LI 1.00 INCIPIUNT GLOSSAE SECUNDUM MAGISTRUM PETRUM ABAELARDUM SUPER PORPHYRIUM [1] Ingredientibus nobis logicam pauca de proprietate eius praelibantes a genere ipsius quod est philosophia ducamus exordium. Philosophiam autem non quamlibet scientiam Boethius appellat sed quae in maximis rebus consistit, non enim philosophos quoslibet scientes dicimus sed quorum intelligentia penetrat subtilia. Huius enim tres species Boethius distinguit: speculatiuam scilicet de speculanda rerum natura, moralem de honestate uitae consideranda, rationalem de ratione argumentorum componenda, quam *logicen* Graeci nominant. [2] Quam tamen a philosophia quidam diuidentes non philosophiae partem sed instrumentum teste Boethio dicebant, eo uidelicet quod in ea quodammodo caeterae operentur dum argumentis ipsius ad proprias probandas quaestiones utuntur. Veluti si ex naturali uel morali speculatione quaestio fiat, ex logica sumuntur argumenta. [3] Contra quos ipse Boethius nihil impedire dicit idem eiusdem et instrumentum esse et partem, sicut est manus humani corporis. Ipsa etiam logica sui saepe instrumentum uidetur cum et quaestionem ad se pertinentem suis approbat argumentis, ueluti istam: Homo est species animalis Nec tamen ideo minus est logica quia logicae est instrumentum; sic nec philosophia quia philosophiae. Quam etiam ipse Boethius a duabus aliis philosophiae speciebus proprio fine suo distinguit qui in componendis argumentationibus consistit. Nam etsi physicus argumenta componit, non ad hoc eum physica sed sola instruit logica. [4] De qua etiam hac ratione conscriptam esse meminit atque eam ad certas argumentationum regulas reductam esse, ne nimium uagos falsis complexionibus in errorem pertrahat, cum id quod in rerum natura non inuenitur, rationibus suis uideatur astruere et saepe contraria in conclusionibus suis colligere hoc modo: Socrates est corpus Corpus autem album Quare Socrates est albus Rursus: Socrates est corpus Corpus autem nigrum Quare Socrates est niger [5] In scribendo autem logicam hic ordo necessarius est, ut quoniam argumentationes ex propositionibus iunguntur, propositiones dictionibus, eum qui logicam perfecte scribit primum de simplicibus sermonibus, deinde de propositionibus necesse est scribere, tandem in argumentationibus finem logicae consummare -- sicut et princeps noster Aristoteles fecit qui ad sermonum doctrinam Praedicamenta perscripsit, ad propositionum Perihermeneias, ad argumentationum Topica et Analytica. [6] Iste autem Porphyrius sicut ipsa inscriptio tituli docet, hanc introductionem ad Praedicamenta Aristotelis praeparat, quam tamen ipse ad totam artem necessariam posterius demonstrat. Cuius intentio, materia, modus tractandi, utilitas aut cui dialecticae parti supponatur praesens scientia, breuiter distinguatur subtilius. [7] Est autem intentio lectorem praecipue ad Praedicamenta Aristotelis instruere, ut facilius ea quae ibi tractantur queat intelligere. Quod facit tractando de quinque quae sunt eius materia -- genere scilicet, specie, differentia, proprio et accidente -- quorum praecipue agnitionem ad Praedicamenta utilem iudicauit, quod de his fere in tota serie Praedicamentorum disputetur. Quod autem quinque diximus, et ad haec nomina: genus, species et caetera et ad eorum significata quodammodo referri potest. Nam et horum quinque nominum significationem conuenienter aperit, quibus Aristoteles utitur, ne cum ad Praedicamenta uentum fuerit, quid in his nominibus intelligendum sit, ignoretur. Potest etiam et de significatis omnibus istorum nominum quasi de quinque agi, quia licet singillatim accepta infinita sint, quippe infinita sunt genera et similiter species et caetera, de omnibus tamen, ut dictum est, quinque agitur, quia de omnibus secundum quinque proprietates tractatur, de omnibus quidem generibus secundum hoc quod sunt genera, et de caeteris similiter. Sic namque et octo partes orationis considerantur secundum octo quidem earum proprietates, cum singillatim acceptae sint infinitae. [8] Modus uero tractandi hic est quod singulorum prius distinctis naturis in diuersis eorum tractatibus tandem ad maiorem eorum cognitionem ad communitates eorum simul et proprietates descendit. [9] Utilitas autem, ut ipse Boethius docet, cum principaliter ad Praedicamenta dirigatur. Quadrifariam tamen spargitur, quod postmodum, ubi ipse id dicet, diligentius aperiemus. [10] Per quam partem uero ad logicam praesentis operis scientia tendat statim dinoscitur, si prius logicae partes diligenter distinxerimus. Sunt autem duae auctore Tullio et Boethio quae logicam componunt, scientia scilicet inueniendi argumenta et diiudicandi, hoc est confirmandi et comprobandi, ipsa inuenta. Duo enim necessaria sunt argumentatorum, primum ut inueniat argumenta per quae arguat, deinde si quis ea calumnietur tamquam uitiosa aut non satis firma, ea confirmare sciat. Unde Tullius inuentionem naturaliter priorem dicit. Ad utramque autem logicae partem, maxime uero ad inuentionem haec scientia pertinet. Et pars quaedam est scientiae inueniendi. Quomodo enim ex genere argumentum aut specie seu caeteris duci possit nisi his quae hic tractantur cognitis? Unde ipse Aristoteles horum definitiones in Topicis suis inducit, cum locos eorum tractat sicut et Tullius in suis. Sed quoniam ex eisdem confirmatur argumentum ex quibus inuenitur, a iudicio non est aliena haec scientia. Sicut enim ex natura generis aut speciei trahitur argumentum, ita ex eadem confirmatur extractum. Considerans namque in homine quantum ad animal speciei naturam ex ipsa statim argumentum ad probandum animal inuenio. Quod si quis calumnietur, ipsum statim argumentum idoneum ostendo adsignans in eisdem speciei aut generis naturam, ut ex eisdem terminorum habitudinibus et inueniatur argumentum et confirmetur inuentum. [11] Quidam tamen hanc scientiam necnon praedicamentorum aut diuisionum seu definitionum uel etiam propositionum omnino ab inuentione et iudicio separant nec ullo modo in partibus logicae recipiunt, cum tamen eas ad totam logicam necessarias iudicent. [12] Quibus quidem tam auctoritas quam contraria uidetur. Boethius namque super Topica Ciceronis duplicem diuisionem dialecticae ponit quarum utraque ita alteram uicissim includit, ut singulae totam dialecticam comprehendant. Prima quidem est per scientiam inueniendi et iudicandi, secunda per scientiam diuidendi, definiendi, colligendi. Quas etiam ad se inuicem ita reducit, ut in scientia inueniendi, quod unum membrum est prioris diuisionis, scientiam quoque diuidendi uel definiendi includat, pro eo scilicet quam tam ex diuisionibus quam ex definitionibus argumenta ducantur. Unde generis quoque scientia et speciei seu aliorum simili ratione inuentioni accomodatur. [13] Ipse etiam Boethius ingredientibus logicam primum ex Aristotelis libris textum Praedicamentorum occurrere dicit. Ex quo apparet Praedicamenta a logica non separari, in quibus introitum logicae lector habet, praesertim cum distinctio illa praedicamentorum uires argumentandi maximas ministret, cum per eam, cuius naturae unaquaeque res sit aut non sit, ualeat confirmari. Propositionum quoque proprietas ab argumentis non est aliena, cum modo hanc illam aut ut contrariam uel contradictoriam seu quomodolibet aliter probet. Quia itaque omnes tractatus logicae ad finem eius, id est argumentationem, inclinantur, nullius eorum scientiam logica secludimus. [14] His praelibatis litteram insistamus. LI 1.01 CUM SIT NECESSARIUM, CHRISAORIE, ET AD EAM QUAE EST APUD ARISTOTELEM PRAEDICAMENTORUM DOCTRINAM NOSSE QUID GENUS SIT ET QUID DIFFERENTIA QUIDQUE SPECIES ET QUID PROPRIUM ET QUID ACCIDENS, ET AD DEFINITIONUM ASSIGNATIONEM, ET OMNINO AD EA QUAE IN DIVISIONE VEL DEMONSTRATIONE SUNT UTILI HAC ISTARUM RERUM SPECULATIONE, COMPENDIOSAM TIBI TRADITIONEM FACIENS TEMPTABO BREVITER VELUT INTRODUCTIONIS MODO EA QUAE AB ANTIQUIS DICTA SUNT AGGREDI, ALTIORIBUS QUIDEM QUAESTIONIBUS ABSTINENS, SIMPLICIORES VERO MEDIOCRITER CONIECTANS. [1] Scripturus de materia praemisit prooemium in quo et materiam ipsam adsignat et utilitatem operis et modum scribendi introductorium promittit, iuxta hoc quod de his philosophi recte senserunt. [2] Sunt autem 'necessarii' tres consuetae significationes, cum scilicet modo pro ineuitabili ponitur, ut necesse est substantiam non esse qualitatem; modo pro utili, ut ire ad forum; modo pro determinato, ut hominem quandoque mori. Duae uero primae necessarii significationes huiusmodi sunt, ut inter se certare uideantur quae earum conuenientius possit hic accipi. Nam et summa necessitas est haec praenosse ut ad alia perueniatur, cum sine his illa sciri non possint, et aperta utilitas. Si quis tamen seriem litterae diligenter attendat, conuenientius utile dici iudicabit quam ineuitabile. Cum enim supponit ad quid dicat necessarium, quasi ad aliud relationem quandam intendens utilitatis significationem insinuat. Utile enim ad aliud spectat, ineuitabile per se dicitur. Sic construe: NECESSARIUM EST, id est utile, NOSSE ENIM QUID SIT GENUS etc., id est cuius proprietatis sint singula, quod in eorum definitionibus ostenditur, quae quidem non secundum eorum substantiam adsignatae sunt sed secundum eorum accidentales proprietates -- quippe generis nomen et caeterorum non substantiae sed accidentis designatiuum est. Unde illud 'quid' magis secundum proprietatem quam substantiam accipimus. [3] ET AD EAM etc. Quattuor supponit in quibus utilitatem quadrifariam ostendit, ut supra meminimus, scilicet praedicamenta, definitiones, diuisiones, demonstrationes (id est argumentationes), quae propositam quaestionem demonstrant. [4] QUAE, scilicet scientia praedicamentorum, EST APUD ARISTOTELEM, id est in tractatu eius continetur. Nam et liber quandoque nomine auctoris designatur, ut Lucanus. [5] ET AD ADSIGNATIONEM DEFINITIONUM, id est ad adsignandas et ad componendas definitiones. [6] ET OMNINO, etiam haec quinque sunt utilia AD EA QUAE IN DIVISIONE SUNT VEL DEMONSTRATIONE, hoc est argumentatione. ET CUM SIT NECESSARIUM, id est ad tot utile est nosse ista, TENTABO AGGREDI EA QUAE AB ANTIQUIS DICTA SUNT FACIENS TIBI TRADITIONEM, id est tractatum, DE SPECULATIONE ISTARUM RERUM, id est consideratione horum quinque. [7] Traditionem dico COMPENDIOSAM, id est breuem mediocriter. Quod statim exponit dicens: BREVITER ET VELUT INTRODUCTORIO MODO. Possit enim nimia breuitas nimiam obscuritatem inferre iuxta illud Horatii: Breuis esse laboro -- Obscurus fio. Unde ne deficeret lector ex breuitate seu confunderetur ex prolixitate, introductorium modum se seruare in scribendo promittit. [8] Qualiter autem tam ad Praedicamenta quam ad alia tria hoc opus ualeat, ipse satis diligenter Boethius adsignat, quae tamen et nos breuiter tangamus. [9] Ac primum ostendamus qualiter illarum quinque singuli tractatus ad Praedicamenta conueniant. Generis notitia in hoc ad Praedicamenta pertinet quod ibi Aristoteles decem genera suprema omnium disponit, in quibus omnium rerum uniuersitatem includit atque in eis decem nominibus omnium aliorum nominum infinitas significationes comprehendit. Quae qualiter genera aliorum sint cognosci non potest nisi generum cognitione praeposita. Speciei quoque cognitio non est ab eis aliena, sine qua nec generis potest esse cognitio -- quippe etiam relatiua sunt: suam ab inuicem contrahunt essentiam et cognitionem. Unde et alterum definiri per alterum necesse est, sicut et ipse testatur Porphyrius. Differentia quoque quae adiuncta generi speciem complet, ad discretionem speciei necessaria est necnon ad generis, in cuius posita diuisione eius significatione quam species continet, ipsa ostendit. Plura etiam ab Aristotele in Pradicamentis inducuntur, ubi de his tribus -- genere, specie, differentia -- arguitur quae nisi praecognita sint ita intelligi non possunt. Qualis est regula illa: Diuersorum generum etc. Proprii quoque cognitio in eo iuuat, quod ipse praedicamentorum propria adsignat ut cum substantiae proprium esse quod cum sit unum et idem numero etc. Ne igitur proprii natura tunc ignoraretur, demonstranda nunc erat. Illud tamen notandum quod tantum propria specialissimarum specierum Porphyrius tractat, Aristoteles uero propria generum inuestigat sed tamen ex istorum propriorum similitudine illorum quoque manifestatur natura quia eodem modo illa dicuntur propria generum quomodo ista specierum, eo scilicet quod "omni et soli et semper conueniant". Quantum uero accidentis notia ad Praedicamenta ualeat quis dubitet, cum in nouem praedicamentis sola accidentia reperiat? Praeterea ipse Aristoteles frequenter et diligenter eorum quae in subiecto sunt, id est accidentium, proprietates inquirit, ad quod praecipue tractatus pertinet accidentis. Ad discretionem quoque differentiae uel proprii accidentis et proficit notitia quia nec illa perfecte cognoscuntur si istius discretio non teneatur. [10] Nunc autem quomodo eadem quinque ad definitiones ualeant ostendamus. Definitio uero alia substantialis alia descriptio. Substantialis quidem quae speciei tantum est, genus sumit ac differentias ideoque ad eam tam generis quam differentiae quam speciei tractatus ualet. Descriptio uero frequenter ab accidentibus trahitur, unde ad eam praecipue accidentis cognitio ualet. Proprii autem notitia generaliter ad omnes definitiones prodest quae eius similitudinem in eo tenetur, quod et ipse quoque ad definitum conuertitur. [11] Ad diuisiones quoque adeo haec quinque necessaria sunt ut praeter eorum notitiam casu potius quam ratione fiat diuisio. Quod per singulas diuisio inspiciendum est. Sunt autem tres diuisiones secundum se, generis scilicet totius et uocis. Rursus tres secundum accidens, quando scilicet uel accidens in subiecta uel subiecta in accidentia uel accidens in accidentia diuiditur. Ea uero diuisio quae generis est modo in species fit modo in differentias pro speciebus positas. Unde ad eam tam genus quam species quam differentia conueniunt eademque ad discretionem diuisimus totius uel uocis proficiunt, quae quidem cum fierent, generis uideri possent nisi generis natura praecognita esset, ueluti ea quod omne genus de singulis speciebus praedicatur uniuoce; totum uero de componentibus se singillatim non praedicatur neque uox multiplex diuidentibus suis uniuoce conuenit. Per hoc etiam ad diuisionem aequiuocae uocis haec plurimum prosunt, quia ad definitiones utilia erant -- quippe ex definitionibus quid aequiuocum sit uel non sit cognoscitur. Ad eam quoque diuisionem quae secundum accidens est, accidentis cognitio quo ipsa constituitur necessaria est, caetera uero ad discretionem ipsius quoque prosunt, alioquin ita genus in species uel in differentias diuidimus sicut accidens in subiecta. [12] Ad inueniendas quoque argumentationes uel ad confirmandas inuentas horum quinque notitia, ut supra meminimus, aperte ualet. Nam et secundum generis et speciei naturam seu aliorum et inuenimus argumenta et confirmamus inuenta. Quod autem Boethius hoc loco haec quinque sedes syllogismorum appellat, contra hoc uidetur quod nolumus esse locos in complexione perfecta syllogismorum. Sed profecto speciale uocabulum pro genere abutitur, syllogismum scilicet pro argumentatione ponens, alioquin utilitatem minueret si eam ad syllogismos tantum dirigeret et non generaliter ad omnes argumentationes, quae similiter a Porphyrio demonstrationes appellantur. Possunt etiam perfectis quoque complexionibus syllogismorum loci quodammodo adsignari, non ut eorum per se sint sed quia ad eorum quoque adduci euidentiam possunt per confirmationem enthymematum quae ex eis ducuntur. Nunc autem his de utilitate ostensis ad litteram redeamus. [12] ALTIORIBUS QUIDEM. Quomodo introductorium modum seruet supponit, abstinens scilicet a quaestionibus arduis et obscuritate implicitis et simpliciores tractans mediocriter. Nec uacat quod ait MEDIOCRITER: posset enim res esse facilis in se nec tamen dilucide tractari. MOX DE GENERIBUS ET SPECIEBUS ILLUD QUIDEM SIVE SUBSISTUNT SIVE IN SOLIS NUDIS PURISQUE INTELLECTIBUS POSITA SUNT SIVE SUBSISTENTIA CORPORALIA SUNT AN INCORPORALIA, ET UTRUM SEPARATA AN IN SENSIBILIBUS ET CIRCA EA CONSTANTIA, DICERE RECUSABO. ALTISSIMUM ENIM EST HUIUSMODI NEGOTIUM ET MAIORIS EGENS INQUISITIONIS. ILLUD VERO QUEMADMODUM DE HIS AC DE PROPOSITIS PROBABILITER ANTIQUI TRACTAVERINT, ET HORUM MAXIME PERIPATETICI, TIBI NUNC TEMPTABO MONSTRARE. [13] Quae sint altiores illae quaestiones determinat, cum tamen eas non dissoluat. Et de utroque causa redditur, quod uidelicet et eas inquirere praetermittat et tamen de eis mentionem faciat. Ideo enim eas non tractat, quia rudis lector ad inquirendas eas et percipiendas non sufficit. Ideo autem easdem commemorat ne lectorem neglegentem faciat. Si enim omnino eas tacuisset, lector omnino nihil amplius de istis inquirendum esse arbitrans earum omnino in quaestione despiceret. [14] Sunt autem tres, ut Boethius dicit, secretae et perutiles et non a paucis philosophorum tentatae sed a paucis dissolutae. Prima autem est huiusmodi: UTRUM GENERA ET SPECIES SUBSISTANT AN SINT POSITA IN SOLIS etc., ac si diceret: utrum uerum esse habeant an tantum in opinione consistant. Secunda uero est, si concedantur ueraciter esse, utrum essentiae corporales sint a sensibilibus an in eis posita. Duae sunt namque incorporeorum species, quia alia praeter sensibilia ipsa in sua incorporeitate permanere possunt, ut Deus et anima, alia uero praeter sensibilia ipsa in quibus sunt, nullatenus esse ualent, ut linea absque subiecto corpore. [15] Has autem quaestiones sic transcurrit dicens: MOX DE GENERIBUS ET SPECIEBUS ILLUD QUIDEM DICERE RECUSABO SIVE SUBSISTANT etc. SIVE IPSA SUBSISTENTIA SINT CORPORALIA AN INCORPORALIA ET UTRUM IPSA CUM INCORPORALIA DICANTUR, SEPARENTUR A SENSIBILIBUS etc. [16] ET CIRCA EA CONSTANTIA. Hoc diuersis modis accipi potest. Sic enim possimus accipere ac si dicat: haec tria supra posita de eis recusabo dicere et alia quaedam constantia circa ea, quippe istas tres quaestiones. Possunt et aliae fieri de eisdem quae similiter difficiles sunt, sicut est illa de communi causa impositionis uniuersalium nominum quae ipsa sit, secundum quod scilicet res diuersae conueniunt, uel illa etiam de intellectu uniuersalium nominum, quo nulla res concipi uidetur nec de aliqua re agi per uniuersalem uocem, et aliae multae difficiles. [17] Possumus sic exponere ET CIRCA CONSTANTIA ut quartam quaestionem adnectamus, scilicet utrum et genera et species, quamdiu genera et species sunt, necesse sit subiectam per nominationem rem aliquam habere an ipsis quoque nominatis rebus destructis ex significatione intellectus tunc quoque possit uniuersale consistere, ut hoc nomen 'rosa' quando nulla est rosarum quibus commune sit. [18] De his autem quaestionibus diligentius posterius disputabimus. Sed nunc prohemii literam prosequamur. Nota cum ait: MOX, id est praesenti tractatu, id eum quodammodo innuere ut alibi soluendas has quaestiones lector exspectet. ALTISSIMUM ENIM EST HUIUSMODI NEGOTIUM ET MAIORIS EGENS INQUISITIONIS. Causam supponit quare hic ab his quaestionibus abstineat, quia scilicet eas tractare ALTISSIMUM est quantum ad lectorem qui ad eas pertingere non possit, quod statim determinat, ET MAIORIS INQUISITIONIS EGENS, quippe cum auctor sufficiat ad soluendum, lector non sufficit ad inquirendum. MAIORIS, inquam, INQUISITIONIS quam tua sit. ILLUD VERO QUEMADMODUM DE HIS AC DE PROPOSITIS PROBABILITER ANTIQUI TRACTAVERINT, ET HORUM MAXIME PERIPATETICI, TIBI NUNC TEMPTABO MONSTRARE. Ostensis his quae reticet, docet ea quae ponit, illa scilicet quae DE HIS, genere uidelicet et specie AC DE aliis tribus PROPOSITIS, ANTIQUI, non aetate quidem sed sensu, TRACTAVERUNT PROBABILITER id est uerisimiliter, in quibus scilicet omnes conuenerunt nec ulla fuit dissensio. Nam in praedictis quaestionibus dissoluendis alii aliter et alii aliter sentiebant. Unde Boethius Aristotele commemorat genera et species in sensilibus tantum uelle subsistere, extra autem intelligi. Platonem uero non solum ea extra sensibilia intelligi, uerum etiam esse. ET HORUM ANTIQUI, dico, et MAXIME PERIPATETICI, pars scilicet horum antiquorum; Peripateticos autem dialecticos seu quoslibet argumentatores appellat. Nota etiam quae prohemiis conueniunt in hoc posse adsignari. enim Boethius super Topica Ciceronis sic: Omne prooemium, quod ad componendum intenditur auditorem, ut in Rhetoricis dicitur, aut beneuolentiam captat aut attentionem praeparat aut efficit docilitatem. Alterum enim horum trium uel plura simul omni prohemio inesse conuenit; duo uero in hoc notari possunt, docilitas quidem, ubi materiam praelibat, quae est illa quinque, et attentio, ubi ex utilitate quadrifaria tractatum commendat de his quae antiqui ad horum instituerant doctrinam, uel ubi modum introductionis promittit. Beneuolentia uero hic non est necessaria, ubi non est perosa scientia ei qui tractatum eius a Porphyrio requirit. Nunc autem ad suprapositas quaestiones, ut promisimus, redeamus easque diligenter et perquiramus et soluamus. Et quoniam genera et species uniuersalia esse constat in quibus omnium generaliter uniuersalium natura tangit, nos hic communiter uniuersalium per singularium proprietates distinguamus et utrum hae solis uocibus seu etiam rebus perquiramus. Definit autem uniuersale Aristoteles Perihermeneias: 'quod de pluribus natum est aptum praedicari', Porphyrius uero singulare quidem, id est indiuiduum: 'quod de uno solo praedicatur'. Quod tam rebus quam uocibus adscribere uidetur auctoritas, rebus quidem ipse Aristoteles, ubi autem uniuersalis definitionem statim praemiserat sic dicens: Quoniam autem haec quidem rerum sunt uniuersalia, illa uero singularia; dico autem uniuersale quod de pluribus natum est praedicari, singulare uero quod non... etc. Ipse etiam Porphyrius, cum uoluit speciem ex genere et differentia confici, haec in rerum natura adsignauit. Ex quibus manifestum est uniuersali nomine res ipsas contineri. Uniuersalia quoque nomina dicuntur. Unde Aristoteles: Genus, inquit, qualitatem circa substantiam determinat; quale enim quiddam significat. Et Boethius in libro diuisionum: Illud autem, inquit, scire perutile est quod genus una quodammodo multarum specierum similitudo est, quae earum omnium substantialem conuenientiam monstrat. Significare autem uel monstrare uocum est, significari uero rerum. Et rursus: Vocabulum, inquit, nominis de pluribus nominibus praedicatur et quodammodo species sub se continens indiuidua. Non autem proprie species dicitur, cum non sit substantiale sed accidentale uocabulum, uniuersale autem indubitanter est, cui uniuersalis definitio conuenit. Ex quo uoces quoque uniuersales esse conuincitur, quibus tantum praedicatos terminos propositionum esse adscribitur. Cum autem tam res quam uoces uniuersales dici uideantur, quaerendum est qualiter rebus definitio uniuersalis possit aptari. Nulla enim res nec ulla collectio rerum de pluribus singillatim praedicari uidetur, quod proprietas uniuersalis exigit. Nam etsi hic populus uel haec domus uel Socrates de omnibus simul partibus suis dicatur, nemo tamen omnino ea uniuersalia dicit cum ad singularia praedicatio eorum non ueniat. Una autem res multo minus quam collectio de pluribus praedicatur. Quomodo ergo uel rem unam uel collectionem uniuersale appellant, audiamus atque omnes omnium opiniones ponamus. Quidam enim ita rem uniuersalem accipiunt ut in rebus diuersis ab inuicem per formas eandem essentialiter substantiam collocent, quae singularium, in quibus est, materialis sit essentia et in se ipsa una, tantum per formas inferiorum sit diuersa. Quas quidem formas si separari contingeret, nulla penitus differentia rerum esset, quae formarum tantum diuersitate ab inuicem distant, cum sit penitus eadem essentialiter materia. Verbi gratia in singulis hominibus numero differentibus eadem est hominis substantia, quae hic Plato per haec accidentia fit, ibi Socrates per illa. Quibus quidem Porphyrius adsentire maxime uidetur cum ait: Participatione speciei plures homines unus, particularibus autem unus et communis plures. Et rursus: Indiuidua, inquit, dicuntur huiusmodi, quoniam unumquodque eorum consistit ex proprietatibus, quarum collectio non est in alio. Similiter in singulis animalibus specie differentibus unam et eandem essentialiter animalis substantiam ponunt quam per diuersarum differentiarum susceptionem in diuersas species trahunt, ueluti si ex hac cera modo statuam hominis, modo bouis faciam diuersas eidem penitus essentiae manenti formas aptando. Hoc tamen refert quod eodem tempore cera eadem statuas non constituit, sicut in uniuersali conceditur, quod scilicet uniuersale ita commune Boethius dicit, ut eodem tempore idem totum sit in diuersis quorum substantiam materialiter constituat, et cum in se sit uniuersale, idem per aduenientes formas singulare sit, sine quibus naturaliter in se subsistit et absque eis nullatenus actualiter permanet, uniuersale quidem in natura, singulare uero actu. Et incorporeum quidem et insensibile in simplicitate uniuersalitatis suae intelligitur, corporeum uero atque sensibile idem per accidentia in actu subsistit et eadem teste Boethio et subsistunt singularia et intelliguntur uniuersalia. Et haec est una de duabus sententia. Cui etsi auctoritates consentire plurimum uideantur, physica modis omnibus repugnat. Si enim idem essentialiter, licet diuersis formis occupatum, consistat in singulis, oportet hanc quae his formis affecta est, illam esse quae illis occupata, ut animal formatum rationalitate esse animal formatum irrationalitate. Et ita animal rationale esse animal irrationale et sic in eodem contraria simul consistere, immo iam nullo modo contraria uni eidem penitus essentiae simul coirent, sicut nec albedo nec nigredo contraria essent si simul in hac re contingerent, etiamsi ipsa res aliunde alba, aliunde nigra esset, sicut aliunde alba, aliunde dura est, ex albedine scilicet et duritia. Neque enim contraria diuersa etiam ratione eidem simul inesse possunt, sicut relatiua et pleraque alia. Unde Aristoteles in 'Ad aliquid' magnum et paruum quae ostendit diuersis respectibus simul eidem inesse, per hoc tantum quod simul eidem insunt, contraria non esse conuincit. Sed fortassis dicetur secundum illam sententiam, quia non inde rationalitas et irrationalitas minus sunt contraria quod taliter reperiuntur in eodem, scilicet eodem genere uel in eadem specie, nisi scilicet in eodem indiuiduo fundetur. Quod etiam sic ostenditur: Vere rationalitas et irrationalitas in eodem indiuiduo sunt, quia in Socrate. Sed quod in Socrate simul sint, inde conuincitur quod simul sunt in Socrate et Brunello. Sed Socrates et Brunellus sunt Socrates. /12/ Et uere Socrates et Brunellus sunt Socrates, quia Socrates est Socrates et Brunellus, quia scilicet Socrates est Socrates et Socrates est Brunellus. Quod Socrates sit Brunellus sic monstratur secundum illam sententiam: Quicquid est in Socrate aliud a formis Socratis, est illud quod est in Brunello aliud a formis Brunelli. Sed quicquid est in Brunello aliud a formis Brunelli, est Brunellus. Quicquid est in Socrate aliud a formis Socratis, est Brunellus. Sed si hoc est, cum ipse Socrates sit illud quod aliud est a formis Socratis, tunc ipse Socrates est Brunellus. Quod uerum sit autem id quod supra adsumpsimus -- scilicet "Quicquid est in Brunello aliud a formis Brunelli, est Brunellus" -- inde manifestum est quia neque formae Brunelli sunt Brunellus (cum iam accidentia essent substantia), neque materia simul et formae Brunelli sunt Brunellus (cum iam corpus et iam corpus esse corpus necesse esset confiteri). Sunt qui diffugium quaerentes uerba tantum calumnientur huius propositionis: Animal rationale est animal irrationale non sententiam, dicentes quidem id utrumque esse, non tamen per haec uerba proprie hoc ostendi, 'animal rationale est animal irrationale', cum uidelicet res, etsi eadem, aliunde rationalis, aliunde irrationalis dicatur, ex oppositis scilicet formis. Sed iam profecto oppositionem formae non habent, quae ei penitus simul adhaererent. Nec ideo has propositiones calumniantur: Animal rationale est animal mortale uel: Animal album est animal ambulans quia non in eo quod rationale est mortale est, non in eo quod album est ambulat sed eas omnino pro ueris habent, quia idem animal utrumque simul habet quamuis diuersa ratione. Alioquin et ullum animal hominem esse confiterentur, cum nihil in eo quod animal est homo sit. Praeterea secundum positionem praemissae sententiae decem tantum omnium rerum sunt essentiae, decem scilicet generalissima, quia in singulis praedicamentis una tantum essentia reperitur, quae per formas tantum inferiorum, ut dictum est, diuersificatur ac sine eis nullam haberet uarietatem. Sicut ergo omnes substantiae idem sunt penitus, sic omnes qualitates et quantiates etc. Cum igitur Socrates et Plato res singulorum praedicamentorum in se habeant, ipsae uero penitus eaedem sint, omnes formae unius sunt alterius, quae nec in se diuersa sunt in essentia, sicut nec substantiae quibus adhaerent, ut qualitas unius et qualitas alterius, cum utraque sit qualitas. Non ergo magis ex qualitatum natura diuersi sunt quam ex natura substantiae, quia substantiae eorum una est essentia sicut etiam qualitatum. Eadem ratione nec quantitas, cum sit eadem, differentiam facit nec caetera praedicamenta. Quare nec ex formis ulla potest esse differentia, quae nec in se diuersae sunt sicut nec substantiae. /13/ Amplius quomodo numero consideremus in substantiis si sola formarum diuersitas esset eadem penitus subiecta substantia permanente? Neque enim Socratem multa numero dicimus propter multarum formarum susceptionem. Illud quoque stare non potest quod indiuidua per ipsorum accidentia effici uolunt. Si enim ex accidentibus indiuidua esse suum contrahunt, profecto priora sunt eis naturaliter accidentia sicut et differentiae speciebus quas ad esse conducunt. Nam sicut homo ex formatione differentiae distat, ita Socratem ex accidentium susceptione appellant. Unde nec Socrates praeter accidentia sicut nec homo praeter differentias esse potest. Quare eorum fundamentum non est sicut nec homo differentiarum. Si autem in indiuiduis substantiis ut in subiectis accidentia non sunt, profecto nec in uniuersalibus. Quaecumque enim in secundis substantiis ut in subiectis sunt, eadem in primis ut in subiectis esse uniuersales monstrat. Ex his itaque manifestum est eam penitus sententiam ratione carere qua dicitur eandem penitus essentiam in diuersis simul consistere. Unde alii aliter de uniuersalitate rerum sentientes magisque ad sententiam rei accedentes dicunt res singulas non solum formis ab inuicem esse diuersas, uerum personaliter in suis essentiis esse discretas nec ullo modo id quod in una est, esse in alia, siue illud materia sit siue forma, nec eas formis quoque remotis minus in essentiis suis discretas posse subsistere, quia earum discretio personalis, secundum quam scilicet haec non est illa, non per formas fit sed est per ipsam essentiae diuersitatem, sicut et formae ipsae in se in ipsis diuersae sunt inuicem, alioquin formarum diuersitas in infinitatem procederet, ut alias ad aliarum diuersitatem necesse esset supponi. Talem differentiam Porphyrius notauit inter generalissimum et specialissimum dicens: Amplius neque species fieret unquam generalissimum neque genus specialissimum ac si diceret: haec est earum differentia quod huius non est illius essentia. Sic et praedicamentorum discretio consistit non per formas aliquas quae eam faciat sed per propriae diuersitatem essentiae. Cum autem omnes res ita diuersas ab inuicem esse uelint, ut nulla earum cum alia uel eandem essentialiter materia uel eandem formam participet, /14/ uniuersale tamen rerum adhuc retinentes idem non essentialiter quidem sed indifferenter ea quae discreta sunt, appellant, ueluti singulos homines in se ipsis discretos idem esse in homine dicunt, id est non differre in natura humanitatis, et eosdem quos singulares dicunt secundum discretionem, uniuersales dicunt secundum indifferentiam et similitudinis conuenientiam. Sed hic quoque dissensio est. Nam quidam uniuersalem rem nonnisi in collectione plurium sumunt. Qui Socratem et Platonem per se nullo modo speciem uocant sed omnes homines simul collectos speciem illam quae est homo dicunt et omnia animalia simul accepta genus illud quod est animal, et ita de caeteris. Quibus illud Boethii consentire uidetur: Species nil aliud esse putanda est nisi cogitatio collecta ex indiuiduorum substantiali similitudine, genus uero ex specierum similitudine. Cum enim ait 'collecta similitudine' plura colligentem insinuat. Alioquin nullo modo praedicationem de pluribus uel multorum continentiam in uniuersali re haberent nec pauciora uniuersalia quam singularia essent. Alii uero sunt qui non solum collectos homines speciem dicunt, uerum etiam singulos in eo quod homines sunt, et cum dicunt rem illam quae Socrates est praedicari de pluribus figuratiue accipiunt, ac si dicerent: plura cum eo idem esse, id est conuenire, uel ipsum cum pluribus. Qui tot species quot indiuidua quantum ad rerum numerum ponunt et totidem genera, quantum uero ad similitudinem naturarum pauciorem numerum uniuersalium quam singularium adsignant. Quippe omnes homines et in se multi sunt per personalem discretionem et unum per humanitatis similitudinem et iidem a se ipsis diuersi quantum ad discretionem et ad similitudinem iudicantur, ut Socrates in eo quod est homo a se ipso in eo quod Socrates est diuiditur. Alioquin idem sui genus uel species esse non posset, nisi aliquam sui ad se differentiam haberet, quippe relatiua sunt, aliquo saltem respectu conuenit esse opposita. Nunc autem prius infirmemus sententiam quae prior posita est de collectione et quomodo tota simul hominum collectio quae una dicitur species, de pluribus praedicari habeat, ut uniuersalis sit, perquiramus, tota autem de singulis non dicitur. Quod si per partes de diuersis praedicari concedatur, in eo scilicet quod singulae eius partes sibi ipsis aptentur, nihil ad communitatem uniuersalis, quod totum in singulis teste Boethio esse debet atque in hoc ab illo communi diuiditur quod per partes commune est, sicut ager cuius diuersae partes sunt diuersorum. Praeterea et Socrates similiter de pluribus /15/ per partes diuersas diceretur, ut ipse uniuersalis esset. Amplius quoslibet plures homines simul acceptos uniuersale dici conueniret quibus similiter definitio uniuersalis aptaretur siue etiam speciei, ut iam tota hominum collectio multas includeret species. Similiter quamlibet corporum et spiritum collectionem unam uniuersalem substantiam diceremus, ut cum tota substantiarum collectio sit unum generalissimum, una qualibet dempta caeterisque remanentibus multa in substantiis haberemus generalissima. Sed fortasse dicetur nulla collectio quae inclusa sit in generalissimo, esse generalissimum. Sed adhuc oppono quod si una separata de substantiis collectio residua non sit generalissimum et tamen adhuc uniuersalis substantia permanet, oportet eam speciem esse substantiae et coaequam speciem habere sub eodem genere. Sed quae potest ei esse opposita, cum uel species substantiae in ea prorsus contineatur uel eadem cum ea indiuidua communicet, sicut animal rationale, animal mortale? Amplius. Omne uniuersale propriis indiuiduis naturaliter prius est, collectio uero quorumlibet ad singula quibus constituitur totum est integrum atque eis naturaliter posterius ex quibus componitur. Amplius. Inter integrum et uniuersale hanc Boethius differentiam adsignat in Diuisionibus, quod pars non idem est quod totum, species uero idem est semper quod genus. At uero tota hominum collectio quomodo esse poterit animalium multitudo? Restat autem nunc ut eos oppugnemus qui singula indiuidua in eo quod aliis conueniunt, uniuersale appellant et eadem de pluribus praedicari concedunt, non ut plura essentialiter sint illa sed quia plura cum eis conueniunt. Sed si praedicari de pluribus idem est quod conuenire cum pluribus, quomodo indiuiduum de uno solo dicimus praedicari, cum scilicet nullum sit quod cum una tantum re conueniat? Quomodo etiam per 'praedicari de pluribus' inter uniuersale et singulare differentia datur, cum eodem penitus modo quo homo conuenit cum pluribus, conueniat et Socrates? Quippe homo in quantum est homo est et Socrates in quantum est homo, cum caeteris conuenit. Sed nec homo in quantum est Socrates, nec Socrates in quantum est Socrates, cum aliis conuenit. Quod igitur habet homo, habet Socrates et eodem modo. Praeterea cum res penitus eadem esse concedatur, homo scilicet qui in Socrate est, et ipse Socrates, nulla huius ab illo differentia est. Nulla enim res eodem tempore a se ipsa diuersa est, quia quicquid in se habet, habet et eodem modo pentius. Unde et Socrates albus et grammaticus, licet diuersa in se habeat, a se tamen per ea non est diuersus, cum utraque eadem ipse habeat et eodem modo penitus. /16/ Non enim alio modo a se ipso grammaticus est uel alio modo albus, sicut nec aliud albus est a se uel aliud grammaticus. Illud quoque quod dicunt Socratem cum Platone conuenire in homine qualiter accipi potest, cum omnes homines ab inuicem tam materia quam forma differre constat? Si enim Socrates in re quae homo est cum Platone conueniat, nulla autem res homo sit nisi ipse Socrates uel alius, oportet ipsum cum Platone uel in se ipso conuenire uel in alio. In se autem potius diuersus est ab eo; de alio quoque constat, quia nec ipse est alius. Sunt autem qui 'in homine conuenire' negatiue accipiunt, ac si diceret: Non differt Socrates a Platone in homine. Sed et sic quoque potest dici quod nec differt ab eo in lapide, cum neuter sit lapis. Et sic non maior eorum conuenientia notatur in homine quam in lapide -- nisi forte propositio quaedam praecedat, ac si dicatur ita: Sunt homo, quia in homine non differunt. Sed nec sic stare potest, cum omnino falsum sit eos non differre in homine. Si enim Socrates a Platone non differt in re quae homo est, nec in se ipso. Si enim in se differt ab eo, ipse autem sit res quae homo est, profecto et in re quae homo est, differt ab ipso. Nunc autem ostensis rationibus quibus neque res singillatim neque collectim acceptae uniuersales dici possunt in eo quod de pluribus praedicantur, restat ut huiusmodi uniuersalitatem solis uocibus adscribamus. Sicut igitur nominum quaedam appellatiua a grammaticis, quaedam propria dicuntur, ita a dialectis simplicium sermonum quidam uniuersales, quidam particulares, scilicet singulares, appellantur. Est autem uniuersale uocabulum quod de pluribus singillatim habile est ex inuentione sua praedicari, ut hoc nomen 'homo', quod particularibus nominibus hominum coniungibile est secundum subiectarum rerum naturam quibus est impositum. Singulare uero est quod de uno solo praedicabile est, ut Socrates, cum unius tantum nomen accipitur. Si enim aequiuoce sumas, non uocabulum sed multa uocabula in significatione facis, quia scilicet iuxta Priscianum: Multa nomina in unam uocem incidunt. Cum ergo describitur uniuersale esse quod de pluribus praedicatur, illud 'quod' praepositum non solum simplicitatem sermonis insinuat ad discretionem orationum, uerum etiam unitatem significationis ad discretionem aequiuocorum. Ostenso autem quid in definitione uniuersalis operetur illud 'quod' praemissum, duo alia quae sequuntur, scilicet 'praedicari' et 'de pluribus', diligenter consideremus. Est autem praedicari coniungibile esse alicui ueraciter ui enuntiationis uerbi substantiui praesentis, ut 'homo' diuersis per substantiuum /17/ uerbum uere potest coniungi. Ipsa etiam uerba, ut 'currit' et 'ambulat', de pluribus praedicata uim substantiui uerbi in copulando habent. Unde Aristoteles in Perihermeneias secundo: In his, inquit, in quibus 'est' non contingit, in eo quod currere et ambulare, idem faciunt sic posita, ac si 'est' adderetur. Et rursus: Nihil est, inquit, differt hominem ambulare et hominem ambulantem esse. Quod autem ait 'de pluribus' colligit nomina quantum ad diuersitatem nominatorum. Alioquin Socrates de pluribus praedicaretur, cum dicitur: 'hic homo est Socrates, hoc animal est, hoc album, hoc musicum'. Quae quidem nomina etsi diuersa sint in intellectu, tamen rem subiectam penitus eandem habent. Nota autem aliam esse coniunctionem constructionis quam attendunt grammatici, alia praedicationis quam considerant dialectici. Nam secundum uim constructionis tam bene per 'est' coniungibilia sunt 'homo' et 'lapis' et quilibet recti casus, sicut 'animal' et 'homo', quantum quidem ad manifestandum intellectum, non quantum ad ostendendum rei statum. Coniunctio itaque constructionis totiens bona est, perfectam demonstrat sententiam, siue ita sit siue non. Praedicationis uero coniunctio quam hic accipimus ad rerum naturam pertinet et ad ueritatem status earum demonstrandam. Si quis ita dicat: Homo est lapis non hominis uel lapidis congruam fecit constructionem ad sensum quem uoluit demonstrare, nec ullum uitium fuit grammaticae et licet quantum ad uim enuntiationis lapis hic praedicetur de homine, cui scilicet tamquam praedicatum construitur, secundum quod falsae quoque categoricae praedicatum terminum habent, in natura tamen rerum praedicabile de eo non est. Cuius tantum uim praedicationis hic attendimus dum uniuersale definimus. Videtur autem numquam prorsus uniuersale esse quod appellatiuum, nec singulare quod proprium nomen, sed inuicem excedentia sese et excessa. Nam appellatiuum et proprium non solum casus rectos continent uerum etiam obliquos qui praedicari non habent, atque ideo in definitione uniuersalis per 'praedicari' exclusi sunt; qui etiam obliqui, quia minus necessarii sunt ad enuntiationem -- quae sola teste Aristotele praesentis est speculationis (id est dialecticae considerationis), quippe ea sola argumentationes componit -- ab ipso Aristotele inter nomina quodammodo non recipiuntur, quos et ipse non nomina sed casus nomina appellat. Sicut autem non omnia appellatiua uel propria nomina necesse est dici uniuersalia uel /18/ singularia, sic e conuerso. Nam uniuersale non solum nomina continet, uerum etiam uerba et infinita nomina, quibus, scilicet infinitis, definitio appellatiui quam Priscianus ponit non uidetur aptari. Nunc autem uniuersalis quam singularis definitione uocibus adsignata praecipue uniuersalium uocum proprietatem diligenter perquiramus. De quibus uniuersalibus positae fuerant quaestiones, quia maxime de earum significatione dubitatur, cum neque rem subiectam aliquam uideantur habere nec de aliquo intellectum sanum constituere. Rebus autem nullis uidebantur imponi uniuersalia nomina, cum scilicet omnes res discrete in se subsisterent nec in re aliqua, ut ostensum est, conuenirent, secundum cuius rei conuenientiam uniuersalia nomina possint imponi. Cum itaque certum sit uniuersalia non imponi rebus secundum suae discretionis differentiam, quippe iam non essent communia sed singularia, nec iterum eas possint ut conuenientes in aliqua re nominare; quippe nulla res est in qua conueniant, nullam de rebus significationem contrahere uidentur uniuersalia, praesertim cum nullum de re aliqua constituant intellectum. Unde in Diuisionibus Boethius hanc uocem 'homo' dubitationem in intellectu facere dicit, qua scilicet audita: Intelligentia audientis multis, inquit, raptatur fluctibus erroribusque traducitur. Nisi enim quis definiat dicens: Omnis homo ambulat (aut certe "quidam") et hunc si ita contingat, designet, intellectus audientis quod quidem rationabiliter intelligat non habet. Nam quoniam 'homo' singulis impositum est ex eadem causa, quia scilicet sunt animal rationale mortale, ipsa communitas impositionis ei est impedimento ne quis possit in eo intelligi, sicut in hoc nomine 'Socrates' econtra unius propria persona intelligitur, unde singulare dicitur. In nomine uero communi quod homo est nec ipse Socrates nec alius nec tota hominum collectio rationabiliter ex ui uocis intelligitur nec etiam in quantum homo est, ipse Socrates per hoc nomen, ut quidam uolunt, certificatur. Etsi enim solus Socrates in hac domo sedeat ac pro eo solo uera sit haec propositio: Homo sedet in hac domo nullo tamen modo per nomen hominis subiectum ad Socratem mittitur nec in quantum etiam ipse homo est. Alioquin ex propositione rationabiliter intelligeretur sessio ei inesse, ut uidelicet inferri posset ex eo quod homo sedet in hac domo Socratem in ea sedere. Similiter nec alius in hoc nomine 'homo' potest intelligi sed nec tota hominum collectio, cum ex uno solo uera possit esse propositio. Nullum itaque /19/ significare uidetur uel homo uel aliud uniuersale uocabulum, cum de nulla re constituat intellectum. Sed nec intellectus posse esse uidetur qui rem subiectam quam accipiat non habet. Unde Boethius in Commento: Omnis intellectus aut ex re fit subiecta ut sese res habet aut ut sese non habet. Nam ex nullo subiecto fieri intellectus non potest. Quapropter uniuersalia ex toto a significatione uidentur aliena. Sed non est ita. Nam et res diuersas per nominationem quodammodo significant, non constituendo tamen intellectum de eis surgentem sed ad singulas pertinentem. Ut haec uox 'homo' et singulos nominat ex communi causa, quod scilicet homines sunt, propter quam uniuersale dicitur, et intellectum quendam constituit communem non proprium, ad singulos scilicet pertinentem quorum communem concipit similitudinem. Sed nunc ea quae breuiter tetigimus diligenter perquiramus, scilicet quae sit illa communis causa secundum quam uniuersale nomen impositum est, et quae sit conceptio intellectus communis similitudinis rerum, et utrum propter commune causam in qua res conueniunt uel propter communem conceptionem uel propter utrumque simul commune dicatur uocabulum. Ac primum de communi causa consideremus. Singuli homines discreti ab inuicem, cum in propriis differant tam essentiis quam formis (ut supra meminimus rei physicam inquirentes), in eo tantum conueniunt quod homines sunt. Non dico in homine, cum res nulla sit homo nisi discreta sed in esse hominem. Esse autem hominem non est homo nec res aliqua, si diligentius consideremus, sicut nec non esse in subiecto res est aliqua nec non suscipere contrarietatem uel non suscipere magis et minus, secundum quae tamen Aristoteles omnes substantias conuenire dicit. Cum enim in re, ut supra monstratum, nulla possit esse conuenientia, si qua est aliquorum conuenientia, secundum id accipienda est quod non est res aliqua, ut in esse hominem Socrates et Plato simul sunt, sicut in non esse hominem equus et asinus, secundum quod utrumque non-homo uocatur. Est itaque res diuersas conuenire eas singulas idem esse uel non esse, ut esse hominem uel album uel non esse hominem uel non esse album. /20/ Abhorrendum autem uidetur quod conuenientiam rerum secundum id accipiamus quod non est res aliqua, tamquam in nihilo ea quae nunc sunt uniamus, cum scilicet hunc et illum in statu hominis, id est in eo quod sunt homines, conuenire dicimus. Sed nihil aliud sentimus nisi eos homines esse et secundum hoc nullatenus differre -- secundum hoc, inquam, quod homines sunt, licet ad nullam uocemus essentiam. Statum autem hominis ipsum esse hominem, quod non est res, uocamus, quod etiam diximus communem causam impositionis nominis ad singulos, secundum quod ipsi ad inuicem conueniunt. Saepe autem causae nomine ea quoque quae res aliqua non sunt appellamus, ut cum dicitur: Verberatus est quia non uult ad forum. "Non ipse ad forum", quod ut causa ponitur, nulla est essentia. Statum quoque hominis res ipsas nunc natura hominis statutas possumus appellare, quarum communem similitudinem ille concepit qui uocabulum imposuit. Ostensa autem significatione uniuersalium de scilicet rebus per nominationem et communi causa impositionis eorum monstrata, quid sint eorum intellectus quos constituunt ostendamus. Ac primum generaliter intellectuum omnium naturam distinguamus. Cum igitur tam sensus quam intellectus animae sint, haec eorum est differentia, quod sensus per corporea tantum instrumenta exercentur atque corpora tantum uel quae in eis sunt percipiunt, ut uisus turrem uel eius qualitates uisibiles. Intellectus autem sicut nec corporeo indigens instrumento est, ita necesse est eum subiectum corpus habere in quod mittatur sed rei similitudine contentus est, quam sibi ipse animus conficit, in quam suae intelligentiae actionem dirigit. Unde turre destructa uel remota sensus qui in eam agebat perit, intellectus autem permanet rei similitudine animo retenta. Sicut autem sensus non est res sentita in quam dirigitur, si nec intellectus forma est rei quam concipit sed intellectus actio quaedam est animae, unde intelligens dicitur, forma uero in quam dirigitur res imaginaria quaedam est et ficta, quam sibi quando uult et qualem uult animus conficit -- quales sunt illae imaginariae ciuitates quae in somno uidentur uel forma illa componendae fabricae quam artifex concipit instar et exemplar rei formandae, quam neque substantiam neque accidens appellare possumus. /21/ Quidam tamen eam idem quod intellectum uocant, ut fabricam turris quam absente turre concipio et altam et quadratam in spatioso campo contemplor, idem quod intellectum turris appellant. Quibus Aristoteles adsentire uidetur, qui passiones animae quas intellectus uocant, rerum similitudines in Perihermeneias appellat. Nos autem imaginem similitudinem rei dicimus. Sed nihil obest si intellectus quoque quodammodo similitudo dicatur, quia scilicet id quod proprie rei similitudo dicitur concipit. Quod nos ab eo diuersum diximus et bene. Quaero enim utrum illa quadratura et illa altitudo uera forma sit intellectus, qui ad similitudinem quantitatis turris ducatur et compositionis eius. Sed profecto uera quadratura et uera altitudo nonnisi corporibus insunt, ficta etiam qualitate nec intellectus nec ulla uera essentia formari potest. Resta igitur ut sicut ficta est qualitas, ficta substantia sit ei subiecto. Fortasse autem et ea speculi imago quae uisui subiecta apparere uidetur, nihil esse uere dici potest, quoniam scilicet in alba speculi superficie contrarii coloris qualitas saepe apparet. Illud autem quaeri potest cum simul anima sentit et intelligit idem, ueluti cum lapidem cernit, utrum tunc quoque intellectus in imagine lapidis agat uel simul intellectus et sensus in ipso lapide. Sed rationabilius uidetur ut tunc intellectus imagine non egeat, cum praesto est ei substantiae ueritas. Si quis autem dicat ubi sensus est intellectum non esse, non concedimus. Saepe enim contingit animam aliud cernere atque aliud intelligere, ut bene studentibus apparet, qui cum apertis oculis praesentia cernant, alia tamen, de quibus scribunt, cogitant. Nunc autem natura intellectuum generaliter inspecta uniuersalium et singularium intellectus distinguamus. Qui quidem in eo diuiduntur, quod ille qui uniueralis nominis est, communem et confusam imaginem multorum concipit, ille uero quem uox singularis generat, propriam unius et quasi singularem formam tenet, hoc est ad unam tantum personam se habentem. Unde cum audio 'homo', quoddam instar in animo surgit, quod ad singulos homines sic se habet ut omnium sit commune et nullius proprium. Cum autem audio 'Socrates' forma quaedam in animo surgit quae certae personae similitudinem exprimit. Unde per hoc uocabulum quod est 'Socrates' quod propriam unius formam ingerit in animo, res quaedam certificatur et determinatur, per 'homo' uero cuius intelligentia /22/ in communi forma omnium nititur, ipsa communitas confusioni est ne quem ex omnibus intelligamus. Unde neque Socratem neque alium recte significare 'homo' dicitur, cum nullus ex ui nominis certificetur, cum tamen singulos nominet. Socrates uero uel quodlibet singulare non solum habet nominare, uerum etiam rem subiectam determinare. Sed quaeritur, quia secundum Boethium superius diximus omnem intellectum rem subiectam habere, quomodo intellectibus uniuersalium conueniat? At certe notandum quod istud Boethius in ea argumentatione sophistica inducit, quia intellectum uniuersalium uanum esse ostendit. Unde nihil obest si et hoc in ueritate non astruat; unde falsitatem uitans aliorum rationes comprobat. Rem etiam subiectam intellectui possumus uocare siue ueram rei substantiam, ueluti quando simul est cum sensu, siue rei cuiuscumque formam conceptam, re scilicet absente, siue ea forma communis sit, diximus, siue propria; communis, inquam, quantum ad similitudinem multorum quam retinet, licet tamen in se ut res una consideretur. Sic enim ad omnium leonum naturam demonstrandam una potest pictura fieri nullius eorum quod proprium est, repraesentans et rursus ad quemlibet eorum distinguendum alia commodari, quae aliquid eius proprium denotet, ut si pingatur claudicans uel curtata uel telo Herculis sauciata. Sicut ergo quaedam rerum communis figura, quaedam singularis pingitur, ita etiam concipitur, scilicet quaedam communis, quaedam propria. De forma autem ista in quam scilicet intellectus dirigitur, non absurde dubitatur utrum ea quoque nomen significet, quod tam auctoritate quam ratione confirmari uidetur. In primo namque Constructionum Priscianus, cum communem impositionem uniuersalium ad indiuidua praemonstrasset, quandam aliam ipsorum significationem, de forma scilicet communi, uisus est subiunxisse dicens: Ad generales et speciales rerum formas quae in mente diuina intelligibiliter constituunt, antequam in corpora prodirent, haec quoque propria possunt esse quibus genera uel species naturae rerum demonstrantur. Hoc enim loco de Deo sic agitur quasi de artifice aliquid composituro, qui rei componendae exemplarem formam, ad similitudinem cuius operetur, anima praeconcipit, quae tunc in corpus procedere dicitur, cum ad similitudinem eius res uera /23/ componitur. Haec autem communis conceptio bene Deo adscribitur, non homini; quia opera illa generales uel speciales naturae status sunt Dei non artificis, ut homo animal uel lapis Dei, domus autem uel gladius hominis. Unde haec naturae non sunt opera domus et gladius, sicut illa, nec eorum uocabula substantiae sunt sed accidentis atque ideo nec genera sunt nec specialissima. Inde etiam bene diuinae menti, non humanae huiusmodi per abstractionem conceptiones adscribuntur, quia homines, qui per sensus tantum res cognoscunt, uix aut numquam ad huiusmodi simplicem intelligentiam conscendunt et ne pure rerum naturas concipiant, accidentium exterior sensualitas impedit. Deus uero cui omnia per se patent, quae condidit, quique ea antequam sint nouit, singulos status in se ipsis distinguit nec ei sensus impedimento est qui solus ueram habet intelligentiam. Unde homines in his quae sensu non attractauerunt, magis opinionem quam intelligentiam habere contingit, quod ipso experimento discimus. Cogitantes enim de aliqua ciuitate non uisa, cum aduenerimus, eam nos aliter quam sit excogitasse inuenimus. Ita etiam credo de intrinsecis formis quae ad sensus non ueniunt, qualis est rationalitas et mortalitas, paternita, sessio, magis nos opinionem habere. Quaelibet tamen quorumlibet existentium nomina quantum in ipsis est intellectum magis quam opinionem generat, quia secundum aliquas rerum naturas uel proprietates inuentor ea imponere intendit, etsi nec ipse bene excogitare sciret rei naturam aut proprietatem. Communes autem has conceptiones inde generales uel speciales Priscianus uocat, quod eas nobis generalia specialia nomina utcumque insinuant. Ad quas quidem conceptiones quasi propria nomina esse dicit ipsa uniuersalia, quae licet confusae significationis sint, quantum ad nominatas essentias ad communem illam conceptionem statim dirigunt animum auditoris sicut propria nomina ad rem unam quam significant. Ipse quoque Porphyrius cum ait: Quaedam constitui ex materia et forma, quaedam ad similitudinem materiae et formae hanc conceptionem intellexisse uidetur cum ait "ad similitudinem materiae et formae" -- de quo plenius suo loco dicetur. Boethius quoque cum ait cogitationem collectam ex similitudine /24/ multorum genus esse uel speciem, eandem communem conceptionem intellexisse uidetur. In qua etiam sententia Platonem fuisse quidam autumant, ut uidelicet illas ideas communes quas in *Nous* ponit genera uel species appellaret. In quo fortasse Boethius ab Aristotele dissensisse commemorat ubi is ait eum uoluisse genera et species caeteraque non solum intelligi uniuersalia, uerum etiam esse ac praeter corpora subsistere -- ac si diceret illas communes conceptiones quas separatas a corporibus in *Nous* constituit eum intellexisse uniuersalia, non fortasse accipientem uniuersale secundum communem praedicationem (sicut facit Aristoteles) sed magis secundum communem multorum similitudinem. Illa namque conceptio de pluribus nullo modo praedicari uidetur, sicut nomen quod pluribus singillatim aptatur. Potest et aliter solui quod ait Platonem putare uniuersalia extra sensibilia subsistere, ut nulla philosophorum sit sententiae controuersia. Quod enim ait Aristoteles uniuersalia in sensibilibus semper subsistere, quantum ad actum dixit, quia scilicet natura illa quae animal est, quae uniuersali nomine designatur ac secundum hoc, per translationem quandam uniuersalis dicitur, nusquam nisi in sensibili re actualiter reperitur, quam tamen Plato naturaliter subsistere in se sic putat, ut esse suum retineret non subiecta sensui, secundum quod esse naturale uniuersali nomine appellatur. Quod itaque Aristoteles quantum ad actum denegat. Plato, physicae inquisitor, in naturali aptitudine adsignat, atque ita nulla est eorum controuersia. Inductis autem auctoritatibus, quae astruere uidentur per uniuersalia nomina conceptas communes formas designari, ratio quoque consentire uidetur. Quippe eas concipere per nomina quid aliud est, quam per ea significari? Sed profecto cum eas ab intellectibus diuersas facimus, iam praeter rem et intellectum tertia exiit nominum significatio. Quod etsi auctoritas non habet rationi tamen non est aduersum. Quod autem superius promisimus definire, utrum scilicet propter communem causam impositionis uel propter communem conceptionem uel propter utramque communitas uniuersalium nominum iudicetur, adsignemus. Nihil autem obest si propter utramque sed maiorem uim obtinere uidetur communis causa quae secundum rerum accipitur naturam. Illud quoque quod supra meminimus, intellectus scilicet uniuersalium fieri per abstractionem et quomodo eos solos, nudos, puros nec tamen cassos appellemus, definiendum est. /25/ Ac primum de abstractione. Sciendum itaque materia et formam permixta simul semper consistere, animi tamen ratio hanc uim habet, ut modo materiam per se speculetur, modo formam solam attendat, modo utraque permixta concipiat. Duo uero primi per abstractionem sunt, qui de coniunctis aliquid abstrahunt, ut ipsam eius naturam considerent. Tertius uero per coniunctionem est. Verbi gratia huius hominis substantia et corpus est et animal et homo et infinitis uestita formis, quam dum in materiali essentia substantiae attendo formis omnibus circumscriptis, per abstractionem intellectum habeo. Rursus cum in ea solam corporeitatem attendo, quam substantiae coniungo, hic quoque intellectus, cum per coniunctionem sit quantum ad primum qui tantum naturam substantiae attendebat, idem per abstractionem quoque fit quantum ad formas alias a corporeitate, quarum nullam attendo, ut est animatio, sensualitas, rationalitas, albedo. Huiusmodi autem intellectus per abstractionem inde forsitan falsi uel uani uidebantur quod rem aliter quam subsistit percipiant. Cum enim materia per se uel formam separatim attendant, nulla tamen earum separatim subsistat, profecto rem aliter quam sit, uidentur concipere atque ideo cassi esse. Sed non est ita. Si quis enim hoc modo aliter quam se habeat res, intelligat, ut uidelicet ipsam attendat in ea natura uel proprietate quam ipsa non habeat, iste profecto cassus est intellectus. Sed hoc quidem non fit in abstractione. Cum enim hunc hominem tantum attendo in natura substantiae uel corporis, non etiam animalis uel hominis uel grammatici, profecto nihil nisi quod in ea est intelligo sed non omnia quae habet attendo. Et cum dico me attendere tantum eam in eo quod hoc habet, illud 'tantum' ad attentionem refertur non ad modum subsistendi, alioquin cassus esset intellectus. Non enim res hoc tantum habet sed tantum attenditur ut hoc habens. Et aliter tamen quodam quam sit, dicitur intelligi, non alio quidem statu quam sit, ut supra dictum est sed in eo aliter, quod alius modus est intelligendi quam subsistendi. Separatim namque haec res ab alia, non separata intelligitur, cum tamen separatim non existat, et pure materia et simpliciter forma percipitur, cum neque haec pure sit nec illa simpliciter, ut uidelicet puritas ista uel simplicitas ad intelligentiam non ad subsistentiam rei reducantur, ut sint scilicet modus intelligendi non subsistendi. Sensus etiam saepe de compositis diuersim agunt, ueluti si sit statua dimidia aurea et dimidia argentea, aurum et argentum coniuncta separatim cernere possum, modo scilicet aurum adspiciens, /26/ modo argentum per se, coniuncta cernens diuisim, non diuisa, quippe diuisa non sunt. Sic et intellectus per abstractionem diuisim attendit, non diuisa, alioquin cassus esset. Posset tamen fortasse et sanus esse intellectus, qui ea quae coniuncta sunt, uno modo considerat diuisa, alio modo et e conuerso. Rerum namque tam coniunctio quam diuisio dupliciter accipi potest. Nam quaedam coniuncta sibi dicimus per similitudinem aliquam, ut hos duos homines in eo quod homines sunt uel grammatici, quaedam uero per appositionem et aggregationem quandam, ut forma et materia uel uinum et aqua. Quae ita sibi adiuncta sunt, alio modo diuisa, alio modo concipit. Unde Boethius animo potestatem hanc adscribit ut ratione sua possit et disiuncta componere et composita resoluere, in neutro tamen rei naturam excedens sed solum id quod in rei natura est percipiens. Alioquin non esset ratio sed opinio, scilicet si a statu rei intelligentia deuiaret. Sed hic quaestio occurrit de prouidentia artificis utrum cassa sit dum futuri operis iam formam animo tenet, cum nondum sic se res habet. Quod si concedamus, etiam illam Dei prouidentiam quam ante operum suorum constitutionem habuit cassam dicere compellimur. Sed si quis hoc quantum ad effectum dicat, ut scilicet opera non compleret, quod prouideat, falsum est cassam fuisse prouidentiam. Si quis autem inde eam cassam dicat, quod nondum cum statu rei futuro concordaret, uerba quidem pessima abhorremus sed sententiam non infringimus. Verum enim est quod nondum futurus mundi status materialiter esset, dum ipsum adhuc futurum iam disponebat intelligibiliter. Cassam autem uel cogitationem uel prouidentiam alicuius dicere non solemus nisi quae effectu caret, nec frustra cogitare dicimus, nisi ea quae opere non complebimus. Verba itaque commutantes non cassam prouidentiam dicamus, quae frustra non cogitat sed concipientem iam quae nondum materialiter sint subsistant, quod quidem naturale est omnium prouidentiarum. Cogitatio nempe de futuris prouidentia dicitur, de praeteritis memoria, de praesentibus proprie intelligentia. Si autem deceptum dicat eum qui de futuro statu quasi iam de existenti prouidendo cogitat, ipse potius qui dicedum puta decipitur. Non enim qui futurum prouidet decipitur nisi iam ita credat esse sicut prouidet. Neque enim conceptio non existentis rei deceptum facit sed fides adhibita. Etsi enim cogitem coruum rationalem nec tamen ita credam deceptus non sum. Sic nec prouidens, quia id quod quasi iam /27/ existens cogitat, non sic existere putat sed sic ut praesens cogitat, ut in futuro praesens ponat. Omnis quippe animi conceptio quasi de praesenti est. Ut si considerem Socratem uel in eo quod puer fuit uel in eo quod senex erit, ei puertiam uel senium quasi praesentialiter copulo, quia eum praesentialiter attendo in praeterita uel futura proprietate. Cassam tamen nemo hanc dicit memoriam, quia quod ut praesens concipit, in praeterito attendit. Sed de hoc super Perihermeneias plenius disputabitur. Illud quoque de Deo sanius soluitur eius substantiam, quae sola incommutabilis est ac simplex, nullis conceptionibus rerum uel formis aliis uariari. Nam licet consuetudo humani sermonis de creatore quasi de creaturis loqui praesumat, cum uidelicet ipsum uel prouidentem uel intelligentem dicat, nihil tamen in eo diuersum ab ipso uel intelligi debet uel esse potest nec intellectus scilicet nec alia forma. Atque ideo omnis quaestio de intellectu quantum ad Deum superuacua est. Sed expressius ueritatem loquimur, nihil aliud est eum futura prouidere, quam ipsum qui uera ratio in se est, futura non latere. Nunc autem multis de natura abstractionis ostensis ad intellectus uniuersalium redeamus, quos semper per abstractionem fieri necesse est. Nam cum audio 'homo' uel 'albedo' uel 'album', non omnium naturaram uel proprietatum quae in rebus subiectis sunt ex ui nominis recordor sed tantum per 'homo' animalis et rationalis mortalis, non etiam posteriorum accidentium conceptionem habeo, confusam tamen non discretam. Nam et intellectus singularium per abstractionem fiunt, cum scilicet dicitur: haec substantia, hoc corpus, hoc animal, hic homo, haec albedo, hoc album. Nam per 'hic homo' naturam tantum hominis sed circa certum subiectum attendo, per 'homo' uero illam eandem simpliciter quidem in se, non circa aliquem de hominibus. Unde merito intellectus uniuersalium SOLUS et NUDUS et PURUS dicitur. SOLUS quidem a sensu, quia rem ut sensualem non percipit. NUDUS uero quantum ad abstractionem formarum uel omnium uel aliquarum. PURUS ex toto quantum ad discretionem, quia nulla res, siue materia sit siue forma, in eo certificatur, secundum quod superius huiusmodi conceptionem confusam diximus. His itaque praelibatis ad absoluendas quaestiones de generibus et speciebus a Porphyrio propositas ueniamus, quod facile iam possumus omnium uniuersalium natura iam aperta. Prima itaque huiusmodi erat UTRUM GENERA ET SPECIES SUBSISTANT, id est significent aliqua uere existentia, AN SINT POSITA IN /28/ INTELLECTU SOLO etc., id est sint posita in opinione cassa sine re, sicut haec nomina chimaera, hiroceruus, quae sanam intelligentiam non generant. Ad quod respondendum est quia re uera significant per nominationem res uere existentes, easdem scilicet quas singularia nomina, et nullo modo in opinione cassa sunt posita; quodam tamen modo intellectu solo et nudo et puro, sicuti determinatum est, consistunt. Nihil autem obest si proponens quaestione aliter quasdam uoces accipiat in quaerendo, aliter qui soluit in soluendo, ac si diceret ita is qui soluit: quaeris utrum sint posita intellectu solo etc. Quod ita potes accipere, quod uerum est, ut supra iam determinauimus. Possunt et eodem penitus modo uoces ubique accipi tam ab soluente quam a quaerente, et tunc fiet una quaestio non per opposita de prioribus membris duarum dialecticarum quaestionum, harum scilicet: utrum sint uel non sint, et item utrum sint posita in solis et nudis et puris uel non. Idem in secunda dici potest quae est huiusmodi: UTRUM SUBSISTENTIA SINT CORPORALIA AN INCORPORALIA, hoc est cum concedantur significare subsistentia, utrum alia subsistentia significent, quae sint corporalia, an quae sint incorporalia. Quippe omne quod est, ut ait Boethius, aut corporeum aut incorporeum, siue scilicet haec nomina corporeum et incorporeum accipiamus pro corpore substantiali et non-corpore siue pro eo quod corporeo sensu percipi potest, ut homo, lignum, albedo, uel non potest, ut anima, iustitia. Potest etiam corporeum accipi pro 'discreto' ac si ita quaeratur: cum significet subsistentiam, utrum significet eam . Qui enim rei ueritatem bene inuestigat non tantum attendit quae uere dici possunt sed quaecumque in opinione poni possunt. Unde etsi alicui certum sit nulla subsistere praeter discreta, quia tamen posset esse opinio, ut alia essent, non immerito et de eis quaeritur. Et haec quidem ultima acceptio corporei magis ad quaestionem accedere uidetur, ut scilicet de discretis uel non discretis quaeratur. Sed fortasse cum ait Boethius omne quod est uel corporeum esse uel corporeum, 'incorporeum' superfluere uidetur, cum nullum existens sit incorporeum, id est non discretum. Nec quicquam illud quod ad ordinem quaestionum inducitur, ualere uidetur, nisi forte in eo quod sicut corporeum et incorporeum in alia significatione diuidunt subsistentia, ita et in hac uidetur, ac si ita is qui quaeret diceret: Video quod existentium alia dicuntur corporalia, alia incorporalia, quae horum dicemus esse ea quae ab uniuersalibus significatur? Cui respondetur: corporalia quodammodo (id est discreta) /29/ in essentia sua et incorporalia quantum ad uniuersalis nominis nominationem, quod scilicet ea non discrete ac determinate nominant sed confuse, ut supra satis docuimus. Unde et nomina ipsa uniuersalia et corporea dicuntur quantum ad naturam rerum et incorporea quantum ad modum significationis, quia etsi ea quae discreta sunt nominent, non tamen discrete et determinate. Tertia uero quaestio, UTRUM SINT POSITA IN SENSIBILIBUS etc., ex eo descendit quod incorporea conceduntur, quia uidelicet incorporeum quodam modo acceptum diuiditur per esse in sensibili et non esse, ut supra quoque meminimus. Et dicuntur uniuersalia subsistere in sensibilibus, id est significare intrinsecam substantiam existentem in re sensibili ex exterioribus formis et cum eam substantiam significent, quae actualiter subsistit in re sensibili, eandem tamen naturaliter separatam a re sensibili demonstrant, sicut superius iuxta Platonem determinauimus. Unde Boethius genera et species intelligi praeter sensi dicit, non esse, eo scilicet quod res generum et specierum quantum ad naturam suam rationabiliter in se attenduntur prae omnem sensualitatem, quia in se ipsis remotis quoque exterioribus formis per quas ad sensus ueniunt uere subsistere possent. Nam omnia genera uel species concedimus sensualibus inesse rebus. Sed quia intellectus eorum a sensu solus semper dicebatur, nullo modo in sensibilibus rebus esse uidebatur. Unde merito quaerebatur an unquam possent in sensibilibus esse; et respondetur de quibusdam, quod sint, sic tamen, ut praeter sensualitatem, sicut dictum est, naturaliter permaneant. Possumus autem in secunda quaestione corporeum et incorporeum pro sensibili et insensibili sumere ut sit ordo quaestionum conuenientior, et quia intellectus uniuersalium solus a sensu, ut dictum est, dicebatur, quaesitum recte est an sensibilia essent an insensibilia, et cum respondeatur eorum quaedam esse sensibilia quantum ad naturam rerum, eadem et insensibilia quantum ad modum significandi, quia scilicet res sensibiles, quas nominant, non designant eo modo quo sentiuntur, id est ut discretas nec per eorum demonstrationem sensus eas reperit, restabat quaestio, utrum ipsa sensibilia tantum appellarent an etiam aliquid aliud significarent; cui respondetur quod et sensibilia ipsa significant et simul communem illam conceptionem quam Priscianus diuinae menti praecipue adscribit. ET CIRCA EA CONSTANTIA. Secundum hoc quod hic quartam intelligimus quaestionem, ut supra meminimus, haec est solutio quod /30/ uniuersalia nomina nullo modo uolumus esse cum rebus eorum peremptis iam de pluribus praedicabilia non sint, quippe nec ullis rebus communia, ut rosae nomen iam permanentibus rosis, quod tamen tunc quoque ex intellectu significatiuum est licet nominatione careat. Alioquin propositio non esset: Nulla rosa est. Bene autem de uniuersalibus non de singularibus uocibus quaestiones fiebant, quia non ita de significatione singularium dubitabatur. Quippe modus eorum significandi bene cum statu rerum concordabat. Quae sicut discretae in se sunt, ita discrete ab eis significantur et intellectus eorum rem certam tenet, quod uniuersalia non habent. Praeterea uniuersalia, cum res ut discretas non significarent, nec conuenientes uidebantur significare, cum nulla sit res in qua conueniunt, ut supra quoque docuimus. Quia itaque tanta erat de uniuersalibus dubitatio, sola elegit Porphyrius uniuersalia ad tractandum, singularia ab intentione excludens, quasi per se satis manifesta, licet ea tamen incidenter propter alia quandoque tractet. Notandum uero quod licet solas uoces definitio uniuersalis uel generis uel speciei includat, saepe tamen haec nomina ad res eorum transferuntur, ueluti cum dicitur species constare ex genere et differentia, hoc est res speciei ex re generis. Ubi enim uocum natura secundum significationem aperitur, modo de uocibus, modo de rebus agitur et frequenter harum nomina ad illas mutuo transferuntur. Unde maxime tractatus tam logicae quam grammaticae ex translationibus nominum ambiguus multos in errorem induxit non bene distinguentes aut proprietatem impositionis nominum aut abusionem translationis. Maxime autem Boethius in Commentariis hanc confusionem per translationes facit et praecipue super inquisitione harum quaestionum, ita quidem ut relinquere uideatur quid genera uocet aut species. Cuius quide quaestiones et nos breuiter transcurramus atque ad praedictam sententiam, sicut oportet, applicemus. Hic igitur in inuestigatione quaestionum ut melius rem dissoluat, prius eam per aliquas sophisticas quaestiones rationes perturbat, ut ab eis nos postmodum expedire doceat. Et tale proponit inconueniens quod omnis cura et inquisitio de generibus et speciebus sit postponenda, ac si dicat: quia uidelicet genera et species ea quae uidentur, uocabula dici non possunt siue quantum ad rerum significationem siue quantum ad intellectum. De rerum autem significatione in eo ostendit, quod numquam res, siue una siue multiplex, uniuersalis reperitur, id est /31/ praedicabilis de pluribus, sicut ipse diligenter aperit et nos superius comprobauimus. Quod uero una res uniuersalis non sit atque ideo nec genus nec species, primo confirmat dicens: Omne quod unum est, unum numero est, id est discretum in propria essentia; sed genera et species quae communia pluribus esse oportet, unum numero esse non possunt atque ita nec unum. Sed quia aliquis adsumptionem dicere posset, quod sint tale unum numero quod sit commune, hoc ei diffugium aufert dicens: omne unum numero commune aut per partes commune esse aut per successionem temporum totum aut eodem tempore totum sed ita quod non constituat eorum substantias quibus est commune. Quos omnes modos communitatis statim tam a genere quam a specie remouet dicens ea potius ita communicari, ut eodem tempore tota sint in singulis et eorum substantiam constituant. Quippe uniuersalia nomina non per partes a diuersis quae nominant participantur sed tota et integra singulorum sunt eodem tempore nomina. Substantias quoque eorum quibus communia sunt constituere dici possunt uel in eo quod per translationem significant res constituentes alias, ut animal quiddam nominat in equo uel in homine quod materia est eorum uel etiam inferiorum hominum, in eo quod substantiam conficere dicuntur, quod quodammodo in eorum sententiam ueniunt, unde substantialia eis dicuntur. Quippe homo totum id notat quod animal et rationale et mortale. Postquam autem Boethius de re una ostendit quod non sit uniuersalis, comprobat de multiplici, ostendens scilicet nec multitudinem discretarum rerum speciem aut genus esse et illam destruit sententiam, qua posset aliquis dicere omnes substantias simul collectas esse illud genus 'substantia' et omnes homines speciem illam quae homo est, ac si ita diceretur: Si ponamus omne genus esse multitudinem rerum conuenientium substantialiter, omnis autem talis multitudo naturaliter aliud supra se, et illud rursus aliud habebit usque ad infinitum, quod inconueniens. Itaque ostensum est uniuersalia nomina quantum ad rerum significationem siue unius siue multiplicis non uideri uniuersalia, cum nullam scilicet rem uniuersalem significent, id est de pluribus praedicabilem. Quantum etiam ad significationem intellectus ea non debere uniuersalia dici inde arguit quod eum intellectum uanum esse sophistice ostendit, eo scilicet quod aliter quam res subsistat, habeatur, cum sit per abstractionem. Cuius quidem sophismatis nodum et ipse satis et nos diligenter superius absoluimus. Illam autem aliam partem argumentationis /32/ qua ostendit nullam rem uniuersalem esse, quia sophistica non erat, determinatione non iudicauit indigere. Rem enim ut rem, non ut uocem accipit, quia scilicet uox communis, cum quasi una res essentia in se sit, communis est per nominationem in appellatione multorum, secundum quam scilicet appellationem, non secundum essentiam suam de pluribus est praedicabilis. Rerum tamen ipsarum multitudo est causa uniuersalitatis nominis, quia, ut supra meminimus, non est uniuersale nisi quod multa continet; uniuersalitatem tamen quam res uoci confert, ipsa in se res non habet. Quippe et significationem gratia rei uox non habet et appellatiuum nomen iudicatur secundum multitudinem rerum, cum tamen neque res significare dicamus neque esse appellatiuas. LI 1.02 TRACTATUS DE GENERE VIDETUR AUTEM NEQUE GENUS NEQUE SPECIES SIMPLICITER DICI. GENUS ENIM DICITUR ET ALIQUORUM QUODAMMODO SE HABENTIUM AD UNUM ALIQUID ET AD SE INVICEM COLLECTIO. SECUNDUM QUAM SIGNIFICATIONEM ROMANORUM DICITUR GENUS, AB UNIUS SCILICET HABITUDINE -- DICO AUTEM ROMULI -- ET MULTITUDINIS HABENTIUM ALIQUO MODO AD INVICEM EAM QUAE AB ILLO EST COGNATIONEM SECUNDUM DIVISIONEM AB ALIIS GENERIBUS DICTAM. Dicitur autem et aliter rursus genus quod est uniuscuiusque generationis principium uel ab eo qui genuit uel a loco in quo quis genitus est. Sic enim Oresten quidem dicimus a Tantalo habere genus, Illum autem ab Hercule, et rursus Pindarum quidem Thebanum esse genere, Platonem uero Atheniensem. ETENIM PATRIA PRINCIPIUM EST UNIUSCUIUSQUE GENERATIONIS QUEMADMODUM PATER. HAEC AUTEM VIDETUR PROMPTISSIMA ESSE SIGNIFICATIO; ROMANI ENIM QUI EX GENERE DESCENDUNT ROMULI, ET CECROPIDAE QUI EX GENERE DESCENDUNT CECROPIS ET HORUM PROXIMI. ET PRIUS QUIDEM APPELLATUM EST GENUS UNIUSCUIUSQUE GENERATIONIS PRINCIPIUM, DEHINC ETIAM MULTITUDO EORUM QUI SUNT AB UNO PRINCIPIO; UT A ROMULO, DIVIDENTES ET AB ALIIS SEPARANTES, DICEBAMUS OMNEM ILLAM COLLECTIONEM ESSE ROMANORUM GENUS. Aliter autem rursus genus dicitur cui supponitur species, ad horum fortasse similitudinem dictum; et enim principium quoddam est huiusmodi genus earum quae sub se sunt specierum; uidetur etiam multitudinem continere omnem quae sub eo est. Tripliciter igitur cum genus dicatur, de tertio apud philosophos sermo est, quod etiam describentes adsignauerunt genus esse dicentes quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid sit praedicatur, ut 'animal'. Eorum enim quae praedicantur alia quidem de uno dicuntur solo, sicut indiuidua sicut Socrates et hic et hoc, alia uero de pluribus, quemadmodum genera et species et differentiae et propria, et accidentia communiter sed non proprie alicui. Est autem genus quidem ut 'animal', species uero ut 'homo', differentia autem ut 'rationale', proprium ut 'risibile', accidens ut 'album', 'nigrum', 'sedere'. Ab his ergo quae de uno solo praedicantur differunt genera eo quod de pluribus adsignata praedicentur, ab his autem quae de pluribus: ab speciebus quidem quoniam species, etsi de pluribus praedicantur sed non de differentibus specie sed numero (homo enim cum sit species de Socrate et Platone praedicatur qui non specie differunt a se inuicem sed numero, animal uero cum genus sit de homine et boue et equo praedicatur qui differunt a se inuicem et specie quoque, non numero solo); a proprio uero differt genus quoniam proprium quidem de una sola specie, cuius est proprium, praedicatur et de his quae sub una specie sunt indiuiduis (quemadmodum risibile de homine solum et de particularibus hominibus), genus autem non de una specie praedicatur sed de pluribus et differentibus; a differentia uero et ab his quae communiter sunt accidentibus differt genus quoniam, etsi de pluribus et differentibus specie praedicantur differentiae et communiter accidentia sed non in eo quod quid sit praedicantur sed in eo quod quale quid sit (interrogantibus nobis enim illud de quo praedicantur haec, non in eo quod quid sit dicimus praedicari sed magis in eo quod quale sit; interrogati enim qualis est homo, dicimus "rationalis", et in eo quod qualis est corurus dicitur quoniam niger; est autem 'rationale' quidem differentia, 'nigrum' uero accidens; quando autem quid est homo interrogamur, "animal" respondemus; erat autem hominis genus animal). Quare "de pluribus praedicari" diuidit genus ab his quae de uno solo eorum quae sunt indiuidua praedicantur, "differentibus" uero "specie" separat ab his quae sicut species praedicantur uel sicut propria, "in eo" autem "quod quid sit praedicari" diuidit a differentiis et communiter accidentibus quae non in eo quod quid sit sed in eo quod quale est uel quodammodo se habens praedicantur de his de quibus praedicantur. Nihil igitur superfluum neque minus continet generis dicta descriptio. VIDETUR AUTEM NEQUE GENUS NEQUE SPECIES SIMPLICITER DICI. [1] Praemisso prooemio, in quo ostendit materiam suam, illa scilicet uniuersalia, accedit ad tractatus eorum. In primo tractat genus, quia scilicet prius est aliis uel quantum ad dignitatem, quia scilicet caetera continet et non continetur ab eis, uel quantum ad naturam, quia scilicet in statu naturaliter priori rem demonstrat. Unde et peremptum necessario perimit illa sed eis peremptis necessario perimitur. Si enim non sit res animalis, non est res ulla specierum eius nec diuersarum differentiarum nec propriorum specierum neque accidentium ipsorum generum, ut est album corporis, sanum animalis. Sed quia tractatus de genere hoc nomine quod est genus, usurus est, ne quandoque diuersae eius significationes nos protrahant, distinguit eas et eam quae necessaria est ei, tandem a caeteris secernit. Ostendit autem ad tria aequiuocari hoc nomen genus, ad generationem scilicet ac principium eius, siue illud sit pater qui generat, siue locus in quo quis generatus, et ad philosophicum genus, de quo intendit. Quod autem aequiuocationem speciei tangit nec tamen hic eam exsequitur, ideo facit, ne solum genus aequiuocari crederetur et non alia quatuor. Quod autem de caeteris mentionem non facit sed de sola specie, propter longitudinem loquacitatis uitandam factum est. Magis etiam speciei nomen generi copulari debuit, quia quodammodo ex ui relationis magis est ei affine, secundum quod etiam tractatus generis et speciei coniunxit. Sic continua: Tractandum est de genere etc. sed hoc nomen genus uel hoc nomen species non uidetur simpliciter dici, hoc est in una tantum significatione accipi. Quod statim comprobat ab oppositis, cum supponit tres eius significationes, ac si diceret: uere non dicitur simpliciter, quia his tribus modis, et prius de generatione ostendit dicens: GENUS ENIM DICITUR ET ALIQUORUM QUODAMMODO SE HABENTIUM AD UNUM ALIQUID ET AD SE INVICEM COLLECTIO. GENUS DICITUR COLLECTIO ALIQUORUM HABENTIUM SE AD UNUM ALIQUID, a quo scilicet significata sunt, HABENTIUM, inquam, QUODAMMODO, secundum hoc scilicet, quod ei per consanguinitatem quamcumque coniuncti, alii scilicet ut filii, alii ut nepotes, et etiam habentium se ad inuicem, quia et sic coniuncti sunt per diuersas consanguinitatis lineas. Cuius significationis exemplum supponit dicens: SECUNDUM QUAM SIGNIFICATIONEM ROMANORUM DICITUR GENUS, AB UNIUS SCILICET HABITUDINE -- DICO AUTEM ROMULI -- ET MULTITUDINIS HABENTIUM ALIQUO MODO AD INVICEM EAM QUAE AB ILLO EST COGNATIONEM SECUNDUM DIVISIONEM AB ALIIS GENERIBUS DICTAM. SECUNDUM QUAM SIGNIFICATIONEM ROMANORUM, scilicet collectio, DICITUR GENUS AB HABITUDINE ROMULI, per hoc scilicet, quod ad Romulum sese habet per cognationem. AB HABITUDINE ROMULI, id est ex eo quod est multitudo habens eam cognationem, quae est ab illo, id est consanguinitatem, quam habent per illum ad inuicem. Non enim soli patri coniuncti sunt semper per consanguinitatem sed etiam sibi. SECUNDUM DIVISIONEM MULTITUDINIS dico, DICTAE, scilicet Romanorum, et ita determinate SECUNDUM DIVISIONEM AB ALIIS GENERIBUS, id est propter differentiam ostendendam ab aliis generationibus, ut est generatio Thebanorum uel Atheniensium. uel ita: multitudinis dictae ab aliis generibus, id est secundum hoc, quod est diuersa una signifcatio generis ab aliis duabus, quarum scilicet duarum illam quidem, quam principium uocat, statim supponit dicens: DICITUR AUTEM ALITER etc. AB EO. Et PRINCIPIUM dico VEL EX EO, id est propter hoc, QUOD GENUIT, VEL A LOCO etc., id est secundum hoc, quod est locus, in quo aliquis est genitus. Nota autem, quod cum quatuor sint proprie principia teste Boethio, quatuor scilicet causae, efficiens uidelicet, materialis, formalis, finalis, et duo alia sunt principia per accidens et non ita proprie, locus scilicet et tempus, pro eo scilicet, quod omne quod fit uel existit, in loco uel in tempore est. Hic in principio unum de propriis accipit, scilicet patrem qui efficiens est, et unum de accidentalibus, scilicet locum. Nota tamen, quod non multum proprie pater efficiens causa dicitur filii, quia scilicet et formam humanitatis operatione sua non adaptat, sed infuso semine natura de eo occulte operatur nec ipsum minus formaret, etiamsi pater non esset. Unde filii substantia non hominis opus est sed naturae. Quodam tamen modo efficere filium pater dicitur, cum quadam actione ad esse est perductus. SIC ENIM ORESTEN QUIDEM DICIMUS A TANTALO HABERE GENUS, ILLUM AUTEM AB HERCULE, ET RURSUS PINDARUM QUIDEM THEBANUM ESSE GENERE, PLATONEM VERO ATHENIENSEM. SIC ENIM. Probat a partibus tam patrem quam locum dici genus, id est principium generatorum, quia uidelicet Tantalus et Hercules Orestis et Hylli, /34/ Thebae et Athenae Pindari Platonis. HABERE GENUS A TANTALO, id est habet Tantalum ut genus suum. ETENIM PATRIA PRINCIPIUM EST UNIUSCUIUSQUE GENERATIONIS QUEMADMODUM PATER. HAEC AUTEM VIDETUR PROMPTISSIMA ESSE SIGNIFICATIO; ROMANI ENIM QUI EX GENERE DESCENDUNT ROMULI, ET CECROPIDAE QUI EX GENERE DESCENDUNT CECROPIS ET HORUM PROXIMI. ETENIM PATRIA. Reddit causam, quare in una significatione generis patrem et patriam coniunxit, secundum hoc scilicet, quod utrumque dicitur principium ipsius generati; sed ne tam proprie locus principium esse uideatur quam pater, supponit hanc significationem principii quam nouissimam ponit, scilicet de patre, esse promptissimam, id est magis propriam, ac si diceret: licet utrumque uocem principium, proprie tamen patrem. Locus uero per accidens sic uocatur. Et statim quare pater proprie, supponit dicens: ROMANI ENIM, ac si diceret: quia ipsi generati melius ad patrem se habent, ex quo nomen contrahunt et consanguinitatem, quam ad patriam. De nominis hereditate prius, cum ait Romanos dici a Romulo, Cecropidas a Cecrope, de consanguinitate uero cum supponit: ET HORUM PROXIMI, id est ipsi generati sunt proximi horum, scilicet patrum, id est consanguinei. ET PRIUS QUIDEM APPELLATUM EST GENUS UNIUSCUIUSQUE GENERATIONIS PRINCIPIUM, DEHINC ETIAM MULTITUDO EORUM QUI SUNT AB UNO PRINCIPIO; UT A ROMULO, DIVIDENTES ET AB ALIIS SEPARANTES, DICEBAMUS OMNEM ILLAM COLLECTIONEM ESSE ROMANORUM GENUS. ET PRIUS QUIDEM. Quia superius primam significationem generis posuit generationem, ne ideo ipsa hoc nomen quod est genus, prius accepisse uideretur, quam illud, quod est principium ipsius, idcirco ostendit hoc nomen genus prius impositum fuisse principio quam generationi. Namque diuidentes. Probat ab effectu, quod generatio dicatur genus, quia scilicet hoc superius dixit distinguens hanc significationem generis et ponens ut diuersam ab aliis significationibus. Quod etiam ait: DIVIDENTES ET SEPARANTES COLLECTIONEM ROMANORUM AB ALIIS GENERIBUS, ad diuersa referri potest, ut uidelicet per 'diuidentes' diuersam hanc esse significationem a caeteris duabus significationibus generis innuamus, per 'separantes' uero in eo scilicet quod Romanorum dicitur, a caeteris generationibus. ALITER AUTEM RURSUS GENUS DICITUR CUI SUPPONITUR SPECIES. ALITER AUTEM. Post duas significationes generis tertiam ponit nouissimam, de qua intendit et in qua moratus est, ad quam etiam ex similitudine aliarum duarum transferri uocabulum generis insinuat. Quae est: Illud CUI SUPPONITUR SPECIES. Ut autem haec definitio sit generalis nominis, 'SUPPONITUR' in quid intelligendum est sicut proprium generis inferius. AD HORUM FORTASSE SIMILITUDINEM DICTUM. AD HORUM FORTASSE. Genus dico hoc dictum fortassis genus AD SIMILITUDINEM HORUM praedictorum, principii scilicet et generationis. 