PETRI ABELARDI DIALOGUS Aspiciebam in uisu noctis, et ecce uiri tres diuerso tramite uenientes coram me astiterunt. Quos ego statim iuxta uisionis modum, cuius sint professionis uel cur ad me uenerint, interrogo. Homines, inquiunt, sumus diuersis fidei sectis innitentes. Unius quippe Dei cultores esse nos omnes pariter profitemur diuersa tamen fide et uita ipsi famulantes. Unus quippe nostrum gentilis ex his, quos philosophos appellant, naturali lege contentus est. Alii duo uero scripturas habent, quorum alter Iudeus, alter dicitur Christianus. Diu autem de diuersis fidei nostrae sectis inuicem conferentes atque contendentes tuo tandem iudicio cessimus. Ego super hoc itaque uehementer ammirans, quis in hoc ipsos induxerit uel congregauerit, quaero, et maxime cur in hoc me iudicem elegerint. Respondens autem philosophus: Mea, inquit, opera hoc est inceptum, quoniam id suum est philosophorum rationibus ueritatem inuestigare et in omnibus non opinionem hominum, sed rationis sequi ducatum. Nostrorum itaque scolis diu intentus et tam ipsorum rationibus quam auctoritatibus eruditus ad moralem tandem me contuli philosophiam, quae omnium finis est disciplinarum, et propter quam caetera omnia praelibanda iudicaui. Hic de summo bono et de summo malo et de his, quae uel beatum hominem uel miserum faciunt, quoad potui, instructus statim apud me diuersas etiam fidei sectas, quibus nunc mundus diuisus est, studiose scrutatus sum, et omnibus inspectis et inuicem collatis illud sequi decreui, quod consentaneum magis sit rationi. Contuli me igitur ad Iudeorum quoque et Christianorum doctrinam et utrorumque fidem et leges siue rationes discutiens. Comperi Iudeos stultos, Christianos insanos, ut cum salua pace tua, qui Christianus diceris, ista loquar. Contuli diu cum utrisque, et nostrae collationis altercatione nondum finem adepta partium suarum rationes tuo committere decreuimus arbitrio. Te quippe nec philosophicarum rationum uires nec utriusque legis munimenta latere nouimus. Christiana namque professio sic propria lege nititur, quam nouum nominant testamentum, ut respuere tamen non praesumat antiquum, et utriusque lectioni maximum impendat studium. Aliquem nobis iudicem oportebat eligere, ut altercatio nostra finem acciperet; nec quemquam nisi in aliqua trium harum sectarum reperire potuimus. Ac deinde tanquam adulationis oleum uendens et caput meum hoc ungento demulcens statim intulit: Quanto igitur ingenii te acumine et quarumlibet scientia scripturarum fama est praeeminere, tanto te amplius in hoc iudicio fauendo siue defendendo constat ualere et cuiuscumque nostrum rebellioni satisfacere posse. Quod uero ingenii tui sit acumen, quantum philosophicis et diuinis sententiis memoriae tuae thesaurus abundet, praeter consueta scolarum tuarum studia, quibus in utraque doctrina prae omnibus magistris etiam tuis siue ipsis quoque repertarum scientiarum scriptoribus constat te floruisse; certum se nobis praebuit experimentum opus illud mirabile theologie, quod nec inuidia ferre potuit nec auferre praeualuit, sed gloriosius persequendo effecit. Tum ego: non ambio, inquam, huius honoris gratiam, quam mihi reseruastis, ut sapientibus scilicet omissis stultum pro iudice statueretis. Nam et ego similis uestri uanis huius mundi contentionibus assuetus non graue perferam audire, quibus oblectari consueui. Tu tamen, philosophe, qui nullam professus legem solis rationibus cedis, non pro magno estimes, si in hoc congressu praeualere uidearis. Tibi quippe ad pugnam duo sunt gladii, alii uero uno tantum in te armantur. Tu in illos tam scripto quam ratione agere potes; illi uero tibi, quia legem non sequaeris, de lege nihil obicere possunt; et tanto etiam minus in te rationibus possunt, quanto tu amplius rationibus assuetus philosophicam uberiorem habes armaturam. Quia tamen hoc ex condicto et pari statuistis consensu et de uiribus uestris singulos uestrum confidere uideo, nequaquam ausibus uestris nostra erubescentia inferet repulsam, praesertim cum ex his aliquam percipere me credam doctrinam. Nulla quippe, ut quidam nostrorum meminit, adeo falsa est doctrina, ut non aliqua intermisceat uera, et nullam adeo friuolam esse disputationem arbitror, Ut non aliquod habeat documentum. Unde et ille maximus sapientum in ipso statim prouerbiorum suorum exordio lectorem sibi attentum praeparans ait: Audiens sapiens sapientior erit; intelligens gubernacula possidebit. Et Iacobus, apostolus: Sit, inquit, omnis homo uelox ad audiendum, tardus autem ad loquendum. Assentiunt de nostro assensu gratulantes. PHILOSOPHUS: Meum est, inquit, primum caeteros interrogare, qui et naturali lege, quae prima est, contentus sum. Ad hoc uos ipse congregaui, ut de superadditis inquirerem scriptis. Prima, inquam, non solum tempore, uerum etiam natura. Omne quippe simplicius naturaliter prius est multipliciori. Lex uero naturalis, est scientia morum, quam ethicam dicimus, in solis consistit documentis moralibus. Vestrarum autem legum doctrina his quaedam exteriorum signorum addidit praecepta, quae nobis omnino uidentur superflua, de quibus etiam suo loco nobis est conferendum. Annuunt utrique philosopho priorem in huius pugnae congressu locum. Tum ille: unum, inquit, primo uos simul interrogo, quod ad uos pariter attinere uideo, qui maxime scripto nitimini, utrum uidelicet in has Edei sectas ratio uos induxerit aliqua, an solam hic hominum opinionem ac generis uestri sectemini amorem? Quorum quidem alterum -- si sit -- maxime est probandum sicut alterum penitus improbandum. Quod tamen uerum postremum esse nullius hominis discreti conscientiam credo negare; praesertim cum id etiam crebris experiamur exemplis. Saepe namque accidit, ut, cum ex coniugatis aliquibus alter uel altera se ad diuersam fidei sectam conuertat, paruuli eorum, cuicumque parentum adhereant, inconcussam ipsius fidem teneant, et plus in eis educatio quam origo sanguinis uel ratio possit, cum hoc etiam facerent a quibuscumque paruuli educati essent in fide quoque sicut in nutritura patres eos recognoscendo; quod nec eum latebat, qui ait: Non potest filius facere quicquam, nisi quod riderit patrem facientem. Ita namque singulis hominibus proprii generis et eorum, cum quibus educantur, naturaliter insitus est amor, ut, contra eorum fidem quicquid dicatur, abhorreant; et consuetudinem in naturam uertentes, quicquid didicerunt pueri, obnixe tenent adulti; et antequam ea, quae dicuntur, capere ualeant, credere se affirmant, ut enim et poeta meminit: Quo semel inbuta est recens seruabit odorem testa diu. Qualis quidem philosophorum quidam arguit dicens: Neue, si quid in puerilibus disciplinis acceperint, id sacrosanctum iudicent quoniam quidem res teneris auribus accommodatas saepe philosophiae senior tractatus eliminat. Quod enim mirabile est, cum per aetatum seriem et temporum successionem humana in cunctis rebus caeteris intelligentia crescat, in fide, cuius error summum periculum imminet, nullus est profectus. Sed aeque minores ut maiores, aeque rustici ut litterati de hac sentire asserentur, et ille firmissimus in fide dicitur, qui communem populi non excedit sensum. Quod profecto inde certum est accidere, quod nemini apud suos quid sit credendum licet inquirere nec de his, quae ab omnibus dicuntur, impune dubitare. Pudet namque homines de his se interrogari, de quibus respondere non sufficiunt. Nemo quippe libenter ad conflictum accedit, qui de propriis uiribus defidit, et ultroneus currit ad pugnam, qui uictoriae sperat gloriam. Hi etiam in tantam saepe prorumpunt insaniam, ut quod se non posse intelligere confitentur, credere se profiteri non erubescant, quasi in prolatione uerborum potius quam in comprehensione animi fides consistat, et oris ipsa sit magis quam cordis. Qui hinc quoque maxime gloriantur, cum tanta credere uidentur, quae nec ore disseri nec mente concipi ualeant. Quos etiam adeo praesumptuosos et elatos facit proprie secte singularitas, ut, quoscumque a se uiderint in fide diuisos, a misericordia Dei iudicent alienos; et omnibus aliis condemnatis solos se praedicent beatos. Diu itaque hanc ego generis humani caecitatem atque superbiam considerans ad diuinam me contuli misericordiam, suppliciter et iugiter eam implorans, ut de tanta errorum uoragine et tam miserabili Charybdi me dignetur educere atque ad portum salutis de tantis procellis dirigere. De quo etiam nunc me uidetis sollicitum et responsionum uestrarum documentis tanquam discipulum uehementer intentum. IUDEUS: Duos quidem simul interrogasti, sed duos simut respondere non conuenit, ne multitudo loquentium praepediat intellectum. Respondebo, si placet, ego primus, quia primi nos in cultum Dei uenimus, uel primam legis suscepimus disciplinam. Frater uero iste, qui se Christianum profitetur, ubi me deficere uel minus sufficere conspexerit, imperfectioni meae, quod defuerit, supplebit. Qui quasi duo cornua in duobus gerens testamentis, quibus armatus ualidius hosti resistere poterit et diinicare. PHILOSOPHUS: Assentio. IUDEUS: Hoc autem unum ante propositae collationis nostrae conflictum praemonere te uolo, ne si forte simplicitatem meam philosophicarum uirtute rationum superare uidearis, te nostros ideo uicisse glorieris, nec imbecillitatem unius homunculi ad populi totius conuertas ignominiam, nec ex hominis uitio fidem redarguas, nec eam ideo calumnieris erroneam, quod ego eam disserere minus sufficiam. PHILOSOPHUS: Et hoc quoque prouide satis uidetur esse dictum, sed nulla est necessitate praemissum, cum me uidelicet ad ueritatis inquisitionem, non ad elationis ostentationem laborare non dubitetis nec ut sophistam corrixari, sed ut philosophum rationes scrutari et, quod est maximum, me salutem animae uenari. IUDEUS: Dominus ipse, qui hunc zelum tibi uisus est inspirasse, ut pro salute animae tuae tanta eum inquiras sollicitudine, nobis hanc conferat collationem, per quam eum salubriter possis inuenire. Nunc me ad interrogata, prout ipse concesserit, superest respondere. PHILOSOPHUS: Sic profecto conuenit iusta propositi nostri condictum. IUDEUS: Omnes quidem homines, dum paruuli sunt nec adhuc discretionis aetate pollent, constat eorum hominum fidem uel consuetudinem sequi, cum quibus conseruantur et eorum maxime, quos amplius diligunt. Postquam uero adulti sunt, ut iam proprio regi possint arbitrio, non alieno, sed proprio committi iudicio debent; nec tam opinionem sectari quam ueritatem scrutari conuenit. Haec autem ideo praelibaui, quia fortasse primo ad hanc fidem nos carnalis originis affectus induxerit et consuetudo, quam primo nouimus. Sed iam nos hic ratio detinet potius quam opinio. PHILOSOPHUS: Hanc nobis obsecro rationem aperi, et sufficit. IUDEUS: Lex ista, quam sequimur, si, ut credimus, a Deo nobis data sit, arguendi non sumus ei obtemperando, immo de obedientia remunerandi, et qui eam contemnunt, uehementer errant. Quod si uos eam cogere non possumus a Deo datam fuisse, nec uos hoc refellere ualetis. Ut autem ex humanae consuetudine uitae sumamus exemplum, da mihi, obsecro, consilium. Seruus sum cuiusdam domini, et eum offendere uehementer timeo, et multos habeo conseruos eodem timore sollicitos. Dicunt illi mihi dominum nostrum quoddam praecepisse omnibus seruis suis me absente, quod ego tamen ignoro, quod et illi operantur et cooperandum me hortantur. Quid mihi laudas faciendum esse, si de eo dubitauerim praecepto, cui ego non interfui? Non credo uel te uel alium mihi consulere, ut et seruorum omnium consilio spreto sensum proprium sequens unum me sequestrem ab eo, quod illi communiter agunt, et quod omnes praecepisse dominum testantur, maxime cum tale uideatur praeceptum, quod nulla possit ratione refelli. Quid mihi necesse est de periculo dubitare, a quo possum securus existere? Si hoc dominus praeceperit, quod multorum testimonio confirmatur et plurimum habet rationis, inexcusabilis omnino sum, qui non obedio. Si autem consilio uel exortatione et exemplo conseruorum deceptus, quod praeceptum non sit, operor, etsi operandum non fuerit, illis potius quam mihi est imputandum, quem ad hoc reuerentia domini traxerit. PHILOSOPHUS: Certe tu ipse consilium aperuisti, quod requisisti, nemoque contra hoc discretus senserit, sed apta proposite similitudinis exemplum ad hoc, quod tendinus. IUDEUS: Multae, sicut et tu ipse nosti, generationes praecesserunt, ex quo populus noster hoc testamentum, quod sibi datum esse a Deo autumant, obediendo custodierunt, et omnes pariter de obseruatione ipsius tam uerbo quam exemplo posteros instruxerunt, et fere in hoc uniuersus consensit mundus, quod haec nobis a Deo lex data sit. De qua, si quos forte non possumus incredulos cogere, nemo tamen est, qui hoc, quod credimus, ratione possit aliqua refellere. Pium quippe est sentire et omnino rationi consentaneum et tam diuinae bonitati quam humanae congruum salut; Deum in tantum curam hominum gerere, ut eos quoque legis scripto dignaretur instruere, et timore saltem penarum nostram malitiam reprimere. Si enim salubriter ad hoc saecularium principum leges institute sunt, quis summum omnium benignissimumque principem contradicat de hoc quo quae curam suscepisse? Quomodo enim quis sine lege subiectum populum gubernare poterit, si uidelicet quisque suo dimissus arbitrio, quod elegerit, sequatur? Aut quomodo iuste puniendo malos eorum malitiam compescet, nisi prius lex statuta sit, quae mala fieri uetet? Hac ratione liquidum esse credo diuinam legem in hominibus praecessisse, ut huius quoque boni mundus exordium et auctoritatem a Deo sumeret, cum aliquarum legum institutione malitiam refrenare uellet? Alioquin facile uideri posset Deum res humanas non curare et ipsum mundi statum fortuitu potius agi quam prouidentia regi. Si qua uero lex a Deo data esse creditur mundo, de qua magis est sentiendum, quam de nostra, quae tantam ex uetustate et communi hominum opinione nacta est auctoritatem? Sit denique dubium mihi sicut et tibi, quod hanc Deus legem instituerit, quod tot tamen testimoniis et ratione confirmatur, cogeris tamen secundum suppositae similitudinis inductionem, id mihi consulere, ut ipsi obediam, maxime cum ad hoc propria me inuitet conscientia. Fidem tecum de unius Dei ueritate communem habeo; aeque ipsum fortassis, ut tu, diligo, et ex operibus, quae tu non habes, id insuper exhibeo. Quid mihi haec opera, si non prosint, officiunt, etiam si non sint praecepta, quia non sunt prohibita? Quis me etiam arguere possit, si nullo etiam constrictus praecepto amplius pro Domino laboro? Quis hanc arguerit Edem, quae diuinam bonitatem maxime, ut dictum est, commendat et plurimum nostram in eum caritatem accendit, qui adeo de nostra sollicitus sit salute, ut nos etiam scripto legis dignetur instruere? Aut igitur aliquid in hac lege argue, aut, cur eam sequamur, inquirere desiste. Crudelissimum Deum astruit esse, quisquis huius zeli nostri perseuerantiam tanta sustinentem a mercede uacuam esse censet. Nulla quippe gens unquam tanta pro Deo pertulisse noscitur, aut etiam creditur, quanta nos iugiter pro ipso sustinemus; nullaque rubigo peccati esse potest, quam non consumere fornacem huius afflictionis concedi debeat. Nonne in omnes dispersi nationes soli sine rege uel principe terreno tantis exactionibus grauamur, ut singulis fere diebus uitae nostrae misere redemptionem exsoluamus intolerabilem? Tanto quippe nos contemptu et odio digni censemur ab omnibus, ut quisquis aliquam nobis inferat iniuriam, id maximam credat iustitiam et summum Deo sacrificium oblatum. Non enim tante captiuitatis calamitatem nisi ex summo Dei odio nobis autumant accidisse et iuste imputant ultioni, quamcumque in nos exercent seruitiam tam gentiles quam Christiani. Gentiles quidem antiquarum memores oppressionum quibus eorum primo terram possedimus, et diuturnis eos postmodum persecutionibus attriuimus atque deleuimus, quicquid nobis ingerunt, debite imputant ultioni. Christristiani uero quia, ut aiunt, eorum Dominum interfecimus, maiorem in nos persecutionis causam habere uidentur. Ecce, inter quales nostra exulat peregrinatio, et de quorum nobis est patrocinio confidendum. Summis inimicis nostris uitam nostram committimus, et infidelium fidei nos credere cogimur. Somnus ipse, qui laxatam maxime fouet ac recreat naturam, tanta nos inquietat sollicitudine, ut dormientes etiam non nisi de iuguli nostri periculo liceat cogitare. Nusquam nisi ad caelum tutus nobis patet ingressus, quibus ipse etiam habitationis locus est periculosus. Egressuri ad quaelibet proxima loca ipsum, de quo parum confidimus, conductum non modico praetio conducimus. Principes ipsi, qui nobis praesunt, et quorum grauiter emimus patrocinium, tanto amplius mortem nostram desiderant, quanto licentius ea, quae possidemus, diripiunt. Quibus etiam adeo constrictis et oppressis, quasi in nos solos coniurasset mundus, hoc ipsum mirabile est, si uiuere licet; nec agros nec uineas aut terrenas aliquas possessiones habere conceditur, quia non est, qui eas nobis ab infestatione manifesta uel occulta protegere possit. Unde nobis praecipue superest lucrum, ut alienigenis fenerantes hinc miseram sustentemus uitam, quod nos quidem maxime ipsis efficit inuidiosos, qui se in hoc plurimum arbitrantur grauatos. De hac autem uitae nostrae miseri a summa et quibus incessanter periculis laboramus, ipse magis status noster omnibus loqui sufficit, quam lingua possit. Ipsa quoque legis praecepta quanta difficultate sint implicita, neminem, qui eam attigerit, latet, ut tam hominum oppressione quam iugo legis intolerabiliter affligamur. Quis non ipsum circumcisionis nostrae sacramentum cum ex erubescentia tum ex poena suscipere non abhorreat aut trepidet? Quae tam tenera humani corporis portio quam illa, cui hanc plagam in ipsis quoque infantulis lex infligit? Quae tanta est agrestium lactuarum amaritudo, quas in condimento pascalis sacrificii sumimus? Quis non uideat etiam omnes fere delicatos cibos et eos maxime, qui facile comparari possunt, nobis esse prohibitos? Carnes quaelibet a bestiis praegustate nobis immundae sunt, et quaelibet morticina uel suffocata nobis sunt interdicta. Nec de bestiis nobis edere licet, nisi quas nos ipsi mactauerimus, et diligenter adipe et uenis purgauerimus, quod nos etiam non modice grauat, et tunc maxime, cum integrum pecus emere non sufficimus. Sicut enim nos carnes a gentibus mactatas, sic illi a nobis procuratas abhorrent; uino quoque ab aliis procurato omnes pariter abstinemus. Ex quo liquidum esse constat, quam difficile inter uos nostra propter Deum uiuat peregrinatio. Quis denique legalium penarum austeritatem non solum suferre, sed etiam reis inferre non abhorreat? Quis fratri suo dentem pro dente, oculum pro oculo, animam quoque pro anima tollere sustineat? Ne dum etiam in semet ipso haec tolerare consentiat, ne uidelicet legi contrarius exsistat. Ex quibus profecto et innumeris aliis obseruationibus liquet unumquemque nostrum legi obtemperantem illud psalmiste Deo recte profiteri: Propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras. PHILOSOPHUS: Reuera zelus hic, quem in Deum habere uidemini, multa et magna quacumque intentione sustinet. Sed plurimum refert, utrum haec intentio recta sit an erronea. Nulla quippe est fidei secta, quae se Deo famulari non credat, et ea propter ipsum non operetur, quae ipsi placere arbitratur. Non tamen ideo sectas omnium approbatis, qui solam uestram defendere aut longe caeteris nitimini praeferre. Quod tamen quantum a ratione sit dissonum uolo te perpendere et ex ipso quoque scripto legis, quam sequeris, arguere. IUDEUS: Et hoc ego libenter suscipio. PHILOSOPHUS: Constat ante ipsam legis traditionem uel sacramentorum legalium obseruationes plerosque lege naturali contentos, quae uidelicet in dilectione Dei consistit et proximi, iustitiam coluisse et acceptissimos Deo esstitisse; utpote Abel, Enoch, Noe et filios eius, Abraham quoque, Loth atque Melchisedech, quos lex etiam uestra commemorat et plurimum commendat. Quorum quidem Enoch in tantum Deo placuisse refertur, ut eum Dominus uiuum in paradisum transtulisse dicatur, sicut et quidam ex uobis his astruit uerbis: Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus penitentiam. Sed et Noe, sicut scriptum est, uirum iustum atque perfectum in generationibus suis quantum dilexerit Dominus, manifestis exibuit factis, cum uidelicet uniuersis aliis diluuio submersis ipsum solum et domum eius pro humani generis semine reseruauit. His quoque insignes illos patriarchas uestros adiunge, Abraham uidelicet, Isaac et Iacob, in quibus et eorum semine omnium gentium benedictio futura promittitur, qui etiam legem praecesserunt, et uide quam sit excellentior eorum prerogatiua quam caeterorum, qui post legem exstiterunt. Unde et specialiter Deus eorum esse dicitur, et ipse legislator Moyses per eorum merita et ad ipsos promissiones factas iratum populo Dominum conciliat. Scriptum est enim: Moyses autem orabat Dominum dicens: Quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui. Recordare Abraham, Isaac et Israel, seruorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum dicens: Multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli, et uniuersam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini uestro, et possidebitis eam semper. Placatusque est Dominus ne faceret malum, quod locutus fuerat. Ex quo liquide colligitur, quam accepta Deo fuerint illa priorum patrum obsequia gratuita, ad quae nondum eos aliqua lex constringebat, in qua nos adhuc ei libertate deseruimus. Quod si in Abraham legem quodammodo dicas incepisse propter circumcisionis scilicet sacramentum, nullam profecto reperies eum ex hoc remunerationem apud Deum obtinere, ne qua sit uobis ex lege gloratio nec quicquam iustificationis adeptum esse nec de hoc etiam ipsum a Domino commendatum esse. Scriptum quippe est, ipsum nondum circumcisum per fidem sicut priores patres iustificari, cum dicitur: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Cuius etiam religio antea promissionem terrae uel multiplicationis futurae tam sibi quam semini suo susceperat. Qui etiam postea circumcisus, cum audit a Domino in se uel in semine suo gentes omnes esse benedicendas, non hoc ex circumcisione sed ex illa meruit obedientia, qua uoluit filium immolare. Denique si uniuersam testamenti uestri reuoluas istoriam, nullam reperies circumcisionis remunerationem promissam, sed id tantum a Domino constitutum esse, ut quisquis de semine Abrahae circumcisus non fuerit in populo suo, id est inter filios Abrahae, non connumeretur. Sic quippe scriptum est Domino ad Abraham dicente: Statuam pactum meum inter me et te et semen tuum post te etc. Hoc est pactum quod obseruabitis. Circumcidetur ex uobis omne masculinum; infans octo dierum circumcidetur in uobis. Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo etc. Quod quidem perire, si de damnatione quoque animae intelligendum esse dixeritis, tanto minus habet rationis institutio circumcisionis, quanto periculosius est eam non habere, sine qua prius nihil officiebat esse. Quae etiam sententia regnum caelorum praestruit infantibus ante diem octauum morientibus, qui nullam tamen adhuc commiserunt noxam, qua damnari meruerint. Quod etiam diligenter attendas, quam remunerationem obseruantiae totius legis Dominus promittat ac praefigat. Nihil utique inde ab eo nisi terrenam prosperitatem potestis exspectare, cum nihil aliud ibi promissum esse uideatis. Qui, cum nec ostendat, utrum hanc saltem obtineatis, qui uestro quoque iudicio super omnes mortales affligimini, qua spe in hac legis obedientia tot et tanta sustineatis; non mediocriter est mirandum, cum illo uidelicet commodo praecipue frustrati sitis, quod specialiter ex ipso promissionis debito uobis est exspectandum. Aut igitur non impletis legem et per hoc maledictum legis incurritis damnandi; aut qui hoc impletentibus legem promisit, uerax in suis non exsistit promissis. Quodcumque autem horum eligatis, nihil de lege uideo uobis confidendum esse; parum etiam ad beatitudinem esset, quecumque in terrenis tantum remuneratio consisteret, ut non alia uobis quam iumentis uita sit exspectanda. Quod si tantam uobis obseruantiam esse confiditis, ut tam huius uitae pro speritatem, quam aeternae beatitudinem mereatur, quid, rogo, exstitit, quod cum ad legis obseruantiam ex eius remuneratione uos Deus inuitaret, quod minimum est promisit, et quod est maximum penitus reticuit? Non discrete profecto perorauit, si utrumque ad legis obedientiam sufficere nouit, cum id uidelicet, quod suasione plurimum ualebat, omnino praeteriit. Nihil quippe, ut dictum est, de uera illa et aeterna beatitudine ibi est in remuneratione commemoratum, sed in tantum terrena prosperitas intimatur, ut hoc tantum in causa obedientiae constituatur; et in tantum commendatur, ut per huius responsionem omni posterorum inquisitioni satisfieri censeatur. Sic quippe scriptum est ipso legislatore Moyse populum instruente aduersus quamlibet legis impugnationem atque dicente: Audi, Israel: Custodi praecepta Domini, Dei tui, ac testimonia et ceremonias, quae praecepit tibi; et fac, quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit et ingressus possideas terram optimam, de qua iurauit patribus tuis, ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est. Cum interrogauerit te filius tuus cras dicens, quid sibi uolunt testimonia haec et ceremoniae atque iudicia, quae praecepit Dominus, Deus noster, nobis, dices ei: Serui eramus Pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti; fecitque signa prodigia atque magna et pessima in Egipto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro; et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua iurauit patribus nostris. Precepitque nobis Dominus, ut facimus omnia legitima haec, et timeamus Dominum, Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diebus uitae nostrae, sicut est hodie. Item: Te elegit Dominus, Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populu, qui sunt super terram. Custodi ergo praecepta et ceremonias atque iudicia, quae ego mando tibi hodie, ut facias. Si custodieris ea et feceris, custodiet et Dominus, Deus tuus, tibi pactum et misericordiam, quam iurauit patribus tuis. Et diliget te ac multiplicabit, benedicetque fructui uentris tui et fructui terrae tue, frumento atque uindemiae, oleo et armentis, gregibus ouium tuarum super terram, pro qua iurauit patribus tuis, ut daret eam tibi. Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus tam in hominibus quam in gregibus tuis. Auferet a te omnem languorem et infirmitates Egipti pessimas, quas nouisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis. Deuorabis omnes populos, quos Dominus, Deus tuus, daturus est tibi. Et rursum: Dabit pluuiam terrae nostrae temporaneam et serotinam, ut colligatis frumenta, uinum et oleum, fenum ex agris ad pascenda iumenta, et ut ipsi comedatis ac saturemini. Venientque super te uniuerse benedictiones iste, et apprehendent te, si tamen praecepta eius audieris. Benedictus tu in ciuitate et benedictus in agro. Benedictus fructus uentris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum, greges armentorum tuorum et caule ouium tuarum. Benedicta horrea tua et benedicte reliquiae tuae. Benedictus eris ingrediens et egrediens. Benedicet cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis gentibus multis, et ipse a nullo fenus accipies. Ecce in remuneratione implendae legis sicut hominibus ita et fructui iumentorum tuorum, gregi armentorum tuorum et caulis ouium benedictio promittitur, et nulla spiritualis benedictionis animae fit mentio, nec quicquam, quod ad salutem animae uel damnationem attinet, obedientibus uel transgredientibus promittitur, sed sola commoda uel incommoda terrena memorantur his, quae maxima sunt, omnino praetermissis. Quaero etiam, si nunc quoque post legem uobis datam, sicut et antea, lex naturalis ad salutem aliquibus sufficere possit absque uidelicet exterioribus illis et propriis legis operibus. Quod quidem nulla ratione denegare potestis, cum legem hanc constet tantum uobis esse datam, non aliis populis nec circumcisiones nisi Abarahe et semini eius esse iniunctas. Ad cuius quidem semen soli pertinent illi, qui de Isaac nascuntur, Domino ad ipsum dicente: Quia in Isaac uocabitur tibi semen. Qui etiam postea, cum circumcisionis pactum instituisset, inferius adiecit: Pactum uero meum statuam ad Isaac. Iob quoque gentilem, quem post Abraham sine lege extitisse non dubitatis, in tantum Dominus commendauit, ut diceret: Quod non sit similis ei in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo. Qui per semet ipsum suam nobis exponens iustitiam, quam imitimur, nihil de illis legis operibus commemorat, sed tantum legis naturalis opera, quae unicuique ipsa ratio naturalis persuadet: Si ambulaui, inquit, in uanitate aut festinauit in dolo pes meus, si negaui quod uolebant pauperibus, et oculos uidue esspectare feci? etc. quae ipse nobis gentibus tam uerbis quam exemplis tanquam legem instituit. Unde Salomon orationes quoque gentilium sicut et Iudeorum exaudiendas esse asserit dicens: Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israel, cum uenerit de terra longinqua propter nomen tuum et orauerit in hoc loco, tu exaudies in caelo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus inuocauerit te alienigena, ut discant uniuersi popui terrarum nomen tuum timere sicut populus tuus Israel. Ecce cum alienigenarum orationes et de omnibus unde fiant exaudiri promittitur, et eos etiam Deum timere sicut et uos facitis, quis de eorum quoque salute desperet, cum scriptum sit: Beatus uir, qui timet Dominum. Et iterum: Elementibus Deum nihil deest. Denique Ieremiam uestrum, qui longe post institutionem circumcisionis et legalium sacramentorum extitit et omnino de semine Abrahae fuit, antequam nasceretur, sanctificatum esse scriptura commemorat Domino ad ipsum dicente: Priusquam te formarem in utero, noui te; et antequam exires de uulua sanctificaui te. Quomodo, quaeso, haec uobis ad sanctificationem uel salutem necessaria dicitis, sine quibus ille nondum etiam natus sanctificatus fuit? Aut quae illa eius sanctificatio tunc fuit, nisi forte per inspirationem Dei iam tunc etiam ipsum crederet atque amaret? Quae profecto duo quocumque insint, eum procul dubio iustum efficiunt, quecumque illi exterius adhuc desint. Quod si haec ante legem uel etiam nunc aliquibus ad salutem sufficiant, quid necesse fuit iugum legis addere et multipl icatis praeceptis transgressiones augere? Ubi enim non est lex, nec eius praeuaricatio accidere potest. Et tanto quisque ardentius quidlibet concupiscit, quanto se amplius ab eo inhiberi et quasi ui quadam retrahi conspicit, iuxta illud poeticum: Nitimur in uetitum semper, cupimusque negata. Quod quidam etiam uestrum diligenter considerans et ex legis operibus neminem iustificari conuincens: Lex enim, inquit, iram operatur; ubi enim non est lex, nec praeuaricatio. Et insuper legem ipsam uestram non solum non auferre peccatum uerum etiam augere demonstrans adiecit post aliqua: Lex autem subintrauit, ut habundaret delictum. et rursum: Peccatum, inquit, non cognoui, nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. Ego autem uiuebam sine lege aliquando; sed cum uenisset mandatum peccatum reuixit, ego autem mortuus sum; et inuentum est mihi mandatum, quod erat ad uitam, hoc esse ad mortem etc. Quae quidem testimonia, etsi uos minime profiteri sciam, nullius tamen discreti hominis conscientiam ab his dissentire palam est. Quomodo uos peculiarem sibi populum lege data constituit, et qua ratione Israel primogenitum suum nominat, quem tanta sarcina sine causa grauat? Quis etiam uos a maledicto legis excusare possit, qui uestris exigenti Dus peccatis, sicut ipsi profitemini terram promissionis amisistis, extra quam implere legem nullatenus ualetis? Quibus nec uestras permittitur iustitiarum exercere uindictas, nec licet ipsa celebrare sacrificia uel oblationes ad peccatorum purgationem institutas nec ipsa etiam diuinarum laudum persoluere cantica. Quod quidem et uos ipsi profitimini dicentes: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Ex quo tam opera legis quam uerba sicut et eius remunerationem constat amisisse, nec iam uos aut uxores uestras hostiis uel oblationibus amissis mundari posse uel Domino consecrari, sacerdotio pariter et templo priuatos, ut nec terrene dignitatis solatium habeatis, qui numquam a Domino nisi terrena postulastis, nec nisi in terrenis promissionem remunerationis ut dictum est accepistis. IUDEUS: Multa continue obiecisti, quae non est facile recordari, ut singulis ordine respondeam. Prout tamen mihi occurrerint, respondere conabor. Etsi concederemus nunc quoque more priorum sanctorum homines saluari posse sola naturali lege absque uidelicet circumcisione aut caeteris legis scripte carnalibus obseruantiis, non tamen haec ideo superflue adiuncta esse concedendum est, sed plurimum utilitatis habere ad amplificandam uel tutius muniendam religionem et ad malitiam amplius reprimendam. Unde et ex his, quae ipse induxisti, nonnullas, accipe rationes. Quam diu fideles passim infidelibus permixti uixerunt, nec adhuc Dominus eis terram concesserat propriam, nulla legis obseruantia fuerunt ab eis diuisi, cum quibus uiuere cogebantur, ne uidelilicet ipsa uitae dissimilitudo pareret inimicitias. Postquam autem Dominus Abraham de terra et de cognatione sua eduxit, ut ei et semini eius terram in hereditatem daret, per quam a gentibus segregarentur, corporalibus quoque legis operibus eos penitus separare decreuit, ut tanto minus fideles ab infidelibus corumpi possent quanto amplius ab ipsis tam loco quam corporibus disiungerentur. Unde bene Abrahae et semini eius facta huius terrae promissione, in qua sibi Dominus populum aggregaret et quasi ciuitatem propriam sibi constitueret, legem statim cepit instruere, secundum quam ibi essent uicturi a circumcisione inchoans. Sciebat quippe Dominus duram populi nostri ceruicem futuram et eum ad idolatriam quoque prauosque gentilium mores facile inclinari, sicut re ipsa postea probatum est. Unde legalibus obseruantiis quasi maceria quadam interpositis decreuit eorum ritus ita disiunguere, ut nulla conuersationis uel familiaritatis coniungerentur societate, immo perpetuas hinc aduersum se conciperent inimicitias. Maximam uero inter homines familiaritatem copula matrimoniorum et communio mense contrahere solet. Unde ad haec maxime remouenda et circumcisionem instituit Dominus et delicatorum ciborum nobis esum interdixit. Adeo namque circumcisionis signum gentibus abhominabile uidetur, ut, si nos eorum feminas affectaremus, nullatenus nobis in hoc ille consentirent, talis uidelicet membri detruncationem pro summa turpitudine reputantes et sanctificationis diuinum signaculum tanquam idolatre detestantes. Aut si ille etiam nobis in hoc consensum praeberent, nos membrum illud ex hoc praecipue signo, quo pactum tantum cum Domino iniuimus ei sanctificatum, infidelium feminarum turpidini commiscere abhorreremus. Pro cuius quoque reuerentia signi Abraham seruum iuramento constringens eum femori suo manum supponere compulit, ut tanto amplius ille sibi a periurio prouideret, quanto ampliorem huius membri sanctificationem attenderet. Proinde et Dominus matrimonia gentilium et maxime horum, quorum terram possessuri eramus, sepius nobis interdicens quodam loco ait: Caue, ne unquam cum habitatoribus terrae illius iungas amicitias, quae tibi sint in ruinam, nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis, ne fornicari faciant filios tuos in deos suos. Quod et Rebecca longe ante praeuidens Iacob filium suum ex imperio Isaac patris sui Mesopotamiam ire compulit, ut ibi de genere suo usorem acciperet, sicut scriptum est. Dixit quoque Rebecca ad Isaac: Taedet me uitae meae propter filias Heth. Si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae, nolo uiuere. Vocauit itaque Isaac Iacob etc. Unde, et si aliae cessent rationes, has in praesenti credo sufficere. Quod tamen circumcisionis seu legis meritum euacuare uel extenuare laboras ex ipsa scilicet auctoritate scripture, per ipsam credo refelli posse; si ea uidelicet, quae de serie scripture furatus esse reticendo uideris, diligenter attendas, quae tibi, credo, nocitura uidebas. Cum enim pactum, quod per circumcisionem cum Domino initur, ipse institueret, dixit Abrahae: Statuam pactum meum inter me et te et semen tuum post te in generationibus suis federe sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te. Cum enim federe sempiterno ait "ut sim Deus tuus et seminis tui", patenter edocet nos ex circumcisione Deo perenniter esse federandos, et per hoc nos eum promereri Deum, ut nec in hac uita, scilicet nec in futura disiungamur ab ipso. Quod etiam ipse repetens, ut magis memoriae commendet, adiecit: Eritque pactum meum in carne uestra in fedus aeternuma, ut quemadmodum scilicet circumcisio in carne semel facta aboleri iam non potest sic neque nos a Deo ulterius disiungi, qui nos specialiter confortans ait: "Eritis mihi in populum et ego ero uobis in Deum." Unde et Deum specialiter Hebraeorum, non tantum Deum Abraham, Isaac et Iacob se ipse nominat. In tantum uero ex circumcisione Deus Abrahae siue filiorum eius fieri innuitur, qui ante circumcisionem nec horum nec hominum Deus sit appellatus. Congruum autem federis signum inter se et nos circumcisionem instituit, ut qui illo membro scilicet generantur, quod specialiter post susceptae circumcisionis obedientiam consecratur, ex ipso quoque suae generationis instrumento se sanctificare Domino admoneantur, ut sic uidelicet interius a uitiis circumcidantur in corde, sicut iam exterius circumcisi sunt in carne; et a praecedente sua Caldeorum infidelium origine ita moribus se amputent, sicut primam illius membri partem a se remouerunt, non tam ab eis cum Abraham corpore quam mente egredientes, sicut et Dauid commemorat fidelem animam inuitans sic: Obliuiscere populum tuum et Dominum patris tui, et concupiscit rex decorum tuum. Unde et Dominus populum uineae comparans electae conqueritur se expectasse, ut faceret uuas, et fecit labruscas. Sicut autem totus eius populus uineae comparatur, sic singuli fideles uitibus et eorum genitalia propaginibus congrue conferentur. Palmes autem uitis, nisi in se praecidatur, labruscas potius quam uuas affert, et incultus remanet. Ad hanc itaque similitudinem diuinae circa nos cuturae dilgentiam praeputium signat amputatum, ex quo nos Deus excolere incipit. Quod si etiam humanae culpae in primis parentibus exordia reuoluas et dominicam in mulierem sententiam pene prolatam, cum ei uidelicet dicitur: In dolore paries filios uidebis quoque uirum participem peccati in genitali praecipue memuro recte nerl pene consortem, ut in illo uidelicet membro recte patiatur, per quod uitae praesentis exilio filios generat morituros, de paradiso se et nos pariter propria transgressione in huius uitae deiciens erumnas. Nam et mulier in partu laborans recte ex illo, quo concipit et generat, memoro patitur, et ipsam concupiscentiae uoluptatem, quam habet in conceptu, plectitur in partu, et poenam insuper soluit, quam peccando adquisiuit. Quae quoniam prior peccauit et uirum postmodum ad peccatum trasit, non incongrue in hac etiam poena ipsa praecessit. Nec tamen Deus omnino uirum ipsum punire distulit, cui statim in poena constitutum est et dictum a Domino: Maledicta terra in opere tuo. In laboribus comedes eam cunctis diebus uitae tuae. Spinas et tribulos germinabit tibi etc. At ubi opulentiam promisse terrae sumus adepti non iam spinas scilicet et tribulos germinantis, quod de poena ibi est diminutum, in circumcisione non incongrue est recompensatum. Quae tamen post ipsius terrae promissionem, antequam ipsa obtineretur, a patriarchis statim est inchoata, ut firmiorem ad posteros auctoritatem transmitteret. Haec de ratione circumcisionis in praesentiarum satis arbitror. Qui uero ex Scriptura conuincere niteris eam his tantum esse iniunctam, qui ex semine ducuntur Abrahae, non animaduertis, quod ibidem scriptum est de his etiam, qui de hac stirpe non fuerint. Cum enim Dominus praemisisset: Infans octo dierum circumcidetur in uobis, omne masculinum in generationibus uestris; tam uernaculus quam emptitius circumcidetur, statim adiecit: et quicumque non fuerit de stirpe uestra. Quod itaque Isaac solum et semen eius ad circumcisionem pertinere astruis, uide quantam habeat dissonantiam, et ex ipso quoque Abrahae facto te corrige. Ipse quoque ex dominico praecepto Ismaelem quoque secum et omnes uiros domus suae tam uernaculos quam emptitios et alienigenas pariter circumcidisse memoratur, statim, ait scriptura, in ipso die, sicut praeceperat ei Dominus, antequam adhuc Isaac natus fuisset, ut a uobis eam incepisse sciatis et tanto uobis eam quasi magis naturalem uindicetis. Nunc ergo, si placet, ipsa etiam scripture uerba ponamus, quae sunt huius modi: Tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes uernaculos domus suae, et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipso die, sicut praeceperat ei Dominus. Et iterum: Eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius. Et omnes uiri domus illius tam uernaculi quam emptitii et alienigene pariter circumcisi sunt. Quod etiam induxisti "pactum uero meum statuam ad Isaac" uolens hoc tantum de pacto circumcisionis non terrene promissionis intellegere, nihil etiam impedit, si annuatur, sicut paulo ante praemissum est, quod dicitur: Constituam pactum meum illi in fedus sempiternum et semini eius post eum. Et si enim Ismahel quoque ex praecepto Domini circumcisus sit, non tamen in eo Dominus circumcisionem statuit, in cuius posteritate non perseuerauit. Quod uero Iob gentilem in exemplum duxisti, nihil habet firmitudinis, cum eum incircumcisum esse non possis conuincere aut post institutionem circumcisionis exstitisse. Sicut enim Ismahelem ab Abraham sic Esau et Iacob et reprobos quoque filios sicut electos a patriarchis secundum praeceptum Domini constat esse circumcisos, ut hinc etiam ipsorum posteri, si qui Deo adhererent, circumcisionis exemplum sumerent, sicut et uos ipsi usque hodie seruatis, qui Ismahelem patrem uestrum imitantes anno duodecimo circumcisionem accipitis. Scimus et populum nostrum multos ex gentibus ad legem conuersos habuisse proselitos, non tam uidelicet ex parentum imitatione quam ex cognata uirtute. Quod de Iob quoque potuit accidere, quem etiam more nostro accepta Deo sacrificia tam pro filiis quam amicis uidemus obtulisse. Quod etiam obiectum est nec obseruationi totius legis remunerationem fuisse promissam nisi temporalem atque terrenam nec Dominum ad persuasionem siue commendationem legis prouide perorasse, si non legalium praeceptorum impletio uitam etiam mereatur aeternam, facile est refelli, cum ex ipsa quoque circumcisione, quam lex praecepit, Domino in perpetuum federati sumus, ut dixi. Ad quid etiam nos ex uniuersis hominum gentibus in populum peculiarem sibi elegit et legem, per quam sancti efficeremur, dedit, si praesentis tantum uitae gaudia, quae magis reprobi quam electi possident, ex superaddita legis obseruantia deberentur? Si sanctitas uobis uel quibuslibet hominibus beatam et immortalem animarum uitam adquirit, constat praecipue et hanc ex lege nobis deberi, si nos eius obseruantia sanctificat. Sanctificat autem profecto sicut et ipse Dominus nobis per Moysen loquitur dicens: Si ergo audieritis uocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra. Et uos eritis mihi in regnum sacerdotale et gens sancta. Quomodo igitur populum nos peculiarem et proprium sibi elegit et per legem sanctificat, si uos uel alios beatiores efficit? Et post aliqua, cum nos ad obedientiam legis adhortaretur, ait: Ego enim sum Deus tuus faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea. Quid autem est "faciens misericordiam in milia" nisi faciens misericordiam perfectam atque consummatam, supra quam nulla extendi possit, sicut nulla noua numerorum nomina millenarium excedunt; et alibi: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus, Deus uester. Item infra: Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum sanctus, Dominus, Deus uester. Custodite praecepta mea et facite ea. Ego, Dominus, qui sanctifico uos. Et post aliqua: Eritis sancti mei, quia sum sanctus, Dominus, et separaui uos a caeteris populis, ut essetis mei. Et iterum: Ego, Dominus, qui sanctifico uos, et eduxi de terra Aegypti, ut essem uobis in Deum. Et rursum: Si in praeceptis meis ambulaueritis, ponam tabernaculum meum in medio uestri, et non abiciet uos anima mea. Et alibi: Quis det, inquit, talem eos habere mentem, ut timeant me et custodiant uniuersa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum? Ecce aperte Dominus profitetur ex obedientia legis sempiternam remunerationem, non quae finem habet. Moyses etiam post illam, quam supra memlnisti, remunerationem terrenam his, qui legem custodiunt, adiunxit misericordiam insuper eis a Deo implendam patenter aliam nobis quam terrenam remunerationem pollicens. Cum enim praemiserit: et bene sit uobis cunctis diebus uitae uestre sicut hodie, statim adnexuit: Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius, sicut mandauit nobis. Et quibusdam interpositis, cum dixisset: Te elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis. adiecit inferius: Et scies, quia Dominus, Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his, qui custodiunt praecepta eius in mille generationes. Quam perfectam autem Dei uel proximi dilectionem, in quibus legem naturalem consistere dicis, lex ipsa praecipiat non te reor, latere. Legem quippe Moyses in nouissimo consummans ait: Et nunc, Israel, quid Dominus, Deus tuus, petit a te, nisi ut timeas Dominum, Deum tuum, et ambules in uiis eius, et diligas eum, ac seruias Domino, Deo tuo, in toto corde tuo et in tota anima tua, custodiasque mandata Domini et ceremonias eius, quas ego hodie praecipio, ut bene sit tibi. En Domini, Dei tui, caelum est et caelum celi, terra et omnia, quae in eis sunt; et cum patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amauit eos, elegitque semen eorum post eos, id est uos de cunctis populis, sicut hodie comprobatur. In tantum uero dilectionem Dei, ut perfecta sit, diligenter lex exprimit atque amplificat, ut Deum diligendum ex toto corde et ex tota anima et ex tota fortitudine nostra praecipiat. Proximum uero tamquam nos diligere iubemur, ut uidelicet amor Dei supra nos etiam extensus nulla mensura concludatur. Ipsos quoque aduenas apud nos commorantes quasi nosmet ipsos amare praecipimur, in tantumque dilectionis sinum lex ipsa laxat, ut nec ipsis inimicis uel iniuriosis desint ipsius beneficia. De quibus nunc aliqua proferamus: Si occurreris boui inimici tui aut asino erranti, reduc ei. Si uideris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed subleuabis cum eo. Peregrino molestus non eris; et ipsi peregrini tuistis in terra Aegypti. Non quaeras ultionem nec memor eris iniuriae ciuium tuorum. Si habitauerit aduena in terra uestra, et moratus fuerit inter uos, ne exprobretis ei; sed sit inter uos quasi indigena, et diligetis eum quasi uosmet ipsos; fuistis enim et uos aduene in terra Egypti. Ego, Dominus, Deus uester. Et alibi: Non deerunt pauperes in terra habitationis uestre: idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo et egeno et pauperi, qui tecum uersantur in terra. Ex his itaque perpende, obsecro, quantum extendat lex tam ad homines quam ad Deum dilectionis affectum, ut tuam etiam legem, quam naturalem appellas, in nostra concludi recognoscas; ut, si alia quoque cessarent praecepta, haec, quae perfecte dilectionis sunt, nobis etiam sicut et uobis ad saluationem sufficerent. Quibus et priores patres nostros saluari non denegatis, ut tanto magis nobis saluationis securitas relinquatur, quanto superaddita caetera legis praecepta arciorem nobis uitam instituerint. Quae quidem additio non tam ad sanctorum morum religionem quam ad eam tutius muniendam mihi pertinere uidetur. Ad omnem quippe animi uirtutem uera Dei et hominum dilectio sufficit. Et si desint opera, tamen bona ac perfecta uoluntas merito suo nequaquam minuitur. Sed sicut loco nos Dominus ab infidelibus separare uoluit, ne per ipsos scilicet corrumperemur, ita et operum ritibus, ut dixi, faciendum esse decreuit. Cum ergo dilectionis perfectio ad beatitudinem ueram promerendam sufficiat, profecto arcioris uitae superaddita praecepta uel in hac uita saltem aliquid insuper obtinere debuerunt, ut terreni quoque beneficii solatio alacriores et securiores in Deum efficeremur; et cum augerentur erga nos eius dona, cresceret in eum deuotio nostra, et infidelium populus externus, qui haec uideret, commodis nostris ad cultum Dei facilius inuitaretur. Quod uero Dominus in remuneratione legis sepius uel apertius terrena beneficia quam aeterna commemorare uidetur, maxime propter carnalem adhuc rebellemque populum, quem de opulentia Aegypti, super qua iugiter murmurabant, ad asperimam solitudinem educebat, factum esse intelligas. Superfluum quoque id in promissione comrnemorarc uidebatur de aeterna scilicet beatitudine, quam etiam sine legis traditione priores antea constabat adep:es esse. Denique quanta legis sit perfectio hoc uno collige fine, de quo in nouissimis Moyses his scribit uerbis: Et nunc, Israel, audi praecepta et iudicia, quae ego doceam te et caetera. Non addetis ad uerbum, quod loquor uobis, neque auferetis ex eo. Et rursum: Quod praecipio tibi hoc tantum facito Domino, nec addas quicquam nec minuas. Perfectum quippe est, cui nihil addendum est. Aut si quid perfectionis deesset, mala haec esset prohibitio, que, quod deest, prohibet et beatitudinis iter nobis obstruit. Quid etiam ad purificationem uel emundationem nostram atque indulgentiam