasi si aliquis, cogente Domino, id quod non uult operetur. Et hoc est QUOD ENIM OPEROR, NON INTELLIGO esse operandum, id est non credo ut fieri debeat, immo indubitanter scio esse malum et ideo non esse faciendum. NON ENIM QUOD. Probat se male agere contra propriam conscientiam quia et quod bonum esse recognoscit dimittit, et quod non dubitat esse malum facit. Et hoc est quod dicit NON AGO, id est non facio, BONUM QUOD VOLO, id est quod approbo debere fieri et cui per rationem consentio, SED MALUM QUOD ODI, hoc est quod, ut dictum est, non uolo, sed rationis iudicio reprobo atque damno. [7:16] SI AUTEM QUOD NOLO, ILLUD FACIO: CONSENTIO LEGI, QUONIAM BONA EST. SI AUTEM. Redit ad commendationem legis ut ex nostro quoque iudicio eam bonam esse conuincat, quae id uidelicet prohibet quod nos per rationem esse malum deprehendimus, sicut est concupiscere, cum ait: Non concupisces. Et hoc est si FACIO QUOD NOLO, id est non approbo, CONSENTIO et concordo LEGI de hoc QUIA BONA EST, cum eam uidelicet ea prohibere uideo quae ego ipse mala esse iudico, sicut concupiscentia, de qua superius dixi, sine ira, odium, inuidia. Quam etiam nolentes habemus quia profecto concupiscere nollemus, licet quod concupiscimus uolentes et cum delectatione peragamus. Cum itaque dicitur 'omne peccatum uoluntarium' et cum dicitur 'nemo peccare inuitus' de actu hoc peccati, non de concupiscentia est intelligendum. Omnis quippe actus peccati inde uoluntarius potius quam necessarius dicitur quod ex uoluntate quacumque praeeunte ipse descendit, siue illud per ignorantiam sine per aliquam fiat coactionem. Verbi gratia, iacit aliquis lapidem improuide; et fortuitu, non scienter, hominem interficit. Haec profecto interfectio ex uoluntate iacendi lapidem, non interficiendi hominem procedit. Est et alius qui irruentem super se hostem coactus interficit, ne ab eo scilicet interficiatur; et peccare inuitus dicitur cum id quoque tamen ex uoluntate euadendi mortem potius quam ex desiderio ante habito occidendi hominem agat. Omnis itaque actus peccandi uoluntarius et non necessarius in eo dicitur quod ex quacumque, ut dictum est, uoluntate descendit. Si quis tamen dicat occisionem illam hominis per iactum lapidis 'uoluntariam' non concedo sicut iactum lapidis 'uoluntarium' dico. Frequenter enim nomina ex adiunctis suas uariant siguificationes, ut cum omnem 'substantiam' concedamus, non tamen ideo omnem 'hominem'. Ita et cum omne peccatum dicamus 'uoluntarium" id est omnem actum peccati ex aliqua, ut dictum est, uoluntate procedere, non tamen occisionem illam concedimus 'uoluntariam' hoc est ex uoluntate quam aliquis haberet occidendi illum esse commissam. Hoc itaque modo, cum coacti peccatum committimus, simul et quod uolumus et quod nolumus efficimus, uelut in supra posito exemplo, dum coacti hominem occidimus, mortem per hoc euitamus quod uolumus, et homicidium facimus quod non uolumus. Sic et in coitu uxoris alterius, ipse nobis placet concubitus, non adulterii offensa uel reatus quem incurrimus. Coitu itaque tantum, non adulterio delectamur quia nihil ad uoluptatem adulterii reatus pertinet sed magis ad conscientiae tormentum, et quominus peccaremus atque adulterium uitaremus, earn cum qua fornicamur nequaquarn esse coniugatam uellemus. Cum itaque dicitur NON QUOD VOLO AGO SED QUOD NOLO, nihil obest si 'nolle' et 'uelle' proprio et usitato modo sumamus, pro 'placere' scilicet atque 'displicere', quia frequenter, ut dictum est, in eodem actu et quod placet et quod displicet inuenimus, sicut in ipso coitu carnalis uoluptas et adulterii culpa. Possumus et iuxta superiorem rationem 'uelle' et 'nolle' pro 'approbare' et 'improbare' accipere, quomodo et Deus nonnulla uelle et nolle dicitur. Neque enim in eo potest esse commotio animi quae in nobis uoluntas seu uoluptas, id est delectatio, dicitur, sed cum eum uelle aliquid dicimus, aut eius approbationem aut dispositionem significamus. Alioquin cum dicit Veritas: Quotiens uolui congregare filios tuos et noluisti? uel Apostolus: Qui uult, inquit, omnes saluos fieri et neminem perire et rursus psalmista: Quaecumque uoluit fecit uel idem Apostolus: Voluntati enim eius quis resistit? maximam incurremus controuersiam, in superioribus itaque duobus locis 'uelle' Dei 'approbare' dicitur, ut id uidelicet quod approbat seu consulit ut fiat, et quod si factum sit tamquam sibi placitum remunerat, 'uelle' dicatur; reliquis uero duobus inferioribus locis 'uelle' eius 'disponere' dicitur atque 'apud se stabilire' quod facturus est. Quae quidem uoluntas numquam effectu carebit nec ei ab aliquo resistetur. [7:17] NUNC AUTEM IAM NON EGO OPEROR ILLUD, SED QUOD HABITAT IN ME PECCATUM. NUNC AUTEM. Postquam ita uidelicet legi consentio per rationem et a me ipso dissideo per ipsam rationem et carnalem concupiscentiam, dum spiritus scilicet aduersus carnem et caro aduersus spiritum concupiscit, IAM NON EGO ILLUD malum OPEROR, SED PECCATUM, id est praua concupiscentia. Non dicit simpliciter NON EGO ILLUD OPEROR, sed ita dicit: NON EGO, SED PECCATUM, quod est dicere: non ad hoc ex natura sed ex uitio naturae iam ei dominante pertrahor, immo ex natura, per quam rationalis sum a Deo creatus, reluctor concupiscentiam et eam damno potius quam consentio. Cum dicit QUOD HABITAT IN ME peccatum, et non dicit 'quod est in me', quasi aduenientem incolam, non naturalem ciuem ipsum demonstrat, et iam habitaculum in se habentem per diutinam consuetudinem, non transitum. [7:18] SCIO ENIM QUIA NON HABITAT IN ME, HOC EST IN CARNE MEA, BONUM. NAM VELLE, ADIACET MIHI: PERFICERE AUTEM BONUM, NON INVENIO. SCIO ENIM. In me iam, ut dictum est, carnali facto, peccatum NON INHABITAT, id est assidue manes, ut iam quasi in habitum sit mihi conuersum. QUIA BONUM, id est uirtus quae est optimus animi habitue, iam non manet in me carnali facto; quod significat cum dicit: Hoc EST IN CARNE MEA. NAM VELLE. Probat se uirtute destitutum cum bonum quod uult, id est per rationem faciendum esse approbat, implere per infirmitatem carnalis concupiscentiae non queat. PERFICERE BONUM est bonae uoluntati factum adiungere, quod in me, inquit, NON INVENIO si bene me circumspiciam et diligenter discutiam. Velle itaque MIHI naturaliter ADIACET, quia ex me ipso et propria creatione rationem habeo per quam bonum faciendum esse approbo, sed ex me illud perficere non habeo, nisi uidelicet ex apposite mihi gratia. [7:19] NON ENIM QUOD VOLO BONUM, HOC FACIO: SED QUOD NOLO MALUM, HOC AGO. [7:20] SI AUTEM QUOD NOLO, ILLUD FACIO: NON EGO OPEROR ILLUD, SED QUOD HABITAT IN ME, PECCATUM. NON ENIM QUOD, ac si diceret: non inuenio me perficere BONUM QUOD VOLO, quia e contrario illud dimitto et malum FACIO, et ita, ut iam supra quoque meminit, SI QUOD NOLO ILLUD FACIO, NON EGO OPEROR etc. [7:21] INVENIO IGITUR LEGEM, VOLENTI MIHI FACERE BONUM, QUONIAM MIHI MALUM ADIACET: INVENIO IGITUR. Quandoquidem lex, ut supra dictum est, cognitionem peccati mihi attulit, per quam quidem cognitionem uolo bonum facere quod ipsa docet, et ei per rationem consentio, licet inde peccatum occasionem acceperit; IGITUR INVENIO, id est per me ipsum propriae rationis indicio comperio, LEGEM esse bonum, id est rem utilem mihi uel ministram magni bond, cum per eius doctrinam bond seu mall discretionem adeptus sim, MIHI, inquam, uolenti eam FACERE BONUM quod ipsa praecipit implere. In hoc quippe ipso, quod id quod praecipit facere uolo et per rationem appetere, reuera recognosco quia bona est, in suis uidelicet praeceptis. Quare autem dixerit uolenti potius quam facienti, subponit dicens: QUONIAM MIHI MALUM ADIACET, hoc est prauae consuetudinis iugo premor quae bonam impedit uoluntatem. [7:22] CONDELECTOR ENIM LEGI DEI SECUNDUM INTERIOREM HOMINEM: [7:23] VIDEO AUTEM ALIAM LEGEM IN MEMBRIS MEIS, REPUGNANTEM LEGI MENTIS MEAE, ET CAPTIVANTEM ME IN LEGE PECCATI, QUAE EST IN MEMBRIS MEIS. CONDELECTOR ENIM. Quia dixit se uelle facere bonum quod lex praecipit et tamen non facere, unde utrumque accidit exponit, dicens quia se condelectari LEGI SECUNDUM INTERIOREM HOMINEM, id est placere ei quod lex praecipit et se illud per rationem appetere -- quam hoc loco INTERIOREM HOMINEM appellat, id est spiritualem et inuisibilem Dei imaginem, in qua factus est homo secundum animam dum rationalis creatus est et per hoc caeteris praelatus creaturis -- et rursus dicens se uidere ALIAM LEGEM IN MEMBRIS suis etc., id est se cognoscere ipsum peccati fomitem uel concupiscentiae stimulos, quibus tamquam LEGI per infirmitatem carnis obedit, in membris corporis sui regnare et sibi dominari sicut gulositatem in gula, luxuriam in genitalibus et caetera uitia in caeteris partibus corporis per quas exercentur; legem illam concupiscentiae dico REPUGNANTEM, id est contrariam LEGI naturali MEAE MENTIS, id est rationi quae me quasi lex regere debet. Per rationem quippe bonum, per concupiscentiam appeto malum. ET CAPTIVANTEM ME, hoc est quasi captiuum et nolentem me trahentem IN LEGEM, id est in obedientiam PECCATI mente concepti, ut opere illud impleam. QUAE, scilicet lex, ita me captiuans et a Deo proprio Domino meo auertens, sicut iam dictum, EST IN MEMBRIS MEIS. Unde et concupiscentia dicitur oculorum per quam uisa concupiscimus; et similiter dici potest caeterorum membrorum, secundum quinque sensuum exercitia in carnalibus uoluptatibus. Quod uero repetit quae est in membris meis, ad exaggerandam et amplius nostrae memoriae commendandam infirmitatem nostram facit qui quasi quot membra habemus tot fere in eis hostes iugiter sustinemus et inseparabiliter nobiscum ipsos portamus. [7:24] INFELIX EGO HOMO, QUIS ME LIBERABIT DE CORPORE MORTIS HUIUS? Unde uehementer exterritus quaerendo exclamat: INFELIX EGO HOMO, subaudis reuera sum, qui tot hostibus in ipso corpore meo circumsessus sum, quibus, ut superius dixi, a me ipso sum uenumdatus et captinus traditus nec iam per me ab hac seruitute liberari possum aut redimi. Et quia ita est QUIS ME LIBERABIT, id est quis erit tam potens et tam benignus mihi, ut me liberet A CORPORE MORTIS HUIUS? id est ita prong et praeparato ad interficiendam animam, ne carnales scilicet suggestiones mihi praeualeant et cedat spiritus carni, id est ratio uicta succumbat et consentiat uoluptati. [7:25] GRATIA DEI PER IESUM CHRISTUM DOMINUM NOSTRUM. IGITUR EGO IPSE MENTE SERVIO LEGI DEI: CARNE AUTEM, LEGI PECCATI. GRATIA DEI, id est non lex, non propriae uires, non quaelibet merita, sed diuina beneficia gratis nobis PER IESUM, id est saluatorem mundi, collate. Cum autem subdit CHRISTUM et DOMINUM NOSTRUM potentiam et iustitiam, qua saluare queat nos ostendit. Christus quippe, id est 'unctus' regiam quam habet potestatem exprimit. Cum uero ait DOMINUM NOSTRUM ius quod habet in nobis tamquam seruis suis demonstrat, ut nos iuste a dominio peccati siue diaboli possit eruere et a captinitate praedicta tamquam suos reducere. IGITUR EGO. Quandoquidem per rationem, ut dictum est, bonum quod lex praecipit uolo, sed per peccatum quod habitat in cam mea malum operor, igitur MENTE, id est ratione, ego SERVIO LEGI DET, tamquam domino uidelicet ad obediendum ei per ratione. Sed ego IPSE CARNE, id est carnalis desiderio uoluptatis stimulante, seruio LEGI PECCATI, id est prauis concupiscentiae suggestionibus quasi legi obaudio. [ ROMANS 8 ] [8:1] NIHIL ERGO NUNC DAMNATIONIS EST HIS QUI SUNT IN CHRISTO IESU: QUI NON SECUNDUM CARNEM AMBULANT. NIHIL ERGO. Quia uidelicet, ut dictum est, gratia Dei per Christum suos liberal, ergo nihil DAMNATIONIS HIS QUI etc., hoc est qui in hoc superaedificati sunt fundamento. Quomodo autem hos cognoscere ualeamus determinat, QUI uidelicet NON AMBULANT SECUNDUM CARNEM, id est si quandoque per infirmitatem carnis aliquam labuntur, sicut fecit Petrus mortem timens corpoream non perseuerant post concupiscentias sues eundo de uitio in uitium. [8:2] LEX ENIM SPIRITUS VITAE IN CHRISTO IESU LIBERAVIT ME A LEGE PECCATI ET MORTIS. LEX ENIM. Dixit quia gratia Dei liberabit eum per Christum. Et quomodo id fiat nunc aperit, quia lex SPIRITUS VITAE, id est lex caritatis et diuini amoris potius quam timoris sicut erat lex uetus, IN CHRISTO IESU, id est per eum nobis data et exhibita, LIBERAVIT ME A LEGE PECCATI ET ideo MORTIS, hoc est a praeceptis uel suggestionibus carnalis concupiscentiae, ne eis scilicet consentiendo obediam. SPIRITUS VITAE, id est Spiritus Sanctus qui est uita animarum, quia amor est. Ideo lex huius spiritus 'lex amoris' dicitur, filios generans, non seruos constringens, id est Euangelium quod totum caritate refertum est. Unde et ad Christum dicitur: Diffusa est gratia in labiis tuis quia tota eius praedicatio caritate plena est. Unde et Spiritus apostolos replens scientia sicut promiserat Filius, dicens: Ille uos docebit omnia quae etiam doctrina significatur, cum dicitur Factus est repente de caelo sonus id est sermo intelligentiae factus eis per inspirationem in mente, merito in igneis demonstratus est linguis, cum eorum scilicet linguae nihil nisi caritatis feruorem essent praedicaturae. [8:3] NAM QUOD INPOSSIBILE ERAT LEGIS, IN QUO INFIRMABATUR PER CARNEM: DEUS FILIUM SUUM MITTENS IN SIMILITUDINEM CARNIS PECCATI ET DE PECCATO, DAMNAVIT PECCATUM IN CARNE, NAM QUOD. Exponit quomodo in Christo sit liberatus a lege peccati. Nam DEUS Pater, id est diuinae potentiae maiestas, misit FILIUM SUUM IN SIMILITUDINEM CARNIS PECCATI, hoc est coaeternam sibi sapientiam fecit humiliari usque ad assumptionem passibilis et mortalis hominis, ita ut per poenam peccati cui subiacebat, ipse etiam carnem peccati, id est in peccato conceptam, habere uideretur. ET DE PECCATO, id est de poena peccati quem pro nobis sustinuit in carne, id est in humanitatem assumptam, non secundum diuinitatem DAMNAVIT PECCATUM, id est poenam peccati a nobis remouit qua iusti etiam tenebantur antea, et caelos apperuit. [8:4] UT IUSTIFICATIO LEGIS IMPLERETUR IN NOBIS, QUI NON SECUNDUM CARNEM AMBULAMUS, SED SECUNDUM SPIRITUM. UT IUSTIFICATIO LEGIS. Non dicit opera legis quae nequaquam iustificant, sed quod lex praecipit de his quae ad iustificationem attinent, sine quibus iustificari non possumus, sicut est Dei et proximi caritas; quam lex imperfectam habet sicut supra monstrauimus, sed per Christum in nobis perficitur. Et hoc est quod ait ut caritas Dei et proximi, quam lex praecipit. IN NOBIS perfecta nos iustificaret. Ipsum quippe Christum tamquam Deum, ipsum tamquam proximum uere diligere summum illud baneficium, quod nobis exhibuit, compellit. Quod est in nobis peccatum damnare, id est reatum omnem et culpam destruere per caritatem, ex hoc summo beneficio in nobis propagatam. Origenes: Verius, inquit, habetur apud Graecos pro peccato damnauit peccatum, id est ipse hostia pro peccato factus. Per hanc hostiam carnis quae dicitur pro peccato damnauit [id est deleuit] peccatum. Quia remissionem quoque peccatorum nobis in sanguine suo et reconciliationem operatus est, uel de peccato a diabolo uel a Iudaeis in se commisso, DAMNAVIT PECCATUM in nobis, ut dictum est, malis etiam ipsis optime utens et in bonum conuertens. Duo illa quae praemissa sunt ad duo subposita sunt referenda et copulanda. Ad hoc quidem quod ait de peccato DAMNAVIT PECCATUM, illud subiungit QUOD IMPOSSIBILE ERAT LEGI, scilicet damnare uel auferre peccatum. Ad illud uero quod subditur ut iustificatio legis IMPLERETUR, illud est adnectendum: IN QUO INFIRMABATUR, ipsa lex scilicet. PER CARNEM, hoc est ad habendam plenam et perfectam iustificationem, lex infirma fuit propter carnalem populum cui data fuit, ut supra ostendi mus, de imperfectione mandatorum eius agendo. Impossibile itaque erat legi per obedientiam sui peccatum auferre, cum perfecta, ut dictum est, non haberet praecepta. Ad quam praecipue perfectionem infirmabatur, id est impediebatur, propter insolentis populi carnalitatem. QUI NON SECUNDUM. In nobis dico impleretur per Christum qui eius doctrina et exemplo et summa illa caritatis exhibitione spirituales per desiderium, non carnales, effecti sumus. Et hoc est qui non AMBULAMUS SECUNDUM CARNEM id est carnalibus desideriis iam non inducimur, sed gratia Dei id est Spiritu Sancto, regimur et de uirtute in uirtutem promouemur. [8:5] QUI ENIM SECUNDUM CARNEM SUNT, QUAE CARNIS SUNT, SAPIUNT. QUI VERO SECUNDUM SPIRITUM, QUAE SUNT SPIRITUS, SENTIUNT. QUI ENIM. Dixi iustificari eos qui non secundum carnem sed secundum spiritum ambulant. Et merito, quia qui SECUNDUM CARNEM SUNT, id est carnalibus desideriis irretiti, illa SAPIUNT, id est illorum experimentis utuntur QUAE CARNIS SUNT, id est quae ad carnales attinent uoluptates. QUI VERO SECUNDUM SPIRITUM SUNT, hoc est qui spiritualibus accenduntur desideriis, sentiunt experiendo done ipsa Spiritus Sancti. [8:6] NAM PRUDENTIA CARNIS, MORS: PRUDENTIA AUTEM SPIRITUS, VITA ET PAX. NAM PRUDENTIA. Vere qui secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt, quia mortem scilicet animae, id est damnationem, per ipsa carnalium desideriorum experimenta quae nos alliciunt, acquirimus, sicut e contrario PRUDENTIA SPIRITUS, id est experientia uirtutum et donorum Dei VITA fiunt in nobis ET PAX, id est quietam ab omni perturbatione conferunt uitam. [8:7] QUONIAM SAPIENTIA CARNIS INIMICITIA EST IN DEUM: LEGI ENIM DEI NON SUBICITUR: NEC ENIM POTEST. QUONIAM SAPIENTIA. Ideo prudentia carnis mortem acquirit, quia Deo contraria et omnino displicens. Et quare displiceat statim adnectit quia LEGI DEI NON EST SUBIECTA, hoc est praeceptis diuinis obedire non sinit. NEC ENIM POTEST, scilicet obedientiam Dei seruare. [8:8] QUI AUTEM IN CARNE SUNT, DEO PLACERE NON POSSUNT. QUI AUTEM. Exponit quid sapientiam carnis dicat Deo inimicam, hoc est esse IN CARNE, id est in carnalibus delectari uoluptatibus et per hoc displicere. [8:9] VOS AUTEM IN CARNE NON ESTIS, SED IN SPIRITU: SI TAMEN SPIRITUS DEI HABITAT IN VOBIS. SI QUIS AUTEM SPIRITUM CHRISTI NON HABET, HIC NON EST EIUS. Continuatio: dixi sapientiam carnis inimicam Deo, nec sine cause; sed ideo quod QUI IN CARNE SUNT etc. VOS AUTEM. Ne desperarent Romani quibus scribebat, audientes quod qui in came sunt, Deo placere non possum quasi propter se etiam dictum esset, consolatur eos dicens: VOS AUTEM gratia Dei iam NON ESTIS IN CARNE SED IN SPIRITU, id est non in carnalibus sed spiritualibus desideriis. Et ne iterum de hoc quod attestatur quasi certus esset, nimis confiderent et ad superbiam amplius incitarentur, quibus maxime ad elationem eorum reprimendam scribit, quasi dubitatiue hoc se profiteri insinuat dicens: SI TAMEN SPIRITUS, hoc est Spiritum DEI habetis habitatorem potius quam hospitem, id est permanentem IN VOBIS per inhabitantem gratiam suam, non a uobis recedentem uel per uos transeuntem Quantum autem sit periculum Spiritu Dei carere adnectit, dicens quod SI QUIS NON HABET SPIRITUM CHRISTI. HIC NON EST EIUS, uidelicet membrum, quia Spiritus eius ipse est amor et uinculum quo huic capiti membra sua cohaerent. De quo quidem Spiritu specialiter dicitur quia Deus caritas est. Cum autem primo dixerit Spiritum Dei et postea Christi, ipsum profecto Christum cuius etiam dicit diuinum Spiritum, Deum esse demonstrat. [8:10] SI AUTEM CHRISTUS IN VOBIS EST, CORPUS QUIDEM MORTUUM EST PROPTER PECCATUM, SPIRITUS VERO VITA PROPTER IUSTIFICATIONEM. SI AUTEM, ac si diceret: sed si Spiritum Christi habemus, quod est dicere Si CHRISTUS per Spiritum suum, id est per gratiam donorum suorum, utpote remissionem peccatorum et collationem uirtutum, IN NOBIS EST, CORPUS QUIDEM nostrum MORTUUM EST, id est corporali morti obnoxium PROPTER PECCATUM scilicet priorum parentum siue carnalis concupiscentiae maculam in qua est conceptum. Sed SPIRITUS noster VIVIT PROPTER IUSTIFICATIONEM, id est ex uirtutibus quae eum iustificant, mortem damnationis euitat; ac si aperte dicat: licet in Christo remissionem etiam originalis peccati consequamur, cuius quidem peccati mors etiam carnis est poena, non tamen hanc nobis abstulit poenam qui remouit causam. Unde non minima fieri quaestio solet, quare uidelicet poena haec reseruatur ubi peccatum, quod eius causa est, condonatur? ut qui uidelicet in baptismo plenam peccatorum remissionem percipiunt, statim illam saltem, quam in paradiso ante peccatum habebant, immortalitatem non recuperent? Ad quam quidem quaestionem Isidorus De summo bono respondens, libro I, capitulo XXIII, ait: Si a poena praesenti homines liberarentur per baptismum, ipsum putarent baptismi pretium, non illud aeternum. Ergo soluto reatu peccati, manet tamen quaedam temporalis poena, ut illa uita feruentius requiratur quae erit a poenis omnibus aliena. Quis etenim nesciat omnes fere homines plus temporalem uitam quam aeternam appetere, cum pro ea quam retinere non possunt, multo amplius quam pro aeterna laborent et plus corporis quam animae mortem pauere et magis sollicitari de praesentis uitae aerumnis quam futurae? Si huius itaque animalis uitae felicitatem se detinere considerent, amplius ad ecclesiae sacramenta propter istam quam propter aeternam properarent; et huius qualicumque refrigerio contenti, illius perfectionem gloriae uel omnino contemnerent uel minus appeterent, in hoc ipso iniqui quod summo bono inferius anteponerent. [8:11] QUOD SI SPIRITUS EIUS, QUI SUSCITAVIT IESUM A MORTUIS, HABITAT IN VOBIS: QUI SUSCITAVIT IESUM CHRISTUM A MORTUIS, VIVIFICABIT ET MORTALIA CORPORA VESTRA, PROPTER INHABITANTEM SPIRITUM EIUS IN VOBIS. QUOD SI SPIRITUS. Dixi quia corpus nostrum est mortuum, id est morti temporali subiectum remanet etiam post remissionem omnium peccatorum. Sed ab hac etiam mortalitate ipsum liberabitur in resurrectione, ut non solum animam, uerum etiam corpus diuina glorificet gratia. Et hoc est quod ait: SI SPIRITUS EIUS, hoc est Patris, quo uidelicet Patre diuina specialiter designatur potentia; EIUS, inquam, QUI per propriam potentiam SUSCITAVIT iam caput nostrum A MORTUIS, id est IESUM, habitans, ut dictum est, in nobis, ipse idem QUI SUSCITAVIT IESUM, non ab infirmitate, sed a morte etc. Ideo resuscitationem Christi repetit ut ea, saepius repetita, securiores nos reddat. VIVIFICABIT ET NOSTRA MORTALIA CORPORA, ut eamdem resurrectionis gloriam in capite et membra participent; VIVIFICABIT, non quomodo corpora quae passibilia erunt et cruciatui apta, sed PROPTER INHABITANTEM SPIRITUM, hoc est prout debetur reuerentiae Spiritus Christi, qui in corporibus illis quasi in templo iam habitat et quiescit, iam per eius gratiam repressis motibus carnis. Non parua est quaestio -- cum diuina substantia humanam sibi in unam Christi personam coniunxit, et eadem sit penitus Patris et Filii et Spiritus Sancti substantia indiuidua -- cur Filius potius quam Pater aut Spiritus Sanctus dicatur incarnatus; uel cum sint opera Trinitatis indiuisa, ut uidelicet quidquid una personarum facit, et caeterae faciant, quomodo Filius carnem assumpsisse dicitur, et non Pater aut Spiritus Sanctus? Sed hoc ex Anthropologia nostra petatur. [8:12] ERGO FRATRES DEBITORES SUMUS NON CARNI, UT SECUNDUM CARNEM VIVAMUS. ERGO FRATRES. Quandoquidem QUI IN CARNE SUNT, DEO PLACERE NON POSSUNT, ERGO NON SUMUS DEBITORES CARNI, id est desideriis carnalibus obedire non debemus qui nihil cuiquam contra Deum debemus, qui etiam propter Deum animam ponere recte inbemur. Hoc saeculares attendant potestates, nullam sibi scilicet a subiectis obedientiam deberi cum aliquid quod Deus prohibet eis iniungunt, etiam si fide uel sacramento eos sibi in hoc adstrixerint. UT SECUNDUM CARNEM VIVAMUS. Exponit quod praemisit, quomodo uidelicet intelligendum sit nos NON esse DEBITORES CARNI, ne forte hoc aliquis de substantia carnis dictum acciperet; cui quidem debitores sumus quantum ad necessariam eius curam pertinet, in uictu scilicet et uestitu, ut hoc ei ministremus. Tale est ergo ac si dicat: NON SUMUS, inquam DEBITORES CARNI ita UT SECUNDUM CARNEM VIVAMUS, licet in carne, hoc est ut carnalia sectemur desideria. [8:13] SI ENIM SECUNDUM CARNEM VIXERITIS, MORIEMINI: SI AUTEM SPIRITU FACTA CARNIS MORTIFICATIS, VIVETIS. SI ENIM, hoc est non estis obnoxii carni quia eius obedientia uos damnaret. Et hoc est MORIEMINI, hoc est mortem animae, quod est peccatum, incurretis ei consentiendo, si ea stimulante non quantum potestis reluctemini. SI AUTEM SPIRITU, id est dono aliquo diuinae gratiae magis quam uestra uirtute MORTIFICAVERITIS FACTA CARNIS, si nondum penitus suggestiones exstirpare potestis. VIVETIS e contrario uera animae uita, siue hic in uirtutibus siue in aeterna beatitudine, facta mortificantur tamquam si paruulus in utero conceptus antequam nascatur extinguatur, dum mala quae mente concipimus ne usque ad opera prodeant praeuenimus, omnem quantum possumus occasionem auferentes; sicut scriptum est: Beatus qui tenebit et allidet paruulos suos ad petram hoc est concepta per aliquam suggestionem mente peccata, dum adhuc quasi paruula sunt, mortificabit atque interficiet allidendo ea ad petram, id est confringendo ea et dissipando ad illud omnium bonorum stabile fundamentum, quod Christus est, dum quod per infirmitatem carnis mens humana concupiscit, per amorem Christi ratio roborata ne perficiatur satagit. Sicut alibi idem commemorat Apostolus dicens: Caro concupiscit aduersus spiritum, spiritas aduersus carnem id est ratio carnis suggestiones reprimens, ne uidelicet usque ad opera procedant. Et Salomon: Melior est, inquit, patiens uiro forti et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. [8:14] QUICUMQUE ENIM SPIRITU DEI AGUNTUR, HII FILII SUNT DEI. QUICUMQUE ENIM. Bene, inquam, VIVETIS, SI SPIRITU scilicet FACTA CARNIS MORTIFICAVERITIS, quia quicumque AGUNTUR potius quam coguntur, id est amore alliciuntur magis quam timore compelluntur, SPIRITU DEI. FILII SUNT DEI potius quam serui, id est per amorem ei magis quam per timorem subiecti. [8:15] NON ENIM ACCEPISTIS SPIRITUM SERVITUTIS ITERUM IN TIMORE, SED ACCEPISTIS SPIRITUM ADOPTIONIS FILIORUM, IN QUO CLAMAMUS: ABBA (PATER)! NON ENIM. Ac si aliquis quaereret: habetne Deus plures filios cum eius unigenitus dicatur Christus? respondet: habet quidem plures sed per adoptionem, non per naturam, quia et uos ipsi SPIRITUM ADOPTIONIS ACCEPISTIS in quo efficiuntur filii Dei. Unde et ipse alibi dicit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. Spiritum itaque adoptionis dicit donum caritatis per quod nos adoptamur a Deo in filios. IN QUO, scilicet spiritu, hoc est in professione et recognitione cuius doni, nos ad Deum CLAMAMUS intente, atque exsultanter dicimus ABBA (PATER)! hoc est eum potius profitemur Patrem quam Dominum, ac per hoc nos potius filios quam seruos recognoscimus. Sic enim et Veritas in Euangelio frequenter docuit, nos scilicet Deum potius uocare Patrem quam Dominum, ut ex hoc quoque ad filialem nos hortaretur subiectionem. Unde et cum illam discipulis spiritalem traderet orationem: Orantes, inquit, dicite: Pater noster, qui es in caelis... etc. Unde et bene abbates monasteriorum 'patres' dicimus, ut ex ipso nomine magis amari tamquam patres quam timeri tamquam domini aperte admoneantur. CLAMAMUS, inquit, nos Hebraei ABBA, uos ex gentibus PATER, cum hoc scilicet nomen sit Hebraeum siue Syrum, illud Graecum siue Latinum. Augustinus, In epistola ad Galatas: ABBA PATER, duo sunt uerba quae posuit ut posteriore interpretetur primum. Nam hoc est ABBA quod PATER, propter uniuersum populum qui de Iudaeis et gentibus uocatus est, ut Hebraeum uerbum ad Iudaeos, Graecum ad gentes pertineat. Idem, in libro III De consensu euangelistarum: Hoc est ABBA Hebraice quod est Latine PATER. Haymo super hunc locum: ABBA Hebraeum est et Syrum, PATER Graecum et Latinum. Praeuidens ergo Apostolus utrosque populos ad fidem colligendos, posuit duo nomina sub una significatione, ut qui credunt ex Hebraeis et Syris dicant ABBA, miserere, qui ex Graecis aliisque dicant PATER. Tale quid in Euangelio Marci habetur, dicente Domino: "Abba Pater, si possibile est, transeat calix iste a me". SPIRITUM SERVITUTIS IN TIMORE. Dicit donum illud seruilis timoris, quo non a mala uoluntate sed a mala conpescimur actione, foimidine poenae, sicut antea Iudaei per poenas legis corporales. Non ACCEPISTIS SPIRITUM [SERVITUTIS] per Euangelium sicut olim Iudaei per legem. [8:16] IPSE SPIRITUS TESTIMONIUM REDDIT SPIRITUI NOSTRO QUOD SUMUS FILII DEI. IPSE ENIM SPIRITUS adoptionis, quem diximus et habemus, facit recognoscere spiritum nostrum, id est rationem QUOD SUMUS FILII DEI, hoc est ei per amorem subiecti. Nihii enim melius quisque quam propriam recognoscit conscientiam, et utrum seruus an filius potius dicendus sit. Notandum uero Apostolum in his quibus loquitur Romanis, quorum nonnulli uehementer erant reprehendendi, generalem fidelium personam hoc loco se intelligere et non tam quales illi essent quam quales esse deberent exponere. [8:17] SI AUTEM FILII, ET HAEREDES: HAEREDES QUIDEM DEI, COHAEREDES AUTEM CHRISTI: SI TAMEN CONPATIMUR UT ET CONGLORIFICEMUR. SI AUTEM FILII, scilicet ADOPTIONIS, utique ET HAEREDES quia ad hoc adoptantur, id est gratia eliguntur, ut hereditatem assequantur; HAEREDES QUIDEM DEI hoc est Patris, et COHAEREDES CHRISTI, hoc est naturalis eius Filii, in illa uidelicet beatitudinis possessione perpetua. Ostendit quantum sit assequi illam heredit at em Dei per quam Filio eius Christo similes efficimur: SI TAMEN. Dixi HAEREDES sumus, hac tamen intentione si COMPATIMUR ipsi Christo, quia non coronabitur quis nisi qui legitime certauerit, aduersus hostium scilicet seu uitiorum impugnationem. Et quia, ut ait Cyprianus, martyrem non facit poena sed causa, addit UT CONGLORIFICEMUR, hoc est si ita patimur, ut cum Christo glorificari digni simus. Quod tunc fit quando caritas ad patiendum praeparat, non necessitas trahit, et pro Christo sicuti pro nobis ut sic ei mutuum soluamus. Omnes itaque quantum in ipsis est pro eo compatiuntur, quicumque, ut diximus, pro eo pati parati sunt, si uidelicet ipsi persecutori non desunt, licet eis desit persecutor. [8:18] EXISTIMO ENIM QUOD NON SUNT CONDIGNAE PASSIONES HUIUS TEMPORIS AD FUTURAM GLORIAM, QUAE REVELABITUR IN NOBIS. EXISTIMO ENIM, ac si aliquis quaereret: estne tanta illa haereditas, ut pro ea promerenda patiendum sit usque ad mortem sicut Christus passus est? -- respondet immo tantam esse existimo, ut omnia merita hominum, quantumcumque ipsi patiendo mereantur, longe excedat. Et hoc est quod ait: NON SUNT CONDIGNAE PASSIONES HVIUS TEMPORIS, hoc est temporales istae et transitoriae tribulationes, quantaecumque fuerint, non sunt tanti menti, ut eis debeatur illa ineffabilis et aeterna gloria futurae uitae QUAE REVELABITUR IN NOBIS, quia iam quidem filii Dei sumus, sicut scriptum est, sed nondum apparet quid erimus. Nulli enim transitorio, quamuis sit bonum ex debito, redditur perpetuum bonum, sed per gratiam Dei, meritis nostris superadditam, id obtinemus ad quod nequaquam ex meritis nostris sufficiebamus. Et si diligenter attendamus, nihil transitorium aeterni boni remuneratione dignum est. Sola quippe caritas, quae numquam excidit, uitam promeretur aeternam; et quicumque aequales sunt caritate, pares apud Deum habentur remuneratione, etiamsi alter effectu caritatis priuetur aliquo casu praepeditus. Unde et merito beatus Augustinus aequalem de martyrio coronam asserit habere Iohannem qui passus non est, quam et Petrus habet qui passus est, ut non tam passionis effectum quam affectum Deus attendat. [8:19] NAM EXPECTATIO REVELATIONEM FILIORUM DEI EXPECTAT. NAM EXSPECTATIO. Bene dixi FUTURAM GLORIAM quae reuelabstur in nobis, scilicet filiis Dei, quia hanc REVELATIONEM, scilicet gloriae filus Dei debitae, exspectatio fidelium omnium EXSPECTAT. Ac si diceret: exspectans unusquisque exspectat, sicut dicitur Euntes ibant, hoc est perseueranter atque confidenter sperant, bonis scilicet operibus eam promerentes, REUELATIONEM FILIORUM DEI, id est remunerationem illam in qua reuelabitur qui filii Dei sint et ad uitam praedestinati, quod adhuc occultum est. Creaturam eos dicit qui creationem Dei in se ipsis incorruptam satagunt custodire, ac reformare imaginem Dei in qua creati sunt, peccatis quae eam delent uel maculant, quantum ualent, resistendo. [8:20] VANITATI ENIM CREATURA SUBIECTA EST NON VOLENS, SED PROPTER EUM, QUI SUBIECIT IN SPEM: Et uere hanc reuelationem exspectant fideles qui a propter eam contemnunt uitae praesentis uanitatem et nolentes eam sustinent, cupientes etiam iam potius dissolui et esse cum Christo. Et hoc est quod ait: CREATURA ipsi SUBIECTA EST NON VoLENs, hoc est hanc uanam uitam, quae et transitoria est et aerumnis plena, sustinet inuita quantum in se est, SED PROPTER EUM, scilicet eam tollerat. QUI SUBIECIT EAM IN SPE illius scilicet futurae reuelationis, hoc est in hac eam affligendo humiliat, ut in illa quae operatur exaltet. [8:21] QUIA ET IPSA CREATURA LIBERABITUR A SERVITUTE CORRUPTIONIS IN LIBERTATEM GLORIAE FILIORUM DEI. Quae uero sit illa spes creaturae, id est quid sperent hic afflicti fideles, subponit dicens: QUIA ET IPSA etc., id est hoc sperant quod liberabuntur ibi a iugo passibilis et corruptibilis carnis quo hic opprimuntur inuiti. LIBERTATEM dicit illius uitae gloriam in qua nulla erit oppressio, cum nemo aliquid contra uoluntatem suam incurrerit. [8:22] SCIMUS ENIM QUOD OMNIS CREATURA INGEMESCIT, ET PARTURIT USQUE ADHUC. [8:23] NON SOLUM AUTEM ILLA, SED ET NOS IPSI PRIMITIAS SPIRITUS HABENTES: ET IPSI INTRA NOS GEMIMUS ADOPTIONEM FILIORUM EXPECTANTES, REDEMPTIONEM CORPORIS NOSTRI. SCIMUS ENIM. Ostendit per partes creaturam hic afflictam ad illam quam sperat libertatem gloriae toto desiderio anhelare, quia uidelicet tam hi qui inter fideles sunt minores quam illi qui maiores. Minores autem distinguit per hoc quod dicit OMNIS CREATURA, maiores uero per hoc quod subponit PRIMITIAS SPIRITUS HABENTES. Quod itaque dicitur omnis creatura, tale est ac si diceret: hi qui omnino sunt creatura uel qui toti sunt creatura, non creatores, nullos uidelicet creare uel generare Deo per praedicationem ualentes. Apostoli uero et eorum uicarii tamquam aliorum, ut diximus, creatores qum dammodo sunt, iuxta quod hic ipse alibi dicit Apostolus: In Christo enim Iesu per Euangelium ego uos genui et iterum: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur... etc. INGEMISCIT ET PARTURIT, hoc est ingemiscendo parturit. Gemitus autem fidelium hic uel de terrena afflictione proueniunt secundum illud: Euntes ibant et febant, mittentes semina sua uel de caelestis patriae desiderio sicut est illud: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est et rursum: Super flumina Babylonis illic sedimus et fleuimus donec recordaremur tui, Sion. Parturiunt autem, hoc est labore maximo fructum bonorum operum proferre mediantur et satagunt. USQUE ADHUC, hoc est non horarie, sed quamdiu uiuunt. 