'Fortassis' tempreamentum est philosophicum, licet certum ei esset, quod dicit. uel etiam dubitatiue potuit dicere, ignorans scilicet si propter hanc similitudinem esset translatum uocabulum. ET ENIM PRINCIPIUM QUODDAM EST HUIUSMODI GENUS EARUM QUAE SUB SE SUNT SPECIERUM. ETENIM PRINCIPIUM. uere ad similitudinem horum praedictorum, quia ad similitudinem tam principii quam collectionis. A partibus. De principio autem similitudinem praemittit dicens etiam GENUS QUODDAM /35/ esse PRINCIPIUM SPECIERUM uel in eo scilicet, quod cum res easdem significet quas species, in priori naturaliter statu eas significat, species uero in posteriori, uel in eo quod sententia generalis nominis sententiam specialis nominis quodammodo constituit. VIDETUR ETIAM MULTITUDINEM CONTINERE OMNEM QUAE SUB EO EST. VIDETUR AUTEM. Similitudinem supponit, quam habet ad collectionem, in eo scilicet, quod sicut in collectione multa comprehenduntur, ita sub genere diuersae species quantum ad nominationem rerum continentur, licet diuersus sit continentiae modus, multitudinis quidem in quantitate suae praesentiae, generis uero in comprehensione nominationis. TRIPLICITER IGITUR CUM GENUS DICATUR, DE TERTIO APUD PHILOSOPHOS SERMO EST, QUOD ETIAM DESCRIBENTES ASSIGNAVERUNT GENUS ESSE DICENTES QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS SPECIE IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR, UT ANIMAL. TRIPLICITER IGITUR. Quandoquidem has tres significationes habet genus, et cum tres habeat, de tertio genere, id est de tertia significatione generis, est sermo apud philosophos. Iure autem, ut ait Boethius, tertium genus philosophi ad disputationem sumunt, non ex accidenti denotat. Ex quo etiam ad interrogationem per 'quid' factam, quae frequenter a philosophis fiebat inquirentibus, quid quaeque res esset, conuenienter genus hoc respondetur. Quod statim in definitione generis declarabit. Et notandum quod cum ait genus monstrare, id est significare, substantiam, quod genera uoces sint intelligenda, patenter demonstrauit. QUOD ETIAM DESCRIBENTES, id est quam significationem generis philosophi DESCRIBENTES etiam, hoc est non tantum diuidentes uel aliis modis naturam eius demonstrantes sed etiam per descriptionem, quae quanto difficilior est ad componendum, tanto certior est ad demonstrandum, ASSIGNAVERUNT ipsum, id est demonstrauerunt, DICENTES scilicet GENUS ESSE QUOD DE PLURIBUS etc. Merito 'describentes' dixit, et non definientes, quia ea tantum proprie definitio dicitur, quae secundum substantiam rei facta genus sumit ac differentias, haec uero secundum quandam accidentalem formam uocum quae generalitas dici potest, inducitur, ut scilicet determinetur, quibus uocibus ea insit, unde ipsae uoces genera appellentur. Inde quoque, ut Boethius , bene describentes, non definientes dixit, quia nil in quantum genus est, definiri substantialiter potest, alioquin quodlibet genus aliud genus usque in infinitum haberet. Nunc autem uerba definitionis prosequamur. Tria itaque ponit, per quae generale uocabulum ab omnibus aliis diuidit, scilicet (i) praedicari de pluribus, quod est esse uniuersale, per quod a singularibus, id est diuersis, separatur; et (ii) praedicari de differentibus specie, hoc est de nominibus res tantum diuersarum specierum naturaliter continentibus, per quod differt a specialissimis et eorum propriis; et (iii) praedicari eo quod quid sit, id est reddi conuenienter ad interrogationem /36/ factam per 'quid', non per 'quis' uel 'quae' uel 'quod', quae magis propria nomina requirunt, uel per 'quale' uel 'quomodo se habet', quae sumpta tantum uocabula exigunt, ut rationale, album sedet, iacet. Quid autem sit, quod praedicatur de pluribus, in definitione uniuersalis diligenter superius est expeditum, id est esse illud tam uoce quam sensu simplex, quod habile est ex impositione propria et natura subiectarum rerum ad enuntiandum ueraciter de pluribus in nominatione diuersorum. Sequitur: DIFFERENTIBUS SPECIE. Sicut tres rerum differentiae considerantur secundum naturam substantiae eorum, quod scilicet naturaliter uel genere differunt uel specie uel numero, ita etiam nominum secundum subiectarum rerum naturam tres sunt differentiae in eo scilicet, quod haec significant res naturaliter diuersis generibus distinctas, eo scilicet quod in se habeant naturam illam, secundum quam generalia possunt eis aptari uocabula, illa uero demonstrant res naturaliter diuersis speciebus subiectas, alia res personaliter discretas, quod est differre numero. Unde omnia in computationem numeri secundum personalum discretionem ueniunt, cum dicitur unus, duo, tres. Etsi enim Socrates diuersis sit formis occupatus, quia una tantum personaliter substantia permanet, nullo modo ipsum tantum secundum quamcumque naturam aut proprietatem attendentes, unus, duo, tres dicimus. In quid uero proprie ea sola redduntur substantiae nomina, quae in generali uel speciali statu res subiectas appellant. Unde maxime ad naturam 'quid' pertinet, id est naturaliter multorum conuenientiam requirendam, 'quis' uero uel 'quae' uel 'quod' ad personam. Quod autem opponi solet indiuidua quoque quaedam de pluribus praedicari, cum dicitur: hoc grammaticum est Socrates, hoc musicum est Socrates, cassatum est per aptationem illam, qua uocabula plura in nominatione determinauimus. Quippe haec grammatica et hoc musicum eiusdem penitus sunt nomina. Illud quoque, quod oppositur: haec albedo est hoc clarum et hoc corpus est hoc clarum, id est sustentans hanc claritatem, in eo refellitur, quod hoc clarum, si pro sustenante claritatem accipitur, non est idem in significatione uocabulum cum eo quod huic albedini ex claritate eam informante conuenit, sicut nec nomen Socratis, quae de diuersis aequiuoce dicuntur. Praeterea nullum accidentale uocabulum secundum sustentationem sed tantum informationem praedicari uolumus, sicut in Praedicamento substantiae demonstrabimus. /37/ Unde claritatis nomen, quae tantum forma est albedinis, ei soli conuenit, non etiam corpori. Notandum uero secundum eorum sententiam, qui res quoque uniuersales proprie dicunt easdem etiam, quae sunt singulares, 'praedicari de pluribus' ad differentiam singularium poni non posse. Quippe eaedem quae singulares sunt, uniuersales conceduntur. Si ergo 'praedicari de pluribus' simpliciter generi aptetur atque ideo propter differentiam simpliciter a singularibus remoueatur, ut scilicet indiuidua de pluribus omnino non praedicentur, falsum est. Si uero generi non simpliciter aptet 'praedicari de pluribus' sed in respectu generis atque indiuiduis in respectu indiuiduorum auferat, profecto in definitione generis cum 'praedicari de pluribus' oportet subintelligi: in eo quod genus est. Unde iam sequentes differentiae superfluerent. Praeterea respectus attendamus, ut uidelicet dicamus genera in eo quod genera sunt, praedicari de pluribus, indiuidua uero non in eo quod sunt indiuidua, non ualet differentia magis ad indiuidua, quam ad accidentia. Quippe nullum accidens, in quantum est accidens, de pluribus praedicatur. Unde 'in quid' suppositum ad differentiam accidentium nullo modo esset. Similiter etiam rationale in definitione hominis ad exclusionem mortalis bene ponitur, quia nullum ratione in eo quod rationale est, mortale est. Idem de caeteris differentiis, quae in definitione generis sequuntur, opponi potest, secundum hoc scilicet, quod eandem rem et genus et speciem et differentiam et accidens esse concedunt. Quippe albedinem quam et specialissimum et accidens dicunt et de hoc cygno et hac margarita specie differentibus praedicari annuunt, per quod tamen specialissima excludunt atque ideo ipsam albedinem et hoc quod species est, in secunda differentia ut speciem specialissimam excludunt, in ultima uero quae est 'in quid', ipsam quoque excludunt ut accidens. Nos uero eandem uocem accidentalem et generalem nolumus esse uel specialem nec endem differentialem dicimus quam generalem uel specialem; accidentia uero et differentias sumpta tantum uocabula dicimus, genera autem uel species tantum substantiua sunt. Sed et nobis fortasse opponetur, quod saepe contingat eandem uocem in alia et alia significatione uniuersalem esse et singularem et rursus eandem genus esse uel speciem et differentiam esse uel accidens. Unde nec nos per simplicem remotionem has differentias possumus accipere, ut scilicet dicamus uocem uniuersalem nullo modo esse singularem nec specialem esse accidentalem. Ad quod respondemus illud quod conuenit, quod hic uoces /38/ ut res non tractantur sed eorum proprietates secundum significationem distinguuntur; dum autem uocis significatio attenditur, eadem uocis materia quae in se una est, multae uoces diiudicatur secundum multiplicem eius sensum. Secundum quod Priscianus dicit multa nomina in unam uocem concidere. Et rursus diuersae uoces in materia eadem esse iudicantur in significatione. Unde substantia et usia unum generalissimum dicuntur. Nomen etiam et uerbum siue oratio eadem uocis materia frequenter esse inuenitur. Unde eadem uox quasi ipsi opposita secundum diuersam significationem et cum tempore esse et sine tempore dicitur et significatiua per partes et non, alioquin nomen et uerbum siue oratio opposita non dicerentur. Adeo autem quantum ad significationem uocis identitas siue diuersitas accipitur, quod Aristoteles hanc orationem: 'Socrates sedet' prolatam eo sedente et consimilem in significatione prolatam, postquam surrexit, ut unum numero sumit, non essentiam quidem uocis diiudicans sed significationem. Ex quo etiam illud friuolum refellitur, quod opponi solet de communi praedicatione eiusdem uocis. Quia cum dicitur 'Socrates est homo' et rursus 'Plato est homo', diuersae potius uoces materialiter praedicantur. Unde nulla uniuersalis uidetur. Sed profecto, ut dictum est, uocis identitas uel diuersitas, cum ut uox accipitur, secundum proprietatem significationis tantum distinguitur. Possumus autem fortasse et eandem materialiter uocem de pluribus praedicabilem dicere, non ut prius enuntiata de uno iterum enuntietur de alio sed ipsa eodem tempore quo de ipso enuntiatur, apta erat ex inuentione sua ad copulandum alii ueraciter, ut cum de Platone dicitur, posset eadem prolatione Socrati uere copulari. Potest etiam et simul de duobus singillatim dici hoc modo: 'Et Socrates et Plato est homo'. Alio itaque modo uoces ut uoces tractantur, alio modo eaedem ut res, id est in essentia sua considerantur, quia cum indiscretae res sint, secundum significationem quaedam communes, quaedam singulares dicuntur et quaedam substantiales, quaedam accidentales et eaedem, si quandoque haec nomina simul habent, ipsae a se diuersae et quodammodo sibi oppositae iudicantur. Res uero ut res tractare , quia secundum hoc quod in essentia sua habent, considerantur. Ipsae autem in essentia sua a se diuersae non sint, nullo modo ut diuersae a se uel secundum oppositionem accipi debent sed simplicem habent acceptionem, uoces uero duplicem. Unde bene non dicitur de eadem re eam et esse uniuersalem et non uel accidens esse et non, quod quidem oporteret, si supra posita generis definitio rebus aptaretur. /39/ Si quis autem quaerat de generalitate et specialitate et caeteris accidentibus uocum, quomodo in eis subsistant, cum ipsae uoces res permanentes non sint, animaduertat, quod omnes sensu ipso experimur uoces, scilicet ex pluribus elementis compositas, numquam uere subsistere nec uera accidentia in se habere sed sicut semper attenduntur uoces existentes, postquam sunt semel impositae, ita earum proprietates, quasi uere existant, cogitantur, sicut et dies uel annus, quae continue quantiates dicuntur, quae tamen numquam uere subsistunt. Nisi enim ut existentia sumerentur, nulla de eis doctrina fieret. EORUM ENIM QUAE PRAEDICANTUR ALIA QUIDEM DE UNO DICUNTUR SOLO, SICUT INDIVIDUA, SICUT SOCRATES ET HIC ET HOC, ALIA VERO DE PLURIBUS, QUEMADMODUM GENERA ET SPECIES ET DIFFERENTIAE ET PROPRIA. ET ACCIDENTIA COMMUNITER SED NON PROPRIE ALICUI. EORUM ENIM. Ostendit quid singulae differentiae operentur in definitione generis, ac si diceret: Bene apposui 'praedicari de pluribus' ad differentiam quorundam, quia scilicet ea quae praedicantur, alia de uno solo etc. Et redditio causae. UT SOCRATES ET HIC ET HOC. 'Hic et hoc' pro quibuslibet aliis in diuersis ponit, ac si diceret; hic lapis, hoc corpus. Nota tamen quod si neque corpus neque lapidem adiungi intelligas pronominibus uel aliquod aliud nomen, ipsa tamen pronomina discretiua sunt semper et personalia, licet nullam naturam uel proprietatem determinent, ueluti cum dico: 'ego', 'hic', singularis sunt significationis, nullius tamen superioris proprie indiuidua dicuntur, quia ex sola discretione inuenta sunt et meras significant substantias, quarum nullam naturam uel proprietatem determinant, quia 'hic' per se dictum neque dicit 'haec substantia' neque 'hic homo' neque 'hoc rationale' uel 'hoc album' sed simpliciter secundum discretionem personalem inuentum est. Unde ex toto pura ex ui uocis sunt pronomina et priora quodammodo naturaliter in significatione caeteris sermonibus. Nota cum ait Socratem praedicari de uno solo, quidam sumptum uolunt intelligi a socratitate, pro eo scilicet quod ait Aristoteles a prima substantia nullam esse praedicationem. Sed profecto ibi praedicationem accepit praedicamentalem, ut de inferiori scilicet, secundum quam et species de genere praedicari negatur. ET ACCIDENTIA COMMUNITER, id est communia accidentalia nomina, ut album, non propria, ut hoc album. EST AUTEM GENUS QUIDEM UT ANIMAL, SPECIES VERO UT HOMO, DIFFERENTIA AUTEM UT RATIONALE, PROPRIUM UT RISIBILE, ACCIDENS UT ALBUM, NIGRUM, SEDERE. EST AUTEM GENUS QUIDEM. Positio est exemplorum. AB HIS ERGO QUAE DE UNO SOLO PRAEDICANTUR DIFFERUNT GENERA EO QUOD DE PLURIBUS ASSIGNATA PRAEDICENTUR. AB HIS ERGO. Quia per 'praedicari de pluribus' differunt genera ab indiuiduis, ergo differunt. De pluribus assignata, id est enuntiata. AB HIS AUTEM QUAE DE PLURIBUS: AB SPECIEBUS QUIDEM QUONIAM SPECIES ETSI DE PLURIBUS PRAEDICANTUR SED NON DE DIFFERENTIBUS SPECIE SED NUMERO. AB HIS AUTEM. Ostensum a quibus differat genus per primam differentiam, quae est praedicari de pluribus, ostendit, a quibus per secundam, scilicet a specialissimis et propriis, dicens: AB HIS QUAE DE /40/ PLURIBUS PRAEDICANTUR, id est a quibusdam eorum, ut uidelicet a speciebus solis, id est specialissimis, differt genus, QUONIAM SPECIES ETSI, id est, quamuis etc. HOMO ENIM CUM SIT SPECIES DE SOCRATE ET PLATONE PRAEDICATUR QUI NON SPECIE DIFFERUNT A SE INVICEM SED NUMERO, ANIMAL VERO CUM GENUS SIT DE HOMINE ET BOVE ET EQUO PRAEDICATUR QUI DIFFERUNT A SE INVICEM ET SPECIE QUOQUE, NON NUMERO SOLO. HOMO ENIM. Vere species praedicatur de differentibus numero, non specie, quia homo de istis. A partibus. QUI DIFFERUNT A SE INVICEM SPECIE, id est de his nominibus: BOVE, EQUO, quorum res differunt specie. A PROPRIO VERO DIFFERT GENUS QUONIAM PROPRIUM QUIDEM DE UNA SOLA SPECIE CUIUS EST PROPRIUM PRAEDICATUR ET DE HIS QUAE SUB UNA SPECIE SUNT INDIVIDUIS (QUEMADMODUM RISIBILE DE HOMINE SOLUM ET DE PARTICULARIBUS HOMINIBUS), GENUS AUTEM NON DE UNA SPECIE PRAEDICATUR SED DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS. A PROPRIO VERO. Ostenso per 'praedicari de differentibus specie' differre genus a specialissimis, ostendit in eodem ipsum differre a propriis eorum. A DIFFERENTIA VERO ET AB HIS QUAE COMMUNITER SUNT ACCIDENTIBUS DIFFERT GENUS QUONIAM ETSI DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS SPECIE PRAEDICANTUR DIFFERENTIAE ET COMMUNITER ACCIDENTIA SED NON IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICANTUR SED IN EO QUOD QUALE QUID SIT. A DIFFERENTIA VERO. Ostendit quid excludat ultima differentia, scilicet differentias et accidentia quae diuersarum specierum indiuidua continent, quae non in quid sed in quale praedicantur uel in 'quomodo se habent', ut sedet, iacet, uel ad aliam interrogationem, ut bicubitum, tricubitum in quantum. COMMUNITER ACCIDENTIBUS, id est communibus accidentibus, quae diuersa continent. Ideo determinat, quia particularia nomina accidentalia per 'praedicari de pluribus' iam sunt exclusa, ut hoc grammaticum, hoc album. INTERROGANTIBUS NOBIS ENIM ILLUD DE QUO PRAEDICANTUR HAEC, NON IN EO QUOD QUID SIT DICIMUS PRAEDICARI SED MAGIS IN EO QUOD QUALE SIT; INTERROGATI ENIM "QUALIS EST HOMO?" DICIMUS "RATIONALIS", ET IN EO QUOD "QUALIS EST CORVUS?" DICITUR QUONIAM NIGER. INTERROGANTIBUS ENIM. Probat ab effectu differentias et accidentia praedicari in quale, non in quid, quia scilicet nos ita ea respondeamus. Et hoc est: interrogantibus aliquibus illud de quo haec praedicantur, id est dum faciunt interrogationem de eo de quo praedicari habent, non respondemus ea ad interrogationem in quid factam sed in quale. Quod statim in partibus ostendit sic: INTERROGANTI ENIM etc. EST AUTEM RATIONALE QUIDEM DIFFERENTIA, NIGRUM VERO ACCIDENS; QUANDO AUTEM "QUID EST HOMO?" INTERROGAMUR, "ANIMAL" RESPONDEMUS; ERAT AUTEM HOMINIS GENUS ANIMAL. EST AUTEM. Commendatio est exemplorum et redditio causae ita: Bonum dedi exemplum de differentia per rationale, de accidenti per nigrum, quia hoc est differentia, illud accidens. QUARE "DE PLURIBUS PRAEDICARI" DIVIDIT GENUS AB HIS QUAE DE UNO SOLO EORUM QUAE SUNT INDIVIDUA PRAEDICANTUR; "DIFFERENTIBUS" VERO "SPECIE" SEPARAT AB HIS QUAE SICUT SPECIES PRAEDICANTUR VEL SICUT PROPRIA; "IN EO" AUTEM "QUOD QUID SIT PRAEDICARI" DIVIDIT A DIFFERENTIIS ET COMMUNITER ACCIDENTIBUS QUAE NON IN EO QUOD QUID SIT SED IN EO QUOD QUALE EST VEL QUODAMMODO SE HABENS PRAEDICANTUR DE HIS DE QUIBUS PRAEDICANTUR. NIHIL IGITUR SUPERFLUUM NEQUE MINUS CONTINET GENERIS DICTA DESCRIPTIO. QUARE DE PLURIBUS etc. Epilogum facit recolligens breuiter, quid operentur singulae differentiae. Sic iunge: quia prolixe diximus genus, breuiter recolligamus. Et est causa uel a partibus secundum exempla proposita fit illatio sic: Quia differt genus a Socrate per 'praedicari de pluribus', ergo ab indiuiduis, et ita de aliis. Nil igitur. Quandoquidem omnes partes in definitione generis positae differentiam ab aliquibus faciunt, igitur ipsa nihil continet superfluum. Ab oppositis. Ac sicut ipsa non est superflua, ita nec diminuta, ut minus scilicet contineret quam definitum. /43/ LI 1.03 TRACTATUS DE SPECIE SPECIES AUTEM DICITUR QUIDEM ET DE UNIUSCUIUSQUE FORMA, SECUNDUM QUAM DICTUM EST: "PRIMUM QUIDEM SPECIES DIGNA IMPERIO." SPECIES AUTEM. Post genus statim speciem tractat, non differentiam. De quo quaestio est. Quippe eisdem causis differentia ante speciem tractanda uidetur, quibus genus ante alia, cum uidelicet ipsa quoque differentia prior sit specie, quam constituit, tam dignitate continentiae quam natura. Praeterea si statim differentiam post genus assumeret, ordinem propositi sui exsequeretur, qui ait superius: "Nosse quid sit genus et quid differentia". Quem etiam ordinem ipse in Communitatibus seruat, cum scilicet prius generis ad differentiam communitates et prorpietates assignat, quam generis ad speciem. Sed sciendum, quod cum genus et species relatiua sint, ita sunt naturaliter adiuncta, ut et suam permanentiam ab inuicem ducant et suam cognitionem. Unde Aristoteles in Ad aliquid docet, quod si quis nouerit unum relatiuum definite, et alterum. Unde merito, cum ita sint adiuncta naturaliter relatiua, et tractatus eorum coniuncti sunt, alioquin minus genus cognosceretur, quod per speciem definitum est, si uidelicet speciei tractatus differretur. Sed hic quoque maior occurrit quaestio, quomodo scilicet non sit speciei tractatus superfluus, quam primitus oportuit cognosci, ut per eam genus definiretur. Ignotum enim per ignotum certificari non potest sed quaecumque quod ad notitiam alterius afferuntur, certiora uidentur. Unde iam relatiua per se non uidentur posse definiri, quorum scilicet notitia quoque ab inuicem pendet. Ideoque quamdiu unum ignoratur, et alterum. Ad quod respondemus non necesse esse, ut ea quae alia certificant, priora sint cognitione. Plura namque ita simul cognosci possunt, ut tamen unius notitia per alterum consistat. Ut si alicui patrem ignoranti uel filium, demonstrarem utrumque per alterum dicens patrem esse, qui refertur ad filium, filium qui ad patrem, simul utrumque per alterum certifico, dum hunc ad filium se habere et illum rursus ad istum ostendo, alioquin nulla fieret relatiuorum cognitio. Boethius quoque super definitionem qualitatis docet non esse inconueniens in huiusmodi descriptionibus definientia non esse certiora definitio. Itaque non inconuenienter genus per speciem definitur nec superfluit speciei tractatus, quia etsi necesse erat speciem cognosci in eo quod species est et ad genus refertur, ut per eam genus cognosceretur, plures tamen poterant ignorari proprietates specierum quas hic docet, ueluti /42/ cum ostendit alias subalternas, alias specialissimas et praedicationes utrorumque et pleraque alia. Sicut autem generis aequiuocationem monstrauit, ita et speciei, ostendens scilicet hoc nomine species duo includi, scilicet conpositionem cuiuslibet indiuidui, secundum quam dicimus aliquem terribilem specie, et philosophicam speciem, de qua intendit. Compositionem autem possumus accipere siue ex conuentu partium in quantitate, sicut ex membris coniungentibus Priamum, siue ex informatione apparentium accidentium, secundum quam ipse maxime disnoscitur et speciosus uel terribilis iudicatur. Et hanc ultimam compositionem, quae ab accidentibus uenit, Boethius magis uidetur attendere, qui ait de Porphyrio, quod dicat speciem uocari uniuscuiusque figuram, quae ex accidentium congregatione perficitur. Et attende quod idem Boethius praeter duas significationes speciei, quas Porphyrius ponit, aliam dicit esse, quam substantialem formam appellat, ut rationalitas et mortalitas in homine, quas humanitatis nomine uocat, eo uidelicet quod humanam substantiam compleant, id est hominem aduenientes animali perficiant sicut eius differentiae constitutiuae. De qua quidem humanitate ipse ita ambigue loquitur, ut eam speciem animalis esse uideatur annuere, dicens: Si uero sub animali eam intelligendo locaueris, deducit animalis participationem separaturque a caeteris animalibus ac fit species generis. In quibus tamen uerbis nihil aliud demonstrare intendit, nisi eandem humanitatem, quam prius speciem esse ostenderat secundum naturam essentiae suae, in qua est qualitas, eandem esse formam substantiae humanae, quae tunc deducit animal participatione in se, quando substantiae animalis copulatur. Et quod ait: 'separatur a caeteris animalibus', 'separatur' impersonale ponit, ac si diceret: fit separatio per eam cuiusdam animalis ab aliis atque ita per eam fit species generis. Quidam autem hanc compositionem, quae humanitas dicitur, aliter accipiunt, quandam scilicet formam, quae innascitur, ita hanc substantialem, quia a substantialibus formis uenit. Sed occurrit quaestio, cum sit forma in homine, utrum substantialis an accidentalis. Sed si substantialis, quomodo ex conuentu substantialium innascitur, cum ipsa quoque sit una substantialium? Quod si accidentalis, profecto posset homo sine permanere. Quod fortasse poterit concedi. Sic namque rationalitas et mortalitas caeteraeque formae substantiales hominis, per quas solas homo subsistit, /43/ ad animal possent adiungi in constitutione hominis, ut non necesse sit ex conuentu earum uel humanitatem uel aliam formam innasci. Alioquin et ex humanitate rursus alia forma et ex illa iterum alia usque in infinitum simili ratione nasceretur. SPECIES AUTEM DICITUR QUIDEM ET DE UNIUSCUIUSQUE FORMA, SECUNDUM QUAM DICTUM EST: "PRIMUM QUIDEM SPECIES DIGNA IMPERIO." Sic iunge: Genus dicitur tribus modis supradictis; sed species his duobus. Et hoc est: SPECIES, hoc nomen, DICITUR DE FORMA UNIUSCUIUSQUE, id est conuenit compositioni cuiuslibet indiuidui, exteriori scilicet et sensui subiacenti. DICITUR AUTEM SPECIES ET EA QUAE EST SUB ASSIGNATO GENERE, SECUNDUM QUAM SOLEMUS DICERE HOMINEM QUIDEM SPECIEM ANIMALIS CUM SIT GENUS ANIMAL, ALBUM AUTEM COLORIS SPECIEM, TRIANGULUM VERO FIGURAE SPECIEM. DICITUR AUTEM. Aliam supponit significationem speciei, quae est philosophica species. QUAE EST SUB GENERE ASSIGNATO, id est superius descripto. SECUNDUM QUAM, scilicet speciei significationem etc., HOMINEM, id est hoc nomen speciei, quod est homo. ALBUM AUTEM COLORIS. In alio praedicamento exemplificat ponens album pro hoc nomine albedo, triangulum pro triangulatione siue pro trianguli figura. Nota quod ait 'sub assignato genere', ut possit esse definitio speciei, ita esse accipiendum, ut genus in substantia in primo loco accipiatur. QUOD SI ETIAM GENUS ASSIGNANTES SPECIEI MEMINIMUS DICENTES QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS SPECIE IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR, ET SPECIEM DICIMUS ID QUOD SUB GENERE EST. NOSSE AUTEM OPORTET QUONIAM ET GENUS ALICUIUS EST GENUS ET SPECIES ALICUIUS EST SPECIES. QUODSI. Cum superius de genere satis egisset, uidetur superflue hic ipsum repetere, cum ait: "sub assignato genere". Unde se excusat dicens quod sicut ius rationis exigit, ut genus definiretur per speciem, ita et species per genus. Sic iunge: Repeto genus in definitione speciei sed non sine causa, quia si, id est cum, nos assignantes, id est definientes, genus superius fecimus mentionem de specie dicentes: genus esse etc., similiter definientes speciem de genere facere debemus. Unde hoc si ibi bene factum est, et hic est propter eandem scilicet causam, quia relatiua sunt. Et hoc est: NOSSE OPORTET QUONIAM GENUS ALICUIUS EST speciei ET SPECIES ALICUIUS EST, scilicet generis. IDCIRCO NECESSE EST ET IN UTRORUMQUE RATIONIBUS UTRISQUE UTI. ET IDCIRCO NECESSE EST, id est conuenit, ponere et alterum in definitione alterius. ASSIGNANT ERGO ET SIC SPECIEM: SPECIES EST QUOD PONITUR SUB GENERE ET DE QUA GENUS IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR. ASSIGNANT ERGO. Quandoquidem oportet alterum assignari per alterum, ergo sic definiunt speciem, facientes scilicet mentionem de genere. Quae ponitur sub genere hoc, id est in sensu, quo dixi superius esse sub genere. Et de qua genus. Ut et hoc sit definitio speciei, supplendum uidetur 'ut de supposita sibi proximo loco' propter indiuidua et 'in substantia' propter accidentia et alia multa. Si enim quaeratur: 'quid est album', uel rationale uel substantia uel corpus uel animal respondetur. AMPLIUS AUTEM SIC QUOQUE: SPECIES EST QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS NUMERO IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR. AMPLIUS AUTEM. Datis definitionibus, quae omnes includunt species, supponit eam quae solius est specialissimae speciei. In qua cum ait 'differentibus numero', 'solo' et 'tantum' subintelligenda sunt ad exclusionem generis. Si enim 'tantum' apponamus per se sine /44/ 'solo' <'uel solo'> sine 'tantum', non ualet. Nam et genus tantum praedicatur de differentibus numero, id est de aliis nisi de differentibus numero. Quippe omnia quae genere uel specie differunt, numero quoque differunt sed non conuertitur. Et omnia quae genere differunt, specie sed non e conuerso. Si enim etiam dicamus 'differunt solo numero' nec subintelligamus, 'tantum', hoc etiam generibus conuenit. Nam animal quoque de Socrate et Platone praedicatur, qui solo numero a se differunt, hoc est non etiam genere uel specie. Unde 'solo' et 'tantum' simul ad unam generum differentiam coniungenda sunt. 'In quid' uero propria excludit et quaedam alia, ut dialecticam, grammaticam et, ut quibusdam uidetur, hominem album, quando scilicet pro uno nomine sumitur. Nam ' albus', cum oratio est, exclusa est per 'illud' praemissum, sicut in definitione generis determinauimus. Cum itaque quaeritur: 'quid est Socrates', non bene uel 'homo albus' uel 'homuncio' respondetur, cum haec in substantia nullo modo praedicentur. Non enim homo albus peremptus corruptionem facit substantiae, cum scilicet albedine perempta homo albus peremptus sit nec tamen ideo specialem statum, res quae alba erat, amittat sed homo tunc quoque permaneat sicut ante. Praeterea sola eorum quae in substantia praedicantur generaliter uel specialiter, in quid praedicantur, ut supra in genere determinauimus. Nota autem hanc interrogationem: 'quid est Socrates', uel: 'quid est homo', dupliciter accipi posse, ut uidelicet modo 'quid' quasi praedicati loco sit, modo quasi subiecti; praedicati quidem, ac si dicamus: 'quid est homo', id est 'quae essentia inhaeret'; subiecti uero loco ita: 'quid est homo, cui scilicet essentiae inhaeret homo'. Siue autem loco praedicati positum praedicatum aliud requirat siue loco subiecti aliud subiectum reddi, semper speciem uel genus responderi exigit, siue etiam obliquum ponatur hoc modo: 'quid uides' 'hominem'. Sed opponitur, cum quaeritur: 'quid currit', et respondetur: 'homo currit' uel 'equus currit', quia 'currit' in quid praedicatur, id est ad interrogationem factam per in 'quid' redditur. Sed profecto non est dictum simpliciter, 'in quid' sed 'in eo quod quid sit', id est ad interrogationem, in qua 'quid' quasi praedicatum per substantiuum uerbum copulatur. Nota autem, quod in sequentibus Boethius supra illum locum: Extrema autem unam habent habitudinem etc., ubi hanc differentiam generis ad speciem ponit, quod species indiuiduo uno, ut phoenix scilicet, contenta esse potest, genus uero numquam una specie, has quoque species uocat, quae unum tantum habent indiuiduum et eas quoque ad speciei definitionem retorquet, ubi scilicet ipse Porphyrius /45/ in sequentibus eandem repetit definitionem specialissimi dicens: 'et quod de pluribus et differentibus numero' etc. Ait enim propter huiusmodi species sic: Quod diximus de pluribus differentibus numero speciem praedicari, duobus id recte excusatur modis, uno quidem, quia multo plures sunt species quae de numerosis indiuiduis praedicantur ut risibilis homo dicitur, etsi non rideat, quoniam ridere potest. Ita igitur recte species de numero differentibus praedicatur; nihil enim minus phoenix de pluribus phoenicibus praedicaretur, si plures essent, quam nunc, quando unus esse perhibetur... etc. In quo tamen ipse Boethius nec bene secum neque cum Porphyrio constans uidetur. Ipse namque Porphyrius in sequentibus filium Sophronici indiuiduum dicit, si solus ei Socrates sit filius, licet Sophronici filius in natura de pluribus praedicetur, quemadmodum phoenix. Quippe sicut plures phoenices esse possunt, ita et plures filii Sophronici. Ipse etiam a se dissidere rationabiliter uidetur, si 'praedicari de pluribus' secundum potentiam, non secundum actum continentiae multorum accipiat. Sicut enim phoenicem praedicabilem de differentibus numero dicit, quantum ad naturam, ita et genus etiam ad unam speciem reductum praedicabile est de differentibus numero in quid. Unde et tunc quoque est genus, quando ei definitio generis aptatur, quod tamen ipse Boethius negat. Quid igitur dicemus, ut et rationale teneamus et utriusque auctoritatem seruemus? Nihil profecto 'praedicari de pluribus', id est uniuersale, Porphyrius accipit, nisi quod multa actualiter continet. Unde et Phoenicem sicut filium Sophronici propter unius tantum rei continentiam indiuiduum intelligit. Boethius tamen 'praedicari de pluribus' largius accipiens haec quoque uniuersalia dicit secundum communem impositionis causam, quae ad plura se habere possunt, et ea quoque recte praedicari de pluribus astruit, quod licet Porphyrius non dicat, nec tamen negat. Et ratio quidem uidetur, ut non ita singulare phoenix dicatur, sicut hic phoenix, etsi eiusdem penitus rei unicae sint nomina. Quippe 'phoenix' non ita personaliter rem determinat, sicut 'hic phoenix' neque homo, si ad unam tantum personam caeteris omnibus peremptis neduceretur, sententiam immutaret nec personalem discretionis significationem assumeret sed simpliciter semper animal rationale mortale proponeret. Porphyrius autem personale quidem esse concedit phoenicis nomen secundum significationem discretionis, /46/ quod tamen uult esse singulare secundum unitatem praedicationis, diuersus quidem a Boethio, non aduersus, cum aliter definitionis uerba hic, aliter ille accipiat, quam quidem definitionem in Topicis suis Aristoteles inducit. Non enim Boethius dicit Porphyrium sic accepisse, ut ipse accipit sed ad hunc sensum definitionis uerba accomodari posse ostendit. Qui etiam illud quod ait genus contentum una specie non posse consistere, magis secundum aliorum opinionem accepisse uidetur, quam secundum suam sententiam. Aut fortasse in definitione generis 'praedicari de pluribus' quantum ad actum continentiae tantum accepit, non quantum ad naturam. Notandum uero quod haec definitio speciei specialissimae data est secundum inferiora indiuidua, non secundum relationem specialitatis ad genus. Unde non necesse est speciem generis esse, cuicumque haec definitio aptetur. Sola namque albedine permanente caeteris qualitatibus destructis animali tota conueniret definitio nec tamen species esset, cuius genus diuersas species continens non inueniretur. Quantum ad actum tamen quaelibet specialissima species genus aliquod habet naturaliter saltem generalissimum. 'Naturaliter' autem dicimus, quia saepe impositis specialibus nominibus generalia deficiunt uel e conuerso. Unde imposito generali nomine specialibus deficientibus non minus tamen in natura genus est, quamdiu res ita differentes continet, ut in natura suae substantiae causam habeant, secundum quam species possent imponi. Hoc etiam attendendum, quod haec speciei definitio secundum eorum sententiam, qui res proprie uniuersales dicunt, non omnibus specialissimis aptatur. Quippe albedo quam rem communem dicunt et speciem simul et accidens concedunt, non tantum de differentibus numero praedicatur, uerum etiam de margarita et cygno. Quod si in definitione subintelligitur 'ut species', ac si dicamus: quod ut species praedicatur etc., superfluit 'in quid'. Sed fortasse sic melius ordinatur definitio, ut post praedicari statim intelligatur: 'in quid', hoc modo: Species est quod praedicatur in quid de pluribus etc. Quod /47/ tamen in definitione generis non ita construendum uidetur, ut praeponatur 'de pluribus etc'. Quippe 'differentibus specie' iam ad exclusionem propriorum non poneretur, quae iam scilicet per 'in quid' praepositum essent exclusa. Poterit tamen fortasse dici, quod non dicat Porphyrius 'differentibus specie' poni ad exclusionem propriorum sed facere tantum differentiam a propriis. Multa enim in definitionibus ponuntur, quae ab aliquibus differentiam faciunt nec tamen ad differentiam eorum ibi ponuntur. Veluti in definitione animalis, quae est substantia animata sensibilis, sensibile ad differentiam lapidis non ponitur, qui iam per 'animatum' exclusus est, cum tamen animal per 'sensibile' quoque a lapide differat. Similiter cum per 'differre specie' genus a proprio differat, non tamen ad hoc ponitur sed gratia specialissimorum tantum proprium inducitur, ut scilicet ostendatur per simile genus a specialissimo differre sicut et a proprio, quod speciei est aequale. At uero cum in specie solas uoces accipimus, non est ordo transponendus, quia hoc nomen 'albedo' tantum species est, non hoc nomen 'album', quod de differentibus specie dicitur. SED HAEC QUIDEM ASSIGNATIO SPECIALISSIMAE EST ET QUAE SOLUM SPECIES EST, ALIAE VERO ERUNT ETIAM NON SPECIALISSIMARUM. SED HAEC QUIDEM ASSIGNATIO. Diuidit hanc descriptionem speciei a caeteris. quas praemisit, quod scilicet illae omnes includunt species tam subalternas quam speciales, hae uero solas specialissimas. ASSIGNATIO, id est descriptio. PLANUM AUTEM ERIT QUOD DICITUR HOC MODO. PLANUM AUTEM. Fecit mentionem specialissimis et non specialissimis speciebus sed hoc ita planum fiet, quae scilicet sint specialissimae quae non. IN UNOQUOQUE PRAEDICAMENTO SUNT QUAEDAM GENERALISSIMA, ET RURSUS ALIA SPECIALISSIMA, ET INTER GENERALISSIMA ET SPECIALISSIMA ALIA. IN UNOQUOQUE. Nota praedicamentum duobis modis accipi, simpliciter, scilicet in designatione generalissimorum, quae teste Boethio idcirco Aristoteles praedicamenta uocat, quod de caeteris praedicentur, et in collectione, scilicet in designatione cuiuslibet generalissimi cum sibi suppositis inferioribus, sicut hic Porphyrius docet. Quod ait generalissima pluraliter, sic est accipiendum: aliquod de generalissimis, sicut cum dicitur: locus ab oppositis, id est ab aliquo oppositorum. Si autem sic dicamus 'in unoquoque praedicamento', hoc est in tota collectione omnium simul praedicamentorum, pluraliter quidem generalissima possumus accipere. Nam fortasse in singulis praedicamentis media non sunt, sicut in Ad aliquid uidetur, quod alias ostendemus, propter quod scilicet ipse Porphyrius in sequentibus dicet: "Si plura sint media in subalternis". EST AUTEM GENERALISSIMUM QUIDEM SUPER QUOD NULLUM ULTRA ALIUD SIT SUPERVENIENS GENUS, SPECIALISSIMUM AUTEM POST QUOD NON ERIT ALIA INFERIOR SPECIES; INTER GENERALISSIMUM AUTEM ET SPECIALISSIMUM ET GENERA ET SPECIES SUNT EADEM, AD ALIUD QUIDEM ET ALIUD SUMPTA. EST AUTEM. Generalissimum describit dicens illud esse genus supra quod etc. Nisi enim genus praeponas, enti et multis aliis conueniret. SPECIALISSIMA etc. Nota haec nomina generalissimum et specialissimum quasi superlatiua esse a generali /48/ et speciali, ac si inferius genus dicamus generale, medium generalius, supremum generalissimum. Similiter species superior specialis, media specialior, infima specialissima dicitur. SIT AUTEM IN UNO PRAEDICAMENTO MANIFESTUM QUOD DICITUR. SIT AUTEM. Exempla de praedicamento substantiae ponit. SUBSTANTIA EST QUIDEM ET IPSA GENUS, SUB HAC AUTEM EST CORPUS, SUB CORPORE VERO ANIMATUM CORPUS SUB QUO ANIMAL, SUB ANIMALI VERO RATIONALE ANIMAL SUB QUO HOMO, SUB HOMINE VERO SOCRATES ET PLATO ET QUI SUNT PARTICULARES HOMINES. SED HORUM, SUBSTANTIA QUIDEM GENERALISSIMUM EST ET QUOD GENUS SIT SOLUM, HOMO VERO SPECIALISSIMUM ET QUOD SPECIES SOLUM SIT; CORPUS VERO SPECIES QUIDEM EST SUBSTANTIAE, GENUS VERO CORPORIS ANIMATI; ET ANIMATUM CORPUS SPECIES QUIDEM EST CORPORIS, GENUS VERO ANIMALIS; ANIMAL AUTEM SPECIES QUIDEM EST CORPORIS ANIMATI, GENUS VERO RATIONALIS; SED RATIONALE ANIMAL SPECIES QUIDEM EST ANIMALIS, GENUS AUTEM HOMINIS; HOMO VERO SPECIES QUIDEM EST RATIONALIS ANIMALIS, NON AUTEM ETIAM GENUS PARTICULARIUM HOMINUM SED SOLUM SPECIES. SUBSTANTIA EST QUIDDAM. 'Quiddam' per excellentiam dicit, quia dignius id est caeteris, quae continet, et prius naturaliter. Vel ideo 'quiddam' dicit, ut simplicitatem sententiae eius ostendat. 'Animatum corpus' uel 'rationale animal', ut species sint, composita nomina intellige. ET QUI SUNT PARTICULARES HOMINES, id est particularia nomina hominum. Solet hoc loco quaeri de hac diuisione substantiae quam alia corporea, alia incorporea, quae hic solet adscribi, utrum sit sufficiens. Quod non uidetur propter hominem compositum ex anima et corpore, quippe ipse nec corporeus nec incorporeus est, alioquin corpus simul esset spiritus uel incorporeum. Sed profecto corpus et spiritus simul neque corpus sunt neque spiritus. Si enim corpus et spiritus corpus essent, item corpus et non corpus essent corpus, et ita uel animatum uel inanimatum. Quod si utrumque animatum est, simul per animam uiuificantur, quod falsum est, cum solum corpus anima uiuificet. Amplius. Si est animatum, uel sensibile uel insensibile; quod si sensibile, tunc est animal, et ita mortale uel immortale. Quod si mortale, uel tale mortale, quod quandoque moriatur, uel tale, quod numquam morietur. Sed si quandoque morietur, quandoque erit mortuum, et ita uel homo mortuus uel aliud. Quod si homo mortuus utrumque erunt simul corpus et anima, utrumque erit cadauer, quod aperte falsum est. Si quis autem dicat corpus et animam mori nihil aliud esse quam ea separari ab inuicem, tum utrumque separatum ab altero utrumque mortuum dicetur, et ita anima, cum tamen eam immortalem omnino constituant philosophi et solum corpus mori uelint, quia nihil est aliud mori quam exstingui recedente anima, qua uiuificabatur. Sunt autem qui praedictam substantiae diuisionem per corporeum et incorporeum sufficientem esse de simplici substantia, id est ea quae una res est per naturam, dicunt, hominem uero compositum non unam substantiam uocant sed multiplicem, id est multas pluraliter dicunt, sicut hunc hominem et hunc asinum, qui simul accepti neque rationale sunt que irrationale sed utrumque simul, cum tamen animal simpliciter acceptum per rationale et irrationale sufficienter diuidatur. Nos tamen unam rem per naturam hominem compositum dicimus, qui solius operatione naturae in unam penitus personam unitur, teste autem Boethio in libro de Trinitate. Unde et /49/ Anastasius ad unitatem personae Christi ex diuinitate et humanitate coniunctae similitudinem ex unitate compositi hominis inducit dicens: Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita deus et homo unus est Christus. Cum ergo homo compositus una sit per naturam substantia, nullo modo per corpoream et incorpoream substantiam diuidi sufficienter uolumus, nisi quis forte incorporeum infinitum corporei intelligat, id est 'non-corpus', quod hominem compositum continet. Sed nec ipse Porphyrius hanc diuisionem ponit, quod substantia alia corporea, alia incorporea sed una praedicamenti catena sunt, quod ad ostendendum propositum sufficit, quae scilicet specialissima sint, quae non. ET OMNE QUOD ANTE INDIVIDUA PROXIMUM EST, SPECIES ERIT SOLUM, NON ETIAM GENUS. ET OMNE. Probat a toto, quod homo est specialissimum, quia omne proximum ante indiuidua. Indiuidua uocat hic praedicamenti, quae scilicet propter discretionem substantiae tantum imposita sunt, nullum accidens notantia, ut est hoc animal uel hic homo uel Socrates, quippe hoc album uel hic homo albus hoc non habet. Proxima ante indiuidua ea dicit, quae eis ut superiora praeiacentia magis similia sunt ipsis ex modo significationis. Cum enim 'Socrates' hoc corpus in tota substantia sua denotet et personaliter determinet, quia ei soli conuenit, magis ex modo significationis species ei similis est quam aliud uocabulum, quae scilicet totam eius substantiam ita continet, ut personali tantum dicretione ab eo differat. Nihil quippe 'Socrates' de forma aliqua uel de natura determinat, nisi quam 'homo' denotat sed in modo tantum personalis discretionis ab eo differt. Hoc autem modo Aristoteles in Substantia propinquiorem primae substantiae speciem dicit quam genus, id est magis ad significationem eius accedere. Si quis autem opponat animalis nomen proximum esse ante indiuidua: 'hoc animal' et non nomen hominis, fallitur, immo magis homo ad significationem huius nominis, quod est hoc animal, accedit, licet hoc animal nil de natura hominis determinet. Quanto enim homo pauciora nominet quam animal, tanto minus confusam significationem habet et magis ad nominationem personalem cuiuslibet indiuidui accedit. QUEMADMODUM IGITUR SUBSTANTIA QUAE CUM SUPREMA SIT EO QUOD NIHIL SIT SUPRA EAM, GENUS EST GENERALISSIMUM, SIC ET HOMO CUM SIT SPECIES POST QUAM NON SIT ALIA INFERIOR SPECIES NEQUE ALIQUID EORUM QUAE POSSUNT DIVIDI SED SOLUM INDIVIDUORUM. QUEMADMODUM IGITUR. Quandoquidem omne quod est proximum ante indiuidua, est solum species. Igitur homo erit solum species etc. Quod a simili quasi per contrarium ostendit ita, quod quemadmodum substantia generalissimum, quia species non habet supra se, sic homo specialissimum, quia speciem non habet post se sed sola indiuidua. 'Sola' ad exclusionem speciei dicit. INDIVIDUUM ENIM EST SOCRATES ET PLATO; SPECIES ERIT SOLA ET ULTIMA SPECIES ET, UT DICTUM EST, SPECIALISSIMA. INDIVIDUUM. Vere indiuidua sunt post hominem, quia ista, et unde hoc, assignat, quia scilicet ista sunt /50/ indiuidua. Et hoc est: INDIVIDUUM ENIM EST etc. QUAE VERO SUNT IN MEDIO, EORUM QUIDEM QUAE SUPRA IPSA SUNT, ERUNT SPECIES, EORUM VERO QUAE POST IPSA SUNT, GENERA. QUAE VERO SUNT. Homo tantum est species, substantia tantum est genus. Sed ea quae sunt in medio, utrumque sunt, scilicet genus et species. QUARE HAEC QUIDEM DUAS HABENT HABITUDINES: EAM QUAE EST AD SUPERIORA SECUNDUM QUAM SPECIES IPSORUM ESSE DICUNTUR, ET EAM QUAE EST AD POSTERIORA SECUNDUM QUAM GENERA IPSORUM ESSE DICUNTUR. QUARE HAEC, scilicet media, DUAS HABENT HABITUDINES, quia scilicet istas duas generalitatem et specialitatem EAM scilicet QUAE EST etc. EXTREMA VERO UNAM HABENT HABITUDINEM. EXTREMA VERO. Extrema uocat de habentibus has duas habitudines generalissimum et specialissimum. Quidam autem hinc coniciunt indiuidua non esse de praedicamento uolentes Porphyrium extrema praedicamenti hic assignare et adhaerentes huic nomini praedicamentum, quod a praedicatione dicitur, cum a prima substantia nulla est praedicatio. Quibus cum dicitur, quod indiuidua Porphyrius quoque supponat, gratia ostendendae praedicationis speciei ea induci dicunt, non quod ea Porphyrius de praedicamento esse uelit partes. Boethius uero ideo specialissima dicit extrema, quod quodammodo et indiuiduis posita sint, quia plura contineant quam singula indiuidua, quae quodammodo posita sunt nulli quantum ad significationem substantiae, quia scilicet nulla sequuntur propter naturam substantiae demonstrandam inuenta scilicet, cum indiuidua propter personalem discretionem tantum sint imposita. Unde tota substantia indiuidui sui species dicitur, quia scilicet nullam uel naturam uel formam indiuiduum notat, quam species non contineant. NAM ET GENERALISSIMUM AD EA QUIDEM QUAE POSTERIORA SUNT HABET HABITUDINEM, CUM GENUS SIT OMNIUM ID QUOD EST SUPREMUM, EAM VERO QUAE EST AD SUPERIORA NON HABET, CUM SIT SUPREMUM ET PRIMUM PRINCIPIUM; SPECIALISSIMUM AUTEM UNAM HABET HABITUDINEM, EAM QUAE EST AD SUPERIORA QUORUM EST SPECIES, EAM VERO QUAE EST AD POSTERIORA NON DIVERSAM HABET NAM GENERALISSIMUM. Unde extrema unam tantum habent habitudinem, quia tam generalissimum quam specialissimum. A partibus. Et primum de generalissimis ostendit et postea de specialissimis supponens. De generalissimis: ET OMNE, quod scilicet genus supra se non habeat, CUM SIT SUPREMUM etc. Cur autem supremum, deinde aperiemus. SED ETIAM INDIUIDUORUM SPECIES DICITUR (SED SPECIES QUIDEM INDIVIDUORUM VELUT EA CONTINENS, SPECIES AUTEM SUPERIORUM VELUT QUAE AB EIS CONTINETUR). SED ETIAM INDIVIDUORUM. Dixi, quia species non habet eam de his habitudinibus, quae est ad inferiora sed tamen ad indiuiduorum etiam quodammodo dicitur species, quod statim determinat, id est continens indiuidua. Hic enim species non est sumptum a specialitate, quae erat una habitudinum, sicut quando dicitur: species generis sed est sumptum a continentia. DETERMINANT ERGO GENERALISSIMUM ITA QUOD, CUM GENUS SIT, NON EST SPECIES; ET RURSUS: SUPRA QUOD NON EST ALIUD SUPERUENIENS GENUS. SPECIALISSIMUM VERO QUOD, CUM SIT SPECIES, NON EST GENUS; ET QUOD, CUM SIT SPECIES, NUMQUAM DIVIDITUR IN SPECIES. DETERMINANT GENERALISSIMUM. Quandoquidem extrema unam habet habitudinem, media uero duas, ergo philosophi describentes extrema unam tantum eis assignat habitudinem, mediis uero duas. A causa. ET QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS NUMERO IN EO QUOD QUID SIT PRAEDICATUR. ET QUOD DE PLURIBUS. Data definitione specialissimi secundum relationem superioris repetit aliam secundum continentiam inferiorum. EA VERO QUAE IN MEDIO SUNT EXTREMORUM SUBALTERNA VOCANT GENERA ET SPECIES. EA VERO etc. Proprietatem mediorum assignat secundum utramque habitudinem eorum. /51/ ET UNUMQUODQUE IPSORUM SPECIES ESSE ET GENUS PONUNT AD ALIUD QUIDEM ET AD ALIUD SUMPTA. ET UNUMQUODQUE. Ne uiderentur esse genera ita et species ea quae in medio sunt, quod illud quod genus, non esset species, ostendit ea utraque esse sed non eodem respectu. EA VERO QUAE SUNT ANTE SPECIALISSIMA USQUE AD GENERALISSIMUM ASCENDENTIA ET GENERA DICUNTUR ET SPECIES ET SUBALTERNA GENERA, UT AGAMEMNON ATRIDES ET PELOPIDES ET TANTALIDES ET ULTIMUM IOVIS. EA QUAE SUNT. Dixit indefinite ea quae sunt in medio, esse subalterna, quae repetit, ut de omnibus ostendat, quae sunt, scilicet a specialissimis usque ad generalissima. Vel ideo etiam repetit, ut quandam similitudinem ostendat inter praedicamenta et familias, id est generationes, quod uidelicet quemadmodum in familiis ultimi dicuntur eisque cognatione iunguntur, ita in praedicamentis inferiora superioribus per praedicationem mediorum conectuntur. Nam quia homo animal est et omne animal substantia, quoque substantia esse monstratur, et quia Agamemnon est de genere Atrei, Atreus de genere Iouis, ipse quoque Agamemnon a Ioue descendere conuincitur. ET ULTIMUM IOVIS, Iouis est filius scilicet. Iouem, inquit Boethius, pro reuerentia numinis posuit ultimum. Nam quantum ad ueteres theologos Iupiter refertur ad Saturnum, Saturnus ad Caelium, Caelius uero ad antiquissimum Ophionem ducitur, cuius Ophionis nullum principium est. SED IN FAMILIIS QUIDEM PLERUMQUE AD UNUM REDUCUNTUR PRINCIPIUM, VERBI GRATIA IOVEM. SED IN FAMILIIS. Ne propter similitudinem ascensus datam inter praedicamenta et familias uideantur diuersa praedicamenta ad unum genus posse reduci, sicut diuersae familiae ad unum patrem, ideo hoc remouet per ens, id est de quo magis uideretur, quod genus omnium esset, quia scilicet de omnibus praedicatur. Sic iunge: in supradicto conueniunt familiae et praedicamenta sed in hoc differunt, quod in familiis diuersis homines plerumque reducuntur ad unum principium, id est ad unum patrem. Sed quare plerumque, id est aliquando, cum omnes generationes ad unum, scilicet ad primum hominem, reduci possunt? Ad quod respondemus, quia reduci generationes non uult, nisi quamdiu certi gradus consanguinitatis computari possunt uel per patres, per filios, nepotes, cognatos. Praesens uero hominum generatio ab Adam iam ualde est remota, ut nulli sint in ea qui certum cognationis gradum ad ipsum habeant. Vel ideo 'plerumque' dicit, quia defuncto patre iam ad eum reduci non possunt, quia iam nec pater dicitur. IN GENERIBUS AUTEM ET SPECIEBUS NON SE SIC HABET. IN GENERIBUS AUTEM ET SPECIEBUS, diuersorum scilicet praedicamentorum, NON SIC SE HABET, quod scilicet sicut illi ad unum patrem, ita haec ad unum genus reducuntur. Habet, subaudis: rei ueritas, uel potius impersonale sit, sicut 'est' uerbum aliquando iuxta illud Prisciani: 'Est quando Aeoles.' NEQUE ENIM EST COMMUNE UNUM GENUS OMNIUM ENS, NEC OMNIA EIUSDEM GENERIS SUNT SECUNDUM UNUM SUPREMUM GENUS, QUEMADMODUM DICIT ARISTOTELES SED SINT POSITA (QUEMADMODUM IN PRAEDICAMENTIS) PRIMA DECEM GENERA QUASI PRIMA DECEM PRINCIPIA. NEQUE ENIM. Probat diuersa /52/ praedicamenta non habere idem genus, quia scilicet non habent hanc uocem 'ens' genus, de quo magis uideretur, cum scilicet de omnibus praedicetur. A maiori secundum uisum uel a partibus uocis sic: quia neque ens neque aliam uocem. Sed quia de ente magis uidebatur, demonstrat dicens ipsum non esse genus omnium praedicamentis psotiorum. Quod statim quasi a relatiuis ostendit dicens: NEC OMNIA SUNT EIUS GENERIS, SECUNDUM UNUM scilicet GENUS, ita quod UNUM SUPREMUM GENUS habeant omnia. Vel a toto potest esse ostensio, quod ens non habent commune genus, quia nihil. Quod statim auctoritate Aristotelis probat dicens: QUEMADMODUM DICIT ARISTOTELES SED potius SUNT POSITA etc. Potius sunt DECEM GENERA diuersorum quam unum omnium. Dictum est, id est ostensum est per instructionem ex dictis Aristotelis, qui tamquam diuersa genera decem genera omnium sermonum significantium aperit. Qui etiam in Ad aliquid, ubi priorem definitionem correxit, quia ex ea sequebatur res unius praedicamenti supponi alteri, quodammodo insinuauit ex diuersitate naturae eorum diuersa praedicamanta ad unum genus non reduci sed magis ex inscriptione tituli quae est de decem praedicamentis, id est de decem primis generibus. PRIMA DECEM GENERA. Principia aliorum nominum etiam prima dicuntur haec decem nomina pro eo, quia omnium aliorum tam generum quam specierum significationes in his decem nominibus incipiant. Quippe corpus hoc nomen idem proposuit quod substantia corporea, animalis uero idem sentit quod substantia corporea animata sensibilis, homo autem quod substantia animata sensibilis rationalis mortalis. At uero horum decem nominum significationes a se ipsis sunt nec in aliis nominibus neque res alterius nominis in se tenent. Cum enim ens participium inflexum ab est uerbo Boethius dicat, unde tempus significat, oportet quoque substantiae nomen designaret, si sententiam entis teneret. Cum ergo haec decem nomina in aliis per significationem inclusa sint, quasi principia eorum dicuntur, quorum uidelicet sensus quodammodo conficiunt, et prima, cum aliunde ipsa sententiam non contrahant. Unde eorum refellitur sententia qui in nomine substantiae generalissimae susceptibilitatem contrariorum uolunt intelligere. Alioquin primum non esset in significatione, cuius significatio aliunde descenderet. VEL, SI OMNIA QUIS ENTIA VOCET, AEQUIVOCE (INQUIT) NUNCUPABIT, NON UNIVOCE. SI ENIM UNUM ESSET COMMUNE OMNIUM GENUS ENS, UNIVOCE ENTIA DICERENTUR. VEL SI OMNIA. Post auctoritatem Aristotelis supponit eiusdem rationem, quare ens non esset genus aliorum commune, dicens: VEL INQUIT, id est Aristoteles, SI /53/ QUIS OMNIA VOCET ENTIA, non est genus ad illa. Quod statim per destructionem consequentis et antecedentis probat dicens: SI ENIM etc. CUM AUTEM DECEM SINT PRIMA, COMMUNIO SECUNDUM NOMEN EST SOLUM, NON ETIAM SECUNDUM DEFINITIONIS RATIONEM QUAE SECUNDUM NOMEN EST. CUM VERO. Assumptio est subintellecta prioris et sequentis, qua dicebat: si non praedicatur uniuoce, non est genus, ac si dicens ita assumeret: Sed non praedicatur uniuoce. Quod patenter ostendit, cum ait ipsa praedicamenta communicare tantum in hac uoce ens sine ratione substantiae eius communi, hoc est cum solum nomen commune habeant et non aliquam eius definitionem datam in substantia. In substantia autem data est ea definitio, quae in substantia praedicatur, cum uidelicet sententia definitionis in subiecto, de quo ipsa definitio dicitur, continetur, ut definitio animalis uel rationalis de homine uel Socrate in substantia sicut earum definita, animal scilicet et rationale. Unde in substantia homo uel de Socrate ipsa dicuntur, albus uero cum de homine praedicatur uel de Socrate, in substantia non dicitur, quia sensus eius in uocabulo hominis non continetur, quippe homo nil de albedine uocat. Cum itaque omne genus de specie uel indiuiduo in substantia praedicatur, ita uidelicet, quod suus sensus in illis concludatur, substantia uero uel qualitas nil de sententia entis denotat, ut supra diximus, non potest ulla definitio data secundum nomen entis in substantia de praedicamentis praedicari. Unde entis nomen Aristoteles ad praedicamenta uniuocum non appellat, sicut nec album uniuoce de subiectis substantiis praedicari uult, non quia habeat diuersas definitiones sed quia non habet communem substantiae rationem ad primas substantias, rationem definitionis, id est rationem intransitiue, quae sit definitio, quam uidelicet ipse in Praedicamentis rationem substantiae uocat, scilicet in substantia praedicabilem, ut determinatum est. Sunt autem qui uocabulum entis ita aequiuoce praedicari uelint de praedicamentis, ut ita multiplicem sensum habeat quod cum dicitur: substantia est substantia, et quantitas est quantitas, qualitas est qualitas et similiter de caeteris praedicamentis, praedicamentum generalissimorum singulorum significationem tenet. Nobis autem haec multiplicitas non placet sed idem ubique dicens in eo tantum ad praedicamenta non esse uniuocum dicitur, quod ens communem rationem substantiae ad illa, ut determinatum est, habet atque ideo eorum genus esse non potest. Hinc etiam nullius genus esse conuincitur, quod scilicet non in quid praedicatur; nil quippe quod ipsa interrogatione perpenditur, constans esse interroganti debet ad eam responderi; haec autem interrogatio: /54/ 'quid est', rationabiliter non fit nisi ab eo qui iam credit rem eam existere, de qua quaerit. Cum itaque quis quaerit de aliquo, quid sit, certum ei esse iam debet, quod existat. Unde ens ei responderi non conuenit. Probat etiam Boethius super hunc locum, ea scilicet ratione id quod dicimus per ens, praedicamentorum genus esse non posse: Unius enim rei duo genera esse non possunt, nisi alterum alteri subiciatur. Ac si duo sibimet ita aequalia sunt, ut numquam alterum alteri supponatur, haec utraque eiusdem speciei genera esse non possunt. Ens igitur atque unum neutrum neutri supponitur. Si igitur quoniam ens de omnibus praedicatur, omnium genus erit, et unum similiter. Sed unum atque ens demonstratum est minime alterum alteri praeponi. Duo igitur aequalia singulorum praedicamentorum genera sunt, quod fieri non potest. Sed in hac quidem ratione Boethii istud contradicendum uidetur, quod unius rei duo genera esse non posse, nisi alterum alteri subiciatur, cum scilicet animal rationale et animal mortale homini sint genera et neutrum sit sub altero, nisi forte esse sub altero large accipiat, scilicet pro supponi quacumque praedicatione alteri, scilicet ita, ut ab eo aliqua rerum continentia sit diuersum, sicut 'rationale mortale' quodammodo subicitur et quaedam continet quae 'mortale' non includit. Illud etiam fortassis calumniam habet, quod ait aequalia genera non posse eiusdem esse . Nam fortasse substantia sensibilis et corpus sensibile quodammodo diuersa sunt genera et aequalia sicut animal rationale mortale et animal gressibile bipes diuersa sunt quantum ad significationem speciei sed non oppositae et cum sint aequales in nominatione, sunt in sententia diuersae. Sed fortasse si ad uocum impositionem magis quam ad naturam rerum hoc quod ait Boethius referamus, absoluemus eum, dicentes scilicet nulla generalia uocabula quae aequalia fuerint inuentione, adhuc habuisse, non tamen hoc natura rerum recusante sed magis impositione nominum deficiente. Notandum uero quod haec denaria praedicamenta nullam uim ex natura rerum contrahere uidentur, ut uidelicet secundum rerum naturam non possent uel plura esse uel pauciora. Sed fortasse cum proprietatem inuentionis decem generum diligenter attendamus, secundum eam decem generum multitudinem bene esse institutam inueniemus, /55/ in quibus scilicet decem generibus, omnium aliorum, tam generum quam specierum, significationes incipiant quasi in supremis eorum principiis. DECEM QUIDEM GENERALISSIMA SUNT, SPECIALISSIMA VERO IN NUMERO QUIDEM QUODAM SUNT NON TAMEN INFINITO, INDIVIDUA AUTEM QUAE SUNT POST SPECIALISSIMA INFINITA SUNT. DECEM QUIDEM. Confirmauit ratione et auctoritate Aristotelis decem esse generalissima. Illud idem repetit, ut addat et ostendat, quod licet generalissima certum numerum habeant, specialissima sub certo non clauduntur. Quod fortasse inde uideretur, quod eundem numerum habitudinum illi superius assignauerat dicens: "Extrema unam habent habitudinem." Ne ergo uideretur, quod quemadmodum haec in quantitate habitudinum conueniunt, cum singula unam tantum habeant habitudinem, ita etiam in numero conuenirent suae multitudinis, ostendit numerum istorum non esse definitum, sicut est illorum, quae sunt genera decem. Indiuidua uero omnino infinita dicit. Nota uerbum 'infinita' duobus modis accipi posse, uel quantum scilicet ad naturam, ut tanta dicatur multitudo, quod nec in natura sit numerus definitus, quod pessimum est inconueniens, uel quantum ad hominum cognitionem, ut est arena maris, quae licet in natura suae essentiae certas habeat metas, numerus tamen lapillorum homini non est definitus. Et hoc modo indiuidua dicit esse infinita, specialissima uero non dicit infinita, sed negat esse in mumero definito, aliud quidem intendens per 'infinita', aliud per 'non finita'. Per 'non definita' enim tantum remouet certitudinem numeri a nostra cognitione, per 'infinita' uero, cum idem innuat, hoc insuper denotat contingere ex mutatione significationis singularium uocum, quae modo scilicet significationes sunt rerum, dum ipsae permanent, modo non. Unde specialissimorum et caeterorum uniuersalium non est uariabilis significatio, quia si quaedam substantiarum pereant, in significatione aliquorum permanent, cum sint multotum communia. Notandum hanc infinitatem ad omnia indiuidua non reduci sed maxime ad separabilia accidentia et ad animata, quae frequenter pereunt. Indiuidua uero lapidis uel animarum permanere semper uidentur. Sed fortasse dicitur quod quemadmodum indiuidua quaedam contingit deperire atque ideo per ea diuidendum non est, ita et quaedam specialissima, quibus tamen diuidere relinquit. Nam rosa et lilium non semper permanere uidentur, nisi forte quando apud nos non sunt, apud alios esse dicantur pro natura terrae et tempore caeli. Si quis itaque dicat figuratiue sic species semper permanere in sua significatione per aliquam rem subiectam, poterit obiectionem utramque effugere. Qui uero infinita esse indiuidua hinc quoque notabit, quod maxime uariabilia sint, pro eo scilicet quod frequenter pereunt speciebus permanentibus, species uero numquam sine /56/ istis decidunt, poterit rationem Platonis in eo fulcire quod cum et plura sint indiuidua speciebus et magis instabilia, ideo praecipue diuisionem fieri inhibuit, considerans scilicet eorum multitudionem, multo ampliorem et magis in significatione instabilem. Praeterea in descensu a generalissimis ad specialissima, quem praecepti fieri per media, non est umquam diuidentium specierum infinita multitudo, cum uidelicet unumquodque genus, sicut in Diuisionibus dicitur, duas proximas species habere naturaliter habeat, quibus sufficienter diuidatur. At uero ad diuisionem speciei duo indiuidua ita non sufficient sed quot sint, enumeranda. SPECIALISSIMA VERO IN NUMERO QUIDEM QUODAM SUNT. Haec similiter habent numerum suum sed non infinitum. INDIVIDUA AUTEM INFINITA SUNT, quia scilicet non definita sunt, quemadmodum specialissima simul anima collecta, et maxime instabilia in significatione sua, ut minus in ea possint cognosci. QUAPROPTER USQUE AD SPECIALISSIMA A GENERALISSIMIS DESCENDENTEM IUBET PLATO QUIESCERE, DESCENDERE AUTEM PER MEDIA DIVIDENTEM SPECIFICIS DIFFERENTIIS; INFINITA, INQUIT, RELINQUENDA SUNT, NEQUE ENIM HORUM POSSE FIERI DISCIPLINAM. QUAPROPTER quia ita infinita sunt indiuidua, IUBET PLATO terminari diuisionem in specialissimis et non porrigi ad indiuidua. Et hoc est: hominem DESCENDENTEM A GENERALISSIMIS AD SPECIALISSIMA diuidendo IUBET PLATO QUIESCERE in ipsis, scilicet specialissimis. Locus est a causa, quia scilicet infinita sunt indiuidua. Quam etiam causam mox supponit dicens: INFINITA, INQUIT (scilicet Plato), RELINQUENDA SUNT. Et quare relinquenda? Quia scilicet inquit non posse fieri disciplinam eorum, id est doctrinam per ea quae et tam multa sunt et non stabilia, ut uidelicet antequam perficeretur diuisio, multa iam perirent, per quae diuidere uellemus. Sed quaeritur, quomodo Boethius in Libro diuisionum hanc diuisionem nos doceat et tractet quae est speciei per indiuidua, cum Plato eam reprobet. Ad quod respondemus, quod non omnia, ut diximus, indiuidua instabilia sunt in significatione sed quoniam ipse Boethius exemplum de instabilibus quoque supposuit, hoc est de indiuiduis hominis, dicamus eum hanc diuisionem maxime quantum ad naturam tractare, Platonem uero eandem quantum ad actum uariationis reprobare. Non enim tam debilis est hominum natura, ut non fortasse possit diuisionem exspectare. Vel 'in natura' dicimus, quia omni tempore species diuisa in natura certum numerum indiuiduorum habet. Praeterea sic possumus indiuidua colligere, ut facilis sit diuisio, sicut et ipse Boethius facit dicens: hominum alii sint hi, qui sunt in Europa, alii qui sunt in Asia. Plato uero negat fieri, cum singula indiuidua computantur. DESCENDERE AUTEM. Non solum de quiete Plato /57/ instruit, uerum etiam de ascensu. Et hoc est: IUBET PLATO DIVIDENTEM SPECIFICIS DIFFERENTIIS DESCENDERE PER MEDIA, hoc est per genera subalterna, quae scilicet genera, ut contra se poni possint in eadem diuisione tanquam opposita, habent ex significatione differentiarum praecipue. Cum enim singulae species in sententia superioris generis, quam in se habent, non discrepent, in sensu oppositarum differentiarum, quem etiam continent, maxime oppositae esse monstrantur. Et hoc est: ipsum [in] DIVIDENTEM, id est uolentem diuidere, IUBET DESCENDERE PER MEDIA, scilicet genera, SPECIFICIS DIFFERENTIIS, id est secundum uim specificarum differentiarum, quae uidelicet, quia maxime sunt oppositae, ex ui earum specierum quibus insunt, ad diuidendum et diuersificandum res generis ualent. DESCENDENTIBUS IGITUR AD SPECIALISSIMA NECESSE EST DIVIDENTEM PER MULTITUDINEM IRE, ASCENDENTIBUS VERO AD GENERALISSIMA NECESSE EST COLLIGERE MULTITUDINEM. DESCENDENTIBUS IGITUR. Quandoquidem per media descendere oportet, ergo necesse est, id est determinatum, ire per multitudinem. A parte multitudinis. Et hic quidem diligenter naturam descensus et ascensus distinguit, quod in descensu scilicet unum per multa dispergimus, in ascensu uero multa sub uno colligimus. Unde statim supponit: ASCENDENTIBUS VERO AD GENERALISSIMA NECESSE EST multa sub uno COLLIGERE hoc modo: rationale et irrationale sunt animal et sensibile et insensibile sunt corpus. In ascensu itaque multa sub uno unimus, quia dissimilia conuenire monstramus. In descensu uero qui fit per diuisionem, conuenientium rerum differentiam e contrario monstramus. COLLECTIVUM ENIM MULTORUM IN UNAM NATURAM SPECIES EST, ET MAGIS ID QUOD GENUS EST. COLLECTIVUM ENIM. Duo probat quae dixit, scilicet quod in ascensu colligitur et in descensu dispergitur, quia uidelicet genera et species, sub praedicatione quorum inferiora eorum uniuntur, collectiua sunt. Ipsa uero inferiora sunt distributiua. A causa. Et hoc est: SPECIES EST COLLECTIVUM MULTORUM IN UNAM NATURAM, id est speciale uocabulum res subiectas nominat secundum id quod conueniunt et sibi similes sunt. Natura enim est teste Boethio similitudo rerum nascentium. ET MAGIS ID QUOD GENUS, quia scilicet plura conueniunt in genere, quam in specie. PARTICULARIA VERO ET SINGULARIA SEMPER IN MULTITUDINEM E CONTRARIO DIVIDUNT QUOD UNUM EST; PARTICIPATIONE ENIM SPECIEI PLURES HOMINES UNUS, PARTICULARIBUS AUTEM UNUS ET COMMUNIS PLURES. PARTICULARIA VERO, id est specialia, et singularia, id est indiuidua, diuidunt quod unum est, hoc est res illas nominant ut differentes. Quod statim in partibus ostendit dicens: Nam PLURES HOMINES sunt UNUS conuenientes PARTICIPATIONE SPECIEI, id est secundum hoc quod speciale uocabulum participant. Quippe ex eo quod singuli sunt animal rationale mortale ac per hoc inuicem conuenientes, nomen hoc quod est homo, singulis est impositum. Nec hoc loco dicimus res diuersas in communi nomine conuenire sed magis naturalem earum conuenientiam attendimus secundum communem causam impositionis nominis, quod non minus permanent nomine quoque /58/ non imposito. PARTICULARIBUS AUTEM, ac si diceret: UNUS homo est COMMUNIS, hoc est, res huius nominis 'homo' nominatae ab eo ut unae et communes, id est conuenientes, sunt PLURES, id est differentibus PARTICULARIBUS, id est secundum hoc quod inferioribus nominibus distinguuntur. DIVISIVUM ENIM EST SEMPER QUOD SINGULARE EST, COLLECTIVUM AUTEM ET ADUNATIVUM QUOD COMMUNE EST. DIVISIVUM ENIM. Duo probat, quae nouissime dixit, scilicet quod particularia uocabula, quae sub homine sunt, distributiua sunt, et quod hominis nomen adunatiuum est, quia scilicet omnia particularia illud habent, et esse commune, id est uniuersale, hoc habet. A totis. Et hoc est: SINGULARE SEMPER, id est omne, EST DIVISIVUM, hoc est rem suam nominans ut differentem a re alterius, et QUOD COMMUNE EST, id est uniuersale uocabulum, EST COLLECTIVUM ET ADUNATIVUM, quod uidelicet sic plura nominat, ut ea adunet, id est ut conuenientia appellet. Nota autem quod, ut ait Boethius supra Topica Ciceronis, Plato hanc scientiam diuidendi et coniungendi *dialecticen* appellat, Aristoteles uero logicam uocat, quam Cicero definiuit diligentem rationem disserendi. ASSIGNATO AUTEM GENERE ET SPECIE QUID EST UTRUMQUE, CUMQUE SIT GENUS UNUM, SPECIES VERO PLURIMAE (SEMPER ENIM IN PLURES SPECIES DIVISIO GENERIS EST), GENUS QUIDEM SEMPER DE SPECIE PRAEDICATUR ET OMNIA SUPERIORA DE INFERIORIBUS, SPECIES AUTEM NEQUE DE PROXIMO SIBI GENERE NEQUE DE SUPERIORIBUS (NEQUE ENIM CONVERTITUR). OPORTET AUTEM AEQUA DE AEQUIS PRAEDICARI UT HINNIBILE DE EQUO, AUT MAIORA DE MINORIBUS UT ANIMAL DE HOMINE; MINORA VERO DE MAIORIBUS MINIME (NEQUE ENIM ANIMAL DICIS ESSE HOMINEM QUEMADMODUM HOMINEM DICIS ESSE ANIMAL). ASSIGNATO AUTEM. Postquam definiuit genus et speciem, determinauit, quae sint genera generalissima, quae subalterna, quae species specialissimae, quae non, et pleraque alia tam de generibus quam de speciebus monstrauit, ad determinandam praedicationem tam generum quam specierum accedit, ostendens scilicet genera non solum de proximis speciebus praedicare, uerum etiam de omnibus, quae supposita sunt speciebus et omnia superiora de quibuslibet inferioribus praedicari monstrat, inferiora uero de superioribus minime. Hic enim 'praedicari' ut de contento accepit, quantum maioribus uel aequalibus conuenit, quod ipse determinat, ibi scilicet: OPORTET AUT DE AEQUIS AEQUA PRAEDICARI etc. Quod autem de predicatione nos instruit -- de scilicet praedicatione tam genus quam speciem definiendo mentionem fecerat -- maxime ad argumentationes ualet, ut uidelicet ad eas componendas ueram complexionem terminorum sciamus eligere, ut scilicet nouerimus, qui termini de quibus ueraciter praedicentur. Sed hic quidem praedicationis modos diligenter distinguamus. Accipitur autem praedicari uno modo quantum ad enuntiationem solam, siue ueram scilicet siue falsam, siue affirmatiuam siue negatiuam, secundum quod quidem in omni praedicatione categorica praedicatiua dicitur uel in omni categorica propositione praedicatum esse dicitur. Alio modo praedicari sumitur non tantum /59/ secundum simplicem constructionis enuntiationem, uerum potius secundum ipsius inhaerentiae ueritatem, secundum quam scilicet animal de homine praedicari dicitur, non etiam lapis, cum hoc uidelicet nomen homini ueraciter coniungibile sit, illud uero minime. Hic autem secundus modus in praedicatione, quantum scilicet ad ueritatem inhaerentiae, plures alios modos sub se continet. Eorum enim quae de aliis praedicabilia sunt, quaedam de eis ut de prorsus contentis praedicantur, sicut maiora uel aequalia, quae totam subiecti termini nominationem continent. Alia uero minime ut de contentis praedicantur de his de quibus uere enuntiantur, sicut species de genere particulariter uel definite uel excedens uel excessum de excedenti et excesso. Quae uero de aliquo ut de contento uere praedicantur, de ipso ut de minori in quid praedicantur, ut animal de homine, de Socrate uero non. Et hoc quidem modo, quo alterum de altero ut de minori in quid praedicatur, Aristoteles primam substantiam praedicari negat. Videtur itaque ex usu auctorum praedicari secundum diuersas significationes aequiuoce sumi, modo scilicet large quantum ad quamlibet enuntiationem, modo strictius ad inhaerentiae ueritatem, modo paulo strictius, ut de contentis secundum hunc locum Porphyrii, modo strictius quantum ad illa quae de minoribus in quid praedicantur, secundum quod Aristoteles indiuidua praedicari, ut diximus, negat. Nunc autem de ueritate praedicationis pauca perquiramus et quae obici solent, et ponamus et dissoluamus. Quaeritur enim cum genus de specie praedicatur uel uoces diuersae sententiae sibi coniunguntur, quodmodo uera esse possit enuntiatio, cum dicitur: Homo est animal Homo est albus Quippe est homo <> eo tantum rem nominat quod homo est, album uero in eo simpliciter, quod album est. Si enim in ista acceptione uoces sibi coniunguntur per 'est' uidetur hic esse sensus, quod in quantum est homo, sit albus, quod falsum est. Vel cum animal rem simpliciter in eo notet, quod est substantia, animalis scilicet, homo uero in eo quod est rationalis, inde uidetur hic enuntiatio, qua dicitur: Homo est animal omnino falsa, ne scilicet dicatur: animal formatum, rationalitate scilicet et mortalitate, est animal simplex et informe. Si quis autem dicat animal, quando homini copulatur, non simpliciter sumi sed formas quoque inferiores determinare, utpote rationale /60/ et mortale, iam non genus de specie praedicatur sed potius idem de se ipso praedicatur. Quippe animal formatum rationalitate et mortalitate idem est penitus quod homo. Siue itaque animal simpliciter acceptum siue differentiis inferioribus affectum praedicari dicamus, inconuenientia incurrere uidemur. Sed ad hoc respondendum est, quod cum dicitur: Homo est albus ne uera homo rem simpliciter notat in eo quod homo est, nil penitus de significatione animalis tenens, et animal album nil penitus de humanitate innuit, et in hac ui simpliciter singula accipiuntur, dum copulantur. Non tamen tanta est uis uerbi copulantis uel totius enuntiationis, ut hominem esse album in eo quod homo est, proponat, sed simpliciter denuntiet idem quod est homo, esse id quod album est. Alioquin modalis enuntiatio esset, non simplex et uere proponi posset nullum animal esse hominem uel album, quia nullum animal in quantum est animal, uel homo uel album, et licet animalis praedicatio nil de humanitate notet, eam tamen non remouet. Unde cum dicitur: Homo est animal neque esse animal, quod non habeat sed simpliciter habeat formas, neque esse animal, quod non habet sed simpliciter dicitur esse animal, et licet ipse homo semper sit animal formatum rationalitate et mortalitate, non id tamen semper proponitur sed modo simpliciter dicitur ipse esse animal, modo etiam esse animal rationale mortale, et utrumque uerum