peccatorum les aliqua in sacrificiis uel caeteris obseruationibus fieri iubet, si hoc ad ueram beatitudinem nihil attineat? Nihil quippe illos excludit a uera beatitudine, quibus peccata dimittuntur. Alioquin nec uobis illa esset speranda. Cur etiam peccata nobis per legem interdicit, nisi ut nobis illud reseruet, quod peccata, si desint, conferunt, si adsint, praepediunt? PHILOSOPHUS: Miror te legis peritum tam inconsiderate loqui, ut adeo circumcisionem extollas, ne mentiri uerearis dicendo scilicet post circumcisionem tantum et non antea Deum appellari hominum et eorum tantum, qui circumcisi iam fuerint, ueluti cum ipse Deus Abraham et Isaac et Iacob appellatur. Unde te aperte ipsa legis scriptura reprehendit, Noe antea longe dicente: Benedictus Dominus, Deus Sem, sit Canaan seruus eius. Ecce et enim Noe Deum Sem nominat. Unde et cum dicitur Deus Abraham, Deus Isaac siue Iacob, non incongrue addi solet et Deus patrum nostrorum. Quod si etiam diuina beneficia penses, ex quibus uos maxime gloriamini tamquam eius populus peculiaris, uide, quia Enoch in paradisum felicius translatus est quam uos in terram Canaan introducti; et hoc ille meruisse refertur, cum uidelicet dicitur: Ambulauitque Enoch cum Deo, et non apparuit, quia tulit eum Deus. Vos autem illud obtinuisse meritis omnino Moyses denegat dicens: Nec dicas in corde tuo, cum deleuerit eos Dominus: Propter iustitiam meam introduxit me, ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istae deletae sint nationes, ut compleret uerbum suum, quod pollicitus est patribus tuis. Scito igitur, quod non propter iustitias tuas dederit Dominus tibi hanc terram optimam, cum durissimae ceruicis sis populus. Noe uero propter iustitiam suam uniuersis hominibus praeter domum suam subuersis uniuersorum, quae in terra uel in mari sunt, constitutus est dominus, et omnia ei in esum praeter sanguinem concessa sunt, ut iuxta Dei beneficia terrena, quae uos desiderastis, tanto priorum fidelium uita fuerit felicior quanto liberior et uniuersis terrene habitationis dominans creaturis. Quanto autem illa Noe et suorum uita liberior extitit quam uestra, nondum uidelicet iugo legis uestre oppressa, tanto et nostra liberior est, illa antiquior uita, quam nullis exterioribus dirae legis operibus constringi potestis conuincere. Quae quidem ab ipso Noe inchoantes, cui de abstinentia sanguinis prior lex instituta est, diligenter consideremus. Noui tamen legis quaedam praecepta usque etiam ad alienigenas extendi, scilicet illos tantum, quos uernaculos uel seruos haberetis uel qui intra portas uestras uel in terra uestra uobiscum habitarent. Quos quidem in pluribus locis scriptura diligenter determinat, et quos tu ipse superius ex ipso legis praecepto tamquam indigenas misericorditer tractandos esse ostendisti. Quos et uobis in piuribus obseruantiis lex aggregat atque a caeteris peregrinis aduenis aperte distinguit. Unde cum ait quodam loco: Anno septimo facies remissionem, quae hoc ordine celebratur, cui debetur aliquid ab amico uel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini. A peregrino et aduena exiges, aperte docet peregrinum et aduenam non tam misericorditer tractandum esse sicut indigenam. Hunc quoque peregrinum supra intellexerat, ubi ait: Omne quod mundum est, comedite. Quicquid morticinum est, nemo uescatur ex eo; peregrino, qui intra portas tuas est, da, ut comedat, aut uende ei, quia tu populus sanctus Domini, Dei tui, es. Longe namque antea in alio libro, aduenam etiam, qui intra uos habitando non transeundo peregrinatur sicut ea, quae ibi proxima praemittuntur, insinuat a morticino comedendo, sicut uos inhibuit, dicens: Anima, quae comederit morticinum uel captum a bestia tam de indigenis quam et de aduenis, lauabit uestimenta sua et se ipsum aqua et contaminatus erit usque ad uesperum; et hoc ordine mundus fiet. Quod si non lauerit uestimenta sua et corpus, portabit iniquitatem suam. Quem uero uno loco peregrinum et aduenam dicit, quandoque alibi nominat alienum, ueluti cum dicitur: Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem, sed alieno. De his autem aduenis, qui peregrinantur inter uos, non sos inter eos, alio loco scriptum est, cum dicitur: Homo quilibet de domo Israel et de aduenis, qui peregrinantur inter uos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et dispergam eum de populo suo. Nullo quippe legis praecepto alium aduenam comprehendi uideris, nisi qui apud uos habitat; ac per hoc subiacet uestro dominio et discipline. Unde diuina nobis prouidente gratia, quae uobis omnino omnem terrae possessionem abstulit, ut nullus uidelicet apud uos, sed uos apud omnes peregrinemini, nullis nos legittimis uestris sciatis obnoxios. Quod uero praecepto circumcisionis et exemplo Abrahae nos ad circumcisionem urgere niteris, ut eos quoque legis sacramento includas, quibus tamen nullatenus legem esse datam concedis aut etiam promissionem terrae fieri, quae in pacto circumcisionis statuitur, uide quam sit inualidum, quod obicis. Cum enim praemisisset Dominus, circumcidetur ex uobis omne masculinum, atque adiecisset: omne masculinum in generationibus uestris tam uernaculus quam emptitius et quicumque non fuerit de stirpe uestra; profecto per hoc, quod ait "ex uobis" non tantum Abraham et posteros eius comprehendit, sed insuper eos, quicumque ad familiam et possessionem eorum pertinent, ut eis uidelicet imperare possent et ad circumcisionem cogere. Unde etiam postquam dixit "es uobis", et postea subdidit: in generationibus uestris tam uernaculus quam emptitius, et deinde adiecit: et quicumque non fuerit de stirpe uestra; per hoc, quod dixit: in generationibus uestris et quicumque non erit de stirpe uestra, diligenter expressit, quod superius comprehenderat, cum dixit "ex uobis", non solum uidelicet suorum generationes posteriorum, sed etiam familiam, quam possident alienigenarum. Qui etiam sententiam dicendo: eritque pactum meum in carne uestra, sicut dixit generaliter in carne uestra, sicut antea dixerat "in uobis". Alioquin multum incongrue esset promissum quasi non pactum Dei in carne ipsorum apparere, nisi et aduene sicut et caeteri circumciderentur. Unde et per hoc, quod dicitur "in carne uestra", ipsos quoque aduenas comprehendi constat. Illud quoque quod nouissime additum sententiam consummat: masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit, quomodo ad praemissa, quibus et aduene iam sunt comprehensi, refertur, nisi et cum aduenis pactum suum sit, saltem cum dicitur: circumcidetur ex uobis et caetera. Quod uero aeternam quoque animarum beatitudinem ex legittimis uestris uobis esse promissam astruere laboras, uilissime coniecture esse ex ipsa lege potest ostendi. Per hoc quippe, quod dicitur cum federe sempiterno uel in fedus aeternum eos, qui ex praecepto Dei circumcidentur, ei in perpetuum ita federatos intelligis, ut nec in futuro ab eius gratia disiungantur. Unde et Ismaelem seu Esau uel plerosque reprobos nullatenus ambigendum est esse saluandos. Miror etiam, quod non attendis aeternum siue sempiternum frequenter in lege sic accipi, ut uitae praesentis perseuerantiam non excedat. Unde etiam ipso pacto circumcisionis cum praemittitur: daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae et omnem terram Canaan in possessionem aeternam, non credo te adeo delirare, ut aeternitatis uocabulo uitae quoque futurae beatitudinem includas, de qua hic superfluum est quicquam praecipere. Saepe etiam, sicut nosti, in ipsis legis operibus, quae in hac tantum uita celebrabantur, lex adiungere solet, legittimum sempiternum erit uobis in cunctis generationibus et habitationibus uestris. Sic enim, ut ex pluribus aliquod afferamus exemplum, de celebranda festiuitate tabernaculorum adiecit. Cum enim praemisisset: Sumetisque uobis die primo fructus arboris pulcherrime spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente, et letamini coram Domino, Deo uestro; celebrabitisque solemnitatem eius septem diebus per annum, statim adiunxit: legitimum sempiternum erit in generationibus uestris. Qui etiam celebrationem sabbati septimo die quodam loco instituens ait: Pactum est sempiternum inter me et filios Israel signumque perpetuum. Sed et cum ait Dominus de hebraeo seruo, qui non uult egredi liber, quod erit seruus in saeculum, tempus tantum uitae eius comprehendit. Non enim hebraei serui secundum legem transmittlintur ad posteros, sicut illi, qui de nationibus assumpti sunt. Unde scriptum est: Seruus et ancilla sint uobis de nationibus, qui in circuitu uestro sunt et de aduenis? qui peregrinantur apud uos uel qui ex his nati fuerint in terra uestra, hos habebitis famulos; et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum; fratres autem uestros filios Israel nec opprimatis per potentiam. Sufficiebat quippe Domino in remuneratione tam carnalis populi, qui non nisi terrena sciebat, eam ad tempus uitae tantum praesentis accommodare. Quod uero perfectionem legis commendans asseruisti, ea tantum, quae Moyses praecepit, esse facienda. Miror, quod oblitus sis, te quidem superius astruxisse, laudabiliter multa praeceptis ex gratia superaddi. Quod omnibus esse uerissimum patet. Unde et uos nonnullas primas traditiones post legem accepistis, quas utilissimas iudicatis, ueluti cum exemplo Danielis cibos regios et uinum respuentis, ne in eis scilicet contaminaretur, uos quoque a nostro abstinetis uino. Sed et Rechabite praecepto Ionadab, patris sui, uino in perpetuum abstinentes tam praecepta Moysi quam omnes patrum uestrorum traditiones supergressi sunt. Ad quos etiam Ieremias a Domino missus, ut uinum biberent, non est ab eis exauditus. Unde in tantum uoce Domini eorum obedientia commendatur, ut eis promitteret dicens: Pro eo, quod obedistis praecepto Ionadab, patris uestri, et custodistis omnia mandata eius, non deficiet uir de stirpe Ionadab, filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus. Numquid et rex Ezechias confringendo serpentem eneum legis transgressor extitit, uidelicet eo laudabiliter destructo sine praecepto, quod utiliter factum fuerat ex praecepto. Dauid etiam cum psalmos ad honorem Dei composuit; uel archam Domini solemniter in Ierusalem adduxit; uel Salomon templum Domini construit atque dedicauit, id profecto egerunt, quod nequaquam Moyses praeceperat. Omnes quoque prophetiae absque praecepto Moysi conscriptae sunt et legis sibi tradite; et innumera post Moysen a sanctis patris uel ex praecepto Domini uel pro manifesta utilitate sunt acta, quae nequaquam in praeceptis Moysi continentur. Non enim in his, quae manifestam habent utilitatem, praecepta Domini sunt exspectanda, nec peccatum est facere, quod non est praeceptum, sed facere contra praeceptum. Alioquin nec diem unam praesentis uitae possetis transigere nec domesticam curam uno die peragere, cum multa nos agere opus sit: uel emendo uel negotiando uel de hoc loco ad illum transeundo uel denique comedendo siue dormiendo, quae non habentur in praecepto. Praeterea quis non uideat, si plus uel minus, quam Moyses praecepit, non sit faciendum, omnes, qui legem custodiunt, aequalis esse meriti nec inter eos alterum altero meliorem existere, quorum merita non possunt inequalia esse. Patet igitur ex praemissis, quod nullo modo perfectionem legis est ab eis exauditus. Unde in tantum uoce Domini eorum obedientia commendatur, ut eis promitteret dicens: Pro eo, quod obedistis praecepto Ionadab, patris uestri, et custodistis omnia mandata eius, non deficiet uir de stirpe Ionadab, filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus. Numquid et rex Ezechias confringendo serpentem eneum legis transgressor extitit, uidelicet eo laudabiliter destructo sine praecepto, quod utiliter factum fuerat ex praecepto. Dauid etiam cum psalmos ad honorem Dei composuit; uel archam Domini solemniter in Ierusalem adduxit; uel Salomon templum Domini construit atque dedicauit, id profecto egerunt, quod nequaquam Moyses praeceperat. Omnes quoque prophetiae absque praecepto Moysi conscripte sunt et legis sibi tradite; et innumera post Moysen a sanctis patris uel ex praecepto Domini uel pro manifesta utilitate sunt acta, quae nequaquam in praeceptis Moysi continentur. Non enim in his, quae manifestam habent utilitatem, praecepta Domini sunt exspectanda, nec peccatum est facere, quod non est praeceptum, sed facere contra praeceptum. Alioquin nec diem unam praesentis uitae possetis transigere nec domesticam curam uno die peragere, cum multa nos agere opus sit: uel emendo uel negotiando uel de hoc loco ad illum transeundo uel denique comedendo siue dormiendo, quae non habentur in praecepto. Praeterea quis non uideat, si plus uel minus, quam Moyses praecepit, non sit faciendum, omnes, qui legem custodiunt, aequalis esse meriti nec inter eos alterum altero meliorem existere, quorum merita non possunt inequalia esse. Patet igitur ex praemissis, quod nullo modo perfectionem legis per hoc potes commendare, quod intelligis contra legem agi, si quid, quod in ea praeceptum non sit, superaddatur. Nec te satis Dominum excusare agnoscas, quod, cum legis obedientiam suaderet, id, ut dixi, quod maximum est, in eius remunerationem praetermisit, si ad illud etiam promerendum eam sufficere iudicauerit. Quod uero spiritale bonum peccatorum purificatione per sacrificia uel quaelibet legis opera exteriora consequi confiditis, miror, si, ut ipse professus ex et manifesta ueritas habet, uestra Dei et proximi dilectio ad iustificationem sanctitatis sufficiat. Neque enim sine istis quicquam illa proderit, quantum ad animae salutem pertineat, nec dubium est, cum ista quemlibet iustum efficerint, iam non in eo reatu peccati esse, ut spiritali egeat purificatione. Unde et de peccatore penitente scriptum habetis: Sacrificium Deo spiritus contribulatus etc. Et rursum: Dixi: confitebor aduersum me iniustitiam meam, et tu remisisti impietatem peccatis mei. Ecce quomodo sacrificium hoc contriti cordis ille commendat, qui illud exterius omnino alibi reprobat ex persona Domini dicens: Audi, populus, et loquar; Israel, non accipiam de domo tua uitulos neque de gregibus tuis hircos. Si esuriero, non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo sacrificium laudis, et redde altissimo uota tua. Et inuoca me in die tribulationis, et eruam te et honorificabis me. Cordis sacrificium, non animalium esurit Dominus, et illo reficitur, et cum istud inuenit, illud non quaerit, et cum istud non inuenit, illud omnino superfluit; quantum inquam ad animae iustificationem, non ad legalium penarum circuitionem, secundum quas tamen peccata uobis condonari dicuntur. Lex quippe uestra, quae tantum in hac uita uel impletionis uel transgressionis suae persoluit merita et hic solummodo in utroque remunerationem habet, sic ad hanc uitam corporalem accommodat cuncta, ut nihil secundum animam mundum uel immuni dum censeat nec purificationes aliquas ad immunditias animarum, quas proprie peccata nominamus, ipsa referat. Unde et similiter cibos mundos uel immundos nominat sicut et homines, lectos etiam, sedes et totam suppellectilem domus seu etiam uestes et pleraque alia inanimata immunda seu polluta frequenter appellat. Quod si immunditias hominum, quorum purificationes institute sunt his, qui inquinantur peccatis, connumeres, numquid feminam post partum per sacrificium mundatam ex hoc ipso, quod peperit, peccatum incurrisse iudicas, cum illam potius maledictam censeatis, quae non reliquaerit semen in Israel? Quod etiam peccatum uir, qui patitur fluxum seminis, ex hoc contrahit? Quem tamen adeo abhominabilem censet lex, ut lectus, in quo dormierit, immundus sit, et ubicumque sederit. Vas etiam fictile, quod contingerit, confringetur, ligneum uero lauetur. Si quis hominum tetigerit lectum eius uel sederit, ubi ille sederat, lauabit uestimenta sua, et ipse etiam lautus aqua immundus erit usque ad uesperam. Mulier quoque, cum naturaiiter accidentem menstruorum patitur fluxum, adeo immunda censetur, ut id quoque, in quo dormierit uel sederit, in tantum polluatur, ut suo tactu quaelibet polluat, sicut et de uiro patiente fluxum seminis supra dictum est. Quid uero haec, obsecro, ad inquinationem animae, ut lectus uidelicet cuiusquam contactus etiam polluatur? Quae sunt iste, oro, immunditiae uel pollutiones; Certe ille, quae et ciborum, ut sicut illi uobis uitandi sunt in esu sic ista in tactu et sicut illa immunda, quia non edenda sic ista immunda uel polluta, quia non tangenda; et qui ea tangunt, etiam si compulsi uel ignorantes id faciunt, immundi similiter decernuntur, quia in familiaritate conuersationis uitandi usque ad praefixum purificationis terminum. Quae uero manifesta sunt peccata, sicut homicidium uel adulterium et similia, morte potius multantur, quam sacrificiis expiantur. Nec eis talium purificationum indulgetur remedium, quibus saluari, qui ea commiserunt, ualeant. Ex quo magis has purificationes ad quandam uitae praesentis honestatem quam ad animae salutem intelligas accommodari. Et cum talium peccata condonari dicuntur, poenas illas corporales, quae pro ipsis institute sunt, his, qui a conuersione communi separantur, relaxari constat. Numquid enim et aliud intelligendum est peccatum condonari, quam poenam ei debitam relaxari, siue illa sit corporalis siue perpetua? Anime uero reatus sicut uoluntate ipsius committitur, per eius cor contritum ac ueram penitentiae conpunctionem statim ita condonatur, ut ulterius pro ipso nullatenus damnatur, sicut dictum est: Dixi: confitebor aduersum me. Postquam enim peccator penitens apud se constituit se ipsum inde per confessionem accusare, iam in hoc ipso, quod culpa peruerse uoluntatis, per quam deliquaerat, caret reatu, admittit, et poena eius perpetua condonatur; etsi adhuc temporalis ad correctionem seruetur, sicut idem alibi commemorat uester propheta dicens: Castigans castigauit me Dominus, et morti non tradidit me. Haec me super animae meae salutem inquirendo de fide tua seu fide mea consuluisse te satis arbitror. In qua quidem nostrae consultationis collatione id actum esse perpendo, ut nec auctoritate legis tue, et si eam a Deo datam esse recipias, cognoscere possis ad eius sarcinam me debere submittere, tamquam illi, quam nobis exemplo sui Iob praescribit, legi quicquam necessarium sit addi aut illi morum discipline, quam de uirtutibus ad beatitudinem sufficientibus posteris philosophi nostri reliquaerunt. De quo nunc superest praesentis iudicis sententiam audire, uel quod mihi superest nostrae inquisitionis operam ad Christianum transferre. IUDEX: Asserunt ambo nostri iudicii sententiam excipere. Ego uero cupidus discendi magis quam iudicandi, omnium prius rationes me uelle audire respondeo, ut tanto essem discretior in iudicando, quanto sapientior fierem audiendo, iuxta illud, quod supra memini, secundum summi sapientis prouerbium: audiens sapiens sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. In quo omnes pariter assenserunt, eodem accensi desiderio discendi. PHILOSOPHUS: Te nunc igitur, Christiane, alloquor, ut et tu inquisitioni meae secundum propositi nostri conditionem respondeas. Cuius quidem lex tanto debet esse perfectior et remuneratione potior eiusque doctrina rationabilior, quanto ipsa est posterior. Frustra quippe populo priores leges scriberentur, si quid ad doctrine perfectionem eis non adderetur. Quod quidam nostro rum in secundo Retho rice diligenter considerans, cum de contrariis legibus causam formaret, attendendum esse praecepit, utra lex posterius lata sit. Nam postrema queque, inquit, grauissima est. CHRISTIANUS: Miror te ab his, quae in exordio professus es, ita impudenter dissonare. Cum enim praemisisses te inquisitionibus tuis reperisse Iudeos stultos, Christianos insanos, postmodum dixeris te non ad concertationem contendere, sed ad inquirendam ueritatem conferre, qua ratione nunc ab his, quos etiam insanos reperisti, tandem ueritatis doctrinam expectes. Numquid iam post inquisitiones tuas eorum insaniam arbitraris cessare, ut iam ad eruditionem tuam possint sufficere? Certe si Christianae fidei sectam arbitraris insaniam et eos, qui hanc sectantur, deputas insanos, uide tu Philosophus, de summis illis Graecorum philosophis quid aestimandum sit, qui illa rudi et inculta uirorum simplicium praedicatione, id est apostolorum, omnes ad hanc conuersi facti sunt insanissimi. In tantum uero apud Graecos haec nostra, ut dicis, insania radicata est et confirmata, ut ibi tam euangelica quam apostolica doctrina conscripta ac postmodum magna concilia celebrata omnem inde mundum repleuerit et uniuersas hereses represserit. PHILOSOPHUS: Nonnunquam conuiciis et improperiis facilius homines prouocantur, quam supplicationibus et obsecrationibus flectuntur; et qui sic prouocantur, studiosius satagunt de pugna, quam qui orantur, mouentur ex gratia. CHRISTIANUS: Ignoscendum tibi est, si hac intentione id egisti. Nunc uero ne pugnam hanc ex defidentia deferre uidear; tam mihi quam tibi orandum est, ut quid tibi quaerendum, quid mihi respondendum sit, ipse nobis Dominus inspiret, qui uult omnes homines saluos fieri et ad cognitionem sui uenire. PHILOSOPHUS: Amen. CHRISTIANUS: Fiat, fiat! Nunc igitur, si placet, cum ad perfectionem nostrae legis tam euangelice scilicet quam apostolicae doctrinae sis exors, hanc primum inspiciamus et cum caeteris conferamus omnibus doctrinis, ut si hanc in illis, quae iustificant, praeceptis uel exortationibus perfectiorum uideris, eam sicut oportet magis eligas. Quod et supra memorat rhetor uester de contrariis, ut dixisti, legibus agens consulit dicens: Si leges due aut plures seruari non possint, quia discrepant inter se, ea maxime conseruanda putetur, quae ad maxim as res pertinere uidetur. PHILOSOPHUS: Nihil hoc consilio probabilius et nihil stultius, quam ab antiquis ad nouas recedere leges nisi doctrina potiores. Quas uidelicet nouas leges, qui composuerunt, tanto eas cautius ac perfectius scribere potuerunt, quanto iam priorum legum disciplina et ipsa necessariarum rerum experientia instructi facile, quae deerant, ex proprio addere potuerunt ingenio, sicut etiam in caeteris contingit philosophiae disciplinis. Tunc autem de perfectione posteriorum scriptorum maxime est confidendum, si moderni scriptores equare ingeniis antiquos potuerint. Sed quid, si forte ipsos etiam longe transcendant, sperandum est? Quod profecto de legislatore uidelicet Christo, quem ipsam Dei sapientiam dicitis, nequaquam dubitatis. De quo etiam Iob nostrum antea cecinisse asseritis: Ecce Deus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus. Cuius et apostolus uester praeferens doctrinam et prime legis imperfectionem manifeste profitens ait: Multifariae multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis nouissime diebus istis locutus est nobis in filio et caetera. Et iterum idem infra de ueteris et nouae legis discretione iudicans: Reprobatio, inquit, fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem; nihil enim ad perfectum adduxit lex, introductio uero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. CHRISTIANUS: Certe, ut uideo, non te ignorantia fidei nostrae, sed magis tuae infidelitatis obstinatio damnat. Qui et nostrae legis perfectionem ex scriptis ipsius didicisti et adhuc, quod sequaris, inquiris, quasi perfectum ibi et omnibus aliis excellentius non habeas documentum uirtutum, quas ad beatitudinem sufficere nullatenus dubitas. De qua quidem perfectione, quae deerant, ueteri suo complente, cum ipse Dominus nouum traderet testamentum, statim exorsus discipulis ait: Nisi habundauerit iustitia uestra etc. Et statim per singula nouae legis habundantiam prosecutus, quae morali deerant perfectioni, diligenter expressit et ueram ethicam consummauit. In cuius quidem comparatione, quicquid tam ab antiquis patribus quam prophetis de disciplina morum ac discretione uirtutum traditum fuerat, nihil esse facile conuincetur, si diligentur haec conferamus cum prioribus. PHILOSOPHUS: Harum me, ut nosti, collationum tantummodo desiderium huc adduxit, et hac nos omnes intentione congregati sumus. CHRISTIANUS: Nunc profecto, quantum percipio, ad omnium disciplinarum finem et consummationem proficiscimur. Quam quidem uos ethicam, id est moralem, nos diuinitatem nominare consueuimus. Nos illam uidelicet ex eo, ad quod comprehendendum tenditur, id est Deum, sic nuncupantes uos ex illis, per quae illuc peruenitur, hoc est moribus bonis, quas uirtutes uocatis. PHILOSOPHUS: Assentio, quod clarum est, et nouam nuncupationem nominis uestri non mediocriter approbo. Quia enim ad quod peruenitur his, per quae uenitur, dignius aestimatis et peruenisse felicius quam uenire; hoc uestri nominis insigniorum est nuncupatio et ex origine proprio diuinationis lectorem plurimum alliciens. Quae, si ita ex documento sicut ex uocabulo praemineat, nullam ei disciplinam comparandam censeo. Nunc igitur, si placet, praefinire te uolumus, in quo uere ethicae summa consistat, et