'Parturio' namque uerbum est meditatiuae formae, non perfectae, et ideo bene minoribus atque imperfectis aptatur qui quasi in initio sunt cogitationis, non in perfectione operationis. Haec autem uerba Apostoli cum ait: INGEMISCIT ET PARTURIT, illis dominicis concordant uerbis quibus dicitur: Mulier cum parit, tristitiam habet... etc. PRIMITIAS SPIRITUS HABENTES, id est maiora Sancti Spiritus dona sicut praedicatores sancti qui secum et alios Deo acquirunt. Ad quod quidem praedicationis officium, tamquam ad maximum Spiritus Sancti donum, ipse nos Apostolus in prima ad Corinthios adhortatur dicens: Aemulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem uiam uobis demonstro et post pauca: Sectamini caritatem, aemulamini spiritualia magis autem ut prophetetis hoc est ut officium prophetarum praedicando assumatis. ET IPSI GEMIMUS, granati scilicet passibilitate et corruptione carnis sicut caeteri, sed ex spe consolationem habentes, quae scilicet spes quasi anchora est nauis nostrae inter huius saeculi fluctus. Quam statim consolationem adiecit dicens EXSPECTANTES, id est cum fiducia sperantes, ADOPTIONEM FILIORUM DEI de ipsis gentibus, hoc est ipsos adoptari a Deo et constitui haeredes in regno caelesti. Adoptionem hanc dico REDEMPTIONEM CORPORIS NOSTRI, hoc est ecclesiae cuius membra sumus. Nihil quippe est aliud nos a Deo sic adoptari quam per Unigenitum suum a diaboli potestate seu iugo peccati nos redimi, ut haec tota adoptio diuinae gratiae, non meritis nostris tribuatur. [8:24] SPE ENIM SALVI FACTI SUMUS. SPES AUTEM QUAE VIDETUR, NON EST SPES: NAM QUOD VIDET QUIS, QUID SPERAT? SPE ENIM. Dixit superius quia REUELATIONEM FILIORUM DES exspectamus sperando et quia praesentis uitae uanitati in hac spe subiecti sumus, ne propter labores diffidamus. Et ne quis obiiceret spem istam non esse certitudinem et ideo in ea non esse confidendum, ideo dicit quia omnes quotquot saluamur per spem saluamur. Et statim quod spes de non apparentibus tantum recte dicatur adnectit, dicens: SPES AUTEM QUAE, hoc est cognitio quae de apparentibus est, nequaquam SPES dicenda EST. NAM QUOD VIDET QUIS, hoc est QUID SPERAT aliquid QUOD VIDET? ac si diceret: nihil est quod uidendo speret ipsum, ut si quis uideat se diuitem factum esse, quod fortasse ante sperauerat, iam non de hoc spem uel existimationem sed certitudinem habet. [8:25] SI AUTEM QUOD NON VIDEMUS, SPERAMUS: PER PATIENTIAM EXPECTAMUS. SI AUTEM QUOD. Ostendit quomodo spe salui fiamus, quia uidelicet illa spes, quae dicta est uitse futurae, nos patientes reddit, ne in tribulatione uitae praesentis deficiamus. Et hoc est: SI enim, quia scilicet QUOD NON VIDEMUS SPERAMUS, patienter illud EXSPECTAMUS, non in agone praesentis certaminis deficientes. [8:26] SIMILITER AUTEM ET SPIRITUS ADIUVAT INFIRMITATEM NOSTRAM: NAM QUID OREMUS, SICUT OPORTET, NESCIMUS: SED IPSE SPIRITUS POSTULAT PRO NOBIS GEMITIBUS INENARRABILIBUS. SIMILITER AUTEM, sicut uidelicet spes nos adiuuat patientiam praestando, ita ET SPIRITUS Sanctus in hoc agone NOSTRAM ADIUVAT INFIRMITATEM, necessarias nobis orationes suggerendo. Et hoc est NAM QUID. SICUT OPORTET et nobis necessarium est, OREMUS, in tribulationibus scilicet positi frequenter ignoramus, in multis uidelicet dubitantes quod eorum nobis utile sit, sicut et ipse Apostolus quando ter Dominum rogauit stimulum satanae sibi auferri. SED IPSE SPIRITUS POSTULAT PRO NOBIS, hoc est postulare nos facit quod nesciebamus, uidelicet docendo et eius desiderium maximum inspirando. [8:27] QUI AUTEM SCRUTATUR CORDA, SCIT QUID DESIDERET SPIRITUS: QUIA SECUNDUM DEUM POSTULAT PRO SANCTIS. QUI AUTEM. Dixi quia nos postulare facit GEMITIBUS INENARRABILIBUS, hoc est tantis desideriis ut potius sentiri quam edisseri queant. Sed licet sint enarrabiles, ei tamen sunt cogniti QUI SCRUTATUR CORDA et inspector est cordis, ea uidelicet potius attendens quae uersantur in corde quam quae proferuntur de ore. QUID DESIDERET, id est desiderare nos faciat. QUIA POSTULAT PRO SANCTIS, id est sanctos postulare facit, SECUNDUM DEUM, hoc est secundum hoc quod ipse Spiritus Dei a Deo accepit, quia a Deo habet esse, procedendo scilicet ab ipso, et secundum quod in ipsa Dei dispositione ordinatum esse nouit. Unde certum est Deum non posse latere quid agat Spiritus eo disponente. [8:28] SCIMUS AUTEM QUONIAM DILIGENTIBUS DEUM OMNIA COOPERANTUR IN BONUM, HIS QUI SECUNDUM PROPOSITUM VOCATI SUNT SANCTI. SCIMUS AUTEM. Tamquam aliquis opponens diceret quomodo adiuuet Spiritus sanctos quos tot uidemus afflictio nibus laborare? -- dicit quia etiam ipsas afflictiones et quaecumque accidunt sanctis, tam prospera scilicet quam aduersa, IN BONUM eis conuertit et ad eorum utilitatem perducit. Qui uero sint diligentes DEUM subponit dicens HIs QUI VOCATI SUNT SANCTI, hoc est internae uocationis inspiratione sunt sanctificati, SECUNDUM PROPOSITUM Dei potius quam secundum eorum praecedentia merita, hoc est secundum hoc potius quod dininae gratiae placuerit quam secundum hoc quod ipsi meruerint. [8:29] NAM QUOS PRAESCIVIT, ET PRAEDESTINAVIT CONFORMES FIERI IMAGINIS FILII SUI, UT SIT IPSE PRIMOGENITUS IN MULTIS FRATRIBUS. NAM QUOS PRAESCIVIT. Exsequitur diligenter quomodo secundum propositum Dei, hoc est diuinae gratiae placitum, sint sanctificati, dicens quia QUOS PRAESCIVIT, postmodum etiam praedestinando conformes Christo reddidit. 'Scire' Deus dicitur ea quae approbat et quae eius notitia sunt digna, iuxta illud: Nouit Dominus uiam iustorum sicut e contrario mala 'ignorare' uel 'nescire' dicitur, iuxta quod ipse Filius reprobis ait: Nescio uos. Illos itaque praescisse dicitur quorum antequam essent, futuram electionem approbauit. Quoscumque itaque sic PRAESCIVIT, eos postmodum PRAEDESTINAVIT, hoc est donis gratiae suae praeparauit. 'Praedestinatio' quippe diuinae dicitur 'praeparatio gratiae' quae in electis tantum est. PRAEDESTINAVIT, inquam CONFORMES FIERI, hoc est ad hoc ut similes fierent IMAGINIS FILII SUI, hoc est Christi qui est imago Dei, hoc est expressa similitudo Patris, in omnibus scilicet bonis ei secundum diuinitatem aequalis, iuxta illud quod ait: Philippe, qui uidet me uidet et Patrem ac si diceret quia ex me integre cognosci potest qualis uel quam bonus ipse sit Pater. Tunc autem Christo conformamur, si ueterem hominem cum actibus suis deponentes, ipsum induamus Christum, sicut scriptum est: Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulauit et ipse ambulare ita, inquam, conformes fieri UT SIT IPSE, uidelicet Christus, primogenitus in multis fratribus, hoc est inter multos qui eiusdem Patris sunt filii per adoptionem, ipse qui per naturam Filius est more primogenitorum excellat dignitate, non eis adaequetur sicut ipse Patri aequalis est cuius imago dicitur. [8:30] QUOS AUTEM PRAEDESTINAVIT, HOS ET VOCAVIT: ET QUOS VOCAVIT, HOS ET IUSTIFICAVIT: QUOS AUTEM IUSTIFICAVIT, ILLOS ET GLORIFICAVIT. QUOS AUTEM. Praedestinantur electi, id est ad uitam aeternam praeparantur per fidem illuminati, quam primo tamquam 'omnium bonorum fundamentum' suscipiunt; uocantur postmodum per spem illexi, cum iam misericordia Dei et uirtute sacramentorum cognita, ad bene operandum alliciuntur, propter aeternorum scilicet retributionem; deinde iustificantur sincerae caritatis affectu, non iam Deo tam propter sua quam propter ipsum adhaerentes; denique magnificantur, in caelesti scilicet patria sublimati. Quaestio se hoc loco ingerit, de diuina scilicet prouidentia seu praedestinatione quae liberum nobis arbitrium auferre uidentur, cum omnia uidelicet sicut a Deo praeuisa sunt, necesse sit euenire nec aliquem praedestinatum possibile sit perire. Certum quippe est omnia antequam fiant, eo modo quo futura sunt, a Deo esse prouisa, siue bona sint sine mala, nec in aliquo prouidentiam eius posse falli. Cum itaque hunc hominem qui forte moechaturus est, prouiderit moechaturum esse, necesse est eum moechaturum. Quod si eum necesse est esse moechaturum, hoc est ineuitabile, iam non est in libero eius arbitrio seu potestate peccatum hoc euitare. Non igitur propter hoc peccatum quod nullatenus euitare potuit, reus est constituendus. Atque ita omnia mala in Dei prouidentiam tamquam eorum necessariam causam retorquenda uidentur, et sic omnia eo modo quo eueniunt necessario prouenire, cum uidelicet sic a Deo prouisa fuerint nec ullo modo aliter posse contingere. Nos autem concedimus eum qui moechaturus est, necessario moechaturum esse, cum id Deus prouiderit, sed non ideo simpliciter dici conuenit eum esse necessario moechaturum. Non enim haec modalis cum determinatione illam simplicem infert. De quo quidem diligentius disserendum Theologiae nostrae reseruamus, et quae differentia sit prouidentiae ac praedestinationis seu fati. [8:31] QUID ERGO DICEMUS AD HAEC? SI DEUS PRO NOBIS, QUIS CONTRA NOS? QUID ERGO. Quandoquidem Deus ita de nostra sollicitus est salute ut praescierit, praedestinet, praedestinatos uocet, uocatos iustificet, iustificatos magnificet; Quid DICEMUS AD HAEC, hoc est contra hoc, quod impedimentum poterimus inuenire? Nullum utique, quia etsi ex nobis infirmi sumus QUIS CONTRA NOS praeualere poterit, SI DEUS PRO NOBIS, hoc est cum Deum habemus patronum? [8:32] QUI ETIAM FILIO SUO NON PEPERCIT, SED PRO NOBIS OMNIBUS TRADIDIT ILLUM: QUOMODO NON ETIAM CUM ILLO OMNIA NOBIS DONABIT? De cuius quidem patrocinio uel defensione quam securi esse ualeamus adnectit, commemorans eius singularem dilectionem quam nobis exhibuit, dicens: QUI NON PEPERCIT ETIAM PROPRIO FILIO, id est consubstantiali, non adoptiuo, SED TRADIDIT ILLUM, uidelicet ad mortem PRO NOBIS OMNIBUS scilicet quos praesciuit seu, ut dictum est, PRAEDESTINAVIT, ut in eius sanguine nostrorum maculas dilueret peccatorum. Quod uero ait ETIAM PROPRIO FILIO, innuit Deum et aliis adoptiuis filiis antea pro nobis non pepercisse, sicut Isaiae siue Ieremiae uel nonnullis aliis prophetarum, qui ad populum Dei missi tamquam martyres pro salute hominum sunt occisi. QUOMODO NON ETIAM, hoc est qua ratione potest dici ut in tanto de traditione Filii sui dono non dederit wosIs OMNIA, nostrae scilicet saluti necessaria? [8:33] QUIS ACCUSABIT ADVERSUS ELECTOS DEI? DEUS QUI IUSTIFICAT? QUIS ACCUSABIT? Quandoquidem Deus, ut dictum est, de nostra ita sollicitus est salute, cuius accusatio quidquam aduersus nos obtinere poterit? Numquid accusatio ipsius Dei qui non solum non accusat, uerum etiam, ut dictum est. IUSTIFICAT? ac si diceret: non. [8:34] QUIS EST QUI CONDEMNET? CHRISTUS IESUS, QUI MORTUUS EST, IMMO QUI RESURREXIT, QUI ET EST AD DEXTERAM DEI, QUI ETIAM INTERPELLAT PRO NOBIS. Aut si etiam accusator cesset, quis in nostra condemnatione perstiterit? Numquid ipse CHRISTUS qui tantam nobis exhibuit dilectionem, sicut ipse ait: Maiorem hac dilectionem... etc. ut pro nostra moreretur salute? ac si diceret: non. IMMO QUI. Quasi corrigens quod dixerat QUI MORTUUS EST, quod est infirmitatis, subponit resurrectionis gloriam in ipso nobis exhibitam atque promissam, quae nos in omni tribulatione maxime consolatur; et quoniam resurrectio nonnullorum fuit iterum mortuorum sicut Lazari, uel etiam reproborum erit ad sinistram constituendorum: subdit: QUI EST AD DEXTERAM DEI, hoc est secundum ipsam humanitatem resuscitatam in aeterna beatitudine perseuerat, ibi quoque non immemor nostrae salutis ubi tamquam aduocatus Patrem INTERPELLAT PRO NOBIS, ipsam uidelicet, in qua tanta pro nobis passus est, humanitatem oculis Patris semper praesentando et sic nos ei tamquam mediator reconciliando. INTERPELLAT igitur, ut dictum est, tamquam inter nos et Deum medius intercedat per ipsam, ut dictum est, nostrae naturae substantiam. Sanctos etiam ipsos intercedere et orare PRO NOBIS dicimus, affectu potius caritatis uel meritorum suorum suffragiis quam prolatione uocis. Unde et cum dicimus: Sancte Petre, ora pro nobis. tale est ac si dicamus: "Miserere nostri, Domine, propter merita beati Petri." [8:35] QUIS NOS SEPARABIT A CARITATE CHRISTI? TRIBULATIO? AN ANGUSTIA? AN PERSECUTIO? AN FAMES? AN NUDITAS? AN PERICULUM? AN GLADIUS? QUIS ERGO NOS. Quandoquidem tantis beneficiis, tantam nobis gratiam Deus exhibuit et in se ipso confirmauit, quae res nos ulterius poterit auellere ab eius dilectione? ac si diceret: nulla. Atque id statim comprobat per ea quae maxime uidentur posse homines a Deo auertere. Ac primo de aduersis sic ait: TRIBULATIO? ac si diceret: non. TRIBULATIO dicitur quaecumque corporis afflictio ut uerberatio. ANGUSTIA mentis anxietas ut est metus. PERSECUTIO de loco ad locum propulsio. PERICULUM mortis apparatus. GLADIUS ipsa mors. [8:36] SICUT SCRIPTUM EST: QUIA PROPTER TE MORTIFICAMUR TOTA DIE: AESTIMATI SUMUS UT OVES OCCISIONIS. SICUT SCRIPTUM EST, in psalmo scilicet XLIII, ac si diceret utique uerum est quod nihil horum poterit separare, QUIA, sicut dicit propheta. PROPTER TE, id est quia inseparabiliter tibi adhaeremus, periculis uitae afflicti subiacemus. TOTA DIE, id est toto tempore uitae nostrae, quae quidem ad comparationem uitae infidelium, qui in tenebris ambulant, dies est dicenda, fide uidelicet illuminati. AESTIMATI SICUT: scriptum est de impiis, dicentibus de iustis: Nos uitam illorum putabamus insaniam... etc. OVES OCCISIONIS, hoc est dignae occisione et nihil ulterius utilitatis habentes nec de ipsa etiam morte sua fructum aliquem ad esum tribuentes, nec ullatenus interfectoribus suis, tum pro imbecillitate suae naturae, tum etiam pro mansuetudine sua resistentes. [8:37] SED IN HIS OMNIBUS SUPERAMUS PROPTER EUM QUI DILEXIT NOS. SED IN HIS. Dixi: non poterunt omnes oppressiones istae constantiam nostram superare, ut uidelicet a Deo separent, sed e contrario haec omnia perseuerando uincimus per gratiam Dei potius quam per nostram uirtutem. Et hoc est quod ait PROPTER EUM QUI DILEXIT NOS, hoc est propter adiuuantem eius gratiam. [8:38] CERTUS SUM ENIM QUIA NEQUE MORS, NEQUE VITA, NEQUE ANGELI, NEQUE PRINCIPATUS, NEQUE INSTANTIA, NEQUE FUTURA, NEQUE FORTITUDINES, CERTUS SUM. Ideo tam fiducialiter loquor de diuina gratia, fideles adiuuante, ut nullis uidelicet de causis a Deo possint separari quia iam de his non solum fidem, uerum etiam certitudinem magnis assecutus sum experimentis, quod uidelicet NEQUE MORS comminata. NEQUE VITA promissa, scilicet in hoc mundo. NEQUE ANGELI, id est angelica dignitas, a quocumque nos tentante nobis promissa, sicut diabolus Euae promisit quod essent sicut dii. NEQUE etiam PRINCIPATUS, NEQUE VIRTUTES, id est istorum ordinum excellentia quae maior est dignitate angelici ordinis. Quos quidem ordines diligenter beatus Gregorius distinguens, ait: Graeca lingua angeli 'nuntii', archangeli uero 'summi nuntii', uocantur. Qui minima nuntiant angeli, qui uero summa archangeli uocantur. Hinc est quod ad Mariam non quilibet angelus, sed Gabriel archangelus mittitur. Item: Virtutes uocantur illi per quos signa et miracula frequentius fiunt. Potestates uocantur qui hoc potentius caeteris in suo ordine perceperunt, ut eorum ditioni uirtutes aduersae subiectae sint quorum potestate refrenantur, ne corda hominum tantum tentare praeualeant quantum uolunt. Principatus uocantur qui ipsis quoque bonis angelorum spiritibus praesunt, qui subiectis aliis, dum quae sunt agenda disponunt, eis ad explenda ministeria principantur. NEQUE INSTANTIA, id est praesentia bona uel mala. NEQUE FORTITUDO, id est uiolentia cuiuscumque potestatis. [8:39] NEQUE ALTITUDO, NEQUE PROFUNDUM, NEQUE CREATURA ALIA POTERIT NOS SEPARARE A CARITATE DEI, QUAE EST IN CHRISTO IESU DOMINO NOSTRO. NEQUE ALTITUDO, NEQUE PROFUNDUM, hoc est sublimatio alicuius humanae gloriae uel deiectio atque humiliatio in quantamcumque utilitatem, ac si diceret: neque prosperitas aliqua humana neque aduersitas; NEQUE CREATURA ALIQUA, quam uidelicet suprapositae, id est angelicae potestates etc. A CARITATE DEI, qua uidelicet eum sincere propter ipsum diligimus. QUAE EST IN CHRISTO IESU, hoc est per Christum saluatorem nostrum nobis inspirata siue in ipso aedificata atque radicata et fundata. [ ROMANS 9 ] [9:1] VERITATEM DICO IN CHRISTO NON MENTIOR: TESTIMONIUM MIHI PERHIBENTE CONSCIENTIA MEA IN SPIRITU SANCTO: VERITATEM DICO. Quod dixit se et consimiles sui fideles a caritate Dei non posse auelli, experimento proprio uult probare, dicens scilicet se, dum maximus ecclesiae persecutor existeret, ad hoc laborasse, ut suos ad fidem Christi conuersos inde auerteret; et hoc est IN CHRISTO IESU, hoc est per Christum Iesum iurans, ueraciter dico quantum ad ipsius rei euentum, quod ita se habet ut dico et NON MENTIOR, TESTIMONIUM MIHI PERHIBENTE CONSCIENTIA MEA, hoc est reus mendacii non sum cum sic credam sicuti dico. Potest quippe aliquis, quantum ad rei euentum, ueritatem in uerbis per ignorantiam habere, et tamen contra conscientiam loqui et per hoc incurrere mendacii reatum. Non enim mentitur apud Deum, hoc est reus mendacii non reputatur ab eo, nisi qui per duplicitatem loquitur. Loquenti conscientia sua perhibet testimonium quando non dissidet animus a uerbis, hoc est quando creditur ab ipso sicut dicitur. MIHI, inquit, qui eam noui, etsi non 'nobis', CONSCIENTIA, dico, mea existens IN SPIRITU SANCTO, hoc est fundata et radicata in caritate Dei, ex qua scilicet caritate pullulare mendacium non potest. Unde et bene Spiritus ueritatis dicitur. [9:2] QUONIAM TRISTITIA EST MIHI MAGNA, ET CONTINUUS DOLOR CORDI MEO. Hanc uidelicet dico ueritatem QUONIAM TRISTITIA EST MIHI MAGNA quantum ad compunctionis quantitatem, et continua quantum ad temporis diuturnitatem. CORDI MEO, hoc est non simulata in exteriori habitu sed uera in ipso animi affectu. [9:3] OPTABAM ENIM IPSE EGO ANATHEMA ESSE A CHRISTO PRO FRATRIBUS MEIS, QUI SUNT COGNATI MEI SECUNDUM CARNEM, Et unde sit tristitia subponit, quia uidelicet OPTABAM olim, non modo, EGO IPSE qui modo magni aliquid esse uideor et prae caeteris aduersari Iudaismo et pristinae uitae contrarius, optabam, inquam, PRO FRATRIBUS MEIS ANATHEMA ESSE A CHRISTO, hoc est nitebar modis omnibus fieri separatio nostratum, id est Iudaeorum, a Christo, ut non solum scilicet ego separatus essem a Christo sed ipse aliorum essem separatio, et tam uerbis quam factis eos quoque qui ei iam per fidem adhaeserant, ab eo auerterem, sicut scriptum est: Saulus adhuc spirans minarum... etc. uel ita ut fratres meos auerterem a Christo, omnes generaliter auertere cupiebam sicut scriptum est: Ut si quos inuenisset huius uiae uiros non uidelicet solum Iudaeos... etc. Quod autem 'fratres' generaliter dicat quicumque de genere suo sunt, id est quoslibet Iudaeos, determinat dicens: QUI SUNT COGNATI MEI SECUNDUM CARNEM, hoc est de cognatione mea carnali, et ideo tune uehementius animo meo inhaerentes, ut plurimum pro eis agerem. [9:4] QUI SUNT ISRAELITAE, QUORUM ADOPTIO EST FILIORUM, ET GLORIA, ET TESTAMENTA, ET LEGISLATIO, ET OBSEQUIUM, ET PROMISSA: Et ne tantum eos intelligamus qui ad tribum Beniamin pertinent unde erat Apostolus, immo generaliter totum genus Iudaeorum, addit QUI SUNT ISRAELITAE, id est de genere Iacob patriarchae qui prius Iacob a parentibus, postmodum Israel a Domino appellatus est, hoc est 'uir uidens Deum.. Unde et praecipue nomine eius tote posteritas insiguita gloriabatur quasi sold ipsi Deum uidere, id est cognoscere, concessum esset, quasi iam ulterius nec Christi nec alicuius doctrina endigeret; ut hinc quoque ipse Paulus Christi disciplinam nonnulla de cause se spreuisse insinuet necnon et ex his quae sequuntur, de commendatione scilicet illius olim peculiaris populi Dei, cum ait QUORUM ADOPTIO EST FILIORUM, hoc est qui primo per gratiam adoptati sunt a Deo in filios et specialiter ab eo dilecti innumerabilium baneficiorum exhibitione monstrantur; ET GLORIA, id est gloriatio in praesenti ex adoptione ista procedens, qua se etiam nunc in ecclesia gentibus conuersis praeponere uolebant. Unde autem haec adoptio uel gloriatio eorum maxime processerit, diligenter prosequitur, dicens eorum esse TESTAMENTUM et ad eos primitus, non ad gentes, latum fuisse, sicut scriptum est: Non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestauit eis. Ad hoc quidem illud pertinet quod superius dixerat: Quid ergo amplius Iudaeo? aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. ET OBSEQUIUM, id est publicum dinini cultus officium in tabernaculo uel in templo, ET PROMISSA, scilicet innumera, tam de terra Chanaan possidenda et terrenis commodis quam de spiritalibus etiam bonis per Christum ex eis nasciturum. [9:5] QUORUM PATRES, ET EX QUIBUS CHRISTUS SECUNDUM CARNEM, QUI EST SUPER OMNIA DEUS BENEDICTUS IN SAECULA. AMEN. Sicut mox adnectit, dicenr: QUORUM sunt PATRES, secundum carnem potius quam secundum fidei imitationem, illi EX QUIBUS et ipse CHRISTUS EST SECUNDUM CARNEM, ipsi patriarchae Abraham, Isaac et Iacob, quibus de Christo promissiones factae sunt, quod in semine eorum scilicet benedicerentur omnes gentes. Quia uero dixerat patres Christi, ne per hoc uideretur Christus ex patribus illis incepisse, addit: QUI EST SUPER OMNIA BENEDICTUS, id est laudandus et glorificandus IN SAECULA, id est per omnes temporum successiones ab ipso tamquam a diuina sapientia optime ordinatae. AMEN, id est uerum est. Geminatio assertionis tam oris quam cordis professionem indicat, sicut et ibi: Amen, amen dico uobis et Sit sermo uester Est est, non non. [ LIBER IV ] [9:6] NON AUTEM QUOD EXCIDERIT VERBUM DEI. NON ENIM OMNES QUI EX ISRAEL HII SUNT ISRAEL: NON AUTEM QUOD EXCIDERIT. Diceret fortasse aliquis: et quomodo promissa diuina Israelitis facta sunt quae pro nequitia sue obtinere populus ille non potest, semper Deo rebellis existens et iam ab ipso penitus reprobatus? Ad hoc Apostolus: NON ita, inquit, promissa eis facta sunt QUOD EXCIDERIT VERBUM ipsum promissionis, id est quod sit cassa promissio et nullatenus impleatur. Stare quippe sine manere promissio dicitur quae impletur, excidere autem e contrario. Tale superius animaduerte. Cum enim quaesitum fuisset quae utilitas circumcisionis? et responsum multum per omnem modum; primum quidem... etc. subiunctum est: Quid enim? Si quidam illorum non crediderunt, numquid incredulitas illorum fidem Dei euacuabit. Ita igitur et hoc loco dicitur quod promissio, ut dictum est, Israelitis facta non est cassata, si in quibusdam qui de genere Israel secundum carnem sunt, numquam sit completa. NON ENIM OMNES. Soli quippe illi inter filios Israel computandi sunt qui in cultu unius Dei permanentes, fidem sui patris Israel, hoc est Iacob, imitantur. [9:7] NEQUE QUIA SEMEN SUNT ABRAHAE, OMNES FILII: SED IN ISAAC VOCABITUR TIBI SEMEN: Sicut mox per simile in Abraham demonstrat, dicens: NEQUE QUIA SEMEN SUNT ABRAHAE, secundum carnem scilicet, OMNES in filiis Abrahae computantur. Quod statim testimonio ipso ex Genesi sumpto confirmat, dicente Domino ad Abraham postquam Sara Agar ancillam expelli cum filio iusserat: Omnia quae dixerit tibi Sara, audi uocem eius, quia in Isaac uocabitur tibi semen. [9:8] ID EST, NON QUI FILII CARNIS, HII FILII DEI: SED QUI FILII SUNT PROMISSIONIS, AESTIMANTUR IN SEMINE. ID EST NON QUI. Exponit Apostolus quod praemissum est IN ISAAC VOCABITUR TIBI SEMEN. Filios CARNIS dicit qui ex patre Abraham solam carnis originem ducunt, non fidei sumunt exemplum. Cum autem dicendum uideretur 'hi filli sunt Abrahae', dicit potius Apostolus HI FILII sunt DEI, ostendens uidelicet non aliis dicendos esse filios Abrahae nisi qui filli sunt Dei, hoc est qui fideles sunt. Abraham quippe fidem significat ideoque Abrahae filii recte illi soli dicuntur quos sibi Dominus ad fidem adoptat, tam ex Iudaeis quam ex gentibus, sicut et ipse superius meminit Apostolus cum de Abraham loqueretur, dicens: Ut sit pater omnium credentium, non his tantum qui ex circumcisione, sed et his qui sectantur uestigia Iudei quae est in praeputio patris nostri Abrahae. SED QUI FILII SUNT PROMISSIONIS. Filios promissionis dicit qui ad fidelem Isaac pertinent, eum uidelicet per fidem imitando, quondam scilicet Abraham ex senili et sterili matre per solam promissionem Pei, non per naturam carnis, generauit. AESTIMANTUR IN SEMINE, uidelicet Abrahae, hoc est inter filios Abrahae reputandi sunt. [9:9] PROMISSIONIS ENIM VERBUM HOC EST: SECUNDUM HOC TEMPUS VENIAM: ET ERIT SARAE FILIUS. Quibus autem uerbis promissio facta sit Abrahae de futuro filio Isaac subponit, dicens PROMISSIONIS ENIM etc. Haec sunt uerba angeli ad Abraham loquentis: SECUNDUM HOC TEMPUS, hoc est in tali tempore quale modo est, anno scilicet reuoluto, VENIAM ET ERIT, id est per aduentum et operationem meam potius quam per naturam, tunc Sara concipiet. Haec autem sententia his uerbis in Genesi est expressa: Reuertens ueniam ad te tempore isto, uita comite, et habebit Sara filium uxor tua. Item infra: Visitauit Dominus Saram sicut promiserat et impleuit quae locutus est, concepitque et peperit rlium in senectute qua, tempore quo praedixerat ei Deus. Ex quibus quidem uerbis non satis liquet, cum dicitur erit SARAE FILIUS, an de conceptu eius siue de partu sit intelligendum. Cum autem dicitur in senectute qua, patenter innuitur quod dixit filium hunc non tam esse carnis quam PROMISSIONIS, id est non naturae sed gratiae. [9:10] NON SOLUM AUTEM: SED ET REBECCA EX UNO CONCUBITUM HABENS, ISAAC PATRIS NOSTRI. Et licet dictum sit: In Isaac uocabitur tibi semen non tamen in omnibus ex Isaac secundum carnem nascituris, cum ipse statim Esau reprobatus sit et solus lacob a Deo electus. Quod nunc prosequitur dicens: NON SOLUM AUTEM ILLA, id est Sara, subaudis habuit de prole a Domino, SED ET REBECCA iam quidem HABENS in utero, antequam scilicet promissionem illam haberet; habens, inquam, in utero EX UNo CONCUBITU ISAAC PATRIS NOSTRI, non tam per carnem quam per fidem. [9:11] CUM ENIM NONDUM NATI FUISSENT, AUT ALIQUID EGISSENT, BONUM AUT MALUM UT SECUNDUM ELECTIONEM PROPOSITUM DEI MANERET, Et uere promissionem haec quoque habuit quia istam de electione minoris filii, quod uidelicet maior seruiret minori. Et hoc est: CUM ENIM NONDUM NATI ESSENT, illi uidelicet quos ista habuit ex Isaac, AUT ALIQUID, id est nec aliquod adhuc meritum haberent ex bono uel malo opere suo. Posset quippe contingere, ut more leremiae uel Iohannis Baptistae in utero illuminati. Deum cognoscerent et iam eum diligendo uel non diligendo aliquid mererentur, ut per hoc scilicet quod nondum aliquid promeruerant MANERET PROPOSITUM DEI SECUNDUM ELECTIONEM ipsius in altero ipsorum, id est in Iacob, non in Esau; hoc est secundum quod Deus apud se proposuerat et in prouidentia sua ab aeterno disposuerat maneret electio Iacob, id est perseueraret immobilis eius praedestinatio. [9:12] NON EX OPERIBUS, SED EX VOCANTE DICTUM EST EI: QUIA MAIOR SERVIET MINORI, NON EX OPERIBUS, id est propter meritum aliquod operum eius qui electus est, SED tantum EX Deo VOCANTE eum, id est ex sola gratia eius qui eum per internam inspirationem postea ad se traxit, DICTUM EST EI, id est Rebeccae: QUIA MAIOR, id est Esau qui primogenitus futurus erat, SERVIET posteriori fratri, id est Iacob. Quae quidem seruitus non tam in personis duorum fratrum quam in posteritatibus eorum accipienda est, hoc est in populis qui ex ipsis nascituri promittuntur, Domino ad Rebeccam dicente: Duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex uentre tuo diuidentur, populusque populum superabit et maior seruiet minori. Si enim ad personas fratrum respicias, numquam Esau deseruisse uel in aliquo subiectum exstitisse Iacob reperies, immo magis Iacob semper Esau maxime timuisse et ei se plurimum humiliasse. De populis autem planum est hoc accipi, cum etiam secundum praeceptum legis interdictum sit Israelitis seruos habere de populo suo, sed de gentibus tantum. Unde in Leuitico scriptum est, capitulo LXXXIV: Si paupertate compulsus, uendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes seruitute famulorum sed quasi mercenarius et colonus erit. Usque ad annum iubilaeum operabitur apud te, et postea egredietur cum liberis suis et reuertetur ad cognationem et possessionem patrum. Mei enim sunt serui. Non ueniat conditione seruorum, ne atpuigas eum per potentiam. Seruus et ancilla sint uobis de nationious, hos habebitis famulos et haereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum. [9:13] SICUT SCRIPTUM EST: IACOB DILEXI, ESAU AUTEM ODIO HABUI. Vocante, dico eum SICUT SCRIPTUM EST, in Malachia scilicet propheta, his quidem uerbis: Nonne frater erat Esau Iacob, dicit Dominus, et DILEXI IACOB, ESAU AUTEM ODIO HABUI, hoc est hunc eligendo uocaui, illum autem respui. De quali quidem electione superius idem dixit Apostolus: Et quos uocauit hos et iustificauit. [9:14] QUID ERGO DICEMUS? NUMQUID INIQUITAS APUD DEUM? ABSIT! QUID ERGO. Congruam assumit Apostolus ex proxime dictis obiectionem, quasi in accusationem et iniuriam Dei qui antequam aliquid Esau promereri posset, eum non praedestinando dignum odio suo iudicauit; et quam alteri fratri dedit gratiam, qui similiter antea nihil meruerat, ei subtraxit, qua ei subtracta constat eum bene agere non posse, atque ita non tam culpa Esau accidere uidetur quod iniquns fuerit quam ipsius Dei, qui ei gratiam, qua bene operari posset, dare noluit. Huius autem obiectionis ipsemet Apostolus postmodum solutionem subponit, ubi ait: O homo, tu quis es... etc. Usque illuc uero totum quod interpositum est, de obiectione est. Continuatio: Quandoquidem Iacob electionem suam et uocationem non magis quam Esau ex meritis suis, sed ex arbitrio tantum uocantis obtinuit, neque Esau ex meritis antea suis illam amisit; QUID DICEMUS? id est quid poterimus dicere et ad huiusmodi obiectionem respondere? Quod statim sequitur: NUMQUID INIQUITAS est APUD DEUM, hoc est qua ratione poterimus Deum a culpa defendere atque adstruere quod non sit reus iniquitatis, qui gratiam scilicet suam subtrahendo ei qui nondum meruit, eum reprobum fecit? Sic enim dictum est: Cum nondum nati fuissent aut aliquid boni... etc. ABSIT, inquit statim Apostolus ex sua parte, ut uidelicet ullo modo iniquitas credatur umquam esse in Deo. Sed priusquam hoc ostendat quare propter obiecta non sit Deus iniquus dicendus, ipsam adhuc obiectionem more boni argumentatoris corroborat, ut quanto ualidior fuerit obiectio, tanto difficilior aut mirabilior appareat postmodum solutio. [9:15] MOYSI ENIM DICIT: MISEREBOR CUIUS MISEREOR: ET MISERICORDIAM PRAESTABO CUIUS MISEREBOR. MOYSI ENIM, ac si diceret: bene quaesitum est ad propositam quaestionem, ut uidelicet Deum a culpa defendere ualeamus quia penitus ex ipsis quoque Scripturae testimoniis de talibus culpabilis atque inexcusabilis uidetur Deus, cum habeat in potestate quibuscumque uelit misericordiam impendere qua saluentur; et sine eius misericordia nemo saluari possit. Quod uero hanc habeat potestatem praemittit, dicens: MISEREBOR etc.; quod uero nonnisi praeueniente misericordia eius quisquam saluari queat, statim adiungit, dicens: Igitur non uolentis... etc. CUIUS MISEREOR praedestinando, antequam scilicet ullum sit hominis meritum, miserebor postea uocando eum per internam inspirationem; ET ei denique CUIUS MISEREBOR uocando, MISERICORDIAM PRAESTABO, in ipso scilicet supernae uocationis brauio. [9:16] IGITUR NON VOLENTIS, NEQUE CURRENTIS, SED MISERENTIS DEI. IGITUR, inquit Apostolus ex persona opponentis, haec, subaudis diuinae collatio misericordiae, NON est hominis quantumcumque eam VOLENTIS, NEQUE CURRENTIS, id est quantumcumque festinantis atque nitentis ad eam obtinendam, SED tantum DEI MISERENTIS, hoc est non est in potestate nostra eam accipere sed in manu eius eam dare, ut per hoc adstruendum uideatur neminem esse in culpa, si ab ea sit alienus misericordia, nisi eum qui eam largiri habuit nec uoluit. [9:17] DICIT ENIM SCRIPTURA PHARAONI: QUIA IN HOC IPSUM EXCITAVI TE, UT OSTENDAM IN TE VIRTUTEM MEAM: ET UT ADNUNTIETUR NOMEN MEUM IN UNIVERSA TERRA. DICIT ENIM. Ostendit a contrariis quia miserentis est Dei quod homines saluantur, quia obdurantis est quod damnantur sicut in pharaone ex ipso Dei testimonio patet. Nec dicit tantum 'obdulantis, sed quasi impellentis ad malum, cum ait EXCITAVI. Et ut culpam Dei augeret, addit UT OSTENDAM IN TE etc., quasi ideo damnet alios ut se glorificet et gloriam suam in morte aliorum quaerat -- quod iniquissimum uidetur. IN HOC IPSUM, hoc est ad affligendum populum uel persequendum siue etiam me non exaudiendum, sicut scriptum est: Indurabo cor pharaonis. EXCITAVI TE, id est resistendo tibi feci magis exardescere malitiam tuam contra me, ut, sicut scriptum est, qui iustus est, amplius iustificetur quasi aurum in fornace tribulationis purgatus, et qui in sordibus est, amplius sordescat. VIRTUTEM MEAM, id est potentiam, tam in plagis scilicet Aegypti quam in submersione Aegyptiorum. UT per hoc ANNUNTIETUR NOMEN MEUM, hoc est dilatetur notitia potentiae meae ubique terrarum. Quod dicit 'ut per hoc' magis effectiuum esse quam causatiuum uidetur, quomodo solet dici de aliquo 'exiuit ut moreretur' id est exiuit et mortis inde consecutus est effectus. Ita et hic dicitur EXCITAVI TE ac per hoc postea ostendi IN TE VIRTUTEM MEAM, id est in his quae egi circa te et tuos. [9:18] ERGO CUIUS VULT MISERETUR, ET QUEM VULT INDURAT. ERGO CUIUS VULT, hoc est et ita apparet, inquit Apostolus ex persona adhuc opponentis quod cuius uult MISERETUR, ET QUEM VULT INDURAT, hoc est pro uelle eius atque arbitrio potius quam pro meritis suis, homines uel saluantur per eIus misericordiam uel damnantur per eius in peccatis suis oLdurationem, quam uidelicet obdurationem ipse non miserando efficit, ut sic diuino totum arbitrio de saluatione uel damnatione hominum tribuendum esse uideatur. [9:19] DICIS ITAQUE MIHI: QUID ADHUC QUERITUR? VOLUNTATI ENIM EIUS QUIS RESISTIT? DICIS ITAQUE MIHI, inquit Apostolus ex propria persona uel quorumlibet fidelium, Deum in omnibus laudantium, hoc est: Tu, aliquis, quicumque sis, rationabiliter dicere uideris et opponere ex supra dictis testimoniis et rationibus, id scilicet quod sequitur: QUID ADHUC QUAERITUR, id est conquaeritur Deus, hoc est unde potest iuste quaerimoniam ullam aduersum nos mouere, de offensis scilicet nostris, quae omnes uidelicet culpa eius sola uel maxime uidentur accidere, cum, ut dictum est, quos uult induret, et ut nunc dicitur VOLUNTATI EIUS nemo queat resistere? ADHUC, id est post tam manifesta testimonia uel rationes in accusationem illius. VOLUNTATI EIUS, id est dispositioni, de qua scriptum est: Quaecumque uoluit fecit. Alio etiam modo dicitur Deus uelle, non disponendo scilicet, sed consulendo nobis ut faciamus per quae saluemur, iuxta illud: Quotiens uolui congregare etc. et Qui uult omnes saluos fieri, id est consulit ut faciant. [9:20] O HOMO, TU QUIS ES, QUI RESPONDEAS DEO? NUMQUID DICIT FIGMENTUM EI QUI SE FINXIT: QUID ME FECISTI SIC? O HOMO, TU. Hoc loco Apostolus supra positis obiectionibus quae Deum penitus in culpam trahere uidentur, ex sua parte respondet easque sufficienter dissoluit, congrua de figulo inducta similitudine. Dicit itaque, quaestione quaestionem dissoluens et satisfaciens: O HOMO, id est carnalis et potius animalis quam spiritualis, QUI hucusque in Deum inuectus es quasi eum de iniquitate arguendo, sicut ibi inceptum est: Numquid iniquitas apud Deum? et postea exemplis uel rationibus exaggeratum est; TU QUIS ES, inquam, QUI RESPONDEAS DEO, hoc est qui iustificas te? Qui Deum modis supra dictis accusas, ipsi responde ut te ipsum defendas ab inconuenienti, si te ipse scilicet ita interroget, dicens; NUMQUID DICIT FIGMENTUM, id est iuste potest conqueri de figulo quod tale ipse fecerit figmentum, id est uas de luto fictum, hoc est compositum? 