est. Nam istud 'simpliciter' non ad essentiam rei sed ad uim enuntiationis refertur, ut uidelicet homo simpliciter dicatur esse animal, non ut sit simpliciter animal. Sed fortasse opponetur quod aliter enuntiatio proponit quam acilicet res se habeat, cum uidelicet ipsa simpliciter <> nec tamen res se simpliciter habeat. Unde falsa uidetur enuntiatio. Quod non est, quia id quod in re non est, non proponit. Nam sicut uerum est hominem esse hominem, ita etiam esse animal neque refert ad ueritatem, si alius est nodus enuntiationis propositionis quam substantiae rei. Nam cum solus Socrates non sit grammaticus, solus tamen quandoque dicitur esse grammaticus, quod de eo solo quandoque agitur, ut uidelicet de nullo alio loquamur. Neque id quidem proponimus, quod ipse solus sit grammaticus, quod falsum est sed de eo solo dicimus, quod sit grammaticus, quod uerum est. De nullo scilicet alio loquentes et solus dicitur esse grammaticus et uera est enuntiatio, nec tamen solus est grammaticus, et tantum dicitur loqui, et uera est enuntiatio, nec tamen tantum loquitur sed etiam ridet. /61/ Quaeritur autem quid praedicetur uel subiciatur per uniuersalem uocem. Sed sicut nullam rem intelligi uolumnus in uniuersali uoce, ita nec aliquam praedicari uel subici. Cum enim res animalis nulla sit, nisi haec uel illa, hanc autem uel illam non intelligamus, nullam rem penitus praedicare per nomen 'animal' possumus nec similiter de re aliqua agere per nomen, hominis scilicet. Sed huic quidem sententiae plane auctoritas uidetur aduersari. Ait enim Boethius in primo Hypotheticorum, quod id quod in praedicatiua propositione subicitur, illius suscipere nomen uidetur, quod in eadem propositione, praedicatur, ut cum dicimus: Homo est animal. Ex quibus uerbis rem subici et rem praedicari per uniuersalia quoque uocabula patenter monstrare uidetur. Sed ualet, quod ait rem subiectam suscipere nomen rei praedicatae uocis, ut his uerbis totum sensum propositionis aperiret, ac si diceret hominem esse animal. Et nota quod aliud est dicere hominem esse animal, aliud de homine quod sit animal, et aliud est dicere de quodam homine quod currat, aliud quod quidam homo currit. Quid enim dicit: Quidam currit de nullo ostendit, quod currat. Quippe neque de hoc neque de alio, et tamen dicit, quod quidam currit. At uero qui dicit: Socrates currit non dicit quod quidam currit sed ostendit de quodam quod currit, quia de Socrate et ita de homine. Qui uero dicit uel: Homo currit uel: Quidam homo currit neque de homine quodam dicit quod currat sed tamen hic dicit quod homo currit, ibi quod quidam. Unde aperit aliud dicere de quodam, aliud dicere quod quidam, sicut et aliud est dicere de nullo, aliud dicere, quod nullus. Qui enim omnino tacet, de nullo homine dicit quod currat, nec tamen dicit quod nullus currat, cum omnino taceat. Sic continua: Assignaui, id est monstraui, superius genus etc. et hoc assignato et insuper assignato uno genere super multas species, speciebus uero pluribus sub uno genere assignatis, et quod plures species sunt sub uno genere naturaliter semper, probat ab effectu, quia scilicet omne genus diuisibile per multas species. His uidelicet ostensis hoc insuper determinandum est, quod GENUS SEMPER praedicabile est etc. ET OMNIA SUPERIORA DE omnibus suis INFERIORIBUS, ut de contentis scilicet, praedicantur. NEQUE ENIM. Probat ab effectu, quod species non praedicetur de genere ut de contento, quia non fit conuersio de specie ad genus. OPORTET AUTEM. Quomodo praedicationem hic accipiat, determinat, scilicet ut de contneto, quod est /62/ maioris tantum uel aequalis. Alioquin falsum uideretur speciem non praedicari de genere, NEQUE ENIM. In partibus ostendit, quod minora non praedicantur de maioribus, uel ab effectu, quod scilicet non dicimus ita animal esse hominem, id est uniuersaliter etc. DE QUIBUS AUTEM SPECIES PRAEDICATUR, DE HIS NECESSARIO ET SPECIEI GENUS PRAEDICABITUR ET GENERIS GENUS USQUE AD GENERALISSIMUM. DE QUIBUS AUTEM. Exemplificauit de praedicatione generis ad speciem et uult exemplificare de praedicatione generis ad indiuidua supposita speciei. Ideo sic ait: DE QUIBUS AUTEM etc., ac si diceret: Non solum autem genus praedicatur de specie sed etiam de suppositis speciei. NECESSARIO siue 'semper' ad uniuersalitatem respicit, ac si diceret: esse genus. USQUE AD GENERALISSIMUM. Inclusiuum est illud 'usque', non exclusiuum, quia inter praedicabilia includuntur etiam generalissima. SI ENIM VERUM EST SOCRATEM HOMINEM DICERE, HOMINEM AUTEM ANIMAL, ANIMAL VERO SUBSTANTIAM, VERUM EST HOMINEM ANIMAL DICERE ATQUE SUBSTANTIAM. SI ENIM. In partibus ostendit genus praedicari de suppositis speciei et generis, genus illud etiam, quod remotius est ut generalissimum, quia scilicet animal de Socrate et substantia praedicatur. Et hoc est: Cum uerum sit DICERE SOCRATEM esse HOMINEM, omnem AUTEM HOMINEM uerum sit dicere esse ANIMAL, et rursus cum uerum sit dicere omne ANIMAL SUBSTANTIAM, uerum erit Socratem quoque dicere substantiam, et est forma syllogismi. SI ENIM. Vere tam animal quam substantia praedicatur de Socrate, quia omnia superiora de inferioribus suis a triplici toto. SEMPER ENIM SUPERIORIBUS DE INFERIORIBUS PRAEDICATIS SPECIES QUIDEM DE INDIVIDUIS PRAEDICABITUR, GENUS AUTEM ET DE SPECIE ET DE INDIVIDUO, GENERALISSIMUM AUTEM ET DE GENERE (ET DE GENERIBUS SI PLURA SINT MEDIA ET SUBALTERNA) ET DE SPECIE ET DE INDIVIDUO. SPECIES QUIDEM. Quod ait superiora de inferioribus praedicari, diligenter distinguit, quae scilicet de quibus habeant praedicari. SI PLURA SINT MEDIA, id est cum plura sint, ac si probatio sit. Non enim dubitatiue dixit, quod superius dixerat in unoquoque praedicamento esse subalterna. Poterit fortasse et dubitatiue dici propter praedicamentum Ad aliquid, in quo sub generalissimo sola dicuntur esse specialissima, quod alias conuenientius ostendemus. Quod si uerum est, hoc quod hic dicit, quasi correctio et quaedam determinatio est illius, quod superius dixerat secundum alios. Vel etiam ideo dixit: SI PLURA SINT, quod subalterna maxime deficiunt in uoce. DICITUR ENIM GENERALISSIMUM QUIDEM DE OMNIBUS SUB SE GENERIBUS SPECIEBUSQUE ET DE INDIUIDUIS, GENUS AUTEM QUOD ANTE SPECIALISSIMUM EST DE OMNIBUS SPECIALISSIMIS ET DE INDIVIDUIS. DICITUR ENIM. Vere generalissimum dicitur de generibus, speciebus, indiuiduis, quia de omnibus suppositis. A toto. SOLUM AUTEM SPECIES DE OMNIBUS INDIVIDUIS, INDIVIDUUM AUTEM DE UNO SOLO PARTICULARI. SOLUM AUTEM SPECIES, id est quae est tantum species, non etiam genus. INDIVIDUA, ut Socrates de albo uel hoc animali dicitur ut de contento et non de pluribus particularibus, id est plura nominantibus, sicut et superius in definitione uniuersalis plura secundum nominationem uocabula determinauimus. INDIVIDUUM AUTEM DICITUR SOCRATES ET HOC-ALBUM ET HIC-VENIENS, UT SOPHRONISCI FILIUS, SI SOLUS EI SIT SOCRATES FILIUS. INDIVIDUUM ENIM. Vere indiuidua de uno praedicabilia sunt, quia ista, et unde hoc? Quod, scilicet quia, ista, quod ideo indiuidua, quia uidelicet ista sunt indiuidua: Assignatio consequentiae uel argumentationis secundum habitudinem subiecti. SOLUS SIT. Nota hic indiuiduum manifeste /63/ accipi secundum actum continentiae, non secundum naturam, secundum quod et phoenix indiuiduum bene dicitur et quodlibet uniuersale, si ad unicam significationem sit reductum. INDIVIDUA ERGO DICUNTUR HUIUSMODI QUONIAM EX PROPRIETATIBUS CONSISTIT UNUMQUODQUE EORUM QUORUM COLLECTIO NUMQUAM IN ALIO EADEM ERIT; SOCRATIS ENIM PROPRIETATES NUMQUAM IN ALIO QUOLIBET ERUNT PARTICULARIUM. INDIVIDUA ERGO. Dixit indiuidua de uno praedicari, species autem siue genera de pluribus. Quod bene dictum esse monstrat, cum scilicet proprietates indiuidui quibus simul iunctis res sua a caeteris omnibus diuiditur, unicae sint, proprietates uero speciei communes pluribus. Proprietates autem uocat nomina a proprietatibus, scilicet a formis aliquibus, sumpta, per quae simul iuncta singulare uel uniuersale uocabulum secundum rem subiectam determinatur, cum uidelicet ad nominationem eius a caeteris rebus separandam integre sumpta maxime afferimus uocabula, ut cum Socratem a caeteris omnibus diuidere uolumus, dicimus: caluus, simus, senex, filius Sophronici, ad significationem uero hominis diuidendam a caeterarum significationibus dicimus: rationale, mortale. Vocabula autem proprietates hoc loco uocamus, quia si ad rerum naturam respiciamus, nulla erit proprietas, quae sit Socratis quae non sit hominis, uel quae sit hominis, quae non sit alicuius hominum, uel quae sit communis pluribus. Sic continua: Dixi indiuidua de uno tantum praedicari, et merito, quod ex eo apparet, quia proprietates indiuiduorum, hoc illa nomina sumpta a proprietatibus quae afferuntur ad significationem indiuidui proprie et integre demonstrandam atque a caeteris omnibus separandam, numquam simul omnes alii conueniunt, quia scilicet nullus alius inuenitur, qui sit caluus, simus etc. Et licet sub illatione hoc ex superioribus pendere uideatur, tamen ad probationem superioris in sensu ponitur, ut magis haec coniunctio hoc loco comprobatiua sit quam illatiua, sicut frequenter tam in Prisciano quam alibi habetur. Quod autem indiuidua constare <> ex proprietatibus, tale est habere naturaliter tot proprietatum (animarum) nomina, quae nulli alii simul per praedicationem aptari queant. Notandum uero quod ex hoc loco, ubi scilicet ait indiuidua constare EX PROPRIETATIBUS, quidam conuincunt ita indiuidua per accidentia effici, sicut species per differentias, nisi quod differentiae substantialiter informant, accidentia uero non. Sed tamen et accidentia indiuidua faciunt et ea quoque in nomine indiuiduali intelligi uolunt, sicut rationale, mortale in nomine speciali. Unde et Priscianus propria nomina ad designandas proprietates respondere dicit. Quod etiam ex hoc comprobat, quod cum Aeneas uiso Marcello /64/ quaereret: Quis pater ille uirum qui sic comitatur euntem? et responderetur: Marcellus non propter substantiam quam uidebat, responsum est 'Marcellus' sed propter ignoratam qualitatem quam sensu percipere non poterat. Cui etiam Boethius consentire uidetur in editione secunda super Perihermeneias, ubi proprietatem Platonis ficto nomine platonitatem appellat. At uero si indiuidua hominis per accidentales proprietates effici dicamus, ut Socratem uel hunc hominem, profecto accidentia quae perfectiua sunt indiuidui, priora sunt naturaliter indiuiduis, quibus esse conferunt, sicut rationalitas homine uel albedo albo corpore. Quare accidentia ei inesse non possunt. Si autem indiuiduis non fundantur, nec in speciebus, quippe species tota est indiuidui substantia, et quaecumque in secundis fundantur et in primis etiam substantiis earum. Amplius cum Socratis nomen aliquod accidens notet, quomodo illud per accidens inerit Socrati, cui non potest adesse et abesse praeter corruptionem? Quippe cum Socrates dicatur homo talis, accidenti uero perempto per quod talis est, non possit talis remanere, profecto nec Socrates remanere poterit accidenti destructo, sicut nec homo in eo quod homo est, perempta rationalitate, per quam existit. Dicimus itaque indiuidua in personali tantum discretione consistere, in eo scilicet quod in se res una est discreta ab omnibus aliis, quae omnibus etiam accidentibus remotis in se una personaliter semper permaneret nec alia efficeretur nec minus hic homo esset, si omnia quoque separarentur accidentia, ut si hic caluus non esset uel hic simus. Et sunt plerique qui hunc hominem non per accidentia effici uolunt, sed Socratem, est non in eo quod est hic homo sed in eo quod est Socrates. Non enim uolunt hoc uocabulum quod est 'hic homo' aliud notare nisi hominem in hac personali essentia; hoc uero nomen quod est Socrates, accidentis designatiuum dicunt et quidam omnium accidentium eius siue separabilium siue inseparabilium, quidam inseparabilium tantum, quidam cuiusdam propriae formae ex accidentibus innatae, quam socratitatem proprie uocant. At uero alii, qui in nomine Socratis omnia esse accidentia intelligunt, sic quoque ipsum impositum fuisse dicunt, ut omni tempore quo proferuntur, omnia quae tunc haberet accidentia, significaret, et eius significationem frequenter uariari concedunt secundum accidentium uariationem. Et hi quoque socratitatem totam accidentium collectionem uocant. Nec tunc socratitas una res est per naturam sed compositum indiuiduum. Hi uero qui socratitatem uocant proprietatem ex accidentibus, in natura eam indiuiduum appellant humanae compositionis ex accidentibus innatae. /65/ Sed cum uelint omne indiuiduum per accidentia effici, oportebit rursus ipsam socratitatem per propriam formam effici et illam iterum per aliam usque in infinitum Praeterea si nomen Socratis accidentis designatiuum uelint, non magis indiuidui hominis quam 'hic homo albus' nec iam substantiale uocabulum est, cum accidens notet. Unde pro eodem penitus haec duo nomina Socrates et hic homo in hac arte accipimus et nullius accidentis Socratis designatiua esse hic uolumus sed tantum hominis substantiam in personali discretione designare. Si quis tamen ad significationem quoque accidentium nomen Socratis detorqueat, non licet alteram nominis acceptionem fieri sed in ea significatione eam non proprie hominis indiuiduum dici concedimus. Notandum etiam quod ait: INDIVIDUA HUIUSMODI, id est indiuidua substantiae, quippe cum caeterorum praedicamentorum indiuidua non ita proprietatibus iterum informantur, ut in infinitum proprietates extendantur. HAE VERO QUAE SUNT HOMINIS (DICO AUTEM EIUS QUI EST COMMUNIS) PROPRIETATES ERUNT EAEDEM IN PLURIBUS, MAGIS AUTEM ET IN OMNIBUS PARTICULARIBUS HOMINIBUS IN EO QUOD HOMINES SUNT. HAE VERO PROPRIETATES QUAE HOMINIS. Et ne rem acciperemus quae eadem est cum rebus indiuiduorum, addit 'communis', hoc est uniuersalis nominis, quod est homo. Eaedem simul pluribus insunt, uidelicet nomina 'rationale, mortale' a proprietatibus sumpta, et quia dixerat 'in pluribus', ne ideo uideretur, quia non essent in omnibus, subdit: MAGIS, id est melius, dicere possum IN OMNIBUS HOMINIBUS. CONTINETUR IGITUR INDIVIDUUM QUIDEM SUB SPECIE, SPECIES AUTEM SUB GENERE. CONTINETUR IGITUR. Epilogat breuiter quod dixerat, sic inferens: Quandoquidem diffuse de praedicatione uel subiectione egimus, ergo breuiter re colligamus quae diximus. A causa uel secundum exempla a partibus fiat illatio. TOTUM ENIM QUIDDAM EST GENUS, INDIVIDUUM AUTEM PARS, SPECIES VERO ET TOTUM ET PARS. TOTUM ENIM. Probat utraque quae dixit, quod scilicet indiuidua sub specie sunt, species sub genere quasi partes, quia scilicet genus est totum specierum et species indiuiduorum. A relatiuis. SED PARS QUIDEM ALTERIUS, TOTUM AUTEM NON ALTERIUS SED ALIIS; PARTIBUS ENIM TOTUM EST.DE GENERE QUIDEM ET SPECIE, ET QUID GENERALISSIMUM ET QUID SPECIALISSIMUM ET QUAE GENERA EADEM ET SPECIES SUNT, QUAE ETIAM INDIVIDUA, ET QUOT MODIS GENUS ET SPECIES DICATUR, SUFFICIENTER DICTUM EST. SED PARS QUIDEM ALTERIUS, hoc est generis, TOTUM VERO NON eiusdem SED ALIIS, hoc est indiuiduis. Et uere aliis est totum, quia partibus est totum. A parte aliorum. Nam partes proprie hic accipit, sicut in Diuisionibus, quae non sunt species. LI 1.04 TRACTATUS DE DIFFERENTIA DIFFERENTIA VERO COMMUNITER ET PROPRIE ET MAGIS PROPRIE DICATUR. COMMUNITER QUIDEM DIFFERRE ALTERUM ALTERO DICITUR QUOD ALTERITATE QUADAM DIFFERT QUOCUMQUE MODO VEL A SE IPSO VEL AB ALIO. DIFFERENTIA VERO. Cur post speciem differentiam tractet statim, superuacuum est dicere, cum illud quoque mirabile uidetur, cur non ante speciem tractaretur, sicut supra meminimus. Ante proprium uero uel acidens recte differentia ponitur, quia eis naturaliter prior est, cum ipsam quoque speciem quam complet, naturaliter praecedat, qua etiam, specie scilicet, illa duo naturaliter sunt posteriora. /66/ Et nota quod licet de substantiali differentia hic tantum intendatur, tamen non de ea tantum agitur sed etiam accidentales differentiae ad eius discretionem tractantur. Differentias namque hoc loco uocat formas omnes, quibus res aliqua ab alia uno tempore diuersa est uel a se ipsa mutata secundum temporis successionem. Et sciendum quod illae tres differentiae superius distinctae, genere scilicet et specie, numero, secundum materiam, hoc est ipsius rei essentiam, accipiebantur, hae uero tres quas hic ponit, communis scilicet differentia, propria, magis propria, in formas accipiuntur. Est namque communis differentia accidens separabile, per quod res subiecta siue ab alia re diuersa est siue in se ipsa alterata. Propria uero differentia est accidens , magis propria substantialis diferentia, id est speciffica confert, ut haec animatio corpori adiuncta ipsum corpus animatum facit uel haec rationalitas animal rationale. Quaeritur autem quae sit huiusmodi diuisio differentiae, quod scilicet alia communis etc. Et uidetur aequiuoce dici nomen differentiae de substantiali differentia et de accidentali et proprie substantialem differentiam significare, in qua quidem significatione frequenter et determinate sumimus. Ac secundum haec diuisio aequiuocationis quantum ad substantialem differentiam et alias duas. Poterit quoque diuisio esse uocis in modos, ac si ita dicamus: differentia, id est forma quae differre facit, uel communiter differre facit, hoc est ita quod separabiliter accidit, uel proprie, id est inseparabiliter, uel magis proprie, hoc est substantialiter, Et tunc quidem nomen differentia uniuoce sumitur, ex eo scilicet singulis formis , quod subiecta differre faciant. Et hoc magis uidetur uelle positio aduerbiorum, quae uidelicet aduerbia proprie modos appellamus. Sic continua: genus et species dicuntur supradictis modis sed differentia istis. Et sic quidem magis proprie litera legitur, ut de subiectis agamus hoc modo: DICITUR, hoc est dici solet, quaedam subiecta esse differentia COMMUNITER, hoc est per communem differentiam, quaedam proprie etc., ad quod sequens litera bene concordat, cum statim ea quae communiter differunt, dicens ea esse quae differunt alteratione aliqua uel ab aliis uel a se ipsis. Et dicitur hoc loco idem esse alteratio quod est accidens separabile, propterea scilicet quod communem differentiam esse accidens separabile definiunt. Sed iam profecto non omnem differentiam accipiemus, secundum quod subiectum a se mutatum est. Omnis namque motus hanc /67/ differentiam facit, et sicut Socrates per sessionem praesentem quam prius non habebat, de se ipso diuersus factus est, ita etiam per cicatricem quae est inseparabile accidens, uel caecitatem, et hoc corpus a se ipso per animationem, quae est differentia substantialis. Ut igitur omnem modum differendi a se includamus sub communi differentia, alterationem hoc loco intelligimus omne accidens inseparabile, quo AB ALIO differunt, et quamlibet insuper formam, secundum quam a se ipsa res quae eam suscipit, mutata est. Iam communis differentia non solum separabilia accidentia continebit, uerum etiam quamlibet formam, secundum hoc quod rem subiectam a se ipsa alterat. Sic lege: COMMUNITER DIFFERRE DICITUR ALTERUM AB ALTERO QUOD DIFFERT QUADAM ALTERITATE, et insuper COMMUNITER DIFFERRE DICITUR quodcumque DIFFERT ALTERITATE non tantum ab altero sed QUOCUMQUE MODO differat. Quod statim determinat dicens: VEL A SE IPSO VEL AB ALIO, id est siue ita quod a se differunt siue ab altero subiecto, communis differentia secundum utrumque dicitur. DIFFERT ENIM SOCRATES PLATONE ALTERITATE ET IPSE A SE VEL PUERO VEL IAM VIRO VEL FACIENTE ALIQUID VEL QUIESCENTE, ET SEMPER IN ALIQUO MODO HABENDI ALTERITATIBUS. DIFFERT ENIM. In partibus ostendit, quod alterum subiectum per huiusmodi differentiam ab altero differt et a se ipso. Et ipse a se ipso differt scilicet uel eo existente puero, hoc est per pueritiam quam modo habet, qui prius erat infans, et per uirilem aetatem quam prius non habebat, uel per hoc quod facit aliquid a quo prius quiescebat, uel quiescit ab eo quod prius faciebat. ET SEMPER DIFFERT uidelicet SOCRATES A SE IN ALTERITATIBUS uel mutationibus, id est per alterationes HABENDI se ALIQUO MODO quo prius se Socrates non habebat. Nota autem quod hoc loco quidam non solum differentiam appellant praesentem formam, uerum etiam praeteritam, ut pueritiam quoque Socratis praeteritam differentiam eius dicunt, per quam a se differre dicitur, in eo scilicet, quod eam habuit quam modo non habet. Nos uero illud quod omnino non est, nec differentiam esse nec formam nec aliquid esse concedimus. PROPRIE AUTEM DIFFERRE ALTERUM ALTERO DICITUR QUANDO INSEPARABILI ACCIDENTI ALTERO DIFFERT. INSEPARABILE VERO ACCIDENS EST UT NASI CURVITAS, CAECITAS OCULORUM, CICATRIX CUM EX VULNERE OBCALLUERIT. PROPRIE AUTEM. Ostensis, quid sit differre communiter, prosequitur, quid sit differre proprie uel magis proprie. CICATRIX AUTEM. Dupliciter nomen cicatricis hic accipe, pro accidenti scilicet, cum dicitur: 'cicatrix inseparabile accidens est' et pro subiecto, quando subicitur, 'cum occalluerit', qualitas quippe non occallet sed fundamentum. MAGIS PROPRIE DIFFERRE ALTERUM ALTERO DICITUR QUANDO SPECIFICA DIFFERENTIA DISTITERIT, QUEMADMODUM HOMO AB EQUO SPECIFICA DIFFERENTIA DIFFERT RATIONALI QUALITATE. RATIONALI QUALITATE, id est qualitate faciente ipsum hominem rationalem, quae est scilicet rationalitas, quae bene specifica dicitur, quia in substantiam subiectam, materiam promouet et speciem esse facit, id est rem speciei, quae homo est. UNIVERSALITER ERGO OMNIS DIFFERENTIA ALTERATUM FACIT CUILIBET ADUENIENS; SED EA QUAE EST COMMUNITER ET PROPRIE ALTERATUM FACIT, ILLA AUTEM QUAE EST MAGIS PROPRIE ALIUD. UNIVERSALITER ERGO. Postquam differentias ab inuicem segregauit ostendens quae communes sint, quae propriae, quae magis propriae, rursus omnibus illud quod commune habent in eo quod differentiae sunt assignat, facere scilicet alteratum, id est quocumque /68/ modo diuersum, illud cui insunt sed tamen diuersis modis. Quos modos statim distinguit dicens has ita facere diuersum, quod aliud faciunt, illas uero minime. Sic infert a partibus: Quandoquidem tam communis differentia quam propria magis propria alterat, id est diuersificat, ergo omnis differentia. ALTERATUM SOLUM, hoc est non etiam aliud substantialiter. Est autem 'aliud esse' idem quod 'differe specie'. Unde Socrates a Platone alius personaliter dicitur sed non aliud substantialiter, cum humanitatis natura non discrepet. DIFFERENTIARUM ENIM ALIAE QUIDEM ALTERATUM FACIUNT, ALIAE VERO ALIUD; ILLAE QUIDEM QUAE FACIUNT ALIUD, SPECIFICAE VOCANTUR. DIFFERENTIARUM ERGO. Quandoquidem communes et propriae differentiae faciunt alteratum solum, magis uero propriae etiam aliud genus, quaedam differentiae faciunt hoc, quaedam illud. A partibus. ILLAE VERO QUAE ALTERATUM, SIMPLICITER DIFFERENTIAE. ILLAE VERO QUAE ALTERATUM, solum scilicet, faciunt, dicuntur simplices DIFFERENTIAE, hoc est non etiam in substantiam speciei promouentes. ANIMALI ENIM DIFFERENTIA ADVENIENS RATIONALIS, ALIUD FECIT ET SPECIEM ANIMALIS FECIT. ANIMALI ENIM. In partibus ostendit differentias facientes aliud et facientes solum alteratum. DIFFERENTIA RATIONALIS, id est differentia faciens rationale, quae est rationalitas. ET SPECIEM ANIMALIS, id est rem speciei animalis, quae est homo. Quaeri potest, quando rationalitas aduenire dicatur animali, utrum scilicet quando in ipso animali iam est uel quando ipsa in eo nondum est. At uero quando in ipso iam est, quomodo ei aduenit aut quomodo speciem facit, quae iam est adiuncta differentiae materiae? Si enim fit aliquid, nondum est teste Aristotele. Quod si animali aduenit, quando in ipso non est et tunc speciem eius facit, profecto tunc aduenit et agit, quando omnino non est. Extra animal enim rationalitas esse potest. At uero neque aduentus neque actio neque ulla forma in eo quod omnino non est, esse potest. Sed fortasse si Platonicam illam teneamus sententiam, quae formas quoque ipsas in se ipsis subsistere posse concedit, facilius nos expediemus. Aristoteles enim Platonem uoluisse formas et materiam prius in se ab inuicem diuisas constitisse nec Deum appellasse creatorem sed opificem in eo tantum, quod formas materiae conciliasset in constitutione suorum operum. Quod si uerum est, dicemus rationalitatem quae extra animal in sua persistebat essentia, aduenisse animali, quando iam erat. Si autem magis Aristotelem sequamur, qui ea quae in subiecto sunt, absque eo in quo sunt, nullatenus posse esse concedit, ita soluemus, dicentes scilicet, nil aliud esse rationalitatem aduenire animali et hominem facere quam hominem subsistere per rationalitatem animali cohaerentem. Vel forte dicamus philsophos cum ad doctrinam loquuntur, saepe res aliter accipere quam res sese habeant, ueluti cum animalis substantiam quasi in se absque /69/ inferioribus differentiis subsistentem prius attendimus eique postea differentias animo nostro coniungimus, ordinem naturalem constituendae speciei insinuamus prius quidem animalis substantiam quasi materiam supponentes, deinde formam aptantes, tandem speciem componentes. Quae ergo simul natura composuit, quasi simul non essent, ratio distinguit. Unde in sequentibus Porphyrius quaedam ex materia et forma, quaedam ad similitudinem materiae et formae constitui dicit. ILLA VERO QUAE EST MOVENDI, ALTERATUM SOLUM A QUIESCENTE FECIT; QUARE HAEC QUIDEM ALIUD, ILLA VERO ALTERATUM SOLUM FECIT. ILLAE VERO. Post exempla differentiarum, quae aliud faciunt, exemplificat de facientibus alteratum solum hoc est ita diuersum quod non etiam aliud sicut differentia mouendi, id est motus. QUARE HAEC QUIDEM. Quandoquidem rationale facit ALIUD, moueri VERO ALTERATUM SOLUM. Ergo differentia alia facit aliud, alia alteratum. De partibus. SECUNDUM IGITUR ALIUD FACIENTES, DIVISIONES FIUNT A GENERIBUS IN SPECIES ET DEFINITIONES ASSIGNANTUR QUAE SUNT EX GENERE ET HUIUSMODI DIFFERENTIIS; SECUNDUM AUTEM EAS QUAE SOLUM ALTERATUM FACIUNT, ALTERATIO SOLA CONSISTIT ET ALIQUO MODO SE HABENDI PERMUTATIONES. SECUNDUM IGITUR. Quandoquidem differentiae facientes aliud sunt specificae, igitur secundum eas diuisiones fiunt a generibus in species, id est secundum uocabula propter eas imposita, quae in diuisione pro speciebus ponimus coniuncta generali uocabulo hoc modo: animal aliud est animal rationale, aliud est animal irrationale. ET DEFINITIONES ASSIGNANTUR, id est componuntur, secundum easdem differentias, QUAE, scilicet definitiones, SUNT EX GENERE ET HUIUSMODI DIFFERENTIIS specificis, hoc est substantiales definitiones specierum ex his differentiis compositae. Locus a causa, qui propter naturam rerum uocabula ad diuidendum uel ad definiendum sumimus. Et attende, quod hoc loco, ubi differentias ad diuidendum et ad definiendum assumi dicit, utilitatem huius libri superius propositam nobis aperit. Ait namque illa quinque de quibus intendit, ad diuisiones quoque et definitiones esse necessaria. ALTERATIO SOLA, hoc est non etiam diuisio generis fit uel substantialis definitio speciei. A SUPERIORIBUS ERGO RURSUS INCHOANTI DICENDUM EST DIFFERENTIARUM ALIAS QUIDEM ESSE SEPARABILES ALIAS VERO INSEPARABILES. A SUPERIORIBUS IGITUR. Superius differentias tripliciter diuisit dicens alias communes, alias proprias, alias magis proprias, deinde dupliciter dicens alias facere alium, alias alteratum solum. Nunc etiam tertiam diuisionem annectit dicens alias separabiles, alias inseparabiles, et statim inseparablies subdiuidit dicens alias inesse per se, alias per accidens. Separabiles autem differentias separabilia accidentia uocat, inseparabiles tam proprias quam magis proprias, quia scilicet nullam manente subiecto separari contingit. Sic continua: Quandoquidem ea quae dicta sunt, ad euidentiam differentiae dicenda fuerant, ergo haec quoque quae sequuntur. A simili. Et hoc est: Alicui RURSUS INCHOANTI A SUPERIORIBUS, id est accipienti nomen differentiae ita large, ut omnes modos enuntiatos superius includat, DICENDUM EST etc., id est potest in syllogismo esse. A partibus secundum exempla supraposita tam de separabilibus quam /70/ de inseparabilibus differentiis. MOVERI ENIM ET QUIESCERE ET SANUM ESSE ET AEGRUM ET QUAECUMQUE HIS PROXIMA SUNT SEPARABILIA SUNT, AT VERO AQUILUM ESSE VEL SIMUM VEL RATIONALE VEL IRRATIONALE INSEPARABILIA. INSEPARABILIUM AUTEM ALIAE QUIDEM SUNT PER SE ALIAE VERO PER ACCIDENS; NAM RATIONALE PER SE INEST HOMINI, ET MORTALE ET DISCIPLINAE ESSE PERCEPTIBILE, AT VERO AQUILUM ESSE VEL SIMUM SECUNDUM ACCIDENS ET NON PER SE. MOVERI ENIM. Vere quaedam sunt separabiles, quia istae. A partibus. SANUM ESSE, id est sanitas. Et quaecumque his sunt proxima, id est similia, ut uidelicet actu quoque ipso quandoque separentur. INSEPARABILIA. Subdiuisionem facit de inseparabilibus differentiis. Quod ait: PER SE, tale est ac si dicat: non per accidens, sicut et in Diuisionibus tres diuisiones secundum se dicuntur esse ad diferentiam earum, quae sunt secundum accidens. NAM RATIONALE. In partibus ostendit quasdam differentias per se esse, hoc est non esse accidentales. Quaeritur cum perceptibilitatem disciplinae substantialem differentiam Porphyrius dicat, quomodo Boethius in Diuisionibus potentiam discendi geometriam substantialem esse negat. Sed profecto aliud est perceptibilitas scientiae, aliud potentia ad discendum scientiam. Nam illa secundum naturam, scilicet simpliciter, pensatur, haec secundum exercitium discendi accipitur. ILLAE IGITUR QUAE PER SE SUNT, IN SUBSTANTIAE RATIONE ACCIPIUNTUR ET FACIUNT ALIUD. ILLAE IGITUR. Ostensis pluribus diuisionibus differentiarum, ne propter diuersitatem uocabulorum uiderentur membra diuisionum diuisarum ex toto esse diuersa, demonstrat illa conuenire, dicens scilicet illas differentias, quae per se sunt, esse illas quae accipiuntur in ratione et quae faciunt aliud, illas uero quae secundum accidens sunt, e contrario habere. Sic iunge: Istae suprapositae differentiae PER SE SUNT et omnes illae QUAE PER SE SUNT, id est omnia uocabula sumpta earum, QUAE PER SE SUNT, quoniam PER SE SUNT, ACCIPIUNTUR etc. ET FACIUNT ALIUD, hoc est significant rem quae substantialiter commutatur, cui adueniunt. Et attende quod hic plene incipit exsequi proprietates uocabulorum quae differre dicuntur, ut sunt rationale, mortale, haec nomina, quibus diuisiones uel definitiones componimus. Nam etsi res ipsae, rationalitas scilicet et mortalitas, proprie differre dicantur et substantialiter uel specifice, quia id scilicet cui adueniunt, in substantiam speciei promouent, gratia tamen rerum etiam uocabula, quae secundum eas imposita sunt, differentiae dicuntur, et quaedam de differentiis quaeruntur, quae rebus tantum proprie assignantur, sicut illus quod sunt qualitates uel formae, quod aduenientes faciunt aliud; quaedam uero proprie uocibus aptantur, sicut est illud quod de pluribus praedicantur, quod diuisiones uel definitiones componunt. In quibus quidem distinguendis magna debet esse lectoris diligentia, quae scilicet de rebus proprie, quae de uocibus sint accipienda. ILLAE VERO QUAE SECUNDUM ACCIDENS, NEC IN SUBSTANTIAE RATIONE DICUNTUR NEC FACIUNT ALIUD SED ALTERATUM. ILLAE VERO QUAE SECUNDUM ACCIDENS, hoc est uocabula imposita secundum eas quae accidentales sunt, non in definitione substantiali /71/ accipiuntur nec faciunt aliud sed alteratum, hoc est non significant facientes aliud sed facientes tantum alteratum. ET ILLAE QUIDEM QUAE PER SE SUNT NON SUSCIPIUNT MAGIS ET MINUS, ILLAE VERO QUAE PER ACCIDENS (VEL SI INSEPARABILES SINT) INTENTIONEM RECIPIUNT ET REMISSIONEM. ET ILLAE QUIDEM. Aliam differentiam ponit nomina sumpta a differentiis substantialibus et sumpta a caeteris, quod uidelicet ILLAE differentiae QUAE PER SE SUNT, id est uocabula earum, non comparantur, ut uidelicet dicamus MAGIS rationale uel MINUS. At uero uocabula aliarum tam separabilium quam inseparabilium RECIPIUNT INTENTIONEM ET REMISSIONEM, hoc est MAGIS ET MINUS, per quae comparantur. Nota tamen quod cum dicat Boethius super Categorias eundem calorem esse accidentalem homini et substantialem igni, cum dicitur: Iste homo est magis calidus illo uidetur differentia comparari, nisi forte dicatur, quod negat Porphyrius differentiam comparari circa illa tantum, quibus substantialiter, non accidentaliter conuenit. Unde etsi ignis dicatur magis calidus homine, nil obest, quia utrique calidum substantialiter non inest. Si quis inde dicat hunc ignem magis calidum illo, 'calidum' pro 'calefaciente' sumptum differentia non est. Si quis tamen diligentius consideret, sciet ex toto illum calorem qui simplici substantiae elementi substantialis inest, alium esse quam ex ipso generatur in elementario siue igne siue homine, qui, scilicet calor accidentalis, est illatus tantum ex eo qui elemento substantialis est. Sicut enim alia est dulcedo mellis, quae naturaliter quasi inest, alia gustantis quae ex naturali infertur, cum non sit naturalis, ita alius est calor elementi, alius elementarii, cum tamen idem secundum nomen a Boethio dicantur. Puto autem nec ipsum elementum per se neque eius differentiam sensu tractari posse sed sola composita eorumque accidentia sensibus subiacere. NAM NEQUE GENUS MAGIS ET MINUS PRAEDICATUR CUIUS FUERIT GENUS, NEQUE GENERIS DIFFERENTIAE SECUNDUM QUAS DIVIDITUR. NAM NEQUE GENUS. Vere differentiae per se non suscipiunt magis et minus, quia illae quae diuidunt genus in species, hoc est, quae constituunt definitiones specierum positae in diuisione pro speciebus. A pari. Quod autem ponit etiam de genere, per similitudinem inducit, ut scilicet quemadmodum constat genus, quia substantiale est speciei, non comparari circa ea, eadem de causa et differentiam. IPSAE ENIM SUNT QUAE UNIUSCUIUSQUE RATIONEM COMPLENT, ESSE AUTEM UNICUIQUE UNUM ET IDEM NEQUE INTENTIONEM NEQUE REMISSIONEM SUSCIPIENS EST, AQUILUM AUTEM ESSE VEL SIMUM VEL COLORATUM ALIQUO MODO ET INTENDITUR ET REMITTITUR. IPSAE ENIM SUNT. Vere non comparantur differentiae istae, quia ipsae sunt, quae complent, id est perficiunt, rationem uniuscuisque, id est substantialem definitionem alicuius speciei ut animalis. Est enim illud Prisciani 'unicuique subiectorum corporum', id est alicui omnium, ubi scilicet id quod generaliter dicitur, particulariter intelligitur. Merito /72/ dixit COMPLENT RATIONEM. Nam ipsa definitionis compositio naturalem rei ordinem imitatur. Nam ipsa generalis nominis substantia naturaliter quasi materia praeiacens suscepta differentia in rem speciei transit. Unde res speciei, cum in materia naturaliter incipiat, nondum est completa nisi qualitate superposita. Unde et definitio, quae rei specialem constitutionem ostendit, bene a genere incipit, quod materiam significat, et differentia completur, id est perficitur, quae qualitatem designat. ESSE AUTEM. Ostendit neque genus comparari circa speciem, id est conuenire ei cum magis et minus, neque differentiam, quia nullum substantiale alicui comparatur circa ipsum cum toto. Et hoc est: ESSE UNICUIQUE, id est quod substantiale cuicumque, UNUM ET IDEM esse conuenit, hoc est aequaliter praedicari de quibus dicitur, NEQUE INTENTIONEM etc. Substantialia autem aliis illa uocubala dicimus, quae sententia sua in aliis ita includuntur, ut causa impositionis eorum sine corruptione rerum subiectarum deperire non possit, ut est animal, rationale, homo. Qui enim uel animal esse desinit uel rationalis uel homo, profecto corrumpitur, dum substantiam egreditur. AQUILUM AUTEM ESSE, hoc est: haec nomina, aquilum etc., ad comparationem ueniunt. Et nota quod propter COLORATUM quidam dicunt ALIQUO MODO apponi, quia scilicet, quando dicitur esse coloratior illo, ad specialem significationem transire uidetur coloratum, ac si dicatur: rubicundior. Nil tamen obest si coloratum etiam large acceptum comparatur. Sed quia uocabula dicebat intendi uel remitti nec quidem proprie, cum eorum essentia neque ascendendo intendatur neque descendendo remittatur, additum 'aliquo modo', secundum uidelicet significationem, quae proprie ex quantitate sua minor uel maior est. CUM IGITUR TRES SPECIES DIFFERENTIAE CONSIDERENTUR, ET CUM HAE QUIDEM SINT SEPARABILES ILLAE VERO INSEPARABILES, ET RURSUS INSEPARABILIUM CUM HAE QUIDEM SINT PER SE ILLAE VERO PER ACCIDENS, RURSUS EARUM QUAE SUNT PER SE DIFFERENTIARUM ALIAE QUIDEM SUNT SECUNDUM QUAS DIVIDIMUS GENERA IN SPECIES, ALIAE VERO SECUNDUM QUAS HAEC QUAE DIVISA SUNT SPECIFICANTUR. CUM IGITUR. Quia ad differentiam substantialem iam uenit, de qua tamen intendebat, praetermissis aliis differentiis eius naturam diligenter aperire satagit. Unde recollectis breuiter suprapositis diuisionibus differentiae transfert se continuo ad substantiales solas, quas uidelicet alterius diuisiuas, alterius ostendit esse constitutiuas. sic iunge: Istae species differentiae: communis, propria, magis propria, prius consideratae fuerunt. IGITUR TRES. Et CUM TRES CONSIDERENTUR ET RURSUS CUM HAE QUIDEM earundem differentiarum SINT SEPARABILES etc., RURSUS sciendum est quod EARUM DIFFERENTIARUM, QUAE PER SE SUNT, aliae sunt diuisiuae generum, aliae constitutiuae specierum. Et hoc est: ALIAE SUNT SECUNDUM QUAS DIVIDIMUS GENERA IN SPECIES, hoc est ex quibus componimus definitiones specierum positas in diuisione generis pro /73/ speciebus, ALIAE sunt per quas sibi copulatas diuersum uocabulum cum eis in significationem specialem transit, ut haec definitio 'animal rationale mortale' per differentiam adiunctam, quae propria esset specialis nominis, in significationem speciei redigitur. Cum autem eaedem sint differentiae diuisiuae et constitutiuae, 'aliae' tamen 'et aliae' dixit non secundum oppositionem earum sed diuersitatem respectuum, quia uidelicet alterius diuisiuae sunt, scilicet generis, alterius constitutiuae, Quod sint constitutiuae speciei, patenter ostendit, cum ait eas iunctas cum genere transire in significationem speciei. Ea namque uocabula secundum significationem suam constituere alia dicuntur, quorum sententiae in aliis includuntur, ut animal et rationale mortale hominis uocabulum secundum sensum constituunt, cum uidelicet homo id totum denotet quod illa tria. UT CUM PER SE DIFFERENTIAE OMNES HUIUSMODI SINT ANIMALIS, ANIMATI ET SENSIBILIS, RATIONALIS ET IRRATIONALIS, MORTALIS ET IMMORTALI. Poterit fortassis et per opposita fieri supradicta diuisio differentiae, ut uidelicet differentias utrasque, tam uidelicet diuisiuas, quam constitutiuas respectu eiusdem accipiamus, ac si ita dicamus: differentiarum, quae per se sunt aliquorum generum, id est substantiales differentiae quoquomodo dicuntur esse eorum, aliae sunt diuisibiles eorum, aliae constitutiua specierum eorum. Non enim eiusdem generis eadem est diuisibilis et constitutiua. Secundum quod statim animali diuersas assignat differentias constitutiuas et diuisiuas dicens: UT CUM PER SE etc. Quod ait 'differentiam animati', tale est: differentia, quae est hoc nomen 'animatum'. EA QUIDEM QUAE EST ANIMATI ET SENSIBILIS DIFFERENTIA, CONSTITUTIVA EST SUBSTANTIAE ANIMALIS (EST ENIM ANIMAL SUBSTANTIA ANIMATA SENSIBILIS), EA VERO QUAE EST MORTALIS ET IMMORTALIS DIFFERENTIA ET RATIONALIS ET IRRATIONALIS, DIVISIUAE SUNT ANIMALIS DIFFERENTIAE (PER EAS ENIM GENERA IN SPECIES DIVIDIMUS). EA QUIDEM EST etc., CONSTITUTIUA EST ANIMALIS, id est sententiae animalis, huius nominis, in significatione pars est. Vel SUBSTANTIAE ANIMALIS, id est substantialis definitionis animalis. Unde Boethius in sequentibus esse speciei siue substantiam definitionem eius appellat, quia scilicet substantiam monstrat. Unde et in Topicis locum a definitione a substantia uocat. EST ENIM. Probat a causa per naturam rerum proprietatem nominum, quod uidelicet bene haec differentiarum nomina nomen animalis secundum significationem constituunt, quod scilicet res eorum rem animalem informant. Et hoc est: Est enim animal substantia animata sensibilis, hoc est substantia affecta animatione et sensibilitate. PER EAS ENIM. Probat ab effectu, quod sunt diuisiuae, quia nos scilicet per eas diuidimus genera in species, ut expositum est. SED HAE QUIDEM QUAE DIVISIUAE SUNT DIFFERENTIAE GENERUM, COMPLETIVAE FIUNT ET CONSTITUTIVAE SPECIERUM. DIUIDITUR ENIM ANIMAL RATIONALI ET IRRATIONALI DIFFERENTIA, ET RURSUS MORTALI ET IMMORTALI DIFFERENTIA; SED EA QUAE EST RATIONALIS DIFFERENTIA ET MORTALIS, CONSTITUTIVAE FIUNT HOMINIS, RATIONALIS VERO ET IMMORTALIS DEI, ILLAE VERO QUAE SUNT IRRATIONALIS ET MORTALIS, IRRATIONABILIUM ANIMALIUM. SED HAE QUIDEM. Quia dixerat differentiarum alias esse diuisiuas, alias constitutiuas et de utrisque in diuersis differentiis exemplificauerat, ne ideo uideretur, quod numquam eaedem diuisiuae et constitutiuae essent, easdem utrumque habere diuersis respectibus ostendit. Sic iunge: Ostendi differentias alias diuisiuas esse, alias constitutiuas sed tamen hae eaedem, quae diuisiuae sunt generum etc. SIC ETIAM ET SUPREMAE SUBSTANTIAE CUM DIVISIUA SIT ANIMATI ET INANIMATI DIFFERENTIA, ET SENSIBILIS ET INSENSIBILIS, ANIMATA ET SENSIBILIS CONGREGATAE AD SUBSTANTIAM ANIMAL PERFECERUNT. SIC ETIAM. Alias differentias utrumque habere ostendit, scilicet et diuisiuas /74/ esse respectu supremi generis quod est substantia, et constituiuas respectu specierum eius. ANIMATA ET SENSIBILIS. Hae scilicet differentiales uoces iunctae cum nomine substantiae perficiunt sententiam uel definitionem specierum nominis quod est animal. QUONIAM ERGO EAEDEM ALIQUO MODO QUIDEM ACCEPTAE FIUNT CONSTITUTIVAE, ALIQUO MODO AUTEM DIVISIVAE, SPECIFICAE OMNES VOCANTUR; ET HIS MAXIME OPUS EST AD DIVISIONES GENERUM ET DEFINITIONES SED NON HIS QUAE SECUNDUM ACCIDENS INSEPARABILES SUNT NEC MAGIS HIS QUAE SUNT SEPARABILES. QUONIAM ERGO. Istud 'ergo' ex sequentibus pendet ita: quoniam eaedem differentiae constitutiuae sunt et diuisiuae alio quidem et alio respectu, ergo omnes specificae sunt. A causa. Ut enim specificae sint, duo haec necessaria sunt, ut diuidere possint et discretionem ab alia specie facere et speciem cuius dicuntur esse, constituere. ET HIS, scilicet differentiis, etc. Commendat huiusmodi differentias per diuisiones generum et definitiones specierum, ad quas componendas maxime sunt necessariae. NEC MAGIS HIS, hoc est immo minus, opus est, QUAE SUNT SEPARABILES. Quanto enim magis recedunt a natura differentiarum, tanto minus sunt ad officium earum complendum. QUAS ETIAM DETERMINANTES DICUNT: DIFFERENTIA EST QUA ABUNDAT SPECIES A GENERE. HOMO ENIM AB ANIMALI PLUS HABET RATIONALE ET MORTALE. QUAS ETIAM DETERMINANTES philosophi, id est non solum diuidentes sed etiam definientes, DICUNT: DIFFERENTIA EST etc. Haec descriptio uocum est tantum, ueluti istarum: corporeum, animatum, rationale, et est sensus: differentia est illud, in sententia cuius speciale uocabulum ABUNDAT a generali, ut homo id totum in sententia sua contineat quod animal, quippe id totum proponit quod substantia animata sensibilis. Insuper continet in sensu suo rationale et mortale, quae sunt differentiae, quas in sensu suo non continet animal atque ideo in istis differentiis HOMO ANIMALI ABUNDAT. Opponitur autem quod hoc nomen 'quale' secundum hanc defintionem differentia sit corporis. Cum enim corpus in sententia sua corporeum teneat, corporeum uero quale, sicut corporeitas qualitatem, oportet, ut corpus huius quoque nominis, quod est quale, significationem teneat, in qua a nomine substantiae abundat. At uero quale differentia esse non potest, cum unam speciem ab alia non separet, atque ideo nec genus diuidat. Omnis namque substantia qualis est, id est qualitate aliqua formata. Sic ergo intellige: "qua abundat species a genere secundum causam suae inuentionis". Nam etsi corpus et corporeum quale contineat in sensu suo, nullo tamen modo propter quale fuit inuentum, sed propter corporeum. Videntur autem definitiones differentiarum sub hac etiam expositione includi, quippe 'potens uti ratione' cum id dicat, quod rationale, in sententia huius nominis, quod est homo, nihilominus continetur. Unde differentia uidetur, cum tamen Aristoteles omnem differentiam uniuoce praedicari uelit, id est nomine et definitione substantiae. Unde ait: Inest autem substantiis et differentiis uniuoce /75/ praedicari. Sed fortasse strictius ibi differentiam accepit, pro simplici scilicet uocabulo, quam Porphyrius hic. Possumus etiam fortassis per illud 'qua' praemissum, cum dicitur: 'qua abundat', simplicitatem uocabuli innuere, sicut et in definitione uniuersalis, cum dicitur: 'quod praedicatur de pluribus', per illud 'quod' praemissum simplicitatem uocabuli notabamus. Videtur insuper non omni differentiae haec definitio conuenire, cum frequenter specierum nomina deficiant, pro quibus frequenter differentias poni in Diuisione Boethius dicit. At uero nos non actum impositionis nominum respicimus sed magis ad naturam rerum, secundum quam imponi possunt. Et ita omnem differentiam secundum significationem suam includi in specie naturaliter dicimus atque per hoc speciem naturaliter a genere abundare, etiamsi nondum generale uel speciale uocabulum sit inuentum. Videtur etiam supraposita definitio differentiae quibusdam generibus conuenire; homo namque a substantia uel corpore in sensu quoque huius nominis, quod est animal, abundat. Sed fortasse in descriptione differentiae substantialis nomen differentiae praeponi subintelligendum est, quod uidelicet nonnisi sumpta uocabula includit ac si ita dicamus: differentia substantialis est ea differentia, id est illud differentiale uocabulum, quod etc. HOMO ENIM. Vere SPECIES ABUNDAT A GENERE DIFFERENTIA, quia HOMO AB ANIMALI rationali et mortali, id est cum totum habeat quod animal, insuper in istis differentiis abundat ab eo. Quaeritur si hoc nomen rationalitas sicut rationale hoc loco differentia uocetur, cum eius quoque significationem homo teneat. Sed licet quantum ad rei naturam non sit diuersa significatio rationalis et rationalitatis, modus tamen significationis diuersus est secundum essentiam et adiacentiam, nec homo dicitur abundare in hoc nomine 'rationalitas', sicut in hoc nomine 'rationale', quia abundare non dicitur unum uocabulum in alio, nisi eundem quoque singificationis modum teneat. Si tamen quandoque et hoc nomen rationalitas differentia dicatur, in quantum rei significatio est, quae proprie differentia est, non est absurdum. Quaeritur etiam cum gressibile dicatur quod potest ambulare, bipes uero quod tantum duos pedes naturaliter habeat atque homo utriusque differentiae sententiam teneat, utrum ipsum ambulare quoque contineat in sensu suo uel duos pedes. Quod si est, iam profecto etiam ista differentiae uidebuntur, nisi forte in eo excludantur, quod propter potentiam tantum fuit impositum. Unde causa impositionis ista quoque includit, sicut superius quale. /76/ ANIMAL ENIM NEQUE IPSUM NIHIL HORUM EST. ANIMAL ENIM. Bene dixi quod homo abundat in istis differentiis ab animali, quia animal non eas habet in sensu suo. Ostendit ab immediatis, cum constet alterum, uel a causa. Quod autem animal, hoc nomen, non contineat has differentias in sensu suo, ostendit per naturam rerum, quia scilicet animal ipsum, id est res animalis, ex eo quod animal, non est rationale uel mortale, id est hoc quod est animal, non confert neque exigit, ut sit rationale uel ut sit mortale. Huic autem supradictae definitioni differentiae uel huic quod nouissime dixit: ANIMAL IPSUM NIHIL HORUM EST, quaestio uidetur occurrere, quomodo scilicet uerum esse possit quod dicitur. Quae quidem quaestio principium habet ex duabus propositionibus notis, quarum una est, quod contraria in eodem esse non possunt, alia uero quod aliquid ex nihilo formari non potest, secundum quod subsistat. Hae duae propositiones quaestionem mouent, quia ex antedictis alteram istarum falsam esse necessario probari uidetur. Si enim dicamus, quod species abundat a genere in differentia, oportet ipsum genus differentiam non habere. Quare nec rationale inest animali et ita nec homini nec alicui speciei animalis. Quod cum in specie differentia non sit nec alibi eam constet esse, profecto omnino non esse conuincitur. Quod si differentia non , species autem ex differentia constet, conuincitur aliquid ex nihilo constare, quod falsum est. Unde et aliud improbatur, ex quo hoc ostensum est, quod uidelicet species abundat a genere in differentia. Si et hoc falsum esse concedatur, aliud uidemur inconueniens incurrere, quod uidelicet contraria sint in eodem. Si enim species non abundat a genere in differentia, oportet etiam ipsum genus differentiam continere, sicut et species eam continet, ut uidelicet quemadmodum homo sine rationalitate non subsistit, ita nec animal, et rursus quemadmodum asinus sine irrationalitate non subsistit, ita nec animal. Si autem animal neque sine rationalitate neque sine irrationalitate subsistit, oportet eidem inesse contraria, ueluti rationalitatem et irrationalitatem, quae sunt contraria. Possunt etiam conuenienter eadem inconuenientia uideri deduci ex eo, quod nouissime dixit: ANIMAL IPSUM NIHIL HORUM EST. Si enim sic intelligatur: ANIMAL IPSUM NIL HORUM EST, hoc est ex natura sua repugnat utrique, nullo modo in animali sunt differentiae, ex quo, sicut superius, aliquid ex nihilo confici monstratur. Quod cum falsum sit, et illud ex quo hoc monstratur, falsum esse oportet, ANIMAL scilicet IPSUM NIHIL HORUM ESSE. Sed rursus hoc falsum si est, aliud incurrere uidemur inconueniens, quod scilicet contraria sint in eodem. Si enim falsum est quod ANIMAL IPSUM NIHIL HORUM sit, oportet ipsum esse aliquid horum, ut uidelicet ipsum sit rationale uel ipsum sit mortale. /77/ Quod si ipsum natura animalis exigente sit rationale, iam profecto esse animal est rationale, unde et illud, quod irrationalitatem habet, etiam rationalitatem, quae sunt contraria. Haec autem inconuenientia Porphyrius etiam breuiter tangit et diligenter dissoluit. NAM UNDE HABEBUNT SPECIES DIFFERENTIAS? NAM UNDE. Dictum est quod species abundat a genere differentia, ut homo ab animali rationali et mortali, uel quod animal ipsum nihil horum est. Unde relinquitur quod genus differentias non habet sed tantum species habet differentias a genere, hoc est ita quod res ipsa generis, sicut ipsa substantia animalis, est inde causa quare res speciei differentiam habeat. Et uere SPECIES habet DIFFERENTIAS a genere, quia aliunde non potest habere destructa substantia generis. Ab immediatis. Et hoc est: NAM UNDE SPECIES HABEBIT DIFFERENTIAS, nisi a genere scilicet, ac si diceret: A nullo. Quippe huius naturae differentiae sunt, quod nisi generis substantiam quasi subiectam materiam habeant, inesse alicui non possunt. NEQUE AUTEM OMNES OPPOSITAS HABENT (NAM IN EODEM SIMUL HABEBUNT OPPOSITA). NEQUE ENIM. Supple extra: sed iterum a genere non possunt habere species differentias, quia uidelicet genus non habet eas. Quod ita ostendit: Si non habet oppositas differentias, tunc non habet differentias, scilicet inferiores. A toto. Sed non habet oppositas. Et hoc est: NEQUE ENIM. Et hanc rursus assumptionem probat ita: Si non habet opposita aliqua, non habet oppositas differentias. Et hanc iterum probat consequentiam per destructionem consequentis ibi: NAM IN EODEM SIMUL HABEBIT OPPOSITA, si scilicet differentias oppositas habeat. Conclusio est extra, haec scilicet quod genus non habet differentias. SED, QUEMADMODUM PROBANT, POTESTATE QUIDEM OMNES HABENT SUB SE DIFFERENTIAS, ACTU VERO NULLAM, AC SIC NEQUE EX HIS QUAE NON SUNT ALIQUID FIT, NEQUE OPPOSITA CIRCA IDEM SUNT. SED QUEMADMODUM PROBANT. Solutionem ponit, per quam utrumque uitemus inconueniens, dicens scilicet quod animal ipsum POTESTATE continet DIFFERENTIAS OMNES quae SUB SE sunt, scilicit diuisibiles, ACTU VERO NULLAM. Quod ita est intelligendum: Animal ex eo quod est animal, nulli differentiarum repugnat sed tamen ex eo quod est animal, neque hanc habet neque illam. Quod autem dicit animal potestate continere differentias, tam de re ipsa, quod animal est, potest dici uel accipi quam de uocabulo animalis. De re quidem, ut iam diximus, quia ex eo quod animal est, mulli differentiarum repugnat, immo utrique aequaliter consentit. De uocabulo etiam ita, quod ipsam rem subiectam ex eo nominat, ex quo nulli differentiarum repugnat, tamen nullam in actu suae nominationis tenet, quia scilicet rem subiectam neque in eo nominat, quod rationalis est neque in eo quod irrationalis sed simpliciter in eo quod est animal. AC SIC, scilicet per istam solutionem, utrumque uitamus inconueniens, et illud scilicet quod aliquid constet ex nihilo, et illud quod opposita eidem insint, id est contraria. /78/ Nunc autem diligenter consideremus, qualiter haec solutio supposita argumenta refellit. Cum igitur dicimus: Si homo, hoc nomen, abundat ab animali, hoc alio nomine, in significatione differentiae, tunc animal hoc nomen nullo modo continet differentiam, nec actu scilicet nec potestate, ut expositum est, falsa est patenter consequentia ex uero antecedenti et falso consequenti coniuncta. Et tunc quidem si quis ex consequenti procedere aliquid ex nihilo constare monstret, satis irrationabiliter arguit. Ubi emin animal nec potestate etiam differentias habet sed potius eas repugnet, nullo modo in re huius nominis, quod est animal, sunt differentiae, unde nec etiam sunt, quia sine animali esse non possunt. Si autem in priori consequentia conuenientiam uel continentiam tantum actualem in consequenti remouemus satis est probabilis consequentia. Sed ex consequenti quod uerum est, nihil inconueniens ostendetur. Quamuis enim animal non notet differentias, non minus tamen in re eius permanent. Unde etiam per animalis maturam, quae subiecta est differentiae, species, hoc est res speciei, differentiam habere potest. Itaque per hoc quod 'continere' non solum actu sed etiam potestate, ut expositum est, accipimus illud inconueniens modis omnibus effugimus, quod aliquid constet ex nihilo ac similiter illud quod contraria sint in eodem. Ubi enim concedimus animal large continere differentias, siue scilicet actu siue potestate, ut expositum est, non potest hinc conuince, quod eadem res aminalis simul utrumque habeat. DEFINIUNT AUTEM EAM ET HOC MODO: DIFFERENTIA EST QUOD DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS SPECIE IN EO QUOD QUALE SIT PRAEDICATUR. DEFINIUNT AUTEM. Aliam differentiae descriptionem ponit datam a quibusdam, licet non satis commode, cum uidelicet neque omnibus differentiis conueniat neque solis uideatur inesse, Sunt enim quaedam differentiae uni soli conuenientes speciei, propter quas in sequentibus dicturus est differentiam saepe de differentibus specie praedicari. Multa quoque accidentia haec descriptio continet. Quam quidem magis secundum opinionem aliorum inducit quam secundum suam sententiam. RATIONALE ENIM ET MORTALE, DE HOMINE PRAEDICATUM IN EO QUOD QUALE QUIDDAM EST HOMO DICITUR SED NON IN EO QUOD QUID EST. RATIONALE ENIM. Vere differentia praedicatur in quale, quia rationale. A parte. "QUID EST" ENIM "HOMO?" INTERROGATIS NOBIS CONVENIENS EST DICERE "ANIMAL"; QUALE AUTEM ANIMAL INQUISITI, QUONIAM RATIONALE ET MORTALE EST CONVENIENTER ASSIGNABIMUS. QUID ENIM. Supple extra: Sed potius genus praedicatur in quid, differentia uero in quale. Et utrumque ostendit in parte et in effectu naturae responsionis. REBUS ENIM EX MATERIA ET FORMA CONSTANTIBUS VEL AD SIMILITUDINEM MATERIAE SPECIEIQUE CONSTITUTIONEM HABENTIBUS (QUEMADMODUM STATUA EX MATERIA EST AERIS, FORMA AUTEM FIGURA), SIC ET HOMO COMMUNIS ET SPECIALIS EX MATERIA QUIDEM SIMILITER CONSISTIT GENERE, EX FORMA AUTEM DIFFERENTIA, TOTUM AUTEM HOC ANIMAL RATIONALE MORTALE HOMO EST QUEMADMODUM ILLIC STATUA. REBUS ENIM. Duo quae dixit, ostendit, quod uidelicet bene genus respondetur in quid, differentia uero in quale, quia scilicet genus materiam rei speciei, differentia uero formam proprie significat. A causa. Animal namque ipsam rem, quae homo est, in essentia sua nominat secundum statum naturaliter priorem. Rationale uero eandem cum nominet, naturam materiae non notat sed simpliciter affectionem formae. Ut autem ostendat, quomodo genus materiam differentia uero formam significare /79/ queat, assignat proprietates uocum secundum naturam et constitutionem rerum et transfert se conuenienter ad constitutionem rerum generaliter demonstrandam tam in operibus artificis, quam in operibus naturae, dicens scilicet quaedam constare ex propria materia et propria forma, quaedam constare ad similitudinem eorum. Proprie quidem materiam dicimus eam, quae tempore quoque praecessit et subiecta fictum operantis in se suscepit, sicut aes, quod ante aes fuit quam statua et attractione artificis sculptum est, ut statua fieret. Formam uero proprie dicimus eam quae ex compositione partium uenit, sicut illam quae in statua consideratur ex curuo naso uel directo, ex paruis et magnis oculis et caeteris, quae pertinent ad compositionem. Unde statua proprie ex materia et forma constare dicitur. Substantia uero hominis quae ex animali et rationalitate consistit, non ita proprie ex materia et forma componitur. Animal namque quod est homo, numquam prius tempore animal fuit quam homo nec proprie umquam dici potuit: 'Animal fit homo' nec artificis attractione homo factus est. Rationalitas quoque proprie forma non dicitur, quia secundum dispositionem partium subiecto non innascitur. Unde homo proprie ex materia et forma non constat sicut statua sed similitudinem tenet constituti ex materia et forma. Sicut enim ibi aes quod tempore quoque praecessit, per figuram quam suscepti, factum est statua, sic animalis substantia naturaliter prior homine per differentiam quam habet homo ipse, est. Et est proportio trium ad tria. Sicut enim ibi aes ut materia praeiacet, figura uero superadditur, ut adiunctione eius ipsum aes statua fiat, ita animalis substantia per differentiae informationem homo consistit. Est autem proportio similitudo habitudinum, quod uidelicet sicut res quaedam se habent ad inuicem, eodem modo res aliae se habent inter se. Sicut enim aes et figura sese habent uel inter se uel ad statuam, ita animal et rationalitas uel inter se uel ad hominem. Sic iunge et lege: Dixi hoc nomen 'animal' praedicari de homine in quid et 'rationale' in quale, Et merito quia res constat ex re animalis quasi ex materia et ex re rationalis quasi ex forma. Quaeritur autem cur quasi ex materia et quasi ex forma dicat. Praemittit res quasdam constare proprie ex forma et materia, et hoc est: REBUS QUIBUSDAM CONSTANTIBUS EX MATERIA ET FORMA ET QUIBUSDAM HABENTIBUS CONSTITUTIONEM AD SIMILITUDINEM MATERIAE ET FORMAE, hoc est: ad similitudinem constantium proprie ex materia et forma et ad talem quidem similitudinem, quae proportio est. Verum est quod QUEMADMODUM STATUA EST EX MATERIA AERIS, hoc est consistit /80/ ex aere ut materia proprie, et ex figura ut ex forma, SIC HOMO COMMUNIS ET SPECIALIS, hoc est res istius nominis 'homo' quod commune est et speciale, SIMILITER CONSISTIT ex GENERE, id est ex re generis ut ex materia et ex re differentiae ut ex forma. TOTUM AUTEM HOC, id est res istius definitionis, quae uidelicet definitio totum est ad generale uocabulum et ad nomina differentiarum ex quibus constituitur, ipsa quidem, inquam, res subiecta huic definitioni est homo, QUEMADMODUM, scilicet in constitutione statuae, res huius orationis 'aes figuratum' statua. Proprie enim hoc loco uocem 'totum' ad alias uoces, rem non ad alias res appellamus. Cum enim aes ipsum quod in statua est, idem sit penitus quod statua, quomodo pars ipsius dicetur? Omnia enim relatiua saltem in respectu conuenit opposita esse, ut uelut nullus sit eiusdem pater et filius uel dominus et seruus, sic nec eadem res alterius sit totum et pars. At uero haec definitio 'animal rationale et mortale' totum est tam compositione quam sensu ad singulas dictiones, quibus coniungitur, et singularum significationem continet, homo etiam secundum sensum ad easdem uoces per quas definitur, totum dicitur esse in sensu, cum scilicet singulorum sententias in se contineat, et cum sit homo singulorum pars quantum ad nominationem, eorundem totum dicitur secundum continentiam sensus. Sunt autem quidam qui ut hominem, rem ipsam, possint uocare totum ad animal et ad differentias, hominem dicunt esse animal simul et differentias, non animal formatum differentiis, et similiter statuam uocant aes et figuram, non aes figuratum. Quae quidem sententia modis omnibus reprehenditur. Si homo enim sit animal simul et rationalitas et mortalitas et non aliquid eorum per se, quodmodo ipse animal conceditur uel rationalis dicitur? Quod enim aliqua plura simul, tamen nullum illorum esse potest, ut haec albedo simul et haec manus neque ipsa manus sunt neque ipsa albedo. Praeterea cum homo rationalis sit, id est affectus rationalitate, oporteret illa tria, si homo essent, animal scilicet et rationalitatem et mortalitatem, ipsa et rationalitate formari. Amplius. Cum similiter animal rationale concedatur esse animal et rationalitas et animal risibile et risibilitas et uerum sit animal risibile esse animal rationale, uerum erit haec duo esse illa. Praeterea si forma statuae in essentiam statuae transeat, ut uidelicet ipsa quoque sit pars eius in essentia, quomodo dicit Boethius in Diuisionibus aliter constare statuam ex partibus, aliter ex aere et specie? /81/ Ex his itaque conuincitur hominem non esse animal et formam sed potius animal formatum esse. Aliud est animal habens formas, aliud animal et formae, sicut aliud est habens cappam, aliud homo et cappa, uel homo coniunctus parieti quam homo et paries; haec enim duo sunt, illud unum ex eis. Cum autem homo idem penitus sit quod animal formatum atque ideo haec res homo totum esse non possit proprie, ut diximus, totum et partem hoc loco uocibus adscribimus et secundum uim uocum animal, rem ipsam materiam dicimus hominis, non hominem animalis, licet eadem sit res animalis, quod hominis materia est, et homo. Proprietas autem locutionis non seruatur, si dicamus hominem materiam animalis. Id namque proprietas constructionis sentit, quod naturam hominis substantia animalis naturaliter praecedat. Potest autem et aliter accipi, quod de constitutionibus Porphyrius dicit ostendens quaedam ueraciter constare ex materia et forma, quaedam imaginarie, Sicut enim in rerum natura quaedam est actualis constitutio et uera, ita in animo quaedam intellectualis et imaginaria, quae uoce prolata animo audientis ingeretur, ueluti cum dicitur 'homo', cuiusdam rei formam concipio intelligibilem quasi ex quibusdam aliis intelligibilibus rebus coniunctam, quam fortasse conceptionem Plato, ut supra meminimus, communem siue specialem uocauit. Quae quidem intelligibilis constitutio ad similitudinem uerae constitutionis componi et fingi ab animo dicitur nec uera est constitutio. Secundum hanc sententiam sic legitur: REBUS ENIM etc. Dixi, quod animal, hoc nomen, praedicatur in quid de homine, rationale in quale, et merito, quia sensus istorum in sensu hominis conueniunt sicut materia et forma, id est homo, hoc nomen, conceptionem animi generat, quae rem quandam intelligibilem concipit quasi constantem ex illis intelligibilibus rebus ad quas genus et differentiae mittunt. Et quasi aliquis quaereret, si sit praeter ueram constitutionem alia constitutio, praemittit quaedam constare ueraciter ex materia et forma, quaedam fingi ad similitudinem materiae et formae. Et sic sciendum est quod QUEMADMODUM STATUA, res ipsa scilicet, EST etc., SIC HOMO COMMUNIS ET SPECIALIS, hoc est illa conceptio animi, CONSISTIT ex GENERE ET DIFFERENTIA, id est re intelligibili concepta per genus et differentiam. TOTUM AUTEM. Postquam ostendit significationem 'hominis', huius uocis, quantum ad rei conceptionem, ostendit aliam quantum ad nominationem dicens, quod animal rationale mortale, res uidelicet ipsa, uocatur homo, quemadmodum aes formatum statua. DESCRIBUNT AUTEM HUIUSMODI DIFFERENTIAM ET HOC MODO: DIFFERENTIA EST QUOD APTUM NATUM EST DIVIDERE QUAE SUB EODEM SUNT GENERE; RATIONALE ENIM ET IRRATIONALE HOMINEM ET EQUUM, QUAE SUB EODEM SUNT GENERE QUOD EST ANIMAL, DIVIDUNT. DESCRIBUNT AUTEM. Aliam descriptionem ponit differentiae substantialem secundum alios, quam ipse postea culpatus est. DIVIDERE EA, /82/ hoc est habile ad ostendendam diuersitatem eorum quae in eodem genere conueniunt. Quod in partibus ostendit dicens: RATIONALE ENIM etc. ASSIGNANT AUTEM ETIAM HOC MODO: DIFFERENTIA EST QUA DIFFERUNT A SE SINGULA; NAM SECUNDUM GENUS NON DIFFERUNT; SUMUS ENIM MORTALIA ANIMALIA ET NOS ET IRRATIONABILIA SED ADDITUM RATIONABILE SEPARAVIT NOS AB ILLIS; RATIONABILES SUMUS ET NOS ET DII SED MORTALE APPOSITUM DISIUNXIT NOS AB ILLIS. ASSIGNANT AUTEM. Aliam supponit descriptionem dicens differentiam, secundum quam aliqua a se differunt substantialiter, id est ostendentur substantialiter differre. NAM SECUNDUM. Bene dixi tantum per differentias differrre, ea scilicet quae sub eodem sunt genere, et non per genus, quia uidelicet in genere non differunt, id est non ostenditur generali nomine eorum differentia. A causa. SUMUS ENIM. Vere non differunt in genere ut in animali, quia potius conueniunt. Ab oppositis. Et hoc est: SUMUS ENIM etc. ET RATIONALES. Per rationale intellige rationale animal, quod est genus. INTERIUS AUTEM PERSCRUTANTES ET SPECULANTES DIFFERENTIAM, DICUNT NON QUODLIBET EORUM QUAE SUB EODEM SUNT GENERE DIVIDENTIUM ESSE DIFFERENTIAM SED QUOD AD ESSE CONDUCIT ET QUOD EIUS QUOD EST ESSE REI PARS EST. INTERIUS AUTEM. Dixi superius secundum aliorum sententiam differentiam esse, quae diuidit ea quae sub eodem genere sunt. Sed haec descriptio non solum differentiis conuenit. Et hoc est: Sed illi qui perscrutantur prius ac per hoc postea speculantur naturam differentiae INTERIUS, id est perfecte, DICUNT NON ESSE differentiam quamlibet de diuidentibus ea QUAE SUB EODEM GENERE SUNT SED illud tantum QUOD AD ESSE CONDUCIT, speciem scilicet, id est illud cuius res specialem statum complet, ut 'rationale' hoc nomen, cuius res, scilicet rationalitas, propter quam conuenit, substantiam animalis rationali adiuncta animali perficit. Unde bene dixit non 'ducit' sed 'conducit', quia sola non sufficit ad constitutionem speciei sed materiam ipsam, quae genere notatur, praeiacere oportet. ET QUOD EIUS QUOD EST ESSE REI PARS EST, id est substantialis definitionis. Ait namque Boethius: Quid est autem esse rei? Nihil est aliud nisi definitio. Unicuique enim rei interrogatae: quid est, si quis quod est esse rei monstrare uoluerit, definitionem dicit. Ergo si quid definitionis pars fuerit, eius pars, quae unius cuiusque rei quod esse sit, designat. Ex his autem uerbis Boethius manifeste monstrat differentiam substantialem quam dixit esse partem definitionis, uocem esse, non rem debere intelligi. Res namque pars definitionis esse non potest. Si quis autem hoc totum, quod de differentia hic dicit, generi quoque conuenire dicat, nil obest, quia hic non intendit definire differentiam substantialem, sicut superius fecit sed separare eam ab accidentalibus differentiis atque quandam descriptionem differentiae, quam secundum quosdam dederat, ostendit non solum substantialibus differentiis conuenire. NEQUE ENIM QUOD APTUM NATUM EST NAVIGARE ERIT HOMINIS DIFFERENTIA, ETSI PROPRIUM SIT HOMINIS. DICIMUS ENIM: ANIMALIUM HAEC QUIDEM APTA NATA SUNT AD NAVIGANDUM, ILLA VERO MINIME, DIVIDENTES AB ALIIS, NEQUE ENIM. Vere non omne quod diuidit ea quae sub eodem genere, est differentia substantialis, quia nauigabile non est differentia. A parte. Et hoc est: ID QUOD APTUM NATUM NAVIGARE, ac si diceret: hoc nomen nauigabile non est differentia nominis, quamuis sit PROPRIUM eius, et inde hoc /83/ diceret aliquis quod si istud non est differentia, non omne quod diuidit ea quae sub genere sunt, differentia, quia scilicet istud est unum de diuidentibus. Et hoc est assignatio consequentiae, quam ponit sic dicens: ID etc. SED APTUM NATUM ESSE AD NAVIGANDUM NON ERAT COMPLETIVUM SUBSTANTIAE NEC EIUS PARS SED APTITUDO QUAEDAM EIUS EST (IDCIRCO QUONIAM NON EST TALIS QUALES SUNT QUAE SPECIFICAE DICUNTUR DIFFERENTIAE). SED tamen APTUM NATUM AD NAVIGANDUM. Hoc nomen 'nauigabile' non est completiuum substantiae nominis, id est substantialis eius definitionis. Quod ostendit a toto dicens: NEC PARS EST aliqua EIUS. Cum enim definitio in genere incipiat, in differentia completur. Unde utrumque aeque pars est definitionis. SED APTITUDO QUAEDAM, id est significat potentiam accidentalem, et idcirco non est talis differentia, quales sunt specificae. ERUNT IGITUR SPECIFICAE DIFFERENTIAE QUAECUMQUE ALTERAM FACIUNT SPECIEM ET QUAECUMQUE IN EO QUOD QUALE EST ACCIPIUNTUR. ET DE DIFFERENTIIS QUIDEM ISTA SUFFICIUNT. ERUNT IGITUR. Quandoquidem illae differentiae sunt specificae, quae conducunt speciem ad esse etc., ergo illae quae FACIUNT SPECIEM ALTERAM, id est quae faciunt rem speciei aliud ab altera specie. Et quia hoc habet hoc uocabulum rationalitas, quod hoc loco differentia non dicitur, addit: ET QUAECUMQUE cum isto, quod dixi, hoc habent etiam, quod in quale praedicantur. Illatio fit a pari. Solet quaeri de differentiis utrum accidentia dici possint. Sed cum differentias tam res quam uoces, ut supra meminimus, appellamus, prius de rebus consideremus, postea de uocabulis. Rem autem ipsam, ueluti rationalitatem, proprie differentiam dici arbitramur, et substantialem siue specificam, pro eo scilicet quod ipsa informatione sua subiectam materiam, cui inest, ab eo separet, cui non inest, et eam in substantiam speciei promouens specificet, id est rem speciei faciat, ueluti per hanc rationalitatem hoc corpus factum est animal rationale. Cum autem omnem rem Boethius dicat substantiam uel accidens atque nouem praedicamenta inter accidentia connumeret, profecto rationalitatem, cum sit qualitas, et quamlibet differentiam accidens esse oportet. At uero Porphyrius accidens esse determinat, quod et adesse et abesse potest praeter subiecti corruptionem. Rationalitas uero sicut adueniens generationem facit nouae substantiae et corruptionem antiquae, ita recedens corruptionem facit eius esse quod prius contulerat. Sed profecto sciendum est quod accidens in designatione rerum duas habet acceptiones, unam largiorem, alteram strictiorem. Modo enim pro omni forma accipitur, cum dicitur: quicquid est, uel est substantia uel accidens, id est forma, modo pro illis tantum formis quae in substantiam speciei non promouent, non corruptionem, id est egressum a substantia, faciunt, iuxta illam accidentis descriptionem quam Porphyrius ponit. Cum autem large accidens accipitur, pro forma scilicet, uerum est omnem differentiam accidens esse, /84/ sed ideo possunt adesse uel abesse praeter subiecti corruptionem, quippe illa descriptio accidentis est stricte accepta. Sunt autem qui uelint rationalitatem animali, non homini ita etiam accidens esse, ut abesse ei possit praeter corruptionem eius, in quantum est animal sed non in quantum est homo. Sic enim, inquiunt, albedo accidens est corpori et abesse sic potest, in quantum est corpus, non in quantum album corpus. Sed hi profecto hoc ignorare uidentur, quod corruptio non quilibet motus dicitur sed tantum egressus, quando scilicet res aliqua speciei statum amittit. At uero albedo in nullam speciei substantiam promouet, et licet corpus album esse auferat, non ideo tamen corruptionem facit, sed alterationem. Praeterea si rationalitas praeter corruptionem animalis abesse possit, non simpliciter praeter corruptionem, sicut definitio accidentis quam ponit, exigit. Cum autem rationalitatem differentiam dicamus, ea autem non sit nisi haec uel illa rationalitas, oportet hanc uel illam esse differentiam. Sed profecto omnis differentia de specie uniuersaliter dicitur praedicari et destructa ea necessario destrui res. At uero haec rationalitas pluribus non inest neque propter eam homo periret. Ipse quoque Socrates, sicut hic homo est per eam, ita etiam posset esse per aliam, siue quae sit, siue numquam sit. Quod ergo dicitur differentiam de speciei uniuersaliter praedicari, hoc ad uocem uniuersalem quae differentia dicitur, referendum est, et quod res speciei non posset esse sine differentia, hoc secundum communem causam impositionis nominis uniuersalis accipiendum est, ac si ita dicamus hominem non posse esse aliquid ita, quod non sit rationalis. Si enim statum rerum consideremus atque existentiam rationalitatis, quia quodammodo rationalia sunt subiecta, uidetur aliquid posse esse hominem ita, quod non sit affectum rationalitate aliqua. Rationalitas enim nomen non est nisi existentium. Praeter autem omnes existentes uel etiam omnes quae futurae sunt uel quae fuerunt, posset contingere aliquid esse hominem, quia omnes praesentes uel praeteritas uel futuras rationalitates posset contingere, ut alia esset rationalitas, per quam homo permaneret. Si autem aliquid posset esse homo ita, quod non habeat hanc uel illam siue aliquam de rationalitatibus, uidetur ita posse esse homo, ut non sit affectum rationalitate, et ita poterit esse homo, quod non sit rationale. Sed profecto cum dicitur: ' potest esse homo ita, quod non habeat hanc uel illam rationalitatem, potest esse homo ita, quod sit affectum rationalitate', falsum omnino uidetur. Non enim sicut in actu existentiae contingit, ita in possibilitate naturae. Verum enim /85/ est, quod quicquid non habet hanc uel illam rationalitatem, non sit affectum rationalitate, et sic de caeteris rationalitatibus quae sunt. Sed non ita uerum est quod quicquid potest esse aliquid ita, quod non habeat hanc uel illam rationalitatem, possit esse illud ita, quod sit affectum rationalitate, quippe esse affectum rationalitate, quod est communis causa impositionis huius nominis quod rationale, omnem existentiam omnium rationalitatum naturaliter excedit, et omnis causa impositionis uniuersalis nominis in se ipsa infinita est nec ullo rerum termino inclusa. Qui enim hoc nomen imposuit rebus, scilicet homo, ex eo homines sunt, sicut numerum rerum definitum habebat, ita nec omnem causam quae est esse hominem, certa intelligentiae meta comprehendit. Bene itaque dictum est rationale, hoc nomen, perimere hominis uocabulum, quantum scilicet ad causam suae impositionis, cum uidelicet nil queat homo existere ita, quod non sit rationale et affectum rationalitate. Sicut enim rationale infinitam naturaliter impositionis causam habet, ita etiam rationalitas et quodlibet uniuersale. Manifestum autem ex suprapositis duabus acceptionibus huius nominis accidens -- quando enim nomen rerum rationalitas est -- et quodammodo dici accidens large, scilicet secundum hoc quod forma est, et quodammodo non dici, secundum hoc scilicet quod non potest adesse et abesse praeter corruptionem, quod nos diligentius in definitione accidentis ostendemus. Nunc autem uisa natura uocabulorum inspiciamus, quae etiam differentias appellamus, et utrum accidentia ipsa quoque dici possint, inspiciamus. Nam accidens uocum quoque nomen est, sicut et rerum. Et tribus modis in designatione uocum nomen accidentis uidetur accipi. Quandoque enim ita large sumitur, quod includit tam substantiua nomina quarumlibet formarum quam sumpta nomina accidentalium formarum, ut hoc nomen rationalitas, albedo siue album, hoc nomen cursus siue currens uel currit. Strictius uero sumitur in designatione sumptorum tantum ab accidentalibus formis, secundum quod negamus accidentia in quid praedicari. Strictissime uero a Porphyrio sumitur in ea descriptione, ubi propria quoque ab eis separat in tractatu accidentis, dicens scilicet accidens esse quod neque est genus neque species neque differentia neque proprium, semper est autem in subiecto subsistens. Cum autem his tribus modis accidens in designatione uocum accipiatur, nullus eorum diferentialibus uocibus aptari potest. Unde bene Aristoteles hoc nomen 'rationale' in subiecto esse negat, cum scilicet neque sit formae nomen /86/ substantialis neque accidentali forma sumptum. Sed quid dicemus de hoc rationali, utrum scilicet sit accidentale uel potius substantiale? At uero accidentale eadem causa quam rationale esse non potest. Si uero substantiale sit, quaerendum: cui. Sed profecto de nullo in substantia praedicari uidetur. Si quis autem hoc rationale ita huic homini uelit esse substantiale, sicut rationale homini et de eo quoque dici ut de subiecto, id est praedicari in substantia, sicut rationale de homine ut de subiecto praedicari Aristoteles dixit, non potest hoc stare. Ait namque ipse Aristoteles: Simpliciter, id est uniuersaliter, quae sunt indiuidua, de nullo subiecto dicuntur. Praeterea nil est substantiale indiuiduo praeter speciem uel quod speciei est substantiale. Substantiale enim uocabulum unum alteri esse non potest, nisi sui sensu notatio in sententia alterius includatur. At uero hic homo non dicitur hoc rationale uel hoc mortale sed hoc animal rationale mortale, ut uidelicet 'hoc' nomen potius ad animal quam ad rationale referatur. Unde hoc rationale nullo modo huic homini substantiale concedimus nec substantialem differentiam, quod auctoritas superius descripsit dicens: "qua abundat species a genere". Nec etiam sumptum esse a re quae differentia est, annuimus, si uim uocis bene attendamus. Aliud namque sonat formatum hac rationalitate, quod uim habet nominis sumpti ab hac rationalitate, aliud hoc formatum rationalitate, id est hoc rationale. Ibi enim descriptio pronominis ad qualitatem applicatur, hic ad ipsum quale. Si quis tamen et in hoc nomine 'hoc rationale' id uelit intelligere, quod in 'formatum hac rationalitate', ut iam proprie sit sumptum ab hac rationalitate, satis permittimus. Sed nec tum substantiale erit huic homini, quippe hic homo hanc rationalitatem non notat sed simpliciter rationale continet nec descriptionem innuit qualitatis sed substantiae hominis. Non enim dicitur animal formatum hac rationalitate sed animal formatum rationalitate. Non est autem mirabile, si hoc rationale de hoc homine praedicatur, neque in substantia dicatur neque secundum accidens. Plura enim sut praedicamenta, quae neutrum, ueluti si dicatur: Hoc animal est rationale uel homo uel: Hoc animal rationale est animal mortale uel non-equus. Si quis autem quaerat utrum hoc animal uel hoc corpus uel haec substantia de hoc homine ut de subiecto dicantur, licet sint indiuidua, in Categoriis definiendum expectet. Illud non uidetur praetermittendum utrum omnium praedicamentorum species differentias habeant. Quod si concedimus, inconuenientia incurrere uidemur. Cum enim rationalitas hominis sit differentia, /87/ si ipsa quoque differentiam habeat qua ab alia qualitate separatur, et rursus ipsa differentia rationalitatis simili ratione habere differentiam conueniat, in infinitum ratio procedit, ut numquam scilicet interea rerum differentiarum terminus occurrat. Amplius cum omnes differentias qualitates esse auctoritas astruat atque in libro Diuisionum dictum sit omne genus in natura duabus speciebus comprehendi, oportet sub qualitate esse naturaliter duas species quae eam sufficienter diuidunt. Quae quidem species cum differentias habeant, quas et qualitates esse conuenit, restat quaestio de differentiis ipsarum, quomodo sub ipsis speciebus quarum sunt differentiae, contineantur. Cum enim species ipsae qualitatem sufficienter diuidant, nulla qualitas est quae sub aliqua illarum non cadat. Ponamus itaque primas species qualitatis duas a et b, et uideamus de differentia illius speciei quae est a, utrum qualitates contineat, quae tantum sunt sub a uel tantum sub b uel partim sub a partim sub b. Quodsi sub a prorsus contineantur, id est omnis qualitas quae est a, informet aliquam suae differentiae, profecto et res ipsas differentiae se ipsis <> infinitum informari contingit. Quodsi res differentiae a sub b et b sub a ponantur, oportet utramque speciem altera naturaliter priorem esse et posteriorem. Cum b enim prior sit naturaliter differentia a tamquam sua species et ipsa rursus differentia sit prior a naturaliter, cui esse confert, oportet b quoque esse priorem a naturaiter et simili ratione a rursus esse priorem b. Si uero res, quas continet huius speciei differentia quae est a, partim sub a ponamus partim sub b aut differentias qualitatis sub aliis praedicamentis ponamus, solitum de infinitate inconueniens incurrimus. Dicimus itaque solas species substantiae ex differentiis constare, ipsas autem differentias siue res caeterorum praedicamentorum in ipsis essentiis non superuenientibus aliis differentiis esse diuersas. Si enim rationalitas formam haberet quae eius essentiam conficeret, cur non ipsa quoque homini substantialis esset, ad cuius substantiam conficiendam ipsa quoque esset necessaria? At uero diuersorum generum, ut qualitatis et substantiae, eaedem teste Aristotele differentiae esse non possunt. Quod autem dicitur omnis species habere differentiam, ad manerias specierum referendum est, non ad singulas species, quippe et subalternae hoc habent et specialissimae. Quod Aristoteles diuersorum generum, ut animalis et scientiae, diuersas esse differentias dicit, negatiue accipiendum est, hoc non esse easdem, quod quidem suo loco conuenientius ostendemus. /88/ LI 1.05 TRACTATUS DE PROPRIO PROPRIUM VERO QUADRIFARIAM DIVIDUNT. PROPRIUM AUTEM. Ante accidens proprium tractat, quia licet et ipsum sit accidens, ut ait Boethius, dignius est caeteris accidentibus et familiarius speciei adhaeret, cum scilicet nullum proprium actu separari contingat, sicut accidentia frequenter. Praeterea etiam ea nec ratione separari Boethius in Diuisionibus dicit, quod postea conuenientius expediemus. Ostendit enim diuersas proprii significationes, sicut fecit generis et caeterarum. Sic iunge: Genus dicitur tribus modis et cum suis modis, PROPRIUM VERO etc. NAM ET ID QUOD SOLI ALICUI SPECIEI ACCIDIT, ETSI NON OMNI (UT HOMINI MEDICUM ESSE VEL GEOMETREM), ET QUOD OMNI ACCIDIT, ETSI NON SOLI (QUEMADMODUM HOMINI ESSE BIPEDEM), ET QUOD SOLI ET OMNI ET ALIQUANDO (UT HOMINI IN SENECTUTE CANESCERE), QUARTUM VERO IN QUO CONCURRIT ET SOLI ET OMNI ET SEMPER (QUEMADMODUM HOMINI ESSE RISIBILE; NAM, ETSI NON RIDET, TAMEN RISIBILE DICITUR, NON QUOD IAM RIDEAT SED QUOD APTUS NATUS SIT; HOC AUTEM EI SEMPER EST NATURALE; ET EQUO HINNIBILE). NAM ET ID. Vere quattuor modis dicitur, quia istis. A parte. MEDICUM ESSE VEL GEOMETREM, id est haec nomina: medicus et geometer, quae soli homini conueniunt. Vel etiam rem ipsam, quae medicina est uel geometria, possumus accipere. At uero cum dicitur proprium ALICUI SPECIEI conuenire, NON OMNI, id est uniuersaliter, nonnisi de nomine accipi potest, UT HOMINI CANESCERE IN SENECTUTE. Hoc non soli homini neque omni conuenire uidetur. Nam et lupi canescere uidentur. Sed potius albescere dici debet, quia capillorum tantum proprie canities dicitur. Omni etiam HOMINI non uidetur conuenire IN SENECTUTE CANESCERE, quippe nec omnes etiam, qui ad senectutem perueniunt, canescere contingit actualiter. Sed sciendum est quia 'conuenire' hoc loco non actualiter tantum, uerum etiam naturaliter sumitur. Omnes autem homines naturaliter habent ad senectutem peruenire et ibi canescere. Nisi enim uis inferretur uel accidentali casu mortis uel cura medicaminis, omnes peruenirent ad senectutem et canescerent. Et nota quod dicitur canescere conuenire omni homini naturaliter, per 'canescere' non potentiam accipi canescendi, quae semper inest et omnibus sed ipsum actum canescendi. Nam naturaliter quod aptitudinem notat, potius ad conuenire refertur, quam ad canescere. ET quod SOLI ET OMNI ET SEMPER, ut RISIBILE. 