quid ex hac spectandum sit nobis disciplina et quo, cum peruentum fuerit, eius sit intentio consummata. CHRISTIANUS: Huius, ut arbitror, discipline in hoc tota colligitur summa, ut, quo summum bonum sit et qua illuc uia nobis sit perueniendum, aperiat. PHILOSOPHUS: Placet utique uehementer tam paucis uerbis tante rei summam exprimi et totius ethicae tam diligenter intentionem comprehendi. Quae quidem intentionis uerba ita in se statim rapiunt auditorem et huius discipline studium commendant, ut in eius comparatione omnium artium uilescant doctrine. Quo enim summum bonum caeteris omnibus est excellentius, in cuius fruitione uera consistit beatitudo, constat procul dubio eius doctrina caeteras tam utilitate quam dignitate longe praecedere. Longe quippe aliarum studia infra summum bonum remanent nec beatitudinis contingunt eminentiam, nec ullus in eis fructus apparet, nisi quantum huic summe deseruiunt philosophiae, tamquam circa dominam occupate pedisseque. Quid enim ad studium grammaticae uel dialecticae seu caeterarum artium de uera hominis beatitudine uestiganda? Longe omnes inferius ab hac eminentia iacent nec ad tantum se attollere ualent fastigium. Sed quaedam genera locutionum tradunt uel rerum aliquas exercent naturas quasi quosdam gradus ad hanc celsitudinem parantes, cum de ipsa nobis disserendum et per aliquas rerum naturas in exemplum uel similitudinem fuerit afferendum, ut per illas ad istam quasi quodam pedissequarum ducatu pertingamus ad dominam in illis quidem progressionis nostrae transitum habentes, in hac requiem et nostrae fatigationis finem adepti. CHRISTIANUS: Gaudeo te huius philosophiae excellentiam tam diligenter attigisse et a caeteris distinxisse, ex quo te in eius studio maxime occupatum intelligo. PHILOSOPHUS: Recte inquam occupatum. Haec quippe sola est legis naturalis disciplina, quae praeceptis intenta moralibus tanto amplius philosophis congruit, quanto magis eos hac lege uti et rationibus constat inherere, sicut ille uester doctor meminit: Nam et Iudei, inquit, signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt. Iudei quippe tantum, quod animales sunt ac sensuales, nulla inbuti philosophia, qua rationes discutere queant, solis exteriorum operum miraculis mouentur ad fidem; quasi haec facere solius Dei sit et nulla in eis demonum illusio fieri possit. Quod quam sit stultum recipere, et magi eos in Egypto docuerunt et uos Christus praecipue instruxit, qui de pseudoprophetis antichristi praemonens eos in seductione hominum tanta operari miracula testatur, ut in errorem, inquit, ducantur, si fieri potest, etiam electi. Quasi ergo haec signa quaerere stultitia sit, e contrario per adiunctum praedictus meminit Apostolus, cum adiecit: et Graeci sapientiam quaerunt; hoc est: rationes a praedicatoribus exigunt, quae sunt certa sapientiae instrumenta. Unde maxime uestra, id est Christiana, praedicatio commendatur, quod eos ad fidem conuertere potuit, qui rationibus plurimum nitebantur et habundabant, omnium uidelicet liberalium artium studiis inbuti, rationibus armati. Quorum quidem ipsi non solum inquisitores, uerum etiam inuentores exstiterunt et ex eorum fontibus in uniuersum mundum riuuli manauerunt. Ex quo praecipue et nunc de uestra confidimus disciplina, ut quo iam amplius solidata conualuit, in conflictu rationum plurimum possit. CHRISTIANUS: Immo post tantorum conuersionem philosophorum nec tibi nec posteris de fide nostra ambigere licet, nec iam tali conflictu opus esse uidetur, cur enim in saecularibus disciplinis eorum omnia credatis auctoritati et non eorum exemplis ad fidem moueamini dicentes cum Propheta: Neque meliores sumus quam patres nostri. PHILOSOPHUS: Nec eorum auctoritati ita concedimus, ut dicta ipsorum ratione non discutiamus, antequam approbemus. Alioquin philosophari desisteremus, si uidelicet rationum inquisitione postposita locis auctoritatis, qui inartificiales indicantur et a re ipsa omnino disiuncti sunt in opinione potius quam in ueritate consistentes, plurimum uteremur; nec ipsos maiores nostros ad fidei uestre confessionem tam ratione ductos quam ui tractos esse crederemus; sicut et uestre consentiunt historiae. Ante imperatorum quippe uel principum ad fidem uestram per miracula, ut dicitis, conuersionem paucos sapientum uel nullos uestra purificatio adquisiuit, quamuis tunc facile a patentissimis idolatriae erroribus gentes possent auelli et in quemcumque unius Dei cultum transferri. Unde et prouide Paulus uester inuectionis suae in Athenienses occasionem sumens sic exorsus ait: Viri Athenienses, per omnia uos superstitiosos esse uideo etc. Iam tunc enim legis naturalis et diuini cultus scientia euanuerat, et errantium multitudo paucitatem sapientum omnino deleuerat uel oppresserat, atque ut ex nostra loquamur conscientia et praedicationis Christianae non modicum approbemus fructum, per hanc maxime idolatriam in mundo non ambigimus deletam tunc fuisse. CHRISTIANUS: Adiunge et quod patet et legem naturalem suscita tam esse et perfectam morum disciplinam, qua uos, ut dicitis, sola nitimini et ad saluandum sufficere creditis, nonnisi ab ipso traditam fuisse, a quo tamquam uera sophia, id est sapientia Dei, quicumque instructi ueri sunt, dicendi sunt philosophi. PHILOSOPHUS: Atque utinam, ut dicis, sic conuincere possis, ut ab ipsa, ut dicitis, suprema sapientia, quam graece logon, latine uerbum Dei uocatis, uos uere logicos et uerborum rationibus exhibeatis esse armatos! Nec illud Gregorii uestri commune me miserorum refugium praetendere praesumatis: Fides, inquit, non habet meritum, cui ratio humana praebet experimentum. Quia enim apud uos fidem, quam astruunt, disserere non sufficiunt, statim ad suae imperitiae solatium hoc gregorianum assumunt. Quod quidem iuxta eorum opinionem quid aliud agit, nisi ut quibuslibet fidei praedicationibus aeque stultis sicut et sanis acquiescamus. Si enim fides ratione minime sit discutienda, ne meritum amittat, nec, quid credi oporteat, animi iudicio sit discutiendum, sed statim his, quae praedicantur, assentiendum, quoscumque errores praedicatio seminet, suscipere nihil refert, quia nihil licet ratione refellere, ubi rationem non licet adhibere. Dicat idolatra de lapide uel ligno uel qualibet creatura: hic est Deus uerus, creator caeli et terrae; uel quamlibet patentem abominationem praedicet, quis eum ualebit refellere, si de fide nihil sit discutiendum ratione? Statim arguenti se et maxime Christiano id, quod praemissum est, obiciet: fides non habet meritum et caetera. Statim Christianus ex ipsa sua defensione confundetur dicens eius penitus rationes in talibus audiendas non esse, ubi eas ipse penitus induci prohibet nec eum aliquem rationibus de fide recte impugnare, qui se impugnare minime permittat. CHRISTIANUS: Ut ait ille maximus sapientum: Sunt uiae hominis, quae uidentur recte, nouissima autem eius deducunt ad mortem. Sic et plerumque rationes uidentur, hoc est rationabiliter et conuenienter aliqua dici, cum minime ita sit. PHILOSOPHUS: Quid et de ipsis, quae pro auctoritatibus habentur? Nonne in ipsis plurimum erratur? Alioquin non essent tot fidei sectae diuersae, si eisdem omnes auctoritatibus uterentur. Sed prout quisque propria ratione deliberat, singuli, quas sectantur auctoritates, eligunt. Alioquin indifferenter omnium scripturarum sententiae essent suscipiende, nisi ratio, quae naturaliter prior eis est, de ipsis prius haberet iudicare. Nam et ipsi, qui scripserunt non nisi ex ratione, qua eorum habundare uidentur sententiae, auctoritatem hoc est credendi statim eis meruerunt dignitatem. Adeo autem ipsorum quoque iudicio auctoritati ratio praeponitur, ut sicut uester quoque meminit Antonius: Cum humanae rationis sensus inuentor fuerit litterarum, cui sensus est incolumis, ei minime necessariae sint litterae. Quae in omni philosophica disputatione ita nouissimum aut nullum obtinere censetur locum, ut ea, quae a rei iudicio, id est ab auctoritate, ducuntur argumenta, eos omnino inducere pudeat, qui de propriis uiribus confidentes alienae opis refugium dedignantur. Unde bene philosophi talium argumentorum locos, cum ad eos orator magis quam philosophus confugere cogitur, omnino extrinsecos et a re disiunctos et omni uirtute destitutos iudicauerunt, utpote in opinione potius quam in ueritate consistentes et nullo ingenii artificio ad suorum inuentionem argumentorum agentes, cum is, qui ea inducit, non suis, sed alienis utatur uerb is. Unde et Boetius uester tam themistianam quam tullianam locorum diuisionem in Topicis suis complectens: A rei iudicio, inquit, quae sunt argumenta, quasi testimonium praebent, et sunt inartificiales loci, atque omnino disiuncti nec rem potius quam opinionem iudiciumque sectantes. Rursus idem de eodem loco secundum Tullium: Restat is locus, ait, quem extrinsecus dixit assumi. Hic iudicio nititur et auctoritate et totus probabilis est nihil continens necessarium. Et post aliqua: Hic uero locus extrinsecus dicitur esse constitutus, quoniam non de his, qui praedicati uel subiecti sunt, terminus sumitur, sed ab extrinsecus posito iudicio uenit. Hinc etiam inartificialis et expers, ait, uocatur, quoniam hinc non sibi ipse conficit argumentum orator, sed praeparatis positisque utitur testimoniis. Quod uero dixisti in rationibus quoque discernendis siue cognoscendis nonnunquam errari, uerum utique est atque liquidum. Sed hoc eis accidit hominibus, qui rationalis peritia philosophiae et argumentorum carent discretione; quales se Iudei profitentur esse, qui pro argumentis signa requirunt, et quicumque suum in dictis alterius praesidium ponunt; tamquam de auctoritate uel scripto absentis facilius iudicetur, quam de ratione uel sententia praesentis et sensus illius melius quam istius possit inquiri. Cum uero, quantum ualemus, de nostra solliciti salute Deum inquirimus, eius utique supplet gratia, quod nostra non sufficit opera, et uolentes adiuuat, ut possint, qui hoc ipsum etiam inspirat, ut uelint. Et qui saepe inuitos trahit, uolentes non reicit et nitenti porrigit dexteram, cuius arguere non potest negligentiam. De quo uos ipsa, quam dicitis, ueritas securos Christus efficiens congrua similitudine praemissa subintulit: Petite et accipietis, quaerite et inuenietis, pulsate et aperietur uobis. Omnis enim, qui petit, accipit et qui quaerit, inuenit, et pulsanti aperietur. Quae quidem memini praecedentia uerba Augustinus exponens quodam suo tractatu De Misericordia: Petite, inquit, orando, quaerite disputando, pulsate rogando. Unde et artem ipsam disputandi secundo De Ordine libro caeteris praeferens disciplinis, et tamquam ipsa sola sciat uel scientes faciat, eam commendans ait: Disciplinam disciplinarum, quam dialecticen uocant. Haec docet docere, haec docet discere. In hac se ipsa ratio demonstrat, quid sit, quid uelit, scit sola. Scientes facere non solum uult, sed etiam potest. Idem in libro secundo De Doctrina Christiana eam admodum sacrae lectioni necessariam ostendens: Restant, inquit, ea quae non ad corporis sensus sed ad rationem pertinent, ubi disciplina regnat disputationis et numeri. Nunc disputationis disciplina ad omnia genera questionum, quae in sacris literis sunt penetranda, plurimum ualet. Tamen ibi cauenda est libido rixandi et puerilis quaedam ostentatio decipiendi aduersarium. Sunt enim multa, quae appellantur sophismata falsae conclusiones rationum et plerumque ita ueras imitantes, ut non solum tardos, sed etiam ingeniosos minus attentos decipiant. Quod genus captiosarum conclusionum scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco, ubi dictum est: "Qui sophistice loquitur, odibilis est". CHRISTIANUS: Nemo certe nostram, qui discretus sit, rationibus fidem uestigari ac discuti uetat, nec rationabiliter his, quae dubia fuerint, acquiescitur, nisi cur acquiescendum sit ratione praemissa. Quae uidelicet, dum rei dubiae fidem efficit, profecto id, quod a uobis argumentum dicitur, ipsa fit. In omni quippe disciplina tam de scripto quam de sententia se ingerit controuersia, et in quolibet disputationis conflictu firmior est rationis ueritas reddita quam auctoritas ostensa. Neque enim ad fidem astruendam refert, quid sit in rei ueritate, sed quid in opinionem possit uenire, et de ipsius auctoritatis uerbis plereque questiones emergunt, ut de ipsis prius quam per ipsa iudicandum sit. Post rationem uero redditam etiam, si ratio non sit, sed uideatur, nulla questio remanet, quia nulla dubitatio superest. Tecum uero tanto minus ex auctoritate agendum est, quanto amplius rationi inniteris et Scripture auctoritatem minus agnoscis. Nemo quippe argui nisi ex concessis potest, nec nisi per ea, quae recipit, conuincendus est, et aliter tecum, aliter nobiscum ad inuicem confligendum est. Quid Gregorius aut caeteri doctores nostri, quid etiam ipse Christus uel Moyses astruat, nondum ad te pertinere nouimus, ut ex ipsorum dictis ad fidem cogaris. Inter nos, qui haec recipimus, habent ista locum et maxime rationibus nonnunquam fidem astruendam esse uel defendendam, de quibus quidem memini contra eos, qui fidem rationibus uestigandam esse denegant, secundus etiam Theologiae Christianae liber tam uirtute rationum quam auctoritate scriptorum plenius disserit et rebelles conuincit. Nunc ad propositum, si placet, reuertamur. PHILOSOPHUS: Immo quia placet et super omnia placere oportet, quoad possumus, adnitamur et uerioris ethicae documentis legem poscitare conemur naturalem. Quod recte et ordine consummari credimus, si iuxta comprehensam a te superius ethicae summam, quod sit summum bonum et qua illuc uia perueniendum sit, discusserimus, ut sit uidelicet in his Ethicae nostrae tractatus bipartitus. CHRISTIANUS: Approbo tecum, quod probas. Sed quia iuxta superioris condictum propositi confundende sunt nostrae cum uestris sententiae, ut potiora ualeamus eligere, et tu ex antiquitate legis naturalis primum tibi locum uendicasti tuum est, qui priore, ut dicis, lege, hoc est naturali, contentus ex et ea tantum uteris, tuas uel tuorum super hoc in medium proferre sententias et pos tmodum nostrarum, si in aliquo dissentimus, rationes audire. PHILOSOPHUS: Summum bonum siue finem boni, hoc est consummationem uel perfectionem eius, definierunt, sicut plerique uestrorum meminerunt, quo quisque cum peruenerit beatus est, sicut e contrario summum malum, cuius assecutio miserum facit. Quorum utrumque moribus promeremur. Mores autem uirtutes uel eis contraria uitia constat appellari. Quidam tamen nostrum, sicut et in octauo De Ciuitate Dei meminit Augustinus, uirtutem ipsam summum bonum dixerunt, alii uoluptatem. CHRISTITANUS: Ut quid, obsecro, uoluptatem intellexerunt? PHILOSOPHUS: Non ut plerique aestimant carnalium illecebrarum inhonestam et turpem oblectationem, sed quandum interiorem animae tranquilitatem, qua inter aduersa et prospera manet quieta et propriis bonis contenta, dum nulla eam peccati mordeat conscientia. Absit enim, ut philosophi, terrene felicitatis maximi contemptores et praecipui carnis domitores, in huius uitae turpitudinibus summum bonum constituerent, sicut Epicuro et eius sequacibus, hoc est Epicureis, multi per ignorantiam imponunt, non equidem intelligentes, quid illi, ut diximus, uoluptatem nominarent. Alioquin, ut diximus, Seneca, ille maximus morum edificator et continentissime, sicut et uos ipsi profitemini, uitae, nequaquam Epicuri tamquam magistri sui sententias tam crebro ad instructionem morum induceret, si ita, ut dicitur, sobrietatis atque honestatis tramitem excessisset. CHRISTIANUS: Esto ut aestimas, sed hoc, queso, aperi, utrum hoc modo uoluptatem intelligentes ab eis, qui uirtutem nominant, sensu etiam sicut et uerbis dissident. PHILOSOPHUS: Nulla aut parua quantum ad sententiae summam est eorum distantia. Hoc ipsum quippe uirtutibus pollere est hanc animae tranquillitatem habere et e conuerso. CHRISTIANUS: Una itaque sententia est utrorumque de summo bono, sed nuncupatio diuersa; ac sic duae illae, quae uidebantur de summo bono, sententiae ad unam sint redactae. PHILOSOPHUS: Sic estimo. CHRISTIANUS: Et quam, rogo, uiam ad hoc summum bonum, id est uirtutem, perueniendi constituebant? PHILOSOPHUS: Ipsum profecto moralis lectionis studium uel domandae carnis exercitium, ut bona in habitum solidata uoluntas uirtus dici queat. CHRISTIANUS: Et quem esse beatum definiunt? PHILOSOPHUS: Beatum quasi bene aptum dicunt, hoc est in omnibus bene et facile se agentem, ut idem sit scilicet beatum esse, quod bonis moribus, id est uirtutibus, pollere. CHRISTIANUS: Nunquid de immortalitate animae et quadam futurae uitae beatitudine quicquam aestimant, et eam pro meritis suis exspectant? PHILOSOPHUS: Ita equidem, sed quid inde? CHRISTIANUS: Nunquid illius uitae beatitudinem iudicant maiorem, ubi uidelicet eos susceptos nullus affliget passionis dolor, ut ibi potius quam hic summum hominis bonum et ueram beatitudinem exspectemus? PHILOSOPHUS: Quies quidem illius uitae maxima est ab omni, ut dixisti, passione immunis, sed cum afflictio cessat, nequaquam augeri beatitudinem dicunt, nisi uirtus excrescat, nec quisquam ab eis beatior fieri dicitur, nisi uirtute melior efficiatur; hoc ipsum quippe, ut dixi, definiunt beatum esse, quod est uirtutibus pollere. Unde et quislibet, dum pro iustitia patitur et patiendo amplius mereri dicitur, aeque beatus in tormentis, ut ante dicitur, quia aeque bonus. Quamuis enim uirtus eius nunc magis quam prius appareat, nequaquam tamen ex tormento creuit, sed ex tormento, quanta erat, apparuit. Absit enim ut quaecumquae ad corporalem uel quietem uel afflictionem pertinent beatitudinem nostram uel augeant uel minuant, si in eodem proposito uirtus mentem custodiat. Ipse denique Christus uester nunquid patiendo suam minuit beatitudinem aut resurgendo auxit? Nequaquam igitur, quia illic cessant corporales iste afflictiones, nos ibi censeas futuros beatiores, si futuri non sumus meliores. CHRISTIANUS: Quid si sumus? PHILOSOPHUS: Utique beatiores, quia meliores. CHRISTIANUS: Illam, ut dixi, uitam pro meritis tamquam debitam expectatis, tamquam hic cum uitiis pugna sit, ibi uictoriae corona. PHILOSOPHUS: Ita omnibus patens est. CHRISTIANUS: Quo igitur modo ibi merces recipienda est agonum, si felicius ibi non sit uiuendum nec illa uita sit praesente melior atque beatior? Quod si illa quam haec beatior sit, profecto et qui ea fruuntur beatiores, quam hic esse uidentur. PHILOSOPHUS: Utique beatiores, ut dixi, si meliores. Aliter nequaquam recipimus. Nec enim qui coronam adeptus est, maiore ideo praeditus est uirtute, quam antea fuerit in certamine, nec eius fortitudo maior est facta, licet magis nunc quam prius sit probata uel cognita, immo ex ipso grauamine conflictus fortassis diminuta; nec triumphantis quam pugnantis est uita melior, quamquam suauior. CHRISTIANUS: Egestatem, infirmitatem, mortem et caeteras aduersitatum uel passionum molestias tam uestri quam nostri doctores et pariter uniuersi malis connumerant, et propter illa, quae uirtutibus contraria sunt, tam animae quam corporis multa sunt uitia, quae nihilominus inter mala sunt reputanda, ut claudicatio corporis siue caecitas, hebetudo mentis uel obliuiositas. De contrariis quippe Aristoteles in Cathegoriis suis disserens: Contrarium, inquit, bono quidem ex necessitate est malum. Hoc autem palam est per singulorum inductionem: ut sanitati langor et iustitiae iniustitia et fortitudini debilitas. Similiter autem et in aliis: malo autem aliquando quidem bonum est contrarium, aliquando malum. Egestati enim, cum sit malum, superabundantia contraria est, cum sit etiam ipsa malum. Sed in paucis hoc tale quislibet inspiciet. In pluribus uero semper malum bono contrarium est. Et in Topicis suis Tullius, cum a contrariis locum assignaret: Si bona est, inquit, sanitas, mala est aegritudo. Ipse etiam Dominus de pace, quam obedientibus tribuit, et de persecutione, quam rebellibus immittit, per Prophetam ait: Ego, Dominus, faciens bonum et creans malum. Et in Euangelio Dominus de terrenis bonis et malis ad diuitem ait: Recepisti bona in uita tua, et Lazarus similiter mala. Ille quoque uester prius et postmodum noster Augustinus mortem malam esse astruit: Sicut lex, inquit, non est malum, quoniam auget peccantium concupiscentiam, ita nec mors bonum est, quoniam auget patientium gloriam et efficit martires. Lex quidem bona est, quia prohibitio est peccati, mors autem mala, quia stipendium peccati. Sed quem ad modum iniusti male etiam utuntur bonis, ita etiam iusti bene utantur malis. Hinc fit, ut et mali male lege utantur, quamuis sit lex bonum et boni bene moriantur, quamuis sit mors malum. PHILOSOPHUS: Quorsum, obsecro, ista? CHRISTIANUS: Ut eam, inquam, meliorem esse uitam intelligas, quam et ab istis malis omnino constat esse immunem et in tantum a peccato prorsus remotam, ut non solum ibi non peccetur, sed nec peccari possit. Quae nisi melior uita praesente sit aut magis placeat, frustra est in retributione posita. Sin autem magis placet nec melior est, irrationabiliter huic praefertur, et qui eam plus disiderant, indiscrete agunt. PHILOSOPHUS: Certe, ut uerum fatear, nunc te primum philosophum comperior, nec tam manifeste rationi impudenter conuenit aduersari. Sed ibi potius quam hic iuxta propositam rationem tuam summum hominis bonum est expectandum. Et fortassis hoc fuit Epicuri sententia summum bonum uoluptatem dicentis, quoniam uidelicet tanta est animae tranquillitas, ut nec exterius eam corporalis afflictio nec interius mentem aliqua peccati conscientia inquietet uel uitium obstet, ut optima eius uoluntas omnino compleatur. Quamdiu autem uoluntati nostrae aliquid obsistit uel deest, uera beatitudo nequaquam est. Quod utique semper euenit, dum hic uiuitur, et anima terreni corporis mole grauata et quasi carcere quodam conclusa uera non fruitur libertate. Quis enim aliquando non desideret calorem, dum nimium friget uel e conuerso, aut serenum, dum pluuia grauatur, aut ad esum uel indumentum saepe amplius, quam habeat? Innumerabilia sunt et alia, que, si manifeste ueritati non resistamus, nobis nolentibus ingeruntur uel uolentibus denegantur. Si autem, ut se ratio habet, illud uitae futurae bonum nobis summum aestimandum est, puto uiam, qua illuc peruenitur, uirtutes esse, quibus hic adornamur. De quibus postmodum diligentius nobis conferendum erit. CHRISTIANUS: Ecce ad hoc disputatio nostra perducta est, Ut summum hominis bonum siue ipsum, ut dictum est, finem boni futurae uitae beatitudinem et, qua illuc peruenitur, uiam uirtutes ponamus. Sed prius de hoc summo bono nostram, id est Christianam, cum uestris conferre uolo disciplinam, ut quae huius boni doctrinam uel exhortationem habet uberiorem, tamquam perfectior habeatur et ei amplius obtemperetur. De ueteri autem lege, qua Iudei gloriantur, te optime arbitraris monstrasse, nullum ibi praemium huius beatitudinis promissum fuisse, nec inde aliquam ibi exhortationem adhibitam esse. Dominus autem Iesus, cum nouum traderet testamentum, in ipso statim exordio tale suae doctrine fundamentum collocauit, quo et ad contemptum mundi et ad huius beatitudinis desiderium pariter incitaret dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Et post aliqua: Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Et si diligenter attendamus ad haec, uniuersa eius praecepta uel exhortationes adhibentur, ut spe illius supernae et aeternae uitae omnia contemnantur prospera siue tolerentur aduersa. Quod nequaquam arbitror uestros attigisse doctores aut ad hunc finem boni uestros animos aeque inuitasse. Quod si tales erant, assigna uniuersa ethicae uestrae percurrens instituta, aut si assignare non possis, tanto doctrinam Christi perfectiorem atque meliorum esse fatearis, quanto nos causa uel spe meliori ad uirtutes adhortatur, cum uos potius uirtutes uel earum contraria propter se ipsa magis quam propter aliud appeti uel uitari debere censeatis. Unde et illa honesta uel inhonesta uocari haec debere censetis. Honestum quippe dicitis, quod per se ipsum placet ac propter se ipsum, non propter aliud est appetendum, sicut e contrario inhonestum, quod ex propria turpitudine est fugiendum. Quae enim propter aliud uel appetenda sunt uel uitanda, ea potius utilia uel inutilia nuncupatis. PHILOSOPHUS: Sic profecto nostris uisum est maioribus, sicut in secundo Rhetorice suae M. Tullius plenius exsequitur. Sed profecto cum dicitur: uirtus propter se ipsam, non propter aliud expetenda, non omnino merces meritorum excluditur, sed terrenorum intentio commodorum remouetur. Alioquin uirtutum finem, id est causam finalem, non bene constitueremus beatitudinem, sicut in secundo Topicorum suorum Boethius uester Themistium secutus commemorat. Ibi quippe cum de loco a fine subiceret exemplum: Si beatum, inquit, esse bonum est, et iustitia bona est. Hic enim ait: finis est iustitiae, ut, si quis secundum iustitiam uiuat, ad beatitudinem perducatur. Ecce hic aperte monstrat