'Fingere' namque hic 'componere' dicitur. [9:21] AN NON HABET POTESTATEM FIGULUS LUTI EX EADEM MASSA FACERE ALIUD QUIDEM VAS IN HONOREM, ALIUD VERO IN CONTUMELIAM? AN NON HABET POTESTATEM, id est non licet figulo sine iniuria aliqua quam uasis suis inferat, ALIUD QUIDEM VAS FACERE IN HONOREM, id est ad aliquod honorabile officium, ALIUD IN CONTUMELIAM, id est ad aliquod uile et abiectum ministerium? Et hoc etiam EX EADEM MASSA terrae, hoc est si nulla sit huius contumeliae causa ex qualitate materiae, quae est eadem. FIGULUS LUTI, id est formator humidae et mollis terrae, non creator ipsius materiae. Ex quo quidem apparet minus eum iuris habere in opere suo quam Deus habeat in suo, qui non solum formator, uerum etiam materiae creator est. Quidquid ad proposita homo iste respondeat, quasi cornuto unlneratur syllogismo. Si enim respondeat quia non habet figulus hanc potestatem, penitus officium damnat figulorum, et utilitatem publicam et commune commodum atque usum necessarium impudenter accusat. Sin autem quod manifestum est eligat, ut uidelicet sine iniuria aliqua quam uasis contumeliae inferat, ea faciat talia, liquet similiter, immo multo magis, Deo licere quocumque modo uoluerit creaturam suam tractare atque disponere, qui obnoxius nullo tenetur debito antequam quidquam illa promereatur. Alioquin uniuersa animalia ad laborem creata recte aduersus eum murmurare et conqueri possent, quare ipsa scilicet ad laborem tantum et ad seruitium hominum condiderit, cum huiusmodi afRictionem quae usque ad mortem perseuerat, ipsa nequaquam meruerint? Quod si ad glorificationem sui uel ad aliquam utilitatem hominum haec ad laborem creata esse recte conceditur, eadem profecto ratione concedendum est quibusdam merito Deum gratiam suam subtraxisse nec eos ab iniquitate liberasse, cum nulla sit iniquitas qua Deus optime non utatur et nihil accidere sine causa permittat, ipso etiam saecularis sapientiae indicio. Unde et Plato in Timaeo suo: Nihil fit, inquit, cuius ortum non legitima causa et ratio praecedat. Quis enim fidelium nesciat quam optime usus sit summa illa impietate Iudae, cuius exsecrabili proditione totius humani generis redemptionem est operatus? Multo profecto utilius est operatus in nequitia Iudae quam in iustitia Petri, et huius opere malo quam illius bono longe melius usus est; non, inquam, quantum ad Iudam pertinet, sed ad communem omnium utilitatem quae familiari semper est praeponenda. Praedicatione quidem Petri et exemplo uitae, aliqui conuersi sunt et saluati, sed illa Iudae traditio in salutem omnium conuersa est, quae a Patre quoque et Filio pariter facta est sed intentione diuersa. Ita et quantaecumque fiant malitiae, diuina dispositione optime ordinantur, et in omnibus quae facit uel facere permittit, causas ipse nouit, licet occultas nobis et inuestigabiles, quare sic scilicet eum facere uel permittere conueniat. Alioquin quaedam irrationabiliter faceret uel permitteret. Recte autem quaerendum arbitror, etsi iniuriae Deum argui non possit quod aliquibus gratiam suam dare nolit, quomodo tamen iniquis hominibus, quibus ipse gratiam dare noluit ut saluarentur, imputandum sit quod damnantur, ut uidelicet sua culpa damnari dicantur? Aut si nulla eorum culpa est, quo merito suo ipsi damnari dicuntur a Deo qui unicuique reddit secundum opera eius? Sed quae rursus culpa est hominis si non saluetur, cui Deus gratiam per quam saluaretur numquam dare uoluit nec ipse sine illa potuit? Sed fortasse quis dicat quod culpa eius sit quod Deus ei gratiam illam dare uoluerit quam illi aequaliter obtulit sicut et iustis, sed oblatam ipse accipere noluit. -- Ad quod respondeo quia nec ipsum accipere sine gratia Dei potest esse. Quam quidem gratiam accipiendi oblatum donum, cum Deus illi eam dare noluit nec ipse sine hac gratia queat illud accipere, falso id culpae eius adscribitur quod oblatam gratiam non accepit. Veluti si medicus ad infirmum ueniens, potionem offerret qua curari ille possit, sed nequaquam infirmus ad suscipiendum medicamentum erigere se ualeret, nisi ipse quoque medicus eum subleuaret quae est culpa infirmi si curationem oblatam non suscipit i aut quae commendatio medici in offerendo si efficaci am medic aminis auferat non subleuando? Dicimus itaque non esse necessarium in singulis bonis operibus nouam nobis gratiam a Deo impertiri, ut nequaquam scilicet bona operari uel uelle possimus sine nono diuinae gratiae praeeunte dono; sed saepe, Deo aequale gratiae suae donum aliquibus distribuente, non eos tamen aequaliter operari contingit, immo saepe eum minus operari qui plus gratiae ad operandum susceperit. Ut enim de amore uel desiderio temporalium rerum euenit, ita de ueris et aeternis bonis accidit. Venit praepotens aliquis et opes suas aliquibus egenis pariter exponit in mercede atque offert, si quod eis praecipit impleuerint. Alius itaque ex eis, desiderio ostensae et promissae sibi mercedis accensus, laborem operis arripit ac perficit. Alius autem, cum piger sit ac magni laboris impatiens, tanto minus desiderio illo accenditur quanto amplius laboris magnitudine deterretur, ac saepe id euenit ut qui fortior est corpore ignauior sit mente, et qui pauperior est pigrior existat. Quid est igitur quod, cum aequaliter ostensae sunt et oblatae pro mercede utriusque diuitiae, alius desi derio earum accensus laborem tolerat ut ditetur, alius laborare negligit et diutinam magis eligit paupertatem quam ad horam sustinere laborem? Quid est hoc, quaeso, nisi huius probitas et illius ignauia? Quid amplius uni quam alteri dines ille fecit qui utrisque pariter parem mercedem exhibuit et promisit? -- In isto, inquies, tantum desiderium accendit ut laboris eum patientem efficeret et consummatorem. -- Sed hoc, inquam, ex actione illa diuitis consecutus, non aliquid de ipsa actione est, hoc est non eius aliqua pars est. Quid ergo impedimentum in altero habuit, quod similiter eum non promouit? Nullum profecto ostendere poteris, nisi eius ignauiam qui laborem renuit. Sic et Deo nobis quotidie regnum caelorum offerente, alius regni ipsius desiderio accensus in bonis perseuerat operibus, alius in sua torpescit ignauia. Aeque tamen Deus utrisque offert illud et quod suum est efficit, tantumque erga utrumque operatur, regni ipsius beatitudinem exponendo ac promittendo, quod ad desiderium uniuscuiusque accendendum sufficiat absque noua alia gratia apposita. Quo enim maior esse merces cognoscitur, magis unumquemque naturaliter suo allicit desiderio, praesertim cum ad ipsum obtinendum sola sufficiat uoluntas, multoque minori impensa uel sudore seu discrimine ab omnibus perueniri possit quam ad acquisitionem terrenorum regnorum. Ad desiderium itaque nostrum in Deo accendendum et ad regnum caeleste concupiscendum, quam praeire gratiam necesse est, nisi ut beatitudo illa ad quam nos inuitat et uia qua peruenire possimus exponatur atque credatur? Hanc autem gratiam tam reprobis ipse quam electis pariter impertit, utrosque scilicet ad hoc aequaliter instruendo, ut ex eadem fidei gratia quam perceperunt, alius ad bona opera incitetur, alius per torporis sui negligentiam inexcusabilis reddatur. Haec itaque fides quae in isto per dilectionem operatur, in illo inens et segms atque otiosa uacat, gratia Dei est quae unumquemque electum praeuenit, ut bene uelle incipiat, ac rursus bonae uoluntatis exordium subsequitur, ut uoluntas ipsa perseueret. Nec necesse est ut per singula quae quotidie noua succedunt opera, aliam Deus gratiam praeter ipsam fidem apponat, qua uidelicet credimus per haec quae facimus tantum nos praemium adepturos. Nam et negotiatores saeculi, cum tot et tantos sustineant labores, una spe mercedis terrenae quam ab initio conceperunt, omnia tollerant, et cum diuersa operentur, non diuersa spe ad illa promouentur sed una et eadem trahuntur. [9:22] QUOD SI VOLENS DEUS OSTENDERE IRAM, ET NOTAM FACERE POTENTIAM SUAM, SUSTINUIT IN MULTA PATIENTIA VASA IRAE, APTATA IN INTERITUM, QUOD SI VOLENS. Ostendit Apostolus congrua similitudine inducta de figulo Deum nequaquam iniuriae argui posse, si aliquibus gratiam nolit dare per quam saluentur, sicuti pharaoni uel Esau de quibus obiectio processit. Nunc uero ad ipsam etiam Dei commendationem conuertit hoc ipsum quod de eis actum est, ostendendo scilicet Deum multa patientia sua malitiam pharaonis sustinuisse, ut resipisceret; et cum illum incorrigibilem omnino monstrasset, malitiae eius uindicta ad communem aliorum utilitatem optime usum fuisse, ut uidelicet populus ille liberatus hoc uidens, sine uniuersus mundus hoc audiens, timore saltem poenarum a malo coerceantur et ad bonum incitentur. Continuatio: Sicut ostensum est, non est arguendus iniuriae Deus, si quibuscumque uelit gratiam suam non conferat qua saluentur. Neque tu, homo, qui Deum primitus arguebas, habes quid ei respondeas, de praesenti similitudirle pulsatus, sed multo magis unde eum laudes, cum in his etiam in quibus maxime tibi crudelis uidetur, eius sit misericordia praedicanda. Et hoc est QUOD SI, scilicet quid respondeas uel dicere poteris, cum ipse in hoc quod de pharaone fecit, VOLENS ad alios impios deterrendos OSTENDERE IRAM SUAM, id est uindictam quam exercet in impiis et potentiam suam in miraculis quae fecit, tam in plagis Aegypti quam in submersione Aegyptiorum. SUSTINUIT IN MULTA PATIENTIA, id est per multam suam patientiam, VASA IRAE, id est diu tolerauit iniquos illos, cum ipsi ab eo penitus deleri mererentur. Vasa irae dicit eos qui omnibus uitiis pleni sunt, quibus statim irascendum est. Et hoc est quod subdit determinans APTA IN INTERITUM, id est digna penitus deleri. Sustinuit, inquam, nec sine causa, sed propter hoc ut secundum hoc quod abundat oppressionis malitia, abundaret et in oppressis diuinae miserationis potentia qua suos eruat ad glorificationem sui. [9:23] UT OSTENDERET DIVITIAS GLORIAE SUAE IN VASA MISERICORDIAE, QUAE PRAEPARAVIT IN GLORIAM. DIVITIAS GLORIAE, id est excellentiam potentiae suae qua glorificetur IN VASA MISERICORDIAE, id est erga electos suos quos misericorditer conseruat, ne aduersitatibus frangantur. Bene uasa irae et uasa misericordiae dicit secundum propositam de uasis figuli similitudinem, QUAE, scilicet VASA MISERICORDIAE, PRAEPARAVIT IN GLORIAM, id est praedestinauit ad aeternae uitae beatitudinem uel in gloriam suam, ut et ipsi eum, laudando de misericordia percepta, glorificent. [9:24] QUOS ET VOCAVIT NOS NON SOLUM EX IUDAEIS, SED ETIAM EX GENTIBUS, QUOS ET VOCAVIT. Iuxta rei significationem, non praemissi nominis proprietatem, relatiuum nomen subponit dicens quos, masculino genere, non 'quae' neutro, cum tamen praemissum nomen quod est uasa, ad quod relatio fit, neutri sit generis. Talis est et apud Vergilium mutatio generis secundum sign,ficationem, cum dicitur: Praeneste sub ipsa. Quos, scilicet electos, et ipse VOCAVIT, hoc est interna inspiratione ad se traxit, non per se ad eum uenerunt, maxime et in istis quae omnibus exhibuit de pharaone miraculis, sicut supra dictum est: Ut annuntietur nomen meum in uniuersa terra. NON SOLUM EX IUDAEIS, inquam uocauit eos, SED ETIAM EX GENTIBUS, Cum uidelicet audissent gentiles quantam manum in pharaonem exercuisset, sicut et Rahab receptis exploratoribus confitetur. [9:25] SICUT IN OSEE DICIT: VOCABO NON PLEBEM MEAM, PLEBEM MEAM: ET NON DILECTAM DILECTAM: ET NON MISERICORDIAM CONSECUTAM, MISERICORDIAM CONSECUTAM. SICUT IN OSEE, id est per Osee prophetam, DICIT, ipse scilicet Dominus. De uocatione gentium primo testimonium inducit, postea de Iudaeorum ibi: Isaias autem... etc. VOCABO, id est gentiles, qui prius mihi subiecti nullatenus erant, timore terribilium mihi subiugabo quia initium sapientiae timor Domini, sed consummatio caritas, cum de seruis fiunt amici, sicut et mox adiungit dicens: ET NON DILECTAM DILECTAM, hoc est postmodum eos de seruis in amicos transferam, sicut scriptum est: Iam non dicam uos seruos etc. VOCABO, id est ueraciter uocari faciam. ET NON MISERICORDIAM CONSECUTAM, MISERICORDIAM CONSECUTAM. Multo plus est filium fieri quam misericordiam consequi, lllud quippe inchoationis est, hoc perfectionis. Misericordiam consequimur, cum nos, Deo uocante et nisi conuertamur comminante, ad ipsum conuertamur ne ab ipso puniamur. Filii uero efficimur, cum iam perfecta caritas foras mittit hunc timorem. [9:26] ET ERIT: IN LOCO, UBI DICTUM EST EIS: NON PLEBS MEA VOS: IBI VOCABUNTUR FILII DEI VIVI. Duobus itaque praemissis, duo haec singillatim referuntur quasi confirmatio et expositio praemissorum. IN roco, id est in terra gentilium, UBI NON PLEBS MEA primitus erat, hoc est nec etiam per timorem mihi subiecti, FILII, hoc est filiali reuerentia seruientes. DEI VIVI dicit ad differentiam deorum quos sibi antea gentilitas, uario delusa errore, uel ex insensatis rebus uel ex mortuis hominibus constituerat. [9:27] ESAIAS AUTEM CLAMAT PRO ISRAEL: SI FUERIT NUMERUS FILIORUM ISRAEL TAMQUAM HARENA MARIS, RELIQUIAE SALVAE FIENT. ISAIAS AUTEM. Supradictam uocationem gentium Osee prophetauit; sed ita Isaias aperte de futura conuersione Iudaeorum: SI FUERIT, id est quamuis innumerabiles fuerint Iudaei in sua sterilitate, id est in infidelitate perseuerantes, SICUT ARENA MARIS quae innumerabilis est et sterilis, tamen RELIQUIAE eorum saluabuntur, quos uidelicet sibi Dominus reliquerit, alios a gratia sua repellens atque abiiciens a se. Vel 'reliquias' dicit populi simplices et idiotas qui abiecti sunt inter eos, sicut apostoli fuerunt et multi de turba Christo adhaerentes, sicut et ipsi profitentur impii dicentes: Numquid aliqui ex principibus credidit in eum? sed turba haec quae non nouit legem, maledicti sunt. [9:28] VERBUM ENIM CONSUMMANS, ET BREVIANS IN AEQUITATE: QUIA VERBUM BREVIATUM FACIET DOMINUS SUPER TERRAM: Quasi uero aliquis quaereret cuius praedestinatione ista uocatio fiat utriusque populi, respondet: praedicatione propria ipsius Domini incarnati. Et hoc est QUIA FACIET DOMINUS per semetipsum VERSUM BREVIATUM SUPER TERRAM, hoc est praedicationem compendiosam, secundum quod dicitur: Sapiens paucis innotescit uerbis. SUPER TERRAM, id est quae superest omnem terrenae et humanae sapientiae doctrinam, sicut et magnus ille Domini Iohannes profitetur dicens: Qui de terra est, de terra loquitur. Qui de caelo uenit, super omnes est. Quomodo autem superemineat haec doctrina caeteris omnibus praemittit, dicens quia VERBUM CONSUMMANS ET ABBREVIANS IN AEQUITATE, uidelicet faciet. Consummare est 'perficere' quando uidelicet id quod inchoatum est ad perfectionem ducitur. Euangelica itaque praedicatio, quam per semetipsum Dominus attulit, aedificationem necessariam in ueteri lege inchoatam consummauit, id est perfecit, addendo scilicet quae ad plenitudinem iustitiae deerant, sicut ipsemet crofitetur dicens: Nisi abundauerit iustitia uestra... etc. CONSUMMANS IN AEQUITATE, id est supplens quod de aequitate minus fuerat, hoc est quod de perfectione iustititiae atque uirtutum defuerat; et praetermissis innumeris obseruantiis carnalibus, abbreuians, in duobus scilicet praeceptis caritatis, ipsam aequitatem, ubi uidelicet diuiti illi qui de salute animae suae consulerat eum respondit: Hoc fac et uiues. In his enim duobus mandatis tota lex pendet et prophetae. Possumus etiam dicere quantum ad multitudinem uerborum in Nouo Testamento, quod Vetus praecepit abbreuiatum quia pauca sunt quae in monte Dominus, cum Nouum traderet Testamentum, apostolic dixerit, ad comparationem eorum quae per Moysen praecepit, et parua sunt quatuor euangeliorum uolumina ad comparationem quinque librorum Moysi. Magna itaque est haec Euangelii commendatio, ut et in sententia sit perfectius et in uerbis breuius. [9:29] ET SICUT PRAEDIXIT ISAIAS: NISI DOMINUS SABAOTH RELIQUISSET NOBIS SEMEN, SICUT SODOMA FACTI ESSEMUS, ET SICUT GOMORRA SIMILES FUISSEMUS. ET SICUT PRAEDIXIT idem ISAIAS: NISI DOMINUS SABAOTH, id est exercituum, qui aduersum regnum diaboli suos quotidie dirigit bellatores, sicut scriptum est: Ut castrorum acies ordinata, -- RELIQUISSET NOBIS SEMEN, id est cum pro culpa sua nostrum populum, id est Iudaicum, excaecaret et a gratia sua remoueret et quasi ab arce sua corruptam annonam proiiceret, retinuissetque sibi aliquos tamquam semen, sicut apostolos et caeteros ecclesiae primitiuae fideles; SICUT SODOMA FUISSEMUS ET SICUT GOMORRHA, ubi pariter cum prole sua parentes sunt extincti, ut nec SEMEN RELINQUERENT. In semine conseruatur utilitas prioris annonae et antique reuiuiscunt et renouantur, et ex paucis multa procreantur. Sic in apostolis et caeteris primitiuae ecclesiae membris, praecedentium patrum utilitas est recompensata et reuixit religio, magnaque inde diuinae messis per uniuersum mundum pullulauit ubertas. [9:30] QUID ERGO DICEMUS? QUOD GENTES QUAE NON SECTABANTUR IUSTITIAM, APPREHENDERUNT IUSTITIAM: IUSTITIAM AUTEM, QUAE EX FIDE EST. QUID ERGO. Quandoquidem non dilectam fecit dilectam et nunc e conuerso uidemus dilectam factam non dilectam, hoc est electo populo gentili totum fere Israel esse reprobatum, qua cause id accidisse dicemus, de reprobatione uidelicet populi sui? Et hoc est Quid DICEMUS? super hoc scilicet quod gentiles qui primitus non nouerant IUSTITIAM, id est fidem quae ad iustitiam perducit, nunc APPREHENDERUNT IUSTITIAM, illam scilicet ueram animi IUSTITIAM QUAE EX FIDE EST, non quae in exterioribus consistat operibus. [9:31] ISRAEL VERO SECTANS LEGEM IUSTITIAE, IN LEGEM IUSTITIAE NON PERVENIT. ISRAEL VERO, id est populus Iudaeorum, SECTANDO LEGEM IUSTITIAE, hoc est exercendo austeritatem corporalis uindictae, NON PERVENIT IN LEGEM IUSTITIAE, hoc est non recepit perfectam Euangelii doctrinam quae sola iustificat. [9:32] QUARE? QUIA NON EX FIDE, SED QUASI EX OPERIBUS: OFFENDERUNT IN LAPIDEM OFFENSIONIS, QUARE hoc, inquam? QUIA NON apprehendit, subaudis iustitiam quae EX FIDE est, SED QUASI iustitiam, non reuera iustitiam quae est Ex OPERIBUS, hoc est legis litteram occidentem sequens in exterioribus et carnalibus obseruantiis, spiritali et mystica intelligentia quae fidem Christi aedificat, non est iustificatus et uiuificatus sicut scriptum est: Iustus ex fide uiuit. Et hoc quidem ideo quia OFFENDERUNT IN LAPIDEM OFFENSIONIS, hoc est per Christum scandalizati sunt, quem propter humanae naturae infirmitatem Deum minime crediderunt. Solent pedes impingere atque offendi in paruis lapidibus qui prae paruitate sua uix animaduerti possent. Sic et Christus pro paruitate suae humilitatis quam mundo exhibuit, a Iudaeis contemptus, lapis eis offensionis factus est, ut in eum Iudaei non credentes ad ea quae diceret indignarentur. [9:33] SICUT SCRIPTUM EST: ECCE PONO IN SION LAPIDEM OFFENSIONIS, ET PETRAM SCANDALI: ET OMNIS QUI CREDIT IN EUM, NON CONFUNDETUR. SICUT SCRIPTUM EST, in ipso uidelicet Isaia: ECCE PONO. Verba Patris sunt et promissio de Filio suo mittendo. Ecce pono, id est iam apud me, ponendum delibero in ecclesia humile fundamentum, sed forte, id est Verbum incarnatum. Quia enim lapis est, forte, quia offensionis, humile et ab offendentibus in eum conculcandum. OMNIS, siue Iudaeus siue gentilis; IN EUM, non ei tamen uel eum; NON CONFUNDETUR, id est non erubescet, frustratus sua spe. Idem dicit LAPIDEM OFFENSIONIS et PETRAM SCANDALI. Et hoc in prophetis frequenter euenit, ut in eadem sententia uarientur uerba. SION, id est specula, dicitur ecclesia quae in altum se per desiderium attollens, omnem suam sollicite quam hic habet actionem circumspicit, ne supernum eius impediat desiderium. [ ROMANS 10 ] [10:1] FRATRES, VOLUNTAS QUIDEM CORDIS MEI, ET OBSECRATIO AD DEUM, FIT PRO ILLIS IN SALUTEM. FRATRES. Ne uideretur Apostolus, qui a Iudaeis recesserat, ex aliquo odio magis quam ex studio corrigendi eos uituperasse, ostendit in effectu quantum caritatis affectum in eos et compassionem habeat, dicens se intente pro salute eorum Deum exorare, -- cum enim dicit: VOLUNTAS CORDIS ET OBSECRATIO, ex deuotione cordis orationem procedere demonstrat et magis eam in deuotione quam in uerbis consistere -- ac si dicat: licet sic eos uituperem, tamen, o uos fratres, orare PRO ILLIS ut saluentur non desisto. Unde et ecclesia singulis annis specialem pro Iudaeis orationem habet: 'Ut Deus auferat uelamen a cordibus eorum et agnita ueritate, quae Christus est, ad ipsum conuertantur'. FRATRES eos, quibus scribit, Apostolus dicit secundum quod Veritas ait: Unus est enim Pater uester qui in caelis est ut eius correctionem quasi a fratre et compare, non superiore, libentius susciperent. Unde et haec in ecclesia inoleuit consuetudo, ut in exordiis lectionum quae de epistolis apostolicis sumuntur, 'Fratres' praenuntietur. [10:2] TESTIMONIUM ENIM PERHIBEO ILLIS QUOD AEMULATIONEM DEI HABENT, SED NON SECUNDUM SCIENTIAM. Quare autem pro Iudaeis orandum uel eorum errori maxime sit compatiendum subponit dicens TESTIMONIUM ENIM, ex me ipso qui olim similiter faciebam. AEMULATIONEM, NON SECUNDUM SCIENTIAM, hoc est zelum in Deum, non rationabilem nec bonum, quia erroneum, putantes scilicet quod non est iuxta illud Veritatis: Sed uenit hora ut omnis qui interficit uos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Et haec facient quia non nouerunt Patrem neque me. Zelus, siue bonus siue malus, dicitur feruor quilibet atque commotio accensi animi ad aliquid gerendum. [10:3] IGNORANTES ENIM DEI IUSTITIAM, ET SUAM QUAERENTES STATUERE, IUSTITIAE DEI NON SUNT SUBIECTI. Quomodo autem non secundum scientiam statim adiungit, dicens IGNORANTES ENIM IUSTITIAM quam Deus approbat, quae est uidelicet ex fide Christi, ET SUAM, id est quam ipsi pro iustitia reputant et approbant, in obseruantiis scilicet carnalibus, uolentes STATUERE, hoc est immobilem conseruari. IUSTITIAE DEI, hoc est illis Dei praeceptis quae obedientes iustificant, NON SUNT SUBIECTI, id est obedientes; quale est illud: Creditis in Deum, et in me credite. [10:4] FINIS ENIM LEGIS, CHRISTUS, AD IUSTITIAM OMNI CREDENTI. FINIS ENIM. Vere ignorantes Dei iustitiam, quia fidem Christi non habent qua unusquisque fidelis iustificatur. Quod uere ex fide Christi quisque iustificetur et non ex sua iustitia, legalium scilicet operum, sic dicit quia OMNI CREDENTI, id est unicuique fideli, CHRISTUS, id est fides Christi, AD IUSTITIAM, hoc est ad hoc ut per eam iustificetur est finis LEGIS, id est legalium operum, quia quamdiu in illis operibus spem salutis constituunt, Christus eis non proderit. Unde et ad Galatas dicit: Si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit et per semetipsum Christus ait: Usque ad Iohannem lex et prophetae. [10:5] MOSES ENIM SCRIPSIT, QUONIAM IUSTITIAM, QUAE EX LEGE EST, QUI FECERIT HOMO, VIVET IN EA. MOYSES ENIM. Ostendit ipsius legislatoris Moysi testimoniis ex iustitia legis impleta, in operibus scilicet illis carnalibus, neminem assequi uitam aeternam nec fuisse promissam, sed potius ex fide Christi. IUSTITIAM QUAE EX LEGE EST, QUI FECERIT HOMO, hoc est legalia opera impleuerit, VIVET super terram, scilicet IN EA, hoc est propter ipsius legis obseruantiam uitae huius bonis fruetur, non aeternae. [10:6] QUAE AUTEM EX FIDE EST IUSTITIA, SIC DICIT: NE DIXERIS IN CORDE TUO: QUIS ASCENDIT IN CAELUM? ID EST, CHRISTUM DEDUCERE: QUAE AUTEM EX FIDE EST IUSTITIA. Quoniam fides de non apparendbus est, uitam illam aeternam quae in Christo abscondita est potius promittit quam praesentem, et inuisibilia potius quam uisibilia bona. Et hoc est illa iustitia quae ex fide scilicet Christi est, hoc est ipsa fides in Christum habita nos iustificans. Sic loquitur ibidem, scilicet in Deuteronomio per ipsum Moysen, qui per eam uere iustus erat, nos corroborans ut in nullis deficiamus uel desperemus aduersis. Hoc est ipse Moyses ex illa iustitia quam iam habebat sic DICIT: NE DIXERIS IN CORDE TUO, hoc est nec etiam cogites, tu homo quicumque es uel tu popule Israel: QUIS ASCENDET IN CAELUM? hoc est ne desperes de uita illa caelesti in qua fides Christi consistit et cuius nos promissione maxime sibi Christus allicit, quasi ad uitam illam conscendere humane minime possit natura; quia hoc esset, inquit Apostolus ex parte sua CHRISTUM etiam ipsum ab illa uita DEDUCERE, hoc est credere nec ipsum illuc ascendisse in humana euam assumpsit natura. [10:7] AUT QUIS DESCENDIT IN ABYSSUM? HOC EST, CHRISTUM EX MORTUIS REVOCARE. AUT QUIS DESCENDET IN ABYSSUM, hoc est usque ad ipsum etiam infernum, ut quos uidelicet inde liberauerit ad caelestia secum perducat? quia hoc esset CHRISTUM A MORTUIS REVOCARE, hoc est credendo reducere Christum siue retrahere ab illo descensu quo fideles suos mortuos ab inferno liberauit et secum ad caelestia transtulit. [10:8] SED QUID DICIT SCRIPTURA? PROPE EST VERBUM IN ORE TUO, ET IN CORDE TUO: HOC EST VERBUM FIDEI, QUOD PRAEDICAMUS. SED QUID DICIT SCRIPTURA? inquit Apostolus, hoc est attende quod ibidem subiunctum est ab ipso Moyse, hoc uidelicet PROPE EST VERBUM, etc., hoc est facile est te in Christo hoc profiteri completum uel credere, de ascensu scilicet hominis ad caelestia et descensu hominis ad inferna; ideo facile quia rationi non est aduersum sed maxime congruum dininae clementiae. HOC EST, inquit Apostolus, VERBUM FIDEI, hoc est uerbum de eo quod fides habet et de eo quod creditum fideles facit; quod uerbum scilicet nos apostoli praedicare missi sumus. Et merito, quia in huius uerbi confessione et fide salus nostra consistit. [10:9] QUIA SI CONFITEARIS IN ORE TUO DOMINUM IESUM, ET IN CORDE TUO CREDIDERIS QUOD DEUS ILLUM EXCITAVIT EX MORTUIS, SALVUS ERIS. Et hoc est QUIA SI tu, quicumque sis etc. ORE SUO, confitetur qui quod enuntiat intelligit; CORDE SUO credit qui cor et uoluntatem suam applicat his quae credit, ut ipsa uidelicet fides eum ad opera trahat, ueluti cum quis credendo Christum A MORTUIS resurrexisse in uitam aeternam, satagit prout potest ut uestigia eius sequendo ad eiusdem uitae beatitudinem perueniat. Notandum uero frequenter euenire quod, cum de Veteri Testamento aliqua in Nouo testimonia inducuntur, facile est inducta testimonia applicari ad id confirmandum ad quod inducta sunt, si per se ipsa considerentur. Si uero loci illius, unde sumpta sunt, circumstantial simul attendamus et quomodo superiora Scripturae uel inferiora ei quod inde sumptum est cohaerere queant, plurimum nostra angustatur intelligentia. Quod in hoc quoque ipso quod nunc expositum est contingit testimonio. Quod ut diligentius intueamur, ipsius Scripturae uerba latius replicemus. Scriptum est itaque in Deuteronomio, capitulo LVII, cum post legem datam Mouses ad obseruantiam legis populum exhortaretur his uerbis: Mandatum hoc quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est neque procul positum nec in caelo situm, ut possis dicere: Quis nostrum ad caelum ualet conscendere ut deferat illud ad nos, ut audiamus atque opere impleamus? neque bans mare positum, ut causeris et dicas: Quis ex nobis poterit transiretare mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est? Item, capitulo LVIII: Sed iuxta est sermo ualde in ore tuo et in corde tuo, ut facias ilium. Ecce ex his uerbis, si ea iuxta litteram sequamur, hoc solum Iudaeos admonere uidetur, ut non conquerantur de difficili intelligentia legis quasi per aenigma aliquid obscure sit dictum; sed omnia ita aperte praecipi ut per se queant intelligi, nec aliquam habere excusationem Si praeceptis differat quis obedire quia ea non ualeat intelligere. Sed quondam Apostolum, legis peritissimum, maxime nos sequi conuenit, oportet nos iuxta eius sensum ad fidem Christi quae dicta sunt accommodare. Sciens itaque Moyses legem ipsam quam dederat mysticis et obscuris sensibus esse plenam, qui nonnisi per aduentum Christi et ascensionem eius aperiendi essent -- sicut scriptum est: Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur eis scripturas et sicut ipse dicit: Nisi ego abiero... etc. et iterum: Paraclitus autem... etc. -- admonet populum ne desperet de spirituali illa legis intelligentia tamquam numquam aperienda, quasi non esset mundus habiturus qui de caelo ueniret, ut sensum Dei quem in lege habuerat aperiret; quia reuera Filius Dei de caelo uenturus erat et iterum ascensurus, ut hanc mundo intelligentiam ministraret tam per se ipsum quam per Spiritum Sanctum, post ascensionem ad hoc ipsum mittendum. Notandum Uero hoc quod adiunxit Apostolus: AUT QUIS DESCENDET IN ABYSSUM, nequaquam in suprapositis Moysi uerbis contineri sed pro hoc ibi esse dictum: Neque trans mare positum... etc. Haec itaque uerba uel ipse Apostolus sensum prosecutus adiunxit, uel forte, iuxta aliam qua nunc utimur translationem, ea tantum collegit quae congruere propositae uidit. Potest quippe quod dicitur Non est bans mare positum ita intelligi ut non mt in abysso, hoc est in inferno locatum, ut uidelicet propter ipsum illuc oporteat aliquem descendere et mare huius saeculi ut ad illud profundum inferni perueniat penetrare, ut tale sit 'ultra mare' ad si dicatur 'deorsum'. 