'Hoc nomen' supplendum est, cum sit accidens propter quasdam differentias, quae unius tantum sunt speciei. Speciem quoque specialissimam ubique intellige, quia aliarum propria non tractat. Nota quod super hunc locum Boethius in primo Commento dicit risibile in quid praedicari de homine his uerbis: Namque haec speciebus suis conuerti possunt. Si enim dicas: quid /89/ est homo risibile respondebis, si: quid est risibile interroges, homo praedicabis. Nam illa, bipes uel grammaticus, propria quidem sunt sed conuerti non possunt. Sed profecto Boethius, sicut ex praemissis et sequentibus apparet, nil aliud uoluit assignari his uerbis nisi mutuam conuersionem. Et tale est hoc de illo praedicari quasi uniuersaliter conuenire. NAM ETSI NON RIDET. Vere semper risibile conuenit homini, quia et quando ridet et quando non ridet. A partibus temporis. Sed quia de tempore constat, in quo ridet, ponit tantum de eo in quo non ridet. Sed quia aptus natus. In his uerbis illud plane refellitur quod quidam componunt, germen in utero necdum formatum in hominem esse risibile, id est potens ridere, quia quandoque ridet, factum scilicet homo, ac per hoc iam ipsum esse hominem, quia scilicet iam est risibile. Sed cum ait Porphyrius 'aptum natum ad ridendum', determinauimus non dici risibile ex quacumque potentia ridendi sed ex aptitudine, quam habeat natum et promotum in substantiam hominis. HAEC AUTEM PROPRIE PROPRIA PERHIBENT, QUONIAM ETIAM CONVERTUNTUR; QUICQUID ENIM EQUUS, ET HINNIBILE, ET QUICQUID HINNIBILE, EQUUS. HAEC AUTEM. Vere hanc ultimam significationem proprii de qua sola intendit, ab aliis diuidit, dicens scilicet eam solam proprie uocari hoc nomine quod est proprium pro eo quod conuertitur cum specie. Quod in partibus statim ostendit dicens: QUIDQUID ENIM. Quaeritur, cum dicat omne hinnibile esse equum, equa autem sit hinnibilis, utrum equa sit equus. Et sciendum quod 'equus' hoc nomen duobus modis sumitur: Modo enim substantiale nomen et speciale continens animalia utriusque sexus, tam uidelicet mares quam feminas, in qua significatione hoc loco ponitur. Modo sumptum est a sexu masculino et tunc opponitur equae. Sed quaerendum est quando speciale nomen utriusque sexus est animalia continens, qualiter id contingat, nisi sit commune uel epigenum. Commune autem non est, cum diuersorum generum non sit, neque epigenum, cum ad sexus distinguendos diuersas uoces habeat, nisi forte dicatur quod non amittat epigenum esse, nisi eadem significatione retentum diuersorum sit generum, sicut haec uox 'nomen'. At uero equus in speciali significatione retentus, in qua tam de maribus quam de feminis praedicatur, diuersorum generum non est, ideoque epigenum esse potest, sicut aquila uel passer. Nunc autem illud definiamus quod supra promisimus, qualiter scilicet Boethius in Diuisionibus dicat quaedam, quae propria uidentur, nec actu nec ratione a substantia separari, ubi uidelicet naturam substantialis differentia inuestigat sic dicens: Aliud rursus est, quod ratione separari non possit; quod si separatum sit, species /90/ interimitur. Ut cum dicimus inesse homini, ut solus numerare possit uel geometriam discere. Quod si haec possibilitas ab homine seiungatur, homo ipse non permanet. Sed haec non statim eorum sunt quae in substantia insunt. Nam non idcirco homo est, quoniam haec facere potest sed quoniam rationalis est ac mortalis. At uero hoc loco Boethius tam sibi ipsi quam Porphyrio contrarius esse uidetur. Ipse enim in Commento dicit omnia propria ex accidentium genere descendere; et rursus: Quoniam ipsa, inquit, accidentia habent inter se aliquam differentiam, idcirco alia quidem propria, alia priore et antiquiore nomine accidentia nuncupantur. Sed si, ut ipse ait Boethius, accidentia sunt propria, quomodo saltem ratione separari non possunt, quae natura separari permittit? Sicut et ipse Boethius ibidem in ipsis Diuisionibus glaucitatem oculorum a subiecto ratione diuidit, Porphyrius nigrum a coruo. Praeterea ipse Porphyrius ad differentiam proprii et speciei in sequentibus dicit, quod ante subsistit species quam proprium, proprium uero posterius fit in specie. Quomodo autem ante est quam proprium in natura, si non possit ab ea proprium saltem ratione separari? Sed sciendum est quod duobus modis 'separari ratione' accipitur, scilicet uel quantum ad discretionem hominum uel quantum ad naturam rei. Quantum autem ad naturam Porphyrius dicit speciem priorem esse proprio, Boethius uero quantum ad discretionem nostram dicit potentiam numerandi uel discendi geometriam ratione non separari ab homine. Nullum enim hominum esse arbitratur, qui rationem reddere sciret, quare potentiae istae magis separari possent ab homine, quam rationalitas uel immortalitas et quare similiter hominis substantiam non sufficerent, quippe ipsae quoque potentiae sunt naturae, non aptitudinis. Sunt autem quaedam aptitudinis potentiae, ut illae quae pugillatores uel cursores faciunt, et secundum membrorum aptitudinem, de quibus certum est non esse substantiales homini, cum non insint omnibus. At uero potentia ridendi uel numerandi omnibus est naturalis et acutius diiudicemus, firmius inesse speciei uidetur quam gressibile uel bipes, quae substantiales differentiae dicuntur. Actum namque gressibilitatis per abscisionem pedum auferre omnino possumus, sed non ita risibilitatis actum, quamdiu homo permanserit. Firmius itaque risibilitas inesse uidetur, cuius nec etiam actus potest auferri, quam gressibilitas. Unde bene Boethius haec talia non separari ratione dixit, quia eorum separationis ratio a nobis reddi non sufficit, cum tamen in natura rei iuxta eundem Boethium et Porphyrium separabilia sint, quia uidelicet /91/ bene natura hominis pateretur ipsum esse sine risibilitate, quippe ea substantiam eius non constituit sicut rationalitas et mortalitas nec per eam natura hominem facit sicut per illas. Sunt autem quaedam quae ratione uestigari possunt, quaedam quae auctoritati tantum committenda sunt, quorum rationem nobis ignotam illi fortasse qui ea sanxerunt et scriptis tradiderunt, non ignorauerunt. Potest et aliter solui, quod uoluit Boethius huiusmodi propria nec ratione separari, ut uidelicet 'separari ratione' etiam quantum ad naturam sumamus et dicamus naturam hominis nullo modo pati eum esse sine potentia numerandi uel ridendi, cum uidelicet hae quoque potentiae naturae sint, ut dictum est, non aptitudinis. Sed licet homo non possit esse sine risibilitate quodammodo, quia uidelicet non potest contingere, ut homo sit et non risibilis, alio tamen modo contingere potest, ut uoluit Porphyrius hominem posse esse sine proprio, ut uidelicet negatiue intelligatur sic: non ex eo quod est homo, exigere proprium. Sic enim cum dicimus: genus posse esse sine differentiis omnibus uel speciebus, negatiue accipimus, ac si dicamus substantiam ex eo quod substantia est, non exigere uel corporeum uel incorporeum, cum tamen illud, arbitror, non possit esse substantia, nisi sit alterum. Similiter cum dicimus hanc consequentiam: Si Socrates est lapis, Socrates est margarita ex eo falsam esse quod antecedens potest esse sine consequenti, negatiue id accipimus, id est quod antecedens ex se non exigit consequens. Si enim affirmatiue diceremus, ut uidelicet natura pateretur esse illud quod dicit antecedens, ita quod non esset illud, quod dicit consequens, falsum omnino esset. Nullo enim modo natura patitur Socratem esse lapidem siue cum alio siue sine alio. Quod itaque dicitur homo posse esse sine risibili, duobus modis accipi potest, scilicet uel quod ex eo quod homo est, non exigat risibile, quod uerum iuxta acceptionem Porphyrii, uel quod homo possit esse ita, quod non sit risibilis, quod quia falsum est, bene Boethius negat. Nec contrarius Porphyrius, cum Porphyrius 'posse esse' negatiue accipiat, Boethius affirmatiue acceptum remoueat. Et sciendum est quod iuxta acceptionem Porphyrii omne fundamentum sine quolibet accidenti suo potest esse, quod scilicet nulla ex natura suae substantiae exigit. Secundum uero acceptionem Boethii quaedam sine quibusdam accidentibus esse possunt, quaedam non, ut homo sine potentia numerandi esse non potest neque sine unitate neque sine conceptione uel sine habere corpus uel habere animam. Quae tamen substantiales differentiae non sunt, cum non sint qualitates. Nil autem fortasse impediet, si haec et differentias negemus esse et accidentia secundum hoc quod accidens in sequentibus describetur et omnino teneamus haec praeter corruptionem abesse non posse. /92/ LI 1.05 TRACTATUS DE ACCIDENTE ACCIDENS VERO EST QUOD ADEST ET ABEST PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM. ACCIDENS EST. Accidens describit hoc loco in designatione omnium accidentalium formarum tam risibilitatis quam aliarum quaecumque differentiae non sunt. Nec hoc loco proprium sub accidenti cadit, quippe accidens hoc nomen est rerum, accidens uero quod ad speciem conuertitur, nisi uocabulum esse non potest. Si autem accidens uoces quoque ipsas, in quantum quantitates sunt, dicatur continere, non iam uoces sicut uoces sed sicut res accipimus. Sic autem definitionem expone: ACCIDENS, hoc est accidentalis forma, EST ea forma quae subiectae materiae potest et adesse et abesse PRAETER CORRUPTIONEM ipsius, hoc est ita, ut ea adueniente uel recedente non necesse sit propter eam subiectam materiam in natura substantiae suae corrumpi, hoc generalem uel specialem statum egredi. Quod quidem substantialibus formis non conuenit. Nam animatio adueniens et generationem animati corporis facit et corruptionem inanimati et eadem recedens substantiam animati perimit. Et attende potentiam adesse et abesse potius ad subiectum referendam esse quam ad accidens, ut scilicet subiectum cum accidenti et sine accidenti esse possit incorruptum, non accidens sine subiecto. Nota etiam quod ait: abesse et adesse PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM, hoc substantialibus quoque formis conueniat. Sic enim rationalitas adest huic homini, ut non corrumpatur, et sic posset hic homo sine ea esse, ut ideo non corrumperetur. Posset enim contingere, ut haec substantia hominis numquam rationalis fuisset, ideoque numquam corrumperetur propter rationalitatem, cum eam numquam habuisset. Posset etiam fortassis contingere, ut sic ista careret, quod aliam rem habuisset et nunquam istam et ideo numquam per istam corrumperetur. Unde diuisim non est accipiendum adesse et abesse sed coniunctim ita scilicet, quod ipsum subiectum possit formam istam et habere et non habere, id est secundum eam permutari praeter corruptionem, ut uidelicet cum prius habeat ac postea amittat, non sit substantialiter corruptum. Nec hoc loco subiectum pro sustentamento tantum est accipiendum sed pro omni quod actualiter altero informatur, ut corpus albedine, albedo claritate. Nec accidens hoc loco respectu substantiae tantum, quae sola , describitur, uerum cuiuslibet subiectae materiae, quam accidentaliter, non substantialiter informat, ut claritas quoque albedinem. Et fortasse hoc loco ita stricte accidens sumitur, ut non omnes includat formas, quae specificae non sunt, sicut risibilitatem, /93/ unitatem, capitationem sed illas tantum, quae omnino praeter corruptionem tam adesse quam abesse possunt. Unde secundum hanc acceptionem accidentis non necesse est omnem formam uel specificam esse uel accidens. DIVIDITUR AUTEM IN DUO, IN SEPARABILE ET IN INSEPARABILE; NAMQUE DORMIRE EST SEPARABILE ACCIDENS, NIGRUM VERO ESSE INSEPARABILITER CORVO ET AETHIOPI ACCIDIT (POTEST AUTEM SUBINTELLEGI ET CORVUS ALBUS ET AETHIOPS AMITTENS COLOREM PRAETER SUBIECTI CORRUPTIONEM). DIVIDITUR AUTEM. Post definitionem accidentis supponit diuisionem. Qui tamen in tractatibus aliorum superius diuisiones, non definitiones praeponit. Prius enim nomen generis in significationes suas diuisit, quam ipsum definiret, et similiter alia. Hic uero definitionem accidentis prius posuit quam diuisionem. Quod ideo hic factum arbitror, quod hoc loco accidentis nomen aequiuoce non sumit, ut scilicet aequiuocatio impedimento definitioni non esset. Eadem namque definitio tam separabile accidens quam inseparabile includit. 'Separabile' autem uel 'inseparabile' secundum actum accipit, non secundum naturam. Ut enim definitione apparet, omnia sunt in natura separabilia. Quorum quaedam contingit actu separari manente susceptibili, ut sessionem, somnium, quae ideo separabilia dicuntur; quaedam uero minime separantur, ut nigredo corui uel Aethiopis, quae ipsos numquam deserit. NAMQUE DORMIRE. Probat a partibus, quod quaedam separantur, quaedam non, quia ista. POTEST AUTEM. Quia nigrum uocatur inseparabile, ne hoc quantum ad naturam acciperetur et iam non esset accidens, ideo dicit, quod licet actu non separatur, tamen in natura separabile. Et hoc est: POTEST SUBINTELLIGI CORVUS ALBUS, hoc : rationabiliter possumus eum attendere in tota sua substantia omnino praeter nigredinem, quia uidelicet ipse omnino in substantia corui subsistere potest ita, ut niger non sit, Aethiops in proprietate quoque Aethiopis ita quod non sit niger. Aethiops namque a patria, non a nigredine dictus est. Vel etiam si nigredinem notaret nomen Aethiopis, non minus tamen substantia sine nigredine posset esse praeter corruptionem. Nam et corpus album omnino amittere albedinem potest, ut nullo modo omnino in substantia corrumpatur. DEFINITUR AUTEM SIC QUOQUE: ACCIDENS EST QUOD CONTINGIT EIDEM ESSE ET NON ESSE. DEFINIUNT AUTEM. Haec definitio eadem penitus est cum superiori in sensu. Tale enim est quasi diceret: Illud EST ACCIDENS quod potest ESSE ET NON ESSE in eodem, ipso scilicet permanente eodem in substantia. VEL: QUOD NEQUE GENUS NEQUE DIFFERENTIA NEQUE SPECIES NEQUE PROPRIUM, SEMPER AUTEM EST IN SUBIECTO SUBSISTENS. VEL QUOD NEQUE GENUS. Postquam definiuit accidens in designatione rerum, definit ipsum in designatione uocum, earum uidelicet tantum quae subiectae sunt ab accidentalibus formis et non sunt propria. Et hoc est: uel etiam sic definiunt hoc nomen accidens, quod dicunt illam uocem esse accidens, QUOD NEQUE est GENUS scilicet NEQUE DIFFERENTIA NEQUE PROPRIUM. Quod quia habent indiuidua substantiae et multa alia, ut non-homo et non-equus et res, ens, addit 'in subiecto', id est adiacenter. /94/ Nunc autem hoc loco pauca de materia accidentium, quae inquiri solent, consideremus. Quale est illud, utrum indiuisibile accidens diuisibili subiecto inesse possit et diuisibile rursus indiuisibili. Et utrumque quidem uerum esse uidetur, quippe unitas partibus omnino carere auctoritate omnium confirmatur, quod tamen rei compositae saepe accidit, ut huic homini, qui licet ex pluribus sit membris coniunctus, una tamen dicitur naturaliter substantia. Similiter indiuisibile tempus, simplex alicuius actio, quae in instanti est, compositum habet subiectum. Sic et paternitas et pleraque alia, cum simplicia uideantur, in rebus tamen compositis inueniuntur. Sed quomodo subiecto habenti partes id quod partes non habet, inesse potest, si ipsum totum occuparet? Quomodo enim unitas totius hominis magnitudinem comprehenderet, si ipsa in se sit nullius magnitudinis? Et sunt nonnulli qui in toto simul homine unitatem non collocant, qua ipse homo unus est sed potius in quadam parte ipsius hominis indiuisibili ipsam esse autumant, ex qua totus homo unus dicatur. Sed profecto quaerendum est, qui sit sensus, cum dicitur: Homo unus est. Non enim uere dici potest id quod homo est, formari unitate. Homo enim non dicitur, nisi omnia simul membra, quae omnia simul unitatem non habent sed partes tantum indiuisibiles, ut dictum est. Quod si hic est sensus, ut dicatur homo unus secundum hoc quod partem unam habet, iam non unitas homini iungitur sed habitus unius partis. Sicut et cum dicitur corpus hominis uel rationale uel grammaticum, dicunt attribui non grammaticam uel rationalitatem, quae animae tantum insunt sed magis habitus grammaticae animae uel animae rationalitatem praedicari uolunt. Praeterea cum unaquaeque pars indiuisibilis propriam habeat unitatem, ex qua in se una est, contingeret unam duas habitudines habere, ut binarium et ita duo esse id quod est indiuisibile. Dicamus itaque non esse incongruum, si id quod indiuisibile est, diuisibili subiecto toti simul insit et non uelut per partes, ideo non esse necessarium accidens diuidi cum subiecto, nisi illud quod per partes inest, sicut albedo, linea, quorum scilicet diuersae partes diuersas subiecti partes occupant atque ideo ista sectionem unam cum subiecto recipiunt. Nec mirum, si indiuisibile accidens diuisibili subiecto insit, sicut e contrario diuisibile indiuisibili. Nam anima, cum partes nullas in essentia habeat, composita tamen habet accidentia, ut dialecticam, quae in scientiam inueniendi et iudicandi diuiditur. Hoc indiuisibile corpus collectionem accidentium in se habet, colorem scilicet suum, unitatem et multa alia. /95/ Illud quoque quaeritur utrum accidentia sola sensu percipiantur an subiecta tantum corpora an potius utraque simul et, si utraque, eorum praecipue. Sed cum nos tam de accidenti quam de subiecto per sensum iudicemus, utrumque sensus percipere uidetur. Cernentes enim equum album non solum albedinem in fundamento noscimus, uerum etiam substantiam equi cognoscimus, quia non solum esse album, uerum etiam esse equum animaduertimus. Sed fortasse dicetur quod similiter anima uisui subiaceat et sessio, quia scilicet uidentes aliquem ambulare, quod animam habeat, certi sumus, et de sessione quoque uisus nos certificat et de ira etiam animi, cum aliquem adspiciamus uerberare alium uehementer, audito etiam latratu canis iram intelligimus. Multa quoque sensus uidetur certificare, quae tamen ipse percipiendo non attractat sed potius ratio animi ex his quae anima percipit, quaedam alia quae eis adiuncta sunt, intelligit, ex natura quidem rerum, non ex perceptione sensus. Unde aliquis sine quod naturam canis nouisset eumque audiret latrare, uocem latrantis statim discerneret sed nequaquam iram intelligeret, pro eo scilicet, quod nesciret uocem huiusmodi ex motu tantum irae procedere. Dicimus itaque ea sola proprie ad sensum uenire, de quibus statim sensus iudicium facit nulla alia intercedente cognitione, ut color sonus, dulcedo, foetor; haec autem tantum accidentia uidentur, quod tam ratione quam experimento confirmatur. Cui etiam maxime consentit auctoritas. Rationabilius enim uidetur, ut cum anima quae sensus habet, res incorporea sit et ipse similiter sensus res sit corporea, uis eorum praecipue ad accidentia quae similis sunt naturae, id est corporeae, dirigatur, quae etiam ipso experimento addiscimus. Viso namque corpore albo procul existente statim de colore iudicamus et album esse discernimus sed non statim naturam substantiae deprehendimus, utrum scilicet iste equus est aliud. Quod autem accidentia sensus percipiat, Aristoteles in Qualitate patenter monstrat: Dulcedo enim, inquit, secundum gustum quandam passionem efficit et calor secundum tactum. Si quis autem cum accidentibus etiam subiecta sentiri dicat, non negamus, ut et colorem penetrans uisus subiecti corporis naturam percipiat. Quid enim mirum, si per colorem corpus uideat, cum etiam corporis intus positi substantiam saepe penetret, ut de aliquo quoque corpore supposito iudicet? Nam et per uitrum suppositum corpus cognoscimus. Sed si quis ipsum /96/ quoque corpus cum colore uideri dicat, praecipue sensu colorem percipi arbitror, quo aliquando remoto uisus omnino uacaret nec quicquam in corpore discuteret. Si uero color in alio quam in corpore posset esse, credo equidem eum sensu percipi. Boethius tamen super Ad aliquid, ubi de sensu agitur, quicquid ad corporis materiam referri potest, sensuum uarietati dicit subiacere et quae sunt incorporea sentiri non posse. Qui etiam super definitionem qualitatis ostendens qualia notiora esse secundum sensus quam qualitates ait: Omnia enim quae sensibus sunt subiecta, sunt notiora nobis quam ea quae sensibus non tenentur. Unde sola corporea sentiri uidetur constare et non accidentia. At uero in prioribus Commentis quae ad simplicem puerorum intelligentiam praeparantur, plura secundum opinionem dicuntur, sicut est illud quod asperum et lene positiones uocat, cum potius sint qualitates. Haec quidem de accidenti dicta sufficiant. De natura uero comparationis accidentium in Praedicamento qualitatis disseremus, ubi plura Aristoteles de ea tangit. LI 1.06 TRACTATUS DE COMMUNITATIBUS ET PROPRIETATIBUS OMNIBUS IGITUR DETERMINATIS QUAE PROPOSITA SUNT, DICO AUTEM GENERE, SPECIE, DIFFERENTIA, PROPRIO, ACCIDENTI, DICENDUM EST QUAE EIS COMMUNIA ADSUNT ET QUAE PROPRIA. OMNIBUS IGITUR. Postquam quinque proposita singillatim tractauit, communitates eorum et differentias exsequitur ad maiorem cognitionem. Sic infert a Partibus: Quandoquidem determinatum est, id est demonstratum, genus, species etc., igitur omnia proposita sunt determinata et omnibus determinatis DICENDUM etc. Hic aperte monstratur indiuidua non esse de intentione, ut supra quoque meminimus causam etiam reddentes. COMMUNE QUIDEM OMNIBUS EST DE PLURIBUS PRAEDICARI; SED GENUS QUIDEM DE SPECIEBUS ET DE INDIVIDUIS, ET DIFFERENTIA SIMILITER, SPECIES AUTEM DE HIS QUAE SUB IPSA SUNT INDIVIDUIS, AT VERO PROPRIUM ET DE SPECIE ET CUIUS EST PROPRIUM ET DE HIS QUAE SUB SPECIE SUNT INDIVIDUIS, ACCIDENS AUTEM ET DE SPECIEBUS ET DE INDIVIDUIS. COMMUNE QUIDEM. Communitates daturus singularum et differentias ponit prius communem omnium conuenientiam, quae praecipue indiuidua excludit, hanc scilicet quod omnia de pluribus praedicantur, hoc est tam genera quam alia, non tamen omnia accidentia sed communia tantum. Determinat etiam, de quibus unumquodque habeat praedicari, GENUS QUIDEM DE SPECIEBUS ET INDIVIDUIS etc. ET DIFFERENTIA SIMILITER. Si similitudinem differentiae ad genus in ea etiam notes, quod de diuersis speciebus praedicatur, non est de omni differentia accipiendum, sicut nec illud de omni accidentali uocabulo, quod supponit, cum accidens quoque ait praedicari de speciebus. NAMQUE ANIMAL DE EQUIS ET BUBUS ET CANIBUS PRAEDICATUR QUAE SUNT SPECIES, ET DE HOC EQUO ET DE HOC BOVE QUAE SUNT INDIVIDUA; IRRATIONALE VERO ET DE EQUIS ET DE BUBUS PRAEDICATUR ET DE HIS QUI SUNT PARTICULARES. NAMQUE ANIMAL. In partibus ostendit quae dixit, scilicet genus praedicari de talibus etc. /97/ de equis et bobus, id est de nominibus continentibus equos et boues, quae sunt species, et de his quae sunt partes, id est de singularibus et communibus. SPECIES AUTEM, UT HOMO, SOLUM DE HIS QUI SUNT PARTICULARES PRAEDICATUR; PROPRIUM AUTEM, QUOD EST RISIBILE, DE HOMINE ET DE HIS QUI SUNT PARTICULARES; NIGRUM AUTEM ET DE SPECIE CORVORUM ET DE HIS QUI SUNT PARTICULARES, QUOD EST ACCIDENS INSEPARABILE; ET MOVERI DE HOMINE ET DE EQUO, QUOD EST ACCIDENS SEPARABILE SED PRINCIPALITER QUIDEM DE INDIVIDUIS, SECUNDUM POSTERIOREM VERO RATIONEM DE HIS QUAE CONTINENT INDIVIDUA. SPECIES AUTEM, scilicet specialissima, de his qui sunt particulares homines, id est de particularibus nominibus hominum. SPECIE CORVORUM, id est speciali nomine continente coruos. SED PRINCIPALITER QUIDEM. Dixi accidentia praedicari tam de speciebus quam de indiuiduis sed principaliter de indiuiduis praedicantur, secundario de speciebus. Maiorem namque notitiam accidentium indiuidua faciunt quam uniuersalia, ex discretione tamen nostra, non ex ui uocis. Cum enim audio 'Socrates', simum quendam uel crispum quodammodo intelligo sed non ita, cum audio 'homo'. De eo itaque accidens principaliter dicitur, quod magis ad significationem eius qualitercumque accedit. COMMUNE EST AUTEM GENERI ET DIFFERENTIAE CONTINENTIA SPECIERUM; CONTINET ENIM ET DIFFERENTIA SPECIES, ETSI NON OMNES QUOT GENERA; RATIONALE ENIM, ETIAM SI NON CONTINET EA QUAE SUNT IRRATIONABILIA UT GENUS QUEMADMODUM ANIMAL SED CONTINET HOMINEM ET DEUM QUAE SUNT SPECIES. COMMUNE AUTEM. Assignata communi omnium conuenientia familiaritates, communitates, et differentias inter bina et bina ostendit, et prius inter genus et differentiam. Continuatio. In hoc conueniunt omnia quod de pluribus praedicantur sed in hoc insuper genus et differentia quod continent diuersas species, atque utrumque habet hoc. A causa. Quod quidem diligenter ostendit, cum ait differentiam, scilicet diuisibilem, species continere, etsi non tot quot genera. Plures per pauciores distinguit. Similiter enim ostendit species continere. RATIONALE ENIM. Vere differentia continet speciem, quia rationale hominem et Deum. A parte differentiae et a parte specierum. ET QUAECUMQUE PRAEDICANTUR DE GENERE UT GENUS, ET DE HIS QUAE SUB IPSO SUNT SPECIEBUS PRAEDICANTUR; QUAEQUE DE DIFFERENTIA PRAEDICANTUR UT DIFFERENTIAE, ET DE EA QUAE EX IPSA EST SPECIE PRAEDICABUNTUR. ET QUAECUMQUE PRAEDICANTUR. Praedicari UT GENUS est praedicari in quid, praedicari ut differentia est praedicari in quale. Cum ita rationale praedicetur in quale, et praedicatur ut sumptum de rationali et de aliqua specierum eius. Vel ita: quaecumque praedicantur de genere ut genus, hoc est ita, quod sint genus illius, et de suppositis generi; et quaecumque praedicantur de differentia ita, quod sint differentiae ipsius, quodammodo circa nomina praedicantur etiam de specie aliqua supposita differentiae ita, quod sint differentiae eius, ueluti ' ratione' differentia accidentalis et rationalis, secundum nominationem subiectarum rerum hominis quoque uel Dei differentia est. Sed nulla uidetur conuenientia inter genus et differentiam per praedicari de genere ut genus et praedicari de differentia ut differentia, quippe nulla hic similitudo generis et differentiae assignatur, ubi diuersa praedicantur. Nam licet praedicari ponatur, determinationes suppositae conuenientiam tollunt, sicut quando dicitur moueri /98/ celeriter et moueri. Praeterea generi et differentiae nil attribuitur sed praedicamentis eorum. Sed profecto licet praedicata generis et differentiae subiciantur et diuersa iterum de eis praedicentur, tamen quaedam similitudo generis et differentiae in eo monstratur quod unumquodque suum praedicandi modum semper habet, licet modi illi sint diuersi. Talis enim frequenter similitudo assignatur, ueluti si dicamus: Socrates et Plato conueniunt in eo quod uterque diligit filium suum, licet sint eorum filii diuersi. NAM, CUM SIT GENUS ANIMAL, NON SOLUM DE EO PRAEDICANTUR UT GENUS SUBSTANTIA ET ANIMATUM SED ETIAM DE HIS QUAE SUNT SUB ANIMALI SPECIEBUS OMNIBUS PRAEDICANTUR HAEC USQUE AD INDIVIDUA; CUMQUE SIT DIFFERENTIA RATIONALIS, PRAEDICATUR DE EA UT DIFFERENTIA ID QUOD EST RATIONE UTI, NON SOLUM DE EO QUOD EST RATIONALE SED ETIAM DE HIS QUAE SUNT SUB RATIONALI SPECIEBUS PRAEDICABITUR RATIONE UTI. NAM CUM SIT. Ostendit in parte generis et differentiae, quod ait. Et attende quod 'uti ratione' actum designat, 'rationale' uero potentiam ipsius actus. Unde minus est 'uti ratione' quam 'rationale', licet praedicatum appellet. Sed de eis quae sunt sub rationali, id est de aliqua specie supposita, ueluti de homine siue Deo. Boethius: Quandocumque, inquit, Deum supponimus animali, secundum eam propositionem facimus, quae solem stellasque atque hunc totum mundum animatum esse confirmat, quos etiam deorum nomine, ut supra dictum est, appellauerunt. COMMUNE AUTEM EST ET PEREMPTO GENERE VEL DIFFERENTIA SIMUL PERIMI QUAE SUB IPSIS SUNT; QUEMADMODUM, SI NON SIT ANIMAL, NON EST EQUUS NEQUE HOMO, SIC, SI NON SIT RATIONALE, NULLUM ERIT ANIMAL QUOD UTATUR RATIONE. COMMUNE AUTEM. Categoricas intellige, cum ait: SI NON est ANIMAL uel rationale, NON EST HOMO, ac si dicat, nil potest esse homo ita quod non sit animal uel non sit rationale. Hanc consequentiam enim recipimus: SI NON est RATIONALE, NON EST HOMO. PROPRIUM AUTEM GENERIS EST DE PLURIBUS PRAEDICARI QUAM DIFFERENTIA ET SPECIES ET PROPRIUM ET ACCIDENS. PROPRIUM AUTEM. Post conuenientiam generis et differentiae quidem supponit differentiam. Quod dicit 'proprium', tale est: isti conuenit et nulli alii. Accidens sicut proprium uel differentiam respectu speciei accipe, ut grammaticus proprium est accidens hominis, alioquin accidens saepe de pluribus quam genus praedicaretur, ut coloratum quam animal. Differentiam quoque constitutiuam speciei ac diuisiuam generis ac rursus contentam intellige, quod ipse postea determinabit. ANIMAL ENIM DE HOMINE ET EQUO ET AUE ET SERPENTE, QUADRUPES VERO DE SOLIS QUATTUOR PEDES HABENTIBUS, HOMO VERO VIDETUR DE SOLIS INDIVIDUIS, ET HINNIBILE DE EQUO ET DE HIS QUI SUNT PARTICULARES; ET ACCIDENS SIMILITER DE PAUCIORIBUS. ANIMAL ENIM. In partibus ostendit, quod ait. OPORTET AUTEM DIFFERENTIAS ACCIPERE QUIBUS DIVIDITUR GENUS, NON EAS QUAE COMPLENT SUBSTANTIAM GENERIS. OPORTET AUTEM. Hic determinat esse intelligendum de diuisiuis differentiis, non de constitutiuis generis. AMPLIUS GENUS CONTINET DIFFERENTIAM POTESTATE; ANIMALIS ENIM HOC QUIDEM RATIONALE EST, ILLUD VERO IRRATIONALE. AMPLIUS. Aliam ponit differentiam, quod scilicet genus continet differentias singulas diuisiuas, quia largius est in nominatione, differentiae uero continentur. Quod ait 'potestate', nil ad differentiam sed ad modum demonstrandum continentiae, quod ita scilicet eas continet, quod uocant rem subiectam in eo statu ex quo nulli differentiarum repugnat, sicut in Differentia expositum est. AMPLIUS GENERA QUIDEM PRIORA SUNT HIS QUAE SUNT SUB SE POSITIS DIFFERENTIIS PROPTER QUOD SIMUL QUIDEM EAS AUFERT, NON AUTEM SIMUL AUFERTUR (SUBLATO ENIM ANIMALI AUFERTUR RATIONALE ET IRRATIONALE), DIFFERENTIAE VERO NON AUFERUNT GENUS (NAM, SI OMNES INTERIMANTUR, TAMEN SUBSTANTIA ANIMATA SENSIBILIS SUBINTELLEGI POTEST QUAE EST ANIMAL). AMPLIUS GENERA, quia scilicet significant rem in statu naturaliter priori; naturaliter enim prius est animal substantia, quam rationale fiat. PROPTER QUOD. Quia scilicet est prius in significatione, destructa re /99/ generis non res differentiae permaneret sed differentiae singulae siue etiam omnes simul necessario non auferunt genus, quippe posset res in natura animalis omnino permanere peremptis inferioribus differentiis singulis uel fortasse etiam omnibus simul. Unde statim subdit: NAM SI OMNES. Quod ait: SUBINTELLIGI, rationabiliter tantundem ualet ac si diceret: permanere naturaliter. SUBLATO ENIM... NAM SI OMNES. In partibus ostendit, quod ait: genus unum est, hoc est res speciei non habet in se diuersas materias secundum quas diuersis generibus subiacet, sicut habet diuersas formas, pro quibus diuersis differentiis supponitur. Eadem namque essentia, quae est in homine animal, est corpus, substantia sed non eadem forma rationale et mortale. AMPLIUS GENUS QUIDEM IN EO QUOD QUID EST, DIFFERENTIA VERO IN EO QUOD QUALE QUIDDAM EST, QUEMADMODUM DICTUM EST, PRAEDICATUR. AMPLIUS GENUS QUIDEM UNUM EST SECUNDUM UNAMQUAMQUE SPECIEM (UT HOMINIS ID QUOD EST ANIMAL), DIFFERENTIAE VERO PLURIMAE (UT RATIONALE, MORTALE, MENTIS ET DISCIPLINAE PERCEPTIBILE) QUIBUS AB ALIIS DIFFERT. GENUS, id est res generis, una tantum est res, DIFFERENTIAE VERO multae a formis, secundum quas tantum uocabula differentialia sunt imposita. ET GENUS QUIDEM CONSIMILE EST MATERIAE, FORMAE VERO DIFFERENTIA. CUM AUTEM SINT ET ALIA COMMUNIA ET PROPRIA GENERIS ET DIFFERENTIAE, NUNC ISTA SUFFICIANT. ET GENUS QUIDEM, id est res generis, ET DIFFERENTIAE, id est res differentiarum. Sed haec similitudo in tractatu differentiae diligenter est aperta. GENUS AUTEM ET SPECIES COMMUNE QUIDEM HABENT DE PLURIBUS (QUEMADMODUM DICTUM EST) PRAEDICARI; SUMATUR AUTEM SPECIES ET NON ETIAM UT GENUS, SI FUERIT IDEM SPECIES ET GENUS. GENUS AUTEM. Ostensa conuenientia differentia inter genus et differentiam ostendit inter genus et speciem. SUMATUR AUTEM. Dedit differentiam inter genus et speciem, et ne quis acciperet tantum speciem specialissimam, ideo dicit haec dici de qualibet specie respectu sui generis, de illa quoque scilicet, quae genus est, si sumatur ut species, id est comparetur suo generi. COMMUNE AUTEM HIS EST ET PRIORA ESSE EORUM DE QUIBUS PRAEDICANTUR ET TOTUM QUIDDAM ESSE UTRUMQUE. PRIORA ESSE EORUM, id est priora esse respectu inferiorum, quia uidelicet rem subiectam in priori naturaliter statu nominant, nec non et secundum sententiam quasi partes constitutiuae sunt inferiorum et tamen totum quiddam, id est uniuersale ad inferiora. 'Quiddam' ideo dicit, quia proprie totum non dicitur nisi constitutiuum. DIFFERT AUTEM EO QUOD GENUS QUIDEM CONTINET SPECIES SUB SE, SPECIES VERO CONTINENTUR ET NON CONTINENT GENERA; IN PLURIBUS ENIM GENUS QUAM SPECIES EST. DIFFERUNT AUTEM. Qualiter continere accipiat, quantum scilicet ad rerum nominationem, ipse statim determinat dicens: IN PLURIBUS ENIM. Et nota quod duo quae dixit, probat, scilicet quod species singulae contineant genus, scilicet quia genus est in pluribus. Ab oppositis. Deinde quod genera continent, per hoc ostendit quod res generis continent res specierum, per hoc quod informantur rebus diuersarum specierum, transeunt in naturas specierum, hoc est res specierum fiunt in natura rerum causa continentiae uocabulorum. GENERA ENIM PRAEIACERE OPORTET ET FORMATA SPECIFICIS DIFFERENTIIS PERFICERE SPECIES. Sic lege: GENERA id est res generum, OPORTET PRAEIACERE natura in statu generalis nominis ac per susceptas formas transire in res specierum. UNDE ET PRIORA SUNT NATURALITER GENERA ET SIMUL INTERIMENTIA SED QUAE NON SIMUL INTERIMANTUR. UNDE PRIORA GENERE NATURALITER. Hoc tam de uocibus accipi potest secundum naturam status rerum quam de rebus. Et est causa. ET SPECIES QUIDEM CUM SIT, EST ET GENUS, GENUS VERO CUM SIT NON OMNINO ERIT ET SPECIES. ET SPECIES QUIDEM, id est res speciei, GENUS, id est res generis, ac si diceret: non potest esse homo ita quod non sit animal sed animal /100/ necessario non exigit hominem. ET GENERA QUIDEM UNIVOCE DE SPECIEBUS PRAEDICANTUR, SPECIES VERO DE GENERIBUS MINIME. ET GENERA QUIDEM. 'Praedicari' ut de contento accipe. AMPLIUS QUIDEM GENERA ABUNDANT EARUM QUAE SUB IPSIS SUNT SPECIERUM CONTINENTIA, SPECIES VERO GENERIBUS ABUNDANT PROPRIIS DIFFERENTIIS. GENERA ABUNDANT CONTINENTIA SPECIERUM, id est res plures nominant quam singulae species, secundum quod nomina sunt uniuersalia. SPECIES VERO in DIFFERENTIIS, propositis {?/propriis} scilicet, non illis quae sunt generis constitutiuae, quae utrisque sunt communes, quippe praeter differentias generis habent etiam suas et quas in sensu suo sola continent, non genus, uel quas exigit res speciei ex eo quod res est speciei, non quod res est generis, quippe ex eo quod homo est, rationalis est, non ex eo quod animal est. Est autem speciem abundare genere in differentiis: continere differentias quas non continet genus unum terminatum. Sed genus quoque differentiam habet constitutiuam ut animal, corpus, siue nullam habet ut substantia, et de his substantiis quae solae differentias habent, accipiendum est. AMPLIUS NEQUE SPECIES FIET UMQUAM GENERALISSIMUM NEQUE GENUS SPECIALISSIMUM. AMPLIUS NEQUE. Alia differentia generis et speciei non generaliter, haec quorundam, scilicet specialissimi et generalissimi, quia uidelicet adeo differunt, quod id quod generalissimum est, non potest esse specialissimum. Sed si hoc de rebus dicitur secundum eos qui easdem res et genera et species uolunt, falsum est, nisi quis in respectu absoluit dicens in eo statu in quo est generalissimum, non esse specialissimum. GENERIS AUTEM ET PROPRII COMMUNE QUIDEM EST SEQUI SPECIES (NAM, SI HOMO EST, ANIMAL EST, ET, SI HOMO EST, RISIBILE EST), ET AEQUALITER PRAEDICARI GENUS DE SPECIEBUS ET PROPRIUM DE HIS QUAE ILLO PARTICIPANT (AEQUALITER ENIM ET HOMO ET BOS ANIMAL, ET CATO ET CICERO RISIBILE). GENUS AUTEM SEQUI, id est comitari, semper speciem. Quod ostendit in partibus dicens: NAM SI EST HOMO. Categoricas intellige sic: Quicquid est homo, est animal uel risibile. Non enim hanc consequentiam recipimus: SI EST HOMO, EST RISIBILE. ET AEQUALITER PRAEDICARI, non cum magis et minus, quod certum est de propriis quae potentias significant. Possunt autem fortassis propria esse specialissimorum, quae ad comparationem uenire possent, quae non significant potentias, conuertibilia quidem cum specie, sicut est coloratum conuertibile cum corpore, quod superius comparari dixit. Sed si in natura rei posset esse, impositio tamen non habet ideoque de uocibus agens ad impositionem tantum respexit. COMMUNE AUTEM ET UNIVOCE PRAEDICARI GENUS DE PROPRIIS SPECIEBUS ET PROPRIUM QUORUM EST PROPRIUM. COMMUNE EST AUTEM. Videtur Porphyrius largius hic accipere 'praedicari uniuoce' quam in Substantia, ubi scilicet ait de subiectis non praedicari uniuoce. Sed nil obest si largius uniuocationem accipiat sicut et Boethius, quando in Diuisionibus diuisionem accidentis in subiecta aequiuocationis esse non dicit. Aristoteles enim ibi uniuoca non accipit nisi quantum ad rationem substantiae, id est ad definitionem datam secundum substantiam. Porphyrius uero hic siue /101/ Boethius ibi quamlibet definitionem accipit datam secundum nomen, siue secundum substantiam sit data siue non. DE his QUORUM EST PROPRIUM, id est quae continent proprium, sicut sunt indiuidua speciei. DIFFERT AUTEM QUONIAM GENUS QUIDEM PRIUS EST, POSTERIUS VERO PROPRIUM (OPORTET ENIM ESSE ANIMAL, DEHINC DIVIDI DIFFERENTIIS ET PROPRIIS). ET GENUS QUIDEM DE PLURIBUS SPECIEBUS PRAEDICARI, PROPRIUM VERO DE UNA SOLA SPECIE CUIUS EST PROPRIUM. ET PROPRIUM QUIDEM CONVERSIM PRAEDICATUR CUIUS EST PROPRIUM, GENUS VERO DE NULLO CONVERSIM PRAEDICATUR. DIFFERT AUTEM. Quod ostendit a causa in ipsa rerum natura, quia scilicet naturaliter prius oportet esse rem generis et postea diuersificari suscepta propria differentia. NAM NEQUE SI ANIMAL EST, HOMO EST, NEQUE SI ANIMAL EST, RISIBILE EST; SIN VERO HOMO, ET RISIBILE EST, ET E CONVERSO. NAM SI. In partibus ostendit quod dixit nouissime. Categoricas intellige, ac si diceret: Non omne animal est homo. Nam consequens proprii non recipimus. AMPLIUS PROPRIUM OMNI SPECIEI INEST CUIUS EST PROPRIUM ET UNI ET SEMPER, GENUS VERO OMNI QUIDEM SPECIEI CUIUS FUERIT GENUS ET SEMPER, NON AUTEM SOLI. PROPRIUM OMNI, id est nomen omnium rerum speciei, quamdiu sunt materia speciei, et earum tantum. AMPLIUS SPECIES QUIDEM INTEREMPTAE NON SIMUL INTERIMUNT GENERA, PROPRIA VERO INTEREMPTA SIMUL INTERIMUNT QUORUM SUNT PROPRIA, ET HIS QUORUM SUNT PROPRIA INTEREMPTIS ET IPSA SIMUL INTERIMUNTUR. SPECIES QUIDEM INTEREMPTAE, singulae scilicet. Si enim omnes simul acciperemus, sicut proprium in actu perimit speciem, ita etiam omnes simul species genus. GENERIS VERO ET ACCIDENTIS COMMUNE EST DE PLURIBUS (QUEMADMODUM DICTUM EST) PRAEDICARI SIVE SEPARABILIUM SIT SIVE INSEPARABILIUM. GENERIS ET ACCIDENTIS, scilicet uniuersalis accidentis ut singularis. ET ENIM MOVERI DE PLURIBUS, ET NIGRUM DE CORVIS ET HOMINIBUS ET AETHIOPIBUS ET ALIQUIBUS INANIMATIS. ETENIM MOVERI. In partibus ostendit tam separabilia accidentia praedicari de pluribus quam inseparabilia. DIFFERT AUTEM GENUS ACCIDENTE QUONIAM GENUS ANTE SPECIES EST, ACCIDENTIA VERO SPECIEBUS INFERIORA SUNT; DIFFERT AUTEM. Genus in eo prius est specie, quod nominat rem speciei in priori statu, accidens uero in posteriori. Accidentia namque, ut hoc loco dicit Boethius, esse non possunt, nisi eis species supponantur, ut scilicet fundamenta. Ex quo apparet corporeum et differentias alias non dici accidentia. NAM SI ETIAM INSEPARABILE SUMATUR ACCIDENS SED TAMEN PRIUS EST ILLUD CUI ACCIDIT QUAM ACCIDENS. NAM SI. Vere accidens posterius est naturaliter specie, quia separabile et inseparabile. Sed quia de separabili patebat, de inseparabili tantum ostendit. ET GENERE QUIDEM QUAE PARTICIPANT AEQUALITER PARTICIPANT, ACCIDENTE VERO NON AEQUALITER. AEQUALITER PARTICIPANT, id est ponuntur non cum magis et minus. ACCIDENTIA VERO NON AEQUALITER, non tamen omnia, quia scilicet non omnia comparantur sicut pater et filius. INTENTIONEM ENIM ET REMISSIONEM SUSCIPIT ACCIDENTIUM PARTICIPATIO, GENERUM VERO MINIME. INTENTIONEM ENIM, id est magis recipit praedicatio quorundam. Ab oppositis uel a descriptione 'praedicari non aequaliter'. ET ACCIDENTIA QUIDEM IN INDIVIDUIS PRINCIPALITER SUBSISTUNT, GENERA VERO ET SPECIES NATURALITER PRIORA SUNT INDIVIDUIS SUBSTANTIIS. ET ACCIDENTIA QUIDEM. In quoque differunt accidentia a generibus, quod accidentia naturaliter posteriora indiuiduis, quia in priori nominant. Et hoc ostendit, cum ait res eorum subsistere in diuersis substantiis ut in fundamentis. ET GENERA QUIDEM IN EO QUOD QUID EST PRAEDICANTUR DE HIS QUAE SUB IPSIS SUNT, ACCIDENTIA VERO IN EO QUOD QUALE ALIQUID EST VEL QUOMODO SE HABEAT UNUMQUODQUE; "QUALIS EST" ENIM "AETHIOPS?" INTERROGATUS DICIS "NIGER", ET QUEMADMODUM SE SOCRATES HABEAT, DICIS QUONIAM SEDET VEL AMBULAT. QUALIS ENIM. In partibus monstrat quod ait. GENUS VERO QUO ALIIS QUATTUOR DIFFERAT DICTUM EST. CONTINGIT AUTEM ETIAM UNUMQUODQUE ALIORUM DIFFERRE AB ALIIS QUATTUOR, UT, CUM QUINQUE QUIDEM SINT, UNUM AUTEM AB ALIIS QUATTUOR DIFFERAT, QUATER QUINQUE (VIGINTI) FIANT OMNES DIFFERENTIAE; SED, SEMPER POSTERIORIBUS ENUMERATIS ET SECUNDIS QUIDEM UNA DIFFERENTIA SUPERATIS (PROPTEREA QUONIAM IAM SUMPTA EST), TERTIIS VERO, DUABUS, QUARTIS VERO TRIBUS, QUINTIS VERO QUATTUOR, DECEM OMNES FIUNT (QUATTUOR, TRES, DUAE, UNA). GENUS VERO. Postquam ostendit communitates et differentias generis et alia, docet idem de caeteris esse sentiendum, scilicet quod sicut GENUS a caeteris QUATTUOR DIFFERT, ita UNUMQUODQUE ex eis quinque a caeteris quattuor habet quattuor differentias, et ita sunt OMNES DIFFERENTIAE quinquies quattuor siue QUATER QUINQUE, id est UIGINTI. Sed licet naturaliter uiginti sint tractandi, tamen non est necessarium, uti singula quattuor distrectet. Cum enim differentias generis ostendit ad alia quattuor, superfluum est monstrari differentias aliorum ad genus. In quo enim genus a caeteris differt, in eodem caetera differunt a genere. Differentias itaque quae post genus sequitur, tres differentiae tantum adscribendae ad tria scilicet posteriora, speciem /102/ scilicet proprium et accidens, speciei uero duae, proprio una, accidenti nulla. Ubi enim omnium differentiae ad accidens sunt ostensae, ibi accidentis ad omnia. Sic iunge: Dedi plures differentias sed omnes illae sunt generis ad alia. Si autem 'genus' habeatur in litera, infer a partibus ita: Quandoquidem ostensum est, in quo genus differat a differentia et specie et caeteris, ergo ostensum est in quo differat ab aliis quattuor. CONTINGIT AUTEM similiter AB ALIIS a se SED SEMPER ita sunt naturaliter uiginti sed non est necesse omnes tractando computare, sed ENUMERATIS POSTERIORIBUS differentiis, id est differentiis rerum posteriorum, quae scilicet sequuntur post genus ueluti differentiae speciei, accidentis, ET SECUNDIS, differentiis secundae rei post genus, SUPERATIS UNA DIFFERENTIA a differentia prioris rei, scilicet generis, quarum quattuor computantur, non adscribuntur nisi tres. Quod eo euenit, quod IAM SUMPTA EST et ostensa una eius differentia ad genus, ubi scilicet dabatur differentia generis ad eam. Et differentiis TERTIIS, id est tertiae rei quae est species, superatis a differentiis ipsius generis quod praecedit, duabus differentiis, quippe quattuor generis computantur et duae tantum speciei. QUARTIS, scilicet differentiis quartae rei, est proprii, superatis TRIBUS, quod cum generis quattuor computantur sed nullum accidentis. Bene autem ubique differentias pluraliter dicit, quia scilicet singula quattuor habent in natura differentias, licet in singulis non sit necesse eas computare. GENUS ENIM DIFFERT DIFFERENTIA ET SPECIE ET PROPRIO ET ACCIDENTI; QUATTUOR IGITUR SUNT OMNES DIFFERENTIAE. DIFFERENTIA VERO QUO DIFFERT GENERE DICTUM EST QUANDO QUO DIFFERRET GENUS AB EA DICEBATUR. GENUS ENIM. Vere quattuor sunt, quia quattuor generis. A parte. RELINQUITUR IGITUR QUO DIFFERAT SPECIE ET PROPRIO ET ACCIDENTE DICERE, ET FIUNT TRES. RURSUS SPECIES QUO QUIDEM DIFFERAT A DIFFERENTIA DICTUM EST QUANDO QUO DIFFERRET SPECIE DIFFERENTIA DICEBATUR, QUO AUTEM DIFFERT SPECIES GENERE DICTUM EST QUANDO QUO DIFFERRET GENUS SPECIE DICEBATUR. RELINQUITUR IGITUR. Quandoquidem dictum est, in quo differentia differt a genere, ergo relinquitur ostendere, in differat a caeteris. A causa. RELIQUUM EST IGITUR UT QUO DIFFERAT PROPRIO ET ACCIDENTE DICATUR; DUAE IGITUR ETIAM ISTAE SUNT DIFFERENTIAE. PROPRIUM AUTEM QUO DIFFERAT ACCIDENTE RELINQUITUR, NAM QUO SPECIE ET DIFFERENTIA ET GENERE DIFFERT PRAEDICTUM EST IN ILLORUM AD IPSUM DIFFERENTIA. RELIQUUM EST IGITUR, id est restat similiter. A causa. Duae igitur, quia istae duae scilicet, ergo duae. A parte. NAM QUO. Reddidi , quare de istis tantum restet, quia scilicet de aliis dictum est. QUATTUOR IGITUR SUMPTIS GENERIS AD ALIA DIFFERENTIIS, TRIBUS VERO DIFFERENTIAE, DUABUS AUTEM SPECIEI, UNA AUTEM PROPRII AD ACCIDENS, DECEM ERUNT OMNES; QUARUM QUATTUOR QUAE ERANT GENERIS AD RELIQUA SUPERIUS DEMONSTRAVIMUS. QUATTUOR IGITUR. Infer a partibus sic: Quandoquidem sunt quattuor differentiae generis et tres differentiae etc., ergo sunt decem. COMMUNE ERGO DIFFERENTIAE ET SPECIEI EST AEQUALITER PARTICIPARI; HOMINE ENIM AEQUALITER PARTICIPANT PARTICULARES HOMINES ET RATIONALI DIFFERENTIA. COMMUNE VERO EST ET SEMPER ADESSE HIS QUAE PARTICIPANT. COMMUNE ERGO EST. Quandoquidem datae sunt communitates et differentiae generis ad alia, ergo aliorum ad alia monstremus. A causa, et prius differentiae. AEQUALITER PARTICIPARI, id est non praedicari cum magis et cum minus, quod in tractatu differentiae diligenter est apertum. SEMPER ENIM SOCRATES RATIONALIS ET SEMPER SOCRATES HOMO. SEMPER ENIM. Vere differentiae et species semper re permanente ei conueniunt, quia ita est in istis. A partibus. PROPRIUM AUTEM DIFFERENTIAE QUIDEM EST IN EO QUOD QUALE SIT PRAEDICARI, SPECIEI VERO IN EO QUOD QUID EST. PROPRIUM EST DIFFERENTIAE. Dicitur respectu speciei, quia scilicet ei conuenit et non speciei. NAM, ET SI HOMO VELUT QUALITAS ACCIPIATUR, NON SIMPLICITER ERIT QUALITAS SED SECUNDUM ID QUOD GENERI ADVENIENTES DIFFERENTIAE EAM CONSTITUERUNT. NAM ETSI HOMO. In parte ostendit differentiae, quod species non praedicatur in quale, quia homo. Quia quibusdam uidetur quod hoc quoque nomen in quale praedicari non deberet ideo quod qualitatem ita simpliciter significaret sicut rationale, /103/ dicit suam significationem non simpliciter esse qualitatem, id est non proprie uocari nomine qualitatis sed uelut qualitas dici potest secundum hoc quod est res generis affecta qualitatibus. Et hoc est: SECUNDUM QUOD GENERI ADVENIENTES DIFFERENTIAE etc. Et nota quod uidetur Porphyrius contradicere Boethio, qui dicit super Qualitatem quale, hoc nomen, dupliciter sumi sed qualitas uno modo. Sed non est, quia Porphyrius dicit 'qualitatem' sed 'uelut qualitatem'. AMPLIUS DIFFERENTIA QUIDEM IN PLURIBUS SAEPE SPECIEBUS CONSIDERATUR (QUEMADMODUM QUADRUPES IN PLURIBUS ANIMALIBUS SPECIE DIFFERENTIBUS), SPECIES VERO IN SOLIS HIS QUAE SUB SPECIE SUNT INDIVIDUIS EST. AMPLIUS. 'Saepe' dicit propter illas differentias quae uni tantum specialissimo conueniunt, SPECIES VERO, scilicet specialissima. AMPLIUS DIFFERENTIA PRIMA EST AB EA SPECIE QUAE EST SECUNDUM IPSAM; SIMUL ENIM ABLATUM RATIONALE INTERIMIT HOMINEM, HOMO VERO INTEREMPTUS NON AUFERT RATIONALE, CUM SIT DEUS. AMPLIUS DIFFERENTIA, id est: prima est respectu speciei quam constituit secundum significationem. Vere est prior specie, quia hoc modo quod ablata aufert speciem necessario sed non aufertur ablata specie. Quod ostendit in partibus dicens: SIMUL ENIM etc. AMPLIUS DIFFERENTIA QUIDEM COMPONITUR CUM ALIA DIFFERENTIA (RATIONALE ENIM ET MORTALE COMPOSITUM EST IN SUBSTANTIA HOMINIS), SPECIES VERO SPECIEI NON COMPONITUR UT GIGNAT ALIQUAM ALIAM SPECIEM. AMPLIUS DIFFERENTIA, id est res, propter quam differentialis uox conuenit eo modo quod uoce differentiali significatur, ut adiacens scilicet coniuncta est cum alia differentia in specie ipsa quam informant, ita quidem quod singulae differentiae totam speciem in qua sunt, accipiant informando. Quod statim in partibus differentiae ostendit dicens: RATIONALE, id est rationalitas etc. SPECIES VERO, id est res specialis nominis secundum hoc quod a specie designatur, scilicet in essentia, non in adiacentia, non conuenit in aliqua re cum aliqua specie id est cum re alterius speciei diuersa a se essentialiter, ita scilicet ut totam illam rem essentialiter res singularum specierum occupent, ueluti huius hominis substantia, sicut tota est formata rationalitate et mortalitate, quae quidem formae essentialiter sunt diuersae. QUIDAM ENIM EQUUS CUIDAM ASINO PERMISCETUR AD MULI GENERATIONEM, EQUUS AUTEM SIMPLICITER ASINO NUMQUAM CONVENIENS PERFICIET MULUM. QUAEDAM ENIM. Vere res unius speciei cum re alterius non conuenit in eadem substantia, quia equus et asinus in mulo. A partibus de quibus magis uidetur, pro eo scilicet, quia, ut ipse determinat, per corruptum commiscentur equus et asinus ad generandum mulum. Unde simul res quae equus et asinus est, in substantia muli materialiter esse uidetur. Quod remouet dicens quandam equam permisceri per corruptum cuidam asino sed tamen NUMQUAM omnino EQUUS CONVENIENS ASINO SIMPLICITER, id est totaliter et integre, PERFICIET MULUM constituendo ipsum materialiter. Quod autem addidit 'simpliciter', ideo fecit, quia quodammodo equus et asinus in mulo dici possent, secundum hoc scilicet quod substantia muli, sicut quasdam eorum in se materialiter habet, ita ex utrisque quasdam naturas retinet sed non ita, ut integer equus uel asinus integer in eo reperiantur, nec simpliciter et proprie dici potest asinum et equum in mulo conuenire, quippe non etiam ea portio quae ex asina ibi est, asinus est. Hanc autem sententiam Boethius /104/ in Commento talibus uerbis explicat: Indiuidua, inquit, indiuiduis iuncta indiuidua fortasse perficiunt, ipse uero equus simpliciter, id est uniuersaliter et asinus uniuersaliter neque permisceri possunt neque aliguid, si cogitatione misceantur, efficiunt. Quod itaque dixit Boethius indiuidua fortasse efficere aliud indiuiduum, res ipsas accipe, quae proprie indiuiduae, id est discretae, dicuntur; quod uero 'fortasse' apposuit, ideo fecit, quia, ut diximus, proprie et simpliciter, id est integre et totaliter, quod ipse uniuersaliter intelligit, substantiae equi et asini in mulo non conueniunt nec conuenire possunt sane intelligi. DIFFERENTIA VERO ET PROPRIUM COMMUNE QUIDEM HABENT AEQUALITER PARTICIPARI AB HIS QUAE EORUM PARTICIPANT; AEQUALITER ENIM RATIONALIA RATIONALIA SUNT ET RISIBILIA RISIBILIA SUNT. DIFFERENTIA VERO AEQUALITER PARTICIPARE, id est sine magis et minus his euenire, quae notant. Quod statim ostendit in partibus differentiae et proprii dicens: AEQUALITER ENIM. ET SEMPER ET OMNI ADESSE COMMUNE UTRISQUE EST Insuper COMMUNE EST UTRISQUE, id est differentiae et proprio, semper adesse, id est conuenire rebus nominatis, quamdiu integre suam substantiam sine corruptione res illae subiectae custodiunt. SIVE ENIM CURTETUR QUI EST BIPES, NON SUBSTANTIAM PERIMIT SED AD QUOD NATUM EST SEMPER DICITUR; NAM ET RISIBILE, EO QUOD NATUM EST HABET ID QUOD EST SEMPER SED NON EO QUOD SEMPER RIDEAT. SI ENIM CURTETUR. Vere differentia semper adest, quia bipes. A parte illius differentiae de qua minus uideretur. Et uere proprium semper adest, quia risibile, quod statim supponit: NAM ET RISIBILE. Sic lege: Quamuis CURTETUR ille QUI EST BIPES, tamen non ideo perimitur in substantia, id est non corrumpitur secundum specialem statum, quare nec amittit esse bipedem. Cum enim bipes homini sit substantiale, non potest amittere esse bipedem, nisi corrumpatur secundum substantiam hominis, quam necessario bipedalitas facit sicut rationalitas et caeterae differentiae. SED SEMPER. Ipse etiam curtatus dicitur esse ad id habendum aptus ad quod habendum natus est aptus. BIPES enim dicitur non quia actualiter habeat pedes sed quia aptus natus est ad duos tantum pedes habendos. Duos quidem tantum dicimus quia aliter quadrupes posset dici bipes; quippe quicumque quattuor pedes habere potest, potest etiam duos habere sed non duos tantum. Praeterea nisi bipes ad duos tantum pedes se haberet, non esset hominis definitio ea qua Aristoteles utitur: 'animal gressibile bipes', quae etiam quadrupedibus conueniret. Unde sicut ibi gressibile accipimus, quod tantum gradi potest, non etiam uolare, ne scilicet auibus quoque possit conuenire definitio, ita et bipes dicimus, quod duos tantum pedes potest habere, non plures. Occurrit autem hoc loco quaestio, quomodo ille qui curtatus est possit habere duos pedes, utrum scilicet ita quod duo illi pedes sint contenti in illa essentia curtati uel illi adhaerentes, sicut prius erant. Sed si ita dicamus, quod in ipsa essentia curtati essent eo quod de parte aliqua illius possent formari pedes, possumus eadem ratione /105/ dicere brachium duos pedes habere posse uel quodlibet compositum ex talibus partibus quae ad formandos pedes sufficerent, ita ut in eodem homine maxima pedum multitudo posset esse. Dicamus itaque curtatum duos pedes habere posse ita quidem, ut ei adhaerere possint extrinsecus et cum ipso conuenire naturaliter in substantia humana ad cuius compositionem sola pedum adiunctio sufficiat. Hoc autem ideo determinamus, quia et pedes cum capite in homine conueniunt sed coniunctio pedum ad caput subsistentiae hominis non sufficit. Occurrit alia quaestio, cum post abscisionem pedum illa substantia curtata quae prius pars hominis, dum homo integer permanebat, utrum in ipsa constitutione hominis integri illa substantia quae modo curtata est, homo etiam tunc esset et animata et sensibilis et rationalis et mortalis, sicut modo est, aut potius per abscisionem fiat homo quod prius non erat. Sed si in constitutione quoque hominis homo erat, profecto idem homo ex pluribus constat hominibus, quia per plures abscisiones plures possunt separari partes quae separatae homines erunt, ut si abscisis pedibus brachia quoque abscidamus. At uero multos homines in uno esse nemo concedit nec multos esse sine multis animabus. Quodsi per abscisionem nostram id facimus hominem quod non erat homo, similiter et animatum et animal, et ita nostrae quoque operationi generatio subiecta est. Sed non inconueniens est, si nostra operatio sicut hominem quodammodo destruit, qui prius erat, dum scilicet per abscisionem facimus, ne sint home illa simul, quae prius erant homo, ita etiam faciat, ut homo sit, quod prius homo non erat, nec tamen talis destructio hominis est homicidium facere, quae animam non aufert, nec talis effectio proprie dicitur hominem efficere, quae animam non confert. Unde idem semper homo esse dicitur corpus eadem anima uegetatum, licet essentiae quantitas modo minor sit partibus, dum puer est, modo maior, dum iuuenis est, et licet eadem non sint corpora secundum quantitatem essentiae quod prius erat et quod modo est, pro eodem tamen secundum eundem effectum animae iudicantur, alioquin abscisis unguibus aliam hominis diceremus substantiam, quod licet quantum ad discretionem essentiae uerum sit, quantum tamen ad effectum animae alia persona non dicitur. Fortasse autem dicendum, quia nec pedes de essentia hominis sunt sed tantum illae partes homo uocantur, sine quibus homo esse non potest, cum tamen Boethius dicat hominem diuidi in pedes, thoracem, manus. PROPRIUM AUTEM DIFFERENTIAE EST QUONIAM HAEC QUIDEM DE PLURIBUS SPECIEBUS DICITUR SAEPE (UT RATIONALE DE HOMINE ET DEO), PROPRIUM VERO IN UNA SOLA SPECIE CUIUS EST PROPRIUM. PROPRIUM AUTEM. Quod ait PROPRIUM esse DIFFERENTIAE tale est: differentiae conuenit et non proprio. Unde patenter apparet, quia /106/ proprium specialissimae speciei tantum accipit. Quod ait 'saepe', propter quasdam differentias dicit quae unius tantum sunt speciei ut immortale Dei. Et ita differentia semper speciem consequitur, id est comitatur semper praedicationem speciei praedicatio differentiae. ET DIFFERENTIA QUIDEM ILLIS EST CONSEQUENS QUORUM EST DIFFERENTIA SED NON CONVERTITUR, PROPRIA VERO CONUERSIM PRAEDICANTUR QUORUM SUNT PROPRIA IDCIRCO QUONIAM CONUERTUNTUR. DIFFERENTIAE VERO. Accidentis sicut differentiae nomen est hoc loco accidentalis uocis uniuersalis, ut est album. DIFFERUNT AUTEM QUONIAM DIFFERENTIA QUIDEM CONTINET ET NON CONTINETUR (CONTINET ENIM RATIONALITAS HOMINEM), ACCIDENTIA VERO QUODAM QUIDEM MODO CONTINENT EO QUOD IN PLURIBUS SINT, QUODAM VERO MODO CONTINENTUR EO QUOD NON UNIUS ACCIDENTIS SUSCEPTIBILIA SUNT SUBIECTA SED PLURIMORUM. DIFFERT AUTEM. Differentia continere dicitur diuersa, in quibus est secundum hoc quod in pluribus consistit, ut rationalitas secundum significationem suam in pluribus est quam singulae species quas constituit. Continere uero differentiam non dicitur quia illa tantum ab aliis contineri dicuntur quae ab eis suscipiuntur utpote naturaliter posteriora, quod differentia non habet, quae naturaliter prior est his quibus conuenit quae ad esse conducit. Unde et Boethius in Commento: Omnia, inquit, quaecumque substantialiter de pluribus praedicantur, ab his de quibus praedicantur, non poterunt contineri. Quo fit, ut differentiae non contineantur a specie,... accidentia continentur... Nam nec proprie uniuersalia dicuntur accidentia, cum de pluribus speciebus dicuntur, differentiae uero maxime dicuntur uniuersalia et proprie. Quae enim quorumlibet uniuersalia sunt, ea necesse est eorum quorum sunt uniuersalia, etiam substantiam conficere. Quo fit, quia differentiae substantiam monstrant, intentione ac remissione careant. Nota ex hoc loco, quod non solum rationale, hoc nomen, differentia dicitur, uerum etiam rationalitas propter eandem causam, scilicet propter significationem eiusdem differentiae. ET DIFFERENTIA QUIDEM ININTENDIBILIS EST ET INREMISSIBILIS, ACCIDENTIA VERO MAGIS ET MINUS RECIPIUNT. ET DIFFERENTIA QUIDEM, id est uocabula significantia differentias, non comparantur sicut accidentalia quaedam. ET IMPERMIXTAE QUIDEM SUNT CONTRARIAE DIFFERENTIAE, MIXTA VERO CONTRARIA ACCIDENTIA. HUIUSMODI QUIDEM COMMUNIONES ET PROPRIETATES DIFFERENTIAE ET CAETERORUM SUNT, SPECIES VERO QUO QUIDEM DIFFERAT A GENERE ET DIFFERENTIA DICTUM EST IN EO QUOD DICEBAMUS QUO GENUS DIFFERT CAETERIS ET QUO DIFFERENTIA DIFFERRET CAETERIS. ET IMPERMIXTAE QUIDEM. Boethius: Ex rationali, inquit, et irrationali nil unum iungi potest, ex albo uero et nigro coniunctis fit aliquis medius color. Sicut enim albedo et nigredo, ubi accidentia sunt, constituunt materialiter tertium accidens, ita differentiae iunctae in eo cuius sint differentiae, non componunt tertiam differentiam. Nam licet homo compositus una res concedatur, differentia tamen eius ex corporeitate et incorporeitate non constat materialiter, licet ipse sit corporeum simul et incorporeum. Licet enim corpus humanum ex diuersis animatis corporibus constituatur, animatio tamen eius non constat materialiter ex animationibus partium. Non autem fortasse omnis medius color ex albedine et nigredine conficitur sed quidam, ueluti apparet in eo corpore, ubi sunt minutissimae particulae albedinis insertae minutissimis particulis nigredinis, quarum intersertio medium colorem componit, quippe nil aliud est ille medius color quam omnes illae simul particulae albedinis /107/ et nigredinis coniunctae, sicut nil aliud est linea uel superficies uel corpus quantitatiuum quam omnia puncta simul accepta, quibus ipsa componuntur, et sicut corpus quantitatiuum quod compositum est, composito corpori substantiali adiacet, partes autem eius partibus illius, ita medius color compositus composito corpori inest, singulae uero albedines et nigredines ex quibus constat, singulis partibus fundamenti insunt. SPECIEI AUTEM ET PROPRII COMMUNE EST DE SE INVICEM PRAEDICARI. SPECIEI VERO ET PROPRII. Conuenientiam hic accipere uidetur non secundum similitudinem sed magis secundum mutuam praedicationem. Cum enim risibile dicitur de homine praedicari et homo de risibili, diuersa eis attribuuntur, non idem. Similitudo uero non est nisi secundum hoc quod idem diuersis uel attribuitur uel aufertur. NAM, SI HOMO, RISIBILE EST, ET SI RISIBILE, HOMO EST (RISIBILE VERO QUONIAM SECUNDUM ID QUOD NATUM EST DICITUR, SAEPE IAM DICTUM EST). NAM SI EST. Vere species et proprium de se mutuo praedicantur, quia ista. A partibus. Et intellige categoricas propositiones: RISIBILE VERO, hoc est: determinatum est, quia secundum potentiam, non secundum actum accipitur, alioquin falsa uideretur altera propositio, quae scilicet ait: Omnis homo est risibilis. AEQUALITER ENIM SUNT SPECIES HIS QUAE EORUM PARTICIPANT ET PROPRIA QUORUM SUNT PROPRIA. AEQUALITER ENIM. Aliud commune ponit. Sic iunge: Vere habent commune, quia hoc quod aequaliter conueniunt his de quibus praedicantur. Vel potest dici quod non inducatur hoc ad aliam communitatem sed per simile inducatur ad propositionem, ac si diceret: non est mirum, si mutuam et aequalem pradicationem ad se inuicem habent, quia et aequalem alio modo praedicationem ad inferiora habent. DIFFERT AUTEM SPECIES PROPRIO QUONIAM SPECIES QUIDEM POTEST ET ALIIS GENUS ESSE, PROPRIUM VERO ET ALIARUM SPECIERUM ESSE IMPOSSIBILE EST. DIFFERT AUTEM. Haec differentia assignatur inter proprium et speciem large acceptam, quia scilicet species ex eo quod species est, non repugnat ad hoc quod diuersas species contineat sed proprium, scilicet specialissimae speciei, omnino ad hoc repugnat quod contineat diuersas species. ET SPECIES QUIDEM ANTE SUBSISTIT QUAM PROPRIUM, PROPRIUM VERO POSTEA FIT IN SPECIE; OPORTET ENIM HOMINEM ESSE UT SIT RISIBILE. ET SPECIES. Aliam differentiam ponit, quod scilicet species prior est naturaliter, proprium uero posterius est specie, quia scilicet res speciei secundum hoc quod a specie nominatur, prior est tamquam fundamentum forma ipsa propter quam proprium conuenit, ut homo res ipsa secundum hoc quod homo est, prior est naturaliter risibilitate, secundum hoc scilicet quod risibilitati confert esse sicut eius subiectum, licet quodammodo sine risibilitate non possit esse. Nam et rationalitas rationali animali hoc modo prior esse dicitur, licet sine eo esse non possit. Hinc etiam Boethius: Omne, inquit, proprium in accidentis genere collocatur; eo enim differt ab accidente quod cum specie conuertitur. Quodsi priores sunt substantiae quam accidentia, species uero substantia est, proprium uero accidens, non est dubium, quin prior sit species, proprium uero posterius. AMPLIUS SPECIES QUIDEM SEMPER ACTU ADEST SUBIECTO, PROPRIUM VERO ALIQUANDO POTESTATE; HOMO ENIM SEMPER ACTU EST SOCRATES, NON VERO SEMPER RIDET QUAMVIS SIT NATUS SEMPER RISIBILIS. AMPLIUS /108/ SPECIES SEMPER. Si per actum accipimus inhaerentiam speciei et proprii, utrumque semper actu inest, quia Socrates sicut semper actualiter homo est, ita actualiter semper est risibilis, id est aptus ad ridendum. Sed hoc loco magis simplex intelligentia est requirenda, ac si dicatur: semper actu est species, sed non semper actu est proprium, ut Socrates semper actu est homo, non semper est risibilis, quippe actu esse risibile hoc loco tantundem ualet quantum ridere, actu uero esse hominem tantundem quantum esse hominem. Et nota quod cum risibilitas sit species, risibile uero proprium et eiusdem rei sint designatiua, id est potentiae ridendi, risibilitas semper actu inest suis inferioribus, risibile uero non suis participibus. Actus enim rei speciem est materialiter constituere, proprii uero actus est ipsa actio de qua potentia est. AMPLIUS QUORUM TERMINI DIFFERENTES, ET IPSA SUNT DIFFERENTIA; EST AUTEM SPECIEI QUIDEM SUB GENERE ESSE ET DE PLURIBUS ET DIFFERENTIBUS NUMERO IN EO QUOD QUID EST PRAEDICARI ET CAETERA HUIUSMODI, PROPRII VERO QUOD EST SOLI ET SEMPER ET OMNI ADESSE. AMPLIUS QUORUM. Terminos uocat definitiones, quia ita definitum secundum significationem terminant, ut nec excedant nec excedantur. Quae quidem definitiones sicut sunt differentes, ita et ea quae continent, oportet differre. Sed quaerendum est de qua differentia definitionum hic agatur. Nam et homo secundum diuersas differentias diuersas in sensu definitiones habet, ut animal rationale mortale et animal gressibile bipes nec tamen ideo homo diuersus est ab homine. Quod si dicamus diuersas esse definitiones in eo quod ea quae continet una definitio, non contineat altera, quid dicent rationale, qui eandem risibilitatem et speciem uocant et proprium, nisi forte ad diuersitatem modorum recurrant, dicentes scilicet alio modo esse speciem, alio proprium? Sed et sic hominis diuersitas ad se ipsum poterit ostendi in eo quod rationalis est et bipes, quia scilicet aliunde est bipes, aliunde rationalis. At uero secundum sententiam uocalem plana est differentia, quia eadem uox et species et proprium et ideo in effectu definitionum ostendit diuersitatem eorum quae in eis continentur nominum. SPECIEI VERO ET ACCIDENTIS COMMUNE QUIDEM EST DE PLURIBUS PRAEDICARI; RARAE VERO ALIAE SUNT COMMUNITATES PROPTEREA QUONIAM PLURIMUM A SE DISTANT ACCIDENS ET CUI ACCIDIT. SPECIEI... RARAE VERO. Hinc plane apparet Porphyrium non uocare accidens nisi respectu speciei, unde differentias nullo modo accidentia appellat. PROPRIA VERO UTRIUSQUE SUNT, SPECIEI QUIDEM IN EO QUOD QUID EST PRAEDICARI DE HIS QUORUM EST SPECIES. PROPRIA VERO. Propria dicit quae uni conueniunt et non alteri. ACCIDENTIS AUTEM IN EO QUOD QUALE QUIDDAM EST VEL ALIQUO MODO SE HABENS. ACCIDENTIS VERO. Non tamen omnia accidentia in quale praedicantur sicut omnis species in quid, nisi forte large accipiamus praedicari in quale, id est ad omnem interrogationem quae in quid non est. Nam quandoque qualitas pro omni forma sumitur et praedicari in quale potest accipi pro praedicari ut formatum, id est sumptum. ET UNAMQUAMQUE SUBSTANTIAM UNA QUIDEM SPECIE PARTICIPARE, PLURIBUS AUTEM ACCIDENTIBUS ET SEPARABILIBUS ET INSEPARABILIBUS. ET UNAMQUAMQUE SUBSTANTIAM, id est unamquamque essentiam naturaliter unam, contingit UNA tantum SPECIE, scilicet specialissima, PARTICIPARE. Unde apparet idem indiuiduum sub diuersis speciebus non esse. PLURIBUS VERO. Sed si substantiam pro omni essentia sumamus, uidemur infinitatem /109/ incurrere; si ipsa quoque accidentia participarent aliis accidentibus, in infinitum ducamur. Unde melius est substantiam accipi pro re per se subsistente. ET SPECIES QUIDEM ANTE SUBINTELLEGI QUAM ACCIDENTIA VEL SI SINT INSEPARABILIA (OPORTET ENIM ESSE SUBIECTUM UT ILLI ALIQUID ACCIDAT), ACCIDENTIA VERO POSTERIORIS GENERIS SUNT ET ADVENTICIAE NATURAE. ET SPECIEI QUIDEM PARTICIPATIO AEQUALITER EST, ACCIDENTIS VERO, VEL SI INSEPARABILE SIT, NON AEQUALITER; AETHIOPS ENIM ALIO AETHIOPE HABEBIT COLOREM VEL INTENTUM AMPLIUS VEL REMISSUM SECUNDUM NIGRITUDINEM. RESTAT IGITUR DE PROPRIO ET ACCIDENTI DICERE; QUO ENIM PROPRIUM SPECIE ET DIFFERENTIA ET GENERE DIFFERT, DICTUM EST. COMMUNE AUTEM PROPRII ET INSEPARABILIS ACCIDENTIS EST QUOD PRAETER EA NUMQUAM CONSISTANT ILLA IN QUIBUS CONSIDERANTUR; QUEMADMODUM ENIM PRAETER RISIBILE NON SUBSISTIT HOMO, ITA NEC PRAETER NIGREDINEM SUBSISTIT AETHIOPS. ET QUEMADMODUM SEMPER ET OMNI ADEST PROPRIUM, SIC ET INSEPARABILE ACCIDENS. COMMUNE EST. Inseparabile accidens sumit, quia separabilium non est haec conuenientia. DIFFERUNT AUTEM QUONIAM PROPRIUM UNI SOLI SPECIEI ADEST (QUEMADMODUM RISIBILE HOMINI), INSEPARABILE VERO ACCIDENS, UT NIGRUM, NON SOLUM AETHIOPI SED ETIAM CORVO ADEST ET CARBONI ET EBENO ET QUIBUSDAM ALIIS. QUARE PROPRIUM CONVERSIM PRAEDICATUR DE EO CUIUS EST PROPRIUM ET EST AEQUALITER, INSEPARABILE VERO ACCIDENS CONVERSIM NON PRAEDICATUR. ET PROPRIORUM QUIDEM AEQUALIS EST PARTICIPATIO, ACCIDENTIUM VERO HAEC QUIDEM MAGIS, ILLA VERO MINUS. SUNT QUIDEM ETIAM ALIAE COMMUNITATES VEL PROPRIETATES EORUM QUAE DICTA SUNT SED SUFFICIUNT ETIAM HAEC AD DISCRETIONEM EORUM COMMUNITATISQUE TRADITIONEM. DIFFERT AUTEM. Hic uero inseparabile tantum accidens tenet, quod quia magis conueniebat cum proprio, magis separandum erat a proprio. QUARE CONVERSIM. Quia scilicet uni soli species conuenit. A causa. Boethius: Nos, inquit, quoniam promissi operis portum tenemus atque huius libri seriem primo quidem a rhetore Victorino, post uero a nobis Latina oratione conuersam gemina patefecimus expositione, hic terminum longo operi statuimus. PETRI ABAELARDI PALATINI EDITIO SUPER PORPHYRIUM EXPLICIT ************************************************************************ ************************************************************************ INCIPIUNT GLOSSAE MAGISTRI PETRI ABAELARDI SUPER PRAEDICAMENTA ARISTOTELIS LI 2.00 /111/ Auctor iste cum tractandae logicae curam praecipue suscepisset, nihil intactum reliquit, quod eius doctrinae necessarium iudicauerit. Unde cum logica ratio sit disserendi, hoc est discretio argumentandi, argumentationes uero propositionibus iungantur, propositiones uero ex dictionibus et constitutionem suam et significationem contrahant, ita singula diligenter tractauit, ut prius simplicium sermonum significationem utramque aperiret, eam quidem quae de rebus est, in hoc opere, illam uero quae de intellectu est, in Perihermeneias, in quibus etiam propositionum proprietates diligentius prosequitur. Argumentationum uero doctrinam in Topicis complet et Analyticis. Et hoc quidem ordo naturalis exigebat, ut sicut partes naturaliter praecedunt suum compositum, ita eorum doctrina tam in tractando quam in legendo praecedat. Unde bene teste Boethio liber qui simplicium sermonum doctrinam tradit, prior legendus inter caetera Aristotelis opera ingredientibus logicam occurrit. Cuius etiam teste Boethio in hoc opere intentio est de primis uocibus prima rerum genera significantibus in eo quod res significant, disputare, hoc est earum significationem secundum naturas subiectarum rerum aperire. Hoc autem hac consideratione facit, quod cum uideret tam rerum quam nominum infinitam multitudinem nec propter infinitatem suam singula posset prosequi, considerauit decem nomina, in quibus omnes res sint inclusae quibuscumque uocabulis subiectae, quorum etiam decem nominum, dum significationem aperiret, in ipsis decem naturas omnium rerum quibuscumque modis subiectarum demonstraret et quodammodo omnium nominum significationes in his /112/ decem nominibus aperiret. Haec autem sunt decem generalissima, scilicet substantia, qualitas, quantitas etc., quae praedicamenta appellat eo, ut ait Boethius, quod de caeteris tam generibus quam speciebus praedicentur. Haec autem decem nomina Boethius intentionem huius libri aperiens primas appellat uoces prima rerum genera significantes, cuius quidem intentionis supra annotatae singula uerba diligenter prosequamur. Quod igitur haec decem nomina primas uoces uocauit, multis de causis accipi potest. Possunt namque primae dici in eo quod de eis hic intenditur secundum primam nominum impositionem, quae rebus facta est. Est namque duplex uocum impositio, una quidem quae prima est naturaliter, quando scilicet ad significationem rerum uoces institutae fuerunt, ut uidelicet haec rerum uocaretur homo, illa equus. Est autem alia impositio secunda, quando uidelicet uoces iam in rerum designationem inuentae aliis iterum nominibus sunt appellatae, ueluti cum hae nomina, illae uerba uocatae sunt. Est itaque prima uocum impositio, secundum quam ipsae in designatione rerum sunt inuentae, secunda uero impositio est, secundum quam ipsae uoces aliis nominibus sunt appellatae. Hic autem de uocibus secundum primam impositionem quae rebus facta est, intenditur, quod haec uidelicet substantiam, illa qualitatem significat, ideoque dictum est intendi de uocibus primis, hoc est de uocibus secundum primam earum impositionem. Nam etsi substantia et qualitas quodammodo sint nomina uocum, non in ea significatione hic tractantur. In Peri hermeneias uero cum de simplicibus quoque sermonibus sicut hic agatur, in ea potius de eis tractatur, quod a uocibus aliis significantur, quod uidelicet nomina uel uerba dicuntur, hoc est secundum impositionem secundam, non secundum primam. Possunt etiam in eo primae uoces accipi, quod in ea significatione tractantur hic quae prior est naturaliter, cum uidelicet earum significatio, quae de rebus est, aperitur. Cum enim uoces duplicem habeant significationem, de rebus scilicet et de intellectibus, res intellectibus naturaliter priores sunt; prius enim in rerum natura oportet constare, quod possit intellectus concipere, et qui uocabulum inuenit, prius rei naturam considerauit, ad quam demonstrandam nomen imposuit. Intellectus itaque, qui rei naturam sequi debent, naturaliter posteriores sunt, res uero priores. Quantum tamen ad causam impositionis nominis prima et principalis significatio intellectus dicitur, quia scilicet ideo tantum uocabulum rei datum est, ut intellectum constituat. Sed cum sit in causa impositionis nominum significatio intellectus prior, ipse tamen intellectus in natura suae substantiae re /113/ naturaliter posterior est. Unde bene quantum etiam ad significationem rerum, quae naturaliter priores sunt intellectibus, primae quoque uoces hic dicuntur. Primae etiam dici possunt ex modo significandi dupliciter, tum uidelicet quia rem in essentia significant, non in adiacentia, tum etiam cum in essentia rem significent, in eo statu essentiae qui naturaliter aliis prior est, eam significant. Omnis enim res in essentia sua prius subsistit, quam ab subiecto suscipiatur. Unde ea uocabula priora sunt naturaliter ex modo significandi, quae significationem tenent essentiae quam quae adiacentiae, ut homo uel albedo quam album. At uero cum in hac prioritate significationis essentiae haec decem nomina cum omnibus generibus et speciebus conueniant, hanc insuper prioritatem habent, quod in priori statu essentiae rem subiectam nominant. Cum enim eadem res uocetur homo, animal corpus, substantia, per hoc nomen 'substantia' in statu essentiae caeteris naturaliter priore appellatur. Possunt etiam quantum ad sententiam haec decem nomina caeteris generalibus et specialibus priora dici, eo uidelicet quod secundum sententiam suam quae in caeteris includitur, quasi partes aliorum definitiuae et quodammodo constitutiuae sunt. Corpus enim id totum dicit quod substantia corporea, animal uero quod substantia corporea animata sensibilis, homo autem hoc totum et insuper rationale et mortale continet. His omnibus de causis et fortasse pluribus haec decem nomina primae uoces hoc loco dici possunt. Quod autem in uerbis intentionis supponitur 'prima rerum genera significantibus', determinat uoces istas intelligendas esse decem generalissima, quae scilicet rerum naturas significant ut primas, hoc est in statu caeteris naturaliter priore, sicut iam diximus. In eo autem quod res significant, ideo suppositum est, ut ostendatur differentia inter huius libri et Peri hermenias, quia scilicet ibi de sermonibus secundum significationem intellectuum, hic uero secundum significationem rerum intenditur. Materia uero sunt huius auctoris partim res, partim uoces. Nam quoniam de uocibus secundum significationem rerum intendit, eam modo agendo de uocibus, modo de rebus aperit. Utilitas uero est, quod per hunc tractatum omnium sermonum significatio quodammodo declaratur, cum uidelicet rerum omnium naturae in his decem nominibus aperiuntur. Quod etiam ad discretionem ueritatis proponit, plurimum prodest ad inuestigationem naturae cuiuslibet rei. Utrum autem haec scientia praedicamentorum logicae /114/ supponenda sit, quaeritur. Sed neque logica esse neque pars logicae dicitur. Omnis namque logica duas habet partes integrales nec alias habere inuenitur, scientiam scilicet inueniendi argumenta et diiudicandi, id est comprobandi, inuenta. Haec autem scientia praedicamentorum nec argumenta docet inuenire nec inuenta confirmare. Unde nullo modo logicae supponi dicitur, licet tamen logicae ualde necessaria sit. At uero Boethius huic consentire non uidetur. Cum enim ait hunc librum apponendum esse ingredientibus logicam, profecto insinuat eum qui hunc librum legit, in ipso iam ingredi logicam, quod nequaquam esset, nisi iste de logica esset. Quod etiam his uerbis manifestius aperit: Quoniam, inquit, ars logica de oratione est et in hoc opere de uocibus principaliter pertractatur -- quamquam enim sit huius libri relatio ad caeteras quoque philosophiae partes -- principaliter disputatur. At uero cum haec scientia de logica esse concedatur, restat quaestio, utrum scientiae inueniendi an iudicandi sit supponenda. Sed ad inuentionem recte refertur, quia hic praecipue instruimur ad inuenienda argumenta eius quaestionis quae teste Boethio prior est. Ipse enim in primo secundae editionis super Porphyrium tali ratione quaestiones partitur dicens: primum inquirendum esse de aliquo an sit, postea quid sit uel quale, in quo caeterorum quoque accidentium quaestiones includit, denique cur ita sit. Ad eam uero quaestionem quam primam diximus, argumentis firmandam haec praedicamentorum distinctio maxime necessaria est, secundum quam potest ostendi de aliquo an sit aliquid, si uidelicet aliquid praedicamentorum poterimus ei aptare, an non sit, si nullum, ac fortasse quid etiam sit, si uidelicet caeteris remotis unum assignemus, sicut facit Aristoteles in Qualitate dicens: Nullum enim aliorum praedicamentorum aptabitur iniustitiae neque quantitas... etc. : Restat inscriptio, quae uaria fuit. Inscripsere namque alii de rebus, alii de generibus (id est maneriis rerum) quos eadem similisque culpa confundit. Quod enim de uocibus tantum intendat, ipse manifestat dicens: Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut significat substantiam... etc. Illud quoque ualidissimo est argumento, eum scilicet de uocibus intendisse, quod ait: /115/ Horum autem ad se inuicem complexione affirmatio fit quippe non ex rebus, sed ex uocibus affirmatio iungitur. Unde potius teste Boethio inscribendus est liber de decem praedicamentis. Et nota quod hoc nomen praedicamentum modo simpliciter accipitur, modo in collectione. Simpliciter quidem accipitur in designatione singulorum generalissimorum iuxta illud Boethii in secundo secundae editionis super Porphyrium: Praediximus ab Aristotele decem praedicamenta esse disposita, quae idcirco praedicamenta uocantur, quia de caeteris omnibus praedicantur. Secundum quam etiam acceptionem tituli ponit inscriptionem de decem praedicamentis. Collectim uero in designatione cuiuslibet generalissimi cum omnibus sibi suppositis generibus et speciebus hoc nomen praedicamentum Porphyrius accepit dicens: In unoquoque praedicamento sunt quaedam generalissima... etc. Cum autem in collectione hoc nomen praedicamentum sumitur, quaeri solet, utrum omnes simplices sermones etiam praedicabiles secundum aliquam suam significationem in aliquo sint praedicamento. De quo quidem diuersae sunt opiniones. Alii namque in praedicamento substantialia tantum uocabula ponunt, quae scilicet rem subiectam in essentia nominant, ut homo, albedo, animal, color. Alii etiam sumpta in praedicamento esse uolunt secundum principalem significationem de forma adiacente et tam 'albedo' quam 'album' in praedicamento qualitatis ponunt, quia utrumque albedinem significat licet diuersis modis, illud quidem in essentia, istud in adiacentia. Sed qui eorum uerum dicant, definire necessarium non est nec