beatitudinem in retributionem iustae uitae positam esse et nobis intentionem iuste uiuendi esse, ut ad illud perueniamus. Quam, ut arbitror, beatitudinem Epicurus uoluptatem, Christus uester regnum caelorum nominat. Quid autem refert, quo noi mine uocetur, dummodo res eadem permaneat, nec sit beatitudo diuersa nec iuste uiuendi philosophis quam Christianis intentio praeponatur alia; ut enim uos sicut et nos hic uiuere iuste disponimus, ut illic glorificemur, et hic contra uitia pugnamus, ut meritis uirtutum illic coronemur summum illud scilicet bonum pro mercede adepti. CHRISTIANUS: Immo longe, quantum percipio, nostra in hoc et uestra intentio quam merita sunt diuersa, et de ipso quoque summo bono non modice dissentimus. PHILOSOPHUS: Id, obsecro, si uales, aperias. CHRISTIANUS: Nemo recte summum bonum dicit, quo maius aliquod inuenitur. Quod enim inferius uel minus est aliquo, id nullo pacto supremum uel summum dici potest. Omnem uero beatitudinem uel gloriam humanam longe et ineffabiliter a diuina transcendi constat. Nulla igitur praeter illam recte summa nuncupanda est; aut praeter ipsum nihil iure summum bonum dicitur. PHILOSOPHUS: Non hoc loco absolute summum bonum, sed summum hominis bonum intendimus. CHRISTIANUS: Sed nec summum hominis bonum recte dicimus, quo maius aliquod hominis bonum reperitur. PHILOSOPHUS: Ita profecto liquet. CHRISTIANUS: Quaero igitur, an in illa beatitudine alius alio beatior sit, sicut hic alterum alio iustiorem uel sanctiorem esse contingit, ut uidelicet secundum diuersitatem meritorum sit et remuneratio diuersa. PHILOSOPHUS: Quid si ita est? CHRISTIANUS: Immo, quia ita est, oportet, concedas alium ibi hominem alio beatiorem effici nec per hoc eius hominis beatitudinem, quae minor est, nequaquam summum hominis bonum esse nuncupandum. Unde nec illum, qui minus alio beatus est, iam beatum dici conuenit. Summum quippe bonum id definisti, quo cum quisque peruenerit beatus est; aut igitur illum, qui alio ibi minor est, summum bonum adeptum esse concesseris, aut eum minime beatum esse concesseris, sed eum tantummodo, quo nemo ibi sit beatior. Si enim id, quod adeptus est, eum beatum efficit, profecto iuxta suprapositam definitionem summum bonum illud dici conuenit. PHILOSOPHUS: Sustine paululum, obsecro, et attende, quid nunc interrogationi nouissime subiecerim. Quem etiam male dicta corrigere licet, cum ad inquisitionem ueri, non ad ostentationem ingenii, sicut dictum est, conteramus. CHRISTIANUS: Approbo et concedo, quod dicis. Non enim nobis circa inquisitionem ueritatis penitus occupatis more puerili uel importune declamationis corrixari conuenit nec, si qua minus prouide conceduntur, hinc eum, qui docere uel doceri intendit, erubescentiae inferende occasionem sumere, ubi etiam argumentandi gratia liceat nonnunquam concedere falsa. Omnem itaque licentiam uel mutandae penitus uel corrigendae sententiae damus. PHILOSOPHUS: Memento, inquam, quid dixerim et conditionis apposite recordare, ubi uidelicet dictum est: Quid, si ita est? Multis namque philosophorum uisum est omnibus bonis hominibus omnes simul inesse uirtutes nec eum ullatenus bonum censeri, cui uirtus aliqua desit, ac per hoc omnium bonorum hominum nec in meritis uitae nec in beatitudinis remuneratione ullam esse distantiam. Quod si forte ita sit, eadem omnibus beatitudo retribuitur, et omnes aequaliter summum bonum adepti pariter fiunt beati. Quam patenter sententiam Tullius in secundo De Officiis libro his uerbis profitetur: Iustitia cum sine prudentia satis habeat auctoritatis, prudentia sine iustitia nihil ualet ad faciendam fidem, quo enim quisque uersutior et callidior hoc inuidiosior et suspectior detracta opinione probitatis. Quam ob rem intelligentiae iustistia coniuncta, quantum uolet, habebit ad faciendam fidem uirium. Iustitia sine prudentia multum poterit, sine iustitia nihil ualebit prudentia. Sed, ne quis sit admiratus, cur, quod inter omnes philosophos constet, a meque ipso disputatum saepe sit: qui unam habet, omnes habere uirtutes, nunc ita seiungam, quasi possit quisque, quod non idem prudens sit, iustus esse; alia est illa, cum ueritas limatur in disputatione, alia, cum ad omnes accomodatur oratio. Quamobrem, ut uulgus, ita nos hoc loco loquimur, ut alios fortes, alios uiros bonos, alios prudentes esse dicamus. Popularibus enim uerbis est agendum et usitatis, cum loquimur. Qui etiam in Paradoxis non solum in uirtutibus bonos uerum etiam in peccatis ita equat malos, ut omnia peccata paria esse astruat. CHRISTIANUS: Nunc primo te importunum impudenter fieri et corrixari magis quam philosophari uideo. Quippe ne ad confessionem manifestae ueritatis cogi uidearis, ad patentissime falsitatis insaniam te conuertis, ut omnes uidelicet bonos aequaliter bonos, omnes reos aequaliter reos et omnes pariter eadem gloria uel poena censeas dignos. PHILOSOPHUS: Siquidem in re, non in hominum opinione consistit, qui operum effectum magis quam morum qualitatem diiudicant atque remunerant et secundum ea, quae geri exterius uidentur, alios iustiores uel fortiores siue meliores uel deteriores aliis iudicant. A qua profecto sententia nec uos longe esse arbitror, si uestram diligenter consideretis disciplinam. Omnes quippe uirtutes, ut uester ille maximus astruit philosophus Augustinus, uno nomine Caritas comprehendit, quae sola, ut ipsemet ait, inter filios Dei et diaboli discernit. Unde et merito quodam loco meminit: Ubi est caritas, quid est, quod possit deesse? Ubi uero non est, quid est, quod possit prodesse? Plenitudo quippe legis est dilectio. Quam ipse, qui hoc dicit, Apostolus plenitudinem prosequens et tam mala inde remouens, quam ibi bona comprehendens ait: Caritas patiens est, benigna est. Caritas non emulatur, non agit perperam et caetera. De qua etiam cum inter caetera dicatur, quod omnia suffert uel omnia sustinet, utique et mortem; ut autem Christus meminit: Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Non ergo alius alio magis in caritate habundat, cum haec omnia caritas in se contineat et secum afferat. Quod si in caritate nemo alium transcendit, utique nec in uirtutibus aut meritis, cum omnem, ut dicis, caritas complectatur uirtutem. CHRISTIANUS: Reuera, si proprie uirtus intelligatur, quae uidelicet meritum apud Deum optinet, sola caritas uirtus appellanda est. Quae quidem pro eo, quod iustum efficit uel fortem seu temperantem, iustitia recte dicitur uel fortitudo siue temperantia. Sed sicut omnes, qui habent caritatem, non aequaliter ea succensi sunt, nec omnes prudentes aequaliter intelligunt, ita nec omnes iusti aequaliter iusti sunt aut omnes aequaliter fortes uel temperantes. Et quamuis secundum specierum distinctionem omnes uirtutes aliquibus inesse concedamus, cum uidelicet unusquisque illorum sit iustus et fortis et temperans, non omnino tamen in uirtutibus aut meritis eos esse pares annuimus, cum alium alio iustiorem uel fortiorem seu modestiorem esse contingat. Quamuis enim in praedictis speciebus uirtutum singulos conuenire ponamus, magna tamen est in indiuiduis specierum deferentia, cum huius maior quam illius sit iustitia uel fortitudo seu temperantia; sed et cum caritas omnia, quae dixisti, conferat, non tamen singulis, quibus inest, omnia largitur. Sicut enim a natura omnia corporis commoda tribuuntur, sed non omnia omnibus, sic et in bonis animae seu uirtutibus contingit, ut non omnes omnibus aequaliter ditentur. Unde uolo, ut attendas, quam sit illa ratio infrma, immo uilissimum sophisma, quod uidelicet ex aliorum opinione in paradoxa praedictus inducit philosophus, ut uirtutes sicut et uitia pares in omnibus esse conuincat, cum uidelicet dixerit bono uiro meliorem non esse nec temperante temperantiorem nec forti fortiorem nec sapiente sapientiorem. Etsi enim bono uiro non sit aliquis melior, tamen aliquo bono uiro melior est. Quid est enim aliud dicere de aliquo, quod sit melior bono, nisi quod sit melior quam bonus uir, quicumque ille sit. Non enim, cum Deum homine dicimus meliorem, aliter intelligimus, nisi quod omnes transcendat homines. Sic etiam cum aliquem bonum dicimus uirum bono uiro meliorem, id est quam bonus uir sit uel quam sit aliquis uir bonus, non aliter accipiendum uidetur, nisi generaliter omnibus bonis uiris ille praeponatur. Quod omnino falsum est, cum ipse etiam sit aliquis bonorum uirorum. Si enim melior sit quam bonus uir uel quam sit aliquis bonus uir, consequens uidetur, ut neque bonus uir neque aliquis bonus uir sit adeo bonus, sed si quis bonus sit, eo minus sit bonus. Multum itaque referre uidetur, si quis dicatur melior aliquo bono uiro et melior, quam sit aliquis bonus uir. Et hic quidem sophismatis laqueus in omni incidere comparatione potest; ut quemadmodum omnes bonos aequaliter bonos probare conantur, ita et quoslibet pulcros aequaliter pulcros, cum uidelicet nemo pulcher sit pulcrior pulchro simpliciter sicilicet et generaliter, licet sit pulcrior alio pulchro. Quis denique, qui non intelligat, quam insanissimum sit dicere omnia peccata paria esse? Siue enim peccatum in uoluntate siue in operatione constituas, clarum est in malis hominibus alium alio nequiorem habere uoluntatem et amplius nocere siue deterius agere. Voluntas quippe ad actum perducit, et cum facultas nocendi datur, amplius hic quam ille nocet uel magis aliquem iustum persequitur, quia plus eum odit et affligere cupit. Similiter nec omnes boni aequaliter prosunt uel prodesse uolunt. Ex quo liquidum est nec bonos pares inuicem nec malos existere nec eorum merita aequari debere, ut remuneratio quoque par esse intelligatur. Praeterea si stultorum opinione postposita probatorum philosophorum excellentia de uirtutibus dogmata consideres et disertissimi uiri Plotini diligentem quaternariam uirtutum distinctionem attendas, alias uidelicet politicas, alias purgatorias, alias purgati animi, alias exemplares dicentis; ex ipsis statim nominibus et earum descriptionibus confiteri cogeris plurimum in uirtutibus homines deferre. Quam etiam deferentiam ipse, de quo nobis obiecisti, Apostolus non praetermittens, cum de continentia et indulgentia nuptiarum loquaeretur, ait: Volo omnes homines esse sicut me ipsum. Sed unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius quidem sic, alius uero sic etc. Qui etiam secundum qualitatem uirtutum uel meritorum praemia futurae uitae distinguens: Differt, inquit, stella a stella in claritate, sic erit et resurrectio mortuorum. Et alibi: Qui parce seminat, parce et metet. Quod uero plenitudinem legis caritatem esse dixit, hoc est per caritatem legem adinpleri, non omnes in caritate pares esse conuincit, cum supra mandatum caritas se extendat. Unde et illa est Veritatis adhortatio: Cum feceritis omnia, inquit, quaecumque praecepta sunt, dicite: serui inutiles sumus, quae debuimus facere, fecimus. Hoc est, pro modico reputetis, si hoc solum impleatis, quod ex praecepto debetis, nisi uidelicet debito praecepti aliquid ex gratia superaddatis, et hoc est, quod dicit: quod debuimus facere, fecimus; ac si uidelicet diceret: quia in expletione praeceptorum debita tantum soluimus, et quasi necessaria non gratuita operamur. Cum uero aliquis ac eminentiam uirginitatis transit, praeceptum utique in ea transcendit, ad quam et praecepto non cogitur. Unde idem meminit Apostolus: De uirginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. Sed in his etiam, qui legem adimpleuerint nec transcendunt, impar esse caritas potest, cum in eodem uidelicet opere maior huius quam illius sit caritatis affectus. Quod etiam obiectum est ex illo Augustini dicto: Ubi est caritas, quid est, quod possit deesse et caetera. Nemo est, qui sic eum accepisse hoc estimet, ut omnes in uirtutibus et meritis unire uelit. Quod tam Dominum quam Apostolum secutus fere ubique contradicit. Tale est utique, quod ait: quid est, quod possit deesse ad salutem, sed non ad uirtutum perfectionem. Nemo quippe cum illa perit, sed non omnes in illa aequantur. PHILOSOPHUS: Ne grauet te, oro, multas nos sententias seu opiniones inducere, ut ex omnibus ueritatem rationum possimus elicere. Qui enim, quem adhuc ignorant, locum uestigant, multas explorare coguntur uias, ut rectiorem ualeant eligere, sicut nunc summum inquirendo bonum facere compellor, dum uidelicet nostrorum maiorum sententias uel propriam, a te inuitatus, propono. CHRISTIANUS: Non grauaret, si tale quid pro sententia induceretur, quod si uerum non esset, aliquid saltim probabilitatis haberet. Non enim, quod patenter falsum est, aliqua refelli ratione opus est. PHILOSOPHUS: Quid, si summum hominis bonum dicamus statum illum futurae uitae comparatione tantum bonorum praesentis uitae? Nam et cum uos nobis duos fines a Deo propositos dicatis, summum uidelicet bonum in caelo uel summum malum in inferno, non aliter hoc accipitis nisi quantum ad uitae praesentis statum bonum uel malum. Sex quippe hominum status nobis ratio suggerit, tres uidelicet in hac uita et secundum hos similiter alios tres in futura. Primus quippe hominis status est, in quo nascitur, dum nondum in eo excitata ratione liberum est adeptus arbitrium, ut, secundum quod elegerit, bonus homo uel malus dicendus sit, quamuis ipse bona res uel bona sit substantia siue creatura. De hoc quid em priore statu hominis, cum ad discretionis etatem ipse perductus scienter se ad bonum siue ad malum inclinauerit, iam bonus ipse homo uel malus effectus bonum hominis statum uel malum ingressus est. Primus quidem hominis status quasi indifferens nec bonus uidelicet nec malus proprie dicendus est, secundus, si ad uirtutes conscenderit, bonus, si ad uitia descenderit, malus. Sic etiam futura uita tres habet status: unum quidem quasi indifferentem nec beatum proprie sed nec miserum, qui uidelicet eorum est, quorum etiam in hac uita indifferens, ut diximus, status extitit omnibus uidelicet destitutus uirtutibus et meritis, nondum excitata hominis ratione, alium uero pro meritis optimum et alium pessimum. Hos autem duos comparatione duorum aliorum praesentis uitae, qui eos promerentur, summum bonum et summum malum dici arbitror, eo quod nihil aduersi uel prosperi eis sit admixtum, cum atios duos talibus constet esse permixtos, ut nec boni nec mali puritas insit eis. CHRISTIANUS: Ecce secundum te summum bonum illa supernae uitae quies intelligenda est, sicut e contrario summum malum illa malorum damnatio futura. Quorum utrumque, sicut meministi, ipsi nostris adquirimus meritis, per quae uidelicet quasi quibusdam uiis illuc peruenitur. PHILOSOPHUS: Ita estimo et planum est. Nulla quippe his, qui naturalem amplectuntur legem, sententia firmior habetur, quam ut uirtus ad beatitudinem sufficiat et, quod sole faciunt uirtutes beatum, nulla alia quisquam uia hoc nomen adipiscitur. Sic e contrario nullum uere miserum, nisi ex uitiis, fieri constat. Unde sicut illas ad summum bonum sic ad summum malum haec esse uias constat. CHRISTIANUS: Quoniam nunc aliquantum ad summum hominis bonum sicut et ad summum eius malum accessisse uideris et eorum insuper uias attigisti, libet paululum obiectionum uestrarum habenas cursui tuo relaxare, quo facilius ad propositi tui metam peruenias et de consummatione operis uerius atque perfectius diiudicari queas. Ostenso itaque, quid tu summum hominis bonum seu summum ipsius malum dicas, superest, ut has quoque eorum, quas dixisti uias, uirtutes scilicet ac uitia diligenter definias atque distinguas, ut eo amplius uel appetantur uel uitaentur, quo melius cognoscuntur. PHILOSOPHUS: Virtus, inquiunt, est habitus animi optimus; sic e contrario uitium arbitror esse habitum animi pessimum; habitum uero hunc dicimus, quem Aristoteles in Categoriis distinxit, cum in habitu et dispositione primam qualitatis speciem comprehendit. Est igitur habitus qualitas rei non naturaliter insita, sed studio ac deliberatione conquisita et difficile mobilis. Unde hanc, quam naturalem in quibusdam castitatem nominant ex corporis uidelicet frigiditate uel aliqua complexione natura, quae nullam umquam concupiscentiae pugnam sustinet, de qua triumphet, nec meritum optinet, nequaquam uirtutibus connumeramus, uel quecumque animi qualitates facile sunt mobiles. Ubi quippe non est aliqua repugnantiae pugna, non est superantis uirtutis corona iuxta illud etiam magni uestri Philosophi: Non coronabitur, quis nisi legitime certauerit. Hinc et illud est ipsius Philosophiae ad Boethium in libro quarto Consolationis suae: Ex quo etiam uirtus uocatur, quod suis uiribus nitens non superetur aduersis. Hic etiam uirtutem omnem difficile mobilem esse asserens, cum in praedicto qualitatis tractatu Aristotelem exponeret scientias et uirtutes inter habitus collocantem: Virtus anima, inquit, nisi difficile mutabilis non est. Neque enim qui semel iuste iudicat, iustus est, neque qui semel adulterium facit, est adulter, sed cum ista uoluntas cogitatioque permanserit. Optimus uero est ille animi habitus, qui ad uere beatitudinis meritum nos informat, quales sunt singule uirtutis species, quas alii plures, alii pauciores statuerunt. Socrates quidem, per quem primum uel maxime moralis discipline studium conualuit, quatuor uirtutis species distinguit: prudentiam scilicet, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. Nonnulli uero prudentiae discretionem matrem potius siue originem uirtutum quam uirtutem nominant. Prudentia quippe est haec ipsa morum scientia, que, ut tractatus Ethicae tradit, rerum bonarum et malarum scientia dicitur, hoc est ipsa bonorum discretio siue malorum, quae uidelicet in se ipsis proprie bona dicenda sunt aut mala. Quedam et enim bona uel mala ex se ipsis proprie et quasi substantialiter dicuntur utpote uirtutes ipse uel uitia; quaedam uero per accidens et per aliud. Veluti operum nostrorum actiones, cum in se sint indifferentes, ex intentione tamen, ex qua procedunt, bone dicuntur aut male. Unde et saepe, cum idem a diuersis agitur uel ab eodem in diuersis temporibus, pro diuersitate tamen intentionum idem opus bonum dicitur atque malum. Quae uero substantialiter et ex propria natura bona dicuntur aut mala, ita impermixta perenniter manent, ut, quod semel bonum est, nunquam malum fieri possit uel e conuerso. Horum itaque discretio tam bonorum scilicet quam malorum prudentia dicitur. Quae quidem discretio, quia aeque peruersis ut bonis inesse potest hominibus, nec meritum habet, nequaquam uirtus uel optimus animi habitus recte dicitur. Unde Aristoteles a uirtutibus scientias distinguens cum in praedicto qualitatis tractatu de habitu exempla subiceret: Tales sunt, inquit, scientiae uel uirtutes. Quem quidem locum Boetius exponens ait: Aristoteles enim uirtutes non putat scientias ut Socrates. Sic et ille, ut iam supra memini, prius noster et postmodum uester Augustinus quandoque uirtutis nomen usque ad fidem etiam et spem extendit, quandoque ad solam caritatem contrahit, quae uidelicet propria et specialis est bonorum, cum caetere duae tam reprobis quam electis sint communes. Scriptum quippe est: Fides sine operibus otiosa est. et: Spes impiorum peribit. Sicut autem fides aut spes sine operibus inutiles aut potius nociue nobis efficiuntur, ita etiam prudentia. Magis quippe rei sumus uel dum scienter, quod faciendum est, uitamus, uel, quod non est, agimus, quam si hoc per ignorantiam contingeret, quae uidelicet aliquam excusationem praetendere posset. Unde et illud est, quod nostis: Seruus sciens et non faciens uoluntatem domini sui uapulabit multis. Et alibi: Melius esset non nosse uiam ueritatis, quam post agnitam retrorsum abire. Prudentia itaque sicut fides uel spes, quae malis aeque ut bonis hominibus conueniunt, non tam uirtutes dicende sunt quam ducatum quendam uel incitamentum ad uirtutes praebere CHRISTIANUS: Hoc ad praesens de prudentia satis esse arbitror. Nunc ad reliquas, ut Socrati placet, uirtutes superest te meare. PHILOSOPHUS: Iustitia itaque uirtus est communi utilitate seruata; suam cuique tribuens dignitatem haec est ea uirtus, qua uolumus unumquemque habere id, quo dignus est, si hoc commune non inferat damnum. Saepe et enim contingit, ut, dum alicui pro meritis sua reddimus, quod singulariter in uno agitur, commune inferat damnum. Ne itaque pars toti, singularitas praeiudicet et communitati, adiunctum est communi utilitate seruata. Ad hunc quippe finem omnia, quae gerimus, recte referri conuenit ut in omnibus scilicet non tam proprium quisque bonum quam commune attendat, nec tam rei familiari quam publice prouideat, nec tam sibi quam patriae uiuat. Unde et ille primus ac maximus moralis philosophiae doctor Socrates cuncta in commune redigi et ad commune commodum censuit applicari, ut uxores quoque communes esse institueret, ita scilicet, ut nemo proprios recognosceret liberos; hoc est, non tam sibi eos quam patriae crederet generatos, ut haec uidelicet communitas uxorum non in usu carnis, sed in fructu prolis accipiatur. Quod tam uerbo quam opere Aulus Fuluius proprium occidendo filium posterorum memoriae reliquit in exemplum, eum se, inquiens, non Catiline aduersus patriam, sed patriae aduersus Catilinam genuisse. Hic uero iustitiae zelo accensus nec in filio filium suum, sed hostem patriae considerans praedictam iustitiae definitionem non tam ore quam manu exibuit. Quisquis igitur in hac constans est uoluntate, quam diximus, ut uidelicet ab ea facile dimoueri non possit, uirtute pollet iustitiae, etiam si fortitudine et temperantia nondum sit consummatus. Sed quia, quod difficile amittitur, recedere tamen nonnunquam grandi aliqua interueniente causa cogitur, sicut haec ipsa bona uoluntas, quae iustitia dicitur, timore aliquo uel cupiditate nonnunquam euanescit, contra timorem fortitudo, contra cupiditatem est temperantia necessaria. Timor quippe rei, quam nolumus, uel cupiditas eius, quam uolumus, si tante sint, ut rationi praeualeant; facile a bono proposito mentem retrahunt et in contraria ducunt. Unde aduersus timorem fortitudo clippeum, aduersus cupiditatem temperantia sumit frenum, ut, quae scilicet per uirtutem iustitiae iam uolumus, per has etiam roborati, implere potentes simus, quantum in nobis est. Unde utramque harum quandam animi firmitatem et constantiam dicimus, quibus potentes efficimur ad hoc, quod per iustitiam uolumus, exsoluendum. Quarum quidem contraria quaedam infirmitates animi et impotentiae uitiis resistendi recte nominantur, ut ignauia siue pussillanimitas, quae remissum hominem reddunt, et intemperantia, quae nos in obscenas uoluptates uel turpia desideria resoluit. Est quippe fortitudo considerata, id est rationabilis laborum perpessio et periculorum susceptio. Haec est ea uirtus, quae promptos nos efficit ad suscipienda pericula uel tolerandos labores, prout opportunum est; quod maxime pendet de amore iustitiae, quem bonum zelum dicimus in propulsandis uidelicet aut uindicandis malis. Temperantia est rationis in libidinem atque in alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio. Saepe et enim modum excedentes, dum nobis temperantes esse uidemur, temperantiae terminos transgredimur, ut, dum sobrietati studemus, immoderatis ieiuniis nos affligamus, et dum uitium domare cupimus, ipsam extinguamus naturam et sic in multis excedendo pro uirtutibus finittima ipsis uitia statuimus. Unde merito postquam dictum est firma, subiunctum est moderata. Cui profecto rationi ipsam prudentiae rationem praeesse necesse est, quam uirtutum, ut diximus, matrem nominant, hoc est originem ipsarum atque nutricem. Per hanc enim nisi uirtutes praenoscamus et eas diligenter non solum a contrariis et manifestis, uerum etiam a finittimis uitiis discernere ualeamus, nequaquam eis, quas ignoramus, habendis uel conseruandis operam damus. Unde quicumque his consummatus est uirtutibus, ei prudentiam inesse necesse est, per quam uidelicet et iustitia, quae merita dispensat, quid cui debeatur, sciat. Fortitudo in suscipiendis periculis uel laboribus tolerandis discretionem habeat, temperantia, ut dictum est, in concupiscentiis reseruandis moderationem. Constat igitur in his tribus, quas diximus, uirtutibus, quibus prudentia deesse non potest, hominem consummari et in bonis perfici. Nunc uero, ipsarum species seu partes superest distinguere, quo diligentius eas agnoscamus et earum doctrinam per singula prosequendo uerius iudicemus. CHRISTIANUS: Immo, quia sic placet, ac placere oportet, id fieri optamus. PHILOSOPHUS: Ad iustitiam itaque, quod suum est, unicuique conseruantem, haec, ut succincte dicam, pertinent reuerentia scilicet, benencentia, ueracitas, uindicatio. Quid sit reuerentia Reuerentiam eam partem iustitiae dicimus, per quam omnibus debitam uenerationem exibere spontanei sumus, tam uidelicet Deo, quae religio dicitur, quam etiam hominibus potestate uel aliquo merito dignis, quae obseruantia uocatur. Hic igitur obedientiae uirtutem constat includi, qua uidelicet praeceptis superiorum obtemperando, hinc quoque illis honorem deferimus, quod rationabilia eorum instituta nequaquam