'post mare', id est in illa ulteriori amaritudine inferni post misenam praesentis uitae, [10:10] CORDE ENIM CREDITUR AD IUSTITIAM, ORE AUTEM CONFESSIO FIT IN SALUTEM. CORDE ENIM. Bene dixi CONFITEARIS et CREDIDERIS quia utrumque necessarium est quia corde CREDITUR AD hoc ut iustificetur ipse qui credit quia "sine fide impossibile est placere Deo", et postea CONFESSIO FIT de hoc ipso quod credit, ut ecclesiae fidelis aggregetur et sacrarnenta eius participet. [10:11] DICIT ENIM SCRIPTURA: OMNIS QUI CREDIT IN ILLUM, NON CONFUNDETUR. [10:12] NON ENIM EST DISTINCTIO IUDAEI ET GRAECI: NAM IDEM DOMINUS OMNIUM, DIVES IN OMNES QUI INVOCANT ILLUM. DICIT ENIM, ut superius in Isaia comprehensum est. NON ENIM. Dixi OMNIS, siue scilicet Iudaeus siue gentilis et merito quia ad hanc obtinendam salutem nihil refens diuersitas populorum, dummodo una sit fides qua IN EUM credamus potius quam ei uel eum, ut supra meminimus. DIVES IN OMNES, id est sufficiens omnes ueris ditare diuitiis, QUI INVOCANT ILLUM, non qui uocant. Vocatio quippe exteriorum sonus est uerborum, de qua dicitur: Non omnis qui dicit mihi Domine. Domine, intrabit in regnum caelorum. Inuocatio uero est interior clamor, id est deuotio animi ad Deum suspirantis, de qua Moysi dicitur: Quid clamas ad me? [10:13] OMNIS ENIM QUICUMQUE INVOCAVERIT NOMEN DOMINI, SALVUS ERIT. OMNIS ENIM, ab auctoritate Isaiae. NOMEN DOMINI, id est notitiam eius et manifestationem denotione postulat; de qua dicitur: Et manifestabo ei meipsum et psalmista: Satiabor, inquit, cum apparuerit gloria tua. [10:14] QUOMODO ERGO INVOCABUNT IN QUEM NON CREDIDERUNT? AUT QUOMODO CREDENT EI, QUEM NON AUDIERUNT? QUOMODO AUTEM AUDIENT SINE PRAEDICANTE? QUOMODO ERGO. Suum et aliorum apostolorum officium commendat, ostendendo scilicet quam Sit necessaria eorum praedicatio ut credant homines et saluentur. Continuatio: Quandoquidem qui INVOCAVERIT saluabitur, ergo inuocandus est hominibus ut Saluentur. Sed IN QUEM NON CREDIDERUNT? ERGO QUOMODO INVOCABUNT? ac si aperte dicat: nullo modo. EI, id est non solum [non] in eum sed nec ei, id est praeceptis uel admonitionibus eius QUEM NON AUDIERUNT, neque per se ipsum praedicantem neque per alium qui eum praedicaret. SINE PRAEDICANTE, uel ipso uel alit. [10:15] QUOMODO VERO PRAEDICABUNT NISI MITTANTUR? SICUT SCRIPTUM EST: QUAM SPECIOSI PEDES EVANGELIZANTIUM PACEM, EVANGELIZANTIUM BONA! [QUOMODO] PRAEDICABUNT aliqui NISI MITTANTUR? Sicut ipse Filius a Patre, et apostoli ab ipso Filio ita eis dicente: Sicut misit me Pater, et ego mitto uos. Hic pseudo tangit apostolos, quit non missi a Deo, per se ipsos ad praedicandum ueniunt. De quibus ipsa Veritas: Omnes, inquit, quotquot uenerunt, fures sunt et latrones. SICUT SCRIPTUM EST. Origenes: Exemplum hoc de Isaia uidetur assumptum. Ambrosius: Hoc propheta dicit Nahum. Apostolorum pedes speciosi fuerunt quia affectus eorum a contagio terrenae cupiditatis mundi exstiterunt et puri ln Deo, non quae sua sunt de praedicatione quaerentium sed quae Iesu Christi, nec uentri sed Deo seruientium. Unde et bene eorum pedes a Domino abluti sunt , quos etiam propter hanc mysticam eorum speciositatem calceamentis abscondi prohibuit, quia deforme est quod occultatur, et ubi male agitur lux absconditur. EVANGELIZANTIUM PACEM, id est praedicantium atque docentium reconciliationem ad Deum. In quo etiam mysterio, omni domni quam intrarent dicere praecipiuntur: Pax huic domui. BONA, scilicet illa uera, quae nec oculus uidit etc. In hac quidem uita pacem et reconciliationem ad Deum per paenitentiam iam assequimur, sicut scriptum est: Conuertimini ad me et ego conuertar ad uos. Bona uero illa postmodum in future uita. Unde bene praemisit pacent, et postea bona. [10:16] SED NON OMNES OBOEDIERUNT EVANGELIO. ISAIAS ENIM DICIT: DOMINE, QUIS CREDIDIT AUDITUI NOSTRO? [10:17] ERGO FIDES EX AUDITU, AUDITUS AUTEM PER VERBUM CHRISTI. EVANGELIO, id est diuinae praedicationi. QUIS CREDIDIT, hoc est quis per hoc quod a nobis audiuit fidem habuit? ac si diceret: nulli uel pauci. ERGO, hoc est ex isto testimonio apparet quia FIDES habetur EX AUDITU PER VERBUM CHRISTI potius quam nostrum, quia non ex nobis loquimur sed ex eo quod nos ipse docuit, ut ad ipsius gloriam uel offensam specialiter spectet quidquid de praedicatione nostra accidat. [10:18] SED DICO: NUMQUID NON AUDIERUNT? ET QUIDEM IN OMNEM TERRAM EXIIT SONUS EORUM, ET IN FINES ORBIS TERRAE VERBA EORUM. NUMQUID NON, hoc est potest se aliqua mundi pars excusare de infidelitate sua per ignorantiam, quasi ad omnes non uenerit uel uentura sit euangelica praedicatio? ac si diceret: nequaquam. Quod statim testimonio psalmistae conuincit dicens: ET QUIDEM, licet non omnes obedient, SONUS EORUM, id est fame apostolorum siue praedicatorum Euangelii ET usque etiam IN FINES ORBIS TERRAE VERBA EORUM, per quae praedicabant. [10:19] SED DICO: NUMQUID ISRAEL NON COGNOVIT? PRIMUS MOSES DICIT: EGO AD AEMULATIONEM VOS ADDUCAM IN NON GENTEM: IN GENTEM INSIPIENTEM, IN IRAM VOS MITTAM. Dixi in fines, id est ad extremes etiam partes mundi quas incoli certum est a gentilibus. Sed NUMQUID ideo non cognouerunt Iudaei quia scilicet praedicatio transiuit tam longe ad gentes? hoc est numquid ideo se possum excusare quasi eis non fuerit oblata praedicatio, et hoc praedicantium culpae imputare? Nec dicit tantum 'non audiuit' sed etiam NON COGNOVIT, id est non animaduertit ipsius praedicationis ueritatem, ac si diceret: reuera fecit, licet malitiae et inuidiae seu terrenae cupiditatis zelo resisteret. Unde et peccatum eius in Spiritum Sanctum irremissibile persistit. Et hoc ipsius Moysi testimonio adstruit, qui sicut PRIMUS prophetarum scripserit ita et prius hanc eorum malitiam scripto etiam prophetauit. EGO -- uerba sunt Dei -- AD AEMULATIONEM, hoc est per me ipsum praedicando dicit Filius Dei. ADDUCAM VOS in inuidiam et odium tam mei ipsius quam meorum. Cum autem inuidia sit odium alieni boni, monstrat profecto eos scienter in Christum deliquisse. IN NON GENTEM MITTAM uos PER INSIPIENTEM GENTEM, hoc est per dispersionem uestram faciendam ab infidelibus Romanis, faciam uos non esse populum. Non enim recte populus uel yens dicitur nisi hominum congregatio. IN IRAM uos mittam aliorum hominum etiam dispersos, ut dirit exactionibus uos semper opprimant atque affligant. [10:20] ISAIAS AUTEM AUDET, ET DICIT: INVENTUS SUM NON QUAERENTIBUS ME: PALAM APPARUI HIS QUI ME NON INTERROGABANT. ISAIAS AUTEM. Non solum Moyses sed etiam Isaias patenter de reprobatione eorum et electione gentium sic AUDET dicere, etsi se ab eis occidendum praeuideret. A NON QUAERENTIBUS ME dicit Dominus, hoc est a gentilibus. PALAM, quia multo amplius ecclesia de Deo quam synagoga erudita est. NON INTERROGABANT, id est nihil a me requirere nouerant quem penitus ignorabant. [10:21] AD ISRAEL AUTEM DICIT: TOTA DIE EXPANDI MANUS MEAS AD POPULUM NON CREDENTEM, ET CONTRADICENTEM. AD ISRAEL AUTEM, id est Iudaeos. TOTA DIE, id est toto tempore praedicationis meae quae uere dies et illuminatio mundi est dicenda, EXPANDI MANUS MEAS, hoc est ad eos colligendos ultroneum me obtuli, per manus, id est opera eis quotidie exhibita, a uia scilicet gentium penitus declinans ut eis omnino uacarem. SED CONTRADICENTEM, quod peius est, et modis omnibus me calumniantem. HERE [ ROMANS 11 ] [11:1] DICO ERGO: NUMQUID REPULIT DEUS POPULUM SUUM? ABSIT! NAM ET EGO ISRAELITA SUM EX SEMINE ABRAHAM, TRIBU BENIAMIN: DICO ERGO. Quia tot auctoritatibus confutauerat Iudaeos et nouissime gentium electionem et eorum reprobationem manifeste prophetatam docuerat, ne hinc maxime occasionem gloriandi aduersus Iudaeos gentiles in sua altercatione praesumerent, quasi intelligentes populum ilium penitus esse reprobatum, incipit et gentilibus hanc gloriationem et Iudaeis desperationem auferre; et iam ad inuectionem gentilium redit ut eorum quoque superbiam conterat. Continuatio: Quandoquidem tam manifestis testimoniis reprobatio Iudaeorum confirmata est, igitur dico, id est hoc arbitror quaerendum quod sequitur et soluendum. POPULUM SUUM, id est Iudaeos, ex toto REPULIT Ut nullum inde ulterius assumat. ISRAELITA, id est Iudaeus, non proselytus, et de genere ABRAHAM, non per Ismael uel Esau descendens sed per BENIAMIN, et de genere maledicti Saul cuius reprobate est a regno posteritas. [11:2] NON REPULIT DEUS PLEBEM SUAM, QUAM PRAESCIVIT. AN NESCITIS IN HELIA QUID DICIT SCRIPTURA: QUEMADMODUM INTERPELLAT DEUM ADVERSUS ISRAEL? [11:3] DOMINE, PROPHETAS TUOS OCCIDERUNT, ALTARIA TUA SUFFODERUNT: ET EGO RELICTUS SUM SOLUS, ET QUAERUNT ANIMAM MEAM. PLEBEM SUAM QUAM PRAESCIVIT, hoc est illos quos de populo illo quondam peculiari quo praedestinauit. IN ELIA, id est ubi de Elia loquitur in libro Regum. QUEMADMODUM, scilicet ipse Elias, INTERPELLAT DEUM ADVERSUM ISRAEL, hoc est orando uel conquerendo prouocat Deum ad uindictam in nequitia persequentium se Iudaeorum. OCCIDERUNT, sub Iesabel; SUFFODERUNT, id est a fundamento penitus euerterunt, ut idola tantum colerentur. [11:4] SED QUID DICIT ILLI RESPONSUM? DIVINUM RELIQUI MIHI SEPTEM MILIA VIRORUM, QUI NON CURVAVERUNT GENU BAAL. SED QUID DICIT? hoc est putauit ita se solum remansisse? sed ipsius Dei testimonio errare comprobatur. RELIQUI MIHI, id est non abieci a gratia mea. BAAL, id est idolum Achab et Iesabel. [11:5] SIC ERGO ET IN HOC TEMPORE RELIQUIAE SECUNDUM ELECTIONEM GRATIAE FACTAE SUNT. SIC ERGO. Quandoquidem de Elia exemplum induximus, ad quid inductum sit assignemus. Et hoc est quod dicit sic etiam nunc RELIQUIAE, id est illi quos non abiecit Dominus. SECUNDUM ELECTIONEM GRATIAE Dei, non merita ipsorum. [11:6] SI AUTEM GRATIA, NON EX OPERIBUS: ALIOQUIN GRATIA IAM NON EST GRATIA. SI AUTEM GRATIA, id est per gratiam, subaudis saluae factae sunt. IAM NON EX OPERIBUS, id est ex meritis Suis. Non dicit 'per merita' sed ex meritis, quia et gratia Dei merita Pauli et aliorum non excludit. Sed ex meritis esset, non ex gratia, si initium a meritis nostris procederet nec gratia Dei praeiret, quae fidem saltem inspiraret uel praedicatores dirigeret. ALIOQUIN, id est si aliter, hoc est contrario modo quam dico, euenisset id quod modo est GRATIA, id est gratis collatum, non praeuenientibus meritis nostris gratiam Dei. NON esset GRATIA sed meritum solum. Conuenientem ab Elia similitudinem ad tempus nostrum Apostolus induxit et conuenienti exemplo temerarium iudicium gentium confutare incipit, cum etiam tantum uirum de consimili praesumptione a Domino uiderint reprehensum. Scimus lohannem Baptistam, quasi alterum Isaiam, primum Domini aduentum praecessisse et populum ludaeorum, quasi de eorum desperaret salute, grauiter arguisse his uerbis: Genimina uiperarum... etc. ut in hoc quoque tempore gratiae de quo scriptum est: Usque ad Iohannem lex et prophetae ea quae nunc de Elia dicta sunt consonare uideantur. [11:7] QUID ERGO? QUOD QUAEREBAT ISRAEL, HOC NON EST CONSECUTUS: ELECTIO AUTEM CONSECUTA EST: CAETERI VERO EXCAECATI SUNT: QUID ERGO? Quandoquidem ex electione gratiae Dei potius quam ex meritis suis reliquiae tantum Israel saluae factue sunt, igitur quid, subaudis dicendum sit, pates, hoc scilicet quod sequitur quia QUOD QUAEREBAT ISRAEL, hoc est requirebat a Deo quasi Suum et quasi per opera sibi debitum, NON EST CONSECUTUS, uitam scilicet aeternam uel aeternam hereditatem. ELECTIO VERO, id est pauci qui de populo illo per gratiam Dei electi sunt, quod quaerehat, id est uitam aeternam. CONSECUTA EST; CAETERI VERO EXCAECATI SUNT, non solum non assecuti quod quaerebant sed ne ulterius credant penitus reprobati. [11:8] SICUT SCRIPTUM EST: DEDIT ILLIS DEUS SPIRITUM CONPUNCTIONIS: OCULOS UT NON VIDEANT, ET AURES UT NON AUDIANT, USQUE IN HODIERNUM DIEM. SICUT SCRIPTUM EST: DEDIT ILLIS SPIRITUM COMPUNCTIONIS. Origines: Ubi scriptum sit: "Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non uideant et aures ut non audiunt usque in hanc diem", hactenus inuenire non potui. Puto autem hoc modo dixisse Apostolum: "Caeteri uero excaecati sunt et sicut scriptum est de eis, dedit illis spiritum compunctionis". Sed ea quae de caecitate oculorum et de auditu aurium per lsaiam dicta sunt: "Auditu audietis et non intelligetis, et uidentes uidebitis et non uidebitis. Incrassatum est enim cor populi huius" etc. Nunc ergo sensum Isaiae uidetur Apostolus suis sermonibus protulisse. Similiter et de his facit quae de Dauid Scriptura pronuntiat: "Fiat mensa eorum", etc. SPIRITUM COMPUNCTIONIS, hoc est inuidiae et odii, quibus eorum mentes pungerentur, id est stimularentur aduersus Christum et suos. OCULOS, id est rationem per se uidere non ualentem, ET AURES, id est nec alio docente intelligentem. [11:9] ET DAVID DICIT: FIAT MENSA EORUM IN LAQUEUM, ET IN CAPTIONEM, ET IN SCANDALUM, ET IN RETRIBUTIONEM ILLIS. FIAT MENSA EORUM. Origenes: Quod ex Isaia uel ex Dauid uidetur assumptum, in utroque unus quodammodo sensus exponitur. Item idem: Quod dixit in captionem in psalmo non habetur scriptum, neque in Septuaginta neque in Hebraeo. Et rursum in psalmo habetur coram ipsis, Apostolus autem non posuit coram ipsis. Mensa eorum CORAM IPSIS, id est scriptura Veteris Testamenti eis tradita et ab eis frequentata, unde cibum animae intelligentes sumunt. IN LAQUEUM ET IN CAPTIONEM, hoc est in laqueum quo ipsi non alios capiant sed capiantur et detineantur, ne uia Veritatis incedant quae ait: Ego sum uia, ueritas et uita, dum scilicet nihil ibi mystice accipiunt sed ad litteram, quae occidit, cuncta exponunt; ET IN CAPTIONEM, dum saepe Domino uel sanctis doctoribus confligentibus cum eis, his quae de Scriptura eis obiiciuntur testimoniis ita capiuntur et constringuntur, ut se expedire ab obiectis non ualeant, quale est illud quod eis Dominus opposuit dicens: Quomodo ergo Dauid in spiritu uocat eum Dominum dicens... etc. ET IN SCANDALUM ET IN RETRIBUTIONEM, hoc est in retributionem scandali animae suae, id est damnationis, non salutis, secundum uerbum Domini quo ait: Est qui accusat uos Moyses et secundum quod Apostolus dicit: Et qui in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur. Scandalum etiam lex eis facta est, id est offensae et indignationis causa, cum multa Christum et suos uel dicere uel facere uiderent quae legi contraria crederent. Unde illud est quod dixerunt: Nos audiuimus ex lege quia Christus manet in aeternum. [11:10] OBSCURENTUR OCULI EORUM NE VIDEANT: ET DORSUM ILLORUM SEMPER INCURVA. OBSCURENTUR. Unde scandalum hoc procedat uel illaqueatio subponit, ex excaecatione uidelicet ipsorum et cupiditate terrenorum quae semper in Iudaeis maxima regnat. INCURVA uerbum est imperatiuum, ac si dicatur: Tu Deus, INCURVA DORSUM EORUM ut cupiditate appetendi terrena, non erigantur ad caelestia. Notandum uero huiusmodi uerba, quae impraecationis uidentur, cum a sanctis dicuntur magis ad propheticam enuntiationem quam ad desiderium uindictae pertinere, ut uidelicet cum dicitur "Fiat", tale sit ac si praediceretur "Fiet". Sicut enim quandoque futuro indicatiui uerbi imperatiue utitur Scriptura, ut diliges pro 'dilige' non occides pro 'non occide' ita e conuerso nonnumquam facit. Quid etiam obest si aliquis sanctus per Spiritum illuminatus, diuino assentiens indicio, optet fieri de uindicta etiam malorum quod recte faciendum esse intelligit et in diuina praefixum uidet esse sententia? Velle quippe fieri quod iustum est fieri, quae est iniustitia? Alioquin quaedam nobis displiceret iustitia et ipsam quoque Domini sententiam cognitam haberemus exosam. Sed de hoc diligentius Theologiae nostrae tractandum reseruamus. [11:11] DICO ERGO: NUMQUID SIC OFFENDERUNT UT CADERENT? ABSIT! SED ILLORUM DELICTO, SALUS GENTIBUS UT ILLOS AEMULENTUR. DICO ERGO. Quandoquidem sic est de eorum reprobatione prophetatum, NUMQUID OFFENDERUNT, Deum uidelicet, UT non tantum titubarent in fide sed penitus CADERENT, id est sine recompensatione alicuius commodi damnarentur a Deo qui omnibus malis bene utitur? SED ILLORUM DELICTO dum uidelicet praedicationem Christi a se repellerent et apostoli ad gentes transirent, tanto facilius a gentibus recepti quanto a Iudaeis, summis earum inimicis, expulsos eos et afflictos uiderent; uel in hoc etiam quod dispersi per mundum, in perpetuam captiuitatem pro peccato in Christum commisso, fidei nostrae plurimum attestantur et magna potentiae Christi praeconia praebent. UT ILLOS AEMULENTUR, hoc est ut deinceps e conuerso gentes faciant Iudaeis quod olim Iudaei faciebant gentibus in proselytis, hoc est zelo Deo eos ad imitationem sui conuertant uel prouocent. Aemulari aliquem est zelum, id est uehemens desiderium erga eum habere ut illum imitetur uel ille eum e conuerso, iuxta quod statim dicturus est: quomodo ad aemulandum prouocem carnem meam. [11:12] QUOD SI DELICTUM ILLORUM DIVITIAE SUNT MUNDI, ET DEMINUTIO EORUM DIVITIAE GENTIUM: QUANTO MAGIS PLENITUDO EORUM? QUOD SI. Aemulantur illos, et merito, quia si delicto eorum tam bene usus est Deus, id est tanta inde consecuta est utilitas ut uniuersus inde mundus in gentibus profecerit, quanta erit utilitas de ipsorum pariter conuersione cum gentibus? Et hoc est QUOD SI DELICTUM ILLORUM DIVITIAE SUNT MUNDI, hoc est ex delicto illorum et reprobatione unius populi mundus in caeteris spiritualiter est ditatus; ET DIMINUTIO EORUM, id est quod minus in illis modo habet mundus de spiritalibus bonis recompensatur in gentibus. QUANTO MAGIS PLENITUDO EORUM erit, subaudis diuitia mundi, hoc est si et ipsi pariter cum gentibus mundum impleant bonis operibus, multo amplius ipse ditabitur. Et est quidem istud Quod quasi 'sed' aduersatiuum, ad hoc scilicet quod primitus dixerat de eorum peccato et nunc de conuersione loquitur, ut sic uidelicet iuxta litteram continuetur ad praemissa: Ita delicto eorum ditatus est mundus; sed si delictum illorum etc. [11:13] VOBIS ENIM DICO GENTIBUS. QUAMDIU QUIDEM EGO SUM GENTIUM APOSTOLUS, MINISTERIUM MEUM HONORIFICABO, VOBIS ENIM. Et quasi aliquis de hac plenitudine futura desperaret iam penitus Iudaeos ulterius a Deo reprobatos esse, ostendit proprio exemplo desperandum non esse quia et ipse ad hoc quotidie laborat, cum sit APOSTOLUS GENTIUM, ut etiam aliquos ex Iudaeis conuertat. Quod quidem est officium suum, praedicandi scilicet, honorare, id est maxime commendare, cum ex abundanti hos etiam Deo lucretur, quorum apostolus, id est praedicator, non est ipse constitutus; APOSTOLUS GENTIUM, etsi uidelicet minime Iudaeorum. [11:14] SI QUO MODO AD AEMULANDUM PROVOCEM CARNEM MEAM, ET SALVOS FACIAM ALIQUOS EX ILLIS. SI QUOMODO, tam uerbis quam exemplis, tam auctoritate quam ratione, tam aperta ueritate quam utili simulatione uel dissimulatione, de qua alibi dicit: Factus sum Iudacis Iadaeus et omnibus omnia factus ut omnes lucrifaciam. CARNEM MEAM, id est Iudaeos qui de genere meo sunt; AD AEMULANDUM, id est ad imitandum me in conuersione; ALIQUOS saltem, si non multos. [11:15] SI ENIM AMISSIO EORUM, RECONCILIATIO EST MUNDI: QUAE ASSUMPTIO, NISI VITA EX MORTUIS? SI ENIM. Et merito in hoc persisto ut etiam eos conuertam, quia cum AMISSIO illorum RECONCILIATIO sit MUNDI in gentibus ac per hoc utilis, multo mirabilior et utilior erit ASSUMPTIO eorum quae erit quasi mortuorum resuscitatio. Mirabilius est enim mortuum suscitare quam illud quod non uixit animare, id est uitam reddere quam dare. Quotidie enim scimus in uteris matrum naturaliter carnes animari, nec miramur; mortuas autem reuiniscere miraculi esset potius quam naturae. Gentes itaque conuersas ad Deum, quarum populus antea per fidem non uixit, animari, id est uiuificari potius dicere possumus quam resuscitari. Iudaeos, uero, si redeant ad Deum et conuertantur corda patrum in filios, quasi mortui suscitantur, cum populus ille scilicet antea per fidem uixerit. Et certe difficilius est iustum cum lapsus fuerit suscitare quam qui iniquus perstiterit ad iustitiam trahere. Quod quotidie in ipsis conuentibus religionum experimur, cum eos qui de saeculi malitia ad monachatum conuertuntur facile in bono perseuerare uideamus proposito, saeculares uero monachos uix aut numquam redire. AMISSIO Iudaeorum merito dicitur cum eos Deus per infidelitatem amiserit, quos prius subiectos per fidem tenuerat. MUNDI nomine gentiles designat, qui magis inter insensibiles mundi partes sensu et ratione carentes, dum idola colerent quam inter homines, id est rationales creaturas, computandi fuerant. QUAE erit, id est cuiusmodi, scilicet assumptio Iudaeorum amissorum, NISI VITA EX MORTUIS, hoc est nisi resuscitatio mortuorum in peccatis? [11:16] QUOD SI DELIBATIO SANCTA EST, ET MASSA: ET SI RADIX SANCTA, ET RAMI. QUOD SI DELIBATIO est degustatio alicuius partis sumptae de toto, per quam explorari possit quale illud sit totum, id est cuius saporis. Semper autem in populo Iudaeorum fuit aliqua MASSA fidelium, incarnationem Dei et passionem in suam redemptionem exspectantium, quales Zacharias et Elisabeth. Simeon et Anna. Nathanael et Nicodemus et nonnulli alii in tempore etiam Christi reperti sunt, quibus quidem reuelata est persona ipsa diuinitus et determinate ostensa, de qua promissum, quod exspectauerunt, crederent esse complendum. Et fortasse tales antea omnes sancti fuerunt apostoli. Unde tam facile uocantem Christum sequerentur, sine antea diuinitus inspirati siue testimonio lohannis edocti. Quorum unus Andreas, discipulus Iohannis. Simoni fratri dicit: Inuenimus Messiam et Philippus Nathanael: Quem scripsit Moyses in lege et prophetae inuenimus, Iesum. Ex quibus quidem uerbis ostenditur eos, ex lege et prophetis instructos. Christum exspectauisse, sed nondum praefinitum tempus nec determinatam personam cognoscere. Ad quod quidem cognoscendum siue etiam aliis manifestandum, diuina eos gratia assumpsit. Et eis assumptis de massa praecedentium fidelium, et tam facile ad unius iussionis uocem Christum secutis, relictis omnibus suis, quasi delibatio facta est in qua possit ostendi cuius fidei massa illa exstiterit. Unde ipsi quasi reliquiae sunt assumpti ad hoc, quod fide tenuerant, uisibiliter uel re ipsa exhibendum. Continuatio: Et quomodo, inquit aliquis, ex tam nequam populo et tam rebelli semper possunt aliqui assumi? Bene, inquit Apostolus, et secundum suae originis naturam facilius quam ex gentibus, quia massam oportet ibi sanctam fuisse unde DELIBATIO SANCTA facta EST, quia qualis delibatio talis massa et e conuerso, sicut mox adiungit: ET SI RADIX SANCTA, ET RAMI. Radicem quippe massam illam fidelium praecedentium dicit, ramos inde existentes dicit eos qui inde assumpti sunt. [11:17] QUOD SI ALIQUI EX RAMIS FRACTI SUNT, TU AUTEM CUM OLEASTER ESSES, INSERTUS ES IN ILLIS, ET SOCIUS RADICIS, ET PINGUIDINIS OLIVAE FACTUS ES. QUOD SI ALIQUI EX RAMIS, hoc est aliqui de massa illa fidelium, quod antea recte crediderant adhuc futurum exspectantes, FRACTI SUNT, id est statum pristinum fidei, quem habebant, amiserunt; TU AUTEM, gentilis scilicet, CUM OLEASTER ESSES, hoc est sterilis naturaliter et siluestris, INSERTUS ES IN ILLIS, hoc est aliena operatione loco eorum substitutus, ET SOCIUS RADICIS OLIVAE frugiferae factus per fidem, ET PINGUEDINIS per caritatem. Pinguedo enim calidae naturae est et ideo caritatis ignem significat, et fides radix est et fundamentum caritatis. [11:18] NOLI GLORIARI ADVERSUS RAMOS. QUOD SI GLORIARIS: NON TU RADICEM PORTAS, SED RADIX TE. NOLI GLORIARI ADVERSUS RAMOS, hoc est eis insultare de suae fractionis detrimento, et de tuo superbire statu, id scilicet meritis uel uirtuti tuae tribuens. QUOD SI GLORIARIS. scias quia NON TU RADICEM PORTAS, hoc est a radice eorum processit ad te quod habes, non a te ad radicem, quia populum Iudaeorum fidelis asina est, mater pulli, id est pariens in fide gentilem populum. [11:19] DICES ERGO: FRACTI SUNT RAMI UT EGO INSERAR. DICIS ERGO. Quia uidelicet contra radicem non potes gloriari, uis te saltem ramis illis praeferre in hoc quod FRACTI SUNT illi, ut tu inseraris, hoc est fracti sunt illi et non iterum inserti, sed tu loco eorum. [11:20] BENE: PROPTER INCREDULITATEM FRACTI SUNT. TU AUTEM FIDE STAS: NOLI ALTUM SAPERE, SED TIME. BENE quidem, dicit Apostolus, hoc est uerum est quod dicis sed non ideo potes gloriari, quia non sunt illi fracti propter bonum tuum quod ante haberes, unde te Deus eligeret inserendum: sed PROPTER malum suum, id est INCREDULITATEM. NOLI ALTUM SAPERE, superbiendo scilicet aduersus eos. SED TIME, scilicet committere tale quid unde et tu frangaris. Et reuera oportet te timere. [11:21] SI ENIM DEUS NATURALIBUS RAMIS NON PEPERCIT: NE FORTE NEC TIBI PARCAT. Quid autem timeat subiungit: SI ENIM NON PEPERCIT, a fractione scilicet, RAMIS NATURALIBUS, illi uidelicet suae radici ex qua erant, TIME subaudis, NE FORTE etc. [11:22] VIDE ERGO BONITATEM, ET SEVERITATEM DEI: IN EOS QUIDEM QUI CECIDERUNT, SEVERITATEM: IN TE AUTEM BONITATEM DEI, SI PERMANSERIS IN BONITATE, ALIOQUIN ET TU EXCIDERIS . Et ut hoc timeas, sine exemplo eorum correptus siue susceptae gratiae amore succensus, attende memoriter BONITATEM gratiae et SEVERITATEM iustitiae. SI PERMANSERIS IN ipsa BONITATE suscepta, id est si non culpa tua susceptam gratiam amiseris. ALIOQUIN, id est aliter si erit quam moneo, ET TU EXCIDERIS a radice sancta in qua uelut per accidens es insertus, non ex ea natus. [11:23] SED ET ILLI, SI NON PERMANSERINT IN INCREDULITATE, INSERENTUR: POTENS EST ENIM DEUS ITERUM INSERERE ILLOS. SED ET ILLI etiam post fractionem suam inserentur loco tui excisi, sicut tu e conuerso prius loco eorum fractorum. Et quasi quaereretur quis hoc posses facere, cum Deus pro culpa sua eos fregerit, dicit quia ipsemet per misericordiam suam id facere potest qui eos fregit propter ipsorum culpam. Et hoc est quod dicit: POTENS EST ENIM DEUS ITERUM, id est post tuam insertionem et suam fractionem. Dixi quia potens est Deus et ILLOS INSERERE, nec mirum quia multo id facilius et conducibilius naturae uidetur secundum suprapositam de oliua similitudinem, ut proprii rami insert possint quam alieni. [11:24] NAM SI TU EX NATURALI EXCISUS ES OLEASTRO, ET CONTRA NATURAM INSERTUS ES IN BONAM OLIVAM: QUANTO MAGIS HII SECUNDUM NATURAM INSERENTUR SUAE OLIVAE? Et hoc est quod a minori ostendit dicens: NAM SI TU gentilis EXCISUS ES EX OLEASTRO tibi NATURALI, id est ex arbore infecunda gentilis populi assumptus CONTRA NATURAM, id est consuetudinem inserendi. Neque enim infructuosae arbores insert solent fructuosis neque siluestres domesticis, nec surculus fructus radicis ferre soles sed propriae naturae. QUANTO MAGIS, id est quanto facilius SECUNDUM NATURAM suae originis INSERENTUR SUAE OLIVAE, ex qua uidelicet nati fuerunt. [11:25] NOLO ENIM VOS IGNORARE FRATRES MYSTERIUM HOC -- UT NON SITIS VOBIS IPSIS SAPIENTES -- QUIA CAECITAS EX PARTE CONTIGIT IN ISRAEL, DONEC PLENITUDO GENTIUM INTRARET, NOLO ENIM, ac si diceret: ideo commemoro totiens, o gentiles, uestrae electionis gratiam et reprobationis illorum iustitiam et postmodum conuersionem ipsorum futuram, quia nolo uos IGNORARE HOC MYSTERIUM, id est hoc diuinae dispensationis occultum indicium. QUIA uidelicet CAECITAS EX PARTE CONTINGIT IN ISRAEL, id est quidam Iudaeorum excaecati aduentum Christi, per quem de fide illuminarentur, non recognouerunt DONEC PLENITUDO GENTIUM INTRARET, hoc est de uniuersitate omnium gentium multi conuerterentur et spiritalem Dei cinitatem, id est ecclesiam, instruerent. [11:26] ET SIC OMNIS ISRAEL SALVUS FIERET, SICUT SCRIPTUM EST: VENIET EX SION, QUI ERIPIAT, AVERTET IMPIETATES AB IACOB. ET SIC tandem, id est post eorum introitum, OMNIS ISRAEL, secundum singulas uidelicet tribus. Unde multi conuertentur in fine, praedicatione Enoch et Eliae; non tamen omnes, cum de antichristo Veritas eis dicat: Alius in nomine suo ueniet, ilium suscipietis, ut nec in fine mundi sicut nec in aduentu Christi omnes Iudaei conuertentur sed solae Domini reliquiae. Unde Hieronymus, Ad Hedibiam, de quaestione none scribens: Clamat Isaias pro Israel: "Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae saluae fient", hoc est etiamsi multitudo non crediderit, tamen pauci credent. De fine autem saeculi ita Isidorus loquitur, libro II Contra Iudaeos, capitulo V: Malachias quoque ante finem mundi Eli am sic dicit esse mittendum ad conuersionem Iudaeorum: "Ecce ego mittam uobis Eliam prophetam, antequam ueniat dies Domini magnus et terribilis, et conuertet corda patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum." Item: Hic est populus in nouissimis conuertendus, quem Iacob patriarcha sub figura Beniamin lupum mane comedentem et uespere spolia dinidentem prophetat, quia in initio legem accepit, in uespere autem mundi crediturus diuidet inter Nouum Testamentum et Vetus. Idem, capitulo XII: Amos propheta: "Domus Israel cecidit, non adiiciet ut resurgat. Virgo Israel proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam." Sequitur in eodem propheta: "Venit finis super populum meum Israel". Quae omnia pertinent ad carnale ipsius [popul i] regnum uel obseruanti am, quia ultra irreparabilia erunt. Nam illae repromissiones reparationis quas eorum [prophetarum] sermo complectitur, illi parti promittuntur quae ex Iudaeis in Deum creditura est. Nam nec omnes Iudaei redimendi sunt nec omnes salui erunt. Sed qui fide electi fuerint saluabuntur. Quod autem nonnulli sanctorum dicunt in fine per praedicationem Eliae et Enoch conuertendos esse, quibus et ipse Apostolus concordare uidetur dicens: Et sic omnis Israel SALVUS FIET, aut secundum uniuersitatem tribuum, non personarum est accipiendum, ut diximus, aut fortasse hi quoque qui primitus antichristum susceperint, ritus Iudaicos reducentes, postea per praedicationem Enoch et Eliae correcti, uel uiso interitu eius de quo Veritas dicit: Et nisi breuiati fuissent dies illi, non fieret salua omnis caro conuersi ad Christum saluabuntur. Gregorius in Moralibus, libro XXXV: Sed in extremo Israelitae omnes ad fidem, cognita Eliae praedicatione, concurrent, et tunc illud eximium multiplici aggregatione populorum conuiuium celebratur. Remigius, in psalmo XIII: "Cum auerterit Dominus captiuitatem" etc. Quoniam Iudaica perfidia in sua crudelitate impoenitens exstitit, duriori se captiuitatis laqueo irretiuit. Quae tamen captiuitas soluetur ad praedicationem Eliae et Enoch cum ad eorum praedicationem omnis in Christum Iudaei crediderint. Haymo: Impietates a Iacob auertet pleniter, sicut scriptum est: "Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eius"; et cum "plenitudo gentium" intrauerit, tunc "omnis Israel saluus" fiet. UT NON SITIS VOBIS IPSIS SAPIENTES, hoc est ideo NOLO VOS istud occultum IGNORARE ne uisa illorum excaecatione, de illuminatione sapientiae quam habetis, superbe illis insultantes de dono Dei quasi de proprio uestro gloriemini; quod esset sapientes esse sibi potius quam Deo, hoc est ad gloriam sui, non dantis, sapientiam suam accommodare. Haymo: Mysterium est res occulta et secretum aliquod in se continens [...] quare Iudaeos quondam populum peculiarem abiecerit et gentes peccatores per fidem sibi copulauerit. SICUT SCRIPTUM EST. Origenes: In Isaia, unde testimonium Paulus assumpsit, scriptum est: "Veniet propter Sion"; et quod ait hic "cum abstulero peccata eorum" ibi omnino scriptum non est. Apostoli tamen auctoritate praesumptum est. SION, id est Ierusalem, pro Iudaea ponit, partem uidelicet quae caput regni est pro toto ipso. Et tale est quod dicit VENIET de Iudaea, nascendo uidelicet in ea qui Iudaeos saluet; uel secundum Origenis uerba Veniet propter Sion scilicet saluandam, sicut determinat dicens: QUI ERIPIAT eam et liberet a captinitate diaboli siue iugo peccati, quod animam captiuat a Deo. Et hoc statim aperiens dicit: ET AVERTAT INIQUITATEM A IACOB, hoc est a populo Iudaeorum. Possumus et sic distinguere: Eripiat a peccato cum quo nascimur originali, uel his quae ipse in eis inuenit, et auertat a reliquis quae commissuri essent nisi ipse illa auerteret. Attende cum dicit eum nasciturum in Iudaea uel propter Sion uenturum, quamdam Iudaeis gloriam adscribere qua superbam gentium insultationem reprimat. [11:27] ET HOC ILLIS A ME TESTAMENTUM: CUM ABSTULERO PECCATA EORUM. ET HOC A ME ILLIS, dicit Dominus. Ubi nos dicimus TESTAMENTUM, in Hebraeo dicitur pactum, id est firma promissio, nam et quae testamento confirmantur maxime stabilita sunt; promissio, inquam, tunc implenda CUM ABSTULERO, id est remisero, PECCATA EORUM. [11:28] SECUNDUM EVANGELIUM QUIDEM, INIMICI PROPTER VOS: SECUNDUM ELECTIONEM AUTEM, CARISSIMI PROPTER PATRES. SECUNDUM EVANGELIUM, lsti duo nominatini Plurales INIMICI et CARISSIMI unde pendeant secundum seriem constructionis, non satis apparet, nisi longe superius ad praemissa referantur, ubi uidelicet dictum est: Quanto magis hi secundum naturam inserentur suae oliuae ipsi quidem, inquam, subaudis licet, inimici modo secundum Euangelium PROPTER VOS etc. Et fortassis iuxta Hebraicae linguae consuetudinem nominatiuis sine uerbo absolute usus est Apostolus, sicut ibi dicitur: In conuertendo Dominus et Dominus in caelo sedes eius. In epistola ad Galatas ipse Paulus de perniciosa simulatione Petrum arguens: Si tu, inquit, cum Iudaeus sis, gentiliter uiuis et non Iudaice, quomodo gentes cogis iudaizare? Item: Ego autem, fratres, si circumcisionem praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ex quibus apparet Paulum maxime et caeteros libertatis euangelicae praedicatores maximas a Iudaeis etiam conuersis inimicitias sustinere propter onera legis quae gentibus nolebant imponere, scientes iam legales illas obseruantias omnino inutiles et gentes uix aut numquam in eas induci posse. Et hoc est quod nunc Paulus meminit dicens: Illi, dico, inimici, id est aduersantes mihi et consimilibus meis, secundum Euangelium, id est sicut ex nostra patet praedicatione, eorum gloriationi maxime infesta, cum onera legis penitus interdicat, et hoc propter uos, 0 gentiles, quibus haec onera imponere nolumus. Sed tamen carissimi nobis, id est prae caeteris nostro inhaerentes