aliter possumus, nisi nouerimus, quid per 'esse in praedicamento' utrique uelint accipere. Si enim 'esse in praedicamento qualitatis' nihil aliud est quam 'qualitatem significare', profecto tam 'album' quam 'albedo' qualitatis in praedicamento est. Sed fortasse dicetur, quia 'album' quoque substantiam per nominationem significat, et 'homo' uel 'animal' qualitatem quoque circa substantiam determinant. Unde et 'homo' in praedicamento qualitatis ponetur et 'album' in praedicamento substantiae. Sed dicitur, quod quando contingit idem uocabulum res diuersorum praedicamentorum significare, secundum principalem significationem in praedicamento ponendum est, ut album quod albedinem principaliter significat, propter quam maxime repertum est atque ubique eam tenet, quam etiam praedicare dicitur. At uero si ad principalem significationem secundum causam impositionis respicimus, uni praedicamento poterunt omnia supponi secundum significationem intellectus, quae principalis est. /116/ Hinc etiam propter qualitatem maxime imponi nomina uult Priscianus. Sed dicetur secundum significationem quam praedicant, uocabula praedicamento supponi. Unde 'homo' tantum substantiae, 'album' uero tantum qualitati supponetur, et ita nihil aliud dicetur uocem esse in praedicamento substantiae uel qualitatis, quam esse inuentam secundum significationem substantiae uel quantitatis uel qualitatis quam praedicat, ut sic sumpta etiam in praedicamento sint. Licet enim Porphyrius in praedicamento nonnisi genera uel species computet, ea tamen sola esse non dicit. Si quis autem 'esse in praedicamento' nihil aliud dicat quam 'esse genus uel speciem res tantum alicuius praedicamenti nominantia', constat sumpta a praedicamentis excludi. Quae cum in quid non praedicentur, nec genera sunt nec species. Quid ergo per 'esse in praedicamento' tam isti quam illi accipiant, prius est cognoscendum, quam definiendum, utrum omnes sermones in praedicamentis esse conueniat an non. Sed nec istud definire est magnae utilitatis. Solum illud scire sufficit quod Aristoteles ait: Singulum aut significat substantiam aut quantitatem... etc. Fuit etiam dissensio de auctore praedicamentorum, utrum scilicet hoc opus Aristotelis fuisset an alterius. Boethius uero Aristotelis esse tribus modis ostendit, tum quia ipse in caeteris operibus suis consentit his quae ibi dicuntur, tum quia breuitas atque subtilitas ab Aristotele non discrepat, tum quia aliter interruptum imperfectumque opus edidisset, si de argumentationibus scribens aut de propositionibus aut de sermonibus tractatum omitteret, quamquam exstet alter Aristotelis liber de eisdem disputans, eadem fere continens, cum perstet oratione diuersus. Archytas autem duos composuit libros quos categoriae inscripsit, quorum in primo haec decem praedicamenta instituit. Unde posteriores quidam Aristotelem non esse huius diuisionis inuentorem suspicati sunt eo quod Pythagoricus uir eadem conscripsisset, in qua sententia Iamblichus philosophus est immobilis. Cui cum non consentit Themistius neque concedit eum Architam fuisse, qui Pythagoreus Tarentinusque esset quique cum Platone aliquantulum uixisset sed Peripateticum aliquem Architam, qui nouo operi auctoritatem uetustate nominis conderet. Arbitror autem hanc disiunctionem praedicamentorum magis consideratam secundum significationem uocum quam secundum naturas /117/ rerum. Si enim rerum naturas attenderet, nulla apparet ratio quare non plura aut pauciora praedicamenta disponeret. Sed profecto secundum nominum significationem haec ratio uisa est, quod decem considerauit nomina, in quibus omnium aliorum nominum tam generalium quam specialium significatio inciperet, ideoque ea superposuit caeteris quasi prima naturaliter et digniora rerum continentia, cum uidelicet caeteris uniuersaliora sint. Modus uero tractandi qui ad praedicamenta pertinet huiusmodi est, quod facta annumeratione simplicium sermonum secundum naturas decem praedicamentorum in eo scilicet quod hi substantiam, illi quantitatem, alii alia significant, statim praedicamenta disponit ac tractat. Cum autem de praedicamentis intendat, non statim de ipsis agit sed quaedam praemittit ad tractatum eorum necessaria, quibus positis facilior de sequentibus possit esse doctrina, utpote descriptionem aequiuocorum, uniuocorum, denominatiuorum et quaedam alia de quibus omnibus suo loco rationem reddemus et quomodo ad tractatum sequentem pertineant, ostendemus. Nunc autem primum de aequiuocis et uniuocis. LI 2.01 DE AEQUIVOCIS /117/ Quod itaque in sequentibus, ubi de secundis substantiis et differentiis et accidentibus agitur, daturus erat differentiam inter ea quae dicuntur de subiecto et ea quae sunt in subiecto, per hoc scilicet quod haec uniuoce praedicantur, illa quidem aequiuoce, determinandum prius fuit, quid aequiuocum esset, quid uniuocum. Quod hoc loco facit. Cur autem prius de aequiuocis, post de uniuocis tractat? Idcirco (teste Boethio) quod ipsa decem praedicamenta, cum definitionibus diuersa sint, uno tamen praedicationis uocabulo nuncupantur. Cuncta enim praedicamenta dicimus, ipsa uero praedicamenta, quoniam rerum genera sunt, de subiectis rebus uniuoce praedicantur. Omne enim genus de speciebus propriis uniuoce dicitur. Quare rectius primo de omnium praedicamentorum communi uocabulo tractat, quasi quemadmodum singula de speciebus propriis praedicarentur, exponeret. Et nota hoc nomen praedicamentum in eo aequiuocum dici, quod album et quodlibet accidentale sumptum aequiuocum hoc loco Aristoteles accipit, non quod multiplicem sensum habeat sed quia rationem substantiae non habet. Quo etiam modo ens et unum et quodlibet nomen res diuersorum praedicamentorum continens de ipsis praedicamentis aequiuoce dicitur, non quod multa sint uocabula in sensu, sicut est canis sed quia definitionem non habent in substantia /118/ de praedicamentis praedicabilem. Hic enim Aristoteles aequiuoca large, uniuoca stricte accipit, illa uidelicet tantum uniuoca dicens quae habent nomen commune et eandem secundum illud nomen definitionem substantiae. Definitio uero substantiae dicitur ea quae abesse secundum significationem non potest praeter corruptionem rei subiectae, id est egressum a substantia, ut sunt definitiones datae secundum nomen quodlibet generale uel speciale uel differentiale. Si enim aliquid deserat esse substantia animata sensibilis, id est animal, uel animal rationale mortale, id est homo, uel potens uti ratione, quod est esse rationale, necesse est ipsum in substantia corrumpi. Illa itaque tantum aequiuoca appellat quae habent commune nomen et non habent eandem rationem substantiae, ut expositum est, secundum illud scilicet nomen. Bene autem 'secundum nomen' apponit multis de causis, tum quia aliae definitiones ad uniuocationem uel aequiuocationem non pertinent, nisi quae secundum sententiam nominis datae sunt, tum quia aliter bene uniuoca uel aequiuoca non determinaret, sicut in expositionibus definitionum ostendemus. Illa autem definitio secundum sententiam nominis data est, cuius sensus in sententia definiti nominis includitur, ut in hoc nomine 'homo' rationale mortale, non animal sensibile et in hoc nomine 'rationale' potens uti ratione et in hoc nomine 'album' affectum albedine, licet haec definitio albi, cum secundum nomen sit, non tamen sit substantiae, ut ostensum est. Si quis autem hominem determinans dicat: animal risibile, rerum subiectarum uocabulo hominis continentiam determinat sed sententiam nominis non aperit per 'risibile', cuius sensus in sententia hominis non tenetur. Potest itaque haec descriptio hominis esse quantum ad rerum continentiam, non quantum ad nominis sententiam. Sic et fortasse hoc nomen 'canis' et quodlibet aequiuocum secundum rerum continentiam definiri potest, id est determinari, quibus rebus conueniat, ueluti si dicamus hoc nomine 'canis' appellari id quod sit latrabile animal uel hoc caeleste sidus uel illa marina belua. Sed haec quidem definitio in sententia nominis non tenetur, quippe canis nomen non est impositum alicui ex hac communi causa, quod sit aliquid illorum trium, quia iam uidelicet multiplex uox in sensu non esset, si idem ubique proponeret. Cum autem Aristoteles uniuoca tantum dicat, quantum ad rationem substantiae, strictius uniuoca accipit, quam Porphyrius, ubi propria quoque uniuoce praedicari dicit, uel Boethius, qui diuisionem accidentis in subiecta aequiuocationis esse non dicit. Sicut autem uniuoca strictius Aristoteles accipit, ita aequiuoca largius, omnia scilicet illa dicens aequiuoca quae commune nomen habent sine communi ratione substantiae, quorum definitionem nunc exponamus. /119/ AEQUIVOCA DICUNTUR QUORUM NOMEN SOLUM COMMUNE EST, SECUNDUM NOMEN VERO SUBSTANTIAE RATIO DIVERSA, UT ANIMAL HOMO ET QUOD PINGITUR. Aequiuocae DICUNTUR res illae quae habent NOMEN idem secundum materiam COMMUNE sibi. Bene autem dicit: DICUNTUR, et non dicit 'sunt', quia res ex se aequiuocationem non habent sed ex nomine quo aequiuocantur, quod proprie aequiuocatio, id est aequiuocans, dicitur, res uero proprie aequiuocae, id est aequiuocatae. NOMEN autem hoc loco accipe teste Boethio secundum omnem rerum significationem, qua rebus imposita uocabula praedicamus, hoc est omnem dictionem naturaliter declinabilem. Cum autem ait: QUORUM NOMEN COMMUNE EST, tam multiuoca quam diuersiuoca excludere uidetur, quorum potius sunt diuersa nomina. Sunt enim multiuoca quae sub eadem definitione diuersis designantur nominibus, ut gladius, ensis, mucro, quae quidem pluraliter multiuoca dicimus, non secundum rerum pluralitatem, cum sit res subiecta penitus eadem sed magis secundum uocabulorum diuersitatem. Diuersiuocae autem res illae dicuntur, quae secundum diuersa nomina diuersas definitiones secundum illa habent, ut homo et asinus, quod etiam fortasse eidem rei potest accidere, si ipsa diuersis uocetur nominibus, quae eadem non sint in sententia, ut homo et nauigabilis dicitur et risibilis, cum tamen haec duo nomina eiusdem sententiae non sint, sicut sunt illa: gladius, ensis, mucro, quae idem dicunt penitus. Quod autem supponit: SOLUM, uniuoca separat, quae cum NOMEN COMMUNE habeant, sicut aequiuoca, non solum nomen communicant, uerum etiam eandem definitionem substantiae habent. Quod subiungitur: RATIO SUBSTANTIAE EST DIVERSA, determinat, ad exclusionem cuius 'SOLUM' sit appositum, quod, uidelicet 'solum', modo ad exclusionem omnium ponitur, ueluti cum dicitur: Solus Deus est omnipotens ita scilicet quod nulla alia res, modo ad exclusionem alicuius, ueluti cum dicitur: Solam tunicam habeo id est non etiam pectulam. Quod autem ait: RATIO SUBSTANTIAE EST DIVERSA, negatiue accipe, hoc est non est eadem, alioquin non conueniret omnibus sub quocumque nomine aequiuocis, ut 'amplectenti et amplexo' aequiuocis sub 'amplector', quia 'amplector' diuersas definitiones substantiae non habet, cum nullam penitus definitionem datam secundum substantiam habeat, hoc est datam secundum talem statum, qui dum perit, in substantia perimat. Similiter nulla sumpta nomina accidentalia, sub quibus res subiectas aequiuocas hoc loco dicimus, nullam substantiae rationem, hoc est definitionem, habent. Tale est ergo: definitio substantiae est diuersa, hoc est non est eadem, ut simpliciter neges illud quod uniuoca, quorum definitioni relinquitur. Quod autem apponitur: SECUNDUM ILLUD NOMEN DATAM, non uacat. Si enim identitatem /120/ definitionis substantiae omnino remoueret, siue quantum ad illud commune nomen, siue quantum ad alia, non omnibus aequiuocis conueniret, quippe res saepe quae sub uno nomine sunt aequiuocae, sub alio sunt uniuocae, ueluti tres significationes canis et sub hoc nomine canis aequiuocae sunt et sub hoc nomine corpus uel substantia uniuocae. Praeterea si dicamus ratione substantiae diuersam affirmatiue, ut uidelicet diuersas definitiones eidem nomini relinquamus, uidetur hominis nomen aequiuocationem habere, quod et istam habet definitionem 'animal rationale mortale' et insuper 'animal gressibile bipes', quae quidem in sensu diuersae sunt, licet res easdem contineant, quas scilicet definitum uocabulum nominat. At uero cum negatiue accipimus, nulla relinquitur obiectio. Nota autem plura uocabula aequiuoce praedicari quae aequiuocationem non habent, ueluti 'hoc forte', quod est nomen Socratis, siue propter uires siue propter hoc quod animam fortem habeat, aequiuoce de ipso dicitur, cum diuersis definitionibus determinetur nec tamen ad ipsum aequiuocationem habet, cum non sit commune. Similiter subiectum pro significato et subiectum pro fundamento de ipso Socrate aequiuoce dicitur nec tamen ad ipsum aequiuocationem habet, cum propter ipsum commune non sit. Commune enim nonnisi pluribus esse potest. Ex quo apparet Socratis nomen in designatione unius tantum acceptum, cum non sit commune, nec aequiuocum dici nec uniuocum. UT ANIMAL HOMO. Exemplificat de aequiuocis per hominem uerum et pictum, quae hoc nomen animal aequiuoce habent, dicens: UT HOMO, uerus scilicet, ET QUOD PINGITUR, dicitur animal. HORUM ENIM SOLUM NOMEN COMMUNE EST, SECUNDUM NOMEN VERO SUBSTANTIAE RATIO DIVERSA. HORUM ENIM. Commendat exemplum, ac si diceret: Bonum exemplum dedi per ista de aequiuocis, quia scilicet ista sunt aequiuoca. A causa. Quod autem sint aequiuoca sub hoc nomine animal, ostendit per definitionem aequiuocorum, dicens scilicet illa habere hoc nomen commune quod est animal et non eandem definitionem secundum illud. SI ENIM QUIS ASSIGNET QUID EST UTRUMQUE EORUM QUO SINT ANIMALIA, PROPRIAM ASSIGNABIT UTRIUSQUE RATIONEM. SI QUIS ENIM. Vere non eandem, quia diuersas tantum. Quod probat ab effectu, quia uidelicet assignantur eis diuersae definitiones. Et hoc est: SI aliQUIS ASSIGNET, id est demonstret, QUID EST UTRUMQUE EORUM, tam uersus scilicet homo quam pictus, in eo quod SINT ANIMALIA, PROPRIAM definitionem unicuique dabit, dicens scilicet uerum esse hominem substantiam animatam sensibilem, picturam uero assimilationem substantiae animatae sensibilis. Sciendum uero quod aequiuocorum alia fiunt casu, alia consilio. Casu namque contingit, ut quo nomine uocatur unus apud nos, uocetur alius apud barbaros, illis quidem ignorantibus impositionem /121/ nominis a nobis iam factam. Consilio uero et deliberatione quaedam aequiuocatio fit, quando de una re scienter ad aliam transferimus non ornatus gratia sed necessitatis causa. Duobus namque modis translatio fit aut secundum ornatum aut propter necessitatem significandae rei, cum uidelicet ipsa nomen non habet per quod designetur. Et haec quidem translatio quae propter penuriam nominis fit, in aequiuocatione semper consistit. Illam uero quae ad ornatum sermonis fit, in aequiuocatione teste Boethio Aristoteles non recipit, ueluti si quis ornatus gratia gubernatorem dicat aurigam, non erit auriga nomen aequiuocum, licet id diuersa significet, scilicet moderatorem currus et nauis. De quo haec ratio est, quod quando sermonem exornamus, uulgaria uerba et omnibus nota propter curialitatem uitantes, non nouam impositionem uocis facimus sed ad tempus ad nouam significationem eam accommodamus, quam quidem significationem per se non habet sed magis ex aliquo sibi adiuncto. Si enim dicamus: Aurigam suum nauis amisit per adiunctionem nauis in auriga rectorem intelligimus. Si uero dicamus: Auriga uenit nonnisi moderator currus intelligitur. Similiter cum dicimus: Prata rident pro "Prata florent", in 'ridere' florere intelligimus non ex ui uocis, cum per se hoc non habeat sed ex adiunctione pratorum, quorum scilicet florere esse scimus, non ridere. Si uero diceremus substantiam ridere, nullo modo nisi risum intelligeremus. Quod itaque in 'auriga' uel in 'ridere' quandoque aliud intelligimus ex adiunctis sibi, quam habeat eorum propria impositio, non est hoc aequiuocationis multiplicitati deputandum, cum uox etiam per se dicta diuersos non habeat sensus. Si quis autem quaerat, quando in auriga gubernator intelligitur, utrum auriga ipsum significet naturaliter an ad placitum, si large ad placitum sumat, pro omni scilicet quod naturaliter non significat, dicimus ad placitum significare. Si uero ad placitum proprie accipiat, pro eo scilicet quod ex propria inuentione sic accommodatum est, ut per se quoque prolatum significationem non perdat, dicimus aurigam neque naturaliter neque ad placitum significare rectorem sed ad tempus per adiunctionem alicuius ad hanc significationem per translationem quandam esse accommodatum nec tunc proprie in ui dictionis esse configuratam orationem, reddit aliud intra quam extra significans. Unde si quis ei definitionem dare uelit, secundum significationem gubernatoris etiam potest, cum uidelicet eam per se non habeat. Nota autem, quod ait Boethius aequiuocationem fieri non solum in nominibus et uerbis, uerum etiam in praepositionibus et coniunctionibus frequenter, large aequiuocationem accepit pro omni /122/ multiplicitate sensus, ex quo etiam illud uidetur ostendere praepositiones quoque et coniunctiones per se etiam significationem habere. De quo in Peri ermenias definiemus. DE UNIVOCIS UNIVOCA VERO DICUNTUR QUORUM ET NOMEN COMMUNE EST ET SECUNDUM NOMEN EADEM SUBSTANTIAE RATIO, UT ANIMAL HOMO ATQUE BOS. UNIVOCA. Post aequiuoca definit res uniuocas. Quod autem ait definitionem eandem esse, superius non, 'esse eandem' quantum ad naturam, non quantum ad actum intellige; saepe enim tam uniuocorum nominum quam aequiuocorum definitiones penitus ignoramus ut lapidum et multorum aliorum, nec tamen minus ideo uniuocum est nomen lapidum, quod in natura suae impositionis definitionem habet, etsi eam ignoremus. Ex ea enim communi causa impositum est, secundum quam ex natura rerum una queat definitio assignari. Quod etiam supponit: SECUNDUM illud NOMEN, ideo fit quia aliter aequiuocationem ex illo nomine contingere non determinaret, quippe, ut iam super meminimus, eadem quae sub hoc nomine canis aequiuoca sunt, sub aliis sunt uniuoca. Quaeritur autem si animal rationale mortale uel animal gressibile bipes, cum totam hominis sententiam singulae non contineant, utrum ad uniuocationem sufficiant. Et fortasse ad hoc proferuntur, ac si in eis omnes hominis differentiae continerentur. Fortasse etiam nihil ad uniuocationem refert, si non sint conuertibiles, cum tantum id quod in sententia definitur, teneant, non totum simul contineant. COMMUNI ENIM NOMINE UTRIQUE ANIMALIA NUNCUPANTUR, ET EST RATIO SUBSTANTIAE EADEM. COMMUNI ENIM. Commendat exemplum per hoc quod bos atque homo uniuoca sunt sub hoc nomine animal. Quod ostendit ad definitionem uniuocorum, quia scilicet habent illud nomen commune et secundum illud eandem rationem substantiae. SI QUIS ENIM ASSIGNET UTRIUSQUE RATIONEM, QUID UTRISQUE SIT QUO SINT ANIMALIA, EANDEM ASSIGNABIT RATIONEM. SI QUIS ENIM. Probat ab effectu, quod eandem est definitio in homine et boue, quia scilicet nos eandem assignamus. DE DENOMINATIVIS DENOMINATIVA VERO DICUNTUR QUAECUMQUE AB ALIQUO, SOLO DIFFERENTIA CASU, SECUNDUM NOMEN HABENT APPELLATIONEM, UT A GRAMMATICA GRAMMATICUS ET A FORTITUDINE FORTIS. DENOMINATIVA VERO. Denominatiuorum quoque tractatus necessarius est, quia in sequentibus et qualia dici denominatiue et iacere et stare dici denominatiue a positionibus dicturus erat, quod nullo modo intelligi posset, nisi prius, quae sint denominatiua, ostenderet. Sunt autem omnia denominatiua uocabula sumpta, non autem omnia sumpta sunt denominatiua. Sumpta autem uocabula ea dicimus quae simpliciter propter adiacentem formam significandam reperta /123/ sunt, ut rationale, album. Non enim 'rationale' dicit animal rationale uel 'album' corpus album sed simpliciter 'rationale' ponit affectum rationalitate, 'album' affectum albedine, non etiam substantiam rei, quid sit, determinat. Sumptorum uero tria sunt genera, quia quaedam cum nomine formae in materia uocis ex toto conueniunt, ut grammatica nomen mulieris cum grammatica nomine scientiae. Quaedam uero penitus a nomine formae differunt, ut studiosus a uirtute, quaedam autem cum per principium conueniant, per finem disiuncta sunt, ut fortis fortitudo, quae cum in primis syllabis conueniant, in ultimis differunt. Et haec tantum sumpta quae scilicet principio conueniunt cum nomine formae et fine differunt, denominatiua esse determinat dicens: DENOMINATIVA DICUNTUR ea, scilicet uocabula, quae HABENT APPELLATIONEM AB ALIQUO, hoc est inuenta sunt ex participatione formae adiacentis, per quod sumpta esse ostenduntur, SECUNDUM NOMEN, id est secundum similitudinem nominis formae, per quod illa sumpta excluduntur quae prorsus differunt, ut studiosus, qui a uirtute dicitur; qui enim uel hoc nomen uirtus inuenit uel hoc nomen studiosus, nullam alterius ad alterum similitudinem uocis attendit. Sed quia hoc totum habent illa quae prorsus conueniunt cum nomine formae, ut grammatica nomen mulieris, addit: DIFFERENTIA in CASU, id est in fine nominis SOLO, hoc est: non etiam in principio. Vel etiam potest accipi 'solo', ut notet conuenientiam significationis sumpti uocabuli ad nomen formae, ac si dicamus: 'casu solo', hoc est non etiam significatione formae differentia. Poterat etiam haec conuenientia notari secundum nomen, id est sequendo similitudinem nominis in significatione formae, et si alio modo sumptum nomen eam significet, etiam tunc 'solo' differentiam principii tantum excluderet. Potest etiam haec definitio sic exponi, ut denominatiua sit nomen rerum, non nominum, ut uidelicet illa res quae fortitudine participat et fortis inde uocatur, denominatiue dicatur denominatiua, id est denominatiue inde uocata, et sic in designatione rerum definitio haec tunc exponitur. DENOMINATIVA DICUNTUR subiecta illa quae HABENT APPELLATIONEM AB ALIQUO, hoc est uocabulum quodcumque significans ex forma adiacente SECUNDUM NOMEN, id est similitudinem nominis ipsius formae, ut iam est expositum. Illa subiecta dico differentia tantum in casu sui nominis a nomine formae. Nam etsi uocabula proprie per diuersas terminationes suas differant, quodammodo tamen etiam res subiectae nominibus et terminatione suorum nominum a se differunt, per hoc scilicet quod haec res habet uocabulum aliter terminatum et illa aliter. In hac autem significatione, hoc est in designatione rerum, Boethius hoc nomen denominatiua accipere uidetur, cum ait: Quaecumque re /124/ non participant, denominatiua esse non possunt. Et rursus: Quicquid denominatiuum esse dicitur, illud et re participabit et nomine et aliqua transfiguratione uocabuli discrepabit. At uero multa opponuntur contra hoc quod ait esse denominatiuum re etiam participare. Multa enim participare denominatiuo nomine uidentur quae rem non habent. Nam 'amaturus' propter actionem futuram dicitur, quam nondum habet, et 'amatus' propter passionem praeteritam. Sed fortasse, cum ait 'participat', indifferenter pro omni tempore usus est, ac si diceret: uel participat modo uel participabit uel participauit. Fortasse etiam nihil impedit, si neque denominatiua neque sumpta dicamus, quae ex forma praesentialiter adiacente non sunt inuenta. Opponitur etiam, quod unitas quoque una dicitur et accidentalitas accidens et potentia potens et alteratio alterans et significatio significari dicitur et specialitas species appellatur. Quae omnia cum denominatiuis nominibus participent, rem tamen adiacentem non habent propter infinitatis inconueniens. Nam cum omnis unitas una dicatur, si inde unitatis adiacentia participaret, nullus unitatum terminus in natura contingeret sed ubicumque una esset unitas, cum unaquaeque unitas unitate alia adiacente participaret, infinitas unitates esse contingeret. Dicimus itaque unum, quando de unitate praedicatur, non esse denominatiuum nec sumptum ab aliquo sed tantundem ualere quantum discretum, secundum quod dicitur omne quod est, unum esse, id est discretum personaliter in se a caeteris, non ut discretionem formam aliquam intelligamus sed potius caeterarum rerum essentias ab eo quod unum dicimus remouemus, ac si diceremus: est tale quid quod non est aliqua aliarum rerum. Et est quidem uocabulum commune ex communi causa datum sicut 'non-homo' uel 'non-equus', licet non sit subiectum uel substantiale. Sed nec accidens, hoc nomen, sumptum est ab aliqua proprietate quam suscipiant, uerum secundum hoc quod subiectis sic insunt, ut etiam abesse queant praeter corruptionem. Nec cum dicitur: Albedo est accidens aliquid albedini attribuere intendimus sed potius subiecto copulare. Potentia quoque cum dicitur posse inesse alicui, talis est sensus quod eam subiectam habere queat, hoc est naturae eius non repugnat, ut habeat, nec iam posse uel potens sumptum est ab aliqua forma sicut nec possibile, quod modales propositiones constituit. Alteratio quoque cum alterare dicitur, nullam ei proprietatem dare intendimus sed potius subiectum secundum eam mutari dicimus. Nec quando significationem /125/ significari dicimus aliquam ei proprietatem coniungimus sed potius nomen aliquod eius esse ostendimus uel intellectum illius haberi ab aliquo. Quod autem dicitur: Specialitas est species secundum sententiam nostram, qua solas uoces genera uel species appellari uolumus, nulla est absurditas, quia alia consideratur essentia uocis, alia specialitatis ei adiacentis, per quam genus suum uox ipsa respicit. Secundum uero eorum sententiam qui res proprie genera et species appellant, quaestio occurrit. Cum enim relatio generalitatem respectu specialitatis habeat, oportet specialitatem respectu relationis specialitatem suscipere. At uero quomodo eadam res se ipsam informabit? Sed fortasse facilius se expedient, qui dicunt genus et species, quando sunt nomina rerum, non accipi ut sumpta ab aliquibus formis, quod ex ipsis definitionibus generis et speciei secundum hoc quod rebus eas applicant, potest ostendi. Ita enim exponunt 'genus est quod praedicatur de pluribus etc.', hoc est ea res dicitur genus quae est essentia diuersarum specierum, species uero dicitur quod est sub genere etc., id est quae primo loco generi in essentia supponitur, quod totum in substantia rerum subsistere posset omnibus quoque remotis accidentibus. Etsi enim corporis et spiritus substantiam omnibus accidentibus suis spoliari contingeret, non minus definitio generis substantiae aptaretur uel definitio speciei spiritui uel corpori. Unde et tunc quoque genus uel species dicerentur, cum tamen nec generalitatem uel specialitatem nec aliquod accidens haberent. Unde haec nomina apparet genus et species a proprietatibus sumpta non esse nec ea relatiua dici quantum ad significationem relationum sed magis quantum ad modum impositionis, eo uidelicet quod haec res hoc nomine sit uocata respectu illius. Sic enim chimaeram remotam ab homine uel oppositam homini dicimus secundum hoc tantum, quod ipsa non est homo, eamque hoc nomine quod est oppositum, respectu hominis nominamus nullam ei proprietatem relationis attribuentes sed magis hoc nomine respectum hominis demonstrantes. Si quis autem hoc nomen 'generalitas' uel 'specialitas' quandoque inueniat, non sunt alicuius formae designatiua sed tantundem ualent quantum genus uel species, quae neque esse sumpta secundum posteriorem sententiam de rebus ostendimus. Nam 'uniuersalitas' uel 'singularitas' siue 'particularitas' pro uniuersali uel singulari uel particulari Boethius frequenter utitur. Ait enim in secundo Commento super Porphyrium, cum ostenderet eandem rem uniuersali et particulari nomini subiacere, ut Socratem qui et homo et animal uocatur et Socrates: Eadem (inquit) linea caua et eadem curua est. Ita quoque generibus et speciebus, id est singularitati et /126/ uniuersalitati unum quidem subiectum est. Qui etiam in Commento super illam diuisionem quae sequitur: 'eorum quae sunt, alia dicuntur de subiecto etc.', sic ait: At uero neque particularitas neque uniuersalitas in se transeunt. Namque uniuersalitas potest de particularitate praedicari, ut animal de Socrate uel Platone, et particularitas suscipiet uniuersalitatis praedicationem sed ut uniuersalitas sit particularitas nec rursus quod particulare est, uniuersalitas fiat. LI 2.02 EORUM QUAE DICUNTUR ALIA QUIDEM SECUNDUM COMPLEXIONEM DICUNTUR, ALIA VERO SINE COMPLEXIONE. ET EA QUAE SECUNDUM COMPLEXIONEM DICUNTUR SUNT UT HOMO CURRIT, HOMO VINCIT; EA VERO QUAE SINE COMPLEXIONE, HOMO, BOS, CURRIT, VINCIT. EORUM QUAE DICUNTUR. /126/ De sermonibus intendens omnium uocum significatiuarum ad placitum diuisionem praemittit, ut has de quibus intendit, scilicet quae simplices sint uoces, ab aliis diuidat atque conuenientius ad praedicamenta disponenda descendat, per hanc uidelicet diuisionem et per illam aliam quae est subdiuisio membri, quam longe postea ponit dicens: "Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum... etc." SINE COMPLEXIONE dicuntur teste Boethio quaecumque secundum simplicem sonum nominis proferuntur, ut sunt singulae dictiones; SECUNDUM uero COMPLEXIONEM dicuntur quecumque aliqua coniunctione dictionum aliquid demonstrant, ut quaelibet orationes. De complexione uero duos modos ad exemplum apponit, quando scilicet aliquid coniungitur alicui per se ipsum hoc modo: Ambulat quippe 'ambulat' dicitur et praedicatur et est copula, uel quando coniungitur per alterum, siue illud alterum sit uerbum, ut: Hic est Socrates, est ambulans siue coniunctio, ut: Aut Socrates aut Plato. Ait autem sic: EORUM QUAE DICUNTUR, id est uocum significatiuarum ad placitum, alia SECUNDUM COMPLEXIONEM dicuntur, id est complexae sunt uoces et ex pluribus dictionibus iunctae, aliae non. Dici autem non habent uoces naturaliter significantes sed illae per quas loquamur. EORUM QUAE SUNT ALIA DE SUBIECTO QUODAM DICUNTUR, IN SUBIECTO VERO NULLO SUNT, UT HOMO DE SUBIECTO QUIDEM DICITUR ALIQUO HOMINE, IN SUBIECTO VERO NULLO EST. EORUM QUAE SUNT. Daturus in praedicamento substantiae quasdam uocum proprietates uel differentias per 'esse in subiecto uel non esse', per 'dici de subiecto uel non dici', diuisionem per haec quattuor praemittit, in qua teste Boethio omnium sermonum multitudinem comprehendit. Quae quidem diuisio, cum sit quadrifaria, ex duabus bifariis naturaliter nascitur eorum membris ad inuicem permixtis, ex his uidelicet, quod simplicium sermonum alii dicuntur de subiecto, alii non et rursus alii sunt in subiecto, alii non. Sed nunc quid sit uocem dici de subiecto uel esse in subiecto aperiamus, ex quo econtrario quid sit non dici uel non esse apparebit. Vox itaque illa dicitur, id est praedicatur, de aliquo ut de subiecto, quae cum sit uniuersalis et sua sententia in sensu subiectae uocis includatur, non potest ipsa secundum causam suae impositionis abesse rei subiectae uocis praeter ipsius rei corruptionem, ueluti homo /127/ uel animal uel rationale, haec nomina, quae uniuersalia sunt, ita de hoc nomine quod est , praedicantur singula, quod eorum sententia tota in hoc nomine 'Socrates' includitur nec possunt ipsa nomina abesse rei quae Socrates est, secundum causam suae impositionis praeter corruptionem ipsius Socratis. Ubi enim Socrates aliquid horum amiserit, perempto uidelicet in se eo statu ex quo conueniebant, ut si hominem esse amittat uel esse animal uel rationale, non solum mutabitur, uerum etiam in substantia corrumpetur. At uero si hoc album deserat esse album, non ideo in substantia corrumpetur, cum nullum ideo generalem uel specialem statum necesse sit perimi. Dici itaque de subiecto conuenit omnibus tam generibus quam speciebus, cuiuscumque sint praedicamenti, respectu suorum inferiorum et insuper differentiis respectu specierum uel indiuiduorum earum. IN SUBIECTO autem esse uox illa dicitur quae formae accidentalis nomen est uel substantiale uel sumptum, ut albedo uel album; non dici uero de subiecto uel non esse in subiecto per contrarium intellige. Et nota quod dici de subiecto, quod scilicet conuenit uniuersalibus, proprie uocum est; esse uero in subiecto, licet etiam in uocibus hoc loco attribuatur, tamen proprie rerum est, quia proprie res uel fundamenta dicuntur uel fundata. Quodam tamen modo gratia rerum significatarum haec quoque uocabula uocibus aptantur. Quia itaque dici de subiecto uocibus proprie et per se inest, non uidelicet gratia alicuius rei subiectae quae de subiecto dicatur, esse uero in subiecto gratia rerum uocibus aptatur, bene illud uoces ex se habere innuit, cum ait: DICUNTUR, quia scilicet dici proprie uocum est, illud uero ex rebus, cum dixit: 'esse', quia uidelicet esse proprie rerum est. Cum autem membra diuisionis, scilicet dici DE SUBIECTO etc., non solum substantialibus nominibus, uerum etiam sumptis conueniant, ipse tamen de substantialibus tantum nominibus hanc diuisionem facit. Unde bene ait: EORUM QUAE SUNT, id est nominum quae in essentia rem significant, non scilicet ex adiacenti tantum forma. In quo differentiam insinuat inter istam et superiorem diuisionem. Nam quoniam illa omnia nomina tam sumpta quam alia includebat, non dicit 'sunt' sed 'dicuntur', quod commune est omnium. Hic uero dixit 'sunt', ut sola substantialia acciperet, cum tamen membra diuidentia non solum substantialibus conueniant. Nam rationale et dici de subiecto et non esse in subiecto dicturus est in Substantia et album quoque sumptum ut accidens praedicari. Nihil autem impedit, si diuidentia excedant diuisum, immo hoc proprietas huius diuisionis exigit quae est accidentis in accidentia. /128/ Sic lege: EORUM QUAE SUNT, id est nominum substantialium, ALIA praedicantur, quod totum est uniuersalium secundum Aristotelem dicentem quod "A prima substantia nulla est praedicatio", praedicantur in quid de aliquo ut DE SUBIECTO, hoc est ut de supposito in substantia, sicut supra expositum est, et in nullo sunt subiecto, quia non sunt nomina accidentalium formarum uel substantialia uel sumpta, UT HOMO, hoc nomen, praedicatur DE ALIQUO HOMINE, id est de particulari nomine, id est alicuius hominis, ut de subiecto. Et in hoc quidem membro includit secundas substantias cum uniuersalibus differentiarum nominibus substantialibus, ut est rationalitas, animatio. ALIA AUTEM IN SUBIECTO QUIDEM SUNT, DE SUBIECTO AUTEM NULLO DICUNTUR. ALIA AUTEM IN SUBIECTO etc. Hoc membrum priori penitus est contrarium, sub quo includit indiuidua accidentalium generum uel specierum, formas uidelicet accidentales significantium, ut haec nomina: haec albedo, hic color. IN SUBIECTO AUTEM ESSE DICO QUOD, CUM IN ALIQUO SIT NON SICUT QUAEDAM PARS, IMPOSSIBILE EST ESSE SINE EO IN QUO EST. IN SUBIECTO AUTEM. Hoc ad praesens praetermitte, donec exsecuti simus diuisionis membra. UT QUAEDAM GRAMMATICA IN SUBIECTO QUIDEM EST IN ANIMA, DE SUBIECTO VERO NULLO DICITUR. UT QUAEDAM GRAMMATICA, id est particulare nomen grammaticae. IN SUBIECTO QUIDEM EST IN ANIMA, id est rem significat fundatam in anima. De subiecto uero nullo dicitur. ET QUODDAM ALBUM IN SUBIECTO EST IN CORPORE (OMNIS ENIM COLOR IN CORPORE EST). ET QUODDAM ALBUM. Post accidens animae exemplificat de accidenti corporis. Quod autem particulare nomen albedinis significet rem fundatam IN CORPORE, id est quod res sua fundetur in corpore, ostendit a toto dicens: OMNIS ENIM COLOR IN CORPORE EST. ALIA VERO ET DE SUBIECTO DICUNTUR ET IN SUBIECTO SUNT, UT SCIENTIA IN SUBIECTO QUIDEM EST IN ANIMA, DE SUBIECTO VERO DICITUR UT GRAMMATICA. ALIA VERO etc. Sub hoc tertio membro comprehendit genera uel species, quae formas accidentales continent, id est superiora eorum indiuiduorum, quae secundum membrum continebat. ALIA VERO NEQUE IN SUBIECTO SUNT NEQUE DE SUBIECTO DICUNTUR, UT ALIQUIS HOMO VEL ALIQUIS EQUUS. ALIA VERO. Hoc quartum membrum tertio penitus aduersum est et continet indiuidua eorum uniuersalium quae sub primo membro comprehensa sunt, ut est hic homo, hoc animal, haec rationalitas. UT ALIQUIS HOMO, id est particulare nomen alicuius hominis. NIHIL ENIM HORUM NEQUE IN SUBIECTO EST NEQUE DE SUBIECTO DICITUR. SIMPLICITER AUTEM QUAE SUNT INDIVIDUA ET NUMERO SINGULARIA NULLO DE SUBIECTO DICUNTUR, IN SUBIECTO AUTEM NIHIL EA PROHIBET ESSE; QUAEDAM ENIM GRAMMATICA IN SUBIECTO EST. NIHIL ENIM. Commendatio est exemplorum, ac si diceret: bona exempla dedi in particularibus istis de his uocibus quae neque dicuntur de subiecto, et ita in istis. Et hoc est: NULLUM HORUM etc. Quod ait 'nihil' et 'neque', secundum usum locutionis dicitur sicut illud Porphyrii: NEQUE NIHIL HORUM EST pro 'nihil horum est'. Cum particularibus istis aequaliter abstulisset dici de subiecto et esse in subiecto, determinat, quo illorum ex natura singularitatis careant, scilicet dici de subiecto, altero uero non. Et hoc est: SIMPLICITER AUTEM, id est uniuersaliter, ea QUAE SUNT INDIVIDUA. Sed quia indiuidua pluribus modis dicimus, uel propter paruitatem scilicet uel propter duritiam uel propter singularem et personalem significationem, determinat se indiuidua accipere in hac ultima significatione ut SINGULARIA NUMERO, /129/ id est personalis significationis. IN SUBIECTO AUTEM NIHIL EA, ac si diceret: istud quod dicantur de subiecto, natura singularitatis non permittit sed ad hoc quod in subiecto sint, non repugnat. Et uere non repugnat ad hoc, quia quaedam singularia sunt in subiecto. Ab oppositis. Quod ostendit in parte dicens, quod QUAEDAM GRAMMATICA, id est particulare nomen grammaticae, EST IN SUBIECTO. Nota quod cum haec singularia, hoc animal, hoc rationale, hoc corpus, haec substantia de hoc homine ita praedicentur, quod in sententia eius includi uidentur, de subiecto tamen, ut superius determinatum est, dici non possunt, cum uniuersalia non sint. IN SUBIECTO AUTEM ESSE dico. Nunc illud aperiamus quod superius intermisimus. Et sciendum est quod hoc loco naturam rerum quae in subiecto sunt, quandam aperit, in qua duas opiniones falsas quae de eis erant, recidit. Quibusdam namque uidebatur, quod partes ita in totis essent quasi in subiectis, ut manus ita esset in homine quasi in fundamento, de quo ipse in sequentibus dicet: "nisi nos non conturbent substantiarum partes... etc." Alia quoque opinio falsa erat de accidentibus, quod mutare subiecta uidebantur et, cum in uno essent, ad aliud transire. Quam quidem opinionem Boethius in Commento tangit loquens de odore pomi, qui ad manum transire uidetur, cum potius alium odorem inferat, sicut dulcedo mellis, quae naturalis est, aliam dulcedinem palato gustantis ingerit, quae naturalis non est. Has quidem duas opiniones Aristoteles maxime curauit recidere, quando hanc proprietatem supposuit. Qui cum diuisionem praemissam de uocibus, ut dictum est, faceret et quasdam in Socrate esse diceret, quia hic uoces gratia significatarum rerum habet, transfert se ad res, quae proprie sunt in Socrate, et ostendit ita eas in Socrate esse, quod non sunt ibi sicut pars aliqua subiectae substantiae et insuper,cum sint in eo, impossibile est ea esse sine eo. Et nota quod non ait simpliciter: 'non possunt esse sine eo' sed ita ait: 'postquam sunt in eo, non possunt esse sine eo', hoc est: non potest natura eorum pati, ut cum accidentia prius sint in aliquo, postea sine eo queant subsistere. Fortasse autem si simpliciter dixisset accidens non posse esse sine subiecto, in quo modo est, falsum esset. Videtur enim, ut huius corporis albedo, quando huic corpori innata est, aliis similiter posset aduenire. Sed cum in isto sit, nullo modo amplius in alio potest esse. Falsa itaque simplici negatione uera potest esse determinata. Veluti si dicamus: Eum qui caecus est, non est possibile uidere uel qui curtatus est, non est possibile pedes habere falsum est. Si uero cum /130/ determinatione dicamus: Non est possibile uidere, postquam caecus est, uel habere pedes, postquam amiserit uerum est. Similiter si dicamus simpliciter: Eum qui stat, non est possibile sedere, dum stat uerum est. Sic quoque falsum uidetur, si simpliciter proponamus accidens quod in hoc subiecto est, nullo modo posse esse in alio. Posset fortasse contingere, ut cum huic subiecto aduenerit, alii aduenisset, et ita semper in alio esset, quod numquam huic contigisset. Sed non potest natura pati, ut cum iam alii insit, in alio iterum sit, hoc est subiectum mutare non potest de uno transeundo ad aliud. Videtur autem haec proprietas non solis accidentibus conuenire, licet Boethius in Commento ad hoc niti uideatur, ut hoc sit definitio, ubi scilicet opponitur hoc non omnibus accidentibus conuenire uideri sicut odori pomi neque solis propter Socratem, qui sic in loco uidetur esse, ut non sit pars eius nec sine loco queat esse. Sed nihil obest, si non sit hoc definitio accidentis, sed quaedam proprietas inducta ad cognitionem eorum et maxime propter duas opiniones praedictas recidendas. Nam sicut illud quod supponit de his quae de subiecto dicuntur, sic nec istud definitionem esse conuenit: 'eorum quae sunt in subiecto', quippe id quoque substantialibus formis conuenit sicut rationalitati et aliis, quae in subiecto esse hic nullo modo uolumus. Quod autem Boethius uel opponit uel soluit atque niti uidetur, quod sit definitio magis secundum aliorum opinionem facit quam secundum suam sententiam. Cum enim ipse nouem modos 'esse in aliquo' computet, secundum unum quorum dicit totum esse in partibus, profecto si hoc definitionem esse uellet, oporteret eum concedere totum in partibus esse ut in subiecto, cui uidelicet respectu partium tota haec definitio aptari potest, quippe domus, cum sit in partibus suis, non est sicut pars eorum nec potest esse sine ipsis. In obiectis etiam soluendis de Socrate, qui in loco est, et de odore pomi maxime patet eum magis opinionem aliorum ponere quam ueritatem aperire. Quod enim ab obiectis sese liberat per hoc quod non ait Aristoteles, quod mutare accidens locum non potest, nec ita dixit 'impossibile est esse sine eo in quo erat' sed 'sine eo in quo est', quod, inquit, significat accidens mutare quidem locum posse, sed sine aliquo subiecto esse non posse, patenter ostendit in tam debilibus rationibus magis opinionem quam ueritatem se insistere. Quid enim ualet hoc quod obiectionem euitat de odore pomi qui ad manum uenit, per hoc quod ait non esse dictum 'sine eo in quo erat sed sine eo in quo est'? Dum enim adhuc in pomo esset odor, si futurus erat in manu, tunc quoque iam dici uere poterat, quod sine eo in quo est, id est sine pomo, esse potest, cum /131/ uidelicet ita futurum esset, quod adhuc sine pomo esset. Unde in istis opponendis uel soluendis Boethius magis secutum esse opinionem uolumus quam rationem, quippe in prioribus commentis, quae ad simplicem rudium introductionem scripta sunt, sic indiscrete omnium ponit sententias, ut in secundis, quid corrigere possit, discretioni suae reseruet. Unde nec multum in caeteris libris priorum commentorum auctoritates insistimus, ubi scilicet secunda commenta habemus. Nihil itaque impediat, si ad hoc Boethius niti uideatur, ut hoc sit accidentis definitio, magis opinionem quam ueritatem insistens. Illud quoque nunc consideremus quod ait idem Boethius in eodem de hac quadrifaria diuisione loquens: Ait Aristoteles non posse fieri minorem hac quadrifaria diuisione... cum tamen minores sint quantum ad unum membrorum illae duae bifariae ex quibus hanc quadrifariam nasci monstrauimus. Ubi etiam ait non posse maiorem hac diuisionem inueniri quae rerum uocabula in decem praedicamenta distribuit, respectu cuius denariae diuisionis hanc quadrifariam paruissimam uocat. Qui in utroque falsus uidetur. Si enim pro substantia species substantiae ponam, dicens scilicet incomplexorum alia significare corpus, alia spiritum, alia quantitatem etc., potest maior diuisio fieri sed non inueniri, quia scilicet nulla maior inuenitur ab auctoribus disposita. Vel etiam in hoc maiorem fieri negamus, quod istis decem membris inuentis undecimum addi non conuenit. Quod uero diximus eundem dare minorem diuisionem, a quadrifaria non posse fieri ipse satis determinat, cum supponit: 'his quattuor', id est per haec quattuor membra, quae sunt: esse in subiecto, non esse, dici de subiecto, non dici. Possumus autem haec quattuor membra in una diuisione simul ponere nec tamen sufficientem eam facere, ueluti si diceremus: substantialium nominum alia dicuntur de subiecto et sunt in subiecto, alia neque dicuntur de subiecto nec sunt in subiecto, quippe homo et haec albedo, quae sub duobus aliis membris quadrifariae diuisionis continentur, neutrum habent. Quod itaque ait per haec quattuor membra non posse fieri minorem diuisionem, quae scilicet totidem contineat, uerum est, quia cum haec quattuor in una diuisione ponamus, nisi ita ea ad minorem coniungamus, ut Aristoteles facit, non erit sufficiens diuisio, nisi scilicet 'dici de subiecto' iungamus cum 'esse in subiecto et non esse' et rursus 'non dici de subiecto' copulemus cum 'esse in subiecto et non esse'. Illud etiam falsum uidetur quod ait Boethius Aristotelem collegisse multitudinem omnium sermonum in hac quadrifaria diuisione, /132/ cum uidelicet eam de substantialibus tantum uocibus, non de sumptis fieri dixerimus. Sed quod ait 'omnium sermonum', tale est: sermonum negatiuae significationis, tam eorum scilicet qui significant substantiam quam eorum qui significant quantitatem uel res aliorum praedicamentorum. Quaerendum autem utrum in hac diuisione quadrifaria omnia substantialia uocabula includantur. Quod non uidetur uerum, quippe ens, quod in essentia cuncta significat et de hoc ente in substantia praedicatur, neque in subiecto esse neque non esse secundum significationem suam uidetur, cum scilicet partim ea quae in subiecto sunt, contineat, partim ea quae in subiecto non sunt. Similiter qualitas quasdam formas accidentales continet, quasdam substantiales, quae in subiecto non sunt. Ac fortasse nihil impedit, si non omnia substantialia haec diuisio includat. Si quis etiam haec nomina uel in subiecto esse dicit, quia scilicet significant accidentia, licet non ea tantum significent, uel potius non esse in subiecto pro eo quod non sola accidentia significent, nihil fortasse impedit. Illud insuper diligenter considera, quod ait Boethius dici de subiecto idem esse quod uniuersale, non dici quod particulare, et rursus esse in subiecto idem esse quod accidens, non esse idem esse quod in substantia, nec quidem quemquam mouere potest, si ipse aliter utitur uocibus quam Aristoteles. Quippe Aristoteles in definitione uniuersalis, quam in Peri ermeniis ponit, quae est: 'aptum natum praedicari de pluribus', consentire uidetur, ut album quoque, quod sumptum est, uniuersale sit, quod tamen ipse in tractatu substantiae de subiecto dici non concedit. Qui etiam substantiales differentias in subiecto non esse dicet, quas tamen substantias esse denegat. Et fortasse Boethius magis in hoc quoque opinionem secutus est quam rei ueritatem, sicut et in eo quod ait, quod quoniam generalissimorum generum definitiones non poterat inuenire, descriptionibus usus est, id est substantiam esse dicens, quod in subiecto non est, accidens uero quod in subiecto est, cum tamen certum sit accidens generalissimum non esse nec substantiam, nomen uocum, in quod resoluit non esse in subiecto, generalissimum esse posse. Quid ergo mirum, si idem accipiat hoc loco Boethius per hoc nomen 'substantia', Aristoteles per 'non esse in subiecto' et per 'uniuersale', quod Aristoteles per 'non dici de subiecto'? LI 2.03 QUANDO ALTERUM DE ALTERO PRAEDICATUR UT DE SUBIECTO, QUAECUMQUE DE EO QUOD PRAEDICATUR DICUNTUR, OMNIA ETIAM DE SUBIECTO DICITUR, UT HOMO DE QUODAM HOMINE PRAEDICATUR, ANIMAL VERO DE HOMINE, ERGO ET DE QUODAM HOMINE ANIMAL PRAEDICABITUR; QUIDAM ENIM HOMO ET HOMO EST ET ANIMAL EST. QUANDO ALTERUM. /132/ Sicut superius, cum de his quae in subiecto /133/ sunt, loqueretur, quandam eorum proprietatem aperuit dicens: "In subiecto esse dico... etc.", ita hic eorum quae de subiecto dicuntur, quandam regulam ponit, quae quidem necessaria est propter praedicationes, quas ostensurus est in tractatu substantiae, ubi scilicet monstrabit genera non solum de speciebus ut de subiectis praedicari, uerum etiam de indiuiduis. Est autem praedicari de subiecto teste Boethio praedicari in substantia, quod nos diligenter supra exposuimus. Regula uero sic est intelligenda, quod quoties aliquid praedicatur de altero in substantia et aliud rursus de ipso praedicato praedicatur in substantia, illud idem praedicatur de subiecto in substantia. Et praeponuntur duae propositiones ad tertiam, quod exempla aperte indicant, cum dicitur: UT HOMO DE QUODAM HOMINE particulari, id est de particulari nomine alicuius hominis etc. ERGO ET DE QUODAM secundum formam syllogismi. QUIDAM ENIM HOMO. Propositionem et conclusionem probat a causa per naturam rerum, ac si diceret: Vere homo, hoc nomen, praedicabile est secundum rei naturam de aliquo particulari uocabulo hominis, quia quidam homo est homo et quidam homo est animal. Et nota quod illud 'quando', quod praemittitur, temporale est, non conditionale, ac si dicatur 'quotiens', et est regula magis argumentationibus quam consequentiis seruiens, ueluti illi argumentationi quam propter exemplum supposuit. Opponit autem Boethius aduersus hanc regulam, quod fortasse quis dicat eam minime ueram esse, quia cum Socrates sit homo, homo autem species, Socrates tamen species non est. Ad quod soluendum illud respondet, quod species de homine in substantia non dicitur. Sed nec etiam homo, medius terminus, in eadem significatione retinetur sed cum prius esset nomen rei, postea transfertur ad significationem sui ipsius. Unde ipse idem Boethius ait homo et animal etc., generalia uel specialia uocabula, quodammodo nomina esse nominum, quando uidelicet ipsa ad significandum transferuntur, sicut et quaelibet uox in designatione sui accipi potest. DIVERSORUM GENERUM ET NON SUBALTERNATIM POSITORUM DIVERSAE SECUNDUM SPECIEM ET DIFFERENTIAE SUNT, UT ANIMALIS ET SCIENTIAE. DIVERSORUM GENERUM. Aliud capitulum ingreditur, quod praemittitur propter quandam opinionem falsam recidendam, quae Platonis esse uidetur, uolentis scilicet easdem species et in 'ad aliquid' esse et in substantia siue qualitate, sicut est animal uel disciplina. Quod per hoc falsum ostendit quod docet generum non alternatim positorum non esse easdem species uel easdem differentias diuisibiles. Et nota, quod plures in hoc capitulo regulas tradit, illam scilicet praemissam quam iam diximus, de non positis subalternatim et illam de subalternis /134/ quam postea dabit, contrariam et illam de constitutiuis differentiis quam nouissime ponet, quod scilicet quaecumque fuerint praedicati, erunt etiam subiecti. Nunc autem primam consideremus quae ait: DIVERSORUM GENERUM etc. Non uidetur idem esse 'non poni subalternatim', quod est 'non esse subalterna', alioquin irrationale animal et bipes uel gressibile non haberent secundum hanc regulam easdem species uel differentias diuisibiles, de quibus tamen constat, quod non sunt inuicem subalterna, cum nullum eorum alteri tamquam species supponatur. Vocat itaque genera non subalternatim posita, quorum neutrum nullo modo praedicationem alterius recipit, id est quae sunt omnino a se remota. Cum itaque praemisisset 'diuersorum generum', ne diuersitatem qualemcumque acciperemus, quia insubalterna genera diuersa sunt in significatione sed non opposita, addit: ET NON SUBALTERNATIM POSITORUM, ac si diceret: 'oppositorum'. Quod ait: DIFFERENTIAE SECUNDUM SPECIEM, diuersis modis accipi potest, uel ita scilicet, quod secundum speciem determinet differentias, ac si diceret: differentiae, quae sunt secundum speciem, id est constitutiuae specierum. Et tunc non necessarium, ut suppleatur 'diuisibiles', quia quae constitutiuae sunt proprie specierum, eaedem sunt diuisiuae generum. Potest aliter accipi 'secundum speciem', hoc est ad similitudinem specierum, ut uidelicet quemadmodum species non sunt eaedem, ita nec differentiae, scilicet constitutiuae. Quod autem ait: DIVERSAE SUNT, negatiue accipe, hoc est: non sunt eaedem; non enim differentias esse concedimus in speciebus nouem praedicamentorum. Praeterea cum ait diuersas esse differentias, si affirmatiue sumeret, ut uidelicet singulis generibus non positis subalternatim aliquas relinqueret, non ualeret probatio quam supponit, cum uidelicet ostendit animal et scientiam habere diuersas differentias per hoc quod illae quae sunt animalis, non sunt scientiae. Sic namque posset ostendi quod ego et rex diuersas ciuitates haberemus, quia scilicet illas quas rex habet, ego non habeo. Nota ex hoc loco illos confutari qui dicunt rationale differentiam animae simul et hominis esse, cum uidelicet homo et anima corporis et spiritus sint species. Iam enim genera non subalternatim posita easdem haberent differentias diuisiuas. Sed profecto alterius significationis est rationale in homine, alterius in anima. Sic enim anima dicitur rationalis, ut possit discernere, sic homo rationalis, ut rationalem animam habeat, non tantum habitum sed qualitatem intelligimus, alioquin differentia non esset, si qualitatem non designaret. Sic quoque et grammaticum nomen animae et corporis /135/ diuersa significant, in anima quidem scientiam, in corpore uero habitum animae grammaticae. ANIMALIS QUIDEM DIFFERENTIAE SUNT UT GRESSIBILE ET VOLATILE ET BIPES, SCIENTIAE VERO NULLA EORUM EST; NEQUE ENIM SCIENTIA AB SCIENTIA DIFFERT IN EO QUOD BIPES EST. ANIMALIS QUIDEM. Cum illis quas ponit, caeteras quidem diuisiuas animalis intellige, ut scilicet omnes animalis remoueas a scientia. NEQUE ENIM. Vere SCIENTIA, hoc nomen, non habet istas differentias diuisibiles, quia res ipsae, quae scientiae sunt, non differunt inuicem per res istarum differentiarum. A causa. Et hoc est: una SCIENTIA non DIFFERT ab alia IN EO QUOD sit BIPES. SUBALTERNORUM VERO GENERUM NIHIL PROHIBET EASDEM ESSE DIFFERENTIAS. SUBALTERNORUM VERO. Post regulam generum non subalternatim positorum dat subalternorum, quod uidelicet possunt easdem differentias diuisiuas habere. Et nota quod non ita ait quod habent easdem sed quod nihil prohibet ea habere easdem. In quo quidem innuit, quod quasdam communes habeant, quasdam non. Quaecumque enim diuisiuae sunt inferioris generis, sunt etiam superioris sed non conuertitur. SUPERIORA ENIM DE SUBTERIORIBUS GENERIBUS PRAEDICANTUR, QUARE QUAECUMQUE PRAEDICATI DIFFERENTIAE FUERINT, EAEDEM ERUNT ETIAM SUBIECTI. SUPERIORA ENIM. Vere nihil prohibet, quia superiora genera de inferioribus praedicantur. Ab oppositis uel a causa, quia propter hoc quod praedicantur de se, easdem habent. QUARE. Haec res plures maximis alligauit erroribus, ut emendandum crederent hunc locum hoc modo: quaecumque subiecti differentiae fuerint, eaedem erunt etiam praedicati. Putabant enim quod sicut de diuisiuis differentiis superius egerat, ita hic quoque faceret. Quod si esset, falsum uidebatur, quod dicitur, ut uidelicet, quaecumque diuisiuae essent superioris, essent etiam inferioris generis, Ideoque transferebant sic: quaecumque sunt subiecti, et praedicati. Sed non est necesse, quia hic transfert se Aristoteles ad constitutiuas differentias, ut uidelicet non solum diuisiuarum differentiarum naturam tradat, uerum etiam constitutiuarum. Illatio fit a causa ex eodem quod ait superiora de inferioribus praedicari. Idem enim causa est, ut quae sunt diuisiuae inferioris, sint etiam superioris et quae sunt constitutiuae superioris, sint inferioris. Nota quod ait Boethius in Commento, cum post constitutiuas differentias de diuisiuis loqueretur dicens: Sunt autem aliae quae ipsae quidem nihil complent nec ullam speciem reddunt sed genus tantum diuidunt, ut rationale et irrationale. Quod ita est intelligendum, quod in quantum diuisiuae dicuntur, nihil constituunt, sed tantum diuidunt, quippe nullius sunt constitutiuae, cuius sunt diuisiuae. LI 2.04 EORUM QUAE SECUNDUM NULLAM COMPLEXIONEM DICUNTUR SINGULUM AUT SUBSTANTIAM SIGNIFICAT AUT QUANTITATEM AUT QUALITATEM AUT AD ALIQUID AUT UBI AUT QUANDO AUT SITUM AUT HABITUM AUT FACERE AUT PATI. EORUM QUAE SECUNDUM. /135/ Haec subdiuisio est illius subdiuisionis quam superius primam posuit per complexum et incomplexum. Quia hic de incomplexis tantum intenditur, hoc opere incomplexas uoces /136/ subdiuidit secundum decem rerum naturas subiectarum decem nominibus, de quibus intendit. Et quidem hanc diuisionem conuenienter ante praedicamenta reseruauit ultimam, ut facta annumeratione secundum significationes decem generum quae praedicamenta appellat, statim ipsa praedicamenta disponeret. In hac autem diuisione praecipue utilitatem operis aperit. Ubi enim ostendit quamlibet dictionem cuiuscumque rei designatiuam aut substantiam significare etc., ostendit in his decem nominibus rem cuiuscumque nominis esse inclusam ideoque se aperiendo significationes horum nominum decem naturas rerum quibuslibet uocibus subiectarum aperire. Nota quod si ad praedicata respicias in hac diuisione, non est per opposita; plura enim sunt nomina quae res diuersorum praedicamentorum significant. Si uero ad determinationes, in quibus est uis diuisionis, id est ad substantiam, quantitatem etc., per opposita fit. Sic quoque et in diuisione uocis contingit, ueluti cum dicitur: canis significat latrabile animal etc. Significare namque hoc et hoc non sunt opposita, sed res significatae. Quia uero praedicata opposita non sunt, proprie diuisionis uerba non ponit sed categoricam facit habentem disiunctiuam determinationem dicens: omne incomplexum SIGNIFICAT VEL SUBSTANTIAM etc. Ibi enim bene disiunctio ponitur, ubi est uis oppositionis et diuisionis. Quaeritur autem de incomplexis non-existentia significantibus, ut chimaera, hircoceruus, utrum in hac diuisione cadant. Et sunt, qui hoc uelint, qui quidem substantiam tam in designatione uerae quam fictae substantiae dicunt hic accipi. Sed iam profecto non erit substantia nomen generalissimum, cum excedat significationem entis, cui omnia generalissima uniuersaliter supponi omnium auctoritas uoluit, unde etiam ens genus omnium uidebatur. Dicamus itaque, quod cum ait: EORUM QUAE DICUNTUR, id est uocum, quae ad loquendum et significandum rem aliquam institutae sunt, 'dici' stricte accepit, sicut etiam significare quandoque sumitur. Cum enim significare sit intellectum constituere, intellectus autem modo large sumatur, pro omni scilicet conceptione animi, secundum quod dicitur alius uerus, alius falsus, modo stricte pro sanis uidelicet tantum conceptionibus, secundum quod omnes intellectus eosdem apud omnes dicimus et Boethius dicit illum non intellexisse qui decipitur, sic etiam significari uel dici secundum acceptiones intellectus large et stricte potest accipi. Si autem hic et in superiori diuisione stricte 'dici', id est significare, accipimus, quantum scilicet ad sanam conceptionem, non ad uanam opinionem, dicemus hic nullo modo chimaeram contineri, quod non proprie intellectum constituit sed opinionem. Unde Boethius in Commento /137/ cum ait: Sine complexione dicuntur quaecumque singulari intellectu et uoce proferuntur ad opinionem remouendam intellectum posuit. EST AUTEM SUBSTANTIA QUIDEM, UT FIGURALITER DICATUR, UT HOMO, EQUUS; QUANTITAS UT BICUBITUM, TRICUBITUM; QUALITAS UT ALBUM; AD ALIQUID UT DUPLUM, MAIUS; UBI VERO UT IN LOCO; QUANDO AUTEM UT HERI; SITUS VERO UT SEDET, IACET; HABERE UT CALCIATUS, ARMATUS; FACERE VERO UT SECARE, URERE; PATI UT SECARI, URI. EST AUTEM SUBSTANTIA. Hoc uerbo 'figuraliter' quo Aristoteles utitur, quid uelit, definitum satis non est sed cum exempla de substantiis et caeteris rebus significatis poneret atque hominem et equum tantum ad exemplum substantiae adduceret, ne ideo tantum ipsi substantiae uiderentur, adiecit: UT FIGURALITER DICATUR, hoc est: ut in istis exemplis figures tibi et subintelligas alias quoque res quae similiter substantiae sunt. Vel si est exemplum non de substantia significata, sed de uoce significante substantiam, sic dicemus: est substantia, id est uox significans substantiam, UT HOMO, EQUUS, istae uoces, et tunc homo et equus translata sunt ad significandum nomina rerum, et est quaedam figura facta in translatione uocis de re, cuius proprie nomen est, ad se ipsam significandam. QUANDO, UT HERI, proprietatem praesentem significat, quae innata est rei ex eo quod fuit heri. SINGULA IGITUR EORUM QUAE DICTA SUNT IPSA QUIDEM SECUNDUM SE IN NULLA AFFIRMATIONE DICUNTUR, HORUM AUTEM AD SE INVICEM COMPLEXIONE AFFIRMATIO FIT. SINGULA IGITUR. Quandoquidem singula quae dicta sunt, secundum nullam complexionem dicuntur, id est non sunt complexae uoces, ergo non sunt affirmatio. A toto. PER SE, scilicet dicta, quia uidelicet cum aliis coniuncta complent affirmationem. Quod statim supponit dicens: SED COMPLEXIONE, id est coniunctione, horum incomplexorum AD INVICEM FIT AFFIRMATIO. VIDETUR AUTEM OMNIS AFFIRMATIO VEL FALSA ESSE VEL VERA; EORUM AUTEM QUAE SECUNDUM NULLAM COMPLEXIONEM DICUNTUR NEQUE VERA NEQUE FALSA SUNT, UT HOMO, ALBUM, CURRIT. VIDETUR AUTEM. Probat quodam syllogismo, quia nulla incomplexa sunt affirmatio dicens: Omnis affirmatio est uera uel falsa sed incomplexa neque sunt uera neque falsa, quare affirmatio non sunt. Propositionem assumptionem habemus, continuationem extra. Sed uidetur assumptio falsa, quippe 'lego' et 'legis' et 'legitur' impersonale uera uel falsa uidentur in sensu, cum tamen singulae non sint uoces complexae. Unde fortasse quidam dicent affirmationis nomen in praedicato quoque esse subintelligendum hoc modo: Omnis affirmatio est uel affirmatio uera uel affirmatio falsa, sed incomplexa neque sunt affirmatio uera neque falsa, et tunc erit uera assumptio. Licet enim quaedam incomplexa sensum compleant affirmationis, tamen nec affirmationem nec propositionem dicimus, nisi sit oratio, quam quidem necesse est aliquid significatiuum extra habere. Sed opponetur quod cum 'non lego' uel 'non legitur' sit oratio nec non propositio atque etiam negatio, omnis autem negatio teste Aristotele affirmationem habet, quam etiam ut partem quandam in se includit, oportet aliquas affirmationes esse istarum negationum et dicentur quidem affirmationes habere quantum ad sensum. Nam 'lego' est sensu affirmatio, etsi non in uoce, quod tantundem ualet quantum 'ego lego' et 'curritur' quod 'cursus fit', teste Prisciano. At uero istud nobis non /138/ placet, ut 'lego' umquam sensum propositionis impleat ex ui uocis sed fortasse ex discretione nostra, qui scimus ipsum primae tantum personae copulari. Unde Priscianus quantum ad discretionem nostram superfluere dicit 'ego', si apponatur propter personam, quia tantundem in 'lego' intelligimus quantum si diceretur 'ego lego', non tamen quod 'lego' ex ui suae significationis id totum proponat: 'ego lego' sed quia certum est ipsum sine 'ego' complexionem non facere nec perfectionem sensus habere. Sic autem, si dicerem 'coruus niger' uel 'homo risibilis', superflua additio uideretur quantum ad nostram discretionem, qui scilicet scimus omnes coruos nigros esse uel omnes homines risibiles esse, non quantum ad praecedentium nominum uim, quippe neque homo significationem risibilis tenet neque coruus nigri. Aristoteles tamen in Peri ermenias superfluam additionem non iudicat nisi secundum uim significationis, quando scilicet sensus alicuius uocis adiunctae alteri in quadam parte orationis in praecedenti uoce continetur, ut si dicatur 'homo animal, homo bipes'. Quod autem 'lego' hoc totum non dicat: 'ego lego', inde conuincitur quod numquam amplius iunctum cum 'ego' orationem faceret. Quis enim orationis sensus esset 'ego lego'? Praeterea si uerba propositionum quoque significationem tenerent, ut non solum formam, uerum etiam subiectam substantiam significarent, sumpta non essent, sicut nec 'homo', quod non solum formam, uerum etiam substantiam significat, nec magis 'lego' sumptum esset in significatione quam 'ego legens' uel 'ego albus'. Tum uidelicet ista in significatione sua non solum formam contineant, uerum etiam substantiam, nec si quis dicat: 'ego sum ego albus', formam praedicabit sed substantiam, sicuti si diceret 'homo albus est homo albus'. Amplius si 'lego' et 'legis' substantiae certam personarum significationem continerent, tertiae uero personae uerbum nullam definiret personae substantiam, non esset a toto, si quis diceret, quod ego uiuo, quia omnis homo uiuit, quippe hic substantiam mei uiuentis, ibi uitam tantum copulabit. Dicimus itaque 'uiuo' et 'uiuis' et 'uiuit' nullam substantiam in sensu continere, sicut nec caetera sumpta sed simpliciter uitam coniungere. Unde nullo modo propositionem etiam in sensu perficiunt. Sunt itaque idem penitus in sententia 'curro' et 'curris' et 'currit', licet diuersis constituantur personis, sicut recti casus et obliqui et similiter 'curro' uniuersale sicuti 'currit', quod quidem non esset, si certas definiret personas. Nam 'ego' caeteraque pronomina secundum personarum diuersitatem multiplicia sunt; unde nullo modo 'curro' uel 'curris' sensum propositionis per significationem subiectae personae perficiunt, quia nullam ex ui sua determinarent sed /139/ fortasse ex nostra discretione, ut diximus. Unde et Aristoteles in Peri ermeniis: Nomen (inquit) et uerbum sit dictio sola, quoniam non aliquem significantem sic uoce enuntiare... etc. Sed nec 'curritur' sensum propositionis implet nec habet diuersum sensum a caeteris personalibus uerbis, unde in ea resoluitur, ueluti cum dicitur 'curritur a me, a te, ab illo', id est: 'ego curro, tu curris, ille currit'. Si enim proponeret: 'cursus fit' uel 'cursus est', cursum in essentia significaret, non in adiacentia. Apparet itaque nullum uerbum uel uocem aliquam incomplexam sensum propositionis proponere, id est neque affirmare aliquid neque negare, quantum ad uim uocis pertinet. In quibusdam tamen ad discretionem nostram sensus propositionis innuitur, ut in 'curro''ego curro', in 'curritur' uel in 'currit' 'aliquid currit'. Scimus enim 'curro' sine 'ego' perfectionem cursus non habere nec 'currit' uel 'curritur' dici posse, nisi aliquid currat. Nulla itaque differentia est in sensu uerborum, quae ex eadem sumpta sunt proprietate quantum ad numeros uel tempora uel modos, id est affectus animi. Unde 'curro, curris, currit' uel 'curritur' in nullo differunt secundum sensum. LI 2.05 DE SUBSTANTIA SUBSTANTIA AUTEM EST, QUAE PROPRIE ET PRINCIPALITER ET MAXIME DICITUR, QUAE NEQUE DE SUBIECTO DICITUR NEQUE IN SUBIECTO EST, UT ALIQUI HOMO VEL ALIQUI EQUUS. /139/ Facta annumeratione incomplexorum per decem praedicamentorum significationes conuenienter statim praedicamenta disponit incipiens a praedicamento substantiae, pro eo scilicet quod substantiae naturaliter caeteris rebus priores sunt; ipsae namque omnino in natura substantiae sine aliis rebus subsistere in se possent, aliae uero sine substantiis, in quibus ut in subiecta materia sunt, nullatenus esse ualent. Modus uero tractandi in hoc praedicamento talis est quod quasi talem fecisset diuisionem de nominibus substantiarum quod alia sunt primae substantiae, alia secundae, tractat alternatim primas et secundas modo exsequens proprietates primarum, modo secundarum. Deinde inuestigat generaliter omnium substantiarum communitates tam in uocibus quam in rebus, donec perueniat ad proprie proprium, per quod maxime queamus substantiam cognoscere. Et attende quod in hoc praedicamento maxime uocum proprietates aperit, in caeteris uero praecipue rerum naturas ostendit. Nec quidem sine causa hic de uocibus, in aliis de rebus tractat. Nam fortasse substantiarum natura magis est cognita quam accidentium uel caeterarum formarum ideoque minus circa res quae substantiae sunt, immorandum erat. Unde praetermissis rebus maxime uoces persequitur et bene tractatum uocum huic praedicamento reseruauit, quia scilicet circa substantias magis abundabat nominibus, quippe hic multa genera et /140/ species reperiebat et differentias in speciebus substantiae contineri uidebat, quas alibi negamus esse, ideoque circa hoc praedicamentum maiorem uocum doctrinam facere poterat. Sed quoniam hoc nomine substantia in diuersis significationibus usurus est, rerum scilicet et uocum, uarias eius significationes distinguamus. Habet autem in rebus duas consuetas significationes, quia modo pro omni essentia sumitur iuxta illud Prisciani: Significans substantiam cum qualitate modo pro illis tantum essentiis quae per se subsistunt, nulli scilicet subiectae materiae adhaerentes ut formae eorum. Et in hac quidem secunda significatione acceptum generalissimum est et habet talem descriptionem: substantia est id quod per se subsistit. Per remotionem aliorum praedicamentorum describi potest sic: Substantia est id quod neque est quantitas neque qualitas etc. Accipitur quoque hoc nomen substantia in designatione nominum tam generalium quam specialium quam singularium, quae scilicet ipsas substantias in essentia significant. Secundum quam quidem tertiam significationem dicturus est quasdam magis esse substantias, quasdam minus et illud quod omnis substantia uidetur hoc aliquid significare, quod in primis quidem substantiis indubitabile et uerum est. Et in hac quidem ultima significatione sumptum est hoc nomen substantia a substantiali significatione substantiae, secundum scilicet generalem uel specialem statum uel singularem. In qua etiam significatione accipitur in hac diuisione: substantia alia prima, alia secunda, hoc est substantiale nomen substantiae aliud est particulare, aliud uniuersale. Ea namque quae particularia sunt, primam et principalem significationem tenent. Quanto enim determinatius rem subiectam nominant, tanto melius et certius eam significant, secundum quod in sequentibus dicturus est species substantiae magis esse substantias quam sua genera, quia scilicet familiarius et determinatius res subiectas appellant. Particularia uero nomina, quae unicam habent significationem, rem omnino certificant atque principalem et digniorem modum nominationis habent, uniuersalia uero secundarium. Unde etiam dicet, quod merito post principales substantias sola aliorum species et genera secundae substantiae dicuntur. Haec enim sola indicant principalem substantiam eorum quae praedicantur, ac si aperte diceret: cum particularia nomina primae dicantur substantiae ex primo et principali modo nominationis, uniuersalia merito dicuntur secundae ex secundario modo nominationis. Quidam autem hanc diuisionem per primas et secundas substantias de rebus primo loco faciunt, hi uidelicet qui res principaliter /141/ uniuersales esse iudicant, et accipiunt hoc nomen substantia in designatione rerum dicentes res quae substantiae sunt, quasdam uniuersales esse, quasdam singulares, ac si diceretur: homo, id est res quae homo est, alia uniuersalis, alia particularis. Sed profecto nobis res uniuersales esse non placet, quae scilicet de pluribus praedicentur, sicut in expositione Porphyrii monstrauimus. Praeterea cum dicitur: 'homo alius uniuersalis, alius singularis,' qualiter bene dicitur, cum idem sit penitus singularis qui est uniuersalis? Sed fortasse dicitur, quod alius et alius non accipiuntur secundum diuersitatem substantiae sed secundum modos acceptionis, ut potius diuisio uocis in modos, ac si ita diceretur: res quae homo est, alio modo est uniuersalis, alio singularis. Similiter substantia alio modo dicitur uniuersalis, alio particularis, et est uocis in modos diuisio. Sed qualiter etiam diuisio possit esse, nescio, quippe uniuersalis substantia secundum eorum sententiam ipsum diuisum penitus continet eo quoque modo quo diuiditur. Nam eo modo acceptum quo diuiditur, uniuersalis est, cum de pluribus praedicetur. Boethius quoque in secundo Peri ermenias primam et secundam substantiam species substantiae dicit, id est inferiora. Sed quomodo prima substantia inferius erit eius de quo uniuersaliter praedicatur? Omnis enim substantia, id est omne indiuiduum substantiae, prima substantia est. Et quomodo secunda substantia in diuisione eius ponetur sicut inferius, quod continet eo quoque modo acceptum quo diuiditur? At uero si ad uoces hanc diuisionem referamus, nulla est absurditas, quippe non omne uocabulum, quod substantiam enuntialiter significat, uel uniuersale est uel particulare. Est autem haec diuisio de uocibus intellecta accidentis in accidentia. Nam et substantia nomen uocum sumptum est et uniuersale et particulare ab formis accidentalibus. Si uero in diuidentibus substantiae nomen repetatur ut dicatur: 'substantia alia est substantia uniuersalis, alia particularis', irregularis diuisio, ueluti si dicatur uir alius est uir uigilans, alius uir dormiens. Et attende quod secundum uocis proprietatem bene particulares uocat primas substantias, secundum scilicet digniorem modum significandi, ut determinatum est, uniuersales uero secundas. Si uero ad naturas rerum consideraret, uniuersalia uocabula prima uocare deberet, quae scilicet rem in statu naturaliter priori significant, particularia uero secunda. Quasi autem hanc diuisionem praemisisset nominum substantialium /142/ quod alia prima, alia secunda, proprietates singulorum aperit et prius ostendit primas substantias, id est particularia nomina substantiarum, huiusmodi esse quod neque dicuntur de subiecto neque sunt in subiecto, quia scilicet neque sunt uniuersalia nomina de aliis in substantia praedicabilia neque substantialia formarum accidentalium nomina nec ab eis sumpta. Haec autem ostensio proprietatis est, non definitio; non enim haec rationalitas uel hoc rationale uel hoc ens uel hic non-homo hoc habet. Si quis tamen uelit definitionem accipere, repetat substantiae nomen dicens: substantia prima est ea substantia quae non dicitur de subiecto, et hoc ad definitionem sufficit. Quod autem supponitur: NEC EST IN SUBIECTO, de definitione non est sed ad maiorem cognitionem primae substantiae supponitur. Has uero uoces particulares tribus hoc loco nominibus appellat eandem penitus significationem tenetibus; tantundem enim in sensu ualet prima substantia quantum propria uel principalis uel maxima. Boethius enim in Commento diuersas impositionis causas annotat. Proprias enim dicit eas appellare, quia ex cognitione earum secundas colligimus; principales uero quia primo loco accidentia recipiunt; maximas autem, quia maxime supponuntur. Sed quomodo has causas uocibus aptemus, uidendum est. Quomodo enim ex cognitione uocum particularium intelligimus uniuersales uoces? Sed hoc est quod sensit, quod res ut discretae, secundum quod significantur particularibus uocibus nostrae se ingerunt cognitioni, qui per sensus res cogniscimus et prius earum intellectum ut discretis habemus, postea ad communem intelligentiarum per abstractionem formarum et abiecta personali discretione ascendimus. Est itaque uniuersale ex particularibus colligere: praeiacentibus prius intellectibus discretorum ad intellectum conscendere conuenientium. Primo etiam loco accidentia in primas substantias ueniunt, quia principaliter accidentalia nomina eis copulantur, secundum id scilicet quod magis ad significationem accidentium indiuidua quam uniuersalia pertinent. Audito enim nomine Socratis caluum quendam intelligo nec ex ui tamen uocis proprie sed ex discretione rei. Maxime uero supponuntur tam superioribus suis per praedicationem quam accidentibus per fundationem. Sicut enim res proprie rerum fundamenta dicuntur, ita uoces quaedam aliarum secundum rerum significatarum naturam. Sic lege: SUBSTANTIA QUAE DICITUR, id est PROPRIE profertur etc., id est quae primam et principalem significationem substantiae tenet, est ea uox QUAE NEQUE DICITUR etc., UT ALIQUIS HOMO, id est particulare nomen alicuius hominis. SECUNDAE AUTEM SUBSTANTIAE DICUNTUR SPECIES, IN QUIBUS SPECIEBUS ILLAE QUAE PRINCIPALITER SUBSTANTIAE DICUNTUR INSUNT, HAE ET HARUM SPECIERUM GENERA; UT ALIQUIS HOMO IN SPECIE QUIDEM EST IN HOMINE, GENUS VERO SPECIEI ANIMAL EST; SECUNDAE IGITUR SUBSTANTIAE DICUNTUR, UT EST HOMO ATQUE ANIMAL. Ostensa proprietate primarum ostendit secundas dicens secundas substantias esse species /143/ uel genera continentia primas tamquam in sententia sua, et haec quidem definitio potest esse. UT ALIQUIS HOMO, id est particulare nomen hominis in hoc nomine homo continetur ut inferius. SECUNDAE IGITUR. Quandoquidem homo est species continens primam substantiam et animal genus continens primam substantiam, ergo sunt secundae substantiae. A partibus, uel si illud 'ut' similitudinis est, fiet illatio a simili de caeteris secundis hoc modo: Quandoquidem HOMO ET ANIMAL sunt SECUNDAE SUBSTANTIAE, quia sunt species uel genus continentia primas substantias, ERGO alia quae sunt UT HOMO ET ANIMAL. MANIFESTUM EST AUTEM EX HIS QUAE DICTA SUNT QUONIAM EORUM QUAE DE SUBIECTO DICUNTUR NECESSE EST ET NOMEN ET RATIONEM DE SUBIECTO PRAEDICARI, UT HOMO DE SUBIECTO ALIQUO HOMINE, ET PRAEDICATUR NOMEN; HOMINEM NAMQUE DE ALIQUO HOMINE PRAEDICABIS. MANIFESTUM EST AUTEM. Ostensis per descriptionem secundis substantiis ostendit hanc earum proprietatem quod ipsae uniuoce praedicantur, quod est praedicari nomine et ratione data secundum substantium, ut superius in definitione aequiuocorum uel uniuocorum expositum est. Nec solum hoc secundis substantiis attribuit, uerum etiam omnibus quae de subiecto dicuntur, hoc est quae in substantia praedicantur, ut supra quoque exposuimus. Sic lege: MANIFESTUM EST, QUONIAM NOMEN de numero EORUM QUAE DE SUBIECTO DICUNTUR NECESSE EST, id est determinatum est, PRAEDICARI DE ipso SUBIECTO ET etiam RATIONEM, id est definitionem substantiae ipsius nominis. NOMEN EORUM, id est nomen de numero eorum quae dicuntur de subiecto sicut est illud quod in sequentibus dicuntur: "Secundarum substantiarum species", scilicet species de numero secundarum substantiarum, ac si diceret: quae est secunda substantia. EX quibus AUTEM sit MANIFESTUM, supponit cum ait: EX HIS QUAE DICTA SUNT superius. Quae uero sint illa, nec ipse Boethius in expositione nec Aristoteles determinat, in serie sed de diuersae sunt opiniones. Potest hoc innui ex illa regula quam superius praemisit: 'quando alterum de altero' etc. Ubi enim nomen generis de specie ut de subiecto dicitur et omnia superiora de inferioribus, apparet quoque eorum definitiones, quae cum eis sunt conuertibiles, de subiectis ipsis praedicari. Potest etiam inde hoc manifestum esse quod ait superiora de omnibus suis inferioribus praedicari, uel ex hoc etiam quod nouissime dixit, primas scilicet substantias in secundis includi. Quae enim continentur ab aliquibus uel eis supponuntur, in eorum quoque definitionibus clauduntur. RATIO QUOQUE HOMINIS DE ALIQUO HOMINE PRAEDICABITUR; QUIDAM ENIM HOMO ET HOMO EST. UT HOMINIS NOMEN, id est hoc nomen homo uel nomen rei quod homo est, de aliquo homine, id est de aliquo particulari nomine hominis. QUIDAM ENIM HOMO. Probat per naturam rerum praedicationem nominis uel definitionis, ac si ita diceret: Vere homo, hoc /144/ nomen, praedicabile est de particulari aliquo nomine hominis et similiter definitio ipsius, quia uidelicet res subiecta particulari nomini est res subiecta uniuersali et eius definitioni. Et hoc est: QUIDAM HOMO EST HOMO etc. Locus a causa. QUARE ET NOMEN ET RATIO PRAEDICABITUR DE SUBIECTO. QUARE ET NOMEN. Quia hoc nomen et haec ratio, ergo nomen et ratio. A partibus. Quaeritur quomodo sit uerum quod omnes secundae substantiae praedicentur definitione, cum omnes definire nesciamus. Sed tamen omnes, quantum in ipsis est, definitiones habent. Sed rursus quaeritur, quomodo substantia possit habere definitionem substantiae. EORUM VERO QUAE IN SUBIECTO SUNT IN PLURIMIS QUIDEM NEQUE NOMEN DE SUBIECTO NEQUE RATIO PRAEDICABITUR, IN ALIQUIBUS AUTEM NOMEN QUIDEM NIHIL PROHIBET PRAEDICARI ALIQUANDO DE SUBIECTO, RATIONEM VERO IMPOSSIBILE EST; UT ALBUM, CUM IN SUBIECTO SIT CORPORE, PRAEDICATUR DE SUBIECTO (DICITUR ENIM CORPUS ALBUM), RATIO VERO ALBI NUMQUAM DE CORPORE PRAEDICABITUR. EORUM VERO. Ostensa hac proprietate secundarum substantiarum quod ipsae praedicantur de primis nomine et ratione substantiae, assignat per hoc differentiam inter eas et accidentia, dicens scilicet omnia quae de subiecto dicuntur, de ipso sic praedicari. Sed quae sunt in subiecto, nequaquam ratione data secundum substantiam praedicantur de ipso subiecto in quo sunt, secundum significationem suam. Nomine tamen quandoque praedicantur de fundamentis, quandoque non. Sed siue nomen de numero eorum quae in subiecto sunt, id est accidentia, uel uocabulum praedicetur de subiecto siue non, ratio substantiae numquam praedicari potest, quippe accidentale uocabulum, cum de fundamento in substantia non praedicetur, sua definitio non poterit esse res substantiae. Quod Aristoteles ait accidentale uocabulum quandoque praedicari, quandoque non, tribus modis accipi potest. Et prius illud quod Boethius ponit, consideremus. Dicit autem accidentia quandoque proprio et recto nomine praedicari, ut quia album est in corpore, ut ait Aristoteles, dicitur corpus album, et album, hoc nomen, ita sumptum, quod etiam accipitur quandoque pro ipso substantiali nomine albedinis, tantundem ualens quantum albedo, sicuti ibidem: ALBUM, id est albedo, est IN SUBIECTO CORPORE. Et ita accidens quandoque praedicatur per tale sumptum quod in quadam acceptione accipitur proprie nomen ipsius accidentis. Aliquando uero accidens praedicatur nomine denominatiuo tantum, ut cum homo grammaticus dicitur; numquam enim hoc nomen grammaticus substantiue ponitur pro grammatica. Aliquando uero nullo nomine fit praedicatio, quando scilicet