contemnimus. Quid beneficentia Beneficentia uero est, per quam necessitudinibus hominum opem debitam affere prompti sumus uel indigentibus scilicet necessaria dando, quae largitas dicitur, cum in superfluis prodigalitas consistat, uel uiolenter oppressos liberando, quae clementia uocatur. Misericordiam autem, a miseris ita uocatam, maiores nostri uitium potius et quandam infirmitatem animi quam uirtutem dixerunt, per quam uidelicet aliis eo tantum, quod affliguntur, naturaliter compatiendo subuenire cupimus. Clementia uero nonnisi rationabili affectu ad subueniendum aliquibus fertur, nec tam quod affliguntur, quam quod iniuste affliguntur, attendit, ut iniustitiae obuiando iustitiae obtemperet. Alioquin iustitiae non sunt opera, quando aliis subuenimus, nisi in hoc sua cuique reddamus. Sed et cum uirtus habitus sit animi, quem, ut ex superioribus liquet, per applicationem uel studium magis quam per naturam haberi constat, nequaquam talis compassio naturalis ad uirtutes referenda est, per quam uidelicet ipsis etiam reis in afflictione positis humano quodam uel carnali, non rationabili affectu subuenire satagimus in hoc potius iustitiae aduersantes, ne illis debite reddantur pene. Denique, quicquid accidat, dolori animum submittere, infirmitatis potius quam uirtutis est et miseriae magis quam beatitudinis et perturbate, non quiete mentis. Cum enim nihil sine causa Deo cuncta optime disponente fiat, quid accidit, unde iustum tristari uel dolere oporteat et sic optime dispositioni Dei, quantum in se est, contraire, quasi eam censeat corrigendam esse? Quid ueracitas Veracitas est, per quam ea, quorum nos debitores pollicendo effecimus, obseruare studemus. Non enim si, quod non oportet, promittimus, rei efficimur id non implendo, cuius nos debitores mala promissio nequaquam fecit. Qui enim, quod promittendum non fuit, exequitur, mali operis geminat effectum, cum peruersae scilicet promissioni peruersum adiungit factum nec cessando ab opere malam promissionem ellgit corrigere. Quid uindicatio Vndicatio est ille uindicandi constans affectus, per quem illatis malis debita inferatur poena. In singulis autem his quatuor iustitiae partibus illud, quod in definitione ipsius praemisimus, communi scilicet utilitate seruata subintelligendum esse constat. Hunc enim operum nostrorum, ut supra quoque meminimus, finem esse conuenit, ut non tam propria quam communia quaerat quisque commoda nec tam sibi quam omnibus uiuat, iuxta illud uidelicet, quod in laude Catonis Lucanus decantat: Uni quippe uacat studiis odiisque carenti humanum lugere genus. Item: Hii mores, haec duri immota Catonis secta fuit, seruare modum finemque tenere naturamque sequi patrieque impendere uitam, nec sibi, sed toti genitum se credere mundo. Et post aliqua: Urbi pater est urbique maritus, in commune bonus. Quippe quod propriis quis intendit commodis, naturae est infirmae, quod alienis, uirtutis egregiae. Et parui suam aestimare uitam debet, qui unius sui curam gerens propriis contentus est commodis, nec aliorum sibi gratiam meretur ac laudem. Imitari quisque pro modulo suo Deum debet, qui, cum nullius egeat, sui minime curam, sed omnium agit nec sibi necessaria, sed omnibus ministrat, totius mundane fabrice tamquam unius magne rei publice procurator. Sunt qui partes iustitiae ampliori numero non rerum, sed nominum distinguentes, plerasque a nobis uno comprehensas uocabulo pluribus distinguunt; et quod in toto conclusum est, in partes discernunt, pietatem scilicet erga parentes, amicitiam, id est beniuolentiam erga eos, qui nos diligunt, ipsorum causa magis quam sperandi alicuius commodi, cum pari eorum erga nos uoluntate, gratiam in remuneratione beneficiorum. Sed tria haec profecto benificentiae supponi constat, per quam uidelicet animus ad quaelibet debita beneficentia impendenda tam parentibus scilicet quam caeteris promtus est. De naturali siue positiua iustitia Oportet autem in his, quae ad iustitiam pertinent, non solum naturalis, uerum etiam positiuae iustitiae tramitem non excedi. Ius quippe aliud naturale, aliud positiuum dicitur. Naturale quidem ius est, quod opere complendum esse ipsa, quae omnibus naturaliter inest, ratio persuadet et idcirco apud omnes permanet, ut Deum colere, parentes amare, peruersos punire, et quorumque obseruantia ita omnibus est necessaria, ut nulla umquam sine illis merita sufficiant. Positiuae autem iustitiae illud est, quod ab hominibus institutum ad utilitatem scilicet uel honestatem tutius muniendam uel amplificandam aut sola consuetudine aut scripti nititur auctoritate, utpote pene uindictarum uel in examinandis accusationibus sententiae iudiciorum, cum apud alios ritus sit duellorum uel igniti; ferri, apud alios autem omnis controuersiae finis sit iuratum, et testibus omnis discussio committatur. Unde fit, ut, cum quibuscumque uiuendum est nobis, eorum quoque instituta, quae diximus, sicut et naturalia iura teneamus. Ipse quoque leges, quas diuinas dicitis, uetus scilicet ac nouum testamentum, quaedam naturalia tradunt praecepta, quae moralia uocatis, ut diligere Deum uel proximum, non adulterari, non furari, non homicidam fieri; quaedam uero quasi positiue iustitiae sint, quae quibusdam ex tempore sunt accommodata, ut circumcisio Iudeis et baptismus uobis et pleraque alia, quorum figuralia uocatis praecepta. Romani quoque pontifices uel synodales conuentus cotidie noua condunt decreta, uel dispensationes aliquas indulgent, quibus licita prius iam illicita uel e conuerso fieri autumatis, quasi in eorum potestate Deus posuerit, ut praeceptis suis uel permissionibus bona uel mala esse faciant, quae prius non erant, et legi nostrae possit eorum auctoritas praeiudicare. Superest autem nunc, ut post considerationem iustitiae ad reliquas duas uirtutis species stilum conuertamus. De partibus fortitudinis Fortitudo itaque nobis duabus partibus uidetur comprehendi, magnanimitate scilicet ac tolerantia. Quid magnanimitas Magnanimitas uero est, qua, cum rationabilis subest causa, quaelibet et ardua aggredi sumus parati. Quid tolerantia Tolerantia autem est, qua in huius propositi incepto constanter perseueramus. De partibus temperantiae Temperantiae uero, quantum mihi uidetur, nec uos improbare arbitror, partes hae sunt: humilitas, frugalitas, mansuetudo, castitas, sobrietas. Quid humilitas Humilitas est, per quam ab appetitu inanis gloriae ita nos temperamus, ut non supra, quam sumus, uideri appetamus. Quid frugalitas Frugalitas uero est superfluae profusionis frenum, per quam uidelicet supra, quam necessarium est, possidere respuimus. Sic et mansuetudo frenum est ire et castitas luxuriae et sobrietas gulae. Et notandum, quod, cum iustitia sit constans animi uoluntas, quae unicuique, quod suum est, seruat, fortitudo et temperantia potentiae quaedam sunt atque animi robur, quo, ut supra meminimus, bona iustitiae uoluntas confirmatur Quorum et enim contraria impotentiae sunt, ea profecto constat esse potentlas. Debilitas uero animi, quae fortitudini contraria est, quaedam eius infirmitas et impotentia est, quam ignauiam seu pusillanimitatem dicere possumus. Intemperantia quoque temperantiae aduersa quaedam imbecillitas animi et impotentia est irrationabilium motuum eius impulsibus resistere non ualentis, a quibus quasi quibusdam satellitibus in miseram uitiorum captiuitatem mens infirma trahitur et, quorum dominari debuit, ancilla fit. Sicut autem iustitia uoluntas illa, quam diximus, bona est, ita iniustitia uoluntas contraria. Et iustitia quidem bonum hominem, fortitudo uero ac temperantia probum efficiunt, quia, quod ex illa uolumus, ex his ad efficiendum ualidi sumus. Puto autem me in praesentiarum species seu partes uirtutis ita distinxisse, ut in his gradus omnes concludantur, quibus ad beatitudinem pertingitur et summum pro meritis bonum apprehenditur. Nunc si uisum sit prudentiae tuae, quid in his probare uel improbare decreueris, uel si quid fortasse ad perfectionem addendum esse censueris, parati sumus excipere. CHRISTIANUS: Sic profecto conuenit. Sed priusquam ad hos summi boni, quos posuisti, gradus ueniamus, ad intermissum, non dimissum de summo bono uel summo malo conflictum redeamus, et, quid simpliciter summum bonum uel summum malum dicatur, et, an aliud summum bonum sit quam summum hominis bonum uel summum malum quam summum hominis malum, determinetur. Regressio ad intermissam inquisitionem de summo bono. PHILOSOPHUS: Summum utique bonum aput omnes recte philosophantes non aliud quam Deum dici constat et credi, cuius scilicet incomparabilis et ineffabilis beatitudo tam principii quam finis ignara nec augeri potest nec minui. Summum uero malum summam cuiuscumque, sit siue hominis siue alterius creature, miseriam uel poenae cruciatum autumo. Hominis autem summum bonum siue summum malum eius, sicut supra iam memini ac determinaui, futurae uitae requiem uel poenam perpetuam intelligo; hoc itaque inter summum bonum et summum hominis bonum referre arbitror, quod, sicut ex praemissis liquet, summum bonum Deus ipse est uel eius beatitudinis summa tranquillitas, quam tamen non aliud quam ipsum aestimamus, qui ex se ipso, non aliunde, beatus est. Summum autem hominis bonum illa est perpetua quies siue letitia, quam quisque pro meritis post hanc uitam recipit, siue in ipsa uisione uel cognitione Dei, ut dicitis, siue quoquo modo aliter contingat. Summum uero malum summa est, ut dixi, cuiuscumque creature miseria uel poena pro meritis suscepta. Summum autem hominis malum quoscumque hominum ibi cruciatus pro meritis susceptos nuncupamus. De summo malo CHRISTIANUS: Quantum percipio, tam summum malum quam summum hominis malum non nisi poenas futuri saeculi pro meritis redditas intelligis. PHILOSOPHUS: Ita utique. CHRISTIANUS: At profecto poenae ille pro meritis collatae utique iustae sunt, quia iustum est sic eos punire, qui meruerunt. Quicquid uero iustum est, bonum esse constat. Poenae itaque illae, quas summum malum siue summum hominis malum nuncupas, sine dubio bonae sunt. Vide ergo, an id, quod bonum est potius quam malum, concedere uidearis esse summum malum. Qua enim ratione summum malum uel summum hominis malum: dicas, quod nullatenus malum sit, non uideo. PHILOSOPHUS: Meminisse te oportet, a te ipso superius tam nostrorum quam uestrorum testimoniis ostendisse, omnem quoque afflictionem malum potius quam bonum esse. Non tamen ideo omnem esse malam concedendum arbitror. Frequenter quippe generum permutatio in adiectiuis nominibus sensum uariat, ut aliud sit dicere poenam esse bonam et aliud dicere poenam esse bonum, id est rem bonam. Sicut aliud est dicere hanc aeream statuam esse perpetuam, quod falsum est, aliud eam esse perpetuum, id est rem aliquam, quae perpetua sit, quod uerum est, utpote ipsum aes, cuius perpes et indeficiens est natura. Sed et cum omnis propositio compositum quoddam sit, non tamen omnem compositam dicimus, sed illam tantum, quae propositiones in partibus habet, hoc est hypotheticam, nec omnem dictionem compositam dicimus, quam esse rem compositam scimus, nec omnem dictionem, quam simplicem uocamus, esse rem simplicem concedimus. Sic igitur et cum poenam aliquam iustam aut bonam esse dicimus, eo scilicet, quod iustum sit aut bonum, sic affligi eum, qui torquetur, non tamen ideo eam esse rem iustam aut bonam concedere cogimur. Vos quoque, cum omnem creaturam bonam esse ponatis, eo uidelicet, quod nihil ex creatione Dei nisi bonum sit, nec hunc etiam hominem, qui malus est, creaturam esse negetis ac per hoc et eum, qui malus est, esse rem bonam annuatis, non tamen ideo eum esse hominem bonum recipitis. Nemo quippe hominum esse bonus dicendus est, nisi qui bonis adornatus est moribus. Bona autem res siue bona creatura dici potest etiam, quae irrationalis est et inanimata. Sed et cum omnia Deus creasse bona dicatur, et hic paruulus homo uel equus ab eo iam creatus sit; quamuis res bona creatus sit, non tamen bonus homo uel bonus equus iam creatus est; nec ipse Deus hunc paruulum, qui peruersus est futurus, aut bonum hominem aut malum hominem creauit, sed bonam rem uel bonae naturae substantiam eum condidit, nec eum equum, qui nunquam bonus equus est futurus, umquam bonum equum creauit, licet nonnullos equorum uitiosos creare uideatur, qui uidelicet in ipsa creatione sua uitium aliquod contrahere dicuntur; unde postmodum inutiles aut parum utiles fiant. Ipsos quoque homines naturaliter ex elementorum complexione in ipsa sua creatione nonnulla uitia contrahere constat, ut iracundi scilicet uel luxuriosi uel aliis irretiti uitiis naturaliter fiant. Sed neque illum fortassis angelum caeteris quasi Luciferum praelatum, quem postmodum apostatasse dicitis, bonum angelum uel bonum spiritum condidit, quem nunquam in ueritate uel in dilectione Dei constitisse dicitis; et plerique uestrum caritatem semel habitam nunquam fateatur ammitti. Nullus quippe angelus siue spiritus rationalis aut etiam homo a dilectione Dei et uera caritate alienus bonus recte dicitur, sicut nec malus, quam diu peccato caret. Si igitur angelus ille neque cum peccato neque cum caritate Dei creatus est, quomodo bonus adhuc angelus uel malus creatus esse dicendus est. Sic nec singuli homines, cum creantur nondum rationis compotes, aut boni homines aut mali creatione dicendi sunt, cum uidelicet in ipsa creatione sua, ut boni homines aut mali essent, non acceperint. Quorum etiam aliqui cum egrotatiui uel etiam stulti naturaliter fiant et diuersis tam animae quam corporis uitiis occupati nascantur et omnes communiter hommes creaentur mortales, profecto ex ipsa sua creatione substantia humanae naturae bona multorum particeps fit malorum. Ut enim Aristoteles meminit et manifesta tenet ueritas, bono contrarium esse non potest nisi malum. Patet itaque, tam mortalitatem quam caetera modo praemissa, cum quibas nascimur, malis esse connumeranda, cum eorum scilicet contraria nemo dubitet esse bona et quaedam uitia seu mala naturaliter ex ipsa creatione quibusdam bonis inesse substantiis, ut mortalitas homini, irrationalitas aequo. Quamuis enim mortalitas non dicatur uitium hominis, cum uidelicet secundum eam nemo alio homine deterior sit, in qua aequaliter omnes participant, quoddam tamen est uitium naturae in ipso homine, quoniam in hoc humana natura ab ea, quae immortalis est, deterior uel infirmior existit. Sicut igitur hominem quemlibet, quantiscumque uitiis deturpetur, rem bonam esse concedimus, nec tamen ideo bonum hominem esse annuimus, ita e contrario quamlibet poenam rem esse malam profitemur, licet nonnullam esse bonam poenam ponamus. Vide itaque non esse consequens, ut, si bonam et iustam poenam summum hominis malum esse statuamus, ideo quod bonum est, summum eius malum esse concedamus. Et si enim, ut dictum est, poena illa sit bona, non ideo bonum simpliciter, id est bona res, est dicenda. CHRISTIANUS: Esto modo, ut dicis, te uidelicet ex concessis non posse argui, ut, quod bonum est, concedas summum hominis malum esse, quamuis poenam illam, quae bona est et iusta, summum illud malum esse non abnuas. Sed iterum quaero, cum tam culpa praecedens quam poena inde proueniens malum sit, quod horum deterius ac maius hominis malum dicendum sit, utrum uidelicet culpa eius, quae hominem malum efficit, an pena, quae a Deo illata iustum in eo iudicium agit? PHILOSOPHUS: Certe, ut estimo, deterius hominis malum est culpa eius quam poena ipsius. Cum enim inter quaelibet mala illud alio maius esse non dubitetur, quod amplius Deo displicet et poena dignum est, quis non dubitet culpam deterius esse quam poenam culpae. Ex culpa quippe homo Deo displicet, unde malus dicitur, non ex poena, quae pro culpa irrogatur. Illa quippe iniustitia est, haec iustitiae debitus effectus et ex intentione recta proueniens. Patet itaque in homine id deterius esse, quod eum reum constituit, quam quod puniendo iustum in eo iudicium agit. CHRISTIANUS: Cum igitur culpa hominis maius sit hominis malum quam poena ipsius, quomodo poenam hominis summum eius malum nuncupas, qua, ut dictum est, maius malum est culpa? PHILOSOPHUS: Placet itaque, si nostram in hoc improbas opinionem, tuam super hoc audire sententiam, quid uidelicet summum hominis malum censeas appellandum? CHRISTIANUS: Illud utique, quod eum deteriorem efficere potest, sicut e contrario summum eius bonum, per quod eum meliorem effici constat. PHILOSOPHUS: Et quae, obsecro, sunt illa? CHRISTIANUS: Summum eius odium uel summa dilectio in Deum, per quae uidelicet duo ei, qui simpliciter ac proprie summum bonum dicitur, displicere amplius uel placere nos constat. Quorum profecto utrumque post hanc uitam sequitur. Qui enim perpetuis et maximis cruciantur poenis, quanto se amplius his grauari sentiunt, tanto in eum, cuius puniuntur iudicio, ex ipsa desperatione ueniae maiori odio inardescunt. Quem penitus non esse uellent, ut sic saltem a poena liberari possent, et ita longe deteriores ibi sunt odiendo, quam hic exstiterint contemnendo. Sic e contrario quicumque illa Dei uisione fruuntur, de qua dicit Psalmista: Satiabor, cum apparuerit gloria tua. Id est: postquam diuinitatis tuae maiestatem per temetipsum mihi manifestaueris, nihil ulterius indigendo requiram; tanto tunc meliores efficiuntur, quanto amplius eum diligunt, quem in semetipso uerius intuentur, ut uidelicet summa illa dilectio in illa summi boni fruitione, quae uera est beatitudo nostra, summum hominis bonum recte sit dicenda. Tanta quippe est illa diuinae maiestatis gloria, ut nemo eam conspicere queat, qui non in ipsa uisione eius statim beatus fiat, unde et dicitur: Tollatur impius, ne uideat Dei gloriam. Cum igitur fideles eius, qui eum super omnia dilexerunt, tantam conspexerint beatitudinem, quantam nullatenus fide poterant aestimare, haec eorum summa exultatio perpes erit ipsorum beatitudo. PHILOSOPHUS: Placet itaque summum hominis bonum siue malum illud intelligi, quo melior, ut dicis, uel deterior homo efficitur. Sed si hoc in futura uita contingit, ut uidelicet meliores ibi uel deteriores quam hic efficiamur, profecto et ibi aliquid amplius quam hic promereri uidemur. Quo enim meliores efficimur uel deteriores quam prius, maiori poena uel praemio digni iudicamur. Quod si ibi quoque meritorum sit profectus, ut, quo amplius Deum cognoscimus, magis eum diligamus, et cum ipsa retributione pariter nostra dilectio crescat in Deo, ut semper meliores efficiamur, profecto in infinitum ita nostrae beatitudinis extenditur augmentum, ut nunquam sit perfectum quia semper recipit incrementum. CHRISTIANUS: Nescis, quod in hac uita tantum tempus sit promerendi et in illa retribuendi, hic uidelicet seminandi, ibi colligendi. Quamuis igitur ibi meliores efficiamur ex praemio meritorum, quam hic ex meritis fueramus, non tamen necesse est, ut ibi rursus aliquid promereamur. Hoc ipsum quoque, quia ibi meliores quam hic efficimur, meritorum hic habitorum retributio est. Quae cum meritis reddita nos meliores efficiat, non iterum praemium promeretur, quae in praemium meritorum tantum est constituta, non ad aliquid promerendum rursus habita. Nam et apud nos cum quis aliquam amicitiae remunerationem ab amico suscipit et eum amplius propter hoc diligit, non iterum apud eum ex hac maiori dilectione, quae scilicet uenit ex praemio reddito, praemium mereri iudicatur, ut sic in infinitum merita extendantur. Quadam et enim necessitudinis coactione ex retributione praemii augetur dilectio, ut non tam uoluntaria quam necessaria uideatur, ita quippe omnibus naturaliter insitus est affectus, ut ipsa praemii retributio quoddam dilectionis secum afferat augmentum et quadam nos necessitate uel amore nostri potius quam uirtute uel amore remunerantis in eius dilectionem nos accendat. Si igitur inter homines amicus ab amico praemium ferat et ex ipso praemio amplius diligere cogatur, nec tamen ex hoc dilectionis augmento rursus promereri dicitur, quid mirum, si et in alia uita ex suscepto praemio amplius Deum diligentes nequaquam rursum ipsum praemium conuertamus in meritum? Aut quid denique concedi prohibeat illam diuinae maiestatis gloriam tantam esse, ut semper in eius uisione profectus noster aliquis possit esse, ut, quo diutius eam conspiciemus et se ipsam nobis amplius innotuerit, beatiores nos efficiat? Plus quippe istud iuge beatitudinis incrementum ualet quam minor beatitudo unum tantum modum custodiens et nullo cremento proficiens. PHILOSOPHUS: Quomodo, quaeso, in illa uisione Dei profectus quisquam esse possit uel aliqua inter ipsos uidentes deferentia, cum uidelicet illud omnino summum bonum sit simplex? Nec umquam conspici nisi totum possit nec aliquid conspici ab uno, quod non conspiciatur ab alio. CHRISTIANUS: Non utique in re conspecta, sed in modo conspiciendi est diuersitas, ut, quo melius intelligitur Deus, beatitudo nostra in eius uisione augeatur. Nam et animam uel spiritum quemlibet intelligendo non aequaliter omnes intelligimus, quamuis tales incorporee naturae partes in suae essentiae quantitate non habere dicantur; et cum corpus quodlibet uel aliqua pars eius ab aliquibus simul aspicitur, melius tamen ab uno quam ab alio uidetur, et iuxta naturam aliquam corporis illius melius ab isto quam ab alio homine ipsum cognoscitur et perfectius intelligitur. Et cum eadem res sit intellecta, non tamen aequaliter est intellecta. Sic et diuinam essentiam, quae omnino indiuisibilis est, licet omnes intelligendo uideant, non tamen aequaliter eius naturam percipiunt. Sic Deus huic melius ac perfectius quam illi sui notitiam pro meritis impertit, ac se amplius manifestat. Potest quippe contingere, ut, cum omnia sciat iste, quae ille, melius tamen ac perfectius singula sciat iste quam ille; et cum tot res ab isto quam ab illo sciantur, non tamen tot de eisdem rebus scientias habet unus quot alter aut non tam bene sciat eadem. PHILOSOPHUS: Numquid illam uisionem Dei, in qua beatitudo illa uera consistit, angeli, quos lapsos dicitis, nunquam habuerunt uel saltem ille inter eos praecipuus, qui caeterorum comparatione Lucifero est comparatus? CHRISTIANUS: Nequaquam utique habuisse credendus est, nec aliquis eorum, qui corruit, nec illi etiam, qui non corruerunt donec post aliorum lapsum hanc uisionem, per quam simul et beati fierent et confirmati, ne amplius cadere possent, in remunerationem suae humilitatis acceperint. Omnes quippe angeli sicut et homines tales creati sunt, ut et bene agere possent et male. Alioquin hi, qui non peccauerunt, de hoc ipso, quod caeteris peccando non consenserunt, meritum non haberent. Quod autem Lucifero cuiusdam excellentiae praerogatiua comparata est, non tam ex beatitudine quam ex scientiae perspicacitate factum est, eo uidelicet, quod scientiae luce praestantior caeteris et ad quaslibet rerum naturas intelligendas subtilior conditus esset. Quod quidem in se considerans ex ipsa scientiae suae magnitudine, qua se caeteris praelatum uidit, inflatus intumuit, et maiora, quam posset sperare, praesumpsit, ut uidelicet, quia se caeteris praelatum nouit, se fieri aequalem posse Deo aestimaret et per se uidelicet sicut et Deus regnum obtineret. Unde quo se altius erexit per superbiam, eo deterius corruit per culpam. PHILOSOPHUS: Illud quoque, obsecro, definias, utrum hoc hominis summum bonum, illam dico uidelicet summam Dei dilectionem, quam ex uisione Dei homo percipit, accidens hominis dicenda sit et utrum accidens dici conueniat summum substantiae bonum, tamquam ipsum subiecte substantiae sit praeferendum. CHRISTIANUS: Cum accidentia eisque subiectas distinguis substantias, ad philosophicae uerba doctrinae conuerteris et ea tantum, quae uitae terrene, non caelestis sunt, metiris: haec quippe disciplina saecularis et terrena his tantum documentis contenta extitit, quae ad praesentis uitae statum accomodata sunt nec ad illius futurae uitae qualitatem, in qua nec uerba ista nec ulla hominum necessaria est doctrina; artium suarum regulas applicauerunt, cum rerum inuestigauerunt naturas, sed sicut scriptum est: Qui de terra est, de terra loquitur. Si ergo ad illud uitae caelestis fastigium conscendere niteris, quae omnem terrenam longe transcendit disciplinam, ne plurimum innitaris terrene philosophiae regulis, quibus nec adhuc ad plenum comprehendi ac definiri terrena potuerunt, nedum caelestia. Utrum autem dilectio illa, quae in caelesti uita habenda dicitur, accidens sit an qualiscumque qualitas, nihil utilitatis affert definire, quae nisi experimento sui uere cognosci non potest, cum omnem terrene scientiae sensum longe transcen dat. Quid autem ad beatitudinem refert, utrum eam accidens an substantiam siue neutrum esse ponamus; cum quicquid dicamus uel arbitremur, ipsa ideo non mutetur uel beatitudinem nostram minuat. Ac si, quae de accidentibus ac substantialibus formis philosophi uestri dixerunt, diligenter consideres, nec substantialem nobis illam esse uidebis, quae non inest omnibus, nec accidentalem, que, postquam affuerit, abesse non potest. Unde