desiderio ut conuersi saluentur, PROPTER PATRES ipsorum iustissimos et magnae auctoritatis, patriarchas scilicet et prophetas. SECUNDUM ELECTIONEM tamen Dei magis quam secundum propria eorum merita, qui eos per gratiam suam gentibus reprobatis elegit ac mirabiliter sublimauit. Nam et Deum ipsum erga filios propter patres gratiam suam exhibuisse non ignotum est, quem Salomoni idololatrae propter iustum patrem pepercisse nouimus, et Moysen ueniam delinquenti populo propter merita patrum implorasse atque impetrasse. [11:29] SINE PAENITENTIA ENIM SUNT DONA ET VOCATIO DEI. SINE PAENITENTIA ENIM. Quasi aliquis diceret: quae cura de illa electione antiquorum patrum, seu promissionibus uel beneficiis a Deo illis olim factis, cum nunc prorsus appareat in malitia filiorum ea quae in patribus egerit Dominus ipsi displicere? respondens Apostolus: Immo, inquit, SINE PAENITENTIA SUNT DONA ET VOCATIO DEI, hoc est numquam ei displicet se alicui quidquam donasse uel ad fidem quemquam uocasse, quia uidelicet incommutabilis est omnino eius uoluntas; nec umquam quod semel faciendum esse iudicat, se illud fecisse improbat, quod utique esset de facto suo paenitere. Alio autem modo et Deus nonnumquam paenitere dicitur, mutando scilicet uel delendo quod fecerat, non improbando factum suum, hoc est non indicando ipsum fuisse malum, quod proprie 'paenitentia' diceretur iuxta illud philosophi: Paenitentia enim malum factum comitatur. In electis Dei dona eius eorum uocationem praecedunt, dum eorum scilicet praeparat uoluntatem ut uocanti eos ad se assentiant et inbenti obediaet. [11:30] SICUT ENIM ALIQUANDO ET VOS NON CREDIDISTIS DEO, NUNC AUTEM MISERICORDIAM CONSECUTI ESTIS PROPTER ILLORUM INCREDULITATEM: SICUT ENIM. Dixi post plenitudinem conuersarum gentium etiam Iudaeos ad fidem conuertendos. Nec mirum si ita fiat de illis, o uos gentiles, sicut et de uobis factum est. Et hoc est SICUT ENIM etc. PROPTER ILLORUM INCREDULITATEM, dum uidelicet illis repellentibus a se praedicationem, apostoli ad gentes transire compulsi sunt. [11:31] ITA ET ISTI NUNC NON CREDIDERUNT IN VESTRAM MISERICORDIAM: UT ET IPSI MISERICORDIAM CONSEQUANTUR. ITA ET ISTI, hoc est Iudaei. NUNC NON CREDIDERUNT IN VESTRAM MISERICORDIAM, hoc est non receperunt praedicationem qua uos misericordiam a Deo consecuti estis, ut post uos postmodum et ipsi ad fidem ueniant et eo humiliores afficiantur quod ad fidem uos sequantur, quasi exempli uestri magisterio hinc edocti. [11:32] CONCLUSIT ENIM DEUS OMNIA IN INCREDULITATEM: UT OMNIUM MISEREATUR. CONCLUSIT AUTEM, hoc est caecitate infidelitatis ita constringi omnes, tam Iudaeos scilicet quam gentiles, permisit ut in omnium postmodum conuersione magnam suam clementiam ostenderet, quibus uidelicet ante fidem nullum inesse meritum constat quia sine fide impossibile est placere Deo. [11:33] O ALTITUDO DIVITIARUM SAPIENTIAE, ET SCIENTIAE DEI: QUAM INCOMPREHENSIBILIA SUNT IUDICIA EIUS, ET INVESTIGABILES VIAE EIUS! O ALTITUDO. Exclamatio admirantis est super istam multam abyssum diuini iudicii, de prima uidelicet electione Iudaici populi et reprobatione gentilium, et de noua nunc electione gentilium in conuersione multorum et reprobatione Iudaeorum, tam paucis scilicet inde conuersis sed postmodum plenius conuertendis; ut qui olim in fide gentiles praecesserant, postmodum sequantur et fiant nouissimi prim). Altitudo, id est profunditas occulta, nobis dinitis et copiosae SAPIENTIAE DEI quantum ad praescientiam ipsius, ET SCIENTIAE quantum ad ipsius operis effectum, ex quo prouisa illa iam sciri possum. QUAM INCOMPREHENSIBILIA, hoc est quam impossibiles sumus ad causes illas cognoscendas dispensationum uel dispositionum eius, quare uidelicet sic decreuerit agendum esse antequam fierent, et etiam post effectum operum INVESTIGABILES VIAE EIUS. Viae quippe Dei, quibus uidelicet ad cognitionem eius uenitur, eius sunt opera sic ut idem Apostolus supra meminit dicens: Inuisibilia enim ipsius a creatura etc. Opera itaque Dei, quae sensu quotidie experimur, inuestigabilia nobis sunt quia occultas eorum naturae nondum discutere ratione sufficimus. [11:34] QUIS ENIM COGNOVIT SENSUM DOMINI? AUT QUIS CONSILIARIUS EIUS FUIT? [11:35] AUT QUIS PRIOR DEDIT ILLI, ET RETRIBUETUR EI? Nec mirum: QUIS ENIM COGNOVIT SENSUM DOMINI, id est rationem quam habuit in sua praescientia, de his quae facturus erat, comprehendere per se potuit? Aut quem de his quae facturus erat consuluit, ut eIus instrueretur consilio quid uel qualiter agendum esset? AUT QUIS. Post summam et incomprehensibilem Dei sapientiam, ostendit summam eius bonitatem qua nobis omnia prius largitur quam a nobis quidquam accipiat. [11:36] QUONIAM EX IPSO ET PER IPSUM, ET IN IPSO OMNIA: IPSI GLORIA IN SAECULA. AMEN. Deinde in actione gratiarum Apostolus admirationem suam terminans ait: QUONIAM EX IPSO SUNT OMNIA, id est quaelibet substantiae natura tamquam ab ipso create, ut esset PER IPSUM scilicet conseruata, ut maneret IN IPSO tamquam fine consummate, dum eorum uidelicet opifex optimus atque dispositor in ipsis glorificatur atque laudatur, propter quod ea condidit atque conseruat, sicut in Prouerbiis scriptum est: Uniuersa propter semetipsum creauit Deus, impium quoque ad diem malum. Ut uero Super Genesim beatus meminit Augustinus, quaelibet creature quantum in se uespera est, quantum uero ad laudem Conditoris relate mane dicitur, quia in se considerate quasi defectum habet, in laude uero creatoris profectum. Quaerat fortasse aliquis quomodo natura quaelibet substantiae conseruetur ut maneat, cum spiritus irrationabilium animalium carne tegi et cum carne deficere penitus credantur? Sed profecto si illi quoque spiritus sicut et nostri substantiae sunt, quaedam uidelicet raritas elementorum ut quibusdam uidetur, cum deserunt esse spiritus, id est uiuificare cessant corpora illa, non tamen deserunt esse substantiae; sicut et caro, cum qua deperire dicuntur cum caro deseret esse, non tamen corporeae substantiae naturam amittit. Quaeri etiam potest cum Deus ipse propter se potius quam propter opera sua sit laudandus, quomodo dicat Apostolus eum propter opera sua esse glorificandum, id est maxima laude dignum? Ex se ipso quippe bonus uel laude potius dignus est quam ex operibus suis, et propter ipsum opera eius potius sunt laudanda uel bona quam ipse propter opera. Sed licet ex se ipso potius quam ex effectis suis ipse bonus sit uel dignus laude, actio tamen ipsa gratiarum uel effectus laudis nostrae, quam ei persoluimus, ex operibus per quae ipsum cognoscimus consequitur; sicut et cuiuslibet artificis laus in operibus eius cognoscitur, et quamuis propter scientiam quam habet iam dignus sit laude, ex notitia tamen operum eius laudatio eius consequitur. Nec Apostolus hoc loco dicit Deum dignum laude propter opera quae facit, sed nos ad eius adhortatur laudem propter opera eius quae cognoscimus: IPSI GLORIA, inquit, sit, hoc est optima et summa et late patens famae IN SAECULA, hoc est per omnes successiones temporum. AMEN, id est fiat quod est aduerbium optandi, aliquando etiam confirmandi, quando uidelicet ponitur pro 'ita est' uel 'uerum est'. [ ROMANS 12 ] [12:1] OBSECRO ITAQUE VOS FRATRES PER MISERICORDIAM DEI, UT EXHIBEATIS CORPORA VESTRA HOSTIAM VIVENTEM, SANCTAM, DEO PLACENTEM, RATIONABILE OBSEQUIUM VESTRUM. OBSECRO ITAQUE. Quia uidelicet talis uel tantus est EX QUO OMNIA, PER QUEM etc., obsecro UT UOS ipsos ei hostiam praeparetis potius quam pecora uestra ipsi mactetis. Quasi adiurando eos coarctat cum dicit: PER MISERICORDIAM DEI. ac si diceret sicut de eius misericordia confiditis ita ad ipsam obtinendam, quantum ualetis uos praeparetis. Corpora pecorum, cum offerebantur in sacrificio, occidebantur; nostra autem CORPORA cum Deo immolantur, uitiis ita moriuntur ut uita non priuentur. Et hoc est quod dicit HOSTIAM VIVENTEM. Et tunc profecto immolationis nostrae OBSEQUIUM RATIONABILE est, si nos ipsos ita immolemus potius quam pecora nostra ei mactemus, uel nos ipsos propter eum interficiamus. [12:2] ET NOLITE CONFORMARI HUIC SAECULO, SED REFORMAMINI IN NOVITATE SENSUS VESTRI: UT PROBETIS QUAE SIT VOLUNTAS DEI BONA, ET PLACENS, ET PERFECTA. CONFIRMARI HUIC SAECULO, hoc est saeculares qui praesentem uitam diligunt imitari; SED REFORMAMINI, hoc est studete reparare ac renouare humanae rationis sensum, peccatis iamdudum obtenebratum. UT sic PROBETIS, id est cognoscere ualeatis uel in aliis ostendere, et ratione probare possitis QUAE SIT VOLUNTAS DEI, hoc est quid Deus a nobis fieri uelit ut boni simus in nobismetipsis et inde aliis quoque; uel ipsi Deo bene PLACENTES ET tandem perfecti in uirtutibus consummati, crescendo semper in melius uel in caelesti uita perfectae beatitudinis. [12:3] DICO ENIM PER GRATIAM QUAE DATA EST MIHI OMNIBUS QUI SUNT INTER VOS: NON PLUS SAPERE QUAM OPORTET SAPERE, SED SAPERE AD SOBRIETATEM: UNICUIQUE SICUT DEUS DIVISIT MENSURAM FIDEI. DICO ENIM. Dixi NOLITE CONFIRMARI HUIC SAECULO, SED REFORMAMINI etc., et merito id uos moneo quia hoc dico PER GRATIAM QUAE DATA EST MIHI, id est per magisterium mihi super uos iniunctum, dicere compellor OMNIBUS QUI SUNT INTER VOS, hoc est apud gentes conuersis, quarum specialiter Apostolus sum destinatus: NON PLUS SAPERE QUAM OPORTET SAPERE. SED SAPERE AD SOBRIETATEM. Ille sapit plus quam oportet qui mala ipsa non solum notitia rationis a bonis discernit, iuxta illud philosophi: Mali quippe notitia iusto deesse non potest. uerum etiam experientia discit, secundum quam lignum scientiae boni et mali dictum est. Et hic quidem est sensus saeculi, id est saecularium et carnalium hominum, ut experientia uoluptatum quasi cuiusdam saporis dulcedine illecti, mala ipsa cognoscant. In qua quidem experientia sobriae et honestae uitae terminos excedunt dum uoluptatibus suis turpiter inseruiunt. ET UNICUIQUE, scilicet nostrum hoc ipsum dico, id est non plus sapere etc. SICUT DEUS DIVISIT MENSURAM FIDEI, hoc est prout credit faciendum esse ita hoc impleat. [12:4] SICUT ENIM IN UNO CORPORE MULTA MEMBRA HABEMUS, OMNIA AUTEM MEMBRA NON EUNDEM ACTUM HABENT: SICUT ENIM, ac si aliquis quaereret: Estne in discretione boni et mali diuersa existimatio in fidelibus? respondet Apostolus quia est; sed et diuinae gratiae dona in eis sunt diuersa. Et hoc est quod competenti similitudine demonstrat dicens: SICUT ENIM etc., non eumdem actum habent, id est non idem officium. [12:5] ITA MULTI UNUM CORPUS SUMUS IN CHRISTO, SINGULI AUTEM ALTER ALTERIUS MEMBRA. ITA MULTI, nos, secundum personarum diuersitatem in uno capite Christo et in eisdem sacramentis uniti, sumus ALTER ALTERIUS MEMBRA, hoc est supplentes officium suum pro altero et ei administrantes quod iste implere non potest. Tunc enim oculus quasi membrum manus efficitur cum uisum subministrat, ut illa operari queat; et similiter unusquisque fidelium donum gratiae quod habet in alterum ministrare debet, ut permaxime sibi inuicem caritate colligentur fideles. cum sibi uicissim subueniunt et unusquisque alterum in aliquo sibi necessarium esse recognoscit. [12:6] HABENTES AUTEM DONATIONES SECUNDUM GRATIAM, QUAE DATA EST NOBIS: DIFFERENTES SIVE PROPHETIAM SECUNDUM RATIONEM FIDEI, Dixi SINGULI alter alterius membra, sed merito quia HABENTES dona differentia gratiae Dei illis collatae. Quae statim dona subdiuidit dicens: SIVE PROPHETIAM scilicet habentes, hoc est gratiam interpretandi, id est exponendi uerba diuina. Unde et ad Corinthios dicit: Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem. SECUNDUM RATIONEM FIDEI. Prophetiam habet qui in sua praedicatione, secundum hoc quod credit auditoribus esse necessarium, uerba sua moderatur et quid his siue illis pro capacitate eorum praedicari oporteat discernit, ut modo lac paruulis, modo solidum cibum maioribus ministret, sicut et ipse Paulus ad eosdem Corinthios scribens proprio docet exemplo. Quam quidem apostolorum discretionem psalmista prouidebat cum diceret: Dies diei eructat uerbum et nox nocti indicat scientiam. Tale est ergo secundum rationem fidei suae, ac si diceretur secundum discretionem quam se credit habere; ubi forte si errauerit, caritas eius ignorantiam excusat. [12:7] SIVE MINISTERIUM IN MINISTRANDO, SIVE QUI DOCET IN DOCTRINA, SIVE MINISTERIUM IN MINISTRANDO. Per haec omnia subaudiendum est secundum rationem fidei, ut uidelicet omnia discrete faciamus, secundum quod faciendum esse credimus. MINISTERIUM dicit corporalis operis officium, sicut est suendi uel fabricandi. Ministerium habet in ministrando aliis, qui inde magis utilitatem aliorum quam propriam quaerit, sicut idem Apostolus alibi ait: Nemo quod suum est quaerat sed quod alterius. SIVE QUI DOCET IN DOCTRINA sit, hoc est doceat quae docenda credit. [12:8] QUI EXHORTATUR IN EXHORTANDO, QUI TRIBUIT IN SIMPLICITATE, QUI PRAEEST IN SOLLICITUDINE, QUI MISERETUR IN HILARITATE. Similiter QUI EXHORTATUR, hoc est ad persuadendum loquitur, secundum rationem fidei. Prophetiam, quam superius intellexit, per doctrinam et exhortationem nunc distinguit. Quisquis enim ad aedificationem loquitur, aut docendo aliquid aut exhortando ad aliquid loquitur. Sic expone: Siue qui docet secundum rationem fidei IN EXHORTANDO, sit discernens scilicet quantum ualet, quae quibus hominibus persuadenda sint sicut et docenda, iuxta illud Veritatis: Nolite sanctum dare canibus neque margaritas uestras ante porcos. QUI TRIBUIT, id est sua largitur egentibus, IN SIMPLICITATE, subaudis id faciat, hoc est non duplicem ibi habeat intentionem, tam pro temporali scilicet quam aeterna remuneratione. Quod et alibi Dominus prohibet dicens: Cum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Aliter: IN SIMPLICITATE, hoc est non sit duplex finis in intentione, ut uidelicet eleemosynae suae finem tam in se quam in Deo constituat, sed tantummodo in Deo; uel ita ut non dolose id faciat sicut hypocritae faciunt qui aliud simulant quam intendunt, cum se uidelicet propter Deum id facere fingant quod magis propter humanam gloriam agunt; uel sicut illi faciunt qui, cum aliquid largiuntur alicui, amplius inde se recepturos sperantes, se id ex caritate facere simulant quod ex cupiditate potius agunt. QUI PRAEEST ALIIS, id est praelati uicem gerit, IN SOLLICITUDINE, subaudis praesit, eorum scilicet lucra potius quaerendo quam sua. De qua quidem sollicitudine praelatorum erga subiectos Salomon admonet dicens: Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam; illaqueatus es uerbis oris tui et captus es propriis sermonibus tuis. Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi. Discurre, festina, suscita amicum tuum. Ne dederis somnum oculis tuis, ne dormitent palpebrae tuae. QUI MISERETUR, id est ignoscit delinquentibus in se laetus et sine omni rancore animi hoc faciat; non erubescentiam inferat paenitenti neque illi turpiter peccatum suum improperans quasi magis tristem se ostendat de propria lesura quam hilarem de conuersione peccatoris. [12:9] DILECTIO SINE SIMULATIONE. ODIENTES MALUM, ADHAERENTES BONO: DILECTIO, subaudis sit, immutabilis, uera, non simulata, sicut alibi scriptum est: Filioli, non diligamus uerbo neque lingua, sed opere et ueritate. ODIENTES uitia. ADHAERENTES uirtutibus, uel recedentes conuersatione seu moribus a peruerso homine et imitantes bonum, attendentes quod scriptum est: Cum sancto sanctus eris... etc. [12:10] CARITATEM FRATERNITATIS INVICEM DILIGENTES: HONORE INVICEM PRAEVENIENTES: CARITATEM FRATERNITATIS, id est effectus fraternae caritatis INVICEM exercentes, ut unusquisque alii tamquam fratri subueniat et Deo tamquam patri obediat. Nec solum de utilitate proximorum, uerum etiam de honore ipsorum prouidendum admonet, dicens HONORE INVICEM, scilicet alter alterum. PRAEVENIENTES, hoc est inter uos hoc prouidentes, ut, cum alius uos honorare uoluerit, uos prius eum honoretis et beneficium eius uestrum praeueniat, ut quasi debitum uobis reddatur potius quam tribuatur. Sunt autem qui nostris non egent beneficiis et qui magis ad dilectionem honore quam utilitate trahuntur; ideoque post utilitatem beneficii, de honore quoque diligenter Apostolus praeuidit. [12:11] SOLLICITUDINE NON PIGRI: SPIRITU FERVENTES: DOMINO SERVIENTES: SOLLICITUDINE NON PIGRI, hoc est effectus prouidentiae nostrae erga subiectos implere non differentes, sicut scriptum est: Quaecumque potest manus tua, instanter operare... etc. SPIRITU FERVENTES, ac si diceret: etsi non poteritis haec supradicta penitus implere, zelo saltem caritatis ad haec implenda ferueatis et boni desiderii uoluntas apud Deum sufficit. DOMINO SERVIENTES. Post fraternam caritatem erga proximum, ad caritatem Dei qua ei deseruitur conscendit. Bene autem cum dicturus esset Domino seruientes, praemisit Apostolus Spiritu feruentes, ut haec seruitus filialis reuerentiae subiectio ex amore potius quam seruilis ex timore intelligatur Christiana magis quam Iudaica. Soli Domino seruimus cuicumque seruitium impendamus, si totum nostrae subiectionis finem in Deo constituamus, si uidelicet totam reuerentiam quam praelatis exhibemus propter Deum cuius uicarii sunt et a quo praelationis potestatem acceperunt, eis exhibeamus Qui enim legato uel uicario alicuius praelati obsequium impen dit propter ipsum tantummodo praelatum, a quo destinantur, ipsi solummodo praelato in hoc deseruire dicitur et ei soli propter quem tantum id agitur, seruitium uel honorem impendere. [12:12] SPE GAUDENTES: IN TRIBULATIONE PATIENTES: ORATIONI INSTANTES: SPE GAUDENTES, ut uidelicet sitis IN TRIBUTLATIONE PATIENTES. Unde et apostolus Iacobus: Omne gaudium, inquit, existimate fratres mei, cum in tentationes uarias incideritis, scientes quod probatio... etc. Dicturus in tribulatione patientes, bene praemisit spe gaudentes, ut spes remunerationis praecedens fortes efficiat contra passiones, dum illud attendunt quod scriptum est: In paucis uexati, in multis bene disponentur... etc. Spe gaudentes, hoc est exspectatione futurae beatitudinis, cum spes nonnisi de bono sit et de futuro. Et quia ex nostra uirtute hanc in passione constantiam habere non possumus, ut orationem super hoc frequentemus, admonet dicens: ORATIONI INSTANTES, hoc est in oratione super hoc stantes potius quam iacentes. Quasi enim iacentes orant qui se ad Deum per deuotionem non erigunt, ut oratio sua consequatur effectum, et uerba solummodo praeparant, non corda. De qualibus Dominus per Isaiam conqueritur: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. [12:13] NECESSITATIBUS SANCTORUM COMMUNICANTES: HOSPITALITATEM SECTANTES. NECESSITATIBUS SANCTORUM COMMUNICANTES, hoc est fidelibus penuriam uel aduersitatem patientibus ita compatientes, ut eorum penuriae uel tribulationis participes efficiamur, dum uidelicet quod nobis subtrahimus, eis impendimus, uel pro ipsis etiam eripiendis seu defendendis periculum uel damnum incurrimus. Unde et a]ibi dicit: Alter alterius onera portate. HOSPITALITATEM SECTANTES, non solum impendentes, cum uidelicet recedentes a nobis insequimur ut etiam reluctantes ad hospitium trahamur, sicut Loth in susceptione angelorum egit. [12:14] BENEDICITE PERSEQUENTIBUS VOS: BENEDICITE, ET NOLITE MALEDICERE. BENEDICITE PERSEQUENTIBUS VOS, hoc est illis etiam ut bene sit orate, ut sic eis caritatem aedificetis sicut scriptum est: Tunc enim carbones ignis congeres super caput eius uel ideo ut oratio uestra tanto facilius effectum assequatur quanto Deo gratior erit, qui ait: Si enim diligitis eos qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? Quam quidem dilectionis perfectionem tam Dominus ipse quam protomartyr eius Stephanus in passoonibus suis pro inimicis orando nobis exhibuerunt. BENEDICITE ET NOLITE MALEDICERE. Bis dicit benedicite, ut tam in ore quam in corde benedictionem habeamus. Non dixit 'ne maledicatis' sed nolite maledicere. Cum enim aliquem pro suae culpae obstinatione excommunicamus, profecto in eum maledictionis sententiam intorquemus. Ipse etiam Paulus in Actibus apostolorum ei maledixisse legitur cui ait: Destruat te Dominus, paries dealbate. Sed quia zelo iustitiae compulsi talia sancti faciunt, maledictionis actionem habent, non uoluntatem. Hoc uero loco non dicitur ut penitus non maledicant sed ut maledicere non uelint, ut uidelicet uoluntas maledictionis, non actio prohibeatur, sicut et Dominus dicit: Nolite iurare uoluntatem potius iurandi interdicit quam actionem. Sic et iudex cum aliquem lege coactus occidit, non uoluntarie, ab homicidio excusatur quia id ab eo uoluntate non geritur cui omnino displicet quod ille, qui punitur, illud commiserit pro quo lex eum interfici praecipit, ut magis eum lex ipsa quam homo perimat, immo ipse Deus legem instituens qui ait: Ego occidam et ego uiuere faciam et Mihi uindictam, ego retribuam, quam ipse minister Dei. Non immerito quaerendum uidetur, cum ad corda potius Deus quam ad uerba respiciat, cur uerbis etiam ipsum deprecemur? Sed duabus id causis geri aestimo, una quidem ad honorem Dei, altera est ad utilitatem nostram accommodata. Cum enim a Deo aliquid orando postulamus, ex ipsis uerbis nostris ostendimus nonnisi ab eo id nos posse habere quod oramus. Ipsa quidem uerba, quae proferimus, affectum nostrum et denotionem intellectu suo in Deum excitant et commouent, ut tanto efficacior ipsa sit oratio quanto in orante maior est denotio. [12:15] GAUDERE CUM GAUDENTIBUS, FLERE CUM FLENTIBUS: GAUDERE CUM GAUDENTIBUS. Infinitiuis pro imperatiuis utitur, dicendo scilicet gaudere et FLERE pro 'gaudete' et 'flete', hoc est cum fidelibus de profectu eorum exsultate uel de ipsorum defectu compatiendo contristemini. Est enim falsa eaetitia iniquorum cui congaudendum non est, et falsa eorum tristitia cui contristandum minime est. Unde Dominus: Mundis, inquit, gaudebit, uos autem contristabimini et Salomon in Prouerbiis de peruersis: Qui laetantur cum malefecerint et exsultant in rebus pessimis. Cum autem idem Salomon alibi dicat: Non contristabit iustum quidquid ei acciderit et ipse Apostolus supra: Scimus quondam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum etc. quid potest accidere electis unde flendum sit? aut quomodo rationabiles sunt illae lacrymae Rachel de interfectione filiorum, de miseria sic ad beatitudinem transeuntium? Unde et de illo fletu fidelium in transitu beati Martini scriptum est: Cum sentirent magis esse gaudendum, si rationem uis doloris admitteret. Et Hieronymus. Ad Tyrasium de morte filiae: Tantas talesque tempestates uitae, tot impugnationes diaboli, tot corporis bellae tot saeculi clades euasit, et lacrymas fundimus quasi ipsi nesciamus quid quotidie patiamur? Propter quod et Dominus sic adinonet discipulos: "Si diligereiis me, gauderetis utique quia uado ad Patrem." Plane mortuum Lazarum fleuit, doluit non dormientem sed potius resurgentem, et flebat quem cogebatur pro saluandis aliis ad saeculum reuocare. Hanc uitam dans Dominus ingemiscebat quam tu doles esse sublatam. Contra lacrymal eius pugnant tuae. Ille nolebat reddere laboribus quem dilexerat, et tu amare te credis cui laborum uolebas adhuc restare tormenta. De hostili patria migrauit ad caelum. Apostolum memorat: "Quamdiu sumus in hoc sueculo, peregrinamur a Deo." Unde ergo lacrymae Rachel? Unde compassio fidelium super interfectione iustorum quae finit in eis miseriam et confert gloriam? Vel etiam cum omnia quae accidunt electis, eis, ut dictum est, cooperentur in bonum, uel quidquid eis accidat non contristentur, unde nos super eos dolere conuenit? Vel etiam ipsos de aliquo paenitere quod in alii uita licet, quorum peccatorum memores? Constat tamen nullo modo dolore paenitentiae affici, attendentes scilicet ipsa etiam peccata sibi in bonum fuisse cooperate. Denique cum omnia optime a Deo disponi non dubitemus, adeo ut ipsa quoque mala eorum sit esse, et iuxta Veritatis uocem necesse sit ut ueniant scandala, quid contingere potest unde rationabiliter doleatur? Si enim, ut beatus meminit Augustinus, bonum est malum esse, quisquis de malo doles, de hoc profecto doles quod bonum est esse, et quisquis uult ipsum non esse, utique uult non esse quod bonum est esse; et ita tam diuinae dispositioni quam rationi contrarius esse uidetur et frustra dicitur ad Deum: Fiat uoluntas tua cuius scilicet uoluntati seu dispositioni quantuin in se est aduersatur. Sed quia hoc discutere altioris est philosophiae, perfectioni nostrae reseruamus Theologiae. [12:16] ID IPSUM INVICEM SENTIENTES: NON ALTA SAPIENTES SED HUMILIBUS CONSENTIENTES. NOLITE ESSE PRUDENTES APUD VOSMETIPSOS: IDIPSUM INVICEH SENTIENTES, per caritatis uidelicet affectum ita alios sicut se ipsos reputantes, iuxta illud Veritatis: Quae uultis ut faciant uobis homines, et uos eadem illis facite et illud: Quod tibi non uis fieri, alii ne feceris. Vel ita idipsum cum aliis sentientes quasi bona eorum siue detrimenta, nostra esse reputemus. Vel idipsum de fide sentientes ut nulla sint schismata de fide Catholica. Ad quod maxime pertinere uidetur quod subditur NON ALTA SAPIENTES, hoc est non superbe aliquid per haeresim praesumentes dum ex nouitate aliqua quaerimus gloriari; SED HUMILIBUS, quibus uidelicet Deus dat gratiam superbis resistens, CONSENTIENTES, in fidei scilicet unitate nos eis sociantes. Quod qualiter faciamus docet cum adiungit: NOLITE ESSE PRUDENTES APUD VOSMETIPSOS, hoc est prudentiam uestram, si quam habetis, nolite ad gloriam uestram conuertere nec de illa in uobis gloriari; VOS etiam dico: Nulli malum pro malo reddentes hoc est neminem quia uos laesit, sed potius quia iustum est, punientes. Possumus etiam quod dictum est NOLITE ESSE PRUDENTES APUD VOSMETIPSOS ita accipere, ut hoc illi competentius adiungatur. Ille etenim prudens apud semetipsum dicitur qui totus suo iudicio nititur, ut quidquid iustum esse decreuerit exsequi uelit, ut cum nemini irascenti sua ira uideatur iniusta, in quocumque offenditur ulciscendum putat. [12:17] NULLI MALUM PRO MALO REDDENTES: PROVIDENTES BONA NON TANTUM CORAM DEO, SED ETIAM CORAM OMNIBUS HOMINIBUS. Cui quidem periculo occurrit dicens: NULLI MALUM PRO MALO REDDENTES. Superius dixerat: Nolite maledicere persequentibus uos hic facta mala sicut ibi uerba mala prohibet. PROVIDENTES BONA, hoc est nitentes quantum possumus, ut opera nostra non solum DEO SED etiam HOMINIBUS bona uideantur, ut ea scilicet imitari uelint uel Deum inde glorificent, sicut et Veritas ait: Luceat lux uestra coram hominibus etc. [12:18] SI FIERI POTEST, QUOD EX VOBIS EST, CUM OMNIBUS HOMINIBUS PACEM HABENTES: SI FIERI POTEST CUM OMNIBUS HOMINIBUS PACEM HABENTES, ita quidem ut diximus, nulli uidelicet malum pro malo reddentes et prouidendo bona etiam coram hominibus. QUOD, scilicet pacem habere cum omnibus, EX VOBIS EST, hoc est ex propria natura habetis, ut uidelicet eis maxime concordes sitis quos per naturam affiniores conspicitis. Unde et alius dicit apostolus: Qui enim proximum quem uidet non diligit, Deum quem non uidet quomodo potest diligere? Quo enim natura magis sumus affines, amplius ipsa nos ad dilectionem inuitat. [12:19] NON VOSMETIPSOS DEFENDENTES CARISSIMI, SED DATE LOCUM IRAE. SCRIPTUM EST ENIM: MIHI VINDICTAM: EGO RETRIBUAM, DICIT DOMINUS. Adeo, inquam, cum omnibus pacem habentes ut si aliquem offendendo excesseritis, NON VOSMETIPSOS inde defendatis, hoc est proprias culpas excusetis, SED DATE LOCUM IRAE, id est cedite irato et offenso fratri patienter, scilicet eius iram ferentes, non eum iterum per excusationem uestram commouentes. Tunc enim irae eius resisteremus ut amplius aestuaret uel in eo remaneret, non cederemus ut ab eo transiret. SCRIPTUM EST ENIM, scilicet in Prouerbiis: MIHI VINDICTAM, ac si diceret: ideo cum offenditis alios, debetis offensos patienter tolerare et eorum iram, quantum poteritis, lenire, quia etiam si ab eis offensi essetis, hortatur uos Dominus ne uos inde uindicetis sed ei uindictam reseruetis, dicenti: MIHI VINDICTAM, subaudis reseruate, ET EGO RETRIBUAM illam, ut scilicet ulciscar uos. Et notandum quod si hoc intelligatur exhortatio ad perfectionem potius quam praeceptum, sicut et quod Veritas ait: Et tua ne repetas potest et illud quod dictum est superius Non uosmetipsos etc, ita exhortatio perfectionis intelligi, ut cum a persecutoribus defendere nos possimus, perfectius amen dicat esse omnino non defendere; sed potius uim uobis illatam sustinentes quam defendendo corpus animam uestram uulneretis, eum uidelicet per iram interficiendo a quo fortasse uos aliter defendere non potestis. Sed sicut et illud superius pro praecepto exposuimus, potest forsitan et hoc pro praecepto intelligi: Mihi uindictam etc. Sicut enim cum iudex lege uel amore Dei, qui legem instituit, constrictus reum interficit, non tam ipse hoc facere dicitur quam lex uel Deus ipse, qui hoc facere praecipit et ad hoc faciendum ipso iudice tamquam instrumento utitur; ita et cum zelo iustitiae uel amore uindicat. Deo potius quam ipsi haec uindicta est imputanda. Quod itaque praecipit Deus sibi uindictam reseruari ut ipse illam faciat, tale est ut nemo uindicare praesumat, nisi, ut dictum est, Deus hoc per ipsum agat qui ait: Ego occidam et ego uiuere faciam. Unde Augustinus, Quaestionum in Leuttico capitulo LXXI: Cum homo iuste occiditur, lex eum occidit, non tu. Idem, De ciuitate Dei, libro I: Non occides, his exceptis quos Deus occidi iubet. Non autem ipse occidit qui ministerium debet iubenti, sicut adminiculum gladius utenti. Tunc itaque homo occidit cum ex se id, non ex Deo, agit. Cum uero ex diuina institutione uel iussione id facit, Deus potius per ipsum tamquam instrumentum id facit quam homo ipse. Sic quippe quemlibet potentem aliquid aedificare uel facere dicimus, cum ad eius imperium illud geritur. Homini itaque, non Deo, prohibitum est occidere. Sic et fortasse nostra repetere prohibemur, quia uidelicet nostra sunt, sicut et diligere eos qui nos diligunt, id est quia nos diligunt. Quae enim propter nos habere non debemus, ut huius scilicet possessionis in nobis finem constituamus, multo minus propter nosmetipsos repetere ablatam debemus, quod uidelicet fortasse Deus per alios melius quam per nos disponere uult uel quae nobis nocitura esse praeuidebat. Itaque repetere licet nos quae Dei sunt potius quam quae nostra sunt, hoc est propter Deum potius, ut secundum eius uoluntatem ea disponamus, quam propter nos; et tunc potius Deus in nobis sua repetit quam nos nostra, dum hoc uidelicet agimus ut potius Dei faciamus esse quam nostra. [12:20] SED SI ESURIERIT INIMICUS TUUS, CIBA ILLUM: SI SITIT, POTUM DA ILLI: HOC ENIM FACIENS, CARBONES IGNIS CONGERES SUPER CAPUT EIUS. SED SI. Dixi non uindicetis uos sed potius Deus, ut dictum est, sed e contrario benefacite male facientibus. Et hoc est SED SI etc. HOC ENIM. Reddit causam quare sic faciendum sit inimicis, quia per hoc facile poterimus ad salutem trahere. CAPUT, quod est principalis pars in corpore tamquam omnibus sensibus corporis ornatum, mentem siue animam nostram significat. CARBONES IGNIS incendia sunt caritatis uel lamenta paenitentiae, quibus anima paenitens cruciatur et contra semetipsam quasi quibusdam indignationis flammis accenditur. Hos itaque carbones super mentem inimici nostri congeramus, ei benefaciendo, dum per hoc eum ad amorem erga nos uel ad paenitentiam malorum, quae nobis intulit, accendimus. [12:21] NOLI VINCI A MALO, SED VINCE IN BONO MALUM. NOLI VINCI, hoc est superari a uitio tuo, si uidelicet ira tibi adeo dominatur ut reddat malum pro malo, sed uince et reprime ipsam iram tuam, per bonum malo recompensatum. Non enim malum est seruire homini sed uitio. Unde et statim adiungit: [ ROMANS 13 ] [13:1] OMNIS ANIMA POTESTATIBUS SUBLIMIORIBUS SUBDITA SIT: NON EST ENIM POTESTAS NISI A DEO: QUAE AUTEM SUNT, A DEO ORDINATAE SUNT. OMNIS ANIMA, id est quaelibet rationalis creatura, SUBDITA SIT, hoc est libenter obediat. Quod quidem aduersus quorumdam fidelium opinionem dicit quibus omnino iniustum et inconuemens uidebatur, ut quislibet, iam ad fidem Christi conuersus, terrenae potestati amplius deseruiret seu obediret, quasi tales omnino potestates a Deo constitutae non essent. Unde et Dominus ipse, pro se ipso et Petro censum Caesari persoluere dignatus, proprio ad hoc nos hortatus est exemplo. SUBLIMIORIBUS, hoc est sibi praelatis, a Deo scilicet, sicut statim adnectit dicens: NON EST ENIM POTESTAS, siue bona scilicet siue mala uideatur. NISI A DEO, hoc est per eius dispositionem constituta. Cum enim principes boni sunt, dinini muneris est. Cum autem mali, uel ad uindictam peruersorum hominum uel ad purgationem seu probationem bonorum, a Deo sunt instituti, qui quamlibet impietatem etiam bene disponit. Unde et potestas diaboli uel cuiuslibet impii bona perhibetur, licet uoluntas eorum sit pessima uel operatio peruersa. Potestatem quippe a Deo accipiunt, a se uero uoluntatem malam habent. Unde et iniquo Pilato Veritas ait: Non haberes in me potestatem nisi datum esset tibi desuper. Et diabolus in nullo aggredi Iob poterat donec huius potestatis licentia sibi a Deo est concessa. QUAE AUTEM SUNT A DEO, scilicet instituta sunt, non tantum permissa. Nam et peccata Deus ipse permisit, non instituit. ORDINATAE SUNT, id est rationabiliter instituta. [13:2] ITAQUE QUI RESISTIT POTESTATI, DEI ORDINATIONI RESISTIT. QUI AUTEM RESISTUNT, IPSI SIBI DAMNATIONEM ACQUIRUNT: ITAQUE QUI. Quandoquidem scilicet omnis potestas a Deo est