sumptum uocabulum deest ut in uirtute. Nam studiosus, quod pro sumpto ponitur, proprie propter uirtutem non est inuentum sed propter perseuerationem studii, licet eo quandoque pro sumpto uirtutis abutamur, ac si uirtuosus diceretur, quod numquam in usu fuit. Itaque haec accidentia aliquando recto nomine praedicantur de subiectis, aliquando denominatiuo tantum, aliquando nullo nomine. Sed quidquid horum sit, ratione substantiae praedicari non possunt, id est definitione /145/ eius quod in substantia dicatur de ipsis fundamentis sed sicut Boethius dicit accidentia quandoque non praedicari nomine, quia scilicet nomini deest impositio, ita etiam secundum sententiam rationalem possumus dicere illas res uniuersales quas de subiecto concedunt non praedicari nomine, quia saepe multis speciebus uel generibus desunt nomina. Potest sic quoque accipi, quod ait nomen modo praedicari, modo non. Nam cum tam substantiale nomen accidentis quam sumptum sit accidentale, tam scilicet albedo quam album, sumptum tamen praedicatur de subiecto, non substantiuum, quia corpus album dicitur, non albedo. Potest etiam de sumptis accipi quantum ad subsistentes substantias. Nam aliquando sumpta nomina accidentium de substantiis praedicantur, aliquando non. Si enim tale est accidens quod substantiae per se insit, ut albedo homini, a quo non solum sustentatur, uerum etiam per se ei inest atque ipsum proprie informt, sumptum albedine de homine praedicabitur. Si uero tale est, ut alio accidenti mediante insit sicut claritas uel fortasse contrarietas quae mediante albedine insunt, eorum sumpta non necesse est praedicari de substantia, sustentatione enim sumptum uocabulum secundum informationem rei simpliciter praedicatur, non secundum sustentationem. Unde albedo contraria dicitur secundum hoc quod informatur contrarietate, non corpus contrarium uocatur, quod contrarietate non informatur, licet eam quoque una cum albedine sustentet. Informari autem aliquo accidente subiecta materia non potest, nisi ipsum per se habeat non alio accidenti mediante. Sic iunge et lege: ea quae de subiecto dicuntur, PRAEDICANTUR DE SUBIECTO ipso nomine et ratione substantiae sed ea quae in subiecto sunt, de eo in quo sunt ut in subiecto, non ita praedicantur, et hoc est: nomen de numero eorum nominum quae accidentalia sunt, quandoque praedicatur, quandoque non, ut expositum est tribus modis, ratio uero substantiae, quae sit scilicet illius nominis, praedicari non potest. Potest etiam sic dici: nomen EORUM QUAE SUNT IN SUBIECTO, id est designatiuum rerum quae in subiecto sunt, UT ALBUM, hoc nomen scilicet, CUM SIT in CORPORE ut IN SUBIECTO, hoc est significet rem fundatam in corpore, praedicabile est DE subiecto CORPORE. DICITUR ENIM. Vere est praedicabile, quia nos ipsum pronuntiamus. Ab effectu uel a causa. Potest etiam sic dici, ut nuncupatiuum uerbum in substantiuum resoluatur ita: CORPUS DICITUR ALBUM, hoc est: est album. RATIO VERO ALBI, id est definitio substantiae, quae sit huius nominis quod est album, numquam de corpore praedicatur. ALIA VERO OMNIA AUT DE SUBIECTIS DICUNTUR PRINCIPALIBUS SUBSTANTIIS AUT IN SUBIECTIS EIS SUNT. ALIA VERO. Hic ad proprietates primarum substantiarum redit et hanc eorum proprietatem ostendit, quia ipsae sunt subiectae omnibus aliis nominibus siue his quae de /146/ subiecto dicuntur siue his quae in subiecto sunt. In subiecto sunt, inquam, siue per praedicationem tantum siue per foundationem. Unde rebus primarum substantiarum peremptis res quoque aliorum nominum necesse esset destrui. Quod autem ait: OMNIA ALIA, ad uocabula tantum illa respicit quae accepit per 'dici de subiecto uel esse in subiecto', et tria uocum genera hic distinguit, primas scilicet substantias et ea quae de subiecto dicuntur uel ea quae in subiecto sunt, a quibus si separarentur primae substantiae, remanent tantum ea quae dicuntur de subiecto uel quae sunt in subiecto, quibus duobus cum primae substantiae supponantur uel secundum praedicationem substantialem uel secundum sustentationis subiectionem, constat rebus primarum destructis destrui res caeterorum nominum. Et nota quod illud quod de primis substantiis ut de subiectis , non solum est secunda substantia, uerum etiam differentia, licet Boethius in Commento per 'secunda substantia' idem uideatur accipere quod per 'dici de primis substantiis ut de subiectis'. Nec est inconueniens si ipse hanc uocem 'secunda substantia' largius quandoque accipiat quam Aristoteles. Sic iunge et lege: Hae praedictae proprietates sunt secundarum substantiarum sed istae sunt primarum, quod uidelicet primae substantiae caeteris omnibus tam uidelicet his quae dicuntur de subiecto quam his quae sunt in subiecto, aliquo modo supponuntur. Et hoc est: OMNIA ALIA a primis SUBSTANTIIS uocabula, quae scilicet superius accepta sunt, AUT DE SUBIECTIS etc. Hoc autem manifestum est ex exemplis singulis superius appositis. HOC AUTEM MANIFESTUM EST EX HIS QUAE PER SINGULA PROPONENTUR; UT ANIMAL DE HOMINE PRAEDICATUR, ERGO ET DE ALIQUO HOMINE ANIMAL PRAEDICATUR; NAM SI DE NULLO ALIQUORUM HOMINUM, NEC OMNINO DE HOMINE. UT ANIMAL. Exemplum est de his quae dicuntur de primis substantiis ut de subiectis, ut animal de hoc homine ac uoce in substantia praedicatur. Magis autem genus ponere uoluit quam speciem, quia minus genus de indiuiduo praedicari uidetur quam species, quae est proxima, ideoque mediante specie praedicationem generis indiuiduo adaptat, dicens scilicet 'animal' hoc nomen praedicabile esse de hoc nomine quod est homo. ERGO ET DE ALIQUO HOMINE, id est de particulari nomine alicuius. Locus a parte. Quod enim de indiuiduo in substantia praedicatur, aliud est tale quod de specie praedicatur in substantia, aliud est ipsa species. NAM SI. Confirmat argumentationem quam fecit, hanc quod quia praedicatur de homine in substantia, praedicatur de aliquo eius indiuiduo, ac si ita diceret: quia omne quod praedicatur de homine, et de aliquo eius indiuiduo. A causa. Cum autem hanc propositionem deberet ponere, ponit eius conuersam per contra positionem, hanc scilicet: quidquid de nullo indiuiduo hominis praedicatur, non praedicatur de homine, quae licet ponatur hypothetica in uoce, tamen categorica in sensu est. RURSUS COLOR IN CORPORE EST; ERGO ET IN ALIQUO CORPORE. RURSUS /147/ COLOR. Postquam exemplificauit de his nominibus quae dicuntur de primis substantiis ut de subiectis, exemplificat de his quae sunt in primis substantiis ut in subiectis. Sed quia esse in subiecto proprie rerum est, transfert se ad res dicens, quia color est in corpore ut in subiecto, ERGO IN ALIQUO CORPORE, id est uel in hoc uel in illo fundatur. Locus a diuerso uel a pari. NAM SI NON IN ALIQUO SINGULORUM, NEC OMNINO IN CORPORE. NAM SI NON. Confirmat hanc argumentationem, scilicet quod quia in corpore fundatur, in hoc uel in illo fundatur, ac si diceret: quia omne quod fundatur in corpore, fundatur in hoc uel in illo. A causa. Pro hac autem propositione ponit eius conuersam per contrapositionem, ac si diceret: quia quicquid non fundatur in hoc uel in illo corpore, non fundatur in corpore. Et hoc est: NAM SI NON aliquid est IN ALIQUO SINGULORUM etc. Nota quod ex hoc loco talis habetur regula, quod quicquid fundatur in secundis substantiis, fundatur in primis, id est quicquid fundatur in re secundae substantiae, fundatur in re alicuius primae substantiae illius. Nam quicquid fundatur in re huius nominis quod est homo, fundatur in re aliqua particularium nominum hominis, ac si diceret: quicquid est in homine, est uel in hoc uel in illo. Et attende quod ubique secundas substantias cum primis iungit, siue ostendat suppositionem primarum per praedicationem siue per fundationem. Quod ideo quidem facit, ut patenter ostendat non alias res esse quae uniuersalibus nominibus appellantur quam quae singularibus. QUARE ALIA OMNIA AUT DE SUBIECTIS PRINCIPALIBUS SUBSTANTIIS DICUNTUR AUT IN SUBIECTIS EIS SUNT. QUARE ALIA OMNIA. A partibus infert secundum proposita exempla sic: Quandoquidem animal de primis substantiis dicitur ut de subiectis, in quo apparet etiam de aliis, et color est in primis substantiis ut in subiectis et similiter alia accidentia, ergo OMNIA ALIA a primis SUBSTANTIIS, quae scilicet proposita sunt, AUT DE SUBIECTIS etc. NON ERGO EXISTENTIBUS SUBSTANTIIS, IMPOSSIBILE EST ESSE ALIQUID ALIORUM. NON ERGO. Infert a causa sic: Quandoquidem alia nomina sic se habent ad primas substantias, quod dicuntur de eis ut de subiectis uel sunt in eis ut in subiectis, ergo non est possibile res caeterorum nominum existere non existentibus rebus primarum substantiarum. Et uidetur possibile secundum actum remoueri, non secundum naturam, ac si ita diceremus: numquam continget illas res existere non existentibus istis. Nam fortasse grammatica quae in hac anima est, alteri similiter inesse posset, ita tamen ut numquam prius isti animae infuisset. At uero non est possibile res secundarum substantiarum esse ita, quod non sit res primarum, quia scilicet non est possibile rem quae est homo, existere ita, quod nullus istorum existat, quippe res huius nominis homo eaedem penitus sunt cum rebus particularium nominum. Si quis itaque dicat: Possibile est hominem esse ita quod non sit aliquis istorum qui modo sunt atque affirmatiuam intelligat, falsum est. Si uero negatiuam intelligeret consequens, ac si ita diceret: non hoc quod homo existit, exigit hunc /148/ uel illum esse, uerum est. OMNIA ENIM ALIA AUT DE SUBIECTIS EIS DICUNTUR AUT IN SUBIECTIS EIS SUNT. OMNIA ENIM. Submissio est illationis eadem quae fuit a causa. Cum omnia quae in subiecto sunt, sint in primis substantiis ut in subiectis, quomodo dicunt quidam opinabilitatem quam uere esse concedunt, fundari in chimaera quam non esse concedunt omnino? Si enim omnino chimaera non est, substantia non est. SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM MAXIME SUBSTANTIA EST SPECIES QUAM GENUS; PROPINQUIOR ENIM EST PRIMAE SUBSTANTIAE. SECUNDARUM. Redit iterum ad secundas substantias et ostendit quasdam earum inter se magis et minus esse substantias, quasdam aequaliter esse substantias. Magis enim substantia species est quam genus, ex eo scilicet quod species eius est, quia scilicet determinatius rem subiectam nominat quam generale uocabulum; quanto enim paucioribus conuenit, tanto determinatiorem nominationem habet. Species uero specialissimae aequaliter inuicem substantiae sunt. Nulla namque earum ex eo quod specialissimae sunt, certiorem significationem alia habet nec ex eo quod species est. Determinauimus, quia si simpliciter negaremus, falsum esset, cum una species plures res quam alia contineret. Plures namque sunt quercus quam laurus. Sic iunge et lege: in hoc omnes secundae substantiae conueniunt, quod dicuntur de primis substantiis ut de subiectis sed in hoc differunt quod quaedam substantiae sunt magis substantiae aliis, id est determinatiorem nominationem nominationis habentes. Et hic quidem substantia, nomen uocum quod sumptum est, ad comparationem uenit. SPECIES SECUNDARUM SUBSTANTIARUM, id est de numero secundarum substantiarum, EST MAGIS SUBSTANTIA, id est determinatius nominans rem quae substantia est, QUAM suum GENUS. PROPINQUIOR ENIM. Vere EST MAGIS SUBSTANTIA SPECIES QUAM suum GENUS, quia est propinquior, id est affinior primae substantiae in modo nominationis quam genus. A parte. Quod enim EST MAGIS SUBSTANTIA QUAM GENUS, aliud est propinquius primae substantiae quam genus, aliud est ipsa prima substantia. In eo autem species est affinior indiuiduo quam genus, quia cum indiuiduum rem ex toto determinate nominet, quia uni soli per se datum est, magis ad significationem eius accedit species quam genus, quae paucioribus conuenit. SI QUIS ENIM ASSIGNET PRIMAM SUBSTANTIAM QUID EST, EVIDENTIUS ET CONVENIENTIUS ASSIGNABIT SPECIEM PROFERENS QUAM GENUS, UT QUENDAM HOMINEM ASSIGNANDO, MANIFESTIUS ASSIGNABIS HOMINEM ASSIGNANDO QUAM ANIMAL; ILLUD QUIDEM PROPRIUM MAGIS ALICUIUS EST HOMINIS, HOC AUTEM COMMUNIUS. SI QUIS ENIM. Vere affinior est primae substantiae quam genus, quia nos certius rem primae substantiae nominamus per speciem quam per genus. Ab effectu. Et hoc est: SI QUIS ASSIGNET PRIMAM SUBSTANTIAM, id est demonstret rem primae substantiae, QUID SIT etc. UT QUENDAM HOMINEM, id est rem particularis nominis, proferens hanc uocem 'homo' quam animal. ET QUARE HOC, supponit, quia illud nomen, scilicet homo, EST MAGIS proprium alicuius hominis, id est conuenit eis cum paucioribus, HOC AUTEM, scilicet ANIMAL, COMMUNIUS, quia scilicet conuenit et compluribus. ET CUM ALIQUAM ARBOREM REDDIDERIS, MANIFESTIUS ASSIGNABIS CUM ARBOREM ASSIGNAVERIS QUAM ARBUSTUM. ET CUM /149/ ALIQUAM. Sicut ostendit specialissimam speciem magis esse substantiam quam suum genus, ita etiam ostendit subalternam. REDDIDERIS ALIQUAM, id est significaueris appellans illam aliquo nomine suo, MANIFESTIUS APPELLABIS, id est certius nominabis. AMPLIUS PRINCIPALES SUBSTANTIAE, EO QUOD ALIIS OMNIBUS SUBIECTAE SINT ET ALIA OMNIA DE HIS PRAEDICENTUR, AUT IN EIS SUNT, IDEO MAXIME DICUNTUR SUBSTANTIAE. Illud amplius quod ostendit, scilicet quod species est magis substantia quam genus, alio modo confirmat, per hanc scilicet maiorem similitudinem quam habent cum primis substantiis quam genera, quod cum primae substantiae maxime sint suppositae atque ex eo dicantur maxime substantiae et similiter species magis sint suppositae quam genera, magis sunt in suppositione similes primis substantiis quam genera. Et ex hac quoque maiori similitudine magis substantiae debent dici. Et hoc est quod ait: AMPLIUS, id est adhuc idem ostendo alia uia, quod scilicet species magis est substantia quam genus. PRINCIPALES SUBSTANTIAE EO QUOD ALIIS OMNIBUS SUBIECTAE sunt, siue per praedicationem siue per fundationem etc. SICUT AUTEM PRINCIPALES SUBSTANTIAE AD ALIA OMNIA SE HABENT, SIC ET SPECIES AD GENUS SE HABET. SICUT AUTEM. Hic adaptat similitudinem specierum ad primas substantias, in eo scilicet quod sicuti primae substantiae maxime sunt suppositae, ita species magis quam genera sunt suppositae, quia cum ipsae quoque species generibus per praedicationem supponantur, genera ei non submittuntur eodem modo. SUBIACET ENIM SPECIES GENERI; GENERA NAMQUE DE SPECIEBUS PRAEDICANTUR, SPECIES AUTEM DE GENERIBUS NON CONVERTUNTUR. SUBIACET ENIM. Vere species eodem modo se habet ad genus, quia haec eodem modo quod SUBIACET, id est supponitur, GENERI. Et uere supponitur, quia per praedicationem. A parte. Quod a relatiuis ostendit dicens: GENERA NAMQUE, SPECIES AUTEM, ut scilicet de genere praedicentur ut de contentis. QUARE ET EX HIS SPECIES GENERE MAGIS SUBSTANTIA EST. QUARE ET EX HIS. Quandoquidem species magis conueniunt in suppositione cum primis substantiis quam genera, ergo apparet ex his quae nouissime diximus etc. A causa. Quod enim ita est, causa est, quare illud iudicetur. IPSARUM VERO SPECIERUM QUAECUMQUE NON SUNT GENERA, NIHIL MAGIS ALTERUM ALTERIUS SUBSTANTIA EST; NIHIL ENIM FAMILIARIUS ASSIGNABIS DE ALIQUO HOMINE HOMINEM ASSIGNANDO QUAM DE ALIQUO EQUO EQUUM. IPSARUM VERO. Postquam ostendit de secundis substantiis, quae magis uel minus substantiae sint, ostendit quae aequaliter substantiae sint, scilicet species specialissimae, ita uidelicet quod altera eorum ex eo quod species sunt, non determinatius rem subiectam nominat quam altera. Quod ostendit in partibus dicens: NIHIL ENIM, id est non certius nominabit aliquem hominem enuntiando hoc nomen homo quam aliquem equum enuntiando equum. SIMILITER AUTEM ET PRINCIPALIUM SUBSTANTIARUM NIHIL MAGIS ALTERUM ALTERIUS SUBSTANTIA EST; NIHIL ENIM MAGIS ALIQUI HOMO SUBSTANTIA EST QUAM ALIQUI BOS. SIMILITER AUTEM. Sicut species specialissimas inter se comparatas ostendit aequaliter esse substantias, cum uidelicet singularem rem suam secundum personalem discretionem certificent, licet plura quandoque determinet una quam alia; nam hic homo plures innuit formas quam hoc animal uel hoc corpus nec istud etiam ex natura primae substantiae contingit, quia scilicet haec plures formas quam illa determinat. /150/ MERITO AUTEM POST PRINCIPALES SUBSTANTIAS SOLA ALIORUM SPECIES ET GENERA SECUNDAE SUBSTANTIAE DICUNTUR; SOLA ENIM HAEC INDICANT PRINCIPALEM SUBSTANTIAM EORUM QUAE PRAEDICANTUR. ALIQUEM ENIM HOMINEM SI QUIS ASSIGNAVERIT QUID EST, SPECIEM QUIDEM QUAM GENUS ASSIGNANDO FAMILIARIUS DEMONSTRABIT, ET MANIFESTIUS FACIET HOMINEM ASSIGNANDO QUAM ANIMAL. MERITO AUTEM. Quare genera et species tantum, quae primas substantias continent, dicantur secundae substantiae et non etiam accidentalia uocabula, causam reddit, quia scilicet ista post primas substantias secundam significationem habent et dignius rem subiectam nominant quam accidentalia uocabula. Haec enim in essentia rem appellant et secundum naturam substantiae sunt imposita, accidentalia uero nomina extranea et aduentitia proprietate conueniunt. Sic iunge: Genera tantum et species uocaui secundas substantias respectu primarum, et merito, et quare merito, subiungit causam dicens: HAEC ENIM SOLA de numero eorum quae praedicantur de primis substantiis, INDICANT, id est principaliter significant, rem primae substantiae. Quod ostendit in parte dicens, quod si quis demonstrauerit ALIQUEM HOMINEM in essentia suae substantiae, hoc est in QUID EST, conuenienter id FACIET ASSIGNANDO, id est enuntiando, SPECIEM siue GENUS. Sed non ita dixit 'conuenienter' sed determinatius loquitur dicendo per SPECIEM FAMILARIUS id fieri QUAM per GENUS. In quo etiam de utroque ostendit, quod conuenienter id faciant. ALIORUM VERO QUICQUID ASSIGNAVERIT QUILIBET, ASSIGNABIT EXTRANEE, VELUT ALBUM AUT CURRIT AUT QUODCUMQUE TALIUM REDDENS. ALIORUM VERO. Secundae substantiae ita in substantia suae essentiae indicant primas, id est res primarum, enuntient de illis sed caetera nomina quae de primis praedicantur, id non habent. Et hoc est: QUODCUMQUE ALIORUM nominum ASSIGNAVERIT, id est enuntiauerit, QUISLIBET, de primis scilicet substantiis, ASSIGNABIT EXTRANEE, id est enuntiabit non ad substantialem statum essentiae denotandum, sicut est rationale uel album, quae non in essentia rem nominant sed ex qualitate tantum conueniunt, quae scilicet qualitas, quia non est essentia rei, extraneae naturae dictur. VELUT ALBUM... REDDENS, scilicet ad interrogationem has uoces, hoc modo: 'quid agit?' 'currit', 'qualis est?' 'albus'. ERGO MERITO HAE SOLAE SUBSTANTIAE DICUNTUR. ERGO MERITO. Infert a parte meriti, quia si hoc merito, dicuntur secundae et merito. AMPLIUS PRINCIPALES SUBSTANTIAE, EO QUOD ALIIS OMNIBUS SUBIACEANT, PROPRIAE SUBSTANTIAE DICUNTUR; SICUT AUTEM PRIMAE SUBSTANTIAE AD ALIA OMNIA SE HABENT, ITA SPECIES ET GENERA PRINCIPALIUM SUBSTANTIARUM AD RELIQUA OMNIA SE HABENT. AMPLIUS. Adhuc ostendit alia uia, quod recte genera et species dicuntur secundae substantiae post primas, quia uidelicet ipsae quoque eodem modo accidentibus supponuntur quo primae substantiae. Sicut enim 'Socrates' hoc nomen subiectum siue fundamentum dicitur huius nominis quod est album, quantum ad significationem, ita homo uel animal, et sicut Socrates albo per praedicationem supponitur, ita etiam homo uel animal. Quia ergo maiorem similitudinem habent cum primis, recte secundae substantiae dicuntur post illas et prius primarum substantiarum proprietatem ponit, quam iam quoque supra posuerat, quae tamen hoc loco /151/ non superfluit, quia ad aliud monstrandum inducta est. Nam superius ad hoc inducta fuit, ut per eam ostenderet species magis substantias esse quam genera, hic uero ad hoc, ut ostendat tam species quam genera recte secundas substantias appellari. Potest tamen haec proprietas diuersa uideri ab illa quam supra posuit. Ibi enim de suppositione egit tam secundum praedicationem quam secundum fundationem, dicens scilicet OMNIA ALIA de primis substantiis dici uel in eis esse, non solum comprehendens sumpta accidentium nomina, uerum etiam substantiua. Hic uero de subiectione per praedicationem tantum agere uidetur, cum supponit: DE HIS ENIM RELIQUA OMNIA PRAEDICANTUR. Sed de subiectione tantum praedicationis agimus, quomodo dicit 'omnibus aliis' nominibus? Quippe formarum nomina substantialia de eis non praedicantur. Sed fortasse tale est quod ait 'omnibus aliis', ac si diceret: nominibus cuiuscumque naturae praedicamenti designatiuis. Posita uero proprietate primarum substantiarum adaptat similitudinem secundarum ad primas dicens: SICUT AUTEM PRIMAE SUBSTANTIAE AD ALIA OMNIA SE HABENT, in eo scilicet quod eis supponuntur tamquam subiecta etc. DE HIS ENIM RELIQUA OMNIA PRAEDICANTUR; ALIQUEM ENIM HOMINEM DICES GRAMMATICUM ESSE, ERGO ET HOMINEM ET ANIMAL GRAMMATICUM DICIS; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS. DE HIS ENIM. Vere supponuntur secundae aliis, per praedicationem scilicet, quia alia praedicantur de secundis. A relatiuis. Et hoc est: DE HIS ENIM RELIQUA OMNIA PRAEDICANTUR, omnia scilicet quae de primis dicuntur, quippe quaedam sumpta supra diximus de substantiis non praedicari, quae scilicet accidentia aliarum formarum significant. Ut autem innueret id esse intelligendum de his quae de primis praedicantur, ostendit per primas etiam suppositionem secundarum dicens: ALIQUEM HOMINEM dicimus GRAMMATICUM, ERGO HOMINEM. Et hoc est: ALIQUEM ENIM. Locus fit a partibus ita: Vere alia praedicantur de secundis substantiis, quia grammaticum de homine et animali. Et hoc est: tu ALIQUEM DICIS HOMINEM ESSE GRAMMATICUM, quia DICIS ALIQUEM, id est uel hunc uel illum, ESSE GRAMMATICUM. COMMUNE AUTEM EST OMNI SUBSTANTIAE IN SUBIECTO NON ESSE. COMMUNE EST. Postquam diuisionem substantiarum per primas et secundas exsecutus est, dilignter modo istarum, modo illarum distinguens proprietates, communitates uel proprietates secundarum tam in rebus quam in uocibus incipit aperire, ad maiorem scilicet tam rerum quam uocum cognitionem. Et hanc primam communitatem uocibus substantialibus attribuit, tam primis scilicet substantiis quam secundis, quae est non esse in subiecto. Et nota quod 'esse in subiecto' duobus modis accipitur sicut hoc nomen accidens. Modo enim nomen est rerum, modo uocum. Quando autem nomen est rerum, omnibus uocibus conuenit secundum hoc quod quantitates dicuntur; quando autem nomen est uocum, ex eo scilicet quod designatiuae sunt accidentalium formarum uel sicut earum nomina substantiua uel /152/ sumpta, non omnibus conuenit uocibus. Et secundum hanc quidem acceptionem in hac proprietate remouetur 'esse in subiecto' a substantiis tam primis quam secundis quam a differentiis; quippe neque Socrates neque homo uel rationalis accidentale est uocabulum, quod satis ostendimus exponentes diuisionem illam quadrifariam superius, quo ait: "eorum quae sunt, alia dicuntur de subiecto... etc." Sic iunge: In supradictis substantiarum nomina substantialia differunt ab inuicem, quorum aliae primae sunt substantiae, aliae secundae sed in hoc omnia conueniunt quod nullum est IN SUBIECTO, id est accidentale uocabulum. Quod statim a partibus substantiarum, id est substantialium nominum, quia scilicet neque primae substantiae neque secundae sunt in subiecto, id est sunt accidentalia uocabula, et primum de primis ostendit, postea de secundis. PRINCIPALIS NAMQUE SUBSTANTIA NEQUE DE SUBIECTO DICITUR NEQUE IN SUBIECTO EST; SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM CONSTAT QUIDEM ETIAM SIC QUIA NULLA EST IN SUBIECTO. PRINCIPALIS, id est prima. Quod autem addit, quod NON DICITUR DE SUBIECTO et postea quod secunda substantia dicitur de subiecto, nihil ad communitatem pertinet sed potius ad differentiam assignandam inter primas et secundas substantias. HOMO ENIM SECUNDUM SUBIECTUM QUIDEM ALICUIUS HOMINIS EST, IN SUBIECTO AUTEM NULLO EST; NON ENIM IN ALIQUO HOMINE HOMO EST. SIMILITER AUTEM ET ANIMAL DE SUBIECTO QUIDEM DICITUR ALICUIUS HOMINIS, NON EST AUTEM ANIMAL IN ALIQUO HOMINE. HOMO ENIM. Vere secunda substantia non est IN SUBIECTO, quia nec ea quae species nec quae genus est. A partibus. Et de specie per hominem, de genere ostendit per animal. HOMO ENIM. Vere homo non est accidentale uocabulum, quia non est accidentale uel his rebus in quibus sua significatio reperitur, uel in aliis; sed quia de aliis constabat, de illis non ostendit. AMPLIUS AUTEM EORUM QUAE IN SUBIECTO SUNT NOMEN QUIDEM NIHIL PROHIBET ALIQUANDO PRAEDICARI DE SUBIECTO, RATIONEM VERO IMPOSSIBILE EST. SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM PRAEDICATUR ET RATIO DE SUBIECTO ET NOMEN. AMPLIUS. Adhuc de secundis substantiis agit ostendens eas non esse in primis substantiis ut in subiectis, secundum scilicet significationem, et hoc modo syllogismum disponit: ea nomina quae secundum significationem sunt in aliquibus ut in subiectis, non praedicantur de illis nomine et ratione substantiae sed secundae substantiae praedicantur de primis nomine et ratione, quare secundae substantiae non sunt in primis ut in subiectis. Propositionem habemus hic: 'eorum quae in subiecto sunt', hoc est nomen de numero accidentalium nominum uel nomen designatiuum alicuius accidentalis formae. RATIONEM NAMQUE HOMINIS DE ALIQUO HOMINE PRAEDICABIS ET ANIMALIS. RATIONEM NAMQUE. Vere ratio secundarum substantiarum praedicatur de subiecto, quia ratio hominis et animalis. A partibus. QUARE NON ERIT SUBSTANTIA HORUM QUAE IN SUBIECTO SUNT. NON EST AUTEM HOC SUBSTANTIAE PROPRIUM; SED ET DIFFERENTIA ILLUD EST QUOD IN SUBIECTO NON EST. QUARE NON ERIT. Ostenso neque primas neque secundas substantias esse in subiecto, ad propositionem communitatis quam substantiis dederat, . Unde nunc a partibus ipsam communitatem concludit, ac si diceret, quod quia neque prima neque secunda substantia est in subiecto, ergo nulla. Et praecipue ideo ipsam communitatem supponit, ut ostendat eam non esse proprie proprium, cum non solis conueniat subtantiis, id est solis substantialibus nominibus substantiarum, quia etiam differentiis conuenit. Haec enim nomina 'rationalis', 'bipes' accidentalia non sunt, quia formam accidentalem /153/ non denotant. Et hoc est quod intendit dicens: NON EST AUTEM, id est: 'esse in subiecto' non a solis substantiis remouetur. BIPES ENIM ET GRESSIBILE DE SUBIECTO QUIDEM DICITUR HOMINE, IN SUBIECTO AUTEM NULLO EST; NON ENIM IN HOMINE EST BIPES NEQUE GRESSIBILE. BIPES ENIM. Vere non est tantum substantiarum non esse in subiecto, quod est etiam differentiarum. Ab oppositis. Et hoc est: BIPES ET GRESSIBILE, haec nomina, IN NULLO sunt SUBIECTO quantum ad significationem, quippe non significant accidentalem formam. Quod autem apponit, quod de subiecto dicuntur, id est in substantia praedicantur de hoc nomine 'homo', nihil ad propositionem sed expressius naturam differentiarum determinat, quas et dici de subiecto et non esse in subiecto demonstrat, in quo et a primis et ab accidentibus diuiduntur et cum secundis substantiis uniuntur. NON ENIM IN HOMINE. Vere bipes et gressibile non sunt accidentalia uocabula, quia formae quas significant, non sunt accidentales. A causa. Quod autem non sint accidentales, ostendit per hominem, cui magis accidentales uidentur, quia in eo sunt, quam caeteris rebus, in quibus non sunt. Et hoc est: NON sunt IN HOMINE, ut scilicet IN SUBIECTO, BIPES ET GRESSIBILE. RATIO QUOQUE DIFFERENTIAE DE EO DICETUR DE QUOCUMQUE IPSA DIFFERENTIA PRAEDICATUR, VELUT SI GRESSIBILE DE HOMINE DICITUR, ET RATIO GRESSIBILIS DE HOMINE PRAEDICATUR; EST ENIM HOMO GRESSIBILE. RATIO QUOQUE. Duo dixit de differentiis, quod dicuntur de speciebus ut de subiecto et quod in nullo sunt subiecto. Quod autem in nullo sint subiecto, iam probauit per partes. Nunc illud ostendit quod dicuntur de speciebus ut de subiecto, quia scilicet cum ratione substantiae de ipsis praedicantur. Et hoc est: RATIO QUOQUE, id est non tantum nomen DIFFERENTIAE, uerum etiam ratio substantiae eius. DE QUOCUMQUE. Sed uidetur falsum, quia si dicamus: Hoc animal est rationale uel potens uti ratione non uidetur in substantia praedicari. Sed licet de hoc animali rationale non praedicetur in substantia, quippe eius sensus non continetur in subiecto nomine, tamen definitio rationalis quae substantialis , de hoc animali praedicatur. VELUT SI, id est cum, GRESSIBILE. EST ENIM. Vere GRESSIBILE, hoc nomen, de hoc nomine HOMO praedicabile est, quia res ipsa quae homo est, EST GRESSIBILIS. A causa. Notandum uero quod quidam suprapositam communitatem substantiae, quam et substantiis et differentiis assignat easque per hoc ab accidentibus separat, in rebus hoc loco, non in uocibus accipiunt et cum uelint res ipsas quae differentiae sunt, fundari in genere, non in speciebus, differentias tamen in subiecto non esse dicunt non simpliciter et ex toto sed ex respectu quo differentiae sunt substantiales, id est respectu specierum, quas constituunt, quibus sunt substantiales. Sed ad haec dico quod si differentiis omnino subiectum non aufert, non ostendit eas sub communitate substantiarum quam dederat, includi. Cum enim dixerat substantias non esse in subiecto, concedunt hominem in nullo penitus subiecto esse. Quod si ostendit non /154/ esse proprium substantiarum, quia differentiae est, mentitur, quia simpliciter dici non potest differentias in nullo penitus esse subiecto, sicut substantiis assignauerat, et insuper falsum est quod non sit proprium substantiarum, quia secundum eorum sententiam nulla est res praeter substantiam, quae omnino subiecto careat. Dicunt tamen quod differentiae omnino subiecto carent, in quantum sunt differentiae scilicet substantiales. Sed illud 'in quantum' duobus modis accipi potest. Si enim indicatur, quod id quod sunt differentiae substantiales, aufert eis ex toto subiectum nec ullo modo permittit eas esse in subiecto, falsum est, quia simul et differentiae sunt speciebus et accidentia conceduntur generibus. Si uero dicatur negatione praeposita, quod non in quantum sunt differentiae, sunt in subiecto, hoc est non sunt in illis ut in subiectis quibus sunt substantiales, uerum est quidem sed nihil ad communitatem substantiae. Ibi enim subiectum omne remouebatur, hic non omne sed tantum dicuntur non esse in speciebus ut in subiectis rebus; dicebatur, quod substantiae nullum penitus fundamentum habent, hic dicit, quod differentiae non habent subiectas species quas constituunt. Unde nulla conuenientia monstratur inter subtantias et differentias per generalem et non generalem remotionem magis, quam si diceretur homo et albedo in eo conuenire quod homo in nullo dicitur subiecto et albedo in nullo est coruo ut in subiecto. Praeterea si negatione praeposita dicamus, quod substantiales differentiae non sunt in subiecto, in quantum sunt substantiales, id totum etiam accidentibus omnibus aptatur. Quae enim nullo modo sunt substantialia, non sunt insubiecto, in quantum sunt substantialia. Ut igitur differentiis quoque communitas substantiarum conueniat, quae scilicet eas etiam ab accidentibus separet, simplex ubique intelligenda est remotio subiecti et nullo modo differentias in subiecto esse concedit, pro eo scilicet quod accidentalem formam non significant. Illud quoque notandum est quod Boethius in Commento dicit differentiam neque substantiam tantum esse neque accidens sed quoddam ex utroque confectum, id est quod utriusque naturam habet, quod tam in rebus quam in uocibus assignari potest. Res namque ipsa quae rationalitas est, in eo cum rebus quae substantiae sunt, conuenit quod non est in subiecto, hoc est non est accidentalis forma quae in substantiam scilicet non promoueat. In eo uero quod forma, est uel qualitas et subiecta materia indiget cui insit, cum accidentalibus formis conuenit. Vocibus quoque uerba Boethii aptari possunt, quia hoc nomen rationale et cum substantialibus nominibus conuenit in eo quod non est accidentale et de subiecto dicitur, in eo uero cum /155/ accidentalibus quod formam significat. Quod autem ait eundem calorem aquae accidens esse et igni substantialem, 'eundem' secundum nominis identitalem, non rei dixit. Alterius namque naturae est calor qui substantialis elemento est et naturalis, alterius ille qui in elemento accidentalis infertur ex naturali et alterius est significationis calor siue calidus in designatione illius et istius. NON NOS VERO CONTURBENT SUBSTANTIARUM PARTES QUAE ITA SUNT IN TOTO QUASI IN SUBIECTO SINT NE FORTE COGAMUR NON EAS ESSE SUBSTANTIAS CONFITERI. NON NOS VERO CONTURBENT. Quia dixit superius: commune est omni substantiae non esse in subiecto, partes uero substantiarum quae etiam substantiae sunt, ita uidebantur esse in toto, quasi sint in subiecto, ut manus in corpore humano, ideo perturbaretur aliquis apud se ex superiori dicto Aristotelis et ex opinione sua ideoque Aristoteles hanc perturbationem remouet dicens: NON NOS VERO CONTURBENT etc. Et nota quod superius suprapositam communitatem uocibus attribuebamus gratia quidem significationis, hic uero 'esse in subiecto' rebus aufert, per quas uocibus conuenire uidebatur. Si enim ala uel manus, res ipsae, in subiecto essent, profecto haec nomina 'ala' uel 'manus', quae secundae sunt substantiae, in subiecto essent gratia significationis. NE FORTE. Ideo inquit: NON CONTURBENT NOS, NE FORTE COGAMUR CONFITERI EAS, scilicet partes, NON ESSE SUBSTANTIAS; quod quidem esset, si confiteremur eas esse in subiecto. NON ENIM SIC QUAE IN SUBIECTO SUNT DICUNTUR QUAE TAMQUAM PARTES INSUNT IN ALIQUO. NON ENIM. Reddit causam quare partes substantiarum NON debent NOS CONTURBARE, quia scilicet, quaecumque sunt IN ALIQUO TAMQUAM PARTES, non sunt in eo ut in subiecto. Quod ostendit superius cum ait: 'in subiecto esse dico' etc. INEST AUTEM SUBSTANTIIS ET DIFFERENTIIS AB HIS OMNIA UNIVOCE PRAEDICARI. INEST AUTEM. Post illam communitatem 'non esse in subiecto' quam dedit substantiis omnibus et differentiis, aliam adnectit, quae est 'praedicari uniuoce', id est nomine et ratione substantiae, quae secundis substantitis et differentiis conuenit. Sic iunge: Non solum substantiis et differentiis commune est non esse in subiecto, uerum etiam INEST, id est conuenit, SUBSTANTIIS ET DIFFERENTIIS OMNIA praedicata ex his, id est omnia praedicabilia de numero substantiarum uel differentiarum, PRAEDICARI UNIVOCE. Praedicata autem determinamus propter particularia, quae praedicari non habent, quod subintelligendum esse ipse quoque statim indicat subdens: QUAE AB HIS praedicata SUNT, id est de numero horum praedicabilia. Et quare hoc etiam determinet, supponit causam, cum ait, quod nulla est praedicatio a principali substantia, quia scilicet nullum habet inferius de quo praedicetur. OMNIA ENIM QUAE AB HIS SUNT PRAEDICAMENTA AUT DE INDIVIDUIS PRAEDICANTUR AUT DE SPECIEBUS. OMNIA ENIM. Probat quod omnes substantiae praedicabiles, scilicet uniuersales, et omnes differentiae praedicantur uniuoce, et talem syllogismum disponit: Omnes uniuersales differentiae uel substantiae praedicantur de diuersis tantum indiuiduis uel etiam diuersis /156/ speciebus sed et illae substantiae uel differentiae quae praedicantur de primis indiuiduis et quae praedicantur de diuersis speciebus, praedicantur uniuoce. Quare omnes uniuersales substantiae et differentiae praedicantur uniuoce. Propositionem uero huius syllogismi habemus his: OMNIA ENIM, assumptionem uero ibi: 'Secundis substantiis. Rationem quoque. De differentiis autem similiter', conclusionem uero de utrisque communiter ibi supponet: QUARE OMNIA. Sic lege: OMNIA praedicata AB HIS, id est praedicabilia de numero subtantiarum uel differentiarum, et PRAEDICANTUR DE INDIUIDUIS tantum, id est non de diuersis speciebus, uel etiam DE diuersis SPECIEBUS. A PRINCIPALI NAMQUE SUBSTANTIA NULLA EST PRAEDICATIO (DE NULLO ENIM SUBIECTO DICITUR). Et quare determinauit praedicata, causam reddit, propter scilicet particulares substantias, quae non praedicantur scilicet de inferiori. Et hoc est: A PRIMA QUIDEM SUBSTANTIA NON EST PRAEDICATIO, hoc est prima substantia de nullo praedicatur. Quod ostendit a descriptione 'praedicari', quod accipit dicens: DE NULLO ENIM. SECUNDARUM VERO SUBSTANTIARUM SPECIES QUIDEM DE INDIVIDUO PRAEDICATUR, GENUS AUTEM ET DE SPECIE ET DE INDIVIDUO. SECUNDARUM VERO. Antequam assumat de propositione, ponit exempla quaedam de illa, ostendens scilicet quae substantiae praedicentur de indiuiduis tantum diuersis, quae de diuersis quoque speciebus. Et hoc est: species specialissima de numero SECUNDARUM etc. SIMILITER AUTEM ET DIFFERENTIAE ET DE SPECIEBUS ET DE INDIVIDUIS PRAEDICANTUR. SIMILITER AUTEM. Contingit in differentiis sicut in secundis substantiis, quod uidelicet quaedam differentiae praedicantur de indiuiduis tantum et non scilicet diuersis speciebus, quaedam etiam de diuersis speciebus. RATIONEM QUOQUE SUSCIPIUNT PRIMAE SUBSTANTIAE SPECIERUM ET GENERUM, ET SPECIES GENERIS. RATIONEM QUOQUE. Hic assumit et prius de secundis substantiis docet, quod uniuoce praedicantur tam de speciebus scilicet praedicantur quam de indiuiduis quam de generibus. Cum autem deberet ponere 'uniuoce', ponit aequipollens, scilicet 'praedicari nomine et ratione', uidelicet substantiae, cum ait: PRIMAE SUBSTANTIAE SUSCIPIUNT in praedicatione RATIONEM QUOQUE SPECIERUM etc. Innuit per illud quoque praedicationem specialis nominis uel generalis. QUAECUMQUE ENIM DE PRAEDICATO DICUNTUR, EADEM ET DE SUBIECTO DICENTUR. QUAECUMQUE ENIM. Dixit genera etiam praedicari de primis substantiis, quibus tamen proxima non erant. Quod confirmat a toto dicens, quod omnia quae praedicantur de praedicato, et de subiecto. Unde genera cum de speciebus praedicantur, species uero de indiuiduis, oportet et genera de indiuiduis. SIMILITER AUTEM ET DIFFERENTIARUM RATIONEM SUSCIPIUNT SPECIES ET INDIVIDUA. SIMILITER AUTEM. Alteram partem assumptionis, quae restabat de differentiis, quod scilicet quemadmodum secundae subtantiae, quae praedicantur uel de indiuiduis uel de speciebus, praedicantur uniuoce, ita etiam differentiae, cum ait 'et rationem'. Innuit etiam de nomine. UNIVOCA AUTEM SUNT QUORUM ET NOMEN COMMUNE ET RATIO EADEM EST. UNIVOCA AUTEM. Quare 'praedicari uniuoce' posuit 'praedicari nomine et ratione', assignat per definitionem uniuocorum: hoc tantundem ualet quantum illud. QUARE OMNIA QUAE A SUBSTANTIIS ET DIFFERENTIIS SUNT UNIVOCE DICUNTUR. QUARE OMNIA. Hic est conclusio praemissi syllogismi. Supple: 'praedicabilia', quod iam supra determinauit. /157/ OMNIS AUTEM SUBSTANTIA VIDETUR HOC ALIQUID SIGNIFICARE. OMNIS AUTEM SUBSTANTIA. Aduersus illam diuisionem de nominibus subtantiarum quam fecit, quod scilicet sunt aliae primae substantiae, aliae secundae, oppositionem facit ac dissoluit, ac si ita diceret: Dixi quasdam substantias, id est quaedam substantiarum nomina, uniuersales esse, non particulares. Sed nulla substantia uniuersalis nisi particularis, quia scilicet nullam uidetur rem subiectam SIGNIFICARE, nisi ut HOC ALIQUID, id est personaliter discretam ab omnibus aliis rebus, pro eo scilicet quod nulla res est nisi ut discreta. Et hoc est quod ait: OMNIS SUBTANTIA VIDETUR SIGNIFICARE HOC ALIQUID, id est rem subiectam nominare ut HOC ALIQUID, id est personaliter discretam. Nisi et inde faceremus in modo significandi, non esset falsum, quod uideretur, quippe non aliae res nominantur ab uniuersalibus quam a particularibus. ET IN PRIMIS QUIDEM SUBSTANTIIS INDUBITABILE ET VERUM EST QUONIAM HOC ALIQUID SIGNIFICAT. ET IN PRIMIS QUIDEM, id est in particularibus nominibus substantiarum, indubitabile est. posset esse tamen et falsum, addit: et uerum est. INDIVIDUUM ENIM ET UNUM NUMERO EST QUOD SIGNIFICATUR. INDIVIDUUM ENIM. Probat a pari, quod significant rem ut hoc aliquid, quia significant eam ut indiuiduum, et quia indiuiduum accipi posset uel propter duritiam uel propter paruitatem, determinat se indiuiduum accipere secundum personalem discretionem, cum supponit: UNUM NUMERO,id est personaliter discretum. IN SECUNDIS VERO SUBSTANTIIS VIDETUR QUIDEM SIMILITER APPELLATIONIS FIGURA HOC ALIQUID SIGNIFICARE, QUANDO QUIS DIXERIT HOMINEM VEL ANIMAL; NON TAMEN VERUM EST SED MAGIS QUALE ALIQUID SIGNIFICAT IN SECUNDIS VERO. In primis uidetur et est, sed IN SECUNDIS VIDETUR SIMILITER, ut scilicet significent rem subiectam ut personaliter discretam sed non est uerum. Et unde uideretur similiter, supponit: ex FIGURA APPELLATIONIS, id est ex similitudine nominationis. Similes namque sunt secundae substantiae cum primis in eo quod easdem res quae discretae sunt, nominant sed in modo quidem nominandi differunt, quia primae, in quantum hoc aliquid sunt, nominant eas, id est ut personaliter discretas et ab omnibus differentes, secundae uero easdem appellant ut conuenientes. SED MAGIS. Secundae non significant res suas ut hoc aliquid sed potius ut quale aliquid, quia cum primae substantiae maxime propter discretionem substantiae sint impositae, secundae impositae sunt propter qualitatem substantiae. Licet enim Socrates qualitates easdem determinet quas continent superiora nomina, non tamen propter eas impositum fuit sed propter personalem substantiae discretionem, quam communia nomina non denotabant. Secundum eos tamen qui uolunt indiuidua accidentalium quoque formarum continere significationem, similiter propter qualitates indiuidua reperta sunt sicut uniuersalia. Et attende quod non ait secundas substantias significare quale SIMPLICITER sed adiunxit ALIQUID. Non enim qualitatis tantum significationem tenent, uerum etiam certam esentiae naturam designant; non enim 'homo' dicit simpliciter affectum rationalitate uel mortalitate, uerum animalis quoque naturam determinat, alioquin sumptum esset uocabulum, non substantiuum, nec 'corpus' /158/ proponit simpliciter quod corporeum, uerum etiam substantiae significationem includit tantundem dicens quantum dicit substantia corporea. Bene ergo et QUALE dixit propter qualitatem et ALIQUID propter essentiae naturam, quia et intellectum constituunt secundae substantiae pertinentem ad statum certum essentiae et pertinentem ad informationem qualitatis. NEQUE ENIM UNUM EST QUOD SUBIECTUM EST QUEMADMODUM PRIMA SUBSTANTIA SED DE PLURIBUS HOMO DICITUR ET ANIMAL. NEQUE ENIM. Vere secundae substantiae non significant rem suam ut hoc aliquid, quia res non significatur ab ea ut hoc aliquid. A pari uel quasi a relatiuis. Et hoc est: NEQUE ENIM eo QUOD SUBIECTUM EST, id est nominatum a secunda substantia, SUBIECTUM ei ut UNUM, et ne 'unum' acciperemus pro conuenienti iuxta illud: 'plures homines unus', UNUM dico QUEMADMODUM PRIMA SUBSTANTIA, id est unum personaliter, sicut est primae substantiae, in quantum ab ea significatur. SED DE PLURIBUS HOMO DICITUR ET ANIMAL, quod scilicet non esset, si rem ut personaliter differentem significarent. NON AUTEM SIMPLICITER QUALE QUID SIGNIFICAT, QUEMADMODUM ALBUM; NIHIL ENIM ALIUD SIGNIFICAT ALBUM QUAM QUALITATEM. NON AUTEM SIMPLICITER. Quare dixit QUALE aliQUID et non simpliciter 'quale' determinat, quia scilicet non tantum qualitatis significationem tenent secundae substantiae, uerum etiam certum statum secundae continent. At uero ALBUM etiam sumptum, licet substantias uel corpora tantum nominet, non tamen uel naturam substantiae uel naturam corporis determinat nec determinat uel albam substantiam uel album corpus, id est uel sumptam uel affectam albedine uel corpus affectum albedine sed simpliciter dicit affectum albedine, alioquin numquam compararetur nec formam praedicaret sed substantiam. Nec dicitur corpus ALIUD ALBUM etc. Diuisio esset per accidentia. Omne itaque sumptum significationis est quantum ad naturam essentiae. GENUS AUTEM ET SPECIES CIRCA SUBSTANTIAM QUALITATEM DETERMINANT (QUALE ENIM QUANDAM SUBSTANTIAM SIGNIFICAT). GENUS AUTEM ET SPECIES etc., id est intellectum constituunt concipientem imaginem essentiae affectae qualitate. QUALEM ENIM. A pari. Non tamen omne genus uel species hoc habet, quia uniuersalia caeterorum praedicamentorum formas uolumus determinare nec species eorum differentias habere. Generalissimum quoque, quod est substantia, nullam determinat qualitatem. PLUS AUTEM IN GENERE QUAM IN SPECIE DETERMINATIO FIT; DICENS ENIM ANIMAL PLUS COMPLECTITUR HIC QUAM HOMINEM. PLUS AUTEM. Ostendit in eo conuenire genera et species quod qualitatem determinant circa substantiam. Modo inter eadem dat differentiam, hanc scilicet quod plura nominantur a GENERE QUAM a SPECIE. Sic iunge: In hoc conueniunt sed in hoc differunt quod plus fit determinatio in genere quam in specie, id est amplior est nominatio generis quam speciei, quod ostendit in partibus: DICENS ENIM ANIMAL, hoc nomen, plura COMPLECTITUR nominando QUAM proferens HOMINEM. INEST AUTEM SUBSTANTIIS ET NIHIL ILLIS ESSE CONTRARIUM. INEST AUTEM. Aliam communitatem substantialium nominum /159/ ponit, quod scilicet sunt contraria quantum ad significationem suam, quippe non sunt uel substantialia nomina contrariarum formarum uel sumpta ab eis. PRIMAE ENIM SUBSTANTIAE QUID ERIT CONTRARIUM? UT ALICUI HOMINI; NIHIL ENIM EST CONTRARIUM; AT VERO NEC HOMINI NEC ANIMALI NIHIL EST CONTRARIUM. PRIMAE ENIM. Vere nullum substantiale nomen est contrarium in significatione, quia neque prima substantia neque secunda. A partibus. UT ALICUI HOMINI, id est particulari nomini alicuius hominis. AT VERO. Non solum primae non sunt contrariae uoces, uerum etiam secundae, ut hoc nomen 'homo' uel 'animal'. NON EST AUTEM HOC SUBSTANTIAE PROPRIUM SED ETIAM MULTORUM ALIORUM, UT QUANTITATIS. NON EST AUTEM. Communitatem ostendit non esse proprie proprium substantialium nominum, quia conuenit etiam aliis, ut huic nomini 'bicubito', quod est sumptum uel a cubitatione, quae fortasse qualitas est, uel a cubita linea. BICUBITO ENIM NIHIL EST CONTRARIUM, AT VERO NEC DECEM NEC ALICUI TALIUM, NISI QUIS FORTE MULTA PAUCIS DICAT ESSE CONTRARIA, VEL MAGNUM PARVO; DETERMINATORUM VERO NULLUM NULLI EST CONTRARIUM. BICUBITO ENIM. Vere est aliorum nominum, quia istorum et aliorum similiter significantium quantitates. NISI FORTE. Dixi nulla talia, quae scilicet significant qualitatem, ESSE CONTRARIA, et bene, quia nulla est in talibus controuersia, NISI FORTE in magno et paruo, quae fortasse quibusdam et quantitates significare uidentur et contraria esse. Sed quicquid de istis sit, confitetur: dicere possum, quia DETERMINATORUM, id est illorum nominum de quibus determinatum et certum est omnibus, quod significant quantitates, NULLUM NULLI, id est nullum alicui, EST CONTRARIUM. De magno autem et paruo in Quantitate definiet et probabit eam neque contrariam esse neque quantum significare. VIDETUR AUTEM SUBSTANTIA NON SUSCIPERE MAGIS ET MINUS. VIDETUR AUTEM. Aliam communitatem ponit substantialium nominum, hanc scilicet quod non comparantur. Sic iunge: Non solum substantialia nomina substantiarum contrarietatem non habent sed nec comparationem suscipiunt. DICO AUTEM HOC NON QUIA SUBSTANTIA NON EST A SUBSTANTIA MAGIS ET MINUS (HOC ENIM DICTUM EST QUIA EST); SED QUONIAM UNAQUAEQUE SUBSTANTIA HOC IPSUM QUOD EST NON DICITUR MAGIS ET MINUS. DICO AUTEM HOC. Quia hic dixerat substantialia nomina substantiarum comparari et superius dixerat quaedam eorum magis esse substantias, queda minus, uidetur negare, quod superius posuerat; ideo dicit se non esse sibi contrarium, quippe hoc nomen substantia quod comparatur, nomen est uocum, non rerum et sumptum a proprietate quadam, ut supra docuimus, ideoque ipsum comparari licet. Nec est inconueniens sed nomina substantialia substantiarum ipsum nomen suum cum magis et minus recipiunt, licet in se non comparentur. Et hoc est quod ait: DICO AUTEM HOC, scilicet nomina substantialia substantiarum non suscipere magis et minus, NON ita quod una SUBSTANTIA NON SIT MAGIS VEL MINUS substantia AB alia SUBSTANTIA, hoc est non ita quod negem unum nomen substantiale determinatius rem subiectam nominare quam aliud. Et quare id non neget reddit causam, quia id superius confirmaui, hoc est: HOC ENIM DICTUM EST superius, QUIA EST, SED ita dico et intelligo, QUONIAM UNAQUAEQUE SUBSTANTIA, id est unumquodque substantiale /160/ nomen substantiae, HOC IPSUM QUOD EST, NON DICITUR MAGIS ET MINUS, hoc est ipsi per se ad ipsum comparandum non potest adiungi magis uel minus, licet nomini eius coniungatur. UT EST HAEC SUBSTANTIA HOMO, NON EST MAGIS ET MINUS HOMO, NEQUE IPSE NEQUE ALTER AB ALTERO. UT HAEC SUBSTANTIA homo non est magis homo uel minus. Ex rei namque natura uocabuli comparationem improbat. NEQUE IPSE NEQUE ALTER AB ALTERO. NON ENIM EST ALTER ALTERO MAGIS HOMO, SICUT EST ALBUM ALTERO MAGIS ALBUM ET BONUM ALTERUM ALTERO MAGIS. NEQUE IPSE. Duos modos comparationis ab homine remouet; comparatur namque uocabulum modo circa diuersa etiam eodem tempore, ueluti cum dicitur: Iste est magis albus illo uel circa eandem personam per successionem temporis hoc modo: magis est hic hodie albus quam heri, atque ideo utrumque comparationis modum ab homine remouet dicens: NEQUE idem HOMO MAGIS secundum diuersa tempora uel minus homo A SE, id est respectu sui, dicitur neque alterum respectu alterius, sicut e contrario in hoc nomine quod est album. SED ET IPSUM A SE MAGIS ET MINUS DICITUR, UT CORPUS, CUM ALBUM SIT, MAGIS ALBUM ESSE DICITUR QUAM PRIUS, ET CUM CALIDUM SIT, MAGIS ET MINUS CALIDUM DICITUR. SED ET IPSUM. Non solum una res dicitur alia magis alba sed etiam eadem respectu sui in diuersis temporibus. SUBSTANTIA VERO NON DICITUR; NIHIL ENIM HOMO MAGIS NUNC HOMO QUAM PRIUS DICITUR, NEQUE ALIORUM QUICQUAM QUAE SUBSTANTIA SUNT. SUBSTANTIA VERO. Album et bonum et calidum et talia sumpta dicuntur magis et minus sed SUBSTANTIA, hoc est substantiale aliquod substantiae nomen, non dicitur magis uel minus, id est comparatur. Quod statim ostendit in partibus, quia scilicet neque hoc nomen homo, quod habemus ibi: NIHIL HOMO etc., neque aliud, quod est ibi: NEQUE QUICQUAM ALIORUM nominum QUAE SUBSTANTIAE SUNT, id est substantialia nomina substantiarum. QUAPROPTER NON RECIPIET SUBSTANTIA MAGIS ET MINUS. QUAPROPTER. De eodem quod iam probauerat a partibus, illationem supponit similiter a partibus eisdem, quia scilicet neque homo neque aliud, ergo nulla substantia. Et conuenienter hoc facit consummans scilicet capitulum in eodem in quo incipit. MAXIME VERO SUBSTANTIAE PROPRIUM VIDETUR ESSE QUOD, CUM IDEM ET UNUM NUMERO SIT, CONTRARIORUM SUSCEPTIBILE EST. MAXIME AUTEM. Dedit superius substantiis quasdam communitates quarum nulla fuit proprie proprium, uel quia non conueniebant solis quia non omnibus. Unde nunc assignat illam quae sit proprie proprium, per quam maxime queamus rerum substantialium naturam cognoscere. Nam cum suprapositae communitates uocibus superius sint adscriptae, haec tamen rebus proprie assignatur, quae est huiusmodi, quod scilicet unaquaeque substantia una et eadem numero permanens, hoc est in tota sua personali discretione consistens, diuersorum contrariorum in diuersis temporibus susceptibilis est, quia eadem personaliter substantia quae modo est alba, potest fieri nigra nec etiam hac personali discretione mutata. Hoc autem proprie proprium dicit, cum et omnibus substantiis et solis inesse affirmat, solis quidem, cum ait: ET IN ALIIS QUIDEM NON HABEBIT QUISQUAM etc. Sed praeter illud quod de ratione intellectus opponit, uidetur hoc multo conuenientius in multis aliis quae substantiae non sunt, reperiri. Eadem namque albedo et claritatem et obscuritatem suscipere uidetur diuersis temporibus. /161/ Sed dicitur a quibusdam quod susceptibilis dicitur substantia quantum ad sustentationem, non quantum ad informationem. Albedo uero nec aliqua forma sustentare non habet. Unde Boethius in Topicis: Albedo (inquit) nullis accidentibus subiecta est. Sed opponitur quod si in proprietate substantiae 'susceptibilis' sumitur quantum ad sustentationem, pro nihilo Aristoteles in sequentibus ad exclusionem orationis uel intellectus apponit: "secundum sui mutationem". Et dicunt hanc denominationem non ideo apponi, quod sit necessaria, ut orationem uel intellectum caeteraque quae substantiae non sunt, excludat; quippe iam omnia per SUSCEPTIBILE sunt exclusa sed potius ut satisfaciat importunitati aduersarii, qui quidem aliter non adquiesceret, nisi aliquem modum suscipiendi diuersum assignaret istis quam substantiis. Quam etiam importunitatem satis innuere uidetur dicens: "Nisi quis forsitan instet dicens"; instare enim importunorum proprie uidetur dici. Similiter cum replicat frequenter: "Sed et si quis hoc suscipiat", importunitatem insinuare uidetur. Quod itaque apponit: "secundum sui mutationem", non est necessarium, ut orationem uel intellectum caeteraque excludat sed potius, ut satisfaciat. Nam in eo quod ait: 'unum numero' uel quod apposuit: 'contrariorum' iam erat exclusa oratio uel intellectus, quippe oratio, quae profertur sedente Socrate et quae profertur eo stante, non est eadem numero, similiter nec intellectus, qui tunc et tunc haberetur, idem est essentialiter sed magis secundum hominum acceptionem haec identitas consideratur. Verum quoque et falsum, quae orationi conueniunt, contraria non sunt, quia eadem simul et uerum significat et falsum sicut multiplices propositiones; sed quia pro contrariis reputabantur, sic de istis quasi de contrariis opposuit. Praeterea et cum hic de oratione quantitatiua agat, non de substantiali-- quippe substantiali quoque conuenire debet haec proprietas, quia aliter non conueniret omni substantiae nec ulla esset oppositio, nisi de alia re quam de substantia opponeret--quod ait quantitatiuam ueram esse uel falsam, magis opinionem sequi uidetur quam rei ueritatem. Quippe quantitas ipsa neque sonare uideur neque audiri neque significare sed aer tantum cui ipsa adiacet, nisi forte quis in eo quantitatem significare dicat quod adiacet aeri significanti. Sed cur non similiter color ipsius aeris uel quaelibet ipsius forma significare dicetur. Cum itaque Aristoteles orationem uel intellectum esse unum /162/ numero ponat atque insuper orationem quantitatiuam esse ueram uel falsam ac per hoc contraria suscipere etiam sustentando, opinionem magis quam ueritatem insistit et licet secundum rei ueritatem ab obiectis Aristoteles sese posset multis modis liberare, magis uoluit qualemcumque determinationem ponere, ut satisfaceret, quam ueritatem tenendo nihil proficere, nec quidquam ad finem promouere. Simul ergo duo considerauit, ut ueritatem rei integre loqueretur bene intelligentibus et insuper aliqua determinatione sese ab imperitis uel importunis liberaret, cum uidelicet adiunxit: "secundum sui mutationem". Quod quidem qualiter intelligendum sit, nec ipse Aristoteles nec Boethius satis determinat. Quidam autem sunt qui sic accipiunt "secundum sui mutationem" ut uelint substantias ex propria natura sui uariabiles esse et circa contraria quoque permutari ex propria instabilitate. Accidentia uero sic quandoque permutari contingit non ex natura sua sed ex instabilitate substantiae subiectae, ut quod albedo modo clarescit, modo obscuratur, id faciat natura fundamenti, quod facile uariatur ex inconstantia propriae naturae. Quam quidem sententiam dicunt Boethium in prologo Arithmeticae innuisse, ubi scilicet accidentibus uerum esse adscribit et incommutabile, quantum in ipsis est, nec ipsa uariari nisi ex natura substantiae subiectae asserit his uerbis: Quae ipsa quidem natura incorporea sunt et immutabilis substantiae ratione uigentia, participatione uero corporis permutantur et tactu uariabilis rei in uertibilem inconstantiam transeunt. Haec igitur quoniam, ut dictum est, naturam immutabilem substantiamque sortita sunt, uere proprieque esse dicuntur. Horum igitur, id est quae proprie sunt proprieque, id est suo nomine, essentiae nominantur, scientiam sapientia profitetur. His itaque Boethii uerbis adhaerentes dicunt accidentia numquam uariari secundum sui mutationem, quia, quantum in se est atque ad naturam eorum pertinet, numquam uariarentur sed in se ipsis immutabilia semper permanent et quod mouentur, ex natura substantiae contingit, quae ex propria natura inconstans est omnibus accidentibus sese aequaliter, in quantum substantia est, afferens. Variantur itaque substantiae secundum propriam mutationem, quia ex propria earum natura est, quod uariantur, accidentia uero non sed magis ex natura subiecta. Sed etsi hoc uerum sit, non multum Aristoteles ideo uidetur insinuare. Cum enim orationem uel intellectum dicit permutari gratia alterius rei, uidelicet de qua loquimur uel intelligimus, non accipit /163/ fundamentum orationis uel intellectus. Haec enim oratio: Socrates sedet uel intellectus ipsius, in Socrate, de quo agitur, non fundatur et aeque loquimur de accidentibus sicut de substantiis eaque intelligimus sicut substantias et orationes et intellectus ad accidentia pertinentes. Ita etiam secundum ea permutantur sicut secundum substantias. Potuimus fortasse conuenientius accipere "secundum sui mutationem" ad differentiam accidentium et substantiarum, ut scilicet dicamus substantias posse permutari circa contraria secundum propriam mutationem, ita scilicet quod nihil aliud permutetur. Sic enim hoc corpus circa albedinem uel nigredinem possibile est uariari, ut nihil aliud eo necesse sit permutari; sic namque albedinem perdere potest et nigredinem sumere, ut nihil cum eo permutetur. At uero si albedo circa obscuritatem uel claritatem permutetur uel quaelibet forma quocumque modo uarietur, necesse est cum ipsa aliud etiam permutari et ipsam et subiectam saltem substantiam. Si enim diuersa fiat albedo per hoc quod modo clara est, modo obscura, et diuersa fit substantia in eo, quod modo claram albedinem, modo obscuram habet. Quia itaque substantiae sic uariari possunt, ut nihil aliud permutetur, formae uero non possunt, bene hoc substantiae habere dicuntur secundum propriam mutationem, ita scilicet quod earum tantum sit mutatio, formae uero bene negantur. Sic iunge et lege: praedictae communitates quodammodo propria dici possunt, quia earum quaedam, etsi non conueniunt solis substantiis, tamen omnibus, quippe proprium quadrifariam diuiditur. Sed hoc maxime proprium, id est proprie proprium, uidetur esse substantiae, quod uidelicet ipsa eadem permanens in tota personali discretione suae essentiae, est susceptibilis contrariorum, hoc est potest diuersis temporibus diuersa suscipere contraria. ET IN ALIIS QUIDEM NULLIUS HABEBIT QUISQUAM QUID PROFERAT QUAECUMQUE NON SUNT SUBSTANTIAE, QUOD CUM SIT UNUM NUMERO SUSCEPTIBILE CONTRARIORUM EST. IN ALIIS QUIDEM. Ostendit id proprie proprium esse, per hoc scilicet quod monstrat ipsum non solum omnibus, uerum etiam solis conuenire substantiis. QUAECUMQUE NON SUNT SUBSTANTIAE, NON HABEBIT QUISQUAM, QUID PROFERAT, hoc est inter res alias nullus reperiret aliquid cui possit aptare. VELUT COLOR, QUOD EST UNLLM ET IDEM NUMERO, NON ERIT ALBUM ET NIGRUM. VELUT COLOR. Si album et nigrum sumpta sint ab albedine et nigredine, uerum est quidem, quod numquam idem color erit albedo et nigredo, quia corporum tantum est colorari. Sed non uidetur habere pondus, cum utrumque aequaliter constet, nullo modo posse inesse colori, ideoque quidam sunt, qui 'album' et 'nigrum' sumunt hic pro 'facere album' et 'facere nigrum', quae conuenire coloribus possunt sed non eisdem diuersis quoque temporibus. NEC EADEM ACTIO ET UNA NUMERO ERIT PRAVA ET STUDIOSA; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS QUAE NON SUNT SUBSTANTIAE. NEC EADEM ACTIO. Hoc falsum uidetur, quod eodem quoque tempore eadem actio bona uidetur et mala, ut suspensio latronis et bona dicitur esse ei qui iustitiam facit, et mala uidetur /164/ quantum ad iniquum impatientiae. Nos talem dicimus eandem fortasse secundum diuersos utilem esse et inutilem, bonam uero simul et malam esse non concedimus. Bona enim esse tantum res quaelibet dicitur, quae a summo loco approbatur atque eius concordat uoluntati, eadem uero actio Deo simul placere et non placere non potest. Sed quod zelo iustitiae fit, solummodo bonum est, etsi quibusdam sit inutile. Fortasse autem cum ait: PRAVA ET STUDIOSA, non accepit bonam et malam sed fieri peruersa intentione et recta, quod nullo modo eidem actioni conuenire . SUBSTANTIA VERO, CUM UNUM ET IDEM SIT NUMERO, CAPAX CONTRARIORUM EST; UT AUIDAM HOMO, CUM UNUS ET IDEM NUMERO SIT, ALIGUANDO QUIDEM NIGER ALIQUANDO AUTEM FIT ALBUS, ET CALIDUS ET FRIGIDUS, ET PRAVUS ET STUDIOSUS. SUBSTANTIA VERO. Quod remouit a caeteris, attribuit substantiis. Quod cum superius iam dixisset, ideo repetit, ut exemplificet. IN ALIIS AUTEM NULLIS ALIQUID TALE VIDETUR, NISI QUIS FORSITAN INSTET DICENS ORATIONEM ET VISUM EIUSMODI ESSE. IN ALIIS AUTEM. Hoc quoque iam dixerat sed repetit ut exponat de his in quibus fallere uidebatur. NISI QUIS. Attende quod irrationabiles iudicat has obiectiones, cum ait: 'Instet forsitan', ac si diceret se diffidere, ut aliquis adeo desipiat, ut de istis opponat, pro eo scilicet quod diximus, quia neque eadem numero permanent neque suscipiunt sustentando neque sunt uerum et falsum circa orationem contraria et uisum siue opinionem idem uocat quod intellectum. EADEM ENIM ORATIO ET IDEM VISUS VERUM ET FALSUM ESSE VIDETUR, VELUTI, SI UERA SIT ORATIO SEDERE QUENDAM, SURGENTE EO FALSA ERIT; SIMILITER AUTEM ET DE VISU. EADEM ENIM. Reddit causam quare opponeretur de istis. Et nota quod non ait 'est' sed 'uidetur'. SI QUIS ENIM UERE PUTET SEDERE ALIQUEM, SURGENTE EO FALSE VIDETUR EI, EUNDEM HABENTI DE EO PLACITUM. SI QUIS ENIM. Vere idem intellectus uidetur diuersis tamen temporibus et uerus et falsus, quia intellectus iste qui concipit aliquem sedere. A parte. SED ET SI QUIS HOC SUSCIPIAT SED TAMEN MODO DIFFERT. SED SI QUIS. Bene uidentur posse opponi. SED ETSI uideantur obicienda, habemus tamen remedium quoddam circa obiecta, quod uidelicet possumus assignare substantiis et istis duobus diuersum modum suscipiendi. Et hoc est: SED TAMEN MODO DIFFERT, id est in modo suscipiendi est differentia. SED TAMEN. Una pars est pro 'tamen'. NAM EA QUAE IN SUBSTANTIIS SUNT IPSA MUTATA SUSCEPTIBILIA SUNT CONTRARIORUM. NAM EA. Vere diuersis modis substantiae suscipiunt contraria et ista suscipiunt et uerum et falsum, quia substantiae suscipiunt contraria ipsae mutatae, hoc est ex propria natura secundum priorem sententiam, uel ipsae tamen mutatae, hoc est ita susceptibiles sunt contrariorum, ut nihil aliud necesse sit mutari, quod planius determinabit inferius, cum dicet: "secundum suam mutationem", id est propriam. Saepe enim suum proprio ponitur. Oratio uero et intellectus numquam ipsae mutatae, ut determinatum est, suscipiunt ista. Locus est a parte diuersorum modorum suscipiendi. ET QUAE SUNT IN SUBSTANTIIS, id est in numero substantiarum, inter ipsas substantias continentur. FRIGIDUM ENIM DE CALIDO FACTUM MUTATUM EST -- ALTERUM ENIM FACTUM EST --- ET NIGRUM EX ALBO ET STUDIOSUM EX PRAVO. FRIGIDUM ENIM. Vere substantia mutatur circa contraria, quia circa frigidum et calidum. A partibus. ALTERATUM ENIM. Vere EST MUTATUM, quia EST ALTERATUM. A parte. /165/ Alteratio namque species est motus. SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS UNUMQUODQUE MUTATIONEM SUSCIPIENS EST SUSCEPTIBILE CONTRARIORUM. SIMILITER quidem ET IN ALIIS substantiis contingit, quod scilicet UNUMQUODQUE subiectum etc. ORATIO AUTEM ET PLACITUM IPSA QUIDEM IMMOBILIA OMNINO PERMANENT, CUM VERO RES MOVETUR CONTRARIUM CIRCA EAM FIT. ORATIO AUTEM. Quod ait: IPSA OMNINO PERMANENT IMMOBILIA... CONTRARIUM, intellige duabus praepositis sententiis, uel ita scilicet quod ex natura sua non uariantur uel ita quod non est mutatio ipsorum propria, uerum etiam alterius et primo loco. Naturaliter enim prius hominem contingit permutari circa sedere et non sedere quam orationem uel intellectum circa uerum uel falsum, quae gratia ipsius rei suscipiunt. Unde subditur: CUM VERO ipsa RES MOVETUR, ad sedendum scilicet uel non sedendum, contrarium circa eam fit, scilicet circa opinionem uel etiam circa orationem, non quidem quantum ad rei ueritatem sed secundum hominum existimationem, quibus quoque ueritas et falsitas orationis contraria uidebantur. ORATIO NAMQUE PERMANET EADEM EO QUOD SEDEAT ALIQUIS, CUM VERO RES MOTA SIT, ALIQUANDO QUIDEM VERA ALIQUANDO AUTEM FALSA FIT; SIMILITER AUTEM ET IN PLACITO. ORATIO NAMQUE. Vere ORATIO PERMANET immobilis in se, ut expositum est, quia ista oratio: Socrates sedet PERMANET EADEM. A parte et a pari. Paria namque sunt hic idem esse et immobile, et 'Socrates sedet' pars est orationis. QUAPROPTER MODO SOLO PROPRIUM SUBSTANTIAE EST QUOD SECUNDUM SUAM MUTATIONEM CAPABILIS SIT CONTRARIORUM. QUAPROPTER. Quandoquidem caeteris rebus non etiam conuenit suscipere contraria secundum sui mutationem, ergo solis substantiis. Ab immediatis. Et hoc proprium est solummodo, id est tale proprium, quod solis conuenit substantiis. SI QUIS AUTEM ETIAM HAEC RECIPIAT, PLACITUM ET ORATIONEM DICENS SUSCEPTIBILIA ESSE CONTRARIORUM; NON EST VERUM HOC. SI QUIS AUTEM. Propter additamentum, quod adiunxit proprietati substantiae, quod est scilicet secundum sui mutationem, singula rursus adaptat substantiis. Vel est quasi submissio probationis, ac si diceret: uere substantiarum tantum est istud, quia aliorum non. Sic enim saepe probatio praemissa supponitur, ut appareat, unde probetur, sicut ibi superius factum est: Omnia enim alia aut de subiectis dicuntur principalibus substantiis aut in subiectis eisdem sunt. Repetit etiam ut addat de caeteris permutationibus circa alia contraria, quod facit ibi: "Simpliciter autem a nullo... etc." ORATIO NAMQUE ET PLACITUM NON IN EO QUOD IPSA ALIQUID RECIPIANT CONTRARIORUM SUSCEPTIBILIA ESSE DICUNTUR SED EO QUOD CIRCA ALTERUM ALIQUA PASSIO FACTA SIT. NAM IN EO QUOD RES EST AUT NON EST, IN EO ETIAM ORATIO VERA AUT FALSA DICITUR, NON IN EO QUOD IPSA CAPABILIS SIT CONTRARIORUM. ORATIO NAMQUE. Vere non recipiunt haec secundum sui scilicet mutationem, quia in eo recipiunt quod circa alteram rem facta est passio, id est motio. Ab oppositis. Et uere secundum mutationem alterius, quia secundum mutationem rei de qua agitur uel quae intelligitur. A parte. Et hoc est: IN EO QUOD RES mouetur de esse aliquo ad non esse uel e conuerso, ORATIO VERA ET FALSA DICITUR, NON IN EO QUOD IPSA etc., sicut dupliciter est expositum. SIMPLICITER AUTEM A NULLO NEQUE ORATIO MOVETUR NEQUE PLACITUM, QUAPROPTER NON ERUNT SUSCEPTIBILIA CONTRARIORUM, CUM NULLA IN EIS PASSIO FACTA SIT. VERUM SUBSTANTIA, IN EO QUOD IPSA CONTRARIA RECIPIAT, IN HOC SUSCEPTIBILIS DICITUR ESSE CONTRARIORUM. SIMPLICITER. Hoc est additamentum, quod scilicet ostendit orationem et intellectum non tantum circa uerum et falsum non moueri secundum sui mutationem sed etiam uniuersaliter circa nulla contraria. A toto. CUM NULLA. Submissio est illationis. LANGUOREM ENIM ET SANITATEM SUSCIPIT, ET CANDOREM ET NIGREDINEM; ET UNUMQUODQUE TALIUM IPSA SUSCIPIENDO CONTRARIORUM ESSE SUSCEPTIBILIS DICITUR. LANGUOREM ENIM. Vere contrariorum, quia istorum. A parte. QUARE PROPRIUM ERIT SUBSTANTIAE QUOD, CUM IDEM ET UNUM NUMERO SIT, SECUNDUM SUI MUTATIONEM CONTRARIORUM EST SUSCEPTIBILIS. DE SUBSTANTIA QUIDEM HAEC DICTA SINT. QUARE PROPRIUM, quandoquidem substantiis conuenit hoc omnibus sed et solis, ut ostensum est. Ergo est proprie proprium a descriptione proprii quod accipit. Largius enim proprie proprium accipit quam Porphyrius qui solis specialissimis assignat propria. LI 2.06 DE QUANTITATE QUANTITATIS AUTEM ALIUD QUIDEM EST CONTINUUM, ALIUD DISCRETUM. QUANTITATIS ALIUD. /166/ Post tractatum substantiae statim de quantitate et non de qualitate multis de causis disserit. In omni enim re tam quantitati quam qualitati subiecta uidetur tam natura quam consideratione quantitas praecedere. Omnis namque substantia, dum cogitatur, uel ut una res in se uel ut multiplex attenditur; unum autem uel plura secundum quantitatem accipiuntur. Sed non omnis res statim cum aliqua attenditur qualitate. Ipsa namque materia, dum pura ab omni qualitate intelligitur, ut una tamen in se cogitatur. natura minus quam consideratione qualitatem praecedere uidetur. Omnis namque substantia prius est in se naturaliter una, quam qualitate afficiatur aliqua, nec aliter affici potest qualitate, nisi prius naturaliter ad hoc per quantitatem ipsam praeparetur. Ut enim rationale sit, unum esse oportet; non autem necesse est rationale esse, ut unum permaneat. Sed fortasse opponetur quod ex necessitate perempto uno perimitur rationale uel etiam homo. Unde unum homini accidens esse non uidetur, sed magis substantiale. Sed sicut in Diuisionibus dicitur, multa sunt quae nec ratione etiam diuiduntur, nec tamen sunt substantialia. Nihil porro substantiale dicitur nisi quantum ad specialem statum. Unitas uero in substantiam speciei nihil promouet, quia per se nullius speciei statum complet, sicut rationalitas, mortalitas ad complendam substantiam rationalem sufficit, etiamsi omnes aliae formae deessent. Si quis etiam opponat definitionem accidentis non posse aptari unitati, pro scilicet quod non possit adesse uel abesse praeter corruptionem, fortasse non est uerum. Haec namque margarita attrita uel fracta in lapillos multos dissoluitur ac per tantum unitatem uidetur amittere, non substantiam margaritae perdere, cum uidelicet minutissimi quoque lapilli margaritae nunc etiam dicantur sicut ante. Sed ante quidem non solum singulae erant margaritae, uerum etiam omnes simul una erant margarita. Nunc autem amissa unitate margarita iam non dicuntur sed margaritae pluraliter nec quicquam eis deest, ut non margaritae dicantur, nisi unitas. Si ergo unitas alicui rei adesse et abesse praeter corruptionem subiecti possit, accidens omnino esse conuincitur. Sed non ita fortasse homini accidens esse potest ostendi, quia illi abesse praeter corruptionem non potest, et plura uidentur esse huiusmodi, sicut capitatum, quod cuiusdam /167/ habitus designatiuum uidetur, et armatum et cappatum et calciatum habere etiam cor uel animam homini deesse non potest, nec tamen haec omnino substantialia dicimus, quia cum sint species, habere substantiales formas nullo modo uidentur, quippe solis qualitatibus auctoritas id adscribit, quae si etiam accidentia non dicantur, eo scilicet modo quo Porphyrius describit accidens, nihil fortasse impedit. Sic enim stricte uisus est accidentia descripsisse, ut nec propria colligeret uel quaecumque natura separari non permittit. Et secundum hanc fortasse strictam acceptionem accidentis non est incongruum, si nec unum homini dicamus accidens nec tamen Socrati substantiale. Inde etiam fortasse priores bene dicentur quantitates qualitatibus, quia propinquiores subiectae substantiae uidentur, ut linea uel superficies uel corpus quasi proximo loco substantiae adhaerent, albedo uero quasi supposita uidetur et quantitates quasi ex ipsa substantiae essentia statim prodire uidentur, qualitates uero licet quaedam sint substantiales, quasi postea subsequuntur; unitas etiam uel numerus secundum ipsam essentiam rei cogitatur, quia in essentia sua res quaelibet una est, uelut plebs sed non qualis secundum essentiam dicitur sicut quanta. Unde et Boethius diuisionem totius quae in partes essentiae fit, secundum quantitatem fieri dicit, qualitatis nomen ad ipsam massam essentiae retorquens, quod plures etiam aliae qualitates uel aliae formae ex aliis innascantur proprietatibus, quantitates uero ex formis aliis non inferuntur. Quia itaque, ut supra docuimus, tam natura quam consideratione quantitates priores sunt qualitatibus in re, prius etiam ad tractandum assumptae sunt. Inde etiam post substantiam statim quantitatem tractare decreuit, quod magis est similis quantitas substantiae quam res caeterorum praedicamentorum et de uno simili facilior sit transitus ad alterum. Quantitas namque sicut substantia omnino contrarietate eget nec nomina quantitatis designatiua ad comparationem ueniunt sicut nec uocabula substantiarum subiectarum, quae etiam Aristoteles substantias appellat. Inde etiam post substantiam statim bene quantitatem tractat, quia in praecedenti tractatu substantiae quantitatis praedicamenti mentionem habuerat, quare eius tractatum differre non debuit, ut de quibus loqueretur rebus, statim aperiret. Modus uero tractandi quantitates huiusmodi, quod duas quantitatum /168/ diuisiones proponit ac diligenter tractat, deinde ostendit res nullis diuisionibus comprehendendas proprie quantitates dici et non alias res, tandem inuestigat proprium quantitatis. Et attende quod hoc nomen quantitatis in designatione rerum uarias significationes habet. Accipitur enim hoc nomen quantitatis quod non est generalissimum, in designatione mensurarum, tantundem ualens quantum mensura, et tunc sic potest describi: Quantitas est ea res per quam naturaliter subiecti sui mensuratur ac terminatur essentia. Accipitur etiam hoc nomen quantitas in designatione quorundam accidentium, quae mediantibus quantitatibus insunt, ut longitudo per lineam, multitudo per numerum. Unde et grammatici longum et magnum siue paruum quantitatem significare uidentur. Tertio quoque modo uidetur Aristoteles quantitatis uocabulum accipere in designatione scilicet fundamentorum suprapositorum quantitates significantium, secundum id scilicet quod uel album dicitur multum uel actio nimia. In designatione etiam uocum significantium quantitates quidam hoc nomen quantitas accipi iudicant, secundum quod illud accipiendum uidetur quod ait quantitatem non comparari, id est nomina propter quantitates inuenta ad comparationem minime uenire. In prima autem significatione acceptum nomen quantitatis duabus diuisionibus ab Aristotele distribuitur. Unde Boethius: Unum, inquit, idemque quantitatis nomen diuerse partitus est. In utraque autem diuisione solas compositas includit quantitates, quas quidem compositas ad tractandum maxime elegit et non eas quae simplices sunt, quia per has quae magis cognitae erant et in maiori consuetudine loquendi, facilius naturam quantitatis poterat aperire. Simplices uero quae uix etiam cogitantur, minus idoneae ad faciendam doctrinam uidebantur. Quae etiam quia in compositis continentur, satis per compositas earum natura quoque monstrabitur. Quandoque et de ipsis agitur, ut de puncto uel simplici loco ipsius siue etiam instanti, quod continuat praeteritum et futurum. Est itaque prior quaedam naturaliter diuisio quantitatum, quod aliae sunt simplices, quae uidelicet partibus omnino carent, aliae ex his compositae. Simplices autem quinque uidentur, unitas scilicet, elementum, id est tenor soni indiuiduus, punctum, instans, hoc est praesens tempus indiuisibile, simplex locus. Ex his autem quinque simplicibus quantitatibus septem compositae nascuntur, quas Aristoteles tractat, ex unitate quidem numerus; plures enim unitates unus numerus sunt; ex elemento similiter /169/ oratio; ex puncto linea, superficies, corpus; ex instanti tempus compositum; ex loco simplici locus compositus. Sic iunge: Substantiarum aliae sunt primae, aliae secundae sed QUANTITATIS ALIUD etc. Vel ita: Substantiae illius naturae sunt quae superius ostensa est sed quantitates huius quod aliae sunt continuae etc. ALIUD QUANTITATIS, id est alia quantitas etc. ET ALIUD QUIDEM EX HABENTIBUS POSITIONEM AD SE INVICEM SUIS PARTIBUS CONSTAT, ALIUD AUTEM EX NON HABENTIBUS POSITIONEM. ET ALIUD QUIDEM. Hanc diuisionem secundam differemus ad praesens et priorem tantum exsequamur. Quaeritur autem cum hae duae diuisiones compositas tantum quantitates includant, utrum omnes. Et uidetur non esse uerum. Bipunctalis enim linea uel locus eius uel tempus ex instanti et praeterito compositum neque continuae quantitates dici uidentur neque discretae. Continua enim uocat, quae habent partes ad communem terminum copulatas. Ubi uero tertium non est, communis terminus non inuenitur. Sed neque discretae sunt quantitates in partibus, cuius nulla est distantia. Unde nec omnes compositas Aristoteles uidetur includere, quia illas tantum de continuis ponit, quae pluribus partibus quam tribus coniunctae sunt, pro eo fortasse quod et istae minus sicut simplices excogitantur et cognoscantur, quae etsi respectu simplicium compositae dicantur caeteris tamen compositis comparatae quasi simplices iudicantur. Sic Aristoteles et Boethius in Hypotheticis, cum omnes hypotheticas propositiones compositas uocet respectu categoricarum, inter se tamen earum quasdam simplices, quasdam compositas uocat. Fortasse autem quod ait continuam quantitatem, cuius partes ad communem terminum copulamus, exemplum ponit continuae quantitatis in parte, non descriptionem. Unde non necesse est omne continuum communem terminum habere, quia omnia sunt continua quorum partes ita sibi adhaerent, ut nulla sit inter eas distantia, discretum uero ex contrario dicitur. EST AUTEM DISCRETA QUANTITAS UT NUMERUS ET ORATIO, CONTINUUM VERO LINEA, SUPERFICIES, CORPUS; AMPLIUS AUTEM PRAETER HAEC TEMPUS ET LOCUS. EST AUTEM DISCRETA. Exemplificat primum de discretis quantitatibus, quae duae sunt, numerus uero et oratio, continuae uero quinque, quas postea ponet. Prius autem de discretis, quia pauciores sunt, se expedit ac prius de numero quem ponit, disseramus. Numerus autem est collectio unitatum. Plures enim unitates quilibet numerus dicuntur. Duae enim unitates nil aliud sunt quam binarius, tres nil aliud quam ternarius. Et uidetur numerus, hoc nomen, plurale esse in significatione tantundem ualens quantum unitates, licet in materia uocis singularis numeri copulatur, cum dicitur: Numerus est. Sed si numerus pluralis in significatione, tantundem scilicet ualens quantum unitates, iam idem nomen quod est unitas, /170/ diuersa habet pluralia, numerus scilicet et numeri, quae etiam significatione discrepant. Nam numerus quaelibet collectio est unitatum, numeri uero sunt collectio tantum numerorum. Unde et binarius numerus dicitur sed non numeri, et ternarius similiter, quaternarius uero caeterique maioris numeri singuli omnes tam numerus dicuntur quam numeri. Omnes quippe numeri sunt numerus sed non omnis numerus est numeri. Nihil autem fortasse impedit si eiusdem diuersa sunt pluralia, unum quodammodo indefinitum, alterum uero determinatum. Numerus autem ad quamlibet unitatum multitudinem aeque se habet, numeri uero non dicuntur nisi plures collectiones unitatum. Similiter fortasse omne uniuersale uocabulam naturaliter ita diuersa pluralia habet. Nam sicut 'homines', hoc plurale, quamlibet hominum collectionem nominat, ita posset aliud superaddi plurale quod tantum diuersas hominum collectiones comprehenderet, licet impositio defecerit. 