accidens etiam uestra oppinio describit, quod adesse potest et abesse; quid etiam impedit, si illam quoque dilectionem ibi futuram sicut et praesentem, quam habemus hic, accidens concedamus? Quamuis enim nostra substantia quolibet accidenti suo melior censeatur aut dignior, summum tamen hominis bonum id non incongrue dicendum uidetur, quod ipsum hominem participatione sui optimum reddit atque dignissimmum; atque, ut uerius ac probabilius loquamur, ipsum Deum, qui solus proprie et absolute summum bonum dicitur, summum etiam hominis bonum esse constituamus; cuius uidelicet illa, quam diximus, uisionis suae participatione, qua fruimur, efficimur uere beati. Ex quo ipso quippe, quem in ipso uidemus, ad nos eius illa summa dilectio manat, ideoque rectius ipse, qui ab alio non est et nos ita beatos efficit, summum hominis dicendus est bonum. PHILOSOPHUS: Placet utique ista de summo bono sententia, quae nec philosophiae nostrae est ignota. Sed si haec, ut dicitis, uisio Dei, quae beatos efficit, oculis tantum mentis, non corporis patet, quid necesse est sanctis animabus, ut dicitis, corpora sua tandem resumere, quasi per hoc earum beatitudo uel gloria sit augenda? Cum enim, ut dicitis, mensura quae hominis quae et angeli, quid, ad beatitudinem uestram resumptio prodest corporum, que, cum angelis desint, nequaquam tamen eorum praepediunt uel minuunt beatitudinem? CHRISTIANUS: Omnia, quae Deus agit, non tam ad beatitudinem nostram quam ad gloriam suam conuertit, ut illa, que, nonnullis nociua sunt. Unde Salomon: Propter semetipsum omnia creauit Deus, impium quoque ad diem malum. Ipsa quippe etiam poena impii, qua eius iniquitatem Deus punit, iustitiam Dei commendat et sic eum glorificat. Quamuis itaque: poneremus corporum illam resumptionem nihil sanctis animabus beatitudinis conferre, non tamen eam censeamus superfluam, quae ad diuinae potentiae laudem plurimum ualet. Quo enim illa prius infirmiora et passioni cognouimus obnoxia, tanto postmodum magis Deum glorificandum ostendent; et cum sic ea uidelicet solidata et indissolubilia uidebimus facta, ut nulla ex eis passio nobis prouenire, nulla in eis dissolutio possit contingere. Hinc etiam nonnihil beatitudinis animae uidentur contrahere, quia, quo amplius diuinae potentiae magnitudinem experientur, amplius eum diligere et beatiores esse non sunt denegandae. PHILOSOPHUS: Illud quoque, obsecro, dilucides, utrum illa Dei uisio, in qua beatitudo consistit, aliqua loci deferentia uel augeri possit uel minui an ipsa aeque in omnibus locis exhiberi omnibus queat uel si certus ei aliquis deputatus sit locus, quo scilicet omnes necesse sit peruenire, qui illa fruituri sunt uisione. CHRISTIANUS: Qui Deum ubique per potentiae suae magni tudinem non dubitant esse, sed ita ei omnia loca praesentia credunt, ut in omnibus, quecumque uelit, agere possit et tam ipsa loca quam omnia in illis eius operatione uel gerantur uel disponantur, nequaquam ista questione mouendi sunt. Ipse quippe est, qui sic nunc quoque sine positione locali sicut ante tempora consistens non tam in loco esse dicendus est, qui nullatenus localis est quam in se cuncta concludere loca, ipsos etiam, ut scriptum est, caelos palmo suo continens. Qui enim ante omnia sine loco extitit, nec sibi postmodum, sed nobis loca fabricauit, cuius nec minui nec augeri beatitudo potest, nec ullam percipere uariationem, nullam profecto nunc quoque, sicut nec ante, positionem habet localem, cuius omnino simplex et incorporea perseuerat aeternitas. Cum igitur nusquam sit localiter, id est positione locali conclusus, ubique tamen, id est tam in omnibus locis quam circa omnia loca, per operationis potentiam esse dicitur. Et enim in omnibus locis nulla nisi eo disponente geruntur, et sic ei loca cuncta praesentia sunt uel ipse illis, ut, quodcumque uelit, ibi fieri necesse sit, et sic ubique, ut dictum est, per potentiae suae magnitudinem esse dicitur. Unde ipsemet per Prophetam loquitur: Caelum et terram ego impleo. Et Psalmista nusquam irati potentiam se effugere posse considerans dicebat: Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam. Si ascendero in caelum, tu illic es, si descendero ad infernum, ades etc. Sicut autem in omnibus locis uel intra omnia per potentiae suae operationem uel dispositionem dicitur esse, quia uidelicet cuncta ibi uel disponi per eum necesse est, sic etiam ipsa loca concludens circa ea nihilominus asseritur esse, hoc est sic ea in sua potestate habere, ut nihil in eis sine ipso uel eius dispositione fieri possit. Cum itaque per potentiam suam, ut dictum est, tam intra omnia quam extra Deus sit et omnia, quantumcumque solida sint, propria uirtute penetret, quis eum locus impediat, ne, ubicumque uelit, omnibus aeque suam impertire notitiam possit? Eo quippe modo, quod locis omnibus inesse uel praeesse per potentiam, non per localem positionem dicitur, ubique sui noti tiam, quibuscumque uoluerit, habet impertire. Nec summa illa et spiritualis uirtus, cui omnia sunt peruia loca, quae sunt, allqua soliditate uel qualitate praepediri potest. Quippe cum claritas solis solidissimum uitrum sic penetret, ut per ipsum quoque suam nobis illuminationem infundat, et corpora nostra post resurrectionem tante subtilitatis fore credamus, ut, iam eis quodammodo spiritalibus factis, nulla possit obstare materia; unde et dominicum corpus, quod, adhuc mortale, clauso utero natum fuerat, post resurrectionem iam omnino immortale et impassibile clausis ianuis ad discipulos intrauit; multo ergo magis summam illam diuinae claritatis uisionem nullo praepediri posse obstaculo uel loci propinquitate ad illuminandum adiuuari credendum est. Nam et ignem, qui caeteris subtilior est elementis, inde non recipere sectionem dicitis, quia nullo interposito corpore partes eius diuidi queant. Multo autem minus spiritalis substantia, quae longe omni corpore subtilior est, corporeo praepeditur obstaculo. Cum uero diuinitas tante subtilitatis sit, ut in eius comparatione quaelibet aliae naturae corporeae censeantur et ipsa sola respectu aliarum incorporea iudicetur, quomodo summa illa eius claritas, quae cuncta cognoscendo considerat, obstaculum habeat? Qua etiam qui fruuntur, cum uidentem omnia uideant, quicquid eos scire conueniat, quantumcumque remotum non ignorant. Alioquin paradiso fruentes tormenta inferni non conspicerent, ut eo amplius Deum diligant, quo per eius gratiam sese grauiora euasisse uiderint. Quem quidem paradisum in ipsa uisione Dei ubique consistere Dominus Iesus patenter insinuat, dum ipso die, quo eius anima in carne passa descendit ad inferos, ut inde suos liberaret, latroni eum confesso ait: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. A quo quidem paradiso ne tunc etiam anima Christi extranea extitit, cum, ut dictum est, ad inferos descendit. Iuxta itaque hanc fidem nostram et rationem manifestam, quocumque loco fidelis sit anima, quia ubique praesentem, ut dictum est, reperit Deum, et quoniam nullo impeditur obstaculo, ubique in sua aeque perseuerat beatitudine, quam uidelicet ex uisione Dei nobis per eum infusa, non ex nostris uiribus apprehensa, consequimur. Quippe nec ad corporalis solis apprehendendam claritatem conscendimus, sed ipsa nobis se infundit, ut ea fruamur. Ita et nos tam Deo, quam ipse nobis appropinquat tamquam desuper claritatem suam nobis et amoris sui calorem infundens; ad quem etiam nusquam localiter consistentem si quo modo propinquare dicimur, non id locis, sed meritis fieri est intelligendum, dum ei uidelicet quantum similiores in bono efficimur uel eius amplius uoluntati concordamus; sic e contrario ab eo recedere intelligendi sumus. Quod uenerabilis doctor Augustinus et doctrinarum quoque uestrarum peritissimus diligenter aperiens, Deo, inquit, qui ubique est non locis, sed moribus aut propinqui aut remoti sumus. Unde cum post resurrectionem tantae facilitatis corpora sanctorum futura sint, ut, ubique uelint animae, ipsa statim esse credantur, nullus tamen eorum recessus uisionem Dei praepediet, quo minus animae sint beatae, nec ulla loci qualitas poenalis esse his poterit, in quibus nihil puniendum erit, sicut nec ante peccatum primis hominibus quicquam esse poterat nociuum. Unde et cum sancti angeli ad nos missi iussa Dei execuntur, nequaquam loci aliqua qualitate uel interuallo eius uisione, qua beati sunt, priuantur seu inaniuntur. Nec demones in aere commorantes, unde et uolucres caeli dicuntur, quamuis positione loci superiores nobis esse uideantur, non ideo tamen ad Deum, qui proprie dignitate naturae cunctis superior est naturis, amplius quam nos appropinquare dicendi sunt. Unde Satan ueniens inter filios Dei et stans in conspectu Domini et ad eum mutuo loquens, sicut in libro Iob scriptum est, nequaquam hoc aduentu suo a sua relaxatur miseria, ut beatior fiat. Qui etiam de caelo caeteris altior corruendo patenter ostendit nihil ad beatitudinem conferre loci dignitatem. Non enim quia inter filios Dei, hoc est inter sanctos angelos, ueniens in conspectu Dei assistit, in eius conspectum Dominus uenit, ut ab eo scilicet Dominus conspiciatur, cum ipse a Domino conspicitur, quasi caecus in sole inter uidentes assistens, non ab eis positione loci sed beneficio lucis dissidens. Quod enim agit in uisione corporalis solis qualitas corporum, hoc in uisione spiritalis solis qualitas meritorum; et quemadmodum hic nulla deferentia consistit uirtutum in qualitate corporum aut locorum, sic nec ibi retributionum; et tanto mirabilior illa diuinae gloriae uisio, qua beati fiunt, apparet, quanto amplius nulla loci qualitate uel diuersitate ad hoc impediri uel iuuari potest, cum in his etiam, qui loco disiuncti non sunt, sic agat, ut alios illuminando beatificet, alios in sua caecitate miseros derelinquat, sicut et in hac uita per impertionem gratiae suae non desistit agere. Sic quippe Deus ubique per potentiam, ut dictum est, esse dicitur, ut nihilominus alicubi per gratiam adesse alicubi dicatur deesse. Quocumque igitur modo uel adesse uel abesse seu aduenire uel recedere diuinitatis gratia dicatur, non id localiter uel corporaliter fit, sed magis spiritaliter uel per aliquam suae operationis efficaciam contingit. Si enim ubique localiter esset, quo aduenire localiter uel unde recedere posset? Nonnunquam tamen ad nos descendere dicitur uel per aliquod gratiae suae beneficium nobis collatum uel per aliquam ex signo uisibili manifestationem siue, dum aliquid insolitum gerit in terra. Sicut sol iste descendere ad nos dicitur uel mundum ipsum replere, non localiter, sed efficaciter, id est non locali sui positione, sed illuminationis operatione. PHILOSOPHUS: Miror te rationibus tuis, quibus me arguere niteris, eas quoque auctoritates ex scripturis uestris proferre, quibus me non dubitas minime cogendum esse. CHRISTIANUS: Propositum mihi est, sicut nosti, non me tibi proprias inferre sententias, sed communem malorum nostrorum tibi fidem seu doctrinam aperire. Quae igitur testimonia de nostris affero, non ut per hoc cogaris intendo, sed ut aliorum magis ista intelligas esse, quam me ipsum finxisse. PHILOSOPHUS: Certe nec istud improbo, si talis processerit intentio. Sed nunc ad reliqua festinemus. Si ergo, ut asseris, tanta uirtus est diuinae uisionis, ut ubicumque sint animae, participatione sui aeque illas beatas efficere queat, cur, obsecro, regnum caelorum Deo et sanctis animabus specialiter assignatur, ut in caelo scilicet praecipue dicantur esse, quasi beatius illic habeant esse? Quod etiam in tantum Christus uester proprio exhibuit exemplo, ut in conspectu suorum corporaliter caelos ascenderit, et illic, ut scriptum est, ad dexteram patris residens inde ad iudicium uenturus promittatur in aera ei obuiam occurrentibus. Cur igitur diuinae habitationi nulla mundi regio nisi caelum deputatur, si ubique, ut dicitis, Deus existens ubique beatitudine sua aeque fruatur et eius uisionis claritas, quibuscumque uelit et ubicumque uelit, sese, prout uult, pariter infundens aeque illos ubique beatos efficiat nullo adminiculo nulla loci qualitate uel propinquitate ad hoc indigens, sed ex se penitus sufficiens? Cum, inquam, Dominus ubique per potentiam existens et quasi in uno loco suae maiestatis mansionem concludens dicat: caelum mihi sedes est, et omnes tam noui quam ueteris testamenti scriptores non aliam mundi partem nisi caelum eius habitationi deputent, non immerito uideri potest huius superioris loci serenitas ipsis uel nobis non nihil conferre beatitudinis? Unde et per Isaiam ad huius beatitudinis plenitudinem lux lune sicut lux solis futura esse et lux solis septempliciter promittitur tunc splendere et noua tam caeli quam terrae creatio, ut ipsa quoque innouatione rerum nostra felicitas augeatur. CHRISTIANUS: Si prophetizare magis quam iudaizare in littera nosses et, quae de Deo sub specie corporali dicuntur, non corporaliter ad litteram, sed mystice per allegoriam intelligi scires, non ita, ut uulgus, quae dicuntur acciperes. Cuius profecto si communem sequaris opinionem nec eorum fidem tua transcendat intelligentia, qui nihil nisi corporeum uel admodum rei corporee mente concipiunt, in tantum utique dilaberis errorem, ut Deum nullatenus nisi rem quandam corpoream et quibusdam partibus consistentem, capite uidelicet, manibus ac pedibus seu reliquis membris compositam, intelligere queas, maxime cum omnes fere humani corporis partes ei iuxta similitudinem aliquam in scripturis assignentur. Quis enim illiteratorum aut simplicium hominum te audire sustineat, si Deum praedices nec oculos nec aures habere nec caetera, quae nobis uidentur necessaria membra? Statim quippe obiciet eum nequaquam uidere posse, qui oculos tales non habeat, similiter nec audire nec operari, cui aures desint et manus. Sicut ergo haec omnia, quae corporis sunt, non nisi parabolice iudicas in Deo intelligenda, sic, quaecumque ad corporalem loci positionem de diuinitate dicuntur, non dubites accipienda. Cum itaque audis Isaiam dicentem: Haec dicit Dominus: "Caelum sedes mea et terra scabellum pedum meorum, quae est ista domus, quam edificabitis mihi? Et quis est iste locus quietis meae? Omnia haec manus mea fecit" etc. Sicut minime eum corporalem intelligis, sic nec eius corporalem sedem caelum nec corporale pedum eius scabellum terram neque ullam eius localem positionem intelligas, qua sedere estimetur, magis quam cum eius angeli thronus appellantur. Absit enim, ut eius maiestas aliquid infirmitatis habeat, ut sede aliqua uel scabello sustentari egeat. Caeli ergo nomine et terrae hoc loco bonae et male distinguuntur animae, tamquam ex meritis suis superiores et inferiores. Bone itaque animae tamquam templum eius seu caelum dicuntur, iuxta illud Psalmiste: Dominus in templo sancto suo; Dominus in caelo sedes eius... eo, quod ipsis, qui sunt meritis celsiores, praesideat et quasi in propria domo et templo sibi sanctificato per gratiam in habitet. Carnales uero animas, quae uidelicet terrenis et infimis inhiant desideriis, quasi scabellum pedibus conculcat, quia eos, quos despicit, nec ad se misericorditer attollit, tamquam inferius derelictos praemit et conculcando conterit et quasi in puluerem dissolutum redigit. Cum ergo inquit Dominus, qui in manu factis non habitat: ita excellentem in sanctis animabus habitem sedem et tanto despectui carnales et terrenos habeam homines, cur mihi domum terreni edificii quasi necessariam construere quaeritis et non potius apud uosmet ipsos domum mihi spiritalem edificatis? Alioquin cassa est significatio templi uisibilis, si inuisibile desit. Cum itaque uel caelum uel regnum caelorum futuram beatitudinem audis appellari, sublimitatem futurae uitae magis quam corporalem caeli positionem intellige. Quam etiam nonnunquam nomine terrae propter stabilitatem eius sicut et nomine caeli propter ipsius dignitatem constat designari. Unde et Psalmista: Credo, inquit, uidere bona Domini in terra uiuentium et per Ezechielem ipse Dominus post resurrectionem electis suis futuram beatitudinem promittens: Ecce ego, inquit, aperiam tumulos uestros, et educam uos de sepulcris uestris, populus meus, et inducam uos in terram Israel; et requiescere uos faciam super humum uestram. Quod autem Dominus noster Christus corporales caelos corporaliter ac uisibiliter ascendit, non eius glorie, in quo plenitudo diuinitatis corporaliter inhabitat, sed fidei nostrae profuit. Qui ergo prius clausis ianuis ad discipulos intrando resuscitandorum corporum subtilitatem, qua uidelicet cuncta penetrare queant, ex ipsa sua resurrectione monstrauerat, postmodum ipse in ascensione sua tantam ipsorum futuram leuitatem exhibuit, ut nulla terrenitatis mole, qua prius grauabantur, sicut scriptum est: Corpus, quod corrumpitur, aggrauat animam, quoquam ulterius praepediantur ascendere, sed, quocumque animae uelint, sine ulla difficultate statim eo transferri. Quod tamen ad dexteram Patris sursum conscendisse memoratur, sicut nec dextra Patris intelligitur corporalis, ita nec ista sessio, qua ipse Pater sedeat, localis est positio, sed per hoc pariter cum Patre dominandi potestas et aequalis dignitas exprimitur, cum ei collateraliter a dexteris consedisse dicitur, quod quidem sedere ad dexteram cum corporaliter ad litteram stare non possit; id quoque, quod de corporali eius ascensione praemittitur, quamuis in re ita corporaliter sit factum, quemdam tamen eius ascensum in mentibus fidelium meliorem designat. De quo uidelicet ascensu ipse ad Mariam iam antea dixerat: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Tunc enim tamquam in nube ab oculis hominum sustollitur Christus ad caelum, ut ad dexteram Patris resideat. Quando praedicatione sanctorum ab aspectu praesentis et laboriose uitae subtractus praedicatur ita in gloriam sublimatus, ut Patri conregnando pariter uniuersis imperet et, tamquam coaequalis substantia uel filius, aeque dominetur omnibus. Quod uero de splendore lunae uel solis multiplicando subiecisti, tamquam id corporaliter fieri ad futuram beatitudinem attineat, facile est tam ex auctoritate ipsius prophete, qui illud dixit, quam ex ratione manifesta refelli. Dominus quippe postmodum per eundem Isaiam ad Ierusalem loquens et ei futurae uitae claritatem promittens ait: Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lune illuminabit te, sed erit Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam. Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur tibi, sed Dominus erit tibi in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui; populus autem tuus, omnes iusti, in perpetuum hereditabunt terram etc. Quae est ista terra ab his, qui in perpetuo iusti sint, hereditanda et praesentia diuinae claritatis, tamquam sole, qui nunquam occidat, illuminanda nisi illa futurae beatitudinis aeternitas? Quae profecto claritas, cum tanta sit, ut nullo ad illuminandum egeat adiumento, recte sol iste amplius illuminandi officium amittere dicitur, postquam uidelicet non iam animales sed spiritales effecti illud experiemur, quod praemissum est, "mensura hominis quae et angeli." Quis denique ignoret minora luminaria maioribus apposita ex praeualenti luce statim obtenebrari aut uigorem perdere illuminandi? Quod igitur officium illuminandi lux ibi corporea possit habere, ubi diuinae claritatis praesentia sic illuminabit abscondita tenebrarum, ut ipsa etiam manifestet consilia cordium? Videmus nunc, inquit Apostolus, per speculum et in enigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut cognitus sum. Tunc quippe perfecte, tunc uerissime cuncta cognoscentur a nobis sicut ab angelis per oculos cordis, ubi omnium sensuum, omnium administrationum cessabunt officia, cum erit Deus omnia in omnibus. Eius quippe uisio sic omnibus nostris per omnia satisfaciet desideriis, ut ipsa per se omnia nobis conferat, quae uere beatitudini sunt necessaria. Ipsa illa diuinae maiestatis uisio nobis erit lux indeficiens, sanctitas summa, quies perpetua, pax omnem sensum exsuperans, omne denique bonum, omnis uirtus, omne gaudium. Cum igitur Deus ita erit omnia in omnibus, constat tunc, ut idem Apostolus dicit, omnem euacuari principatum et potestatem, cum iam uidelicet sola illa per semetipsam principabitur potestas, quae omnia, ut dictm est, bona per suae uisionem praesentiae omnibus electis ministrabit. Nullus iam nobis principatus angelicus uel humanus in administratione aliqua, nulla potestas in aliquo regimine praeerit, quia nihil deesse poterit, ubi omnia in omnibus Deus erit, ubi, cum aderit, quod perfectum est, euacuabitur, quod ex parte est. Nihil quippe nunc nobis nisi ex parte aliqua proficit, nihil ad omnia nobis necessaria conferre sufficit. Quidquid nobis nunc ad doctrinam uel ad aliquam uirtutem uel ad aliquam proficit administrationem, imperfecte agit, quia solus est Deus, qui omnia possit. Cessabunt itaque, quecumque imperfecte aguntur, cum ille per se suffecerit, qui omnia potest. Quod itaque ibi oculos carnis cum caeteris corporis membris resumturi sumus, non utique fiet propter officia eorum, quibus egeamus, sed ad glorificandum Deum, ut praefati sumus. In quibus uidelicet eius potentiam tanto amplius experiemur, quanto illa in officiis suis, si opus esset, peragendis ualidiora esse sentiemus, et longe fortiorem ac meliorem consecuta statum esse uiderimus. Quod si etiam de luce solis ac lunae multiplicanda corporaliter, non mystice tantum accipiamus, ad gloriam conditoris potius, quam ad officii sui necessitatem referendum est, sicut et uniuersus mundi status in melius est commutandus, quo etiam caelestium luminarium adiumento uel commutatione mundi manifeste Deus nobis innotescet; id, quod ante minus habebant, non ex impotentia conditoris extitisse, sed pro uitae suae mortalis et infirme necessitudine, quae nequaquam talia uel tanta ferre posset nec etiam tantis uti beneficiis digna esset. Mistice tamen intelligi facile est lunam tunc ut solem fulgere, id est ecclesiam electorum sicut et eius solem Deum indeficientem lucem habere et tamen ipsum eius solem tunc quoque ita lucem ipsius lune transcendere, ut in ipso solo lucis sit perfectio, quae septenario designatur numero. PHILOSOPHUS: Quantum uideo, si haec ita se habent, ut dicitis, multa fidei uestre Deus uidetur debere, cuius in omnibus maxime gloriam praedicatis. Restat autem nunc, ut, quid de inferis etiam sit sentiendum, diligenter aperias. Sicut enim summum hominis bonum eo amplius est appetendum, quo magis cognimm, ita e contrario summum malum eo magis erit uitandum, quo minus fuerit ignotum. CHRISTIANUS: Hinc quippe apud nos sicut et apud uos diuersa olim extitit opinio. Alii quippe infernum corporalem quendam locum sub terris existimant, qui ex ipsa locali quoque positione, quae inferior sit caeteris mundi partibus, dicatur infernus; alii quoque non tam corporale tormentum quam spiritale arbitrantur infernum, ut quemadmodum nomine caeli, quae superior est pars mundi, summam animarum beatitudinem distinguimus, ita nomine inferni summam miseriam, quae tanto inferius iacere peribetur, quanto ab illa summa beatitudine amplius distare cognoscitur et ei amplius contraria uidetur. Sicut enim, quod melius est, per excellentiam suae dignitatis dicitur altum, ita e contrario, quod peius est, per abiectionem sui dicitur infimum. Multa quippe de poenis inferni tam uetus quam nouum testamentum narrat, quae nequaquam ad litteram accipi posse uidentur. Quid est enim ad litteram, quod de iustis et impiis Dominus per Isaiam ait: Et egredientur et uidebunt cadauera eorum, qui praeuaricati sunt in me; uermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur. Quis iste sanctorum corporalis egressus, ut poenas impiorum uideant; aut qui uermes sint corporales in corporibus reproborum, quae omnibus integra membris sicut et sanctorum corpora sunt resurrectura? Quae ibi erit corrosio uermium, ubi omnium pariter immortalitas absque ullo defectu erit corporum? Sed et quod Dominus de diuite et Lazaro defunctis in euangelio refert, quomodo ad litteram stare potest, quippe cum corporalem sepulturam non inferno anima illa diuitis habere queat? Aut quis illic corporalis Abrahae sinus, quo anima Lazari refertur ab angelis deferri, quam ibi linguam anima diuitis habeat, uel quem digitum habeat anima Lazari aut quae est ibi corporalis aqua, cuius stilla lingue ardentis infusa incendium eius extinguere possit aut minuere? Unde cum haec iuxta litteram nequaquam in animabus iam exutis carne contingere queant, sicut nec illud, quod alibi dicitur: Ligatis eum manibus et pedibus, mittite eum in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium. lam ex ueten quam ex nouo testamento innui uidetur ea, quae de inferno dixerunt, mystice magis quam corpora liter accipi debere; ut uidelicet, sicut ille Abrahae sinus, quo suscepta est anima Lazari, spiritalis est, non corporalis intelligendus, ita et infernus spiritalis ille cruciatus, quo anima diuitis sepulta memoratur. Quamdiu enim animae corporibus