instituta. DAMNATIONEM ACQUIRUNT, id est hoc faciendo damnari merentur, quia Deo potius quam homini resistunt. Aliud est autem resistere tyrannidi mali praelati, aliud iustae eius potestati quam a Deo suscepit. Cum enim aliquid per uiolentiam agit quod ad eius potestatem et institutionem non pertinet, profecto cum ei in hoc resistimus, tyrannidi magis quam potestati obuiamus, homini scilicet potius quam Deo, quia hoc ex se praesumit, non ex Deo agit. Quando uero in his ad quae legitime constitutus est ei resistimus, tunc potestati contraimus. [13:3] NAM PRINCIPES NON SUNT TIMORI BONI OPERIS, SED MALI. VIS AUTEM NON TIMERE POTESTATEM? BONUM FAC: ET HABEBIS LAUDEM EX ILLA: NAM PRINCIPES, id est eorum potestas non est timenda his qui bene operantur sed male. Quod statim ostendit dicens: VIS, tu aliquis, NON TIMERE POTESTATEM potius quam hominem, bene operare, et parcendo tibi approbabit opera tua et te bene agere testificabitur. [13:4] DEI ENIM MINISTER EST TIBI IN BONUM. SI AUTEM MALE FECERIS, TIME: NON ENIM SINE CAUSA GLADIUM PORTAT. DEI ENIM MINISTER EST: VINDEX IN IRAM EI QUI MALUM AGIT. GLADIUM PORTAT, id est non irrationabiliter ad occidendum etiam est instructus, quia uidelicet in hoc loco Deo deseruit qui super hoc eum instituit, ut uindicet mala. Et hoc est DEI ENIM etc. VINDEX IN IRAM, id est uindex irascendo male agenti potius quam homini, id est malitiae potius eius quam substantiae. [13:5] IDEO NECESSITATE SUBDITI ESTOTE NON SOLUM PROPTER IRAM, SED ET PROPTER CONSCIENTIAM. IDEO, quia scilicet minister est Dei, obedientes ei ESTOTE, Deo, et hoc NECESSITATE, id est pro manifesta utilitate quatn ex ministerio principum percipitis, NON SOLUM PROPTER IRAM eorum SED ETIAM PROPTER CONSCIENTIAM uestram, hoc est non solum propter formidinem uindictae ipsorum qui uos inobedientes sibi statim punirent, uerum etiam quia uobismetipsis conscii estis eos uobis necessarios esse ad malitiam reprimendam. [13:6] IDEO ENIM ET TRIBUTA PRAESTATIS: MINISTRI ENIM DEI SUNT, IN HOC IPSUM SERVIENTES. IDEO ENIM, quia uidelicet ita uobis necessarii sunt, uindicando scilicet de his qui male agunt, ut dictum est, tributa eis persoluitis; IN HOC IPSI, scilicet Deo, SERVIENTES quod uindicant mala, uel de hoc ipso quod tributa suscipiunt, officium suum implere ualentes, quod nequaquam sine his expensis possent exercere, et ideo quia sic conscii estis uel quia hinc ita Deo militant. [13:7] REDDITE OMNIBUS DEBITA: CUI TRIBUTUM, TRIBUTUM: CUI VECTIGAL, VECTIGAL: CUI TIMOREM, TIMOREM: CUI HONOREM, HONOREM. REDDITE illis OMNIBUS quae pro hoc debetis; CUT TRIBUTUM scilicet debetis, TRIBUTUM reddite. Origenes: Tributa terrae, uectigalia negotiationis. Haymo: CUI TRIBUTUM debetis reddere, reddite, sicut et ipse Conditor pro se et pro Petro didrachma. "Tributum" dicitur a tribunis et "tribuni" a tribus. Siquidem Romulus in tres partes populum sibi subditum diuisit, in senatores scilicet qui et consules uocabantur, in milites et agricolas; et unicuique parti principem unum constituit qui etiam tribunus dicebatur, eo quod uni ex partibus praeesset. Census uero qui a subditis exigebatur "tributum" dicebatur. CUI VECTIGAL. "Vectigal" est tributum fiscale, et dicitur a uehendo, eo quod accipiatur de uectitus, id est de portatis mercibus. CUI TIMOREM. Iracundis maxime praelatis timor est exhibendus, ne ira commoti plus uindicent quam oporteat. Mansueti uero tanto amplius sunt honorandi, quo eos patientia digniores uel benigniores facit. [13:8] NEMINI QUICQUAM DEBEATIS, NISI UT INVICEM DILIGATIS: QUI ENIM DILIGIT PROXIMUM LEGEM IMPLEVIT. NEMINI QUIDQUAM DEBEATIS, hoc est ita uos ab omnibus debitis absoluite, ut nihil praeter caritatem debere uos recognoscatis. Quae sic semper est soluenda ut semper debeatur, et sic semper est impendenda ut tunc maxime retineatur cum impenditur. Pecunia autem cum persoluitur, ei cui redditur accedit et a reddente discedit. Diligere alterum est ei propter ipsum bene optare. INVICEM, hoc est inter uos, ut sit mutua dilectio. PROXIMUM, intellige omnem hominem qui humanitatis natura nobis coniunctus est et ex eodem patre Adam communem nobiscum ducit originem. Si enim Apostolus proximum intelligat Iudaeum tantum, secundum quod in lege dicitur: Non foenerabis proximo tuo sed alieno, nequaquam stare potest quod ait eum qui diligit proximum non adulterari etc., cum uidelicet haec etiam committi in infidelibus possint. LEGEM Moysi dicit, ubi quae subiungit praecepta continentur. [13:9] NAM: NON ADULTERABIS: NON OCCIDES: NON FURABERIS: NON CONCUPISCES: ET SI QUOD EST ALIUD MANDATUM, IN HOC VERBO INSTAURATUR: DILIGES PROXIMUM TUUM TAMQUAM TE IPSUM. NAM NON ADULTERABIS. Adulterari seu moechari pro omni illicito concubitu lex ponere uidetur. Alioquin nusquam illam fornicationem excluderet quae ab eis committitur qui coningati non sunt. Cum itaque dicit: NON ADULTERABIS, speciem pro genere ponit, sicut e conuerso cum subdit NON OCCIDES, genus pro specie. Non enim occidi ab homine bestiam sed hominem uetat. Tunc autem homo hominem occidit, non Deum per eum, ut supra quoque innuimus, quando id propria gerit uoluntate, non dininae legis sanctione constrictus. De qua quidem iniusta occisione Dominus Petrum instruens ait: Qui acceperit gladium, gladio peribit. Qui per se acceperit, ait, non cui a potestate traditur, ad iustitiam scilicet exercendam, gladio perire dignus est. Tunc etiam per se tantummodo absque Deo id facit, cum ad propriam uoluntatem implendam, non ad iustitiam exercendam id agens, homicida fit. Unde Augustinus, Quaestionum in Exodo capitulo XXVII: Cum minister iudicis occidit eum quem iudex iussit occidi, profecto si id sponte faciat, homicida est, etiamsi eum occidat quem scit a iudice occidi debuisse. NON FURABERIS, id est non fraudulenter aliena tolles. Non enim Hebraei furtum fecerunt cum iussu diuino Aegyptios spoliauerunt ab his quae Dei magis quam ipsorum erant. FALSUM TESTIMONIUM contra conscientiam scilicet loquendo. NON CONCUPISCES, aliena scilicet non solummodo non tolles. ET SI MANDATUM, subaudis dilectionis, IN Hoc praecepto completur: DILIGES etc. Aliud est dicere SICUT TE, aliud 'quantum te'. Ibi quippe similitudo, hic aequalitas ostenditur. Unde et cum Veritas ait: Estote misericordes sicut et Pater uester caelestis similitudinem potius misericordiae quam aequalitatem expressit. Si autem unumquemque quantum me diligere deberem, omnes aequaliter a me diligendi essent. At uero cum nemo nisi propter Deum diligi debere uideatur, tanto amplius quisque diligi dignus est quanto Deo carior habetur et melior est. Si enim Deus, quia melior est, super omnes est diligendus, quicumque post eum meliores sunt, amplius diligendi sunt quam alii. Aliter quippe ordinata caritas non est. Eum autem plus diligimus cui ut beatior sit optamus, licet ei de corporalibus bonis minus ministremus uel de eius salute minus quam de nostra, uel eorum qui spiritualiter nobis adhaerent, curam agamus. Tunc autem quemlibet sicut nos diligimus cum eum ad beatitudinem sicut nos peruenire uolumus, eadem scilicet intentione circa eum habita quae circa nos, quia uidelicet hoc ei bonum existimamus esse sicut et nobis. Fortassis enim cum quis alium oderit, eum in paradiso iam esse uellet, quo nihil melius ei optare potest; nec tamen ideo eum diligit, cum id non tam propter eum quam propter se ab eo liberandum faciat. [13:10] DILECTIO PROXIMO MALUM NON OPERATUR. PLENITUDO ERGO LEGIS EST DILECTIO. DILECTIO PROXIMI. Vere qui diligit proximum non adulterabit, non occidet etc., quia nullum penitus MALUM OPER1LTUR. Unde apparet Dauid, dum cum Bersabee fornicaretur uel Uriam ad mortem proderet, nequaquam proximum dilexisse; sed et cum alius dicat apostolus: Qui enim non diligit proximum quem uidet, Deum quem non uidet quomodo potest diligere? utique nec Deum tunc dilexisse uidetur. Quomodo etiam dici potest alterum diligere sicut se ipsum, cum nec se ipsum uere diligat qui a morte animae sibi peccando non parcit? Scriptum quippe est: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam. PLENITUDO ERGO. Quandoquidem scilicet proximi etiam dilectio legem implet, ut dictum est, ergo multo magis de genere ipsius, quod EST DILECTIO, id recipi constat. Cum uero tota meritorum nostrorum summa in dilectione Dei consistat et proximi, diligenter utraque, si possumus, a nobis est describenda; et insuper demonstrandum quomodo, praetermissa Dei dilectione quae maior est, ausus sit Apostolus dicere dilectionem proximi legem implere. Dilectio Dei ex toto corde in nobis est optima illa erga Deum uoluntas, qua ei tanto amplius placere studemus quanto amplius ei placendum esse recognoscimus. Ex toto autem corde seu ex tota anima id agimus quando sic ad eum penitus nostrae dilectionis intentionem dirigimus, ut non tam quid nobis utile sit quam quid ei placitum sit attendimus. Alioquin nos potius quam ipsum dilectionis nostrae finem, id est finalem et supremam institueremus causam. Dilectio uero Dei erga nos est ipsa diuinae gratiae de salute nostra dispositio. Proximum uero tamquam se diligit qui propter Deum tam bonam erga eum uoluntatem habet, ut sic se propter eum gerere studeat, ne ille de se iuste conqueri possit, sicut nec ipse sibi ab illo uult fieri de quo iuste conqueri queat. Ad hanc autem proximi dilectionem illa duo naturalis legis praecepta pertinent: Quod tibi non uis fieri, alteri ne feceris et Quae uultis ut faciant uobis homines, et uos eadem facite illis. Quorum quidem praeceptorum intelligentia quae sit habenda, non fortassis omnibus patet. Saepe enim ex caritate aliis honorem aut beneficium impendimus quod ab aliis suscipere recusamus, uel saepe alios pro iustitia punimus uel etiam interficimus, cum hoc ab aliis nullatenus pati uelimus. Quis etiam nesciat nonnumquam nos uelle ipsa nobis fieri quae non conuenit? Nec tamen ideo nos aliis ea facere debere. Ut si uelim mihi assentire in malo, numquid aliis similiter assentire debeo ad peccandum? Saepe etiam praelato de subiectis exigunt talia obsequia quae nequaquam conuenit eos subiectis reddere , et pauperes a diuitibus multa sibi fieri uolunt quae minime ipsi aliis facere possunt, ut uidelicet hoc implere queant: Quae uultis ut faciant uobis... etc. nisi forte dicatur hoc non esse generale praeceptum sed his tantum hoc praecipi qui uicem beneficiorum referre possunt, sicut et cum dicitur: Date eleemosynam uel Frange esurienti panem tuum his tantum qui hoc possunt iniungitur. Ut autem breuiter obiectis respondeamus, cum dicitur Quod tibi non uis... etc. et Quae uultis ut faciant... etc. sic accipi debent ut illud de iniuriis cauendis, istud de beneficiis impendendis intelligas, ac si dicatur: Sicut te iniuriari non uis, sic ab alienis abstine offensis, et sicut tibi in necessitatibus tuis uis misericorditer subueniri, ita et aliis subueni, si possis, in suis. Nemo autem bonus se id posse fatetur quod sui iuris non esse uel sibi minime conuenire credit. Cum autem Deus propter se tantum sit diligendus, proximus autem propter Deum, constat in dilectione proximi dilectionem Dei includi, cum ipsa uidelicet sine dilectione Dei esse non possit. Unde et cum eam describeremus, prouide 'propter Deum' adiecimus. Dilectio uero Dei, cum naturaliter prior sit dilectione proximi sicut et Deus naturaliter prior est proximo, non ita e conuerso dilectionem proximi necessario comprehendit, cum sine proximo Deus diligi sicut etiam esse potest. Unde bene dilectionem proximi potius quam dilectionem Dei legem adimplere uidetur Apostolus dixisse. Non immerito quaeri potest si eos quoque diligere debeamus, qui in inferno sunt uel qui praedestinati ad uitam non sunt? aut si sancti in alii etiam uita omnem proximum ita ut se diligent, tam eos scilicet quos damnatos iam uident uel damnandos, Deo reuelante, praeuident, quam electos? Sed cum in proximo, sicut diximus, omnis homo sit intelligendus, quomodo dilectionem proximi retinebunt, si quosdam non diligent? Aut quomodo ibi quam hic perfectiores habentur si in eis dilectio proximi sit contracta uel diminuta? Neque enim cum sanctos angelos diligamus, peruersos diligere debemus. Quomodo ergo rationabilis est uel eorum uel nostra dilectio, si in ipsa etiam diaboli membra complectamur? Numquid quia in hac uita qui praedestinati sint uel non sint ignoramus, ideo rationabiliter agamus omnes diligendo uel pro omnibus etiam orando? Aut si hoc fieri rationabile non est, quomodo id facere iubemur pro ipsis et non potius pro nobis, cum nobis magis quam ipsis proficiat? Quomodo etiam recta est intentio quae erronea? Quia enim id eis profuturum esse credimus, id agimus. Aut si nos adhuc ignorantia excusat, quid de hoc respondemus quod -- cum non omnes saluandos esse sciamus, sed paucissimos iuxta illud Veritatis: Multi uocati, pauci uero electi et Arcta est uia quae ducit ad uitam... etc. -- tamen omnes saluari uolumus et pro omnibus oramus scientes scilicet nec nostram uoluntatem nec orationem effectum consequi debere? Sed dicis illud Augustini: Habe caritatem et fac quidquid uis. et recordaris illud Hieronymi: Caritas mensuram non habet. Unde saepe caritas modum nos ita excedere compellit, ut fieri uelimus quod fieri nequaquam bonum est aut iustum, et e contrario nolle fieri quod fieri bonum est, sicut interfici sanctos uel affligi, quae etiam eis cooperantur in bonum. Sed hanc Ethicae nostrae reseruamus discussionem. [13:11] ET HOC SCIENTES TEMPUS: QUIA HORA EST IAM NOS DE SOMNO SURGERE. NUNC ENIM PROPIOR EST NOSTRA SALUS, QUAM CUM CREDIDIMUS. ET HOC SCIENTES. Sic construe: ET HOC SCIENTES TEMPUS: QUIA HORA EST IAM NOS DE SOMNO SURGERE. Abiiciamus ergo opera tenebrarum etc. De somno, id est negligentia uel torpore boni operis. Cum dicit 'hora' quae modicum est tempus, non diem uel hebdomadam seu mensem uel annum, sine dilatione nos id facere adhortatur. Quo enim breuius est tempus quo aliquid est agendum, citius hoc est faciendum. NUNC ENIM. Ideo celeriter surgendum nobis est a somno quia nunc, iam fidei nostrae bonds operibus superadditis, propinquiores sumus ad percipiendum aeternae uitae brauium QUAM CUM primo CREDIDIMUS, in ipso scilicet nostrae conuersionis exordio. [13:12] NOX PRAECESSIT, DIES AUTEM APPROPINQUAVIT. ABICIAMUS ERGO OPERA TENEBRARUM, ET INDUAMUR ARMA LUCIS. Metaphoram qua dixit a somno iam nobis surgendum esse, conuenientibus prosequitur uerbis, dicens iam noctem praecessise, quae dormitionis est tempus, et diem aduenisse. Nox ignorantia salutis est, DIES cognitio uel illuminatio. Non mirum dum hac nocte premebamur, si pigri ad operandum eramus. Expulsa est caecitas infidelitatis de cordibus, adueniente doctrina Christi qui ait: Ego sum lux mundi. Nec tam nos ab hac nocte quam ipsa a nobis recessit, nec tam nos ei quam ipsa nobis APPROPINQUAVIT, quia, nobis nequaquam id requirentibus, diuina sic operata est gratia sicut de ipso scriptum est Domino: Inuentus sum a non quaerentibus me. ABIICIAMUS ERGO. Quandoquidem scilicet nox ista iam PRAECESSIT et dies APPROPINQUAVIT, nec dicit iam abiiciantur sed abiiciamus quia iam per fidem illuminati, operari ualemus. OPERA TENEBRARUM dicit mala opera, iuxta illud Veritatis: Omnis qui male agit, odit lucem uel opera infidelium et tenebrosorum quibus nondum Sol iustitiae iste ortus est, ut eorum illuminet corda. ARMA LUCIS uirtutes sunt fidelium quibus contra uitia uel diabolicas tentationes dimicant. [13:13] SICUT IN DIE HONESTE AMBULEMUS: NON IN COMESATIONIBUS, ET EBRIETATIBUS, NON IN CUBILIBUS, ET IMPUDICITIIS, NON IN CONTENTIONE, ET AEMULATIONE: Sic, inquam, induamur arma lucis, ut ita induti HONESTE AMBULEMUS tamquam IN DIE quando pretiosioribus indumentis quisque induitur. NON IN. Quae sint abiicienda opera prius docet. Non in COMESSATIONIBUS, subaudis AMBULEMUS, hoc est pedes nostros, qui affectus animi intelliguntur, in istls non ponamus. Comessatio conuinium dicitur de dinersis familiis congregatum, ubi quisque de suo aliquid ponit, et ideo securius comedit tamquam de suo uescens, atque auidius ne quasi minus cibi consumens et aequaliter expendens iniuriari uideatur, et tanto licentius gulae indulget quanto plurimorum exemplis incitatur. Dicitur itaque comessatio quasi communis, ut dictum est, esus, a 'comedendo' scilicet, hoc est simul edendo. Hieronymus: Comessatio est mensae collatio. Quales quidem comessationes et Salomon in Prouerbiis interdicens ait: Noli esse in conuiuiis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad uescendum conferunt, quia uacantes potibus et dantes symbola consumentur. Haymo: Comessatio dicitur mensae alternatio. Sunt enim conuiuia quae celebrantur alternatim et praeparantur a sociis per dies et uices. Sunt alia quae ex communione, quando unus affert panem, alius carnes, alius uinum... etc. Briam genere masculino dicimus calicem aptum potationi a quo dicitur 'ebrietas' quae est potatio nimia. Quod autem hoc loco dicit Apostolus: NON IN COMESSATIONIBUS ET EBRIETATIBUS, ad illud respicit qund in Euangelio Dominus ait: Videte ne grauentur corda uestra in crapula et ebrietate hoc est superfluo cibo et potu. NON IN CUBILIBUS. Quae comessationes et ebrietates sequantur consequenter adiungit, ut eo amplius uitentur quo ex eis peiora proueniunt. Cubilia proprie ferarum sunt uel irrationalium animalium, quibus ebriorum lecti comparantur, in quibus, imagine Dei, id est ratione, per ebrietatem extincta, facti sunt sicut equus et mulus quibus non est intellectus. Ebrietatem quoque impudicitia sequitur. Unde et idem alibi exhortatur Apostolus: Nolite inebriari uino in quo est luxuria. Quod pessimo nobis exemplo beati Loth ebrietas exhibet. Tale est ergo in cubilibus ET IMPUDICITIIS ac si diceret in cubilibus impudicis, ubi absque omni reuerentia quasi pecudes ebrii luxuriantur. Ad has maxime comessationes et ebrietates, impudicitiae praedicator Ouidius fornicarios uenire adhortatur, ut inde facile fornicationum suarum occasionem assumant. NON IN CONTENTIONE. Tumultuosa est ebrietas et facile in contentionem prorumpit et litiget. Aemulationem dicit zelum malum id est commotionem odii in alterum, quod maxime ex conuiciis uel iniuriis contentionum sequitur. Fere enim omnes et maxime liberales homines magis ex turpitudine uerborum quam ex iactura damnorum in odium accenduntur. [13:14] SED INDUITE DOMINUM IESUM CHRISTUM, ET CARNIS CURAM NE FECERITIS IN DESIDERIIS. Post opera tenebrarum quae abiicienda dicit, arma lucis, id est uirtutes Christi quas induamur subponit, dicens: SED INDUIMINI. Agnum uel leonem induere dicitur quicumque habitum mansueti uel crudelis assumit; sed et CHRISTUM, qui plenitudo est omnium uirtutum, induere dicitur qui eius sequendo uestigia, omnibus pro posse suo studet se adornare uirtutibus. Dicit idem Apostolus alibi de Christo: Qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio ac si aperte dicat eum nobis omnes uirtutes fieri, ut, cum uirtutibus adornamur, Christum induere recte dicamur. Et ut spiritaliter Christum induere possitis, carnaliter ne uiuatis, cum uidelicet caro aduersus spiritum concupiscat, hoc est Christum, CURAM NE FECERITIS IN DESIDERIIS. In desideriis, inquit, hoc est non in superfluitate uoluptatum sed in necessitate alimentorum. Oportet enim et corpori quoque nostro necessaria impendi sicut superflua subtrahi, ut uidelicet naturae substantia conseruetur et uitiorum fomenta denegentur. Non ergo ait simpliciter CARNIS curam ne habueritis, sed in desideriis, hoc est in uoluptatibus potius quam in necessitatibus. Non enim naturae sed uitiorum hostes esse debemus. [ ROMANS 14 ] [14:1] INFIRMUM AUTEM IN FIDE ASSUMITE, NON IN DISCEPTATIONIBUS COGITATIONUM. INFIRMUM AUTEM. Cum superius dixisset non in contentione, hic praecipue cuidam peruersae contentioni in primitiua ecclesia statim exortae finem imponere studet. Quidam enim, ad fidem nouiter conuersi Iudaei et nondum de libertate Christianae fidei satis instructi, putabant adhuc etiam carnales obseruantias legis retinendas esse et praecipue a cam porcine et caeteris cibis quos lex interdixit, nunc quoque abstinendum esse, eo maxime fortassis quod quidquid abstinentiae esse uidetur, uirtuti deputatur. Sicut ergo superius superfluas comessationes interdixit ita hic superfluis abstinentiis consulit, ne per huius contentionis dissensionem, infirma adhuc, hoc est imperfecta, Iudaeorum conuersorum fide, adeo illos scandalizaret ut ad Iudaismum redirent, si ab his scilicet interdicerentur abstinentiis quas lex ante sanxerat, immo ipse Dominus per legem. Unde his, qui inter Romanos perfectae fidei uel doctrinae iam in talibus erant, consulit Apostolus, ut si quis de nouiter conuersis Iudaeis adhuc infirmus, hoc est imperfectus in fide sit, nondum uidelicet credens Christum seu euangelicam doctrinam ad salutem aufficere sine carnalibus legis obseruantiis, non ideo eum abiiciant; sed assumant eum, uenientem scilicet ad conuersionem, non disceptantes de cogitationibus eius, hoc est de hoc quod in talibus credit non contendentes. Facile enim contingere poterit ut qui adhuc in exordio suae conuersionis imperfectae est fidei, paulatim postmodum instructus ad perfectionem perueniat. [14:2] ALIUS ENIM CREDIT MANDUCARE OMNIA: QUI AUTEM INFIRMUS EST, OLUS MANDUCAT. ALIUS ENIM. Unde disceptationes, id est contentiones, huiusmodi sint exponit, dicens quia alius, quam ille scilicet praemissus qui imperfectae est fidei, CREDIT SE MANDUCARE OMNIA, hoc est licere sibi quibuslibet cibis uesci, ut nullum uidelicet inde reatum propter legem incurrat. QUI AUTEM, ac si diceret: sed qui hoc non credit abstineat, ab his scilicet quos ueretur cibis, ne uidelicet contra conscientiam propriam agens peccet. Et hoc est QUI INFIRMUS EST, in hac scilicet fide ciborum, timens uidelicet se contaminari quibusdam cibis, OLUS MANDUCET, hoc est id ei consulo ut eis utatur cibis quos et facile possit habere et minus scandali aliis inde praebere, et nonnullam etiam suae religionis commendationem accipere. Si enim alias carnes ederet, alias non, facile iudaizare conuinceretur. Sed cum ab omnibus communiter abstinet et uilioribus contentus est cibis, religioni potius quam errori fidei deputatur. [14:3] IS QUI MANDUCAT, NON MANDUCANTEM NON SPERNAT: ET QUI NON MANDUCAT, MANDUCANTEM NON IUDICET: DEUS ENIM ILLUM ASSUMPSIT. IS QUI. Postquam dixit in talibus non esse contendendum, dicit etiam non ab altero in corde suo aduersus alterum esse superbiendum, ut uidelicet is, qui MANDUCAT omnia, quasi de perfectione suae fidei gloriando SPERNAT eum in corde suo et quasi damnandum censeat qui non manducat omnia, hoc est a quibusdam abstinet. ET QUI NON MANDUCAT, scilicet omnia similiter, NON ideo IUDICET, hoc est damnandum censeat. MANDUCANTEM quasi legis transgressorem. DEUS ENIM ILLUM, tam scilicet qui manducat quam qui abstinet assumit, non abiicit. Multi etenim, ad fidem conuersi sunt in multis adhuc errantes et postea paulatim inde correcti et edocti sunt. Nota quod ait 'assumptum' potius a Deo quam 'per se uenientem', iuxta illud Veritatis: Nemo uenit ad me nisi Pater meus, qui misit me, traxerit eum. [14:4] TU QUIS ES, QUI IUDICES ALIENUM SERVUM? SUO DOMINO STAT, AUT CADIT: STABIT AUTEM: POTENS EST ENIM DEUS STATUERE ILLUM. TU QUIS ES? ac si diceret: quem te esse existimas qui praesumis SERVUM alterius iudicare, hoc est de his quae agenda sunt ei pro tuo arbitrio disponere? Quod est dicere: dimitte hanc ordinationem uitae serui DOMINO suo qui uel per se ipsum uel per uicarios suos de his cum uoluerit eum instruat, non tu qui conseruus es, nec uenisti imperare sed obedire; sicut et ille suo Domino, hoc est arbitrio Domini sui, tam bonus eius status in fide quam lapsus in errorem relinquendus est, et ad ipsum tantummodo spectat utrumque, a quo ipse quod meruerit recepturus est. STABIT AUTEM, ac si diceret: dixi STAT AUT CADIT; sed quia quae dubia sunt in meliorem partem interpretari uel exponere debemus, dico potius stabit, hoc est non propter hoc damnabitur quod uel zelo legis abstinet, ne contra conscientiam peccet. POTENS EST ENIM, ac si diceret: ideo quod melius est opinor uel caritatiue assero, quia nihil aduersari uidetur quare hoc sperandum non sit. Et hoc est potens est DEUS etc. Id enim Deus posse dicitur quod, ne ab eo fiat, nulla impediri ratione uidetur uel auctoritate contradicitur. Tale est ergo potens est Deus ac si dicatur: nulla ne hoc faciat contraire ratio uidetur. [14:5] NAM ALIUS IUDICAT DIEM PLUS INTER DIEM: ALIUS IUDICAT OMNEM DIEM: UNUSQUISQUE IN SUO SENSU ABUNDET. NAM ALIUS. Unde ita alii alits iudicent uel reprehendant subiungit Apostolus, ex propriis scilicet conscientiis, cum alius scilicet censeat obseruandum in abstinentia supradictorum DIEM INTER DIEM, id est diem aliquam alil die interposita sicut modo quarta et sexta feria, quibus maxime ab omnibus quoque carnibus abstineri soles, propter edomandam scilicet carnem, non propter aliquod legis mandatum alius omnem diem, scilicet obseruandam esse, ab his uidelicet carnibus quas lex interdicit. UNUSQUISQUE in talibus, his scilicet diiudicandis uel deliberandis de quibus nulla adhuc discussio uel ratione uel auctoritate facta est. ABUNDET IN SUO SENSU, hoc est suam magis opinionem quam alterius sequatur. Nondum enim ab Apostolo uel ab aliis doctoribus manifesta ratio tradita Romanis istis fuerat, cur propter praeceptum legis haec abstinentia seruanda non esset. [14:6] QUI SAPIT DIEM, DOMINO SAPIT. ET QUI MANDUCAT, DOMINO MANDUCAT: GRATIAS ENIM AGIT DEO. ET QUI NON MANDUCAT, DOMINO NON MANDUCAT, ET GRATIAS AGIT DEO. QUI SAPIT DIEM, ac si diceret: ideo quisque uestrum in talibus adhuc prorsus indicio relinquatur quia aliter contra conscientiam agendo peccaret, sicut postmodum scilicet dicitur quia Omne quod non est ex fide, peccatum est. Et hoc est Qui sapit diem, hoc est credit aliquam obseruari debere, ad honorem Domini hoc facit, cui scilicet per abstinentiam hanc moderatam placere se credit. ET QUI MANDUCAT, hoc est a nullis sibi umquam abstinendum credit, cum uidelicet nullam rebellionem carnis quae domanda sit sentiat, uel infirmitatem patiatur quae abstinentiae contraria sit. Nondum enim in tempore apostolorum Quadragesimae uel sextae feriae sic institutam esse abstinentiam uel confirmatam credimus. DOMINO MANDUCAT, hoc est ad honorem similiter eius, propter hoc uidelicet quod statim subiungit quia GRATIAS ei AGIT, id est laudem refers, de refectione scilicet ab eo sibi praestita. EX quo perpendendum est quantae sit culpae has grates post cibum Domino non referre. ET QUI NON MANDUCAT, hoc est penitus abstinet propter legem ab his quae ipsa prohibet, ad honorem Domini NON MANDUCAT, hoc est abstinet. Non enim hanc obedientiae reuerentiam legi exhibet, nisi propter Deum qui eam dedit; et cum abstineat insuper de perceptione alterius cibi concessi et a Deo praestiti, gratias agit. [14:7] NEMO ENIM NOSTRUM SIBI VIVIT, ET NEMO SIBI MORITUR. NEMO ENIM. Ideo et manducans et abstinens ad honorem Domini hoc agit, quia semper, tam uiuendo scilicet quam moriendo, electi Dominum honorant. Viuendo quidem glorificant iuxta illud Veritatis: Luceant opera uestra bona et glorificent Patrem uestrum qui in caelis est. Mors quoque iustorum Deum glorificat, sicut de Petro dicitur: Significans qua morte clarificaturus esset Deum quando nec in exitu quoque suo iustus a bonis operibus et oratione uel a laude sui Creatoris cessat. Tanto enim sollicitius quisque se praeparat quanto amplius ad coronae suae perceptionem propinquat. Sibi uiuere uel sibi mori dicitur qui ad commoda sua uel propriam gloriam potius quam ad honorem Dei haec disponere intendit. Multi etenim, morte quoque sua magnitudinem animi sui ostentantes, gloriam sibi acquirere cupierunt; uel sibi etiam inferentes manus, morte cruciatus suos finiendos esse crediderunt. [14:8] SIVE ENIM VIVIMUS, DOMINO VIVIMUS: SIVE MORIMUR, DOMINO MORIMUR. SIVE ERGO VIVIMUS, SIVE MORIMUR, DOMINI SUMUS. SIVE ENIM. Quandoquidem scilicet nos electi non nobis, ut dictum est, VIVIMUS aut MORIMUR, ergo DOMINO; ac per hoc siue uiuimus, [siue morimur], hoc est tam uita nostra quam mors, Deo potius, ad cuius honorem fit, quam nobis est adscribenda, hoc est eius potius pro hoc dicenda est quam nostra. [14:9] IN HOC ENIM CHRISTUS ET MORTUUS EST, ET REVIXIT: UT ET MORTUORUM ET VIVORUM DOMINETUR. IN HOC ENIM, ac si diceret: In hoc quod MORTUUS EST, pro nobis scilicet et propter delicta nostra, ET RESURREXIT, scilicet similiter pro nobis et propter iustificationem nostram, sicut idem supra dixit Apostolus; meruit tam morti nostrae quam uitae dominari, ut sicut utrumque pro nobis fecit ita tam moriendo quam uinendo nonnisi ei obedire et eius uoluntatem implere quaeramus. Aliter enim mortuorum Dominus non est sed quasi hostis puniendo, nisi etiam usque ad mortem in eius obedientia persistamus, parati animam non solum propter eius confessionem sed etiam pro fratribus ponere. [14:10] TU AUTEM QUID IUDICAS FRATREM TUUM? AUT TU QUARE SPERNIS FRATREM TUUM? OMNES ENIM STABIMUS ANTE TRIBUNAL DEI. TU AUTEM QUID. Postquam dixit Tu quis es, qui iudicas alienum seruum? addit nunc FRATREM TUUM, ut si hoc uidelicet pro iniuria quam facit Domino suo non dimittit saltem pro fraterna dilectione, ne scilicet fratrem suum scandalizet, eum sic iudicare desistat. AUT si non iudicas, QUARE SPERNIS in talibus ubi magis intentio quam actio discutienda est, cum nondum uidelicet inde certa sit prolata sententia? Pro talibus enim et similibus definiendis unde Romani altercabantur, in ipso epistolae suae principio Apostolus dixit se ad eos desiderare uenire, ut aliquem in eis sicut et in caeteris gentibus fructum haberet. OMNES ENIM, ac si diceret: non ita praesumatis dubia iudicare qui de certis a Deo cum omnibus aliis hominibus estis iudicandi, sed ei potius hoc iudicium reseruate qui recte de omnibus habet iudicare. Et hoc est OMNES ENIM. Unde et Veritas: Nolite iudicare et non iudicabimini hoc est non appetatis iudicare ne hinc iudicemini atque damnemini; et ipse alibi Apostolus: Nolite ante tempus iudicare, quoadusque... etc. Si autem diligentius consideremus, sicut Dei potius est occidere quam nostrum, sic est indicare; et postremo sicut omnia ad gloriam eius debemus facere ita ipse potius per nos cuncta haec operari debet quam nos ipsi. Tunc uero Deus iudicium potius facit quam homo, quando ipse uel per legem aliquam uel inspirahonem internam quid dicendum sit nos instruit, ut a nobis recitandum postea sit eius iudicium, non faciendum. Tribus itaque modis de aliquo prius dubio iudicari uidetur per Deum uidelicet ipsum sicut exposuimus, per aliquam rei manifestationem, per hominem de sua scilicet opinione praesumentem. Cum autem aliquo euentu rei quod dubium fuerat manifestatur, ipsa res indicare, non homo, dicitur. In dubiis itaque tantum homo iudicare dicitur. Quod omnino prohibetur, quando uidelicet propriam tantum existimationem sequens praesumit definire, cum nec per Deum adbuc nee per ipsam rei experientiam contingit eum eertum esse. STABIMUS, inquit, quasi erecti, ut cognosci ab omnibus possimus, ANTE TRIBUNAL, id est sedem iudiciariam, DEI potius qui falli non potest et iustus est quam hominis. Hanc quidem sedem Dei hominem a Verbo assumptum intellige. Pater enim omne iudicium dedit Filio quia Filius hominis est. In hoc quippe homine assumpto Filius Dei tam mortuus est quam resurrexit, sicut nunc dixit; et inde maxime nobis iudicium damnationis imminet, si mortuo pro nobis, ut dictum est, et resuscitato pro nobis, tam mors nostra quam uita inseparabiliter non adhaereat atque ad obediendum parata sit. [14:11] SCRIPTUM EST ENIM: VIVO EGO, DICIT DOMINUS, QUONIAM MIHI FLECTET OMNE GENU: ET OMNIS LINGUA CONFITEBITUR DEO. SCRIPTUM EST ENIM. Isaiae testimonio probat quod omnes a Deo sint iudicandi. VIVO EGO, ac si diceret: per memetipsum indeficienter uiuentem iuro. Genuflectitur iudici quando suppletur eius sententia, exspectatur cui resisti non potest. OMNIS LINGUA in illo indicio confitebitur Domino quia conscientia uniuscuiusque, de qua dictum est In corde et corde locuti sunt praestabitur eum uerum Dominum esse omnium, cum pro arbitrio eius omnium premia uel poenae disponentur, nec potens aliquis iudicio eius resistere ualebit. In illo itaque iudicio tam iudicantes quam iudicandi, uel qui etiam iudicati sunt, genuflectent quoniam omnes uel timore poenarum uel perceptae gratiae beneficio sub tanto se iudice humiliabunt. [14:12] ITAQUE UNUSQUISQUE NOSTRUM PRO SE RATIONEM REDDET DEO. ITAQUE, quia uidelicet ita omnes adstabimus ante tribunal tanti iudicis, RATIONEM REDDET, hoe est quantum ratio exegerit, [UNUSQUISQUE] recipiet a Domino de poena uel premio. [14:13] NON ERGO AMPLIUS INVICEM IUDICEMUS: SED HOC IUDICATE MAGIS, NE PONATIS OFFENDICULUM FRATRI, VEL SCANDALUM. NON ERGO, quia uidelicet ipse ita de omnibus, et maxime de his quorum dubia est intentio, iudicare habet. AMPLIUS, id est post admonitionem hanc nostram seu praeceptionem, INVICEM, alter uidelicet alterum pro talibus damnundum esse reputando, [IUDICEMUS]; SED HOC MAGIS IUDICATE, id est potius obseruandum censete NE PONATIS OFFENDICULUM FRATRI, hoe est ne aliquid faciatis cuius exemplo corruptus ipse corruat, uel scandalizatus et exasperatus reprehensione nostra a fide recedat. [14:14] SCIO, ET CONFIDO IN DOMINO IESU, QUIA NIHIL COMMUNE