'Unus' etiam, hoc nomen, multa secundum significationem habere pluralia uidetur, unum infinitum quod est plures, alia determinata multa, sicut duo, tres et quorumlibet numerorum sumpta. Possumus etiam dicere quod non sint eiusdem diuersa pluralia sed numerus tantum sit plurale unitatis, huius autem pluralis qui est numerus, numeri tantum sit plurale et sit numerus quantum ad 'numeri' quodammodo singularis numeri, quia scilicet illas collectiones numerorum singillatim significat quas numeri et iunctim. Ac fortasse iterum secundum significationem posset esse istius plurale qui est numerus, aliud plurale tantundem ualens quantum collectiones collectionum numerorum, sicut apparet in octonario. Ac rursus nil impedit, quin quantum uolumus, pluralia possint aliorum pluralium inueniri. Proprie itaque numeri plurale fit non ad hoc nomen quod est unitas sed ad hoc quod est numerus, quia plurale omnia pluralia nominare debet simulque singulare suum singillatim. Numeri uero non quaelibet plurales unitates dicuntur sed numerus. Unde potius numerus plurale est ad unitas, numeri uero ad 'numerus', secundum quod etiam dicemus plures tantum plurale esse ad unus, duo uero non ad unum simpliciter sed ad unum de duobus et tres ad unum de tribus. Nota autem hoc loco differentiam nominum plura significantium tribus modis. [1] Quaedam enim uocabula sunt propter solam pluralitatem pluribus imposita, ut 'homines' et pluralia quaecumque dicuntur. Nam licet 'homines' humanitatis quoque significationem teneat nec simpliciter multa significet, sicut facit hoc nomen 'plures', qui tamen pluralis numeri uocem post inuentionem singularis adiecit, propter solam pluralitatem rerum denotatam, quas suum singulare singillatim significabat, id fecit. Unde 'homines' et 'homo', cum utrumque naturam hominis significet, sola numeri distantia differunt, quia eosdem quos /171/ nominat 'homo' singillatim, 'homines' appellat collectim et licet naturam humanam significat et hoc nomen 'homines', praecipua tamen inuentionis eius causa pluralitas fuit; nam et 'homo' eandem naturam iam denotabat. [2] Sunt autem quaedam nomina plura significantia simul non ex pluralitate sola sed ex aggregatione quadam, quae collectiua uel comprehensiua dicuntur, ut 'populus', 'rosetum'. Non enim quaelibet hominum pluralitas sicut homines dicitur, ita et populus sed tantum populus uocantur qui in uno loco congregati sunt. Unde populi nomen a collectione hominum sumptum uidetur. [3] Sunt autem alia nomina res plures simul significantia non ex pluralitate sola uel ex aggregatione sed ex certa rerum compositone, siue illa compositio sit naturae, ut illa quae est in humanis membris, quae homo omnia simul dicuntur, siue sit artificialis, ueluti ea quae est in domo. Non enim ad proprietatem domus sufficit uel rerum pluralitas uel aggregatio. Si enim paries et tectum super fundamentum iacent aggregata in unum locum, non ideo domus dicerentur, nisi ea quae ad domum pertinent, compositionem haberent. Illa autem duo nomina, quae scilicet uel propter pluralitatem tantum reperta sunt uel collectiua sunt, cum uerbis pluralibus construuntur. Nam et: Homines currunt et: Plures currunt dicimus. Illa uero quae secundum quandam compositionis unitatem inuenta sunt, non construuntur cum pluralibus; non enim dicimus: Domus uel nauis sunt. Sunt autem huius pluralis qui est numerus, binarius et ternarius inferiora, sicut huius pluralis qui est plures, duo uel tres inferiora sunt uel huius qui est homines, duo homines uel tres homines. Tantundem enim ualet numerus, ut dictum est, quantum unitates, tantundem binarius, quantum duae unitates, uel ternarius, quantum tres unitates et sicut ab unitate unum sumptum est, a numero uero plures, ita a ternario tres, a binario duo. Cum tamen dicimus duas unitates uel tres, non circa duas unitates duas unitates intelligimus, ut uidelicet binarius binario adiaceat, sed tres uocamus unitates secundum trinam rerum discretionem. Sicut enim ''unum' uel 'plures' diuersas habent significationes, ita etiam 'duo' uel 'tres'. Unum namque modo ab unitate sumptum est, modo pro discreto ponitur, et plures modo a numero est, modo a multitudine, quam Aristoteles ad aliquid uocat, modo tantundem ualet quantum discreti. Similiter duo potest et a binario sumi et secundum rerum certam discretionem accipi. Cum autem unum uel plures secundum discretionem accipiuntur, de omnibus rebus singillatim uel coniunctim dici possunt. Nam et unitas una est, id est personaliter a caeteris rebus discreta, et unitates sunt plures, id est discretae res in se a caeteris. Similiter 'duo', cum secundum discretionem ponitur, ad quorumlibet /172/ multitudinem significandam possumus dicere et hunc hominem et hanc unitatem duo esse et has duas unitates duo esse, eas scilicet attendentes non secundum binarium adiacentem sed secundum certam capacitatem discretionis essentiae. Nota quod cum unitates et unitas dicantur singularis et pluralis numeri, secundum discretionem id accipiendum est, non secundum adiacentium unitatum participationem. Unitas enim rem nominat ut unam in se et discretam, unitates uero personaliter in essentiis suis differentes. Ac fortasse id omnibus generaliter nominibus adscribi potest nec aliter numeri designatiua dicuntur, nisi quia uel ut unum aliquid et in se discretum rem aliquam nominant uel ut multa, hoc est in se discreta. Si enim homo singularis 'quantum' ad unitatem diceretur, oportet etiam unitatem 'quantum' nomine appellari, quod nullorum habet auctoris. Amplius: Si nomen hominis significationem quoque unitatis teneret, ac si diceretur: 'animal rationale, mortale unum, id est affectum unitate', profecto unum quod accidentale nomen est, in substantia de homine diceretur, sicut et rationale, cuius sensus in homine clauditur. Sed similiter opponetur, quod unum pro discreto substantiale sit homini, cum uidelicet homo significationem quoque discreti teneat. Sed si hoc est, superflue apponitur ei 'quidam' ad particularem propositionem faciendam, cum dicitur: 'homo .' Sed ad hoc fortasse poterit dici quod nil oberit, si substantiale dicatur hoc nomen discretum ad hoc nomen homo secundum sententiae suae continentiam nec tamen genus est nec differentia, sicut est etiam hoc uocabulum quod est quale. Si enim differentia esset, formam aliquam designaret, per quam res hominis a re alterius speciei eiusdem generis distaret. Discretum autem a nulla re facit differentiam, cum unaquaeque res sit discreta. Quod autem circa hominem 'quidam' apponitur, quod idem est quod discretum, non est necessarium, quando recte huius nominis 'homo' significatio tenetur, sed quia modo indefinita ad uniuersalem abusiue transfertur, sicut illa quam Boethius in Topicis falsificat: Qui scit malum, malus est ut hic quoque abusio excludatur, 'quidam' apponitur. Quaeri autem potest, cum dicitur: numerus, hoc unitates, est quantitas, si quantitatis nomen pluraliter sumatur, ac si diceretur: quantitates. Quod si est, similiter quantitas dici poterunt quaelibet diuersae quantitates, ueluti hic numerus et haec linea, et iam in diuisionibus quantitatis suprapositis uidetur quantitatis nomen pluraliter etiam sumi et ideo multa quae quantitates dicuntur, neque continua uidentur neque discreta, uelut haec linea simul et locus ei adiacens /173/ uel numerus. Dicimus itaque nomine quantitatis non quamlibet pluralitatem quantitatum appellari sed illas tantum quae ad unam mensurationem accomodari solent, ut quilibet numerus per se uel linea. Ex his uero simul neque unum subiectum neque diuersa uel semel uel eodem tempore mensurantur. Nunc autem de oratione superest agere, quam simul cum numero discretae quantitati supposuit. Est autem hoc loco oratio nomen cuiusdam mensurae aeris strepentis et sonantis, secundum quam eum auditu metimur. Nam praeter lineas uel superficies caeterasque mensuras, quas habet aereum corpus communes cum caeteris corporibus, habet quandam propriam, quae mensuratur, dum sonat, tenorem uidelicet quendam ei adiacentem, qui modo maior, modo minor discernitur pro eo quod aer uehementius uel remissius percutitur. Hic autem tenor ipse est strepitus aeris, quem hoc loco Aristoteles quantitatem uocat. Est autem in uoce aliud tenor ipse qui quantitas dicitur, aliud tempus uocis siue accentus. Tenorem enim ipsum strepitum appellamus, tempus uero moram ipsam tenoris, secundum quam aer in sono plus minusue permanet. Sicut enim secundum tempus caeterarum rerum permanentiam mensuramus, ita etiam aerem uel tenorem ipsum aeris secundum tempus dimetimur. Accentum uero modum ipsum pronuntiandi dicimus, quo uidelicet acute uel grauiter uel circumflexe sonus uocis ducitur. Et attende quod quidam hoc nomen quod est oratio, quando est quantitatis nomen, ita large sumunt quod in eo quemlibet aeris tenorem includunt, tam scilicet indiuisibiles, ut sunt soni singulorum elementorum, id est literarum, quam diuisibiles, ut syllabarum uel dictionum uel orationum, secundum quam quidem acceptionem non dicitur omnis oratio discreta, quia quaedam sunt indiuisibiles, nec etiam omnis significatiua. Hoc autem dicentes, quod oratio quoslibet tenores significat, illud effugiunt quod uocis nomen ad quantitates significandas transferatur. Nam aerem tantum uocem appellant nolentes exire nominis acceptionem quam auctoritas habet; quippe Priscianus aerem tantum uocem appellat. Tenorem uero aeris omnem generaliter orationem uocant, nec tamen negant hoc nomen 'oratio' in designatione aeris quandoque acceptum speciem uocis esse iuxta illud Aristotelis: Oratio est uox significatiua ad placitum... etc. Hi itaque nomen orationis et ad aerem et ad tenorem aequiuocari uolunt, uocem autem tantum aerem dici concedunt. Cum autem in designatione cuiuslibet tenoris orationem sumant, strictiorem tamen /174/ quandam eius significationem facere coguntur ex uerbis auctoriatis. Ait namque Boethius orationem quantitatem esse, dicit idcirco quod omnis oratio ex nomine et uerbo constat sed haec ex syllabis constant. Omnis autem syllaba uel longa uel breuis est, longum uero uel breue sine ulla dubitatione quantitas est. Quocirca ex quantitatibus constat, quantitatem esse quis dubitat? Secundum itaque hanc strictiorem acceptionem orationis omnem orationem quantitatem discretam appellant et ita secundum eos duas acceptiones in designatione quantitatis hoc nomen habet oratio. Alii uero sunt qui haec quoque nomina 'sonus', 'uox', tam in designatione aeris quam aeris fundamenti tenoris accipiunt scilicet et accentus. Sed non est magna de controuersia nominum quaestio, dummodo rei naturam teneamus. Quod autem supra tetigimus, quosdam scilicet tenores indiuisibiles esse secundum partes, non uidetur uerum. Si enim proferam 'a' uel quodlibet literale elementum, quod indiuiduam uocem Priscianus uocat, non uidetur tenor uocis indiuiduus, quippe plures simul aeris partes sicut percuti, ita etiam quantulumcumque sonum habere uidentur, licet auditus eos non distinguat neque discernat. Sicut enim uisus indiuisibilia corpora non percipit, ita fortasse nec auditus indiuisibiles tenores et omnino simplices potest percipere, qui quidem indiuisibiles tenores proprie fortasse elementa orationis tamquam primae partes dici possunt, secundum quod in pronuntiatione unius literae multa reperiemus elementa in natura, licet tamen et litera indiuisibile quodammodo elementum dicatur, quod non habeat partes quas auditus percipiat. Possumus fortasse confiteri singulas aeris particulas sonum non habere, licet singulae percussae sint sed unum in omnibus sonum esse indiuisibilem omnino, ut iam litera uel elementum in nullas omnino partes diuidi possit. Quaeritur autem utrum ipsi tenores auditu discernantur et significent. Et sunt nonnulli qui solum aerem uelint sonare, audiri, significare. Nos uero tenorem praecipue auditu discerni uolumus et proprie significare. Sicut enim in expositione Porphyrii super tractatum accidentis docuimus, anima quae res incorporea est, maxime res incorporeas percipit. Praeterea cum auditus per tenorem aerem mensuret, quomodo id faceret, nisi tenorem praecipue conciperet, per quem mensuraret aerem Macrobius etiam huic /175/ plane consentire uidetur, ut ipsum tenorem sonum appellemus, non aerem, ubi uidelicet de motu planetarum loquens sonum fieri dicit ex duorum corporum uiolenta collisione, qui diuersus est a collisis corporibus. Ex quo et illud conuincitur, quicquid ex collisione linguae et aeris factum sonat, diuersum esse tam ab aere ipso quam a lingua. Id uero est tenor qui aerem in prolatione mensurat. Si quis tamen aerem quoque audiri dicat uel significare, fortassis concedi poterit, sicut et corpus cum colore ipso uideri dicimus sed praecipue tenorem significare. Quaeri etiam solet, siue tenor siue aer significat, quando significare dicantur uoces compositae, sicut oratio ipsa: Socrates sedet. Sed cum significare sit intellectum constituere, intellectus autem per uocem haberi non possit nisi ea prolata, oportet dicta oratione tunc prius per eam intellectum haberi et ita orationem, postquam iam non est, significare. Sed ubi iam ipsa significatio erit, cum iam non subsistat oratio Sed si aerem uocemus orationem et significare dicamus, poterit fortasse in eo significatio fundari post prolationem, quippe nec tunc quoque minus aeris substantiam retinet, quae fundamentum esse potest, licet sonus in eo iam praeteriit. Si uero quantitatem significare dicamus, cuius partes Aristoteles non permanere dicit, quando in ea significationem esse dicemus, cum ipsa numquam tota permaneat? Si quis autem in aliqua indiuisibili parte ipsius dicat significationem esse, ueluti in ultimo elemento, quando profertur, oportet ipsum quod significatiuum non est, significare. Dicimus itaque orationem tum primum significare, quando eius omnes partes praeteritae sunt. Dum enim profertur aliqua pars orationis, ad nullun certum adhuc se applicare potest animus audientis. Unde cum dicitur mihi: Tu sede dum sonat 'e' non possum certus esse, utrum imperet uel non. Si enim addat his dicendo: Tu sede hic utrum enuntiationem impleat, nescio ideoque numquam de significatione orationis certi possumus esse, nisi ea tota prolata. Unde etiam contingit, ut saepe audita oratione nil statim intelligamus sed longe postea id totum quod audiuimus, ad memoriam reducentes intelligere incipimus. Tunc itaque agere, tunc significare oratio uidetur, quando tota praeteriit ac iam oratio non est. Et fortasse significatiue est accipiendum, ut scilicet, cum dicimus orationem significare, non sit sensus ut oratio significationem habeat sed potius ut anima alicuius per eam quae iam non est, intellectum habeat. Sic etiam cum dicimus chimaeram esse opinabilem, nil attribuimus chimaerae sed potius monstramus animam alicuius opinari chimaeram. Illud etiam /176/ rationabilius uidetur ut dicamus saepe ad doctrinam ita de rebus non existentibus agi, quasi existentes essent, uelut cum dicitur: Totum annum unum continuum appellamus sic de ipso agimus, quasi esset ex pluribus partibus simul existentibus coniunctum et in fictis substantiis fictas proprietates attendimus nec tamen decipimur, quia ita, ut cogitamus, esse non credimus. Similiter et orationem cum dicimus uel quantitatem discretam esse uel totum atque aliquo modo de se ipsa ad similitudinem existentium loquimur, quasi existentem eam attendimus et quasi proprietatem aliquam aut ueram essentiam in se habentem. Sic enim ad doctrinam saepe de rebus aliter agunt philosophi, quam sese rei ueritas habeat, sicut ipse Macrobius, qui mathematica quaedam et doctrinalia corpora ex numeris considerat et superficies quasdam uel lineas in numeris assignat, quae omnino in eis non sunt. Solet quaeri de natura soni utrum scilicet auditus sicut et uisus remota quoque concipiat an tantum praesentia. Sed uidetur magis ad rationem accedere, ut praesentia tantum, sicuti in caeteris sensibus uidetur esse praeter in uisu. Foetor enim cadaueris, nisi alio foetore aera inficeret qui naribus attrahitur, numquam per olfactum deprehenderetur. Unde etiam contingit, ut illa parte in quam uentus agitat aerem, foetor maxime sentiatur. Similiter et uox in illa parte maxime auditur ad quam uentus aerem defert. Aer itaque oratione emissus et sonans alios aeres percutit eisque consimiles sonus confert, qui circumque diffusi ad aures diuersorum ueniunt et ita audiuntur. Unde Priscianus de uoce agens: Ipsa, inquit, tangit aurem et Boethius in Arte musica dicitur ad naturam uocis demonstrandam conuenientem similitudinem inducere de lapillo proiecto in aqua, qui dum aquam percutit, quam inuenit, ipsa statim aqua percussa, dum in orbem diffunditur, orbicularem formam assumit undisque aliis quas ad ripas impellit, consimilem formam attribuit, dum ipse quoque in orbem diffunditur. Sic et aer aerem impellit et consimilem sonum ei confert, qui diffusus ad aures diuersorum peruenit per partes, quae singulae consimilem sonum habent, et ita diuersis adstantibus uox eadem, id est consimilis in sono, audiri dicitur et ad aures diuersorum peruenire. Itaque auditus praesentia tantum percipit, non remota. Unde etiam saepe contingit, ut /177/ si quis longe a nobis remotus percutiendo aliquid cum ligno sonum faciat, nos qui remoti erimus, post ictum statim sonum non audiemus, quia non tam cito aer diffundi potest, ut sonum differat. CONTINUA VERO, ut LINEA. De continuis istis plenius in sequentibus exsequemur. Praeter haec autem has duas fortasse separat a tribus supradictis continuis, quia aliunde nascuntur, quippe non constituuntur ex punctis, sicut illae. Vel ideo etiam has ab illis separauit, quia de istis duabus dubium erat, utrum continuae essent uel discretae. Sicut enim tempus per successionem continuationem habet, ita et oratio uidebatur habere; partes quoque, cum non existerent, nec coniungi uidebantur nec continuari, quippe nec partes. De loco quoque dubitabatur utrum continuus esset, pro eo scilicet quod sicut Aristoteles probat locum esse continuum propter partes corporis coadiacentes particulis loci, quae scilicet partes corporis, quia continuantur, ostendit et per partes loci continuari, ita uidetur de numero posse monstrari quod sit continuus, quippe diuersae unitates quae sunt numeri partes, eisdem subiectis adiacent quibus particulae corporis, quippe unaquaeque pars subiecti habet suam unitatem. PARTIUM ETENIM NUMERI NULLUS EST COMMUNIS TERMINUS AD QUEM COPULES PARTICULAS EIUS; UT QUINQUE ET QUINQUE, SI EST AD DECEM PARTICULA, AD NULLUM COMMUNEM TERMINUM COPULAT QUINQUE ET QUINQUE SED SEMPER DISCRETA SUNT. PARTIUM ETENIM. Ad discretas redit et probat numerum non esse continuum, quia scilicet non habet partes copulatas ad communem terminum. A definitione continui secundum hoc quod sola illa continua uocantur quae medium terminum habent. Si autem et bipunctalem lineam uocemus continuam, non uidetur argumentum cogens, nisi ita dicamus: Vere non est continuus numerus, quia non habet partes continuatas siue per medium terminum siue sibi naturaliter insertas. Sed quod magis fortasse uideretur, illud remouet dicens: non continuari partes numeri per medium terminum, ueluti in quinario habetur binarium et illum per quintam unitatem. UT QUINQUE. Exemplum est de partibus numeri, quae non copulantur, ut in denario quinarius ad nullam partem eiusdem numeri continuatur. Et hoc est: QUINQUE ET QUINQUE, hoc est quinarius et quinarius, cum unusquisque sit PARTICULA denarii etc. Particulam dicit, quia maiores sunt partes in denario, quam sit quinarius, ut est senarius et reliqui maiores numeri usque ad ipsum denarium. SED ETIAM TRIA ET SEPTEM AD NULLUM COMMUNEM TERMINUM PARTICULARUM SED SEMPER DISCRETA ET SEPARATA SUNT. SED ETIAM TRIA. Ostensa de aequalibus partibus denarii, quod non continuantur, ostendit inaequalibus, ac si diceret: Non solum quinarius in denario continuatione caret ad aliquid, uerum etiam ternarius uel septenarius. QUAPROPTER NUMERUS QUIDEM DISCRETORUM EST. QUAPROPTER. Conclusio est per consequens, quam Tullius fieri iubet, quando ea conclusio quae naturaliter prior est, minus est euidens; quasi enim iam certum, /178/ quia numerus non est continuus, ex praemisso argumento concludit ab immediatis, quod sit discretus. Notandum uero quod sicut ostendit denarium non habere partes copulatas ad communem terminum, facta scilicet eius diuisione per duas partes quae eum sufficienter diuidunt, ita etiam uidetur posse ostendi de quolibet continuo, facta scilicet diuisione sufficienter per duas partes. Si enim totum sit oratio comprehensum duabus partibus, quid tertium restat, quod eas partes continuet? Veluti si quis tripunctalem lineam diuidat in bipunctalem lineam et punctum, non inueniet inter has partes communem terminum, si tempus compositum ex tribus instantibus diuidat in praeteritum instans et in reliquam partem ex duobus aliis instantibus constantem, non habebit medium terminum inter praeteritum instans, non continuabitur per medium terminum ad compositum reliquum tempus sed tamen habebit copulationem ad aliquam partem per medium terminum, hoc est ad futurum instans, quod est extrema pars, per praesens quod in medio est. Nec dixit Aristoteles: 'quinarium ad alium quinarium non est continuari per medium terminum', sed omnino negauit quinarium continuari ad partem aliquam denarii, nec scilicet ad ternarium nec ad alium numerum uel ad aliquam partem numeri. SIMILITER QUIDEM ET ORATIO DISCRETORUM EST (QUIA ETENIM QUANTITAS EST ORATIO MANIFESTUM EST; MENSURATUR ENIM SYLLABA BREVIS ET LONGA; DICO AUTEM CUM VOCE ORATIONEM PROLATAM); AD NULLUM ENIM COMMUNEM TERMINUM PARTICULAE EIUS COPULANTUR; NON ENIM EST COMMUNIS TERMINUS AD QUEM SYLLABAE COPULANTUR SED UNAQUAEQUE DIVISA EST IPSA SECUNDUM SE IPSAM. SIMILITER QUIDEM. Hic repetit, ut probet. Et duo quidem de oratione ostendit, scilicet quod et quantitas sit et quod discreta. ORATIO EST DISCRETORUM, id est de numero discretarum quantitatum. Quaeritur etenim quid ad rem diceret aliquis de oratione, cum non sit quantitas sed potius substantia, secundum hoc quod omnis uox est aer. Ad hoc respondet, ac si diceret: Bene ad rem, quia et ipsa est quantitas. A causa. Et hoc est manifestum bene intelligentibus, quod etiam oratio quantitas est. Quod ostendit per partes ipsius, secundum quas syllabae mensurantur, id est aeres ipsi, quibus syllabici tenores adiacent, atque ideo ipsi syllabici tenores singuli sunt quantitas. Unde et oratio, quae ex eis componitur, quantitas est. A causa uel a partibus secundum hanc regulam: Cuicumque generalissimo singulae partes supponuntur, et totum quod eis constat. Cum autem deberet ostendere syllabicos tenores esse quantitates, id est mensuras, ponit aequipollens, quod scilicet syllaba breuis uel longa secundum tempora sua mensuratur, per partes scilicet orationis, et est syllaba nomen aeris, qui syllabicum tenorem habet qui mensuratur. DICO AUTEM. Quia apud Graecos, ut ait Boethius, logos cuius loco apud nos ponitur oratio, duplicem habet significationem, ad intellectum scilicet et ad orationem /179/ quae eum manifestat, determinat Aristoteles, in qua significatione logos ponatur, cum dicit logos esse quantitatem, hoc est in designatione tenoris, non intellectus. Apud nos uero ipso teste Boethio orationis nomen hanc aequiuocationem non habet sed tantum quae fit uoce significatiua. Unde haec determinatio apud nos necessaria non erat, sicut apud Graecos, quae tamen etiam apud nos non est praetermissa, ne culparetur mendax translatio. DICO, id est accipio hic orationem PROLATAM CUM VOCE, id est PROLATAM ita quod sit uox. Nam et res et intellectus per uoces quodammodo proferri dicuntur, id est significari. Illi uero qui hoc nomen quod est uox, in designatione tantum aeris retinent, ut supra meminimus, sic exponunt ORATIONEM PROLATAM CUM VOCE, id est tenorem simul emissum cum subiecto aere, et tunc quidem uox nomen est aeris, oratio uero quantitatis quae in aere est. AD NULLUM ENIM. Postquam probauit de oratione quod quantitas sit, ostendit, quod sit discreta, sicut ostendit de numero. Sic iunge: Oratio est quantitas sed non est continua, ex quo relinquitur satis quod sit discreta, cum constet eam alteram esse. Et uere non est continuum, quia neque per COMMUNEM TERMINUM neque aliter. Sed de communi termino tantum ostendit, dicens scilicet quod eius partes AD NULLAM etc. NON ENIM. Vere non copulantur partes orationis ad communem terminum, quia non est communis terminus ad quem copulentur. A causa. SED UNAQUAEQUE syllaba SECUNDUM SE IPSAM DIUISA EST ab altera, ita scilicet tota in se consistens, ut alteri per continuationem non cohaereat. Non enim tam celer motus est linguae ad uerberandum aerem, ut non sit aliqua mora in prolationibus syllabarum. LINEA VERO CONTINUUM EST; POTEST ENIM SUMERE COMMUNEM TERMINUM AD QUEM PARTICULAE EIUS COPULENTUR, ID EST PUNCTUM, ET SUPERFICIEI LINEA (PLANI NAMQUE PARTICULAE AD QUEM COMMUNEM TERMINUM COPULANTUR). LINEA VERO. Post discretas quantitates tractat continuas, quarum et nos naturam diligenter inquiramus. Ac primum lineae, superficiei et corporis, quae tria ex puncto nasci ac constitui uidentur, licet id auctoritas non habeat. Punctum uero est teste Boethio quoddam paruissimum, quod in partes diuidi secarique non potest. Quod cum nullam trium dimensionum habeat, quia scilicet neque longum neque latum neque spissum, linea ab eo una dimensione abundat, scilicet longitudine. Unde Boethius lineam esse longitudinem sine latitudine, id est quantitatem longam et non latam. Superficies uero quae est latitudo sine spissitudine, duabus dimensionibus punctum superat, quippe et longa est et lata, corpus uero tribus, quia scilicet et longum et latum et spissum, secundum quas tres dimensiones solidam quantitatem corpus uocamus. Nunc autem rationes afferamus quibus lineam uel superficiem uel corpus ex punctis constare ostendamus et contraria huic sententiae diluamus. Dicit Boethius in Commento, si linea diuidatur in /180/ partes, post diuisionem puncta apparere quae prius coniuncta fuisse intelliguntur. Cum itaque linea ubique possit incidi, ubique per lineam puncta sunt. Sed fortasse dicitur, quod ita sunt per totam lineam puncta, quod non sunt de essentia lineae atque ideo nec partes. Sed si de essentia non sunt, quomodo magis partes lineae continuabunt quam particulae ipsae albedinis, quae similiter insertae sunt inter se. Praeterea si inserta lineae partibus ita sunt, ut non sint de essentia lineae, quomodo permittent eam esse continuam? Non enim si partibus albedinis nigredo aliqua etiam sine interuallo inserta esset, albedo continua diceretur. Amplius. Cum per totum corpus puncta sint tamquam mensurae indiuisibilium corporum, quam compositam quantitatem simul coniuncta conficient nisi lineam uel aliquam aliarum? Ipse quippe Aristoteles in sequentibus dicet has solas quas ponit, proprie dici quantitates. Haec itaque ratio uidetur cogere lineam ex punctis constare, quae terminos partium eius Aristoteles uocat, atque eadem ratione superficiem ex lineis, corpus ex superficiebus, quia et linea superficiei terminus dicitur et superficies uel linea corporis. Omnia itaque ex punctis nascuntur et constituuntur. In longum namque porrecta puncta lineam faciunt, quod et ipse Aristoteles innuit, cum ait: ET AD QUEM PARTICULAE CAETERAE COPULANTUR, in longum simul et latum superficiem, in spissum corpus quantitatiuum. Sicut enim duo puncta ad minus in longum porrecta una sunt linea, ita duae lineae ad minus collateraliter sibi iunctae una sunt superficies, superficies uero sibi suppositae corpus reddunt. Tria itaque haec ex punctis constant, siue in longum dispositis siue in latum siue in spissum. Longum autem et latum et spissum per situs nostros distinguimus considerantes quidem longitudinem inter ante et retro, latitudinem inter dextrorsum et sinistrorsum, spissitudinem inter sursum et deorsum. Non sunt autem quantitates ista, sicut nec magnum nec paruum uel aequale uel inaequale sed potius relatiua uidentur, sicut et illa sunt. Sicut enim magnum ad paruum Aristoteles dicit referri, ita etiam longum ad breue, latum ad strictum, spissum ad tenue. Sunt qui lineam ex punctis nullo modo constare uelint fulcientes se magis auctoritate quam ratione. Ait enim Boethius in Commento: Non autem nunc hoc dicitur, quod linea constet ex punctis aut superficies ex lineis aut solidum corpus ex superficiebus sed duo lineae termini puncta sint uel superficiei lineae uel solidi corporis superficies nullaque res suis terminis constat. Quocirca /181/ punctum lineae non erit pars sed communis terminus partium... etc. Ipse etiam Boethius in Arithmetica dicit quod si punctum puncto supponas, nil efficies, tamquam si nihilum nihilo iungas. Si autem suppositum nullum facit compositum, quomodo magis praepositum? His itaque auctoritatibus quidam adhaerentes negant omnino lineam ex punctis sed omnem compositam lineam ex minoribus lineis constare uolunt, ut infinitatem deuitent. Dicunt etiam fortasse quandam lineam quae ultima est, simplicem esse, sicut est etiam punctum, quae neque continua quantitas neque discreta, sicut et in tempore uel loco contingit, quae simplicia sunt. Sed utrum indiuisibilis sit linea sicut et punctum eidemque indiuisibili subiecto adiaceat et utrum subiecti ipsius sit mensura, in quo aliter per lineam, aliter per punctum mensuretur, definiri non potest. Unde ex hoc quoque hanc sententiam non comprobamus, quae scilicet negat punctum esse partem lineae. Obiectas autem auctoritates ita absoluimus: Cum ait duo puncta terminos ex quibus ipsa constat, terminos accepit terminantes extrinsecus, non intrinsecus, ad quos scilicet, non in quibus linea terminatur. Et hi quidem termini numquam sunt de essentia rei, cuius sunt termini, nec partes sunt ipsius. Hi uero qui intrinsecus terminant, semper sunt in partes, ut praedicatum et subiectum propositionis uel hoc praesens temporis compositi et pars est et terminus inter partes extremas, quae sunt praeteritum et futurum. Idem autem terminus extrinsecus terminans et intrinsecus ad diuersa dici potest, ut in linea tripunctali extremum punctum quantum ad ipsam totam terminus est intrinsecus terminans, quia est de essentia lineae tripunctalis, quantum uero ad bipunctalem lineam extrinsecus est terminans, ideoque de eius essentia ut pars non est. Similiter punctum inter duas lineas positum, quibus communis est terminus terminans utramque extrinsecus, nullius earum pars est, quae tamen cuiusdam magnae lineae constantis ex ipso et duabus aliis lineis quas ipsum copulat, pars sit. Quod autem ait in Arithmetica qualiter sit intelligendum, ipse satis ostendit ex similitudine, quam statim supponit de duobus senariis in constitutione duodenarii. Sicut enim inter senarium et senarium nullum est interuallum, id est nulla distantia magnitudinis, quia tantus est iste senarius quantus ille, ita etiam dicit esse inter punctum et punctum superpositum, quia tantum est istud quantum illud. Quod ergo ait: "nil efficies", ipse statim determinat supponens nullum fieri interuallum, hoc est haberi quantitatis differentiam. Si enim ita simpliciter dicatur nil omnino fieri uno puncto superposito alteri umquam, aperte falsum esset, quippe si quid cuilibet rei sit additum, totum maius efficitur. /182/ Quaerendum autem uidetur, cum linea constet ex punctis quae indiuisibilia sunt, uel quodlibet compositum ex indiuisibilibus partibus continue positis, qualiter inter ipsas partes quantumcumque a se remotas ulla possit esse spatii distantia. Si enim aliquid indiuisibile aliquibus continuetur interpositis, nulla per ipsum distantia uidetur esse inter extrema. Quippe cum duo exteriora puncta ad medium continuantur atque ipsum quod partibus caret, totum tangant, singula uidentur etiam ipsa sese contingere. Cum enim hoc punctum totum illud quod medium est, tangat et rursus illud medium terminum totum tangat, oportet, ut primum quoque ultimum totum tangat. Sed non est ita. Nam etsi istud, cum tangit illud, totum tangit, quia partibus caret, totum, inquam, non quantum ad partes sed quia nil est illius quod tangatur, non tamen istud quod tangit, in eo loco est in quo et illud quod tangitur, ideo terminum non tangit, etsi totum medium tangat per hoc quod ei indiuisibili coniunctum est sine interuallo. De incisione quoque lineae sermo est, per quam partem fieri possit. Non enim acumen ferri per punctum quod indiuisibile est, transire potest; inter duo etiam puncta cum nihil sit, quomodo transire poterit? Sed dici poterit quod transeat inter duo puncta, non ea quidem quae sibi proxima sunt sed a se aliquantulum remota, ueluti inter extrema puncta ita fortasse, quod illud quod in medio est, super quod ferrum positum fuerat, dum imprimitur ipsum ferrum simul cum fundamento prosternat, ut semper in incisione pars aliqua eius quod inciditur, quantulumcumque auferatur et iam in aliam uertatur. Possumus etiam dicere quod nil auferatur sed dum imprimitur ferrum, rumpitur subiectum corpus et diuiduntur ab inuicem puncta cum subiectis et transit ferrum per spatium, quod facit inter duo puncta, quod prius inter ea non erat. Nota illud quoque quod ait Boethius esse ad signum continui corporis, quod si una pars mota fuerit, totum corpus mouetur, non satis certitudinis habere. Non enim solum continuis uel omnibus conuenire uidetur. Duo namque ligna ita ad inuicem colligari poterunt, ut parte unius mota totum moueatur, nec tamen continuum corpus faciunt, ita ut non sit aliqua in coniunctis distantia. Omnibus etiam non conuenire uidetur continuis, cum sint quaedam continua ita flexibilia, ut una pars moueri uideatur non omnibus aliis commotis, sicut in tenui corrigia patet. Quod tamen qua ratione stare possit, quaerendum uidetur. Cum enim ubique per totum lineae corpus indiuisibiles partes sint, quomodo una moueri poterit ea quae proxima est, non commota? Quod si unaquaeque, dum mouetur, proximam promouet, /183/ non potest esse, ut prima mota non moueatur extrema. Et fortasse uerum est licet nos motum extremae partis non percipiamus aliquo sensu. Fortasse etiam non est necesse, ut mota una moueatur proxima. Adeo namque paruus esse motus poterit, ut non continuet proximam partem. Quaeri etiam illud potest, cum linea uel aliquod continuum dicatur quod partes eius ad communem terminum copulentur, utrum ideo quod omnes eius partes per medium terminum coniungantur, dicatur continuum uel quia aliquae. Sed non omnes copulantur per medium terminum, utpote ipse medius terminus. Praeterea omne compositum duabus sufficienter partibus secundum aliquam diuisionem potest comprehendi, ut tripunctalis linea, cum eius diuisio in punctum et bipunctalem lineam attenditur, unum inter has partes medium terminum non habet. Quod si dicamus in eo continuam esse non quod omnes partes eius copulantur per medium terminum sed aliqua, uidentur praeterea plura continua esse quae non sunt, ut totum, corpus, domus, quod continuum est in quibusdam partibus, medium terminum habet ad eas partes coniungendas. Dicimus itaque illud quod continuum dicitur per medium terminum, neque inde continuum sic dici, quod omnes eius partes ita coniungantur, neque ideo quia quaedam sed in eo potius, quo extremae sic sibi copulantur. Extrema uero esse non possint, nisi medium habeant. Diuersis autem respectibus diuersa extrema uel diuersa media in eodem poterunt esse, ueuti in quadripunctali linea possumus duo exteriora puncta dicere extrema et lineam ex duobus mediis punctis medium terminum constituere. Possumus etiam secundum punctum uel tertium punctum considerare medium terminum inter punctum et lineam bipunctalem, quibus interiacet, et tunc extrema accipiemus exterius punctum et exteriorem lineam bipunctalem. Illud etiam mirabile uidetur, quomodo in corpore tres superficies uel plures sibi suppositae continuentur sine interuallo. Quippe inter superficies ipsa fundamenta iacent, partes scilicet substantiales corporis quae non sunt de essentia quantitatiui corporis. Unde ipsum quantitatiuum corpus dici continuum uidetur. Sed non est ita. Sicut enim pars media substantialis corporis ad extremas continuatur, ita et superficies media duabus extremis conectitur, quippe media substantia, cui media superficies adiacet, tenuissima est nec ullas in spisso partes habet. Unde superficies quae ei inest, totam eam sic occupat, ut ex ista parte superiorem superficiem attingat non interposito ullo fundamento, ex illa parte inferiorem. De poris etiam, id est quibusdam inuisibilibus foraminibus, quae /184/ esse dicuntur in singulis corporibus, quae sensu percipimus, quaestio est, qualiter corpus continuum esse permittant, ut sunt ea foramina per quae sudor ex homine procedit. Sed profecto non ubique per corpus occurrunt pori. Sed est tanta inter porum et porum distantia, ut multa possint interesse corpora quantitatiua, quae recte continua dici possint, etsi totum corpus humanum non sit continuum. Fortasse autem multae sunt naturae corporum, in quibus nullus omnino porus est, ut auro purissimo et in marmore quae ualde solida sunt. De marmore tamen et aqua uidetur exire, ex qua saepe humidum fit. Sed magis uerisimile est ex humore aeris exterioris marmor humidum esse, cum tempore pluuiali quo aer humescit, humor eius prae soliditate marmoris ipsum penetrare non potest. Nunc autem literam insistamus. Numerus et oratio, praedictae scilicet quantitates, sunt discretae; linea et sequentes sunt continuae. EST ENIM. Vere LINEA EST continua, quia habet partes, extremas scilicet AD COMMUNEM TERMINUM copulatas. A parte continui, secundum hoc scilicet quod non omnis continua medium terminum habet, ut bipunctalis linea. Vel etiam a pari poterit esse secundum eos qui continuum hoc loco non accipiunt, nisi quod medium habet terminum. Sic lege: Est SUMERE, id est contingit nos intelligendo accipere etc. Et EST SUMERE lineam COMMUNEM TERMINUM SUPERFICIEI. PLANI NAMQUE. Vere partes superficiei copulantur ad communem terminum, quia partes planae quantitatis. A pari. Idem enim est hoc loco planum quod superficies, quia proprie planitiem sola superficies habet sicut et latitudinem. SIMILITER AUTEM ET IN CORPORE POTERIS SUMERE COMMUNEM TERMINUM, LINEAM AUT SUPERFICIEM ALIQUAM QUAE CORPORIS PARTICULAS COPULAT. SIMILITER AUTEM. Ostendit etiam continuationem corporis quantitatiui per superficiem, quae alias exteriores copulat. EST AUTEM TALIUM ET TEMPUS ET LOCUS; PRAESENS ENIM TEMPUS COPULATUR ET AD PRAETERITUM ET AD FUTURUM. EST AUTEM TALIUM. Hic quoque diuisim a caeteris continuis ponit tempus et locum propter eas fortasse casas quas supra reddidimus. Nunc primum de tempore agendum est. Tempus autem hoc loco quaedam quantitas appellatur, secundum permanentiam cuius rerum quarumcumque dimetimur existentiam, cum monstramus esse aliquid, fuisse uel fore tempore aliquo existente, ut per annum uixisse uel per annum hominem fuisse uel album. Tempus autem aliud est indiuisibile, ut hoc praesens momentum, quod instans appellamus, aliud compositum, ueluti hora, dies, hebdomada, mensis, annus, quae ex diuersis instantibus tam praeteritis quam praesentibus quam futuris sibi inuicem succedentibus attenduntur composita. Est autem communis sententia singulas substantias habere in se sua tempora, quibus mensurantur, ut in me ipso meum est instans, quo mensuror, /185/ et in illo suum, et similiter mensis, dies circa me attenditur per successionem suarum partium et similiter circa illum suus, ita quidem, ut uno die existente multae dierum essentiae permaneant, quae tamen omnes secundum unam reuolutionem solis ab oriente in occidentem tamquam una dies accipiuntur. Maxime enim tempora distinguimus secundum reuolutiones et cursus planetarum. Nobis tamen necessarium non uidetur, ut singulae substantiae suos habeant dies quibus mensurentur, nec plures dies simul esse ponamus. Potest enim una dies toti simul mundo, id est omnibus temporalibus substantiis, inesse, secundum quam uel totus mundus mensuretur uel quaelibet singularum rerum. Non enim sicut caeteras mensuras inesse oportet rebus quas mensuratur, nisi secundum permanentiam ipsius, quocumque in subiecto consistat, ut si dicamus: Quanto tempore legit? "Per diem" respondemus, hoc est diei singulis partibus permanentibus, nec quicquam ad mensurandum attinet, siue dies in ipsa re sit quae mensuratur, siue in altera, dum in re fiunt, ubicumque uis, permanente. Unde etiam et tempora ipsa secundum se ipsa mensuramus, ut dicatur: Quantum durat dies? "Per duodecim horas", Unde et tempus annuum dicimus sicut actionem uel diurnum. Ex quo fortasse quaestio nascitur, quomodo scilicet dicamus uel tempus uel actionem annuum uel diurnum, cum tempora in singulis rebus non ponamus nec sibi eadem res adiaceat, quippe haec nomina a temporibus sumpta uidentur. Nisi enim a quantitatibus sumpta sint, quomodo in quantum praedicarentur hoc modo: Quanta est actio, diurna uel annua? Aliae uero quantitates ostendi non possunt, a quibus sumpta sint nisi tempora quae in eis significantur, dies scilicet et annus. Sed fortasse non omnia quae in quantum praedicantur, a quantitatibus sumpta sunt, sicut omnia sumpta sunt a qualitatibus, quae in quale praedicantur. Si quis enim quaerat: Quanta est linea? "Bicubita" dicimus nec tamen bicubitatio sicut longitudo dicitur quantitas sed quantitatis forma. Vel si quaeratur: Quantus est Socrates uidetur bene responderi "Par Ciceroni", sicut diceretur "Tantus est quantus Cicero", nec tamen paritas est quantitas sed relatio. Similiter si dicamus: Quanta est actio? et respondeatur "Annua", id est per annum durans, non est fortasse necesse annuum sumptum esse ab anno qui lectioni aliquo modo adiaceat, sicut nec quando dicitur "Dies hodierna", nemo eandem diem in se ipsa ponit sed idem omnino sentimus per hodiernum, id est permanentem ex hac die existente. Haec itaque nomina 'annuum', 'diurnum', licet tempora significent, tamen a temporibus sumpta non sunt, sicut nec aureum ab auro nec Priameum a Priamo sed si forte sumpta sint, ab aliis potius proprietatibus sumpta dicenda sunt quam a quantitatibus, aut fortasse /186/ rationabilius est, ut non sumpta sint sed ex communi causa inuenta, quia tamen quantitatem significant, licet non sint a quantitatibus sumpta, ad quantum respondentur, annuus quidem propter annum, bicubitum propter binarium cubitorum. Fortasse etiam duplum et triplum quae relatiua dicit, in quantum praedicantur propter numerum, quem quodammodo significant. Videntur etiam nulla a quantitatibus sumpta in quantum praedicari. Nam duo uel tres in quot potius quam in quantum redduntur. Quis etiam si quaeratur: Quantus est? respondet "Lineatus" uel "Localis". Non itaque necesse est, cum dicimus annuam actionem, poni annum in ea neque plures annos simul esse constitui uel plures dies sed unum tantum qui toti simul mundo adiaceat, firmamento scilicet cum omnibus substantiis quas comprehendit. Non enim uel diurnam substantiam quae incomprehensibilis est, uel accidentia ratione mundi colligimus sed temporales tantum substantias. Quaeritur autem quomodo instans indiuisibile dicatur, si toti mundo adiaceat aut quomodo tempus compositum continuum poterit dici, quod tot discretis substantiis insit. Sed fortasse indiuisibile dicitur instans quantum ad partes, quae auditu percipiuntur. Fortasse enim singulae substantiae temporales aliquam temporis in se habent sed non talem quae tempus dicatur. Poterit forsitan et hoc dici, quod licet multis et discretis substantiis adiaceat, tamen omnino sit simplex. Quippe unitas hominis multis simul membris adiacet et tamen est simplex; totum etiam mundum unum dici uolunt ex unitate. Possumus etiam instans compositum negare quantum ad eam compositionem quae in tempore proprie consideratur hoc loco, per successionem scilicet partium. Nam si plura instantia in diuersis existentia quandam temporum compositionem faciant, non est illud tempus compositum, quod hic attenditur per successionem partium circa idem subiectum nec hora uel dies appellatur continuatio temporum circa aliquid de mundo sed circa ipsum totum et licet res discretae sint quibus tempus inest, non minus per successionem more aquae fluentis continuationem habet. Quippe ita una pars alteri succedit, ut nulla penitus morae distantia sit inter praeteritum instans et praesens uel inter praesens et futurum. Si uero eius continuatio talis esset qualis lineae uel caeterorum continuorum, quorum partes permanentes sibi simul adhaerent, non posset id esse, nisi continuum esset subiectum. Sed sicut diuerso modo a caeteris quantitatibus tempus mensuratur subiectum, sicut monstrauimus, ita et aliter continuum est, per successionem scilicet transitoriarum partium. Et insuper a quibusdam dicitur aliam naturam habere ab aliis integris. Cum enim caeteris totis permanentibus necesse sit singulas eorum partes existere sed non una existente parte necesse est totum manere. Unde etiam illud constat quod /187/ una qualibet parte destructa necesse est totum destrui sed non destructo toto partem perimi. E contrario dicunt contingere in hoc composito quod est tempus. Non enim, cum dies est, necesse primam esse sed e conuerso, neque cum prima non est, non necesse est diem non esse sed e conuerso. Unde etiam naturam huius compositi quod est tempus, a caeteris diuidunt et ista quae auctoritas in totis generaliter assignat, ad ea tantum tota reducunt quae permanentes habent partes. Nos in hoc non consentimus, ut uelimus aliquid compositum existere umquam una eius parte non permanente. Cum enim dies nomen sit duodecim horarum, oportet cum dies fiunt, duodecim horas simul omnes ostendere, quippe nil aliud dies dicitur quam illae duodecim. Quomodo autem plura simul aliqua possint esse, nisi unumquodque eorum sit, aut quomodo, cum unum non fiunt, omnia simul poterunt permanere? Si quis ergo diem subiciat, dicens: Dies est oportet et primam esse intelligi. Si uero figuram in locutione faciat, ac si diceret 'pars diei existit', non uidetur necessarium, ut prima sit, quippe pars diei caeteras quoque singulas partes continet quasi totum uniuersale, sicut homo Socratem. Unde non necesse est homine existente Socratem esse nec similiter parte diei existente hanc esse, nisi forte uim faciamus in eo quod dicimus 'diei'. Utquid enim diei uel domus pars poterit, nisi domus uel dies partem habeat? Quomodo autem partem habebunt, nisi sint? Quomodo autem erunt, ut dictum est, nisi unaquaque partium existente? Itaque id quoque uerum uidetur, ut pars aliqua diei esse non possit, nisi et prima sit et quaelibet, si uim faciamus in eo quod partem diei dicimus, in relatione scilicet magis quam in essentia rei. At uero nos hoc loco nonnisi essentiam partium attendimus, cum dicimus partem diei existere, ac si diceremus: uel hoc tempus quod primam uocamus, uel illud etc. Unde necesse est totum esse. Nullam uim facimus in relatione partis uel totius sed in essentia rerum tantum, ac si diceremus: si paries est, non necesse est domum esse. Itaque et istud negamus quantum ad essentiam temporum, quod si pars aliqua diei sit, id est uel prima uel tertia uel aliqua aliarum, prima est. Et haec quidem figura consuetudo sermonis, cum dicitur: Dies est ac si diceretur: pars aliqua earum quae attenduntur in die, est nec dies subditur sed pars diei. Si uero dies subiceretur, numquam caeterorum totorum natura secundum argumenta totius et partis in compositis fallent temporibus. At figuram homines dicimus figurare, cum dicunt: Dies est quia nullus est, qui diem partem aliquam diei uocet siue plures simul horas nec aliquis adeo desipit quod plures simul horas arbitretur existere. Unde in rei ueritate numquam uere et proprie dici potest dies esse uel totum esse uel quantitas uel etiam /188/ aes uel aliquid omnino esse. Sic tamen ipsum attendimus, quasi uere totum esset atque ideo secundum animi conceptionem ut de permanente agitur, licet et secundum rei ueritatem transitus partium distinguatur. Omne enim quod animus concipit quasi praesens attenditur. Qui enim id quod futurum scit esse, considerat, iam ut praesens cogitat et quasi ita iam sit res, animo constituit. Cum itaque dicitur tempus aliud esse simplex, aliud compositum uel aliud esse praesens, aliud praeteritum uel futurum, secundum rei ueritatem nil uere esse dicitur tempus compositum neque esse compositum neque esse tempus nec praeteritum quicquam uere esse dicitur, quia scilicet per 'esse', quod substantiuum uerbum omnia in essentia significat, nil copulari uere potest ei quod omnino caret essentia. Sic tamen de istis agit acceptio hominum, ac si sint. Poterimus fortasse has diuisiones saluare secundum nominum appellationem, non secundum rerum essentiam, ac si dicamus: Illud quod tempus uocauerat, aliud dicitur simplex, aliud compositum et aliud dicitur praesens, aliud praeteritum uel futurum. Non enim fortasse quaelibet nomina per 'est' ueraciter circa singula quae nominant, coniungi possunt. Nam 'non-homo' chimaerae quoque nomen dicitur nec tamen per 'est' ei uere copulatur; similiter nec praeteritum uel futurum his quae nominant, necesse est per 'est' copulari. Sed cum dicitur: Tempus est praeteritum nil aliud est in sensu quam 'fuit et non est', uel futurum, 'quod erit et nondum est'. Nota autem horum nominum 'praeteritum', 'praesens' et 'futurum', cum in designatione eiusdem temporis accipiuntur, hunc esse ordinem quod prius res aliqua futura dicitur, deinde ipsa praesens uocatur, tandem praeterita eadem appellatur. Cum uero diuersa nominantur his nominibus: praesens, praeteritum et futurum, praeteritum tempus praecedit, quod statim sequitur praesens, tandem futurum. Videtur autem hoc nomen tempus non solum nominare quantitatem de qua agimus, uerum etiam aerem cum dicitur: Serenum tempus est uel res uenales, cum dicitur: Carum tempus est. Quaeri autem solet quid sit illud quod ait Tullius in Rethorica: Tempus est pars quaedam aeternitatis cum certa dimensione an ? Sed profecto fortasse aeternitatem uocabit ipsam Dei infinitam permanentiam, cuius quodammodo tempus partem esse dixit, eo scilicet, quod tempus quodammodo in ea includatur, ita scilicet quod sic cum ea tempus est, ut non semper cum ea fuerit nec /189/ semper erit. Tempus enim cum mundo incepit et terminabitur, cum omnia in aeternitatem transferentur. Sic autem si duo simul currerent et unus longiorem cursum haberet quam , cursus hic uidetur quasi pars in longiori cursu includi quodammodo diceretur nec tamen proprie pars esset, cum omnino in essentia non esset alterius. De loco autem nunc disseramus. Est autem locus quantitas circumscribens proprie quantitatiuum corpus uel partem aliquam ipsius. Sicut enim totum corpus suum habet locum sese terminantem et quodammodo ambientem, ita etiam superficies uel linea uel punctum et cum corpus quantitatiuum uel quaelibet pars eius substantiale corpus tantum terminent et mensurent, ipsa iterum quae mensurant substantialia corpora, locis terminantur et mensurantur et in ipsis tantum proprie et loca sunt nec nisi per ea substantiis subiectis insunt. Sicut enim corpus quantitatiuum et superficies uel linea composita sunt, puncta uero non, ita et loca eorum quaedam composita sunt, quaedam simplicia. Locus enim puncti simplex est omnino sicut punctum, locus lineae uel aliorum compositus ex simplicibus locis, qui singulis punctis adiacent ac sicut puncta communes sunt termini inter partes corporis, ita et loca punctorum inter alia loca. Nam illud quod ait Aristoteles partes loci copulari ad eundem terminum ad quem partes corporis, 'eundem' dixit pro 'consimilem'. Locus namque puncti uel lineae ualde ei similis est tam in participatione eiusdem subiecti quam in quantitate suae essentiae. Quantum enim est punctum, tantum locus unus necesse est esse, quia tantum subiecti obtinet quantum punctum. Sed opponitur quod nisi maior sit locus eo cuius est, quomodo ipsum continere uel ambire potest. Quod si maior est, iam non est simplex omnino et maius occupat subiectum, ut iam inter punctum et punctum distantia sit. Sed profecto nil est aliud locum ambire punctum quam ipsum circumscribere, id est terminare ita ipsum, ut sit locus ipsius, ad quod non necesse est, ut maior sit. Si enim maior esset et excederet, non bene terminaret id ad aequalitatem cuius non redigeretur. Sunt autem qui omnem creaturam circumscriptam esse uelint ac per hoc loco comprehendi, solum uero creatorem incircumscriptum. Sed hi procedunt alium locum usque in infinitum habere. Nos uero loco comprehendi nil concedimus nisi corpus quantitatiuum uel eius partes ac secundo substantialia corpora. Neque enim loca specialibus donantur substantiis. Unde in Topicis Boethius arguit nec motum ullum animae esse secundum locum. Qui uero sane intelligunt quod ait omnem naturam circumscriptam, solum Deum incircumscriptum /190/ esse, non id secundum continentiam loci dicat sed magis id intelligat omnem creaturam certum et definitum esse habere et quasi certas essentiae suae moras cognoscere, Deum infinitae omnino permanentiae esse nec ullas eius metas natura cognosci nec uel ratione comprehendi. Nunc ad literam redeamus. EST AUTEM TALIUM ET TEMPUS ET LOCUS; PRAESENS ENIM TEMPUS COPULATUR ET AD PRAETERITUM ET AD FUTURUM. EST, inquit, TALIUM TEMPUS ET LOCUS, id est de numero continuorum, sicut et tres praemissae continuae quantitates. PRAESENS ENIM. Prius de tempore probat, quod sit continuum, quia scilicet extremitates eius copulantur ad praesens. A parte uel a causa. Hoc autem monstrat cum ait ipsum praesens continuari ad praeteritum praecedens et ad futurum subsequens, hoc est sine interuallo intercedere. Dicit fortasse aliquis quod sit interuallum inter praeteritum et praesens. Oportet enim, inquit, ante periisse praeteritum, quam sit praesens. Quippe quamdiu illud fuit, istud esse non potest; quod si antequam istud sit, illud perit, oportet quoddam spatium esse inter praeteritum et praesens, pro quo possit dici 'ante'. Sed profecto, si uerba proprie accipimus, non est uerum praeteritum tempus prius praeteriisse quam praesens existat sed hic intelligimus post illud huius existentiam statim consequi. RURSUS LOCUS CONTINUORUM EST; LOCUM ENIM QUENDAM CORPORIS PARTICULAE OBTINENT, QUAE PARTICULAE AD QUENDAM COMMUNEM TERMINUM COPULANTUR; ERGO ET LOCI PARTICULAE, QUAE OBTINENT SINGULAS CORPORIS PARTICULAS, AD EUNDEM TERMINUM COPULANTUR AD QUEM ET CORPORIS PARTICULAE. RURSUS de loco repetit, ut probet. Probatio autem fit de continuatione partium loci. PARTICULAE CORPORIS habent PARTICULAS LOCI sese circumscribentes et quasi ambientes. Sed PARTICULAE CORPORIS continuantur, quare et particulae loci, et aliquid determinant ad eundem terminum, id est ad consimilem, ut supra determinauimus. Vis autem huius argumenti est a pari comitanti uel a minori. Minus enim uidetur de particulis corporis, quae quodammodo ambiuntur, quod se contingant, quam de particulis loci, quae ambiunt. Quod autem particulae corporis obtinent particulas loci, praemittit ibi: Locum quendam etc. Quod uero particulae corporis continuantur, supponit ibi: QUAE, scilicet PARTICULAE CORPORIS, etc. Conclusionem quoque supponit ibi: ERGO ET LOCI etc. Assignat etiam uim propositionis, cum adiungit: QUAE, scilicet PARTICULAE LOCI, OBTINENT SINGULAS partes CORPORIS, circumscribendo scilicet eas. QUAPROPTER CONTINUUS ERIT ET LOCUS; AD UNUM ENIM COMMUNEM TERMINUM SUAS PARTICULAS CONTINUANT. QUAPROPTER, quia scilicet partes eius copulant ad communem terminum, ergo est continuus. A parte. Ad unum enim summissio est illationis. Si quis autem dicat non esse necessarium argumentum propter partes numeri, nil impedit. Sufficit enim saepe probabilitas. Si quis tamen uim paritatis attendit quam ipse assignat, ubi scilicet dicit: ET QUOD PARTICULAE CORPORIS OBTINENT PARTICULAS LOCI et rursus quod particulae loci particulas corporis, uidetur nil ad numerum pertinere. Saepe enim partes numeri extra partes corporis accipiuntur. /191/ Si quis enim uim minoritatis quam assignauimus, attendat, in eo scilicet quod partes loci ambiunt quodammodo particulas circumscribendo, non id partibus numeri poterit aptari. Si quis autem quaerat, quare partes numeri non continuentur, quando in continuo sunt subiecto, auctoritati cedat, quae rei naturam perspicacius considerauit, quam nos ualeamus. Qui fortasse unitates non ponebat nisi in rebus disgregatis, in toto scilicet homine unam, non in singulis partibus eius, nisi et ipsae disgregarentur. AMPLIUS AUTEM ALIA QUIDEM CONSTANT EX PARTICULIS QUAE IN EIS SUNT POSITIONEM AD SE INVICEM HABENTIBUS, ALIA AUTEM NON EX HABENTIBUS POSITIONEM; UT LINEAE QUIDEM PARTICULAE POSITIONEM HABENT AD SE INVICEM. AMPLIUS AUTEM. Post diuisionem quantitatis per coninuum te disgregatum quam praemiserat, tractat aliam quae uidelicet ponit quasdam earundem quantitatum quas supraposuit, habere positionem in partibus suis, quasdam non. Tria autem necessaria sunt, ut positio partium consistat, ut uidelicet partes sitae sint alicubi, hoc est in continuo subiecto, et permaneant et copulentur. Si uero aliquid horum trium defuerit, non est positio partium. Sunt autem quatuor de septem suppositis quantitatibus positionem habentes, omnes scilicet continuae praeter tempus, tres uero non habentes, duae quae discretae erant, numerus scilicet et oratio, et una continua, tempus uidelicet. Et attende quod orationis partes tribus omnino carent quae ad positionem conueniunt. Quippe nec in continuo sunt subiecto, quia discretae sunt particulae aeris, neque permanent neque continuantur. Numeri uero partes permanentiam habent, non continuationem temporis e contrario. Sic iunge: Egi de quantitatibus ostendendo scilicet quae continuae sunt, quae discretae. AMPLIUS de eisdem monstro quod ALIAE CONSTANT etc. In 'habere positionem ad inuicem' illa tria accipe quae distinximus. SINGULUM NAMQUE EORUM SITUM EST ALICUBI, ET HABES UNDE SUMAS ET ASSIGNES UNUMQUODQUE UBI SITUM EST IN PLANO ET AD QUAM PARTICULAM CETERARUM COPULATUR. SIMILITER AUTEM ET PARTICULAE PLANI POSITIONEM HABENT QUANDAM (SIMILITER NAMQUE OSTENDITUR UNUMQUODQUE UBI IACET ET QUAE COPULANTUR AD SE INVICEM. SED ET SOLIDITATIS QUOQUE SIMILITER ET LOCI. SINGULUM NAMQUE. Vere partes lineae habent positionem, quia sitae sunt alicubi et permanent et continuantur. A descriptione scilicet habere positionem. Sed quia permaneant, praeterit, quia constans erat; uel potest innui, ubi dicit nos habere, unde sumamus hoc, id est intelligamus et assignemus aliis. Quomodo enim bene assignaremus, ubi situm est unumquodque, nisi simul permanent in plano et in superficie? Similiter exsequitur positionem partium caeterarum quantitatum, superficiei scilicet, corporis et loci. Soliditatem, id est solidam quantitatem, uocat corpus secundum tres dimensiones quas habet, quia scilicet longum et latum et spissum est. IN NUMERO AUTEM NON POTERIT QUISQUAM RESPICERE TAMQUAM PARTICULAE EIUS POSITIONEM ALIQUAM AD SE INVICEM HABEANT AUT SIT SITUM ALICUBI AUT ALIQUAE PARTICULAE AD SE INVICEM CONECTANTUR. IN NUMERO AUTEM. Postquam ostendit, quae habent positionem, ostendit, quae habeant non. ALIQUAM, id est quam PARTICULAE EIUS etc. AUT SIT SITUM, non solum dico quod non poteris percipere POSITIONEM in qua tria concurrunt, sed nec etiam quod sit numerus per partes ALICUBI, id est in continuo subiecto, quod tamen generaliter dici non potest, nisi numeros tantum accipiamus in rebus disgregatis. SED NEQUE EA QUAE TEMPORIS SUNT; NIHIL ENIM PATIUNTUR PARTICULAE TEMPORIS, QUOD AUTEM NON EST PATIENS QUOMODO HOC POSITIONEM ALIQUAM HABEBIT? SED NEQUE EA QUAE, id est non solum partes numeri non habent positionem sed nec temporis, quod statim /192/ ostendit a toto, quia scilicet non permanent, uel ab oppositis, quia scilicet sunt non permanentes. Quam quidem oppositionem assignat statim, cum supponit: QUOD AUTEM etc., ac si diceret: Nulla non permanentia positionem habent. SED MAGIS ORDINEM QUENDAM PARTICULARUM DICES HABERE, QUOD ALIUD QUIDEM PRIUS SIT TEMPORIS, ALIUD VERO POSTERIUS. SED ET DE NUMERO SIMILITER, EO QUOD PRIUS NUMERETUR UNUS QUAM DUO ET DUO QUAM TRES. SED MAGIS, id est potius ordinem partium possumus assignare quam positionem, quia scilicet una pars temporis aliam praecedit. Sed et de numero similiter potest dici, scilicet quod ordinem quendam habeat in partibus uel secundum naturam suam, quia scilicet minores numeri maioribus quorum partes sunt, naturaliter priores sunt uel etiam secundum putationem nostram quae naturam sequitur, quia scilicet prius partes computamus quam tota, dum dicimus: unus, duo, tres. ET ITA ORDINEM QUENDAM HABEBUNT, POSITIONEM VERO NON OMNINO PERCIPIES. ET ITA, scilicet quia hunc ordinem habent partes temporis, illum partes numeri, ergo ordinem. A parte ordinis. Positionem uero non multum, ut ait Boethius, id est non omnino. SED ET ORATIO SIMILITER; NIHIL ENIM PATIUNTUR PARTICULAE EIUS. SED ET ORATIO SIMILITER non habet scilicet positionem in partibus. Quod ostendit per inconstantiam partium, sicut fecit de tempore. SED DICTUM EST ET NON POTEST AMPLIUS HOC SUMI. SED DICTUM EST. Quantitas, cum statim perit, resumi non potest sicut aer. QUAPROPTER NON ERIT POSITIO PARTICULARUM EIUS, SI QUIDEM NIHIL PATIUNTUR. QUAPROPTER, quia scilicet non permanent partes orationis, non habent positionem. A toto. SIQUIDEM NON PERMANENT. Submissio est illationis. ALIA ITAQUE CONSTANT EX PARTICULIS QUAE IN EIS SUNT POSITIONEM AD SE INVICEM HABENTIBUS, ALIA AUTEM NON EX HABENTIBUS POSITIONEM. ALIA ITAQUE, quia scilicet istae quantitates quae suppositae sunt, constant ex partibus habentibus positionem, illae non. Ergo quaedam constant, quaedam non. A partibus. Quaeritur de suppositis diuisionibus quantitatis, quae sint. Sunt autem continuatio et discretio quasi accidentia quantitatis. Unde prior subiecti per accidentia potest esse. Constare quoque ex habentibus positionem et constare ex non habentibus quasi accidentia considerantur. Quod ideo dicimus, quia quaedam quantitatum suprapositarum permanentes non sunt ideoque, sicut earum uera non est essentia, ita nec uera in eis sunt accidentia. De nominibus quoque suprapositis quantitatum quaestio est, utrum substantialia sint an sumpta. Et sunt qui uelint quinque nomina simplicium quantitatum, punctum scilicet, unitas etc., esse substantialia et specialia, compositarum uero nomina sumpta uocant, ut numerus, oratio etc. Numerus autem sumptum uocant a collectione unitatum nec ideo speciale uocabulum esse uolunt, quod non habet indiuidua una per naturam. Quomodo enim hic binarius, hoc est hae unitates hominum longa a se remotorum, una res naturaliter esse possunt? Dicunt itaque 'numerus' hoc nomen sumptum esse a collectione et tantundem ualere quantum 'collecti', hoc plurale. Sicut enim haec unitas illi collecta dicitur, ita hae duae unitates collectae inter se uocantur. Sed quis est sensus in eo quod istam illi collectam dicunt, /193/ quid est hanc esse collectam illi et quo est collecta? Quod si esse collectam illi est esse, tum ea in una natura uel in uno composito profecto et quaelibet eiusdem indiuidua similiter collecta dicuntur et ita hi homines uel quaelibet collectiones dicentur collecta ex adiacentibus scilicet collectionibus, ita quidem ut in infinitum collectiones collectionibus adiaceant. Quod si et collecta sint, profecto et numerus diceretur, quippe hoc loco numerus idem accipitur in significatione quam collecti, nisi forte dicatur numerus non dicere simpliciter collecti sed collectae unitates, hoc est affecta collectione unitatum, sicut et populus quod sumptum est, non dicit simpliciter aggregata sed potius affecta aggregatione tot hominum, alioquin lapides aggregati populus dicerentur. Similiter et binarius et ternarius haec nomina sumpta esse uolunt a collectionibus duarum trium unitatum et pluralia similiter esse in significatione. Sed quod habeant singulare saltem in natura, nescio, quam rem uniuersalem significare queant nisi forte dicatur esse eius singulare collectum ex numero duarum unitatum; talis etenim collectio quiddam uere diceretur, sicut et homo albus. At uero si numerus uel binarius uel ternarius sumpta sint a collectionibus quae quantitates non sunt, profecto per haec nomina collectiones, non quantitates praedicantur. Quomodo ergo Aristoteles in sequentibus ostendet quantitates non comparari per hoc quod non dicitur magis uel minus numerus? Non enim, si hoc diceretur, quantitas praedicaretur, quae non comparatur sed collectio. Dicimus itaque 'numerus' hoc nomen substantiale esse, non sumptum atque idem ualere quod unitates, hoc plurale, et binarius uel ternarius, inferiora eius, esse substantialia numerorum nomina, non sumpta, a quibus duo uel tria sumpta sunt. In quibus quoque nominibus in sequentibus docebit quantitates non comparari, de quo plura supra docuimus. Hoc quoque nomen oratio, in quo uolunt significari compositos tantum tenores substantialium orationum, sumptum esse uolunt, non speciale, pro eo scilicet quod quantitas subiecta, quae non simul tota subsistit, una res per naturam non sit atque ideo una naturaliter indiuidua non contineat, ut species dici possit. Sed mirum est, quomodo in ueritate magis sumptum uocent hoc nomen oratio quam speciale. Quomodo enim formam aliquis ponere poterit in re quae non est? Sed fortasse dicetur secundum hominum acceptionem, non secundum rei ueritatem sumptum dici ex proprietate quadam, quod nec nos contradicimus. Similiter et de tempore, quando compositorum tantum nomen sumunt, secundum hominum acceptionem fortasse dicetur sed illud impedire uidetur quod et ipse in sequentibus ostendet /194/ quantitatem non comparari per hoc quod non dicitur tempus aliud alio magis. Unde ubique substantiale nomen temporis accipimus, sicut et nomen substantiae uel corporis tam in designatione hominis totius quam singularum partium eius. Quippe sicut substantiale corpus diuersa non dicit, siue sit nomen partium siue compositorum, ita nec diuersa tempus notare uidetur. Linea uero uel caeterorum compositorum nomina, quae una naturaliter uidentur, specialia bene uidentur. PROPRIE AUTEM QUANTITATES HAE SOLAE SUNT QUAS DIXIMUS, ALIA VERO OMNIA SECUNDUM ACCIDENS. PROPRIE AUTEM. Tractatis duabus propositis diuisionibus ostendit in eis concludi ea quae proprie uidentur quantitates, ideoque ostendit quaedam proprie principaliter dici quantitates, quae inde ex propria natura in se ipsis quantitates sunt, quaedam secundum accidens, non uidelicet ex se sed potius ex quantitatibus comitantibus eas uel dimensionibus quae insunt per quantitates. Sic iunge: Ea quae superius posui, QUANTITATES dicuntur et PROPRIE haec sola. Sed si hoc ad compositas quantitates referamus, quas solas in diuisionibus comprehendit, quid dicemus de simplicibus? Num et simplices quantitates dicuntur et etiam magis proprie? Sed fortasse illud 'sola' ad exclusionem eorum tantum oppositorum ponitur quae in partibus earum non continentur, sicut et quando dicimus: Solus Socrates est in domo licet partes eius non sint Socrates, tamen ad exclusionem earum 'solus' non ponitur. Sed si bicubitatio quantitas sit diuersa quidem a linea, quid dicemus? Fortasse sic facilius soluemus: HAE SOLAE, id est ea sola quae sunt de natura istarum, id est mensurae sicut istae. AD HAEC ENIM ASPICIENTES ET ALIAS DICIMUS QUANTITATES. AD HAEC ENIM. Reddit causam, quare dixerit alia ab istis quantitates dici quoquomodo, quia scilicet nos alia uocamus quantitates respicientes ad haec, id est ad ueras quantitates, respectu quarum alia dicuntur, uel respicientes ad ueras quantitates, ita scilicet ut gratia istarum illa quantitates dicamus. UT MULTUM DICITUR ALBUM EO QUOD SUPERFICIES MULTA SIT, ET ACTIO LONGA EO QUOD TEMPUS ET LONGUM ET MULTUM SIT, ET MOTUS MULTUS. UT MULTUM, hoc est sicut album dicitur multum ex adhaerente quantitate, ita et quantitas album potest esse siue albedo siue subiectum corpus. ET MOTUS MULTUS, quia scilicet multum est tempus per quod durat. NEQUE ENIM HORUM SINGULUM PER SE QUANTITAS DICITUR; UT, SI QUIS ASSIGNET QUANTA SIT ACTIO, TEMPORE DEFINIET, ANNUAM VEL SIC ALIQUO MODO ASSIGNANS, ET ALBUM QUANTUM SIT ASSIGNANS SUPERFICIE DEFINIET. NEQUE ENIM. Vere dicuntur quantitates secundum accidens, quia non secundum se, id est proprie ex propria natura. Ab immediatis, cum alterum constet. Et hoc est: nullum HORUM modo praemissorum PER SE QUANTITAS DICITUR, neque scilicet album neque actio neque motus sed uidentur gratia alterius, ut actio secundum hoc quod annua dicitur ex tempore per quod durat, hinc etiam quodammodo quantitas appellatur. Et hoc est: SI QUIS ASSIGNET, id est determinet, QUANTA SIT ACTIO, secundum tempus id faciet dicens eam annuam esse uel quo alio modo assignans eam sic, scilicet secundum aliquod temporale uocabulum dicens uel menstruam uel diurnam. QUANTA ENIM FUERIT SUPERFICIES, TANTUM ESSE ALBUM DICIS. QUANTA ENIM. Vere secundum superficiem determinabitur ALBUM, quia hoc modo, quod scilicet dicet TANTUM ESSE ALBUM, QUANTA erit SUPERFICIES. /195/ A parte determinandi. QUARE SOLAE PROPRIE ET SECUNDUM SE IPSAE QUANTITATES DICUNTUR QUAE DICTAE SUNT, ALIORUM VERO NIHIL PER SE SED, SI FORTE, PER ACCIDENS. QUARE SOLAE. Quandoquidem aliae res non dicuntur proprie quantitates, ergo illae solae quae supra positae sunt. Ab immediatis, et exponit: PROPRIE per SECUNDUM SE. AMPLIUS QUANTITATI NIHIL EST CONTRARIUM. QUANTITATI. Postquam nouissime determinauit, quae res proprie quantitates dicantur, quae non, redit ad proprie quantitates et eorum propria perquirit et ponit hic talem communitatem quae omnibus quidem quantitatibus conuenit sed non solis, scilicet non esse contrarium nec negat quantitates non suscipere contrarias res, cum dicatur lenis uel aspera superficies a lenitate et asperitate, quae sunt contraria nec quantitates in susceptione contrariorum quodammodo dici contraria, sed negat eas in natura suae essentiae maxime sibi aduersari. Sic iunge: Dicta sunt plura de quantitatibus; AMPLIUS dico de eis quod scilicet QUANTITATI etc. IN DEFINITIS ENIM MANIFESTUM EST QUONIAM NIHIL EST CONTRARIUM, UT BICUBITO VEL TRICUBITO VEL SUPERFICIEI VEL ALICUI TALIUM -- NIHIL ENIM EST CONTRARIUM. IN DEFINITIS ENIM. Bene dico quantitati nil esse contrarium, quia hoc uerum est IN quantitatibus DEFINITIS et in indefinitis. Definitas, id est certas omnibus, quantitates uocat de quibus constabat apud omnes, quod quantitates essent. Indefinitas uero dicit quasdam dimensiones, quae scilicet mediantibus quantitatibus ueniunt atque ideo uidebantur. De quibus quidem nondum definitum erat, an quantitates dici deberent. Locus a causa uel a partibus secundum opinionem eorum qui haec quoque quantitates putabant. Manifestum est quoniam nullum contrarium est in definitis, id est inter definitas quantitates nullum contrarium continetur. UT BICUBITO, id est bicubitae lineae. VEL ALICUI TALIUM, id est uerarum quantitatum. NISI MULTA PAUCIS DICAT QUIS ESSE CONTRARIA VEL MAGNUM PARVO. NISI QUIS MULTA. Dixi quantitati nil esse contrarium et nullus id contradicit, nisi aliquis forte dicat ista quae reputat quantitates, esse contraria, scilicet magnum et paruum et multum et exiguum. Et hoc est: NISI QUIS DICAT MULTA PAUCIS ESSE CONTRARIA, id est multitudines paucitatibus, uel etiam de subiectis legamus. Ubi enim subiecta istorum non sunt contraria in susceptione istorum, nec ista in se contraria sunt. HORUM AUTEM NIHIL EST QUANTITAS SED MAGIS AD ALIQUID SUNT. HORUM AUTEM. Per ista uidetur quantitas suscipere contrarietatem sed non facit. Hoc est duobus modis ostendit, uel quia scilicet non sunt quantitates uel quia non sunt contraria. Et hic incipit ostendere, quod non sunt quantitates, per hoc scilicet quod sunt ad aliquid, postea ostendet, quod non sunt contraria. NIHIL ENIM PER SE IPSUM MAGNUM DICITUR SED AD ALIQUID REFERTUR; NAM MONS QUIDEM PARVUS DICITUR, MILIUM VERO MAGNUM EO QUOD HOC QUIDEM SUI GENERIS MAIUS SIT, ILLUD VERO SUI GENERIS MINUS; ERGO AD ALIUD EST EORUM RELATIO. NIHIL ENIM. Vere sunt ad aliquid magnum et paruum, quia secundum ea referuntur subiecta. A pari. Et hoc est: nulla res PER SE, id est sine respectu alterius DICITUR magna SED potius REFERTUR, id est respicit, AD ALIQUID per magnitudinem. Quod ostendit in effectu uocabulorum, cum ait quod MONS DICITUR PARVUS et MILIUM MAGNUM. Et respectu quorum supponit: MONS QUIDEM respectu eius rei, quae est SUI GENERIS, id est respectu alterius montis, qui similiter mons est, et milium respectu alterius milii. ERGO AD ALIUD. Quandoquidem magnum et paruum referuntur in istis, id est in monte et milio, ergo referuntur, quod sic dicit: EORUM RELATIO SPECTAT AD ALIUD, hoc est sunt relationes spectantes ad aliud. /196/ NAM, SI PER SE IPSUM PARVUM VEL MAGNUM DICERETUR, NUMQUAM MONS QUIDEM ALIQUANDO PARVUS, MILIUM VERO MAGNUM DICERETUR. NAM SI. Vere si referuntur, in istis referuntur, quia si non referuntur, non referuntur in istis. A descriptione consequentis. Pro hac autem consequentia ponit eius parem, hanc scilicet: SI PER SE dicuntur, id est sine relatione, NUMQUAM MONS etc. RURSUS IN VICO QUIDEM PLURES ESSE HOMINES DICIMUS, IN CIVITATE VERO PAUCOS CUM SINT EORUM MULTIPLICES, ET IN DOMO QUIDEM MULTOS, IN THEATRO AUTEM PAUCOS CUM SINT PLURES. RURSUS QUIDEM. Iterum ostendit relationem inter multitudinem et paucitatem, cum uidelicet ait: IN uno VICO PLURES HOMINES ESSE quam alio uico et IN una CIVITATE PAUCOS respectu eorum qui sunt in alia ciuitate. Potest autem quaeri, multitudo cum relatio sit, utrum genus sit uel species uel indiuiduum. Sed neque genus uidetur neque species, cum non habeat indiuiduum unum naturaliter, quippe ut numerus, ita et multitudo ex discretis rebus est. Indiuiduum autem esse non potest nec multa simul indiuidua, cum de pluribus singillatim dicatur. Quippe haec multitudo est multitudo et similiter illa. Sed fortasse una res per naturam esse poterit, quaecumque operatione naturae est, etsi in discretis sit rebus. AMPLIUS BICUBITUM VEL TRICUBITUM ET UNUMQUODQUE TALIUM QUANTITATEM SIGNIFICAT, MAGNUM VERO VEL PARVUM NON SIGNIFICAT QUANTITATEM SED MAGIS AD ALIQUID, QUONIAM AD ALIUD SPECTAT MAGNUM ET PARVUM; QUARE MANIFESTUM EST QUONIAM HAEC AD ALIQUID SUNT. AMPLIUS BICUBITUM etc. Idem probat, quod scilicet magnum et paruum non sunt quantitates, sed alia uia, per hoc scilicet quod haec nomina 'magnum' et 'paruum' non sunt de quantitatiuis nominibus, id est quantitates significantibus. Ab effectu. Quod autem non sint quantitatiua, probat remouendo singula quantitatiua, BICUBITUM scilicet, TRICUBITUM et alia. Quod autem non sint ad aliquid istorum, probat tali syllogismo: Ista omnia significant quantitatem. Et hoc est ibi: BICUBITUM etc. Sed 'magnum' et 'paruum' non significant quantitates, quod est ibi: MAGNUM VERO. SED potius significant AD ALIQUID, id est relationem, QUARE non SUNT ALIQUID istorum nominum, uel bicubitum scilicet uel tricubitum etc. Hanc conclusionem extra, quia nimis aperta erat. Loco cuius ponit aliam per consequens, sicut Tullius praecipit, ac si diceret: quia non sunt quantitates secundum significationem, ergo sunt ad aliquid. Ab immediatis uel ex nouissime dicto inferatur a pari sic: quia spectat ad aliud, ergo sunt ad aliquid. Occurrit autem hoc loco quaestio, cum dicit bicubitum significare quantitatem et magnum et paruum significare , quomodo significare accipit, utrum scilicet determinando circa subiectum, sicut sumpta faciunt, uel nominando. Sed profecto magnum et paruum proprie quantitates nominant sicut bicubitum. Quod si dicatur per determinationem ut sumpta, non uidetur uerum, secundum eos scilicet qui bicubitationem, a qua sumptum bicubitum, nolunt esse quantitatem. Sed forte dicetur hoc loco bicubitum nomen esse substantiae sumptum a bicubita linea. AMPLIUS, SIVE ALIQUIS PONAT HAEC ESSE QUANTITATES SIVE NON PONAT, NIHIL EIS ERIT CONTRARIUM. AMPLIUS SIVE. Superius ostendit quantitatem non habere contrarietatem per magnum et paruum, quia scilicet quantitates non sunt. Ostendit et alio modo, per hoc scilicet quod siue concedantur quantitates /197/ siue non, ipsa contraria non sunt. A causa. Et hoc est: AMPLIUS, id est: adhuc idem ostendo, scilicet quod quantitati NIL EST CONTRARIUM, per ista, quia scilicet SIVE ALIQUIS PONAT, id est concedat, etc. QUOD ENIM NON EST SUMERE PER SE IPSUM SED AD SOLAM ALTERIUS RELATIONEM REFERTUR, QUOMODO HUIC ALIQUID ERIT CONTRARIUM? QUOD ENIM. Vere non sunt contraria, quia nulla multa sunt contraria. A toto. Et hoc est: QUOD NON EST SUMERE PER SE, id est quod non contingit per se intelligi SED respectu ALTERIUS, id est quod est relatiuum, QUOMODO etc., ac si dicat: nullo modo. AMPLIUS AUTEM, SI ERUNT MAGNUM ET PARVUM CONTRARIA, CONTINGET IDEM IPSUM SIMUL CONTRARIA SUSCIPERE ET EA IPSA SIBIMET ESSE CONTRARIA. CONTINGIT ENIM SIMUL IDEM PARVUM ESSE ET MAGNUM. AMPLIUS SI ERUNT. Ostendit, quod non sunt contraria, directa ratiocinatione. Ostendit idem indirecta, ducendo scilicet ad inconueniens, si aliquis concedat ea esse contraria, ad hoc scilicet quod contraria sunt in eodem et quod eadem res sit sibi ipsi contraria, in susceptione scilicet contrariorum, quod quidem inconueniens idem est in sensu cum priori. Sed fortasse ideo uerba commutat, quia magis haec uerba abhorret aduersarius, quod scilicet eadem res sit sibi ipsi contraria, quam quod eadem res suscipiat contraria. Sic lege: AMPLIUS, id est adhuc probo, quod non sunt CONTRARIA sic: aut sunt contraria aut non sunt. Sunt, inquit aduersarius. Inde Aristoteles sic arguit inconueniens: SI sunt CONTRARIA, CONTINGET eandem rem SUSCIPERE CONTRARIA etc., cum hac scilicet instantia quod eadem res suscipiat MAGNUM ET PARVUM, quam quidem instantiam statim supponit dicens: CONTINGIT ENIM. Et est causa commendatio consequentiae praecedentis. EST ENIM ALIQUID AD HOC QUIDEM PARVUM, AD ALIUD VERO HOC IDEM IPSUM MAGNUM. EST ENIM. Vere eadem res simul est magna et parua, quia respectu istius et illius. A partibus. QUARE IDEM PARVUM ET MAGNUM ET IN EODEM TEMPORE ESSE CONTINGIT, QUARE SIMUL CONTRARIA SUSCIPIT. QUARE IDEM, quia scilicet IDEM suscipit MAGNUM ET PARVUM, ergo idem SUSCIPIT CONTRARIA. A parte contrariorum, non secundum rei ueritatem sed secundum opinionem. SED NIL EST QUOD VIDEATUR SIMUL CONTRARIA POSSE SUSCIPERE; UT SUBSTANTIA SUSCEPTIBILIS QUIDEM CONTRARIORUM ESSE VIDETUR SED NULLUS SIMUL ET SANUS ET AEGER EST, NEC ALBUS ET NIGER SIMUL; NIHILQUE ALIUD SIMUL CONTRARIA SUSCIPIET. SED NIL EST. Assumit destruendo consequens, ut postea destruat antecedens praemissae consequentiae dicens: SED NIL suscipit SIMUL diuersa CONTRARIA. Quod ostendit a partibus contrariorum dicens: Nam NULLUS SIMUL etc. ET EADEM SIBI IPSIS CONTINGIT ESSE CONTRARIA; NAM SI EST MAGNUM PARVO CONTRARIUM, IPSUM AUTEM IDEM SIMUL EST PARVUM ET MAGNUM, IPSUM SIBI ERIT CONTRARIUM. ET EADEM SIBI. Aliud consequens ponit, ut utrisque simul destructis destruat antecedens, scilicet magnum et paruum esse contraria. Sic iunge: et rursus si magnum et paruum sunt contraria, contingit easdem res sibi ipsi esse contrarias, in susceptione scilicet contrariarum rerum. Falsa est, dicet aliquis, consequens, immo uera dicit Aristoteles, quia ita est in re, ut ipsa dicit. A causa. Et simul ad euidentiam apponit instantiam, quod scilicet idem simul est magum et paruum. SED IMPOSSIBILE EST IPSUM SIBI ESSE CONTRARIUM. NON EST IGITUR MAGNUM PARVO CONTRARIUM NEQUE MULTUM EXIGUO; QUARE VEL SI NON RELATIVORUM HAEC QUILIBET DICAT, TAMEN QUANTITATIS NIHIL CONTRARIUM HABEBIT. SED IMPOSSIBILE. Sicut destruit primum consequens, ita facit et secundum, quibus destructis destruit antecedens ita: NON EST IGITUR. Locus a destructione consequentium. NEQUE eadem ratione MULTUM EXIGUO, quia scilicet similiter eadem et multa et pauca diuersis respectibus. Notandum de consequentiis praemissis, quod non est curandum, si non sint, dummodo sint probabiles ei cum quo sermo conseritur. Attende etiam quod non uidetur hoc inconueniens ad quod Aristoteles ducit, si /198/ pensemus qualiter in eodem contraria constituat, diuersis scilicet respectibus. Eadem namque res uidetur diuersis respectibus contraria suscipere, quia iniquus et bonus est ex Deo et malus ex se. Sed profecto contraria in respectu non conueniunt. Non enim albus dicitur uel niger respectu alicuius nec similiter ex ullo contrario respectus inest sed tantum ex relatiuis, quae contraria esse non possunt. Dicimus itaque quod cum dicitur impius malus, non in eo malitiam, quae contraria est bonitati, ponimus sed idem sentimus ipsum in se habere quod malum est, uitium scilicet. Sed opponitur quod si uitium fundetur in eo qui bonus est, oportet et malitiam uitii in ipso fundari. Et fortasse non est inconueniens, si diuersa contraria ab eodem sustentantur sed non idem informant. Possumus etiam dicere, quod contrarium proprie nomen est rerum, quandoque et uocum gratia significationis. Quando autem nomen est rerum, sicut hic accipit Aristoteles, omnino impossibile est contraria esse in eodem. Quando autem bonus et malus contraria genera dicuntur, id de uocibus intelligi potest. Voces autem duobus modis contrariae dicuntur, quaedam magis proprie, scilicet quae significant tantum res contrarias, quaedam minus, per adiunctionem scilicet contrariarum uocum, ut castitas et luxuria haec uocabula bene secundum significationem contraria dicuntur, secundum hoc etiam sumpta castum et luxuriosum. Haec autem genera, uirtus et uitium, per adiunctionem contrariarum uocum dicuntur contraria, quarum scilicet significationem continent. Similiter bonum et malum, haec nomina, pro uirtute et uitio accepta per adiunctionem contrariorum inferiorum quodammodo contraria dicuntur. Aristoteles autem de uocibus contrariis hic non agit, cum negat contraria in eodem esse sed de rebus contrariis, quae nullo modo in eodem esse possunt, uirtus et uitium quae in eodem sunt, non tamen ideo res contrariae sunt in eodem. Non enim quaelibet quae sunt uirtus et uitium, sunt contraria. MAXIME AUTEM CIRCA LOCUM VIDETUR ESSE CONTRARIETAS QUANTITATIS. MAXIME AUTEM. Postquam ostendit quantitatem non suscipere contrarietatem per magnum et paruum, dicit maxime uideri inesse contrarietatem quantitati per locum, quia scilicet maxime uidentur loca inter se contraria esse propter quandam uidelicet definitionem de contrariis datam, quae eis bene aptari uidebatur, quam ipse statim supponet. Sic iunge: CONTRARIETAS UIDETUR quodammodo inESSE quantitati circa magnum et paruum, hoc est per magnum et paruum, sed MAXIME CIRCA LOCUM, cum tamen similiter uerum non sit de locis sicut nec de magno et paruo. SURSUM ENIM AD ID QUOD DEORSUM EST CONTRARIUM PONUNT, LOCUM QUI IN MEDIO EST DEORSUM DICENTES EO QUOD MULTA MEDII DISTANTIA AD TERMINOS MUNDI SIT. SURSUM ENIM. Vere circa locum, quia circa superiorem et inferiorem. A partibus. Et hoc est: SURSUM PONUNT CONTRARIUM AD DEORSUM, id est superiorem locum ad inferiorem. LOCUM QUI IN MEDIO EST DICENTES DEORSUM, hoc est uocantes inferiorem locum, /199/ qui est in medio mundi, sicut est medium punctum terrae. In omni enim rotundo id quod medium est, infinitum est, et quare ista uocent contraria, ponit, eo scilicet quod maxima distantia spatii sit inter ipsum medium et fines mundi, quae sunt superiora. VIDENTUR AUTEM ET ALIORUM CONTRARIORUM DEFINITIONEM AB HIS PROFERRE. VIDENTUR AUTEM. Non solum dicunt ista esse contraria, uerum etiam, ut hoc probent, proferunt quandam DEFINITIONEM CONTRARIORUM, quam quodammodo his assignant, ut contraria esse monstrent. AB HIS, id est secundum naturam distantiae istorum, componunt definitionem caetera quoque contraria continentem, quae considerant his similia esse in distantia. QUAE ENIM MULTUM A SE INVICEM DISTANT EORUM QUAE SUB EODEM GENERE SUNT CONTRARIA DETERMINANT. QUAE ENIM. Vere definitionem proferunt, quia istam. A parte. Et hoc est: Nam DETERMINANT, id est definiunt, esse CONTRARIA illas res scilicet QUAE MULTUM ab INVICEM DISTANT siue in oppositione suae naturae siue etiam multitudine spatii. Res illas dico EORUM, id est de numero eorum, quae sub eodem sunt genere. Nolebant enim umquam sub diuersis generalissimis aliqua inter se contineri contraria sed semper in eodem esse, quod quidem uerum est iuxta illud Aristotelis: "Si ex contrariis unum fuerit quale... etc." In hoc autem uehementer errabant et manifeste, quod secundum spatii distantiam contraria pensabant, ut uidelicet hanc rem illi contrariam dicerent, quia magno spatio ab eo remota erat. Possent enim ipsas quoque substantias uel quorumlibet res praedicamentorum hac ratione contrarias appellare. Nam subiectae substantiae superiori et inferiori loco a se etiam toto spatio remotae sunt, quanto loca ipsarum. Ipsae etiam extremae partes firmamenti maiori spatio a se dissident et loca earum quae utraque superiora sunt, in eo tamen ipsi superiorem locum alii superiori contrarium dicebant, cum magis secundum rationem eorum contraria uidentur. Unde Aristoteles hanc eorum opinionem ita quasi aperte falsam et omni ratione destitutam praeterit, ut non destruere curaret, cum ex toto superuacuum putaret refellere, ideoque per se ipsum apparet friuolum, si non uidetur. SED NON VIDETUR QUANTITAS SUSCIPERE MAGIS ET MINUS, UT BICUBITUM. Aliam ponit quantitatis communitatem quod uidelicet nomina non habent sua, scilicet proprie, quae comparentur, siue sint substantialia quantitatum nomina, ut est numerus, siue sint sumpta a quantitatibus. Sic iunge: QUANTITAS VIDETUR quodammodo contrarietatem SUSCIPERE sed non uidetur in suis nominibus SUSCIPERE MAGIS ET MINUS, hoc est habere nomina, quae in comparatione magis uel minus suscipiant. NEQUE ENIM EST ALIUD ALIO MAGIS BICUBITUM; NEQUE IN NUMERO, UT TERNARIUS QUINARIO; NIHIL ENIM MAGIS TRIA DICENTUR, NEC TRIA POTIUS QUAM TRIA; NEC TEMPUS ALIUD ALIO MAGIS ET MINUS DICITUR. NEQUE ENIM. Vere non habent in suis nominibus comparationem, quia neque sumptis neque in substantialibus. A partibus per BICUBITUM, quod sumptum est a bicubita linea uel a bicubitatione, quae fortasse est quantitas. Et per 'tria' habemus de sumptis, per 'numerus' et 'tempus' de substantialibus. Sic lege: Aliud subiectum non dicitur magis bicubitum alio subiecto. NEQUE IN NUMERO, id est in hoc nomine numerus, similiter comparatio contingit. UT TERNARIUS /200/ non dicitur magis numerus QUINARIO. NEQUE ENIM. Vere substantiale nomen numerorum non comparatur, quia neque sumpta a numeris. A maiori. Magis enim de sumptis uideretur quam de substantialibus. De sumptis autem ostendit per TRIA, quod sumptum est a ternario, cum ait: aliqua TRIA non dici MAGIS TRIA QUAM alia TRIA. NEC IN HIS QUAE DICTA SUNT OMNINO MAGIS ET MINUS DICITUR. NEC IN HIS, id est in nominibus suprapositarum quantitatum, magis et minus proferunt in comparando. QUARE QUANTITAS NON SUSCIPIT MAGIS ET MINUS. QUARE QUANTITAS. Quandoquidem quantitas neque in his neque in illis nominibus suis comparatur, ergo non comparatur in suis nominibus. A partibus. PROPRIUM AUTEM MAXIME QUANTITATIS EST QUOD AEQUALE ET INAEQUALE DICITUR. SINGULUM ENIM EARUM QUAE DICTA SUNT QUANTITATUM ET AEQUALE DICITUR ET INAEQUALE, UT CORPUS AEQUALE ET INAEQUALE, ET NUMERUS AEQUALIS ET INAEQUALIS DICITUR, ET TEMPUS AEQUALE ET INAEQUALE; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS QUAE DICTA SUNT SINGULIS ET AEQUALE ET INAEQUALE DICITUR. PROPRIUM AUTEM. Duas communitates quantitatibus assignauit, scilicet non suscipere contrarietatem uel comparationem, quarum nulla fuit proprie proprium, quia scilicet non conueniebant solis. Unde nunc tandem apponit eam quae proprie proprium est, per quam maxime quantitatem queamus cognoscere, quae quidem est: dici aequale uel inaequale. Nil enim proprie aequale uel inaequale dicitur nisi quantitas. Si enim quandoque etiam substantiae uel aliae res dicantur aequales uel inaequales, gratia quantitatum dicitur neque cum dicitur hic homo aequalis illi, uidetur aequalitas praedicari sed aequalis quantitas poni. Maxime proprie dicit, id est proprie proprium. Quod autem sit proprie proprium probat a descriptione, quia scilicet conuenit omni quantitati et soli. Quod autem omni, habemus hic: SINGULUM ENIM. Quod soli, ibi: IN CAETERIS VERO, ut corpus quantitatiuum. IN CAETERIS VERO QUAE QUANTITATES NON SUNT, NON MULTUM VIDETUR AEQUALE ET INAEQUALE DICI. IN CAETERIS VERO. Postquam ostendit omnibus conuenire, ostendit solis. NON MULTUM, id est non proprie. NAMQUE AFFECTIO AEQUALIS ET INAEQUALIS NON MULTUM DICITUR SED MAGIS SIMILIS, ET ALBUM AEQUALE ET INAEQUALE NON MULTUM SED SIMILE. NAM. Ostendit in parte, quod ea quae non sunt quantitates, non dicuntur AEQUALE uel INAEQUALE, quia AFFECTIO uel albedo. 