carent, quo ferri localiter aut moueri uel quasi corporis ambitu coherceri possint, quae nullatenus locales sunt omnique corpore propria natura longe subtiliores existunt, aut quae sit uis elementorum corporea, tam uidelicet ignis quam caeterorum, quae ipsas sine corporibus contingere uel cruciare possit, non facile disseri aut intelligi potest. Unde et demones post lapsum, ut corporaliter etiam pati possint, in quaedam deuoluti aeria corpora dicuntur, quae quasi carcerem acceperunt; hinc et aeriae dicti sunt potestates, quod uidelicet in illo plurimum possint elemento, cui sunt incorporati, sicut et terrene potestates uocati sunt homines, qui in terris principantur. Sin autem uermes animarum quandam earum interiorem corrosionem, qua de conscientia sua, desperatione ueniae et futurae poene augmento iam cruciantur, ac postmodum ignem, quo resumptis corporibus cruciabuntur, intellexisse Propheta dicatur, facile est tam spiritale quam corporale tormentum damnatorum definiri infernum, comparatione scilicet aliarum penarum, his tamquam infimis uel extremis ita uocatis, siue sub terris siue alibi dicantur exerceri. Cum enim terras super aquas fundatas esse constet, quomodo sub terris corporeus aliquis ignis esse dicetur, nisi forte "sub terris" intelligatur quecumque terrae profunditas post hanc, in qua sumus, terrae superficiem? Sed rursum cum infinitus sit reproborum numerus et iuxta Veritatis assertionem paruus sit electorum futurus, non facile fortassis recipietur tantum alicubi terrae sinum haberi, qui tot corpora capere possit. Unde si cui uideatur tantam diuini iudicii potentiam esse, ut in omnibus aeque locis, quos uoluerit, punire possit nihilque ad poenam sicut nec ad gloriam referre qualitates locorum, non dubito id tanto faciliorem assensum inuenire, quanto amplius et diuinam potentiam uidetur commendare et rationi magis propinquare. Ut enim communem ommum terrae sequamur opinionem, qui in eodem igne positos, alios magis, alios minus pro meritis suis non pro quantitate incendii cruciari dicunt, non uideo, qualiter eiusdem ignis tanta moderatio per diuinam potentiam in poena fieri possit et non potius in diuersis locis positos diuersis affligere queat tormentis, uel quoslibet etiam, ubicumque sint, quibuscumque uelit torquere poenis et omnia eis in quaslibet poenas elementa conuertere, sicut scriptum est: Pugnabit pro Deo contra insensatos orbis terrarum. Nam et eorum iuxta existimationem in ipso ethereo caelo, ubi quo purior tanto acutior et uehementior ardet ignis et splendet, absque lesione ulla beatorum corpora communis fides asserit permanere et hoc eis post resurrectionem ad gloriam collatum esse, quod antea nullatenus nostra sustinere infirmitas possit. Sic quippe et sanos oculos lux recreat et infirmos grauat. Quis etiam cotidie tam diuersas animalium non experiatur naturas, ut, quod aliorum conseruat uitam, aliorum extinguat et pro corporum diuersa complexione, quod uni proficiat, alteri obsit, tam animatis scilicet quam inanimatis. Homines sub aquis, pisces sub diuo moriuntur. Salamandrias in igne uiuere constat, qui maturum caeteris animantibus affert interitum. Venenum uita est serpentis, mors hominis, et eadem aliis animantibus gustum praebent necessarium, aliis mortiferum. Nihil omnino est, quod omnibus possit conuenire naturis. Qui ex eodem utero, ex eodem patre simul geniti processerunt, nequaquam eisdem uiuunt moribus, nec eisdem pariter rebus oblectantur uel offenduntur, nec in eodem estu uel gelu consistentes pariter cruciantur. Non haec profecto diuersitas passionum ex qualitate punientium, sed punitorum prouenit. Quid itaque mirum, si resuscitata corpora pro meritis cuiusque uel eodem loco uel diuersis consistentia sic diuinae potentiae iustitia moderetur ad penam, ut ubicumque omnia illis aeque poenalia sint? Quod utique ille diligenter attendebat, qui uindictam Dei nusquam se effugere posse fatebatur, dicens: Quo ibo a spiritu tuo et quo facie tua fugiam? Si ascendero in caelum, tu ibi es; si descendero ad inferos, ades. Denique quis malorum hominum animas in inferno plus cruciari censeat quam spiritales nequitias in aere constistentes, sua aeque tormenta secum ubique circumferentes? Quas utique tanto maiore tormento dignas esse certum est, quanto nequiores esse minime dubitantur; quis eodem modo neget, animas impiorum in corporibus resumptis, quocumque loco moueantur, sua secum tormenta gestare, etiam si nihil exterius inferatur tormenti? Multas quippe passiones animae adhuc in corpore manenti uel extrinsecus inferri uel intrinsecus ex aliqua perturbatione uel corporis inequalitate uidemus nasci, quae semel habite nulla possint auferri loci permutatione. Ut enim caeteras omittam passiones, quid ualet ad remedium pene, quo loco nunc constituas morientem uel maxima passione laborantem, si minime illa passio lenienda sit ex loco? Aut cum modo nobis morientibus, ut beatus meminit Augustinus, tanta sit in corpore passio mortis, ut propter hanc ipsum relinquaere anima compellatur, quis in corporibus resumptis et iam immortalibus factis hanc passionem, qua hic moriendo dissoluimur, si ibi perpetua fuerit, ad damnationem satis esse non censeat, uel si qua forte alia possit esse maior nullo extrinsecus tormento adiuncto? Quid enim magis iustitiae conuenit, quam quod ipsa praecipue corpora sua resumant animae ad tormentum, quibus male usae sint ad oblectamentum? Tantam uero in dissolutione mortis passionem autem esse certum est, ut pro quouis peccato, irrogata quamuis sit breuissima, ad purgationem tamen eius, quod non aeterna damnatione dignum fuerit, sufficere credatur; unde, ut beatus asserit Ieronimus, illa est Prophetae sententia: Non iudicabit bis Dominus in id ipsum, et non consurget duplex tribulatio. Legimus et nonnullas defunctorum animas damnatas noluisse reddi uitae praesenti, ut bene operando saluarentur, si eam rursum morte interueniente finire cogerentur. Scriptum et alibi reperimus quasdam sanctorum morientium animas timore pene dissolutionis suae tempore ad paratam sibi beatitudinem egredi prorsus refugere, donec eas Dominus iussisset ab angelis suscipi sine dolore. Ex quo liquidum est, quanta sit huius mortis passio, cuius, ut diximus, metu alius ad salutem redire noluit, alius ad beatitudinem egredi trepidauit. Et hanc tamen omnino passionem auferre, quibuscumque uoluerit, diuinae constat esse potentie, sicut et praedictus asserit doctor dicens, Iohannem apostolum tam a dolore mortis quam a corruptione carnis alienum fuisse. Qui ergo in morte summam passionem mortis sic omnino auferre potest, ubique cuicumque uelit, multo facilius et eam, ubicumque uelit, conferre posse uidetur. Pronior quippe est natura passibilis, ut poenam incurrat, quam careat. Ex quibus omnibus liquere iam arbitror nihil ad poenam damnatorum loci qualitatem referre, sicut nec ad gloriam beatorum, sed hoc sit in inferno cruciari uel perpetuo igni tradi, quod illis summis poenis torqueri; quae inde praecipue igni comparantur, quod huius elementi: cruciatus acrior uidetur. Id quoque plurimum diuinae potentiae gloriam commendare uidetur, si in omnibus aeque locis et damnationis poenam et beatitudinis gloriam ipse largiatur, qui ubique per potentiam inesse non dubitatur. PHILOSOPHUS: Aeque, ut uideo, poenam damnatorum sicut et gloriam electorum ad diuinae potentiae laudem conuertere studes, ut in summis etiam malis magna eius bona praedices. CHRISTIANUS: Et sic certe conuenit, quia nulla eius sunt opera nisi magnifica et admiratione plena. Superfluum autem censeo, quibus in locis haec contingant definire, dummodo haec adipisci possumus aut ultare. PHILOSOPHUS: Et hinc equidem adhuc sermo est, ut tam summo bono nostro quam summo malo, ut tibi uisum est, descriptis iuxta propositum nostrum, quibus ad ea pertingitur uiis, non minus diligenter aperias, ut eo melius has tenere uel illas uitare possimus, quo amplius eas nouerimus. Sed quia, quid summum bonum uel summum malum sit, nondum uidetur satis intelligi posse, ut primo determinatum sit, quid bonum uel malum generaliter sit dicendum, id quoque, si uales, definire desidero; multas quippe harum species cognoscimus. Sed tamen, in quo bonae uel male res dicende sint, non satis intelligere uel disserere sufficimus. Nostri quippe auctores, qui dicunt alia bona, alia mala, alia indifferentia, nullis haec definitonibus distinxerunt, sed quibusdam exemplis ad eorum demonstrationem contenti sunt. CHRISTIANUS: Quantum aestimo difficile definiri ea censerunt, quorum nomina uix unquam in una significatione consistere uidentur. Quippe cum dicitur: bonus homo uel bonus faber aut bonus equus et similia, quis nesciat hoc nomen "bonus" ex adiunctis diuersum mutuare sensum; hominem quippe bonum ex moribus dicimus, fabrum ex scientia, equum ex uiribus et uelocitate uel, quae ad usum eius pertinent. Adeo autem ex adiunctis boni significatio uariatur, ut etiam cum nominibus uitiorum ipsum iungere non uereamur dicentes scilicet bonum uel optimum furem, eo, quod in hac malitia peragenda sit callidus uel astutus. Nec solum ad res ipsas, uerum etiam ad ea, quae de rebus dicuntur, hoc est ad ipsa propositionum dicta sic nonnunquam boni uocabulum adplicamus, Ut etiam dicamus, quia bonum est malum esse, quamuis minime concedamus bonum malum esse. Aliud quippe est dicere: malum est bonum, quod omnino falsum est, aliud dicere: malum esse bonum est, quod minime negandum est. Quid itaque mirum, si et nos sicut illi horum significationem, quae ita inconstans est, definire non sufficiamus? Quantum tamen mihi nunc occurrit, bonum simpliciter, id est bonam rem dici arbitror, que, cum alicui usui sit apta, nullius commodum uel dignitatem per eam impediri necesse est. E contrario malam rem uocari, credo, per quam alterum horum conferri necesse est. Indifferens uero, id est rem, quae neque bona est neque mala, illam arbitror, per cuius existentiam nec ulla bona deferri nec inpediri necesse est, sicut est fortuita motio digiti uel quecumque actiones huiusmodi. Non enim actiones bonae uel male nisi secundum intentionis radicem iudicantur, sed omnes ex se indifferentes sunt, et, si diligenter inspiciamus, nihil ad meritum conferunt, quae nequaquam ex se bonae sunt aut male, cum ipse uidelicet tam reprobis quam electis aeque conueniant. PHILOSOPHUS: Hic paululum nobis standum arbitror atque immorandum, si forte, quae dixisti, pro definitionibus stare possint. CHRISTIANUS: Difficillimum equidem est omnia propriis definitionibus sic circumscribere, ut ab omnibus aliis ea separari queant, maxime nunc, cum nobis ad definitiones excogitandas mora temporis non concedatur. Pleraque nominum, quibus rebus conueniant, ex locutionis usu didicimus. Quae uero sit sententia eorum uel intelligentia minime assignare sufficimus. Multa etiam reperimus, quorum nec nominationem sicut nec sententias definitione possumus terminare. Et si enim rerum naturas non ignoremus, earum tamen uocabula in usu non sunt et saepe promptior est mens ad intelligendum, quam lingua sit ad proferendum uel ad ea, quae sentimus, disserendum. Ecce omnes ex usu cotidiani sermonis cognoscimus, quae res appellantur lapides. Quae tamen sint lapidis proprie deferentie, aut quae sit huius speciei proprietas nullo adhuc, credo, ualeamus assignare uocabulo, quo lapidis aliqua definitio seu descriptio perfici possit. Nec id tibi mirabile uideri debet, si me in his deficere uideas, ad quae nequaquam magnos illos uestros doctores, quos iactatis philosophos, suffecisse cognoscimus. Quae tamen potero ad obiectionem tuarum inquisitionum de his, quae promisi, respondere conabor. PHILOSOPHUS: Et ratione satis et probatione, quae nunc etiam dicis, uidentur abundare. Sed reuera, quae dicuntur, nisi intelligantur, frustra proferuntur; nec docere alios possunt, nisi disseri queant. Nunc, si placet, immo quia et sic consensisti, ipsa, quae dixisti, aliquantulum expedire te uolo. Quare ergo, inquam, cum rem bonam definires, non uisum est sufficere, ut diceres, quae alicui apta est usui, hoc est alicui commoda utilitati. CHRISTIANUS: Commune prouerbium atque probabile uix aliquod bonum esse, quod non noceat et malum, quod non prosit. Verbi gratia: ecce iam dudum aliquis in bonis operibus se adeo exercuit, ut inde sepius laudatus uel de suis confisus uirtutibus in superbiam extollatur uel alius inuidia hinc accendatur. Sic itaque malum de bono constat prouenire et frequenter mali etiam bonum causam esse. Quippe uitia nostra uel peccata, quae sunt proprie mala dicenda, nonnisi in anima uel bonis habent consistere creaturis, nec nisi a bono surgere possit corruptio. Quis e contrario non uideat saepe homines post magnas peccatorum ruinas fortiores aut meliores per humilitatem uel penitentiam surgere, quam antea fuerint? Ipsam denique penitentiam peccati, quia mentis afflictio est nec cum beatitudine perfecta, quia dolorem ingerit, conuenire potest, malum esse potius quam bonum constat. Et tamen hanc ad indulgentiam peccatorum nemo necessariam esse dubitat. Quis etiam nesciat summam Dei bonitatem, quae nihil sine causa fieri permittit, adeo mala quoque bene praeordinare et eis etiam optime uti, ut etiam sit bonum malum esse, cum tamen malum nullatenus sit bonum? Sicut enim summa diaboli nequitia ipsis: etiam bonis saepe pessime utitur, ut uidelicet ea in causas pessimorum effectuum conuertat; ac sic per ea, quae bona sunt, quaedam pessima operetur, ita e contrario Deus agit ex ipsis uidelicet malis bona multa faciens prouenire et eisdem saepe utens optime, quae ille pessime molitur. Quippe et tirannus et princeps eodem gladio male uti possunt et bene, ille quidem ad uiolentiam, iste ad uindictam; et nulla, credo, sunt instrumenta uel quecumque usibus nostris sunt commodata, quibus pro intentionum qualitate tam male uti non possumus quam bene; ad quod scilicet nihil refert, quid fiat, sed quo animo fiat. Unde et quilibet homo tam uidelicet bonus quam peruersus tam bonarum quam malarum causa sunt rerum, et per eos tam bona quam mala esse contingit. Non enim bonus homo a malo in eo dissidere uidetur, quod id, quod bonum sit, facit, sed potius, quod bene facit. Et si enim nunc usus sermonis pro eodem habeat bene facere et bonum facere, uis tamen et proprietas locutionis non ita fortassis sonat. Sicut enim "bonum" saepe dicitur, nec tamen "bene", id est bona intentione, ita et "bonum" fieri posse uidetur, cum tamen bene non fiat. Saepe quippe contingit idem a diuersis fieri ita, ut pro eorum intentione alius bene, alius male illud faciat. Veluti, si duo aliquem reum suspendant, alter quidem eo solummodo, quod eum odit, alter uero, quia habeat hanc exercere iustitiam; iuxta haec suspensio ab isto iuste fit, quia recta intentione, ab illo iniuste, quia non amore iustitiae, sed odii zelo uel ire. Nonnunquam etiam mali homines uel ipse quoque diabolus in eodem facto ita Deo cooperari dicuntur, ut idem tam a Deo quam ab illis fieri asseratur. Ecce enim a Satan ea, quae Iob possidebat, ablata ei uidemus, et tamen haec a Deo sibi auferri Iob ipse profitetur dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit. Unde autem et ad illud ueniamus, quod Christianorum mentes carius amplectuntur, et si tibi uel tui similibus ridiculum uideatur. Traditio Domini nostri Iesu in manus Iudeorum tam ab ipso Iesu quam a Deo Patre uel a Iuda traditore fieri memoratur; nam et Pater Filium et Filius se ipsum et Iudas eundem tradidisse dicitur, cum tamen in talibus uel diabolus uel Iudas id ipsum fecerit, quod Deus. Et si forte ideo "bonum" aliquod uideantur fecisse, non tamen dicendi sunt "bene" fecisse. Aut si etiam fecerint id uel fieri uoluerint, quod uult fieri Deus, uel eandem in faciendo aliquid uoluntatem habeant, quam Deus habet, numquid ideo bene facere dicendi sunt, quia scilicet faciunt, quod Deus uult fieri; aut ideo bonam habent uoluntatem, quia uolunt id, quod Deus? Non utique! Et si enim faciant uel facere uelint, quod Deus uult fieri, non tamen id faciunt uel facere uolunt, quia credant Deum id uelle fieri; nec eadem intentio est in eodem facto illorum quae Dei, et quamquam id uelint, quod Deus, eadem quae illorum et Dei uoluntas ideo dici possit, quod idem uolunt; mala tamen eorum uoluntas est et bona Dei, cum scilicet id diuersis de causis uelint fieri. Sic et cum eadem sit actio diuersorum, quia uidelicet idem agunt, pro diuersitate tamen intentionis actio huius bona est et illius mala, quia, quamquam idem operentur, tamen bene hic, ille male id ipsum facit. Et, quod dictu mirabile est, nonnunquam etiam bona est uoluntas, cum quis uult ab altero malum fieri, quia id uidelicet bona intentione uult. Saepe namque Dominus per diabolum uel tyrannum aliquem decreuit eos affligere, qui innocentes sunt uel qui illam afflictionem non meruerunt, ad purgationem scilicet alicuius peccati eorum, qui affliguntur uel ad augmentum meriti siue ad exemplum patientiae aliis dandum uel quacumque causa rationabili, quamuis nobis occulta. Unde et de eo, quod permittente Domino bene diabolus egerat male, Iob meminit dicens: Sicut Domino placuit, ita factum est. Quod quam bene a Domino permissum esse non dubitet, referendo ei gratias ostendit, cum addit: Sit nomen Domini benedictum. Liber quoque Regum tertius spiritum mendacem ad decipiendum Achab impium docet a Domino missum fuisse. Cum enim diceret Dominus: Quis decipiet Achab? egressus est spiritus mendax et stetit coram Domino et ait: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus: In quo? Et ille ait: Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Et dixit Dominus: Decipies et praeualebis, egredere et fac ita. Quod quidem Micheas propheta, cum coram ipso Achab exposuisset sibi reuelatum fuisse, adiecit: Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacem in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum. Siue autem in sanctos siue impios Dominus diabolum seuire permittat, constat profecto nec ipsum nisi bene permittere, quod bonum est permitti, nec illum nisi malum facere, quod tam en bonum est fieri , et cur fiat, rationabilem habet causam, licet nobis incognitam. Ut enim ille magnus Philosophus uester in Timaeo suo meminit, cum Deum optime cuncta facere probaret: Omne, inquit, quod gignitur ex aliqua causa, gignitur necessaria. Nihil enim fit, cuius ortum non legitima causa et ratio praecedat. In quo patenter ostenditur, quaecumque a quocumque fiant, quia haec ex optima diuinae prouidentiae dispensatione contingunt, rationabiliter ac bene sic ea prouenire, sicut eueniunt, quia uidelicet rationabilem, cur fiant, habent causam, quamuis is, qui: ea facit, non rationabiliter aut bene ipsa faciat nec eam in his faciendis quam Deus causam attendat. Cum itaque nihil nisi Deo permittente fieri constet, nihil quippe eo inuito uel resistente fieri possit, certumque insuper sit nequaquam Deum aliquid sine causa permittere nihilque omnino nisi rationabiliter facere, ut tam permissio eius quam actio rationabilis sit, profecto cum uideat, cur singula, quae fiunt, fieri permittat, cur et ipsa facienda sint, non ignorat, etiam si mala sint uel male fiant. Non enim bonum esset ea permitti, nisi bonum esset ea fieri, nec perfecte bonus esset, qui, cum posset, non disturbaret id, quod fieri non bonum esset. Immo patenter arguendus in eo, quod non sit bonum fieri, consentiendo, ut fiat. Patet itaque quidquid contingit fieri uel contingit non fieri, cur fiat uel non fiat, rationabilem habere causam. Ideoque bonum est illud fieri, uel bonum est non fieri, etiam si ab eo, a quo bene non fit, fiat, uel ab eo, quo non fit, male non fiat, hoc est mala intentione dimittatur fieri. Unde etiam ipsa mala esse uel fieri bonum est, quamuis ipsa mala nequaquam sint bona. Quod et Veritas ipsa patenter profitetur, cum ait: Necesse est enim, ut ueniant scandala. Ve autem homini illi, per quem scandalum uenit. Ac si aperte dicat: Oportunum est et humanae congruum saluti, ut quidam ex me offensi uel irati scandalum inde animae suae, id est damnationem incurrant, ut per quorumdam scilicet malitiam id agatur, per quod omnes saluentur, quicumque uidelicet sanandi praedestinantur. Sed tamen ue illi, hoc est damnatio erit, cuius consilio uel persuasione hoc scandalum mouetur. Malum itaque est scandalum, sed bonum est scandalum esse. Sic et bonum est quodlibet malum esse, cum tamen nullum malum sit bonum. Quod et magnus ille Veritatis discipulus attendens Augustinus et quam optime ipsa etiam mala Deus ordinet considerans ita et de eius bonitate et diaboli nequitia loquitur: Deus sicut naturarum bonarum optimus creator est, ita malarum uoluntatum iustissimus ordinator, ut, cum ille male utantur naturis bonis, ipse bene utatur etiam uoluntatibus malis. Item dicit idem de diabolo: Deus, cum eum creauit, et futurae malignitatis eius non erat ignarus et praeuidebat, quae bona de malis eius esset ipse facturus. Item post aliqua: Neque enim Deus ullum, dico, angelorum uel hominum creasset, quem malum esse praescisset, nisi pariter nosset, quibus eos bonorum usibus commodaret. Item alibi: Sunt bona singula simul uero uniuersa ualde bona, quia ex omnibus consistit uniuersitatis amirabilis pulchritudo. Item: Illud, quod malum dicitur, bene ordinatum et loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant et laudabilia sint, dum cooperatur bonis. Nec enim Deus omnipotens cum summe bonus sit, ullo modo sineret mali aliquid esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus, ut bene faceret et de malo. Item: Nec dubitandum est Deum facere bene etiam sinendo fieri quecumque fiunt mala. Non enim hoc nisi iusto iudicio sinit, et profecto bonum est, quod iustum est. Quamuis ergo ea, quae mala sunt, uel quantum mala sunt, non sunt bona, tamen, ut non solum bona, sed etiam sint et mala, bonum est. Nam nisi esset hoc bonum, ut essent et mala, nullo modo sinerentur ab omnipotente Deo, cui procul dubio quam facile est, quod uult, facere, tam facile est, quod non uult, esse non sinere. Neque enim ob aliud ueraciter uocatur omnipotens, nisi quoniam, quidquid uult, potest, nec uoluntate cuiuspiam creature uoluntatis omnipotentis impeditur effectus. Ecce audisti aperta ratione monstrari, quia bonum est et malum esse, quamuis nequaquam uerum sit bonum malum esse. Aliud quippe est dicere, malum esse est bonum, aliud dicere, malum esse bonum. Ibi enim ad rem malam, hic ad rem malam esse applicatur "bonum", hoc est ibi ad rem, hic ad euentum rei. Rem autem, ut dictum est, eam bonam dicimus, que, cum alicui apta sit usui, nullius rei commodum uel dignitatem per eam impediri aut etiam minui necesse est; quod quidem impediri ue mmul tunc eam rem necesse esset, Si per ems contrarium uel defectum dignitas illa uel commodum necessario non remaneret. Verbi gratia: uita, immortalitas, letitia, sanitas, scientia, castitas talia sunt, que, cum aliquid habeant dignitatis uel commodi, constat illud superuenientibus horum contrariis non remanere. Sic et quaslibet substantias constat bonas res esse dicendas, quia cum aliquid conferre ualeant utilitatis, nihil per eas dignitatis uel commodi necesse est praepediri. Nam et peruersus homo, qui corruptae uel etiam corrumpentis uitae est -- sic esse posset, ut peruersus non esset -- ideoque per eum nonnihil deteriorari necesse esset. Hoc autem ad praesens ad descriptionem rei bonae satis esse arbitror. Cum uero ad euentus rerum, hoc est ad ea, quae a propositionibus dicuntur et per eas euenire proponuntur, boni uocabulum applicamus, ut uidelicet hoc esse uel non esse bonum dicamus, tale est, ac si diceretur ad aliquam Dei optimam dispositionem complendam illud necessarium esse, et si nos omnino illa lateat dispositio. Non enim aliquem etiam bene facere bonum est, si hoc eum facere alicui diuinae ordinationi non competit, sed potius obsistit, quia nec bene fieri potest, quod rationabilem, cur fiat, causam non habet. Tunc autem rationabilem non habet causam, cur fiat, si quid a Deo dispositum praepediri necesse esset, si illud contingeret. Saepe itaque decepti dicimus, quia bonum est nos hoc uel illud facere, quod faciendum esse ab omnibus censetur. Sed cum a diuina dissentiat ordinatione, per errorem mentimur, sed mendacii rei non sumus ita opinantes, ut dicimus. Qui etiam saepe per errorem multa nobis minime profutura in oratione petimus, quae diuina dispositione commodissime nobis a Deo denegantur, qui melius quam nos ipse, quid nobis sit necessarium, agnoscit. Unde praecipuum est illud Veritatis documentum, quo cum oratione semper Deo dicendum est: Fiat uoluntas tua. Haec, nisi fallor, in praesentiarum satis est me dixisse ad ostendendum uidelicet, qualiter nomen boni est intelligendum, quando pro re bona simpliciter sumitur quando etiam rerum euentibus, uel quae a propositionibus dicuntur, applicatur. Quod ex inquisitione summi boni pendebat, si quid superest, quod de ipso ulterius quaeri censeas, licet te subinferre uel ad reliqua festinare.