PER IPSUM, NISI EI QUI EXISTIMAT QUID COMMUNE ESSE, ILLI COMMUNE EST. Et quoniam tota haec contentio ex cibis lege interdictis nascebatur, dicit neminem ex qualitate ciborum contaminari sed ex conscientia tantum transgressionis, si eis contra conscientiam uescatur. Et hoc est SCIO ET, non ex me sed confidenter haec dico ex doctrina Domini qui ex his solummodo quae de eorde exeunt, non ex his quae intrant in os, coinquinari hominem dicit; et mittens ad praedicandum discipulos ait: Edentes et bibentes quae apud illos sunt quia nullus cibus communis, id est immundus, est per ipsum, hoc est ex se ipso, sed potius ex conscientia comedentis. Et hoc est NISI EI ae si diceret: sed EI QUI EXISTIMAT QUID, id est aliquem cibum, esse immundum, hoc est animam suam inde pollui, illi immundus est quia contra conscientiam suam illum comedendo peccat. Quae communicantur siue publicantur, tanto amplius immunda sunt quanto minus custodiuntur ideoque 'commune' pro 'immundo' ponitur. Unde et in Actibus apostolorum, inquit Origenes. Dominus dicit ad Petrum: "Quod Deus mundauit tu commune ne dixeris". Marcus etiam euangelista 'communicare' pro 'coinquinare' ponens ait: Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare, quia non introit in cor eius sed in uentrem uadit. Quae de homine exeunt, illa communicant hominem. [14:15] SI ENIM PROPTER CIBUM FRATER TUUS CONTRISTATUR, IAM NON SECUNDUM CARITATEM AMBULAS. NOLI CIBO TUO ILLUM PERDERE, PRO QUO CHRISTUS MORTUUS EST. SI ENIM. Dixi non ponatis offendiculum fratri, quia quisquis es, si PROPTER CIBUM tuum etc., hoc est si Sustines eum sic offendere. NOLI. Post offendiculum uetat et scandalum quia offensus facile recederet a fide; PRO QUO, scilicet saluando, etiam CHRISTUS MORTUUS EST; ac si diceret: ne par uipendas salutem eius pro quo tantum pretium datum est. [14:16] NON ERGO BLASPHEMETUR BONUM NOSTRUM. NON ERGO. Generaliter admonet nos uitare blasphemiam omnem, per quam uidelicet a nostra fide alios repellamus, ac si dicat, quia uidelicet exemplo Christi lucrandi sunt potius homines nobis quam perdendi, caueamus facere quantum possumus per quod bona nostra fides BLASPHEMETUR. [14:17] NON EST REGNUM DEI ESCA ET POTUS: SED IUSTITIA, ET PAX, ET GAUDIUM IN SPIRITU SANCTO: NON EST, hoc est nullo genere cibi uel potus promeremur ut Deus in nobis regnet uel habitet. Quaecumque enim exterius bene fieri uidentur, et maxime quae ad abstinentiam pertinent, aeque reprobis ut electis communia sunt et hypocritis sicut ueris fidelibus. SED IUSTITIA, id est aequitas illa per quam quod tibi non uis, alteri ne facias; ET PAX, inde scilicet proueniens, id est concordia cum fratribus, ET deinde GAUDIUM spirituale hinc exortum. [14:18] QUI ENIM IN HOC SERVIT CHRISTO, PLACET DEO, ET PROBATUS EST HOMINIBUS. QUI ENIM IN HOC, scilicet quod dixi, ut uidelicet scandalum fratris uitet et iustitiam sectetur et pacem, ut dictum est, SERVIT CHRISTO, hoc est ei hoc praecipienti obedit, ET PROBATUS EST HOMINIBUS, hoc est hominum quoque indicio probatur, id est laudatur atque commendatur. [14:19] ITAQUE QUAE PACIS SUNT, SECTEMUR: ET QUAE AEDIFICATIONIS SUNT, IN INVICEM CUSTODIAMUS. ITAQUE, hoc est et ita, scilicet ut dixi, scandala uitando prius, quae ad pacem pertinent, ut dixi, SECTEMUR, id est maxime studeamus concordiam tenere cum fratribus quoque ut dictum est, infirmis; ET sic postmodum QUAE SUNT AEDIFICATIONIS, IN INVICEM CUSTODIAMUS, hoc est alter, qui perfectioris est fidei, alterius imperfectam adhuc fidem instruat et ad perfectionem promouere intendat. [14:20] NOLI PROPTER ESCAM DESTRUERE OPUS DEI, OMNIA QUIDEM MUNDA SUNT: SED MALUM EST HOMINI, QUI PER OFFENDICULUM MANDUCAT. NOLI, tu scilicet qui perfectiorem habens fidem omnia comedis, scandalizando nouiter conuersum et adhuc infirmum fratrem, OPUS DEI, hoc est illud fidei quod iam habet, in eo DESTRVERE. OMNIA QUIDEM, ac si diceret: reuera tecum assentimus quia nulla genera ciborum esu suo pollnunt animam, sed damnosum est tamen hoc scienter comedere ubi ogenditur frater. [14:21] BONUM EST NON MANDUCARE CARNEM, ET NON BIBERE VINUM, NEQUE IN QUO FRATER TUUS OFFENDITUR, AUT SCANDALIZATUR, AUT INFIRMATUR. BONUM EST, ac si diceret: ita, ut dixi, comedere malum est, sed e contrario penitus abstinere propter offendiculum fratris uitandum salubre est. Exemplo Danielis qui a uino quoque infidelis regis abstinebat, Iudaei etiam conuersi ab omni uino infidelium ahstinere censebant. OFFENDITUR, penitus a fide recedendo, uel saltem SCANDALIZATUR, id est apud se perturbatur quasi talem fidem, ad quam conuersus sit, ludicans legi contrariam et peruersam; aut INFIRMATUR, in fide scilicet suae professionis, de ipsa dubitando, si non penitus eam damnando. [14:22] TU FIDEM HABES? PENES TEMET IPSUM HABE CORAM DEO. BEATUS QUI NON IUDICAT SEMETIPSUM IN EO QUO PROBAT. TU FIDEM, ac si diceret: TU quidem qui omnia credis manducanda, HABES FIDEM apud te, hoc est tuo iudicio approbatam; sed habe illam et CORAM DEO, hoc est ut ei placeat et eius iudicio approhetur. Ea enim quae coram nobis sunt uidere possumus atque cognoscere, et ea Deus scire dicitur quae approbat et nescire quae reprobat. BEATUS, est subaudis, QUI NON IUDICAT SEMETIPSUM, hoc est qui non acquirit sibi damnationem ex his quae ipse potius quam Deus PROBAT, hoc est approbat, uel non improbat esse facienda; ac si diceret: qui tantae discretionis est ut etiam de his quae credit licere fieri, ita prouidet ne ipsa indiscrete faciendo damnationem uel iram Dei incurrat. Ut enim Salomon ait: Sunt uiae hominis quae uidentur rectue; nouissima autem illius deducunt ad mortem. Et ad Cain Dominus ait: Nonne si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti? [14:23] QUI AUTEM DISCERNIT, SI MANDUCAVERIT, DAMNATUS EST: QUIA NON EX FIDE. OMNE AUTEM, QUOD NON EX FIDE, PECCATUM EST. QUI AUTEM, ac si diceret: sicut ille beatus est qui a licitis abstinet, ne his indiscrete utendo, ad scandalum scilicet fratris, damnationem incurrat ita e contrario, ille qui contra conscientiam suam etiam licitis utitur peccat. Et hoc est: QUI AUTEM DISCERNIT, hoc est distinguit quosdam cibos, credendo scilicet eos propter prohibitionem legis non esse comedendos, et tamen contra conscientiam suam eos comedit, dum uidelicet credit ab ipso non debere comedi, reus per hoc statuitur QUIA NON EX FIDE EST quod facit, immo contra fidem suam agit, id est contra hoc quod credit agit. Credit enim non esse comedendum et tamen comedit, ac per hoc peccat. OMNE AUTEM, ac si diceret: quia quidquid contra hoc quod creditur fit, siue in esu siue in aliis, PECCATUM EST. Deus namque, qui cordis inspector est, non tam quae fiunt quam quo animo fiunt attendit. Non immerito autem quaeri potest de his qui interficiebant fideles quos seductores putabant, iuxta illud Veritatis: Venit hora ut omnis qui interficit uos arbitretur obsequium se praestare Deo utrum in hoc peccauerint? Si enim credebant eos seductores animanim et ideo dignos morte, quomodo contra conscientiam suam eis parcere debebant? Quippe si parcerent, contra conscientiam suam agerent et ita peccarent. Sed rursus cum interficiunt innocentes, immo electos Dei, quod iniquum est, dicemus eos non peccare aut eos in hoc bonam intentionem habere quae maxime errat, ideoque bona aestimatur potius esse quam sit? Quomodo etiam ignorantia excusat eos a peccato, cum constet nonnulla etiam peccata ignorantiae dici? Alioquin quomodo psalmista diceret ad Deum: Effunde dram tuam in gentes quae te non nouerunt? et Veritas de persecutoribus suis: Pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt? Ubi enim culpa non praecessit, quid est opus ignosci? Si enim ignorantia uel etiam fidei error excuses penitus a culpa, unde Iudaei uel gentiles aut quilibet infideles de infidelitate sua damnandi sunt, cum unusquisque fidem suam rectam esse putet? Quis enim sponte in ea persistat fide quam erroneam credat, aut sibi partem eligat deteriorem? De talibus tamen Veritas ait: Qui non credit, iam iudicatus est. Sed huius rei discussionem Ethicae nostrae reseruamus. Quaerendum quoque arbitror cur hoc loco Apostolus consulat alienis etiam cibis propter scandalum infiimorum fratrum abstinendum, cum in epistola ad Galatas dicat se in hoc Petro restitisse quia reprehensibilis erat? Sed hoc definiendum illi loco reseruamus. Quaerendum etiam si, iuxta ipsum Apostolum, omnia munda mundis et nihil reiiciendum in cibis quod cum gratiarum actione percipiatur, cur etiam apostoli uel sancti patres quaedam nobis in cibo sicut etiam lex interdixerunt? Unde etiam in Actibus apostolorum continetur: Surrexerunt quidam de haeresi Pharisueorum qui crediderant, dicentes quia oportet circumcidi eos, praecipere quoque seruare legem Moysi. Surgens Petrus dixit ad eos: Quid tentatis Deum, imponere iugum super ceruicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini Iesu credimus saluari quemadmodum et illi. Item: Respondit Iacoous dicens: Notum a succulo est Domino opus suum. Propter quod ego iudico non inquietari eos qus ex gentibus conuertuntur ad Deum, sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine. Moyses enim a temporibus antiquis habet in ciuitatibus singulis qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur. Origenes in hae epistola, supra, ubi scriptum est: "Si igitur praeputium iustitiae" etc.; 'Vis autem uidere' usque 'sanguis ipsius est' quod inuenies in quarta pagina seeundi quaterni. Ambrosius, In epistola ad Galatas, de apostolis: Praeterea cum legem dedissent non molestari eos qui ex gentibus credebant, sed ut ab his tantum obseruarent, id est a sanguine et fornicatione et idololatria, non utique ab homicidio prohibiti sunt cum iubentur a sanguine obseruare. Sed hoc acceperunt quod Noe a Deo didicerat, ut obseruarent a sanguine edendo cum carne. Quae sophistae Graecorum non intelligentes scientes tamen a sanguine abstinendum, adulterarunt Scripturam, quartum mandatum addentes et a suffocato obseruandum; [quod, puto, nune Dei nutu intellecturi sunt] quia iam supra dictum erat quod addiderunt, Hieronymus, In Ezechiele: "Omne morticinum et captum a bestia de auibus et pecoribus non comedent sacerdotes". Et iuxta litteram omni generi electo, regali scilicet et sacerdotali, quod proprie ad Christianos refertur qui uncti sunt oleo spirituali, de quo scriptum est: "Unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis", haec praecepta conueniunt, ut morticinum non comedat tam de auibus quam de pecoribus, cuius nequaquam sanguis effusus est, quod in Actibus apostolorum dicitur 'suffocatum' et quae necessario obseruanda de Ierusalem apostolorum epistola monet, et captum a bestia quia et ipsum similiter suffocatum est. Ex Paenitentiali Theodori: Animalia quae a lupis seu canibus lacerantur non sunt comedenda, nec cernus nee eapra si mortui inuenti fuerint, nisi forte ab homine adhuc uiua occidantur prius, sed porcis et canibus dentur. Aues uero et animalia caetera, si in retibus strangulentur, non sunt comedenda, nec si oppresserit accipiter et si sic mortua inueniuntur, quia in Actibus apostolorum praecipitur abstinere a fornicatione, a sanguine suffocato et idololatria. Item: Si porci uel gallinae sanguinem hominis comedunt, mox occidantur et intralia proiiciantur, et caetera caro manducetur. Si autem tardatur occisio, non comedantur. Si autem cadauera lacerauerint mortuorum, macerentur et post anni circulum comedantur. Si autem porci occiderint hominem, statim interficiantur et sepeliantur. Item: Qui manducat carnem immundam aut morticinam aut dilaceratam a bestiis quadraginta dies paeniteat. Si autem necessitate famis contingat, multo leuius est. Item: Qui sanguine uel quocumque immundo polluitur, si nescit qui manducat, leue est. Item: Qui sanguinem aut semen biberit pro aliqua re, quatuor annis paeniteat. Item: Piscis mortnus inuentus in flumine non est edendus. Si uero piscando tactus fuerit et ipso die inuentus, qui non haesitat manducet, qui autem dubitat non manducet. Ex Concilio Gangrensi, post Nicaenum concilium, capitulo II: Si quis carnem manducantem ex fide cum religione, praeter sangrunem et idolis immolatum et suffocatum, crediderit condemnandum tamquam spem non habentem qui eas manducat, anathema sit. Augustinus, De fide ad Petrum: Firmissime tene et nullatenus dubites omnem creaturam Dei bonam esse et nihil reiiciendum esse quod cum gratiarum actione percipitur; et Dei seruos, qui a carnibus aut uino abstinent, non tamquam immunda quae a Deo facta sunt respuere sed a fortiori cibo et potu pro sola corporis castigatione abstinere. Sed si haec in apostolis et apostolicis uiris, quae contraria uidentur, diligenter in ipsa radicis intentione discutiamus, reperiemus haec et alia pro tempore et loco modo prohibenda esse, modo concedenda; et nonnumquam in aliquibus prohibendis magis de honestate uitae quam de religione fidei prouisum esse. Sic enim In Hexaemeron beatus Ambrosius allium, quod ad medicamentum sumi concedit, ad cibum sumi interdicit, quod uidelicet fetore ipsius honesti uiri facile scandalizentur. Sic et de nonnullis aliis uilibus cibis propter honestatem conseruandam fieri credimus. Nec mirum etiam, si ea discretione qua Apostolus hic dicit a cibis quibusdam esse abstinendum, propter scandalum scilicet infirmorum; et Iacobus in primitina ecclesia, quae infirmae adhuc fidei erat, eorurn interdixit esum in quibus fideles tunc maxime offendi considerabat. Nam et Apostolus ipse cum penitus circumcisionem interdicat, ad horam tamen cessit. Timotheum circumcidi permittendo, uel se ipsum etiam in ritu Iudaico cum quibusdam conuersis Iudaeis consecrando. Quod ergo aliqui sanctorum patrum in quibusdam locis uel temporibus, propter scandalum eorum cum quibus conuiuebant, rationabiliter prohibuerunt, postmodum alii, fide nostra iam optime roborata, laudabiliter concesserunt. Alioquin Moysi Apostolus inueniretur contrarius, si uidelicet quod uno tempore prohibitum est uel permissum, semper esset tenendum. Nonnulla etiam quaestio esse potest de Iudaeis seu proselytis, ante aduentum Christi per legis obseruantias professionem suam seu uotum facientibus, utrum postmodum ad fidem conuersi uotum uel in cibis uel in aliis transgredi queant? Tunc quippe statum suum adhuc lege retinente, legitime factum fuisse uotum huiusmodi uidetur. Unde nequaquam uiolandum esse uidetur. Nec ille qui tunc illud fecit, postea factus Christianus, ab abstinentia illa ciborum absolutus esse uidetur, maxime cum remissius uinatur a nullis abstinendo quam a quibusdam. Nec uotum legitime factum bene quis intermittat, nisi ad maiora conscenderit quae illud tenere impediant. Ad quod quidem respondendum arbitror quod, si hoc non tam pro austeritate legis nunc obseruet quam pro uoti sui dispositione, nequaquam culpandus est nec ab hoc absoluendus est uoto, nisi forte propter aliquorum scandalum, eum adhuc in hoc iudaizare credentium, quasi nunc quoque statum suum legem retinere crederet et ob hoc abstineret. Videtur nec tale uotum legitime uel rationabiliter tunc esse factum, sed per errorem ab eo in professione id promissum esse, cum legem scilicet in pristino uigore suo perseueraturam crederet. [ ROMANS 15 ] [15:1] DEBEMUS AUTEM NOS FIRMIORES INBECILLITATES INFIRMORUM SUSTINERE, ET NON NOBIS PLACERE. DEBEMUS AUTEM. Dixi superius nihil esse commune, immo omnia munda fidelibus; sed tamen debemus eorum qui aliter credunt et infirmiores sunt in fide debilitatem tolerare, ET NON NOBIS PLACERE, hoc est non nostram de eis uoluntatem implere, ipsos scilicet repellendo, sed eorum quaerere salutem, eos scilicet tolerando. [15:2] UNUSQUISQUE VESTRUM PROXIMO SUO PLACEAT IN BONUM, AD AEDIFICATIONEM. PLACEAT, hoc est placere studeat in eo quod culpabile non est, propter AEDIFICATIONEM scilicet ipsius. Aliter enim a nobis aedificari non poterit nisi nostram doctrinam susceperit; et hoc exemplo Christi faciamus. [15:3] ETENIM CHRISTUS NON SIBI PLACUIT, SED SICUT SCRIPTUM EST: INPROPERIA INPROPERANTIUM TIBI CECIDERUNT SUPER ME. Et hoc est ETENIM, id est homo ille assumptus a Verbo, qui secundum specialem eius unctionem specialiter Christus dicitur, non tam humanae quam diuinae uoluntatis placitum implere studuit. Unde et ipsemet ait: Non ueni facere uoluntatem meam sed eius qui misit me. Voluntas quippe hominis ea proprie dicitur, quae ex infirmitate uel passibilitate carnis illata, eam naturaliter quietem appetit quae nullis affligatur molestiis sed ab omni penitus poena sit immunis, sicut et in primis parentibus ante peccatum concessum est et in futura uita plenius nobis concedendum est. Sicut enim poenam miseriae sic quietem constat esse, et sicut quod beatitudinis uel quietis est quisque appetit sic quod miseriae uel laboris est refugit. Talis itaque appetitus humana in nobis uoluntas dicitur; quam quidem uoluntatem quisque obediendo sequitur. At, inquies, quomodo CHRISTUS NON SIBI PLACUIT, si placuit Deo Patri? Numquid alteri placere potest quod alteri displiceat? Numquid omnes iusti Christo placent sicut et Patri? An uoluntas Patris est alia quam uoluntas Christi? Quid itaque? CHRISTUS NON SIBI PLACUIT uel non uenit facere uoluntatem suam, nisi quod numquam homo ille assumptus aliquid facere appetiuit quia hoc sibi suaue esse sperauit, sed quia hoc Deo placere credidit? Omnes uero alii, quantumcumque sint sancti, quia omnino expertes peccati non sunt, nonnulla ex infirmitate uel passibilitate carnis appetunt, non alia de causa nisi ut ipsi infirmitati satisfaciant et praesentem passionem uel afflictionem euitent. Quod quidem est sibi placere uel suam uoluntatem facere, hoc est id tantum uel praecipue agere quia sibi credatur illud esse suaue, in se ipso scilicet huius actionis suae finem constituens; quod a Christo longe penitus fuit. Tale est ergo CHRISTUS NON PLACUIT SIBI, sed uidelicet Deo Patri, quia nihil homo ille appetiit quia suaue ipsi esset sed quia hoc Deum approbare sciret uel eius in hoc praeceptum haberet. Cui et ipsemet ait: Propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras. Quam quidem passionem laboris propter obedientiam susceptam Apostolus statim adiungit, ut uidelicet per hoc ostendat eum Patri magis quam sibi placuisse: SED SICUT SCRIPTUM EST in psalmo LXVIII: IMPROPERIA etc. Quisquis exprobrat nuntio alicuius uel eum in aliquo deturpat seu inhonorat, non tam ei qui mittitur quam ei qui mittit imputandum est. Unde et Saulo dicitur: Saule, Saule, quid me persequeris "me", inquam, potius quam 'meos' quia propter me potius quam propter ipsos. Qu~d est autem improperare Deo Patri nisi irridere generationem esse in diuinitate, quam carnalis eorum intelligentia capere non poterat? Haec ergo irrisio super Christum cecidit, quia dum hanc generationem praedicaret uel se Filium Dei diceret, Patris in hoc gloriam, non propriam quaerendo, non solum irrisioni inde est habitus sed ad mortem quoque traditus, sicut scriptum est: Deum se patrem habere gloriatur; uideamus si sermones illius ueri sint... etc. et in Euangelio: Confidit in Deo. Liberet nunc eum, si uult. Dixit enim quia Filius Dei sum. [15:4] QUAECUMQUE ENIM SCRIPTA SUNT, AD NOSTRAM DOCTRINAM SCRIPTA SUNT: UT PER PATIENTIAM, ET CONSOLATIONEM SCRIPTURARUM, SPEM HABEAMUS. QUAECUMQUE ENIM SCRIPTA SUNT, ac si aliquis diceret: quid ad nos Nouae Legis professores testimonium Veteris Testamenti, maxime cum eius opera respuamus? respondet quia QUAECUMQUE SCRIPTA SUNT tam in Veteri scilicet quam in Nouo Testamento, AD NOSTRAM id est Christianorum, etc. Non enim illi in Veteri Testamento docentur sed excaecantur, qui litteram occidentem ibi sequuntur; sed illi maxime qui frangentes exteriorem crustam mica interiore saginantur. Sed et saeculares litteras nonnisi ad doctrinam aliquam, uel morum uel litteraturae, uel ut in aliquo sacrae Scripturae opitulentur Deus scribi permisit, licet hoc illarum scriptores ignorarent. UT PER. Ad hoc, inquam, eis instruimur et docemur ut per PATIENTIAM in aduersis ET CONSOLATIONEM in scripturis factam, de brauio uidelicet aeternae beatitudinis, spe per omnia corroboremur in Deo, scientes quia Si compatimur et conregnabimus et In patientia uestra possidebitis animas uestras. Haec autem spes illa est de qua superius dictum est: Spes autem non confundit. Bene autem cum de aduersitatibus praemisisset dicens: Improperia improperantium... etc. patientiam contra illa, scilicet necessariam, et consolationem SCRIPTURARUM apposuit. Cum autem in exordio huius epistolae praedixissem omnem scripturam aut docere aut mouere intendere, quomodo nunc dicitur quaecumque scripta sunt scribi ad nostram doctrinam -- nisi profecto quia ea etiam quae admonent ad doctrinam scripta sunt, non quidem ut doceant quid fiat sed ut doctrina efficaciam habeas, hoc est ut implere uelimus quod edocti sumus. [15:5] DEUS AUTEM PATIENTIAE ET SOLACII DET VOBIS ID IPSUM SAPERE IN ALTERUTRUM SECUNDUM IESUM CHRISTUM: DEUS AUTEM, hoc est sicut Christus non placuit sibi sed Deo, nec propriam gloriam sed Patris quaesiuit, ita ipse Deus, cuius est et patientiam et consolationem dare, DET VOBIS IDIPSUM SAPERE IN ALTERUTRUM, hoc est inter uos hoc quaerere ut alter alteri placeat in bonum SECUNDUM IESUM CHRISTUM, hoc est eius, ut dictum est, exemplo. [15:6] UT UNIANIMES, UNO ORE HONORIFICETIS DEUM, ET PATREM DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI. UT UNANIMES, id est communiter tam infirmi in fide quam firmi, concordi ORE laudetis DEUM, de misericordia scilicet redemptionis nostrae per Filium suum nobis exhibita. Unde et cum dixisset Deum, addit eumdem ET PATREM DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI, qui non solum ad gloriam suam sed ad nostram etiam saluationem habere talem Filium gloriatur, ut per eum etiam noster sit Pater qui descendit quaerere fratres. [15:7] PROPTER QUOD SUSCIPITE INVICEM, SICUT ET CHRISTUS SUSCEPIT VOS IN HONOREM DEI. PROPTER QUOD, ut uidelicet ita communiter ab omnibus honorificetur Deus, SUSCIPITE uos INVICEM, hoc est non ahiiciat uel exasperet alter alterum sed qui firmior est in fide atque perfectior in6rmum toleret. Et hoc exemplo Christi facile, qui uos Iudaeos et durae ceruicis, non solum infirmos fide sed mortuos infidelitate, non repulit sed suscepit, immo etiam traxit, ad glorificandum Deum scilicet et laudandum, tam de nostra scilicet conuersione quam de aliorum per nos. [15:8] DICO ENIM CHRISTUM IESUM MINISTRUM FUISSE CIRCUMCISIONIS PROPTER VERITATEM DEI, AD CONFIRMANDAS PROMISSIONES PATRUM: MINISTRUM FUISSE CIRCUMCRSIONIS, id est Iudaeorum, quibus soli per semetipsum praedicando uerbum uitae ministrauit, sicut et ipsemet ait: Non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel. PROPTER VERITATEM DEI, id est ut promissio Dei consisteret, qui specialiter et frequenter eis se mittere saluatorem promiserat. Et hoc est quod subdit AD CONFIRMANDAS, hoc est ut firmae et inconcussae permanerent PROMISSIONES illae antiquis patribus factae de Christo eis mittendo. Voluit enim debitorem se teneri promittendo, ut solutor fieret propitiando. [15:9] GENTES AUTEM SUPER MISERICORDIAM HONORARE DEUM, SICUT SCRIPTUM EST: PROPTER HOC CONFITEBOR TIBI IN GENTIBUS, ET NOMINI TUO CANTABO. GENTES AUTEM, ac si diceret: Dico Christum ministrum... etc. sed et gentes, dico subaudis, SUPER MISERICORDIA sibi a Deo impensa praecipue nunc HONORARE DEUM. Qui uidelicet quanto amplius olim per idololatriam a Deo remoti fuerant, tanto nunc ad culture Dei maiori copia propinquauerunt, ut ubi abundauit peccatum superabundaret et gratia. Et note quod superius propt er promissionem udaeis fact am non tam misericordiam dixit quam debitum intellexit. In gentibus uero tanto rectius misericordiam uocauit quanto eis pro multiplici sui erroris culpa minus debebatur. SICUT SCRIPTUM EST in psalmo, loquente scilicet ad Patrem in persona Christi dicentis: PROPTEREA CONFITEBOR TIBI IN GENTIBUS, hoc est laudari te faciam etiam a gentibus conuersis et tibi per me acquisitis. Quarum quidem primitiae Magi fuerunt siue Samaritani etiam illi quibus per Samaritanam illam innotuit, et fortasse etiam gentiles illi qui circa passionem per Philippum et Andream ad eum accesserunt, eum uidere cupientes; de quibus ait: Nunc clarificatus est Filius hominis. ET NOMINI TUO, ad honorem tuum uel tuam dilatandam notitiam, spiritalibus canticis eos uacare faciam. Quod uero ait Propterea superius, continuatur in psalmo, ubi praemissum est: Et ab insurgentibus in me exaltabit... etc. Exaltatus quippe est per ipsos qui eum crucifigentes nomen eius delere crediderunt. De qua quidem exaltatione ipse quoque praedixerat: Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum non solum uidelicet Iudaeos sed etiam gentes conuertendo. [15:10] ET ITERUM DICIT: LAETAMINI GENTES CUM PLEBE EIUS. ET ITERUM. Per Isaiam scilicet prouidens ecclesiam tam ex Iudaeis quam ex gentibus congregandam, hortatur communiter utrosque ad exsultandum et laudandum Deum de sua conuersione. Plebem Dei et quondam peculiarem populum eius Iudaeos dicit. [15:11] ET ITERUM: LAUDATE OMNES GENTES DOMINUM: ET MAGNIFICATE EUM OMNES POPULI. ET ITERUM, per ipsum Dauid. MAGNIFICATE, id est bonds operibus glorificate, OMNES POPULI, id est quaelibet fidelium multitudo, non solum ex gentibus, congregate. [15:12] ET RURSUS ISAIAS AIT: ERIT RADIX IESSE, ET QUI EXSURGET REGERE GENTES, IN EO GENTES SPERABUNT. ERIT RADIX. Aliud testimonium de conuersione gentium, post incarnationem scilicet Domini ab eo regendarum et in eo sperandarum. Sicut radix residuum est arboris incisae et si in terra sit recondite, multas ramusculorum emittit propagines, ita IESSE, patre Dauid, olim defuncto et tamquam arbore de uita praesenti absciso, quasi radicem et residuum sui Christum habuit, longe postea de semine suo nasciturum. Radix haec in terra recondite est, dum in ipsa cam sua quae terrenae substantiae est, sepultus, iuxta quod de semetipso ait: Sicut fuit Ionas in uentre ceti... etc. in multam propaginem fidelium resurgendo pullulauit secundum illam ipsius parabolam: Nisi granum frumenti... etc. Scimus autem et tune maxime radicem quamlibet germinare et quasi impinguari ut multiplicet, si ei fimus adhibeatur et stercora iuxta illud dominicae parabolae: Dimitte et hoc anno ut mittam stercora. Quid autem fimus uel stercora sunt huic radici admota, nisi sordes peccatorum nostrorum, quae suscepit per poenam et portauit in corpore quo, ut de ipso tamquam radice et omnium origine innumerae propaginis fructus in ecclesia nascerentur? 'Nihil' quippe 'nasci profuit, nisi redimi profuisset'. Hoc itaque Spiritus per Isaiam promittens ait: ERIT RADIX IESSE, hoc est, eo defuncto, supererit ei de semine suo posterit as per quam rest auretur ub erius in prole quod deperi it in arbore, quia plures fideles orientur quam antea de Iesse exstiterant. ET QUI, ac si diceret: et ille erit ista radix qui EXSURGET crescendo uehementer, donec eius corpus, quod est ecclesia, ubique dilatetur; quarum regimini ipse semper tamquam caput praeerit sicut et promittit dicens: Ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. De quo etiam regimine idem propheta alibi dicit: Et puer paruulus minabit eos. IN EUM, hoc est de gratia eius, non de lege uel suds uiribus confident; hoc est radix de qua idem etiam quodam loco dicit propheta: Radix Iesse qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum de quo uidelicet sepulchro radix illa exsurgens in magnam creuit ramorum fructicem. [15:13] DEUS AUTEM SPEI REPLEAT VOS OMNI GAUDIO ET PACE IN CREDENDO: UT ABUNDETIS IN SPE, IN VIRTUTE SPIRITUS SANCTI. DEUS AUTEM. Dixi Laetamini gentes et In eum gentes sperabunt et hoc in uobis Romanis ipse IMPLEAT. Et hoc est Deus SPEI, hoc est de cuius gratia sperandum est omnibus, soli electi omne gaudium habere possum, tam in hac scilicet uita in spe quam in illa in re; ET PACE, remouendo scilicet a uobis superbam illam contentionem, pro qua sedanda haec scripta est epistola. IN CREDENDO, UT, ac si diceret: Ut ex fide, per quam creditur et quae "omnium bonorum est fundamentum" proficiatis in spem et caritatem quae naturaliter inde sequuntur. Virtutem quippe SPIRITUS SANCTI amorem Dei in nobis dicit, qui contra omnia fortis est sicut scriptum est: Valida est sicut mors dilectio et iterum: Omnia suffert, omnia sustinet. [15:14] CERTUS SUM AUTEM FRATRES MEI ET EGO IPSE DE VOBIS, QUONIAM ET IPSI PLENI ESTIS DILECTIONE, REPLETI OMNI SCIENTIA, ITA UT POSSITIS ALTERUTRUM MONERE. CERTUS SUM. QUOS culpando diu terruerat, laudando ne desperent in fine mitigat, dicendo scilicet etiam apud eos esse qui et dilectione et scientia pleni sunt, ut scilicet altos instruere uelint et possint. Et hoc est Certus sum etc, ac si diceret: ac si ita corrigam uel moneam, QUONIAM ET IPSI, hoc est sicut in quibusdam personis pleni estis superba contentione uel ignorantia, ita et ipsi in quibusdam PLENI etc. OMNI SCIENTIA, ITA UT, hoc est ad hoc sufficientem habetis scientiam, ut POSSITIS inuicem uos adhortari ad bene operandum. [15:15] AUDACIUS AUTEM SCRIPSI VOBIS FRATRES EX PARTE, TAMQUAM IN MEMORIAM VOS REDUCENS: PROPTER GRATIAM, QUAE DATA EST MIHI A DEO, AUDACIUS AUTEM EX PARTE, hoc est aliquantulum maiori fiducia SCRIPSI VOBIS qui in loco mihi commisso estis, qui scilicet doctor specialiter sum gentium quam Iudaeorum. Et hoc est quod exponit, dicens utpote sollicitus de uobis PROPTER GRATIAM, id est officium apostolatus praedicandi gentibus mihi iniunctum; de qua quidem gratia ipsemet ait: Gratis accepistis, gratis date. [15:16] UT SIM MINISTER CHRISTI IESU IN GENTIBUS: SANCTIFICANS EVANGELIUM DEI, UT FIAT OBLATIO GENTIUM ACCEPTA, SANCTIFICATA IN SPIRITU SANCTO. MINISTER CHRISTI est praedicator, dum non sua lucre sed Christi quaerit. Et quia nonnulli bene praedicant et male uiuunt, addit SANCTIFICANS, id est uita quoque mea commendans praedicationem quam de Deo facto, ut OBLATIO, id est oratio, etiam mea quam pro ipsis facto, sit ACCEPTA Deo ET SANCTIFICATA IN SPIRITU SANCTO, hoc est per Spiritum Sanctum, qui, ut supra dictum est, docet nos quid orandum sit et postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, id est sanctum consequatur effectum ut nos omnes sanctos efficiat. [15:17] HABEO IGITUR GLORIAM IN CHRISTO IESU AD DEUM. HABEO IGITUR. Quia uidelicet ita facto, quae Christi sunt quaerendo, habeo GLORIAM hinc pro Christo cui in hoc deseruio apud DEUM, id est pretium diuino iudicio, si non humano, hinc acquiro. Quod quidem dicendo, exemplo suo ad fraternae dilectionis sollicitudinem eos adhortatur. [15:18] NON ENIM AUDEO ALIQUID LOQUI EORUM, QUAE PER ME NON EFFECIT CHRISTUS IN OBOEDIENTIAM GENTIUM, VERBO ET FACTIS: NON ENIM. Ostendit quomodo sanctificet uel commendet praedicationem suam, dicens se non praesumere aliquid LOQUI, hoc est sibi imputare per iactantiam quorum non habeas efficaciam, sicut pseudo-apostoli faciebant. IN OBEDIENTIAM GENTIUM, id est propter hoc ut ad obediendum mihi gentes traham, haec EFFICIT CHRISTUS in VERBO, id est per praedicationem meam, ET FACTIS, id est per miracula. [15:19] IN VIRTUTE SIGNORUM, ET PRODIGIORUM, IN VIRTUTE SPIRITUS SANCTI: ITA UT AB HIERUSALEM PER CIRCUITUM USQUE IN ILLYRICUM REPLEVERIM EVANGELIUM CHRISTI. Quae statim facta subdinidit dicens IN VIRTUTE, id est per potentiam mihi collatam, SIGNORUM ET PRODIGIORUM, id est signorum mirabilium. Sunt enim signa quaedam naturalia de quibus non miramur, sicut de planetis scriptum est: Ut sint in signa et tempora. Quae uero contra naturam, id est usitatum naturae cursum uen unt, ut leprosos mundare uel mortuos suscitare, haec prodigia, id est admiratione digna dicuntur. Unde 'prodigium' quasi 'prodendum digito' dicitur. IN VIRTUTE SPIRITUS SANCTI, hoc est ex potestate per gratiam Dei mihi collata, ad differentiam scilicet miraculorum antichristi seu magorum. Origenes: Signa appellantur in quibus, cum sit aliquid mirabile, indicatur quoque aliquid futurum; prodigia uero in quibus tantummodo mirabile aliquid ostenditur. Scriptura interdum abusiue et prodigia pro signis et signa pro prodigus ponit. Haymo: Signa et prodigia pro uno accipiuntur hoc loco. ITA UT. Gloriam, inquam, habeo ad Deum, tantam scilicet de labore meo, ut totam illam terram AB IERUSALEM USQUE AD ILLYRICUM REPLEVERIM praedicatione Euangelii, ut uidelicet ostendat dignum se a Romanis exaudiri, qui a tot et tantis sit exauditus. Haymo: Illyricum prouincia est, finis Asiae et principium Europae. [15:20] SIC AUTEM HOC PRAEDICAVI EVANGELIUM, NON UBI NOMINATUS EST CHRISTUS, NE SUPER ALIENUM FUNDAMENTUM AEDIFICAREM: SIC AUTEM, scilicet uerbo et factis et uirtute signorum in his locis ubi prius de Christo nihil omnino auditum fuerat, ut uidelicet non sit mirabile si apud uos, iam ad Christum conuersos, praedicatio mea locum habeat. NE SUPER, ac si dicat: hoc scilicet mihi contingente, ut non aedificium fidei collocarem super aliorum praedicationem praecedentem, quae quasi meae praedicationis fundamentum esset. In quo difficilius ostendit quod ibi fecit quam quod apud Romanos facere cupit. [15:21] SED SICUT SCRIPTUM EST: QUIBUS NON EST ADNUNTIATUM DE EO, VIDEBUNT: ET QUI NON AUDIERUNT, INTELLEGENT. SCRIPTUM EST in Isaia, hoc est ut per me contingeret quod per illum prophetatum est, DE EO, id est Christo, VIDEBUNT, scilicet intelligendo. Quod statim exponens ait: ET QUI etc. [15:22] PROPTER QUOD ET INPEDIEBAR PLURIMUM VENIRE AD VOS, ET PROHIBETUS SUM USQUE ADHUC. [15:23] NUNC VERO ULTERIUS LOCUM NON HABENS IN HIS REGIONIBUS, CUPIDITATEM AUTEM HABENS VENIENDI AD VOS EX MULTIS IAM ANNIS: PROPTER QUOD, quia uidelicet ad tot penitus ignaros intendebam conuertendos. IMPENDIEBAR, ut pseudoapostolorum commenta excludat, dicentium eum ad tales uel tantos accedere non audere et maxime se praesentibus; uel ut se rationabili causa excuset. PLURIMUM dicit, hoc est maxime, quia et aliae nonnullae potuerunt huius impedimenti esse causae. LOCUM, scilicet praedicandi uel causam morandi, omnibus bene confirmatis. [15:24] CUM IN HISPANIAM PROFICISCI COEPERO, SPERO QUOD PRAETERIENS VIDEAM VOS, ET A VOBIS DEDUCAR ILLUC, SI VOBIS PRIMUM EX PARTE FRUITUS FUERO. Origenes: Videtur haec in Achaia positus dicere, apud Corinthum. IN HISPANIAM. In transitu se eos uidere promittit, quasi innuens apud eos, qui iam conuersi erant, non diu sibi immorandum esse sicut et in exordio epistolae eos in aliquibus confirmandos dixit potius quam conuertendos. Decet etiam quemque bonum uirum minus promittere quam facere, et boni doctoris tanto gratior fit mora et amplius desideratur quanto breuior speratur. Praeuenit itaque illos ut in aduentu suo se praeparent et de quibus instrui uelint praeuideant. SPERO, nihil uidelicet ex me ipso de me praesumens sed totum Deo committens. ET A VOBIS: uult enim eos comites itineris sui esse, tum ut auctoritate Romanorum caeterae gentes facilius subiectae conuertantur, tum etiam ut aduersus pseudo-apostolos et quoslibet ei detrahentes, praedicationem eius quam ipsi audierint ualeant attestari, et eis, diu secum in praedicatione circumeuntibus, sic saltem recompenset quod in transitu eos uiderit. Bene dicit deduci se ab illis, quasi tutum se ostendens per conductum eorum qui caeteris imperant. In quo et eos de mora sua apud illos consolatur, quasi in eorum arbitrio hanc constituens. SI VOBIS. Haymo: Frui est aliquid cum delectatione possidere et amplecti et uidere. Et attende quod, cum proprie Dei frui sit ut beatus meminit Augustinus, hic non dicit frui simpliciter sed frui EX PARTE, sicut et ad Philemonem, cum diceret fruar te statim adiunxit in Domino. Deo quippe omnino fruimur dum illum propter se tantum obtinere cupimus, proximo uero fruimur ex parte, dum sic eum propter utilitatem ipsius per amorem amplectimur, ut tamen huius fruitionis finem, id est finalem et supremam causam, in Deo ponamus. Partim quippe proximus in causa est sed causa Deus suprema est. Ex parte itaque fruimur proximo sed ex toto fruimur Deo, quia ipse fruitionis suae tota est causa, proximus uero non tota suae fruitionis, ut diximus, causa est cum sit superior Deus, cum uidelicet de proximo quoque propter Deum cogitemus. Nota quod dicit PROFICISCI COEPERO, quia cum ad Romanos propter ipsos ueniat, non sibi imputat proficisci ad Hispaniam nisi cum ab ipsis recesserit, quando uidelicet propter , Hispanos totum egerit. Et attende quod cum dicit SI VOBIS PRIMUM, in tantum eorum beneuolentiam captat, quasi necessarium sibi iudicet nec se aliter de Hispanis facere posse nisi prius eos uisitet. [15:25] NUNC IGITUR PROFICISCAR IN HIERUSALEM MINISTRARE SANCTIS. NUNC IGITUR, quia uidelicet hic ulterius non habeo locum; nunc, id est antequam ueniam ad uos, cum in gentibus specialiter apostolatum accepisset, unde et solus doctor gentium appellatur. Quantam etiam de Iudaeis conuersis curam habeat ostendit secundum quod alibi ait: Sollicitudo omnium ecclesiarum. Quod etiam fortassis ad excusationem quamdam sui praetendit, si ad eos scilicet uenire differat. MINISTRARE SANCTIS, id est illis qui ibi sunt fidelibus ex Iudaea conuersis, cibum ad necessitatem eorum a me collectum illis deferre. Habebat quippe in consuetudine Apostolus, sicut saepe testatur, de illa Hierosolymitana ecclesia, per ipsum Christum olim et per Petrum et Iacobum caeterosue apostolos conuersa, in corporeis necessitatibus maximam sollicitudinem, ut eis saltem corporalem cibum ministraret quibus aliorum praedicatio spiritualem. Praecipue uero eis subueniendum put ab at pluribus de causis. Plurimam quippe auctoritatem fidei nostrae dabat populus ille conuersus, qui solus a Deo legem suscipiens, peculiaris eius populus uocatus est; et cum primo credidisset, quasi in nostrae fidei fundamento et caeteris in exemplo positus, plurimum ne deficeret sustentandus erat. Denique sicut in Actibus apostolorum legitur, tanta deuotione conuersi sunt ut, omnino proprium relinquentes, omnia quae habebant ad pedes apostolorum ponerent; et sicut ipse in epistola ad Hebraeos meminit, maiorem uiolentiam Iudaeorum in amissione suarum rerum sustinuerant. Hic autem praecipue formam et exemplum episcopis Apostolus proponit, ut cum pauperes ecclesias seu monasteria conspexerint, eorum praedicatio eis alimenta colligat. [15:26] PROBAVERUNT ENIM MACEDONIA ET ACHAIA COLLATIONEM ALIQUAM FACERE IN PAUPERES SANCTORUM, QUI SUNT IN HIERUSALEM. PROBAVERUNT ENIM. Vide quam caute Romanos aliorum exemplo ad hanc eleemosynam similiter Hierosolymitanis faciendam inuitet, dicens eos qui haec tribuunt per se ipsos id faciendum probasse, id est laudasse, potius quam aliqua coactione uel exhortatione Apostoli. Unde et dicit probauerunt, id est quasi suo id iudicio approbantes, ad hoc me compulerunt. Haymo: Isti qui scientiam praedicandi non habebant, ut ad praedicandas gentes possent ire, erant in Ierusalem uacantes iugiter orationibus et ieiuniis. Quibus et apostoli de singulis prouinciis et locis, in quibus praedicabant, quidquid pecuniarum, argenti, auri, frumenti, uestimentorum accipiebant, eis mittere satagebant, maxime tamen Paulus qui pluribus gentibus praedicabat. Unde dicunt doctores quia aliquando amplius quam tres aut quinque modios argenti eis mittebat. Item: Macedonia et Achaia, quae Achaea uocatur a qua et populi eius Achaei dicuntur, prouinciae sunt nobilissimae Graecorum sibi adiacentes, quas Apostolus ecclesiis repleuit. Cum dicit MACEDONIA ET ACHAIA continens ponit pro contento, id est nomina terrarum propter nomina habitatorum, sicut et potum calicem appellamus. COLLATIONEM, quam symbolum Graece dicimus, ubi scilicet diuersa conferuntur et ponuntur a diuersis sicut in comessationibus fieri solet. Isti uero non suas sed pauperum comessationes de suo congregabant. [15:27] PLACUIT ENIM EIS: ET DEBITORES SUNT EORUM NAM SI SPIRITALIUM EORUM PARTICIPES FACTI SUNT GENTILES, DEBENT ET IN CARNALIBUS MINISTRARE EIS. PLACUIT ENIM, ac si diceret, bene dixi probauerunt ut hoc uoluntarii potius quam coacti agant, quia ex eorum uoluntate magis quam ex nostra concitatione id gerunt; et merito Placuit, quia scilicet DEBITORES SUNT. Quod statim a minori conuincit dicens: NAM SI, hoc est cum SPIRITUALIUM bonorum quae illi habebant, sicut legis et prophetarum, uel etiam orationum et obsequiorum diuinorum quae quotidie ibi pro salute gentium celebrant. [15:28] HOC IGITUR CUM CONSUMMAVERO, ET ASSIGNAVERO EIS FRUCTUM HUNC, PROFICISCAR PER VOS IN HISPANIAM. Hoc IGITUR, quia uidelicet illis, sicut iustum est, placuit, CUM CONSUMMAVERO, hoc est perfecero hanc legationem et perueniens illud ASSIGNAVERO EIS FRUCTUM HUNC, uidelicet eleemosynae, hoc est distinxero qui haec eis mittant, ut pro eis tamquam benefactoribus suis orent, PROFICISCAR etc. Quamuis dicat Apostolus se profecturum IN HISPANIAM, incertum tamen est utrum hoc effecerit propter diuersorurn opiniones. Hieronymus, In Isaia, libro IV: "Volabunt in nauibus alienigenarum et mare simul depracdabuntur". Quod de unius Pauli apostoli intelligamus exemplo, qui per Pamphyliam et Asiam et Macedoniam et Achaiam et diuersas insulas atque prouincias, ad Italiam quoque et ut ipse scribit ad Hispanias alienigenarum portatus est nauibus. Cassiodorus, super hanc epistolam Pauli: "Proficiscar per uos in Hispaniam". Hoc quidem frequenter dicit sed numquam legimus esse completum. Unde desiderauit quod dicitur sed non prophetali ueritate completur. Nemo tamen Apostolum reum mendacii arguat, si hoc quod credidit non impleuit. Non enim per duplicitatem locutus est, ut uidelicet aliud diceret quam intenderet, hoc est aliud haberet ore quam corde. [15:29] SCIO AUTEM QUONIAM VENIENS AD VOS, IN ABUNDANTIA BENEDICTIONIS CHRISTI VENIAM. SCIO AUTEM, id est Spiritu reuelante didici, quamuis scilicet me transitum per uos habere dixerim. In quo quidem notandum est quod, dum hoc sibi reuelatum dicit ut sciat, innuit illud quod de Hispania praemisit ex opinione potius quam ex assertione protulisse. IN ABUNDANTIA BENEDICTIONIS, ut uidelicet, sicut de Ioseph legitur, ad introitum meum Dominus largam uobis caelestis gratiae benedictionem infundat, hoc est in spiritualibus multiplicet. [15:30] OBSECRO IGITUR VOS FRATRES PER DOMINUM NOSTRUM IESUM CHRISTUM, ET PER CARITATEM SPIRITUS UT ADIUVETIS ME IN ORATIONIBUS PRO ME AD DEUM, OBSECRO IGITUR, ut uidelicet quod uolo possim PER DOMINUM, si uidelicet in eo amplius perficere uultis et dilectionem Dei habetis. ORATIONIBUS: multorum enim preces fidelium, quamuis imperfectorum, multum apud Deum credit obtinere. [15:31] UT LIBERER AB INFIDELIBUS, QUI SUNT IN IUDAEA, ET OBSEQUII MEI OBLATIO ACCEPTA FIAT IN HIEROSOLYMA SANCTIS, [15:32] UT VENIAM AD VOS IN GAUDIO PER VOLUNTATEM DEI, ET REFRIGERER VOBISCUM. AB INFIDELIBUS, dum ita scilicet pro fidelibus qui ibi sunt laboro. OBSEQUII MEI, id est mihi iniuncti ad his qui per me hoc mittunt, uel etiam a Domino qui me ministrum siue dispensatorem ecclesiae constituit. OBILATIO eis tamquam ad altare Dei sacrificium per me delatum. ACCEPTA, id est placens et laeta. Si enim mihi graue aliquid ibi propter hoc acciderit, maxime contristabuntur. REFRIGERER, tum a labore longo quiescendo, tum desiderium meum implendo. [15:33] DEUS AUTEM PACIS SIT CUM OMNIBUS VOBIS. AMEN. DEUS AUTEM, siue scilicet ueniam siue non; PACIS id est uos inuicem a superba contentione pacificans. Quod quidem in fine epistolae reseruans, ad quod praecipue ipsa tendat epistola, insinuat et quae in ea finalis sit causa siue intentio. [ ROMANS 16 ] [16:1] COMMENDO AUTEM VOBIS PHOEBEM SOROREM NOSTRAM, QUAE EST IN MINISTERIO ECCLESIAE, QUAE EST CENCHRIS: COMMENDO, scilicet precibus meis. PHOEBEM, per quam hanc epistolam Romanis de Corintho mittere creditur; diues quaedam et nobilis mulier dicitur, quae de facultatibus suis uel aliorum fidelibus illis qui erant CENCHRIS necessaria ministrabat, exemplo scilicet sanctarum feminarum quae hoc Domino seu apostolis fecisse memorantur. Haec autem negotium quoddam habebat pro quo Romam uenire necesse habebat. Pro hac igitur Romanos Apostolus adhortatur et rogat ut eam honorifice suscipiant et in suo negotio, quantum possint, adiunent. SOROREM, fide, non carne. MINISTERIO, id est obsequio fidelium illorum qui sunt Cenchris, id est in eo loco qui sic uocatur, et dicitur esse portus Corinthi. Unde Haymo: Cenchrae autem portus est Corinthi. [16:2] UT EAM SUSCIPIATIS IN DOMINO DIGNE SANCTIS: ET ASSISTATIS EI IN QUOCUMQUE NEGOTIO VESTRI INDIGUERIT: ETENIM IPSA QUOQUE ADSTITIT MULTIS, ET MIHI IPSI. SUSCIPIATIS hospitio IN DOMINO, id est amore Dei, et ita honorifice ac benigne suscipiatis prout dignum est atque conueniens SANCTIS suscipere sanctam. ET ASSISTATIS EI, hoc est adinuetis eam. ETENIM: quod enim debetur ex multis eius praecedentibus meritis, ut non tam hoc ei tribuatur quam reddatur. Origenes: Apostolica auctoritate docet etiam feminas in ministerio ecclesiae constitui. In quo officio positam Phoeben apud ecclesiam quae est Cenchris, magna cum laude et commendatione prosequitur, quia in necessitatibus apostolicisque laboribus adstiterit. Locus hic duo docet, et haberi feminas ministras in ecclesia et tales debere assumi in ministerium, quae adstiterint multis et per bona officia usque ad apostolicam laudem meruerint peruenire. Hieronymus: In ministerio ecclesiae, sicut et nunc in orientalibus locis diaconissae mulieres in suo sexu ministrare uidentur in baptismo siue in ministerio uerbi, quia priuatim docuisse feminas inuenimus, sicut Priscillam cuius uir Aquila uocabatur. Idem, In epistola ad Timotheum: Adolescentiores autem uiduas deuita in ministerio diaconatus praeponere. Sanctus Epiphanius Iohanni Hierosolymitano: Numquam ego ordinaui diaconissas et ad alias misi prouincias neque feci quidquam ut ecclesiam scinderem. Quas itaque antiquitus diaconissas, id est ministras, nunc abbatissas, id est matres, uocamus. Cassiodorus, super hunc eumdem locum: Phoeben significat diaconissam fuisse matris ecclesiae; quod in partibus Graecorum hodieque quasi militiae causa peragitur, quibus et baptizandi usus in ecclesia non negatur. Claudius quoque, in Expositione huius epistolae: Hic locus docet etiam feminas in ministerio ecclesiae constitui, in quo officio positam Phoeben apud ecclesiam quae est Cenchris, Apostolus magna cum laude et cornmendatione prosequitur. [16:3] SALUTATE PRISCAM ET AQUILAM, ADIUTORES MEOS IN CHRISTO IESU SALUTATE. In fine epistolae quosdam nominatim salutando plurimum commendat, ut eorum praecipue consilio et auctoritati, qui perfectiores erant, caeteri acquiescant. PRISCAM hic appellet Apostolus quae in Actibus apostolorum Priscilla nominatur, pulchra quaedam fortasse nominis allusione, ut eam scilicet senem sensu et maturam moribus insinuet. Erat autem Priscilla uxor Aquilae, et ambo de Iudaismo conuersi ad Christum. IN CHRISTO, id est pro Christo adiutores Apostoli in multis fuerunt, quos, olim cum caeteris Iudaeis per Claudium Roma expulsos. Apostolus Corinthum ueniens ibi inuenit, et quia eiusdem artis erat peritus, id est scenefactoriae, iunxit se illis ut simul operarentur. Unde et Beda. In Actibus apostolorum: Erant enim scenefactoriae artis. Quasi exsules et peregrini tentoria sibi, quibus in uia utantur, aedificant. Scenae enim Graece tabernacula dicuntur, etymologiam ab "obumbrando", ducentia, apud quos umbra "scena" dicitur. Scenae enim uel scenomata quasi "umbracula" sonant, quae sagis ligneis aut laneis aut cilicinis siue ex arborum frondibus aut uirgultis ueteres componebant. Mystice autem sicut Petrus piscando nos a fluctibus saeculi extrahit, ita Paulus miracula protectionis erigendo ab imbre nos criminum, ab ardore tentationum et a uentis insidiarum uerbo factisque defendit. Chrysostomus, In epistola ad Hebraeos, sermone 1: "Qui est splendor et character substantiae eius." O apostolica sapientia, magis autem Spiritus Sancti gratia. Non enim ex intellectu proprio haec loquebatur. Unde enim illi hoc? Num ex scalpellis aut pellibus aut in officina? Haec operatio maiestatis. Non enim has intelligentias sua mente procurabat quae tunc erat tam debilis et extrema, ut nihil amplius haberet a plebeis et popularibus. Quomodo enim aliquid diuinum posset ille sentire qui circa pretia uendendi et circa confectionem pellium totam suam uitam totumque saum studium conterebat? Ambrosius, de Priscilla et Aquila: Hi credentes facti sunt socii laboris Apostoli, ut etiam ipsi exhortarentur caeteros ad fidem. Denique Apollo, quamnis fuerit exercitatus in scripturis, ab istis tamen uiam Domini diligentius instructus est. Ideo socios laboris sui dicit eos, sed in Christo Iesu. Cooperarii enim eius fuerunt in Euangelio. Unde praecipue docet quantum obedire eis Romani debeant. Origenes: Potest autem fieri ut quia illo tempore, pulsis ex Vrbe Iudaeis per praeceptum Caesaris, Corinthum uenerant, rursus edicti cessante saeuitia Romam regressi salutarentur a Paulo. Quos tamen apparet, Iudaeorum insidiis Paulo periclitante, semetipsos obiecisse ut ille liber abscederet. [16:4] QUI PRO ANIMA MEA SUAS CERVICES SUPPOSUERUNT: QUIBUS NON SOLUS EGO GRATIAS AGO, SED ET CUNCTAE ECCLESIAE GENTIUM; PRO ANIMA MEA, id est uita conseruanda, morti se opposuerunt. CUNCTAE ECCLESIAE, quarum uidelicet Apostolus praedicator seu doctor specialiter dicitur. [16:5] ET DOMESTICAM EORUM ECCLESIAM. SALUTATE EPHAENETUM DILECTUM MIHI, QUI EST PRIMITIVUS ASIAE IN CHRISTO. DOMESTICAM, id est totam ipsorum familiam ad fidem similiter conuersam. PRIMITIVUS ASIAE. Haymo: Siue quia primus omnium credidit seu etiam quia magnae dignitatis atque nobilitatis erat, ut ostenderet nobiles etiam ad fidem uenire ac per hoc inuitaret primos Romanos ad fidem. [16:6] SALUTATE MARIAM, QUAE MULTUM LABORAVIT IN VOBIS. QUAE MULTUM. Origenes: Docet et in hoc debere etiam feminas laborare pro ecclesiis. Laborant cum docent adolescentulas omnia quae ad officiis mulierum scripta referuntur. LABORAVIT. Ambrosius: Ad exhortationem illorum. Haymo: Laborauit, officium scilicet praedicationis feminis sui sexus impendendo per domos. Nam in ecclesiis non docebant mulieres. [16:7] SALUTATE ANDRONICUM ET IUNIAM, COGNATOS, ET CONCAPTIVOS MEOS: QUI SUNT NOBILES IN APOSTOLIS, QUI ET ANTE ME FUERUNT IN CHRISTO. [16:8] SALUTATE AMPLIATUM DILECTISSIMUM MIHI IN DOMINO. COGNATOS. Ambrosius: Et iuxta carnem et secundum Spiritum. CONCAPTIVOS. Haymo: Isti sunt exsules effecti propriae sedis ob gratiam Dei sicut et Paulus. IN APOSTOLIS, id est inter praedicatores. Videtur hoc loco etiam feminam apostolicam dicere, nisi forsan istud QUI ad Andronicum tantum et supradictos uiros uiolenter referamus. IN CHRISTO, id est in fide Christi. [16:9] SALUTATE URBANUM ADIUTOREM NOSTRUM IN CHRISTO, ET STACHYN DILECTUM MEUM. NOSTRUM, mei scilicet et aliorum. DILECTUM, etsi non ita adiutorem. [16:10] SALUTATE APELLEN PROBUM IN CHRISTO. APELLEN. Origenes: Puto hunc Apellen post multas tribulationes transisse sapienter et ideo pronuntiatum probum secundum quae ipse in aliis dixit quia operatur patientia probationem. Videndum est ne ipse sit qui in Actibus apostolorum Apollo nuncupatur Alexandrinus, in scripturis eruditus. Ambrosius: Hunc Apellen non quasi amicum aut participem operis salutat sed propter quod tentationibus probatus est, in Christo fidelis inuentus. Haymo: Licet quidam faciant ex hoc duo nomina propria dicentes ita: Salutate Apellen et Probum, non est illud sed unum nomen est proprium cum adiectiuo: Salutate, inquit, Apellen probum, id est probatum in fide et laude dignum. ARISTOBULI. Fortassis hic iam defunctus erat, quem satis laudat, familiam eius salutando et fidem eius in ea commendando. Ambrosius: Iste congregator intelligitur fuisse fratrum in Christo. Origenes: Neque dilectos neque probos neque adiutores nominat; sed forte nihil utile habebant in meritis, idcirco eos solo titulo salutationis honorauit. [16:11] SALUTATE EOS QUI SUNT EX ARISTOBOLI. SALUTATE HERODIONEM COGNATUM MEUM. SALUTATE EOS QUI SUNT EX NARCISSI QUI SUNT IN DOMINO. COGNATUM. Ambrosius: Quem cognatum tantum appellat ostendit deuotum in caritate, non tamen uigilantiam eius designat. EX NARCISSI DOMO. [Origenes]: Videntur plures fuisse ex Narcissi domo uel familia sed non omnes in Domino fuisse. Ambrosius: Narcissus hic illo tempore presbyter dicitur fuisse sicut legitur in aliis codicibus. Sed quia praesens non erat, salutat sanctos qui ex domo eius erant. Hic autem Narcissus presbyter peregrini officio fungebatur, exhortationibus firmans credentes. [16:12] SALUTATE TRYFENAM ET TRYFOSAM, QUAE LABORANT IN DOMINO. SALUTATE PERSIDAM CARISSIMAM, QUAE MULTUM LABORAVIT IN DOMINO. LABORANT IN DOMINO. Origenes: Multi laborant sed non omnes in Domino. Ambrosius: Has uno ore dignas declarat in Christo. LABORANT, scilicet ministrando sanctis. QUAE MULTUM. Origenes: Videtur haec magis laudari. [Ambrosius]: [Labor hic] et in exhortatione est et in ministerio sanctorum et in pressura et in egestate propter Christum, quia et domus suas relinquebant fugatis et opprobrio erant infidis. [16:13] SALUTATE RUFUM ELECTUM IN DOMINO, ET MATREM EIUS, ET MEAM. ELECTUM IN DOMINO. Haymo: Id est promotum ad sacerdotium. EIUS ET MEAM. Sic potest legi matrem eius et matrem meam ut duae sint, uel ut eadem sit, illius scilicet mater secundum carnem, Apostoli secundum beneficium quo fortassis eum olim alibi de sua substantia tamquam mater aleret; uel pro reuerentia sanctitatis eam matrem meam dicit, cui scilicet tamquam matri honor sit conferendus. [16:14] SALUTATE ASYNCRITUM, FLEGONTA, HERMEN, PATROBAM, HERMAM, ET QUI CUM EIS SUNT FRATRES. ASYNCRITUM. Ambrosius: Hos simul salutat quia sciebat eos esse concordes in Christo hoc est unitos in amicitia Christiana nec desides in amicitiis. HERMAM. Origenes: Puto quod Hermas iste sit scriptor libelli illius qui Pastor appellatur quae scriptura ualde mihi utilis uidetur et ut puto diuinitus inspirata. Quod uero nihil laudis adscripsit, illa opinor est causa quia uidetur, sicut scriptura illa declarat, post multa peccata ad paenitentiam fuisse conuersus. Intelligitur quod simul habitauerint hi quorum salutatio sociata est. Ecclesiastica historia, libro III, capitulo III: Et libellus Hermae, qui appellatur Pastoris, cuius Paulus in epistolis suis meminit, a plurimis non est receptus, ab aliis autem necessarius indicatus est propter eos qui primi ad fidem institutionis imbuuntur. Unde et in nonnullis ecclesiis legitur et multi ueterum scriptorum usi sunt testimonio eius. Hieronymus, De illustribus uiris, capitulo X: Hermam cuius apostolus Paulus ad Romanos scribens meminit: Salutate Phlegontem, Hermam, asserunt auctorem esse libri qui appellatur Pastor, et apud quasdam ecclesias Graeciae etiam publice legitur, reuera utilis liber multique de eo ueterum scriptorum usurpauerunt testimonia, sed apud Latinos pene incognitus est. [16:15] SALUTATE FILOLOGUM ET IULIAM, NEREUM, ET SOROREM EIUS, ET OLYMPIADEM, ET OMNES QUI CUM EIS SUNT, SANCTOS. PHILOLOGUM ET IULIAM. Origenes: Potest fieri ut coninges fuerint, caeteri domestici eorum. Hieronymus: Suo exemplo nos docet quales debeamus in nostris litteris salutare, non diuites saeculi facultatibus honoratos sed gratia Dei ac fide locupletes. Idem, paulo ante: Primitiuos ecclesiae Asianae, istos omnes quos salutat, intelligimus ex nominibus fuisse peregrinos quorum exemplo atque doctrina non absurde existimamus credidisse Romanos. [16:16] SALUTATE INVICEM IN OSCULO SANCTO. SALUTANT VOS OMNES ECCLESIAE CHRISTI. INVICEM, scilicet uos ipsos. Quia singillatim omnes salutare non poterat, praecipit ut ex parte eius et loco eius mutuo se salutent sicut ipse faceret, si adesset, et sic inuicem sibi oscuLo reconciliati, superbam finiant contentionem. SANCTO, non luxurioso aut subdolo, quale fuit Iudae proditoris sed quod nos in amore fraterno conciliet. OMNES ECCLESIAE, hoc est congregationes Christianorum, ad differentiam scilicet ecclesiae malignantium quam psalmista denotat, eodem affectu dilectionis quo ego, optant uel orant uobis salutem. Qui enim alterum salutando dicit ei 'salue' profecto ut saluus sit praecatur. [16:17] ROGO AUTEM VOS FRATRES, UT OBSERVETIS EOS QUI DISSENSIONES ET OFFENDICULA, PRAETER DOCTRINAM, QUAM VOS DIDICISTIS, FACIUNT, ET DECLINATE AB ILLIS. ROGO AUTEM. Pseudo-apostolos tangit, ut ab ipsis caueant ne fides eorum corrumpatur. OBSERVETIS, id est discernatis. DISSENSIONES, id est contentiones uerborum, ET OFFENDICULA, id est pericula errorum in fide. Illi, dico, existentes PRAETER DOCTRINAM sanam; quam DECLINATE, id est recedite. [16:18] HUIUSMODI ENIM CHRISTO DOMINO NOSTRO NON SERVIUNT, SED SUO VENTRI: ET PER DULCES SERMONES ET BENEDICTIONES SEDUCUNT CORDA INNOCENTIUM. SUO VENTRI, id est mollitiis carnalibus intenti. DULCES SERMONES, id est adulationes. Hieronymus, In Amos, libro II: Pulchre adulator apud philosophos definitur blandus inimicus. Veritas amara est. Unde Apostolus: Inimicus uobis factus sum, uerum dicens et Comicus: Obsequium amicos, ueritas odium parit. Quapropter et pascha cum amaritudinibus comedimus et Vas electionis docet pascha celebrandum in ueritate et sinceritate. BENEDICTIONES, quasi dona Spiritus Sancti per manuum impositionem uel consignationem conferentes, INNOCENTIUM, id est simplicium uel imperitorum qui eos deprehendere non ualent. [16:19] VESTRA ENIM OBOEDIENTIA IN OMNEM LOCUM DIVULGATA EST. GAUDEO IGITUR IN VOBIS. SED VOLO VOS SAPIENTES ESSE IN BONO, ET SIMPLICES IN MALO. VESTRA ENIM. Ideo id uos rogo quia tanto periculosior esset seductio uestra quanto fidei uestrae OBEDIENTIA magis EST DIWLGATA, tamquam in capite scilicet mundi constituta. GAUDEO IGTTUR, quia uidelicet ita est diuulgata, IN BONO scilicet discernendo. SIMPLICES IN MALO, id est quasi nescientes cuiquam machinari, ioxta illud scilicet Veritatis: Prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. [16:20] DEUS AUTEM PACIS CONTERET SATANAN SUB PEDIBUS VESTRIS VELOCITER. GRATIA DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI VOBISCUM. DEUS AUTEM, ac si dicat: ego quidem ita rogo ut fiat, sed Deus PACIS potius quam dissensionis ita ut postulo efficiat. SATANAM, id est omnem animae uestrae aduersarium CONTERAT SUB PEDIBUS VESTRIS, hoc est quasi impotentem uobis subiiciat, ut ei per omnia praeualere possitis et eius omnia machinamenta conculcare, sicut ea quae sub pedibus premuntur; VELOCITER, scilicet in aduentu meo. Quod ut interim sicut deprecor obseruetis. GRATIA, id est gratuita CHRISTI dona per quae id possitis, SIT VOBISCUM. [16:21] SALUTAT VOS TIMOTHEUS ADIUTOR MEUS, ET LUCIUS, ET IASON, ET SOSIPATER COGNATI MEI. TIMOTHEUS. Quamuis dixerit salutant uos omnes ecclesiae, specialiter tamen et nominatim ex parte illorum quos habebat praecipuos, salutare ipsos decreuit, ut tantorum testimonio uirorum scripta epistola roboretur. ADIUTOR, in praedicatione scilicet "tamquam coepiscopus" ut ait Ambrosius. Hic est ille discipulus Pauli, filius cuiusdam mulieris Iudaeae fidelis ex patre gentili, quem ipse Paulus circumcidere compulsus est sicut in Actibus apostolorum continetur. Origenes: Lucium quidem perhibent esse Lucam qui Euangelium scripsit, pro eo quod soleant nomina interdum secundum patriam declinationem Graecam Romanamque proferri. Iason ille est de quo etiam in Actibus apostolorum scribitur, quod dum Thessalonicam pro Paulo et Silas editionem commouentibus turbis semetipsum dederit, ut apostolis discedendi faceret libertatem. SOSIPATER. [Origenes]: Suspicor quod ipse sit qui in Actibus apostolorum scribitur Sopater Pyrrhi Beroeensis. Mouebit quomodo Paulus ex Hebraeis Timothaei consanguineus dicatur uel Iasonis uel Sosipatris: Nunc uero cum caeteris nequaquam hoc nomen indulgeat, certum est eum quamdam nominationem nominare quam cognationem uel consanguinitatem sine dubio sciat. Ambrosius: Cognatos dicit partim generis, partim fidei causa. [16:22] SALUTO VOS EGO TERTIUS, QUI SCRIPSI EPISTULAM, IN DOMINO. TERTIUS. Hoc proprium nomen est eius qui dictante Paulo hanc epistolam scribebat tamquam notarius Apostoli, sicut nunc est cancellarius apostolicus. Quod fortasse quodam diuino factum est praesagio, ut ille uidelicet Tertius diceretur nomine qui tertius erat in operatione. Spiritus quippe Sanctus inspirabat quae Apostolus dictabat seu proferebat, quae iste qui Tertius dicitur, ut dictum est, sua manu scribebat. Ambrosius: Hic est scriba epistolae, cui Apostolus concessit suo nomine salutare plebem Romanam. Quod nec immerito factum est, ut propriis scilicet ille uteretur uerbis quae humano tantum sensu prolata sunt [16:23] SALUTAT VOS GAIUS HOSPES MEUS, ET UNIVERSAE ECCLESIAE. SALUTAT VOS ERASTUS ARCARIUS CIVITATIS, ET QUARTUS, FRATER. HOSPES MEUS. Origenes: Videtur indicare de eo quod uir fuerit hospitalis, qui non solum Paulum receperit sed et ecclesiae uniuersae in domo sua conuenticulum praebuit. Fertur traditione maiorum quod hic Gaius primus episcopus fuerit Thessalonicensis [ecclesiae]. Ambrosius: Hic est Gaius, ut arbitror, ad quem scribit Iohannes apostolus exsultans in caritate eius quam exhibebat fratribus, praebens sumptus illis necessarios. Haymo: Iste est Gaius concaptiuns qui baptizatus est ab Apostolo, sicut dicit in epistola ad Corinthios: Neminem uestrum baptizaui nisi Crispum et Gaium. ET UNIVERSAE ECCLESIAE. Ambrosius hic nominatiuum pluralem intelligit, ac si diceretur: salutant uos uniuersae ecclesiae. Sed melius est ut secundum Originem genetiuus sit singularis, ut dictum est, ut uidelicet ita intelligatur: Hospes meus et hospes uniuersue ecclesiae. Cum enim iam superius dixisset Apostolus "Salutant uos omnes ecclesiae Christi", quid opus erat ut hic repeteret: "Salutant uos uniuersae ecclesiae"? ERASTUS ARCARIUS CIVITATIS. Origenes: Puto esse Erastum quem dicit quia remansit Corintho; arcarium eum [dicit], id est dispensatorem illius cinitatis cuius conditor est Deus. Secundum Hieronymum uocatur arcarius ciuitatis secundum hoc quod olim fuerat, non modo. Haymo: Arcarius, id est princeps uel dispensator, quia praeerat arcae ubi census ponebantur regis tributorum et uectigalium. Et Quartus proprium nomen est sicut et Tertius. [16:24] GRATIA DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI CUM OMNIBUS VOBIS. AMEN. Hieronymus: Haec est scriptio manus eius in omnibus epistolis, ut in ea etiam commemoret beneficia Christi. Haymo: Gratia dicitur gratis data, et nomine gratiae debemus intelligere quidquid boni gratis accipiunt electi a Deo, fidem uidelicet, spem, caritatem, remissionemque peccatorum. [16:25] EI AUTEM, QUI POTENS EST VOS CONFIRMARE IUXTA EVANGELIUM MEUM, ET PRAEDICATIONEM IESU CHRISTI, SECUNDUM REVELATIONEM MYSTERII TEMPORIBUS AETERNIS TACITI, [16:26] (QUOD NUNC PATEFACTUM EST PER SCRIPTURAS PROPHETARUM SECUNDUM PRAECEPTUM AETERNI DEI, AD OBOEDITIONEM FIDEI) IN CUNCTIS GENTIBUS COGNITO, [16:27] SOLO SAPIENTI DEO, PER IESUM CHRISTUM, CUI HONOR IN SAECULA SAECULORUM. AMEN. EI AUTEM. [Origenes]: Capitulum hoc Marcion, a quo scripturae euangelicae atque apostolicae interpolatae sunt, de hac epistola penitus abstulit. Sed et ab eo loco ubi scriptum est Omne autem quod non est ex fide, peccatum est usque ad finem cuncta dissecuit. In aliis uero exemplaribus quae non sunt a Marcione temerata, hoc ipsum capitulum diuerse positum inuenitur. In nonnullis etenim codicibus post eum locum Omne autem quod non est ex fide, peccatum est, statim habetur: Ei autem qui potens est uos confirmare. Alii uero codices in fine id ut nunc est positum continent. Consummata salutatione eorum, terminal epistolam suam in actione gratiarum, quasi de expleto opere suo ei grates referees, qui hoc ei inspirauit. [EI AUTEM], ac si ita continuet: Vobis, inquam, sit gratia sed ei QUI POTENS EST etc, perpes sit gloria. Et notandum quod cum dictum sit EI qui potens est, uidetur superfluere ad sensum uel constructionem quod in fine subponit cud, cum in principio scilicet dixisset EI, nisi forte propter longam interpositionem id fieri dicatur. Multa quippe sunt interposita inter illud Ei quod est praemissum, et hoc quod in fine subinngitur honor et gloria, ideoque quasi oblitus sit imperitus rector cui adiungatur honor et gloria, subpositum est cud. Ut igitur litterae constructio quoquo modo texatur, ita huius uersiculi principium fini coniunge: EI AUTEM QUI POTENS EST etc, honor et gloria, sit subaudis; et rursus cum dicitur CUI, subaudiatur est, ac si uidelicet dicatur: Ei sit honor et gloria cuius est, ac si uidelicet dicatur, sicuti reuera est sit, inquam, per Iesum Christum per quem glorificandus est Pater. EX hac quidem fine epistolae arbitror ecclesiasticos doctores expositiones et sermones suos consimili fine concludere, in actione gratiarum uidelicet Dei. CONFIRMARE, in fide scilicet quae est omnium bonorum fundamentum; IUXTA EVANGELIUM MEUM, id est doctrinam meae praedicationis quae est etiam IESU CHRISTI, non alii praedicatio, quia idem quod ille praedico. Euangelium meum siue PRAEDICATIONEM Christi dico, factam SECUNDUM REVELATIONEM MYSTERII; uel confirmare secundum reuelationem meam. Mysterium dicitur 'secretum' et 'occultum'. Unde mystica locutio dicitur figuratiua, quae non est aperta. Mysterium QUOD NUNC PATEFACTUM EST, ipse est nostrae redemptionis modus qui olim latebat in propheticis scripturis nondum expositis, sed nunc ipsis tam a Christo quam a nobis expositis reuelatus est. De Christo quippe scriptum est quia incipiens a Moyse et omnibus prophetic, interpretabatur illis in omnibus scripturis. TACITI AETERNIS TEMPORIBUS, hoc est absconditi usque nunc semper nec per expositionem reuelati umquam ulterius. Quippe ipsi quoque Septuaginta interpretes in suis translationibus quae de Filio Dei dicuntur maxime reticuisse uel uelasse creduntur. PROPHETARUM dicit potius quam 'legis' quia maxime hoc mysterium in prophetic continetur, ubi apertius siue plenius de Christo erat prophetatum. PATEFACTUM EST, dico, ex omnibus GENTIBUS SECUNDUM FRAECEPTUM AETERNI DEI, id est Christi dicentis: Euntes... etc. Dei, dico, aeterni, licet secundum hominem initium habuit. Ad hoc, inquit, est patefactum non solum ut credant omnes gentes sed magis ut ei obedient, id est secundum fidem operentur. Ei, inquam, cognito nunc, IESUM CHRISTUM. SOLI SAPIENTI DEO, hoc est qui nunc singulariter sapiens apparet ex hoc quod per Christum egerit in hoc redemptionis nostrae mysterio. De quo ait Iob: Ex prudentia sua percussit superbum. Solus sapiens dicitur, in cuius comparatione nullus est sapiens dicendus sicut et bonus, iuxta illud Veritatis: Nemo bonus nisi solus Deus. Solus quoque sapiens dicitur quia solam illam et singularem habet sapientiam quam nihil latere potest. HONOR ET GLORIA, hoc est gloriosus et singularis honor. AMEN.