'Affectio' nomen est qualitatum primae speciei qualitatis, earum scilicet quae per applicationem ueniunt. QUARE QUANTITATIS PROPRIUM EST AEQUALE ET INAEQUALE DICI. QUARE, quia scilicet conuenit omni et soli. A descriptione proprii. LI 2.07 DE RELATIVIS AD ALIQUID VERO TALIA DICUNTUR QUAECUMQUE HOC IPSUM QUOD SUNT ALIORUM DICUNTUR, VEL QUOMODOLIBET ALITER AD ALIUD. AD ALIQUID VERO. Post quantitatem statim ad aliquid tractat multis de causis, tum quia posita quantitate in aliquo maius uel minus statim ex ea contingit, quod ad relationem pertinet, quippe magnum et paruum relatiua sunt, tum quia in quantitate relationis naturam frequenter induxit, cum de magno et paruo disputaret, tum etiam ante qualitatem ad aliquid tractat, quia magis similis est relatio quantitati quam qualitas. Quantitas quippe neque contrarietatem suscipit neque comparationem, qualitas uero frequenter utrumque habet, relatio, cum rarissime compararetur sicut magnum est paruum, omnino contrarietate caret. Accipitur diuersis modis hoc nomen ad aliquid, /201/ modo scilicet generalissimum nomen omnium relationum tantundem ualens quantum relatio, cuius in sequentibus Aristoteles definitionem ponit. Modo nomen est fundamentorum relationum, sumptum scilicet a relatione, generalissimo; unde dicit Boethius, quia Socrates in quantum pater est, ad aliquid est, id est formatus relatione. Nec non etiam nomen eorum nominum quae a relationibus sumpta sunt, ueluti istorum 'pater' 'filius' et aliorum, nec non etiam secundum priorem definitionem, quam ponit Aristoteles et emendat postea, quae teste Boethio creditur esse Platonis, accipitur hoc nomen ad aliquid in designatione omnium nominum, quae hoc ipsum quod sunt, conuersim ad alia assignant, ut ala quoque ad alatum, remus ad remitum. Modus autem tractandi hic est, quod prius tractat relatiua secundum eam definitionem quae a Platone data esse creditur, ostensisque inconuenientibus quae ex ea sequuntur, si quis eam concedat sufficientem esse, corrigit eam ponendo suam ac demum proprietatem supponit, quae omnibus et solis ueris relatiuis conuenire uidetur. Nunc literam insistamus -- nota singula uerba! AD ALIQUID nomen est compositum, cuius uis ex ipsa compositione tam rerum quam uocum proprietatem bene uidetur exprimere. Exponitur autem haec definitio in designatione uocis sic: TALIA, scilicet uocabula, DICUNTUR, secundum significationem scilicet relationum, QUAECUMQUE DICUNTUR ALIORUM, id est assignabilia sunt ad alia per genetiuum VEL QUOMODOLIBET ALITER, siue scilicet per alium casum siue scilicet per praepositionem; simile enim per datiuum assignatur, disciplinatum per ablatiuum, magnum per praepositionem. HOC IPSUM QUOD SUNT, id est in propria uoce qua subiciuntur, praedicata assignant. Si enim dicatur bos hominis possessio, haec assignationis constructio ad relationes pertinet, quia nomen bouis ad nomen hominis in se ipso non assignatur, sicut si id diceretur: 'bos hominis bos' sed per aliud nomen quod est possessio, constructio fit nec secundum alios relatiuorum proprietatem exigebat. Bene autem dixit talia pluraliter, non tale, demonstrans scilicet relatiuorum naturam in pluralitate consistere, quod et compositio huius nominis quod est 'ad aliquid', quodammodo innuit, in quo etiam plurali 'in unam assignationem' oportet subintelligi. Non enim quod remus dicitur nauis remus, sufficit ad hanc quoque nominum relationem quam hic accipit, quia non potest seruari conuersio. Tale est ergo quod ait: TALIA DICUNTUR AD ALIQUID quae mutuo dicuntur etc. Et nota quod cum ait: DICUNTUR, uoces /202/ quarum proprie dici est, intellexisse se innuit et hoc loco relationem quantum ad constructionem sese accipere, qui etiam secundum constructionis diuersitatem dixit aliorum uel aliter. Nam quantum ad rerum naturam quae est diuersitas relationis inter magnum et paruum, quae per praepositionem referuntur, et inter patrem et filium, quae per genetiuum? UT MAIUS ID QUOD EST ALTERIUS DICITUR (ALIQUO ENIM MAIUS DICITUR), ET DUPLUM ALTERIUS DICITUR ID QUOD EST (ALICUIUS ENIM DUPLUM DICITUR) UT MAIUS, id est hoc nomen 'maius' refertur per ablatiuum. ALIQUO ENIM. Vere refertur, quia per ablatiuum. A partibus. ET DUPLUM, hoc nomen scilicet, dicitur alterius, id est refertur per genetiuum. ALICUIUS ENIM. Vere refertur, quia per genetiuum. A parte. SIMILITER AUTEM ET ALIA QUAECUMQUE SUNT HUIUSMODI. AT VERO SUNT ETIAM ET HAEC AD ALIQUID, UT HABITUS, AFFECTUS, DISCIPLINA, POSITIO. SIMILITER AUTEM ET in ALIA, quaecumque scilicet sunt uere relatiua, HOC IPSUM QUOD SUNT, referuntur. Hoc ideo dicit, quia uult transire ad non uera relatiua dicens: AT VERO, hoc est: non solum supraposita quae uera sunt relatiua, dicuntur ad aliquid secundum hanc definitionem, uerum etiam ista: HABITUS pro habere generalissimo ponitur, POSITIO pro situ, et dicitur habitus habentis rei habitus, positio positae rei positio. Boethius tamen accipit habitum, quem Aristoteles cum descriptione ponit, sub prima specie qualitatis, et est habitus quod firmiter habetur et ad habens firmiter refertur. HAEC ENIM OMNIA QUAE DICTA SUNT HOC IPSUM QUOD SUNT ALIORUM DICUNTUR ET NON ALIUD ALIQUID. HAEC ENIM. Vere sunt relatiua, quia hoc ipsum quod sunt dicuntur aliorum, quae iterum ad ipsa referuntur et non aliter, nisi scilicet per genetiuum. A parte. HABITUS ENIM ALICUIUS HABITUS EST, ET DISCIPLINA ALICUIUS DISCIPLINA, ET POSITIO ALICUIUS POSITIO; SED ET ALIA SIMILITER. HABITUS ENIM. Vere supposita referuntur, quia et habitus et alia. A partibus. AD ALIQUID ERGO SUNT QUAECUMQUE ID QUOD SUNT ALIORUM DICUNTUR VEL QUOMODOLIBET ALITER AD ALIUD; UT MONS MAGNUS DICITUR AD MONTEM ALIUM (MAGNUM ENIM AD ALIQUID DICITUR), ET SIMILE ALICUI SIMILE, ET OMNIA TALIA SIMILITER AD ALIQUID DICUNTUR. AD ALIQUID ERGO SUNT. Quandoquidem ista SUNT AD ALIQUID, quae hoc ipsum quod sunt, ALIORUM DICUNTUR, ergo omnia alia quae idem habent, sunt similiter ad aliquid. A simili. VEL QUOMODOLIBET ALITER. Non solum illa quae referuntur per genetiuum sed etiam QUOMODOLIBET ALITER, quod etiam addit, ut exemplificaret, sicut in magno apparet, quod refertur per praepositionem. Et nota quod hoc non est exemplum de constructione relationis, quippe 'hoc ipsum quod est' non dicitur: quippe mons est subiectum, magnum praedicatur, sed est exemplum de quadam assignatione relatiui per praedicationem. MAGNUM ENIM. Commendat exemplum de magno, quia scilicet relatiuum est. A causa. ET SIMILE. Exemplum est de his quae non referuntur ad aliud sed ad se ipsa assignantur. Quae tamen non uidentur sub praemissa definitione includi, in qua dictum est 'aliorum'. Sed 'aliorum' generaliter pro 'aliquorum' posuit. ET OMNIA TALIA, scilicet quae etiam ad se referuntur, AD ALIQUID DICUNTUR. EST AUTEM ET ACCUBITUS ET STATIO ET SESSIO POSITIONES QUAEDAM, POSITIO VERO AD ALIQUID EST. EST AUTEM. Ostendit positionem generalissimum esse ad aliquid, nunc per positionem supponit species eius ad aliquid dicens: POSITIO, hoc nomen, AD ALIQUID EST, gratia scilicet significationis secundum opinionem, /203/ sed ACCUBITUS ET STATIO ET SESSIO, res scilicet horum nominum, sunt POSITIONES, res uidelicet huius nominis quod est positio. Unde apparet quod haec nomina specialia secundum significationem sint AD ALIQUID. IACERE AUTEM VEL STARE VEL SEDERE IPSAE QUIDEM NON SUNT POSITIONES, DENOMINATIVE VERO AB HIS QUAE DICTA SUNT POSITIONES NOMINANTUR. IACERE AUTEM. Quia stare et statio, hae uoces sedere et sessio uel recumbere, id est iacere, et accubitus, hic consimili significatione uel forma etiam uocis eadem penitus uideri possent, dat differentiam inter ea per subiectionem praedicationis, quia uidelicet sessio positioni supponitur sedere uero non, quia est sumptum a sessione, et hoc est: sessio est positio quoque; sedere, id est persona sedens, quae scilicet sessione affecta est, non est ipsa positio sed denominatiue dicitur a positione, quia scilicet nomen habet hoc quod est sedens, denominatiuum a sessione. Similiter de caeteris, id est iacere et stare dicendum est. Et notandum, cum iacere ab accubitu DENOMINATIVE non dicatur apud nos, apud Graecos fortasse denominatio erat in illis pro istis accipiuntur. Poterit fortasse dici, quod denominatiuum large hoc loco accipit pro sumpto. Videtur autem Aristoteles huic expositioni in sequentibus contrarius esse, ubi scilicet ait: "dictum est de situ in his quae ad aliquid sunt, quia denominatiue a positionibus dicitur". Hic enim Aristoteles dicere manifeste uidetur ipsos situs, id est positiones, dici denominatiue a positionibus. Nos uero ipsas substantias iacentes, stantes sedentes dicebamus dici denominatiue a positionibus quae sunt situs. Unde quidam coacti auctoritate Aristotelis haec nomina 'positio', 'statio' etc., aequiuoce sumunt in designatione quarundam qualitatum adiacentium sitibus, a quibus uidelicet qualitatibus ipsi situs dicuntur denominatiue, iacentes, stantes sedentes. Et tunc planum est quod Aristoteles ait in sequentibus, ipsos situs dici denominatiue a positionibus, qualitatibus, et cum praemittitur: 'statio' 'sessio' SUNT POSITIONES, POSITIO VERO AD ALIQUID est, de qualitatibus agitur, cum autem supponitur 'iacere' 'accumbere' etc., de sitibus agitur per sumpta a qualitatibus. At uero necessarium nobis non uidetur propter auctoritatem Aristotelis saluandam tot significationes nominum fingere nec quisquam sensus in eo apparet, quod sedere uel statio ipsum situm dicimus sed tantum substantiam, ipsum scilicet hominem. Unde priorem expositionem omnino retinentes dicimus Aristotelem non dixisse situs denominari a positionibus sed hoc tantum quod de situ in 'ad aliquid' locutus est et ubi, assignat breuiter repentens eadem uerba quae ibi posuerat dicens, quia denominatiue a positionibus dicuntur, iacere scilicet et stare et sedere, hoc est substantia iacens etc. Quia enim semper hic breuiloquus fuit praetermisso subiecto propositionis per ea quae apposuit, ipsum quoque innuit et ubi dixit substantias /204/ denominari a sitibus, de substantiis simul et sitibus egit. Boethius autem in Commento: Cum positio in quantum sit ad aliquid et sint eius species relatiuae -- sessio enim et statio relatiua sunt -- sedere et stare nulla relatio est. Omnis denominatio non est idem quod est ea res qua denominatur, ut grammaticus non est grammatica de qua denominatus est. Quocirca sedere, si de sessione et stare de statione denominatiuum est, sessio uero et statio relatiua sunt, sedere et stare quae a relatiuis denominata sunt, relatiuorum genere non tenentur et uniuersaliter quicquid ex quibuslibet positionibus denominatur, illud non ad relatiua sed ad praedicationem quae est ubi quae eadem situs dicitur, reduci potest. Quae quidem uerba quaestionem generant. Cum enim dicit positionem etc. relatiua esse, quomodo uerum est, ut non similiter relatiua dicantur ea ad quae referuntur, positum scilicet et sedens etc.? Quippe istis quoque sicut illis supraposita definitio relatiuorum conuenit, secundum quam et ista sicut illa relatiua dici conuenit, cum neutra proprie relatiua dicantur. Dicimus itaque eum hoc loco aliorum sententiam potius induxisse quam suam, qui uidelicet putabant Aristotelem innuisse per hoc quod dixit ista denominari a positionibus, ea non debere dici relatiua. INEST AUTEM ET CONTRARIETAS IN RELATIONE, UT VIRTUS VITIO CONTRARIUM, CUM SIT UTRUMQUE HORUM AD ALIQUID, EST, ET DISCIPLINA IGNORANTIAE. NON AUTEM OMNIBUS RELATIUIS INEST CONTRARIETAS; DUPLICI ENIM NIHIL EST CONTRARIUM, NEQUE VERO TRIPLICI NEQUE ULLI TALIUM. INEST AUTEM. Praeposita definitione Platonica tractat secundum eam relatiuorum communitates et primum hanc ponit quae neque omnibus neque solis conuenit, quia scilicet relatiua huiusmodi contrarietatem habent, quod ipse superius in quantitate ueris relatiuis conuenire negauerat. NEQUE TRIPLICI. Triplex referri uidetur ad septiplum. NEQUE ULLI TALIUM, id est alicui uerorum relatiuorum, uel alicui talium, hoc est quae insint per uerum. Hoc quoque quod Boethius hoc loco dicit: in eo quod substantia est et pater, diuersis generibus supponi diuersa ratione, secundum opinionem aliorum intellige, sicut etiam de contrarietate quae relatiuis inesse conceditur. VIDENTUR AUTEM ET MAGIS ET MINUS RELATIVA SUSCIPERE; SIMILE ENIM MAGIS ET MINUS DICITUR, ET INAEQUALE MAGIS ET MINUS DICITUR, CUM UTRUMQUE SIT RELATIVUM (SIMILE ENIM ALICUI SIMILE DICITUR ET INAEQUALE ALICUI INAEQUALE). NON AUTEM OMNIA RELATIVA SUSCIPIUNT MAGIS ET MINUS SIMILITER; DUPLEX ENIM NON DICITUR MAGIS ET MINUS DUPLEX, NEC ALIQUID TALIUM. VIDENTUR AUTEM. Aliam inducit communitatem relatiuorum, quae sicut prior neque omnibus conuenit neque solis, quod scilicet comparantur relatiua nomina. Nota quod Aristoteles INAEQUALE tantum, non aequale comparari dicit, Boethius uero et de aequali concedit accipiens fortasse aequale pro simili uel inducens aliorum opinionem, quibus forsitan uidebatur, quod quotiens priuatorium nomen ad comparationem uenit, et illud ueniat respectu cuius priuatorium dicitur, quod rarissime deficit. NEC ALIQUID TALIUM, id est relatiuorum, quae per definitos numeros insunt. Magnum uero et paruum licet relatiua sint, /205/ tamen ad comparationem ueniunt. OMNIA AUTEM RELATIVA AD CONVERTENTIA DICUNTUR, UT SERVUS DOMINI SERVUS DICITUR ET DOMINUS SERVI DOMINUS, ET DUPLUM DIMIDII DUPLUM ET DIMIDIUM DUPLI DIMIDIUM, ET MAIUS MINORE MAIUS ET MINUS MAIORE MINUS; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS. OMNIA AUTEM. Tertiam ponit communitatem relatiuorum, in qua corrigere intendit quasdam uitiosas assignationes, in quibus conuersio seruari non potest, ut relatio permaneat, ut si dicatur ala auis, remus nauis, caput animalis. Sic iunge: Non OMNIA RELATIUA suscipiunt contrarietatem uel magis uel minus sed omnia habent conuersionem. Et hoc est: OMNIA RELATIVA DICUNTUR AD CONUERTENTIA, hoc est assignantur ad talia quae iterum assignantur ad ipsa secundum reciprocationem. Alia est autem conuersio reciprocationis in relatione, alia terminorum enuntiationis. Cum enim dicimus: Pater filii pater et: Filius patris filius terminos enuntiationis, qui sunt praedicatum et subiectum, non transponimus, ita ut de subiecto faciamus praedicatum et e conuerso. Cum enim dicitur: Est filii pater 'pater' et subicitur et praedicatur, 'filii' determinatio est praedicati. Cum uero conuertitur ita: Filius patris filius 'filius' et subicitur et praedicatur et 'patris' est determinatio praedicati. Unde quia in ista subiectum erat, non fit in alia praedicatum uel e conuerso, et ita non permanet conuersio secundum terminos enuntiationis sed magis secundum reciprocationem relationis, ut scilicet sicut pater ad filium respicere monstratur, ita filius ad patrem. Et haec est conuersio quam accipit secundum mutuam assignationem relationis. SED CASU ALIQUOTIENS DIFFERT SECUNDUM LOCUTIONEM, UT DISCIPLINA DISCIPLINATI DICITUR DISCIPLINA ET DISCIPLINATUM DISCIPLINA DISCIPLINATUM, ET SENSUS SENSATI SENSUS ET SENSATUM SENSU SENSATUM. SED IN CASU. Omnia conuertuntur sed inter ea quae per casum referuntur et non per praepositionem, haec differentia est, quod alia eodem CASU, ut pater et filius per genetiuum, alia per dissimilem casum, ut DISCIPLINA ET DISCIPLINATUM. Prior enim assignatio per genetiuum fit, cum dicitur disciplina disciplinati, secunda per ablatiuum, cum dicitur disciplinatum disciplina, quod quidem proprietas locutionis exigit, non natura rei. Et hoc est: SECUNDUM LOCUTIONEM, id est constructionis proprietatem. Nota quod hoc loco Boethius ablatiuum qui a nullo regitur, siue absolutus sit siue resolutus, septimum casum uocat, facit itaque duos casus de ablatiuo duas positiones eius in constructione. AT VERO ALIQUOTIENS NON VIDEBITUR CONVERTI NISI CONVENIENTER AD QUOD DICITUR ASSIGNETUR. AT VERO. Semper conuertibilia sunt et semper conuertuntur, si bene assignentur, ad ea scilicet ad quae deberent. SI ENIM PECCET IS QUI ASSIGNAT, UT ALA SI ASSIGNETUR AVIS, NON CONVERTITUR UT SIT AVIS ALAE. SI. Aliquando uitiose assignantur, ad ea scilicet ad quae non conuenit, ideoque non potest seruari conuersio. SI ENIM assignatur non conuenienter, uere NON CONUERTITUR. Quia SI PECCAT IS QUI ASSIGNAT in assignando, id est si uitiose assignat, non fit conuersio. A pari. Et hoc est: SI ENIM etc. NEQUE ENIM PRIUS CONVENIENTER ASSIGNATUM EST ALA AVIS. NEQUE ENIM. Commendat exemplum de uitiosa assignatione inter alam et auem, ac si diceret: bonum exemplum dedi de uitiosa assignatione, /206/ quia ita est in istis. A causa. NEQUE ENIM IN EO QUOD AVIS EST, IN EO ALA EIUS DICITUR SED IN EO QUOD ALATA EST. MULTORUM ENIM ET ALIORUM ALAE SUNT, QUAE NON SUNT AVES. NEQUE ENIM. Causam supponit quare non sit conueniens assignatio uel quare etiam non possit seruari conuersio, quia scilicet ala non dicitur auis esse IN EO QUOD AVIS EST SED IN EO QUOD ALATA EST. Quod quidem patet ex eo quod supponit, quia scilicet multa alia habent alas. Ab oppositis. Apes enim et uespes et uespertiliones alas habent. QUARE SI ASSIGNETUR CONVENIENTER, ET CONVERTITUR; UT ALA ALATI ALA, ET ALATUM ALA ALATUM. ALIQUOTIENS AUTEM FORTE ET NOMINA FINGERE NECESSE ERIT, SI NON FUERIT POSITUM NOMEN AD QUOD CONVENIENTER ASSIGNETUR; UT REMUS NAVIS SI ASSIGNETUR, NON ERIT CONVENIENS ASSIGNATIO (NEQUE ENIM IN EO QUOD EST NAVIS, IN EO EIUS REMUS DICITUR. QUARE quandoque, si inconuenienter assignantur, non conuertitur, ergo SI CONVENIENTER, CONVERTITUR. A contrariis. Sed ut CONVENIENS fiat ASSIGNATIO, prius oportebit ALIQUOTIENS nouum uocabulum inuenire, ad quod id quod iam inuentum est, CONVENIENTER ASSIGNETUR, ut si dicamus 'remitum', ad quod referatur REMUS, non ad nauem. SUNT ENIM NAVES QUARUM REMI NON SUNT. SUNT ENIM NAVES. Lintres uocat eas Boethius quas solo subigunt conto. QUARE NON CONVERTITUR. QUARE NON CONVERTITUR. Quia scilicet sunt naues quarum remi non sunt, ergo non est conuersio. Ab oppositis uel a causa. NAVIS ENIM NON DICITUR REMI NAVIS. SED FORTE CONVENIENTIOR ASSIGNATIO ERIT SI SIC QUODAMMODO ASSIGNETUR, REMUS REMITAE. NAVIS ENIM. Vere non est conuersio, quia neque per genetiuum neque per alium facta. A partibus. Sed eam per genetiuum remouet, de qua magis uideretur. AUT QUOQUO MODO ALITER DICTUM SIT. AUT QUOMODOLIBET ALITER, ut uidelicet, si non placet dicere remitum, dicas 'remotum' uel 'rematum'. NOMEN ENIM NON EST POSITUM; CONVERTITUR AUTEM SI CONVENIENTER ASSIGNETUR. NOMEN ENIM reddit causam, quare in placito nostro ponat de nomine significando, quia uidelicet non positum est nomen, id est inuentum. REMITUM ENIM REMO REMITUM EST. SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS, UT CAPUT CONVENIENTIUS ASSIGNABITUR CAPITATI QUAM SI ANIMALIS ASSIGNETUR; NEQUE ENIM IN EO QUOD ANIMAL EST CAPUT HABET (MULTA ENIM SUNT ANIMALIA CAPITA NON HABENTIA). REMITUM ENIM. Vere conuertitur, quia per genetiuum. A parte. Quod ait: non IN EO QUOD ANIMAL EST HABET CAPUT, uidetur falsum, quia iam in eo quod animal est, caret capite et ita omne animal caret capite. Sed attende quod cum ait: non IN EO QUOD ANIMAL EST HABET CAPUT, negatione posita totam propositionem exstinguit dicens: hoc quod est animal, non confert caput. Unde non sequitur quod in eo quod animal est, careat capite. Si uero negatio interponeretur ita: In eo quod est animal non habet caput id est: hoc quod est animal, aufert ei caput, falsum esset atque hinc bene sequeretur quod in eo quod est animal, careret capite. MULTA ENIM, ut ostrea uel conchilia, pisces uidelicet quidam, qui in testis continentur. SIC AUTEM FACILIUS FORTASSE SUMITUR QUIBUS NOMEN NON EST POSITUM, SI AB HIS QUAE PRIMA SUNT ET AB HIS AD QUAE CONVERTUNTUR NOMINA PONANTUR, UT IN HIS QUAE PRAEDICTA SUNT AB ALA ALATUM, A REMO REMITUM. SIC AUTEM. Dixit quandoque nomen esse fingendum ut fiat conueniens assignatio. Nunc autem quomodo FACILIUS possit nomen inueniri, docet dicens: SIC FACILIUS SUMITUR, id est imponitur, NOMEN his rebus QUIBUS NON EST POSITUM, SI uidelicet imPONANTUR NOMINA AB HIS nominibus QUAE PRIMA SUNT, id est quae iam sunt inuenta, UT AB ALA quod iam est inuentum, sumatur ALATUM, quod teste Boethio nouiter factum est et numquam ante dictum, ita scilicet sumatur ab hoc nomine quod est ala, quod et eius significationem teneat et uocis similitudinem. Nam alationis significationem tenet, a qua sumptum est, et etiam alae a qua deriuatum est, sicut Priameius possessionis et Priami et Graecus cuiusdam proprietatis et Graeciae et aureus /207/ cuiusdam proprietatis et auri. AB HIS AD QUAE CONVERTUNTUR. Posset enim a pluribus iam inuentis sumi et non ab eo ad quod conuerti debet. Potest etiam hoc nomen ala prius dici quam alatum, quod in assignatione praecedebat, uel prius etiam secundum significationem tam sententiae quam subiectae rei. Sensus enim huius nominis quod est ala, in alato clauditur et res ipsa quae ala est, secundum hoc quod alatum facit atque ut pars quaedam ipsum constituit, prior est naturaliter re alata. OMNIA ERGO QUAE AD ALIQUID DICUNTUR, SI CONVENIENTER ASSIGNENTUR, AD CONVERTENTIA DICUNTUR. OMNIA ERGO. Quandoquidem supradicta, quia CONUENIENTER ASSIGNANTUR, conuertuntur, ERGO OMNIA. A simili. NAM SI AD QUODLIBET ILLUD ASSIGNETUR ET NON AD ALIUD DICATUR, NON CONVERTUNTUR. DICO AUTEM QUONIAM NEQUE HORUM QUAE INDUBITANTER CONVERTIBILIA DICUNTUR ET NOMINA EIS POSITA SUNT, NIHIL CONVERTITUR, SI AD ALIQUID EORUM QUAE SUNT ACCIDENTIA ASSIGNETUR ET NON AD EA QUAE DICUNTUR; UT SERVUS SI NON DOMINI ASSIGNETUR SERVUS SED HOMINIS AUT BIPEDIS AUT ALICUIUS TALIUM, NON CONVERTITUR (NON ENIM ERIT CONVENIENS ASSIGNATIO). NAM SI. Vere si conuenienter assignantur, id est ad ea ad quae debent, conuertuntur, quia si ad alia, non conuertuntur. A contrariis. Quod ostendit in ueris etiam relatiuis quibus nec nomina deficiunt, quod scilicet SI assignantur AD ALIQUID accidens, id est extraneum a sua significatione, non potest seruari conuersio. NEQUE et NIHIL secundum usum dicit pro 'nil'. ACCIDENTIA hoc loco dicuntur homo et bipes secundum hoc quod aliena sunt ab assignatione relationis, licet ab ea secundo loco assignari seruus et dominus quodammodo possunt. Nam quia dominus homo est uel bipes et ipse seruus domini seruus est, per se etiam seruus hominis seruus est et bipes. NON ENIM. Causam reddit, quia non conuertitur. AMPLIUS, SI CONVENIENTER ASSIGNETUR AD ID QUOD DICITUR, OMNIBUS ALIIS CIRCUMSCRIPTIS QUAECUMQUE ACCIDENTIA SUNT, RELICTO VERO SOLO ILLO AD QUOD ASSIGNATUM EST, SEMPER AD IPSUM DICETUR; UT SI SERVUS AD DOMINUM DICATUR, CIRCUMSCRIPTIS OMNIBUS QUAE SUNT ACCIDENTIA DOMINO, UT ESSE BIPEDEM VEL SCIENTIAE SUSCEPTIBILEM VEL HOMINEM, RELICTO VERO HOC SOLO QUOD DOMINUS EST, SEMPER SERVUS AD EUM DICETUR. AMPLIUS. Postquam probauit relatiua non conuerti nisi assignentur AD ID ad QUOD oportet, determinat quale sit illud, uidelicet ut ALIIS remotis et ILLO SOLO RELICTO relatiuorum constet praedicatio et rursus caeteris relictis et ILLO SOLO REMOTO non constet praedicatio. Quippe solo domino existente et homine et bipede caeterisque OMNIBUS, si fieri possit, CIRCUMSCRIPTIS, id est destructis, necesse est existere seruum et eo solo non existente perimi et ita ubi peremptum erit, iam non refertur ad aliquid. Sic iunge: AMPLIUS, id est adhuc de conuenienti assignatione instruo, dicens scilicet quod SI CONUENIENTER ASSIGNETUR ID AD QUOD DICITUR, id est debet dici, remotis QUAECUMQUE SUNT ACCIDENTIA extranea ab assignatione et RELICTO ILLO SOLO AD QUOD bene EST ASSIGNATUM, SEMPER referetur AD IPSUM. SERVUS ENIM SEMPER DOMINI SERVUS EST. SERVUS ENIM. Vere referetur, quia per genetiuum. SI VERO SERVUS NON CONVENIENTER DICATUR AD ID QUOD DICITUR CIRCUMSCRIPTIS OMNIBUS ALIIS, RELICTO VERO SOLO AD QUOD ASSIGNATUM EST, NON DICETUR AD IPSUM; ASSIGNETUR ENIM SERVUS HOMINIS ET ALA AUIS, CIRCUMSCRIBATUR AD HOMINEM ESSE SERVUM; NON ENIM SERVUS AD HOMINEM DICITUR (CUM ENIM DOMINUS NON SIT, SERVUS NON EST); SIMILITER AUTEM ET DE AVI, ADIMATUR ALATAM ESSE; ET AMPLIUS NON ERIT ALA AD ALIUD (CUM ENIM NON SIT ALATUM, NEC ALA ERIT ALICUIUS). SI VERO, id est si assignetur ad tale ad quod non debet, et destruantur omnia alia praeter illud ad quod male est assignatum, non oportet etiam uere assignari ad ipsum, ueluti si seruus assignetur ad hominem et contingeret destrui bipedem et dominum, non posset uere seruus assignari ad hominem. Et quare, supponit, quia scilicet seruus iam non est eo quod dominus non sit, et hoc est: CUM ENIM DOMINUS NON SIT, SERVUS NON EST. QUARE OPORTET ASSIGNARI AD ID QUOD CONUENIENTER DICITUR; ET SI SIT NOMEN POSITUM, FACILIS ERIT ASSIGNATIO; SI AUTEM NON SIT, FORTASSE ERIT NECESSARIUM NOMEN FINGERE. QUARE. Quandoquidem si inconuenienter assignetur, non conuertitur, ergo oportet /208/ assignari conuenienter, ut conuertantur. SI AUTEM SIC REDDANTUR, MANIFESTUM EST QUONIAM OMNIA RELATIVA CONVERSIM DICENTUR. SI AUTEM SIC REDDANTUR, id est si conuenienter assignentur etc. Quaeritur autem utrum dici ad conuenientiam proprium sit relatiuorum. Quod fortasse inde uidetur quod Aristoteles hanc communitatem omnibus relatiuis attribuit nec eam rebus aliis assignat. Cui opponitur quod non sit proprium, quia aliis quoque conuerti conuenit. Cum enim sol super terram est, dies est et e conuerso. Huius autem rei teste Boethio Iamblichus duas protulit solutiones, unam superuacuam, aliam perfortem. Ait enim nil officere si et alia conuertantur. Non enim, inquit, solis relatiuis hoc inesse, sed omnibus. Aliam uero causam attulit prorsus grauem. Ait enim proprium hoc esse relatiuorum secundum aliquam habitudinem ad inuicem conuerti. Quod uero dicit: sol est super terram, dies est et e conuerso, nullam habitudinem monstrat sed tantum consequentiam ostendit. Cum uero dicitur 'filius partris filius' et e conuerso, habitudo et comparatio et quodammodo continentia utrorumque declaratur. Unde relatiuorum conuersio secundum eorum continentiam et habitudinem facienda intelligitur. Sed occurrit quaestio quod si conuersionem secundum habitudinem relationum hoc loco accipimus, ueris quidem relatiuis omnibus conueniet sed non omnibus quae sub praemissa Platonica uel alia multa. Unde fortasse cum Aristoteles hanc communitatem istis etiam assignauit, opinionem aliorum magis quam ueritatem secutus est. Si enim ueritatem attenderet, aeque hanc assignationem calumniari posset: 'ala alati ala' uel 'remus remiti remus', sicut caeteras. Quippe remus est uel ala, etiam quando non est remiti uel alati. Sic quoque et ea proprietas quae supponitur, scilicet simul esse natura, istis ueraciter aptari non potest sicut nec scibili et scientiae. Ala enim et remus naturaliter tamquam causae priores sunt alato uel remito. Unde credimus potius has duas communitates ultimas ab Aristotele secundum opinionem aliorum induci qui non ueris quoque relatiuis ea assignabant, uel fortasse ex sua parte addidisse, ut eorum opinionem refelleret qui ueris relatiuis ea quae relatiua non erat, adiungebant. Quaeritur etiam utrum secundum praedictam conuersionem ad se inuicem assignari possint albius et minus album, percutere et percuti, quae tamen, cum non uideantur relatiua, simul esse natura uidentur et conuerti. Sed profecto percutere et percuti, quae actionis et passionis designatiua sunt, constat secundum habitudinem et respectum relationum non habere conuersionem quae supra determinata /209/ est. Albius autem et minus album fortasse uera autem sunt relatiua quare et ipse Aristoteles post correptionem definitionis relatiuorum assignata etiam eorum proprietate est inter exempla relatiuorum melius ponit. Dicuntur itaque relatiua albius et minus album non quantum ad significationem albedinis quae qualitas est sed quantum ad significationem aduerbiorum magis et minus, secundum quam uis comparationis consistit, quippe albius tantundem significat quantum magis album, magis autem et minus sicut magnum et paruum relationes significant. Albius itaque ad minus album relatiuum dicitur significatione 'magis', quod est relatiuum ad minus, propter quam significationem principaliter referenda sunt comparatiua. Cum enim album albedinem significaret sed minime crementum designaret, necessario propter crementum albius inuentum est, quod ad relationem pertinet. Sed non irrationabiliter quaeri potest si albius et minus album relatiua sint, quomodo dici potest aliquid albius esse hodie quam heri, quippe nil est, respectu cuius albius dicatur, nisi forte respectu sui conueniunt et simul sunt natura et si unum conuenit alicui respectu alicuis, oportet illi alicui alterum relatiuum conuenire respectu prioris relatiui, ut si Socrates etiam sui pater esset, eundem filium suum esse oporteret. At uero idem ad se album magis et minus numquam est eodem tempore. Idem etiam opponi potest de maiori et minori, quae indubitanter relationem significant, quam et sua positiua, cum uidelicet dicitur hoc esse maius hodie quam heri. Si enim maius est hodie quam heri, utique maius esse uidetur et ita magnum sed cum magnum et paruum relatiua sint respectu huius rei paruae, hoc loco magnum esse potest assignari. Sed fortasse in comparatione magni nulla est obiectio, quia nil hodie maius est quam heri. Cum uidelicet eadem substantia quae hodie maior dicitur, numquam illa fuit quae minor uidebatur, quia numquam aliquid totum fuit sua pars, nec umquam in quantitate alicuius essentiae plus habet uno tempore quam alio. Praeterea non est necesse, quod si aliquid est nunc albius quam priusquam, sit albius simpliciter. Albius enim nonnisi in respectu dici potest, albius uero nunc quam heri secundum respectum non dicitur sed potius rem denotat secundum statum quem modo habet et prius non habebat, in eo scilicet quod tantam nunc albedinem habet quantam prius non habebat. Dicimus itaque albius simpliciter acceptum relatiuum esse ad minus album sed albius nunc quam heri, quod pro uno nomine ponitur, nullo modo in relatione consistere nec ullo modo sequi, ut diximus, quod si est albius nunc in se ipso quam heri esset, quod sit ideo albius, nisi forte respectu /210/ alterius diceretur hoc modo: si hic est albius illo hodie quam heri, tunc est albius. VIDETUR AUTEM AD ALIQUID SIMUL ESSE NATURA. VIDETUR AUTEM. Aliam supponit communitatem, per quam iam callide ingreditur debilitare suprapositam definitionem, quae quidem communitas multis conuenire uidetur quae relatiuis non sunt adiungenda, ut sunt scibile scientia uel alatum et ala. Cum autem in tractatu Simul diuersis modis accipiat 'simul esse in natura', hic priorem modum intelligit eorum quae simul esse natura ibi dicit his uerbis: Naturaliter simul esse dicuntur, quaecumque conuertuntur secundum quod est esse consequentiam sed nequaquam causa est alterum alterius ut in duplo et dimidio. Tria itaque concurrunt 'in simul natura', quod uidelicet, quae posita mutuo sese ponunt, ablata sese auferunt et insuper neutrum alterius causa est. Etsi enim alterum relatiuorum sine altero esse non possit, nequaquam tamen alterum existens alterius causa est, quia omne quod alteri esse confert, naturaliter eo prius est. Cum Aristoteles dicit consequentiam esse, naturalem comitationem accipit existentiae, uidelicet nullo modo natura patiatur alterum esse sine altero, unde nec non esse simul. Sic iunge: Non solum relatiua conuertuntur ad inuicem, nam etiam SIMUL sunt NATURA. ET IN ALIIS QUIDEM PLURIBUS VERUM EST. ET IN ALIIS QUIDEM. Aliis dicit respectu scibilis et scientiae, sensibilis et sensus, quae postea ponet, secundum hoc quod relatiua uidebantur. SIMUL ENIM EST DUPLUM ET DIMIDIUM, ET CUM SIT DUPLUM DIMIDIUM EST, ET CUM SIT SERVUS DOMINUS EST; SIMILITER AUTEM HIS ET ALIA. SIMUL AUTEM HAEC AUFERUNT SESE INVICEM. SIMUL ENIM. Vere relatiua simul sunt natura, quia ista. ET CUM SIT. Ostendit per mutuam sui positionem et mutuam sui ablationem ea simul esse natura. SI ENIM NON SIT DUPLUM NON EST DIMIDIUM, ET SI NON SIT DIMIDIUM DUPLUM NON EST; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS QUAECUMQUE TALIA SUNT. SI ENIM. Vere relatiua sese auferunt, quia ista. A partibus. Intellige autem non sensum consequentiarum sed categoricarum, ac si diceret non posse esse seruum, quin sit dominus, nec non esse, quin non sit, non quidem quantum ad substantiam sed quantum ad relationis proprietatem. Potest quippe esse substantia eius qui seruus est ita, ut non permaneat is qui dominus, ut si Datius permaneat perempto Simone. Sed nequaquam potest in proprietate serui respectu alterius constare, nisi alter in proprietate domini permanserit. Videtur autem Boethius hanc proprietatem maxime uocabulis adscribere, gratia tamen proprietatum quas determinant. Unde de utrisque mentionem facit dicens: Rursus si pereat filius, patrem quoque perire necesse est, non quod pereat ipsa substantia, ut pereunte Hectore Priamus pereat sed perit ipsa relatio. Ergo quoniam uel interempto patris nomine filii nomen perit sublatoque filii nomine patris perit, posito etiam patre in substantiaque constituto filii quoque nomen infertur et posito filii nomine sequitur patris et a patris nomine numquam separatur et idcirco pater et filius simul esse dicuntur. De uocabulis autem maxime hic egit, quia adhuc relatiua tractantur secundum /211/ nominum assignationem quam Platonica definitio continet, secundum quam quidem et scibile et scientia relatiua dicit Boethius atque ideo relatiuis nominibus inesse, ut simul sint natura. Est autem uocabula simul esse natura secundum ea imposita esse quae simul naturaliter sunt. NON AUTEM IN OMNIBUS RELATIUIS VERUM VIDETUR ESSE SIMUL ESSE NATURA; SCIBILE ENIM SCIENTIA PRIUS ESSE VIDETUR; NAMQUE IN PLURIBUS SUBSISTENTIBUS REBUS SCIENTIAS ACCIPIMUS. NON AUTEM OMNIBUS. Nota quod dicit 'VIDETUR' et non 'est', quia re uera relatiua non sunt ac fortasse magis uidebatur scibile referri ad scibilitatem formam suam quam ad scientiam, et sciens ad scientiam, sicut disciplinatum ad disciplinam uel sedens ad sessionem. Quippe haec absque se numquam esse contingit, scibile uero ante scientiam est. Unde ait: SCIBILE ENIM. Vere non in omnibus relatiuis ita est, quia non est istis. Quod in eo ostendit quod res aliqua PRIUS est SCIBILIS, id est potens sciri, quam scientia sit habita de ea. Quod probat ab effectu dicens nos accipere scientias de pluribus prius subsistentibus scibilibus, non tamen dicit 'scibilibus' sed 'SUBSISTENTIBUS', quia ex hoc satis illud innuitur. Constat enim de omni quod subsistit, scientiam posse haberi. IN PAUCIS VERO VEL NULLIS HOC QUIS REPERIET SIMUL CUM SCIBILI SCIENTIAM FACTAM. IN PAUCIS VERO. In pluribus praecedit scibile SCIENTIAM sed IN PAUCIS SIMUL esse ea contingit. Potest enim fortasse contingere de re aliqua, ut statim ex quo ipsa est scibilis, sciatur, utpote uehemens aliqua passio doloris statim ut scibilis est, sentitur et scitur. Nam scibile, cum sit sumptum, non potest esse in non-existente nec per 'est' subiectum ei quod non est aliquid, potest copulari. Sed quia 'SIMUL' quantum ad naturam accipit, non quantum ad actum, dictum corrigit supponens: VEL IN NULLIS, ac si diceret: Dixi IN PAUCIS sed etiam IN NULLIS dicere possum. Semper enim naturaliter scibile praecedit scientiam. Non enim quod scibile est, exigit ut scientia habeatur, sicut scientia habita de aliquo exigit ut illud sit scibile. Vel aliter secundum Boethium: IN PAUCIS dixi propter res fictas quae SIMUL quodammodo esse et sciri uidentur. Illud enim esse chimerae quod attenditur, simul cum opinione eius nascitur, quae quidem opinio quibusdam fortasse scientia uidebatur. Sed quia scientia comprehensio est ueritatis rerum quae sunt, chimaera autem non est, dictum corrigit, cum supponit: VEL NULLIS. AMPLIUS SCIBILE SUBLATUM SIMUL AUFERT SCIENTIAM, SCIENTIA VERO NON AUFERT SCIBILE. AMPLIUS. Ostendit iam quodam argumento scibile prius esse scientia, idem ostendit alio, hoc uidelicet quod scibile peremptum perimit scientiam sed non e conuerso. NAM SI SCIBILE NON SIT, NON EST SCIENTIA. SCIENTIA VERO SI NON SIT, NIHIL PROHIBET ESSE SCIBILE. NAM SI. Duo probat quae dixit. A pari. UT CIRCULI QUADRATURA SI EST SCIBILE, SCIENTIA QUIDEM EIUS NONDUM EST, ILLUD VERO SCIBILE EST. UT CIRCULI QUADRATURA SI, id est quamuis, sciri possit etc. Haec figura quaedam qua geometres in mensurando utuntur, quae teste Boethio Aristotelis /212/ temporibus non fuisse uidetur inuenta, post uero reperta est. Sed quaerendum uidetur quomodo si ipse nescierit circuli quadraturam uel alii, asserit de ea, quod sit scibilis, quasi eam sciret, aut si ipse uel aliquis sciat eam, quomodo dicit eius scientiam non haberi, aut si omnino nondum erat, quomodo iam scibilis erat. Quod itaque ait Boethius eam nondum esse tempore Aristotelis, in eo accipitur quod nondum in exercitium mensurandi uenerat et multa postea de ea per inquisitionem sciri contingit, quae nondum sciebantur, propter quae tamen iam scibilis erat, cum nondum tamen illa haberetur scientia. Videtur autem sic probari quod si scibilis sit, scientia sit. Si enim aliquid sciri potest, per scientiam sciri potest et ita per aliquam scientiam. Unde et aliqua scientia potest illud comprehendere et ita ipsa est. Sed profecto primam consequentiam calumniamur. Multa enim sciri possunt per futuram tantum scientiam, quae nondum scientiae uocabulo tenetur, cum omnino non sit. AMPLIUS ANIMALI QUIDEM SUBLATO NON EST SCIENTIA, SCIBILIUM VERO PLURIMA ESSE CONTINGIT. AMPLIUS ANIMALI. Duo dixit superius, scilicet quod scibile destruit sed non destruitur, et utrumque iam ostendit. Nunc iterum probat secundum, de quo fortasse magis dubitabatur, hoc scilicet quod scibile non destruitur necessario destructa scientia, quod uidelicet remanere potest destructa scientia. Quod sic monstrat: destructo animali destruitur scientia, hoc est non potest esse scientia, ita quod non sit animal. Quod praemittit ibi: ANIMALI QUIDEM etc. Sed destructo animali potest remanere scibile, quod est ibi: SCIBILIUM VERO PLURIMA ESSE CONTINGIT, hoc est plura de numero scibilium possunt esse destructo animali. Quare destructa scientia remanere potest scibile. Hanc conclusionem extra. Regula uero complexionis huius talis est, quod cum aliquid destructum destruat aliquid et aliquid possit esse sine destruente, idem potest existere sine destructo. Occurit quaestio quare dicat perempto animali scientiam permanere non posse, cum uidelicet scientia in animali non fundatur sed in anima tantum, corpus tamen dicatur per eam animatum et cum etiam constet animas carnali mole exutas promptiores esse ad sciendum, quam nunc sint, dum tenebroso carcere corporis obfuscante illam scientiam peripateticam quam prius habuerunt, maxima de parte iam amiserunt. Sed fortasse hoc loco non ipsam animae scientiam accipit quam habet ex naturali ratione sed exercitium illud quo notitia rerum per sensus ministratur. Fortasse etiam haec fuit Aristotelis sententia, ut animae nec ante corpora nec post ea permanent. Iuxta quod fortasse Chalcidius asserit Aristotelem non putare animam /213/ substantiam esse sed formam. Sed si forma esset anima, qua ratione diceret in Qualitate dementiam uel iram qualitates esse animae? Numquid forma aut insanit aut irascitur? Praeterea ipse superius scientiam uel grammaticam in subiecto esse in anima dixit. Quomodo autem si forma esset, scientiam haberet? Volet autem forsitan quis probare falsum esse quod destructo animali scibile remaneat, atque hoc potius confirmare: si non est animal, non est scibile, hoc modo: Si non est animal, nihil potest sciri ab animali uel etiam ab anima quae in animali sit, et ita nihil potest sciri. Vel ita: Si animal non est, nullum potens scire est et ita nullum potest sciri. Sed in utraque argumentatione secundae consequentiae falsae sunt, sicut et illa quae superius dicebat: si potest sciri, per scientiam potest sciri. Non enim uerum est, si non potest sciri ab animali, non potest sciri. Multa enim possunt sciri ab his quae nondum animalia sunt. Illa quoque falsa est quae ait: si nullum potens est scire, nullum potens sciri. SIMILITER AUTEM HIS SE HABENT ET EA QUAE DE SENSU SUNT. SIMILITER AUTEM, hoc est: sicut scibile prius est scientia, ita sensibile, id est sentiri potens, prius est sensu, quod simili argumento probat. SENSIBILE ENIM PRIUS SENSU ESSE VIDETUR. SENSIBILE ENIM. Vere eodem modo se habent ista, quomodo illa, quia uidelicet hoc eodem modo, quod uidelicet quemadmodum scibile prius est scientia, ita sensibile sensu. A parte. NAM SENSATUM INTEREMPTUM SIMUL PERIMIT SENSUM, SENSUS AUTEM SENSATUM NON SIMUL PERIMIT. NAM INTEREMPTO. Vere prius, quia tale prius quod peremptum perimit sed non perimitur. A parte prioris. SENSUS ENIM CIRCA CORPUS ET IN CORPORE SUNT; SENSIBILE AUTEM PEREMPTO PEREMPTUM EST ET CORPUS (SENSATORUM ENIM EST CORPUS), CUM VERO CORPUS NON SIT, PERIMITUR ET SENSUS; QUARE SIMUL PERIMIT SENSATUS SENSUM. SENSUS ENIM. Duo quae dixit, probat et primum ostendit, quod sensibile peremptum perimit sensum tali argumento: SENSIBILE PEREMPTUM perimit corpus. Quod habemus ibi: sensibili AUTEM PEREMPTO PEREMPTUM EST ET CORPUS; corpus uero peremptum perimit sensum. Quod ibi est: CUM VERO CORPUS NON SIT etc. QUARE sensibile peremptum PERIMIT SENSUM, quod ibi est: QUARE SIMUL PERIMIT etc. Primae uero propositionis quae ait: Sensibile peremptum perimit corpus assignationem praemiserat dicens: SENSIBILE EST CORPUS. A causa. Secundae propositionis quae ait: Corpus destructum destruit sensum assignationem quoque praemiserat dicens: SENSUS ENIM CIRCA CORPUS ET IN CORPORE SUNT. A causa. IN CORPORE sensus esse dicuntur, quia anima quae tres habet potentias et sola sentit, per corporea tamen instrumenta sensus exercet. CIRCA CORPUS autem sensus esse dicuntur, quia corporea tantum uel eis adhaerentia percipiunt. SENSUS VERO SENSIBILE NON; SUBLATO ENIM ANIMALI SUBLATUS EST SENSUS, SENSIBILE VERO ERIT, UT CORPUS, CALIDUM, DULCE, AMARUM, ET ALIA OMNIA QUAECUMQUE SUNT SENSIBILIA. SENSUS VERO. Alterum de duobus propositis probat, scilicet quod sensus peremptus non perimit sensibile, quia uidelicet sensu destructo remanere potest sensibile. Quod hoc modo monstrat: destructo animali destruitur sensus, quod est ibi: SUBLATO ENIM etc. sed destructo animali remanere potest sensibile, quod est ibi: SENSIBILE VERO ERIT etc. Quare destructo sensu sensibile potest remanere. Hanc conclusionem extra. Regula quae /214/ superius de animali et scibili et scientia. SUBLATO ENIM. Locus est ab oppositis, ac si diceret: Vere sensus non perimit sensibile, quia scilicet sensu perempto remanebit sensibile. Ad quod probandum statim argumentum praemittit quod iam docuimus. AMPLIUS SENSUS QUIDEM SIMUL CUM SENSATO FIT (SIMUL ENIM ANIMAL FIT ET SENSUS), SENSIBILE VERO ANTE EST QUAM ESSET SENSUS (IGNIS ENIM ET AQUA ET ALIA HUIUSMODI, EX QUIBUS IPSUM ANIMAL CONSTAT, ANTE SUNT QUAM ANIMAL SIT OMNINO VEL SENSUS); QUARE PRIUS QUAM SENSUS SENSIBILE ESSE VIDETUR. AMPLIUS SENSUS QUIDEM. Redit ad illud quod supra docuit, quod scilicet sensibile prius est quam sensus, et hoc iterum probat hoc modo: Sensus simul est cum sensato, quod ibi est: SENSUS QUIDEM SIMUL CUM SENSATO. Sed sensibile prius est quam sensatum, quod est ibi: SENSIBILE VERO etc. Quare prius est sensibile quam sensus. Quod supponitur ibi: QUARE PRIUS QUAM SENSUS etc. Regula talis: Si aliquid naturaliter alterum comitatur et aliquid prius sit uno, idem prius est altero. Sensatum uero et sensus simul permanent, quod statim probat, cum supponit: SIMUL ENIM ANIMAL FIT ET SENSUS. A pari. Animal namque et sensatum, id est illud in quo est exercitium sentiendi, paria sunt. IGNIS ENIM. Probat a parte et a pari secundam propositionem, quod scilicet sensibile prius est quam sensatum, quia scilicet ignis et aqua et alia elementa ex quibus animal constat, prius sunt naturaliter, quam sit omnino, id est profecto, in natura animalis. Nota autem quod Porphyrius teste Boethio uoluit scibile et scientiam et sensibile et sensum simul esse in natura. Ait enim quod si non sit scientia habita de aliqua re, ipsa quidem res esse poterat, sed sub ea proprietate quod sit scibilis. Cum enim non sit scientia quae illud possit comprehendere, ipsa quoque res sciri non poterit. Nam quicquid scitur, scientia scitur et quicquid potest sciri, scientia potest sciri. Sed si bene sensum Porphyrii attendamus iuxta uerba Boethii, non est Aristoteli contrarius, cum ait scibile non prius esse scientia. Scientiam enim aliter accepit quam Aristoteles, ipsam uidelicet scibilitatem quae facit scibile. Unde Boethius: Et quodcumque (inquit) sciri possit per naturam, numquam posset adipisci, nisi eius quaedam in natura scientia uersaretur. Cum enim dixit 'scientia in natura' tantundem ualuit quantum si dixisset potentiam sciendi, quae est scibilitas, qua quidem potentia scibile prius non est, ideoque Porphyrius ad scibilitatem minus quam ad scientiam scibile referri iudicat, non tamen ideo uere relatiuum esse astruebat. Fortasse autem nec inconueniens est si sententiae quam forsitan Aristoteles secundum alios quoque ponit, contrarius inueniatur. Sicut enim quod dicit Aristoteles scibile ad scientiam referri ac per hoc uere relatiuum esse, opinio est, ita forsitan et quod ait scibile prius esse scientia ad quam refertur, opinio erat, cum uidelicet conuenientius ad scibilitatem referri deberet, ut dicebat Porphyrius. /215/ HABET AUTEM QUAESTIONEM UTRUM NULLA SUBSTANTIA AD ALIQUID DICATUR, QUEMADMODUM VIDETUR, AN HOC CONTINGAT SECUNDUM QUASDAM SECUNDARUM SUBSTANTIARUM. HABET AUTEM. Ex definitione supraposita sequitur quasdam substantias esse ad aliquid sed rursus secundum rei ueritatem constat nullam substantiam esse ad aliquid, ex quibus duobus ponit Aristoteles quaestionem UTRUM scilicet NULLA SUBSTANTIA sit AD ALIQUID AN CONTINGAT QUASDAM esse ad aliquid. Attende quod cum definitio supraposita secundum constructionem nominum sit assignata, uidetur recte, cum ait contingere substantias esse ad aliquid, substantiam nomen uocis accipere, quod scilicet per primam et secundam substantiam diuiditur, de quibus statim supponit. Est autem aeque inconueniens substantiarum nomina esse ad aliquid secundum significationem, ac si substantiae significatae relationes essent. Sicut enim definitio sequens ad aliquid est nominis rerum quae sunt relationes, ita priorem esse uolebant nominis uocum significantium relationes. Sic iunge: Ex praemissa definitione contingit QUASDAM substantias esse AD ALIQUID, id est quaedam substantiarum nomina substantialia esse ad aliquid secundum significationem; sed HABET hinc aliquis QUAESTIONEM tum propter definitionis assignationem tum propter rei ueritatem quae definitioni contraria uidetur, hanc scilicet quaestionem, UTRUM non sit aliqua SUBSTANTIA AD ALIQUID, sicut uidetur uerum secundum rerum naturam, AN HOC CONTINGAT, id est aliquam esse ad aliquid et hoc SECUNDUM QUASDAM secundas substantias quae recte uidentur referri, ut sunt ala et caput. Remus autem substantiale uocabulum non uidetur sed sumptum, cuius res opus est artificis, non naturae. NAM IN PRIMIS SUBSTANTIIS VERUM EST. NAM IN PRIMIS. Reddit causam, quare dixerit secundum secundas, quia scilicet de primis constat, quod non habent constructionem relationis ideoque nullo modo dicebantur. Et hoc est: IN PRIMIS, scilicet de primis, VERUM EST, quod scilicet non sunt ad aliquid. NAM NEQUE TOTAE NEQUE PARTES AD ALIQUID DICUNTUR. NAM NEQUE. Vere primae non sunt ad aliquid, quia neque illae quae sunt tota aliarum neque illae quae sunt partes. A partibus primarum. Tota dicit in significatione uocabula illa quae significant substantias quae tota sunt, ut est 'hic homo' 'haec auis'; partes autem in significatione sunt 'hoc caput' 'haec ala'. NAM ALIQUIS HOMO NON DICITUR ALICUIUS ALIQUIS HOMO, NEQUE ALIQUIS BOS ALICUIUS ALIQUIS BOS.SIMILITER AUTEM ET PARTES; QUAEDAM ENIM MANUS NON DICITUR ALICUIUS QUAEDAM MANUS SED ALICUIUS MANUS, ET QUODDAM CAPUT NON DICITUR ALICUIUS QUODDAM CAPUT SED ALICUIUS CAPUT. NAM ALIQUIS HOMO. Ostendit a partibus, quod non sunt ad aliquid uel partes. ALIQUIS HOMO, id est particulare nomen alicuius hominis, NON DICITUR ALIQUIS HOMO, id est non significantur in propria uoce particulari. SED ALICUIUS MANUS, hoc est: in se non potest assignari sed in superiori sed licet per superius assignetur, non ideo ullo modo relatiuum iudicatur, quod uidelicet hoc ipsum quod est, NON DICITUR. SIMILITER AUTEM ET IN SECUNDIS SUBSTANTIIS, ATQUE HOC QUIDEM IN PLURIBUS; UT HOMO NON DICITUR ALICUIUS HOMO, NEC BOS ALICUIUS BOS, NEC LIGNUM ALICUIUS LIGNUM SED ALICUIUS POSSESSIO DICITUR. SIMILITER AUTEM. Hoc est sicuti nullae primae referri uidentur, ita et quaedam secundae uidentur non referri, ut homo, bos et plures aliae. Sed alicuius possessio, hoc est hoc ipsum quod sunt, non dicuntur, licet per superius quod est possessio, referantur. IN HUIUSMODI ERGO MANIFESTUM EST QUONIAM NON EST AD ALIQUID. IN HUIUSMODI ERGO. Quia scilicet /216/ ista praemissa hoc ipsum quod sunt, referuntur, ergo non sunt ad aliquid. A descriptione quae superius posita fuerat. IN ALIQUIBUS AUTEM SECUNDIS SUBSTANTIIS HABET ALIQUAM DUBITATIONEM; UT CAPUT ALICUIUS CAPUT DICITUR ET MANUS ALICUIUS MANUS DICITUR ET SINGULA HUIUSMODI, QUARE HAEC ESSE FORTASSE AD ALIQUID VIDEANTUR. IN ALIQUIBUS AUTEM, uidelicet primarum, dubitatio est, an sint ad aliquid, quia scilicet nullo modo uidentur ad aliquid nec similiter quaedam secundae sed in aliquibus secundis habet aliquis dubitationem. QUARE, quia scilicet ista hoc ipsum quod sunt, dicuntur alicuius, id est referuntur per genetiuum, ergo uidentur esse ad aliquid. A parte uel a causa. FORTASSE apponit, quia scit eos quicumque rationem attendunt, in hac opinione non esse. SI IGITUR SUFFICIENTER EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID DEFINITIO ASSIGNATA EST, AUT NIMIS DIFFICILE AUT IMPOSSIBILE EST SOLVERE QUONIAM NULLA SUBSTANTIA EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID DICITUR; SI AUTEM NON SUFFICIENTER SED SUNT AD ALIQUID QUIBUS HOC IPSUM ESSE EST AD ALIQUID QUODAM MODO SE HABERE, FORTASSE ALIQUID CONTRA ISTA DICETUR. PRIOR VERO DEFINITIO SEQUITUR QUIDEM OMNIA RELATIVA, NON TAMEN HOC EIS EST ESSE QUOD SUNT AD ALIQUID QUOD EA IPSA QUAE SUNT ALIORUM DICUNTUR. SI IGITUR. Infert a causa sic: Quandoquidem ex supraposita definitione sequitur quasdam substantias esse ad aliquid, ergo sumpta est sufficienter assignata et difficile est, immo impossibile absoluere ab inconuenienti, hoc scilicet quod nulla substantia est ad aliquid. Oportet hoc esse inconueniens et falsum, quod scilicet nulla sit ad aliquid; quippe secundum priorem definitionem contingit ueram potius esse diuidentem, quae ait: quandam substantiam esse ad aliquid. AUT IMPOSSIBILE, id est accipe fortasse disiunctiue potest accipi, quippe DIFFICILE et IMPOSSIBILE opposita uidentur. Nam difficile species possibilis uidetur sicut et facile. Non enim difficilia dici uidentur non quae quoquomodo contingere possunt. Unde et disiunctiue dicere possumus alterum uerum esse, scilicet uel difficile esse ad soluendum uel: IMPOSSIBILE EST. Si autem contrariam ponit sententiam per quam solutio possit inueniri, pro uero teneamus quod nulla substantia sit ad aliquid, si uidelicet dicamus non esse sufficienter et bene assignatam superius definitionem relatiuorum, hoc est rerum huius praedicamenti quod est relatio sed potius ita debuisse assignari definitionem quod AD ALIQUID, hoc est relationes, SUNT ea QUIBUS EST etc. Sic iunge: Sufficienter assignata superius definitione relatiuorum non habemus quid dicamus contra hoc quod ala et caput ostenditur esse ad aliquid et positio et disciplina et multa alia quae non sunt ad aliquid. Sed si non est sufficienter assignata, sed potius debuit ita assignari: AD ALIQUID SUNT etc., FORTASSE ALIQUID poterimus dicere CONTRA praemissa inconuenientia, refellamus ea, hoc ipsum scilicet quod ponit, quod uidelicet non est SUFFICIENTER ASSIGNATA atque ideo non oporteret recipi quae dicta sunt. Definitionem autem quam ipse ex parte sua apponit ad correptionem prioris, sic expone: AD ALIQUID, hoc est relationes, SUNT res illae QUIBUS EST HOC IPSUM ESSE quod supponunt, scilicet habere se ad aliud, quae sunt ad essentiae huiusmodi quod esse habent ad alias essentias, eas uidelicet respiciendo. Sed quia proprie fundamenta relationum, ueluti substantia ipsa quae pater est /217/ uel filius, respicienda ad inuicem dicuntur, relationes uero sicut ipsa paternitas uel filiatio, ipsi sunt respectus secundum quos subiecta sese respiciunt, addit: QUODAMMODO relationes SE HABENT ad inuicem, non secundum quod in essentiis sese respiciant sed quia subiecta ad inuicem respicere faciunt. Ideo 'quodammodo' respicientes dicuntur. Sic enim quaedam bona in Diuisionibus dicit Boethius non quod in se bona sint sed quia bona faciunt, sanos cibos similiter dicere solemus. Differt autem haec definitio ad aliquid a definitione supraposita, quod haec secundum rerum naturam diligentius est assignata, illa uero secundum uocabulorum constructionem erat data. Unde ibi Plato dixit 'dicuntur' ad constructionem respiciens, hic autem Aristoteles posuit 'sunt' rerum naturam inspiciens; illa itaque uocabulorum erat descriptio, haec rerum. Sed quod contrarios inuicem tantos philosophos relinquemus atque a discipulo magistrum tantum corrigi quasi erroneum profitebimur, absit. Nulla quippe fuit inter Aristotelem et Platonem magistrum eius in sententia controuersia sed diuersa huiusmodi quod est relatio, acceptio. Plato enim hoc nomine ita large usus est in designatione scilicet uocabulorum, ut omnia illa uocabula diceret ad aliquid quae aliqua constructione ad inuicem reciprocari possint, non sola quidem sicut nec omnia quae relationes significant hoc nomine includens. Quippe paternitas et filiatio, quae relationes in essentia significant, ad se inuicem constructione non dicuntur, sicut sumpta earum, pater scilicet et filius. Sic enim dicitur: Pater filii pater si quis ita dicat: Paternitas filiationis paternitas nulla sensus apparet intelligentia, filia mater quoque uel soror, licet sumpta sint a relationibus ad quod proprie et couersuri dicantur... habere, sicut pater et filius uel frater, quando utriusque sexus alia continent. Credo autem postea quosdam fuisse qui acceptionem Platonis ignorantes putauerunt eum dedisse superiorem definitionem ad aliquid huic nomini in designatione rerum istius praedicamenti, ipsarum scilicet relationum, uel in designatione nominum tantum eas significantium. Quorum utramque opinionem reprobat, quia siue ad aliquid nomen relationum accipiatur, siue tantum nomen uocum significantium relationes, non est uerum omnia quibus supraposita definitio conuenit, esse ad aliquid, quia neque uocabula quae ad inuicem mutuo assignantur, relationes sunt neque omnia quae significant relationes, ut ala et alatum, disciplina et disciplinatum. Unde priori definitione correpta et ea apposita quae solis relationibus conueniat, statim supponit, quare supraposita definitio corrigenda fuerat, quia scilicet, licet relatiuis nominibus conueniat uel ipsis etiam fundamentis /218/ quae ab eis nominantur, non tamen confert eis esse ad aliquid, hoc est uel significare relationes uel esse relationes. Et hoc est quod ait: PRIOR VERO DEFINITIO SEQUITUR, id est comitatur, OMNIA RELATIUA, siue scilicet uocabula sumpta a relationibus quae referuntur, ut sunt haec nomina pater et filius, siue fundamenta ipsa relationum quae ab eis nominantur. Quippe ipsa res quae pater est, hoc quod pater est, dicitur alterius sed non ideo uel uocabula quibus definitio conuenit, sunt ad aliquid, in significatione scilicet relationum uel ipsae relationes. Unde modis omnibus supraposita definitio ad praedicamentum ad aliquid conueniens non erat, cum neque res huius praedicamenti bene terminaret nec uocabula ea significantia, ideoque necessarium erat eam induci quae rerum naturam aperiens simul et de rebus doctrinam et de nominibus secundum significationem faceret notitiam. Nota quod ait priorem definitionem sequi omnia relatiua, si haec ad constructionem singulorum nominum significantium relationes referamus; fallere enim uidetur in propriis uocibus. Non enim ita dicitur hic pater huius filii hic pater sicut pater filii pater, quippe secundum Priscianum propria nomina genetiuos non regunt. Unde cum dicitur: Marcia Catonis 'uxor' subintelligitur. Sed si per genetiuum non potest relatio assignari, poterit per praepositionem sic: hic pater ad hunc filium hic pater. Sensus enim bonus est quem intendimus, quod scilicet hic pater ex hac paternitate quam habet ad filium, illum respicit. Fortasse apud Graecos licebat a propriis quoque nominibus genetiuos regi. Unde Aristoteles bene secundum linguam quam nominat, hoc quoque propriis relinquit. Augustinus etiam in Categoriis suis propriis quoque nominibus, ut aiunt, relationis constructionem per genetiuos quoque assignat, uim quidem sensus magis attendens quam constructionis proprietatem. Cui etiam ipse Aristoteles in sequentibus plane consentire uidetur, ubi scilicet per hoc caput et per hanc manum comprobat caput et manum relatiuorum proprietatem non habere, quod suo loco conuenientius expediemus. Quaeri hoc loco solet in homine plures habente filios diuersae sint paternitates respectu diuersorum filiorum qui ad eum per diuersas respiciunt filiationes. Et uidetur uerum. Cum enim relationes ipsae nil aliud sint quam respectus, ipse uero pater qui in primogenito tantum nato ad ipsum tantum respiciebat, secundo filio nato respectum habet ad eum quem prius non habebat. Itaque habet ad diuersos filios diuersos respectus uel relationes. Unde quot sunt in filiis filiationes, tot sunt in ipso paterniates. Neque enim substantia, /219/ quia habet multas qualitates, multa qualia recte dicitur, quippe pluralitas nominum non est nisi secundum pluralitatem nominatorum nec multi patres dicuntur affecti multis paternitatibus, sed multa affecta paternitatibus. Sed fortasse dicetur, quod licet ad alium filium respiciat modo, non tamen ideo habet multas relationes, sed unam per quam ad multa respicit nec contingit propter diuersos filios diuersas inesse paternitates, quia ex una potest ad diuersos respicere. Sed ad hoc dico, quod similiter quodlibet totum uel quodlibet genus respectu singularum specierum uel partium diuersas habet totalitates uel generalitates. Unde totum quod duas tantum habet partes ex diuersis totalitatibus diuersas respicit partes. Quare necessarium non uidetur, ut partialitate unius partis destructa totum ipsum omnino totalitatem amittat, nisi illam tantum per quam respiciebat ad eam tantum partem quae destructa est. Poterit itaque totum esse una etiam parte contentum, quod omnino falsum est. Sed profecto licet ex diuersis totalitatibus diuersas partes respiciat, uerum est tamen una parte destructa omnem totius proprietatem perimi, pro eo scilicet quod una parte contentum totum esse non potest. Nec est inconueniens, si simul in natura unaquaeque totalitas cuiusdam totius cum unaquaque partialitate partium suarum sit. Quaeri etiam solet utrum aequale, simile, contrarium, relatiuum et huiusmodi uocabula, quae ad se ipsa referuntur, relatiua sint in significatione, quod nos quidem concedimus. Similitudo enim una est species relationis diuersa continens indiuidua, secundum quae sese subiecta respiciunt. Unde et simile, quod ab ea sumptum est, relatiuum in significatione non solum constructione, qua ad se ipsum reciprocatur. Idem de aequali et caeteris concedimus. Sed opponitur quod omnia relatiua inter se uocabula in respectu saltem conuenit esse opposita, secundum quod ab Aristotele una species oppositorum relatiua dicuntur, iuxta quam etiam naturam haec relatiuorum regula assignatur, quod si aliquid relatiuorum conuenit alicui respectu alicuius, alterum relatiuum non conuenit eidem respectu eiusdem. At uero simile et simile, cum idem sint penitus nomen, nullam omnino oppositionem habent. Et uerum est quidem, quia nec relatiua dicuntur nisi pluralitate significationis. Unde simile et simile relatiua pluraliter dici non conuenit sed unum tantum est relatiuum uocabulum, quod ad se ipsum in constructione reciprocatur, quae quidem constructio uim relationis iuxta significationem nominis exprimit. Non autem reciprocatio constructionis uim relationis aperit; diuersa namque diuersis modis ad se mutuo assignantur, alia quidem ui relationis, ut pater filii pater id insinuare uidetur, quod ex eo quod pater est, hoc est /220/ ex eo quod paternitatem habet, secundum ipsam ad filium respicit, in eo similiter quod filius est, id est filiationem habet. Quod quidem uerum non esset, nisi omnis pater et solus ex eo simpliciter quod pater est, filium in eo simpliciter quod filius est, respiceret. Unde si quis dixerit: Mater filii mater uel: Filia patris filia uel: Soror fratris soror quamuis mater quoque uel filia siue soror designatiua sunt relationum feminei sexus, uim tamen relationis ueraciter non exprimit, quia etsi mater est, ex filio habeat, non tamen matrem esse filii proprietas exigit, sicut necessario patrem esse confert, pater quippe et filius ad inuicem secundum uim relationis reciprocantur, utriusque sexus animalia continent, mater uero uel filia inferiora sunt quae nonnisi in designatione feminarum accipi uidentur nec nisi ex relationibus earum conuenire. Potest itaque filius esse ita ut mater non sit sed non absque patre et potest esse absque filia sed non absque filio, quippe, ut dictum, pater et filius, haec nomina, utrumque sexum generantium uel generatorum continere possunt atque ideo digniora suis feminis uidentur. Unde bene uis relationis per haec nomina pater et filius exprimi potest sed per ista mater et filius, cum uidelicet in eo quod filius, matrem non habeat sicut habet patrem. Idem autem de fratre et sorore dicendum est, quod patre et matre, quod scilicet semper in designatione utriusque sexus accipi potest et ui relationis, sicut simile simili et idem nomen ad se ipsum ui relationis assignari potest propter relationes, secundum quas diuersa subiecta sese respiciunt. Diuersae quippe sunt fraternitates, propter quas isti fratres dicuntur. Quod autem supra meminimus, non omnem scilicet assignationem aliquorum ad inuicem fieri secundum uim relationis, manifestum est; quippe quaedam secundum possessionem solent assignari ad alia uel secundum causam aliquam uel secundum solam uocabuli designationem uel fortasse aliis modis. Ala enim alati uel disciplina disciplinati dicitur secundum possessionem, quia ostenduntur ab eis possideri quorum esse dicuntur, non ad ea respicere et cum e conuerso dicitur alatum ala alatum uel disciplinatum disciplina disciplinatum, quidam effectus uel causae proprietas exprimitur, cum hoc per illud esse dicitur. Similiter cum dicitur amans esse eius qui amatur uel qui amatur, ab amante amari, uidetur actio quaedam causa monstrari passionis quam infert, passio uero effectus nec ulla uis relationis exprimi. Vocabulorum quoque possessio semper in relatione consistere uidetur, cum tamen nullas relationes res subiectae habeant, ut si dicamus aliqua esse opposita sibi uel remota a se ex eo quod non est illud, nullas relationes inesse ostendimus, /221/ uocabula tamen in respectu conueniunt, quia alterum uocatur hoc nomine quod est oppositum uel remotum respectu alterius et per solam uocabuli nuncupationem oppositum oppositi dicitur uel remotum a remoto remotum sicut idem eidem. Nam quia idem pronomen est, nullam ex ui sua formam determinat sed meram substantiam significat nec relatiuum dicitur a grammaticis propter relationem quam significet sed magis propter sui notitiam quam tenet nec non potest hoc loco relatiuum dici secundum impositionis modum sicut oppositum, quia idem quodlibet dicitur in respectu sui uidelicet ipsius. Nunc ad literam redeamus. PRIOR VERO. Quare priorem definitionem quae Platonis creditur, corrigat, et reddit causam, quia cum omnia relatiua sequatur, id est comitetur, non confert eis esse relationes et uocat relatiua siue nomina sumpta a relationibus siue fundamenta relationum quae a sumptis nominibus nominantur. Hoc enim nomen pater, quod hoc ipsum quod est, dicitur ad alterum, uel nominatum ipsius, quod in eo quod pater est, respicit alterum, relationes non sunt. EX HIS ERGO MANIFESTUM EST QUOD, SI QUIS ALIQUID EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID DEFINITE SCIET, ET ILLUD AD QUOD DICITUR DEFINITE SCITURUS EST, QUONIAM EORUM EST QUAE SUNT AD ALIQUID. PALAM ITAQUE ET EX HOC EST. EX HIS ERGO. Post definitionem relationum supponit proprietatem relatiuorum, scilicet hanc quod si quis nouerit definite, id est determinate, aliquod relatiuorum, nouerit definite et alterum. Unde Boethius: Si quis nouerit Anchisem patrem definite esse Aeneae, et Aeneam definite esse filium Anchisae cognoscit uel si indefinite nouerit, quoniam pater generaliter est, indefinite est sciturus quoniam filii pater est. Ex qua etiam proprietate caetera quae relatiua uere non sunt, a ueris separat relatiuis, ut caput et manum quae in se ipsis definite sciri possunt nec tamen alia ad quae referuntur, ideo cognosci necesse est. Et attende hanc proprietatem assignari circa subiecta relationum, secundum quas ipsa sese respiciunt, quae sic exponitur: QUOD SI QUIS nouerit ALIQUID ex his QUAE AD ALIQUID sunt, hoc est de fundamentis relationum, determinate in eo scilicet quod ad aliquid est, ET ILLUD AD QUOD respicit, determinate cognoscet. Si uero capitis substantiam determinate nouerit, ueluti in eo quod hoc caput est, non necesse est aliud cognosci ad quod dicatur caput. Quippe substantia capitis non pendet aliunde sicut proprietas relationum. Hanc Aristoteles relatiuorum proprietatem manifestam esse dicit ex praemissa deinitione relationum, in qua uidelicet ostensum est substantias ipsas secundum relationes sese respicere. Ex quo et illud apparet, quod sicut mutuum respectum ad inuicem habent ex relationibus, ita et mutuam notitiam ad inuicem ex relationibus sortiuntur, in quantum /222/ sese per has respiciunt. SI ENIM NOVIT ALIQUIS QUIDDAM QUIA AD ALIQUID EST, EST AUTEM ESSE QUAE AD ALIQUID SUNT IDEM AD ALIQUID QUOQUO MODO SE HABET, ET ILLUD NOVIT AD QUOD HOC QUOQUO MODO SE HABET. SI ENIM. Vere si nouit subiectum relationis esse ad aliquid determinate, et illud ad quod dicitur, nouit. Quod si illud non nouit omnino, id est determinate, nec istud nouit esse ad aliquid determinate. A destructione consequentis. Et hoc est: SI non NOVIT omnino, id est determinate, ad quod sese habet quodammodo, scilicet respiciendo ex relationis participatione, neque hoc nouit determinate, quod scilicet istud sit ad aliqui. SED IN SINGULIS PALAM HOC EST; UT, HOC SI QUIS NOVIT DEFINITE QUIA EST DUPLUM, ET CUIUS DUPLUM EST MOX DEFINITE NOVIT (SI VERO NIHIL DEFINITORUM NOVIT IPSUM CUM DUPLUM SIT, NEQUE SI EST DUPLUM OMNINO NOVIT). SED SI IN SINGULIS. Ostendit praemissam proprietatem per exemplorum inductionem, in singulis scilicet fundamentis relatiuorum. SI QUIS ENIM. Vere in singulis, quia in istis partibus. SIMILITER AUTEM ET HOC ALIQUID SI NOVIT QUIA MELIUS EST DEFINITE, ET QUO MELIUS EST DEFINITE NECESSARIUM EST NOSSE PROPTER HAEC (INDEFINITE AUTEM SCIET QUIA EST PEIORE MELIUS; OPINIONE ID QUOD TALE EST FIT, NON DISCIPLINA; NON ENIM SCIVIT SUBTILITER QUIA EST PEIORE MELIOR; SI ENIM SIC CONTINGIT, NIHIL EST PEIUS EO); QUAPROPTER PALAM EST QUIA NECESSARIUM EST QUOD NOVERIT QUIS RELATIVORUM DEFINITE, ET ILLUD AD QUOD DICITUR DEFINITE NOSSE. SIMILITER. Secundum nos qui uolumus melius et minus bonum relatiua esse ex maioritate et minoritate, secundum quas comparatio fit, potest hoc esse exemplum de relatiuis, secundum uero alios qui hoc nolunt, poterit esse similitudo ad relatiua. Et fortasse non erit incongruum, si praedicta proprietas, cum omnibus relatiuis insit, non solis conueniat. Quippe quia ita est in istis, duplo scilicet meliore, quod scilicet eis cognitis determinate cognoscuntur et ea ad quae respiciunt, ergo ita est in relatiuis. A partibus. CAPUT VERO ET MANUM ET HORUM SINGULA QUAE SUBSTANTIAE SUNT, HOC IPSUM QUOD SUNT POTEST SCIRI DEFINITE, AD QUOD AUTEM DICANTUR NON EST NECESSARIUM SCIRE. CAPUT VERO. Proprietate attributa relatiuis secundum hoc quod relatiua sunt, a quibusdam remouet, quae praecipue relatiua esse uidebantur, a capite scilicet et manu, ut uidelicet propter hoc ostendat ea non esse relatiua per hoc quod caput uel manus dicuntur. Maxime enim haec descriptio facienda est secundum nominum notationem. Unde et nominum attendens notationem posuit superius 'ad quod dicitur' et hic ponit: AD QUOD DICANTUR, ut uidelicet per hoc quod ait 'dicuntur', innuit se attendere uim et notationem nominum. QUAE SUBSTANTIAE SUNT, id est: in eo quod essentiae sunt, secundum quod per haec nomina denotantur, non in eo scilicet quod alia respiciunt, HOC IPSUM QUOD SUNT, id est in essentia sua, possunt SCIRI determinate sed non ideo necesse est sciri ad quod referantur, quippe secundum hoc quod caput uel manus dicuntur, ad nullum respiciunt. At uerum relatiua in eo quod relatiua sunt, hoc est respicientia, non possunt sciri determinate, ubi...ad quod respiciunt. CUIUS ENIM HOC CAPUT VEL CUIUS HAEC MANUS NON EST DICI DEFINITE; QUARE NON ERUNT HAEC AD ALIQUID. CUIUS ENIM. Vere caput potest sciri in hoc quod caput est, nec tamen scietur ad quod dicatur. A parte posse sciri determinate in substantia. Et hoc est: NON EST DICI determinate, id est non conuenit assignari determinate CUIUS sit HOC CAPUT, ut uidelicet cognoscatur determinate caput, in eo scilicet quod est hoc caput. QUARE, quia scilicet non habent praedictam proprietatem in eo quod caput sunt uel manus, ergo secundum hoc non sunt ad aliquid, id est subiecta /223/ relationum. A pari, si propria sit communitas praedicta, uel a toto, si sit largior. SI VERO NON SUNT RELATIVORUM, VERUM ERIT DICERE QUIA NULLA SUBSTANTIA RELATIUORUM EST. SI VERO. Ostendit a maiori, quod si caput et manus in essentia capitis et manus non referuntur, quod nullae substantiae in statu aliquo substantiae dicendae sunt relatiuae. Maxime enim de istis uidebatur propter constructionem, qua dicitur caput capitati caput etc. FORTASSE AUTEM DIFFICILE SIT DE HUIUSMODI REBUS CONFIDENTER DECLARARE NISI SAEPE PERTRACTATA SINT. DUBITARE AUTEM DE SINGULIS NON ERIT INUTILE. FORTASSE AUTEM. Quia secundum praedictam definitionem Platonicam de relatiuis quidam nimis confidenter iudicauerant atque hinc in errorem inciderant, ideo ad maiorem hortatur nos exercitationem in consideratione rerum huiusmodi. Sic iunge: Quidam non bene se exercentes in inquisitione talium et nimis in se confidentes de relatiuis praesumptuose iudicauerunt, quasi facile id reputantes sed FORTASSE etc. 'Fortasse' temperamentum est contra aliorum arrogantiam, ac si diceret: secundum existimationem meam difficile est, non secundum illorum opinionem. DUBITARE. Difficile est confidenter declarare, id est periculosum confidenter diiudicare, nisi DE HUIUSMODI etc. Sed utile est dubitare potius, quippe per dubitationem uenitur ad inquisitionem, per inquisitionem pertingitur ad ueritatem. LI 2.08 DE QUALI ET QUALITATE QUALITATEM VERO DICO SECUNDUM QUAM QUALES QUIDAM DICIMUR. QUALITATEM VERO. Cur post 'Ad aliquid' tractet statim qualitatem quaerendum non est, cum uidelicet mirabile uideretur, cur post quantitatem de qualitate mox non coepisset, nisi propter quasdam causas quas in principio 'Ad aliquid' supra reddidimus. Unde consequens est, ut expedita relationum natura ad qualitatem statim ueniat. Modus autem tractandi talis est quod prius definit qualitatem, deinde diuidit per quattuor manerias; quibus autem maneriis diligenter tractatis tandem proprium qualitatis inuestigat, multas qualitatum communitates interponendo, donec ad proprie proprium ueniat, quod est: secundum eam dici simile et dissimile. Notandum uero quod hoc nomen 'qualitas' diuersis modis accipitur. Accipitur enim nomen omnium rerum huius praedicamenti, et tunc est generalissimum nomen et habet descriptionem quam praemittit, uel etiam per remotionem aliorum praedicamentorum describi potest. Accipi etiam uidetur in designatione uocum significantium qualitatem. Unde in sequentibus: "Sic", id est quia, "qualitas suscipit magis et minus", id est uocabula significantia qualitatem, "non tamen omnia sed plura". Quippe substantiua non ueniunt ad comparationem sed tantum sumpta. Accipitur quoque quale nomen omnium formarum, sicut substantia nomen omnium essentiarum, iuxta quod Priscianus /224/ dicit nomen significare substantiam cum qualitate, id est essentiam aliquam cum aliqua proprietate formae. Et haec quidem acceptio ultima ab hoc praedicamento penitus est aliena. Titulus huiusmodi est: DE QUALI ET QUALITATE. Cum enim 'qualitas' hoc nomen teste Boethio simpliciter accipiatur, nominans scilicet formam tantum, 'quale' uero hoc nomen tam formam nominet quam subiectum, ut ostenderet conuenientiam nominum in designatione qualitatis, ea coniunxit in inscriptione tituli. Vel fortasse ideo coniunxit ea in titulo, quia prius de qualitatibus, postea de qualibus tractat. Expedita namque diuisione qualitatis, cum ad qualia transiret, ait: "Qualitates itaque sunt quae praedictae sunt, qualia uero quae secundum hoc denominatiue dicuntur." Tractaturus itaque de qualitatibus communem omnium definitionem praemittit dicens: QUALITATEM DICO esse illam rem SECUNDUM QUAM QUALES dicuntur, hoc est, secundum quam aliquod subiectum est quale. Habet enim uocatiuum uerbum ibi uim substantiui uerbi. Et attende quod plurale, quod est plures, uel singulare, quod est , qualitatem indifferenter accipit, alioquin definitio omnibus qualitatibus non conueniret. Quippe non omnis qualitas plura qualia facit, ueluti haec indiuisibilis albedo uel scientia huius animae. Sic continua: Illud uero dixi ad aliquid esse quibus est hoc ipsum esse etc. sed QUALITATEM DICO etc. Vel ita: alii suo modo definiunt QUALITATEM sed ego DICO etc. : Hic quaeritur, cur Aristoteles omnium in descriptione doctissimus tam culpabili qualitatem termino definitionis incluserit. Non enim notior est definitio quam definitum. Sed sicut qualitas quae qualem facit, in se prior naturaliter uidetur ut causa, ita etiam cognitione praecedere uidetur, quia ut sciamus aliquid esse quale, prius qualitas ipsius cognoscenda est, praecipue cum hoc nomen 'quale' qualitatis a qua sumptum est, significationem teneat. Ad hoc Boethius respondet nihil obesse, ubi definitio substantialis induci non potest, si descriptio non sit dilucidior descripto. Vel etiam in eo descriptionem notiorem assignat, quia qualia ipsa, per quorum nomen qualitas definitur, notiora quodammodo uidentur ipsis qualitatibus, quia uidelicet magis sensibus subiecta sunt. Etsi enim qualitates quoque sensibus concipiantur, pluribus tamen sensibus subiecta sunt qualia. Subiectum quippe albedinis non solum uisu, uerum etiam tactu uel alio fortasse sensu percipio. /225/ EST AUTEM QUALITAS EORUM QUAE MULTIPLICITER DICUNTUR. ET UNA QUIDEM SPECIES QUALITATIS HABITUS DISPOSITIONEQUE DICUNTUR. EST AUTEM. Post definitionem qualitatis supponit diuisionem. Quod autem diuidi possit, praemittit, cum ait: qualitate multas rerum manerias includi, quas quidem statim distinguere et tractare incipit dicens: ET UNA QUIDEM etc. Duobus modis comprehendit qualitates huius maneriae, quam primam ponit, habitum scilicet et dispositionem. Sunt autem qualitates huius maneriae omnes illae quae non naturaliter subiectis insunt sed per aliquam eorum applicationem ueniunt, ut scientiae, ad quas habendas non applicuimus, et quaecumque aliae qualitates ex eo quod fecimus, contingunt. Harum autem primae maneriae, quae scilicet per applicationem ueniunt, aliae habitus, aliae dispositiones dicuntur. Habitus autem est qualitas per applicationem ueniens, si non facile queat a subiecto dimoueri, dispositio uero si facile. Non facile autem a subiecto dimoueri eas quoque dicimus qualitates, quae licet paruo tempore morentur in subiecto, huius naturae sunt, ut subiectum non deserant, nisi graui causa incidente, quae eas compellat recedere, ut scientiam firme iam habitam, quam nisi uehemens et diuturna aegritudo auferre non potest uel magna alicuius grauis casus uiolentia. Et attende quod non sine causa istam maneriam qualitatum uel caeteras res pluribus assignat nominibus, quia ipsa pluralitas nominum maiorem facit discretionem rerum. Solet hoc loco quaeri quae sit huiusmodi diuisio qualitatis per quattuor, ut diximus, manerias. Et quidam eam generis in species esse uolunt dicentes in singulis maneriis duo specialia uocabula poni loco unius generalis. Ac si enim pro corpore duae eius species ponerentur, corpus uidelicet animatum et inanimatum, quae omnia comprehendunt corpora, ita pro genere quodam duas species, habitum scilicet et dispositionem, poni dicuntur, et similiter in caeteris maneriis quae duobus nominibus assignantur, idem fieri dicunt. Quibus etiam consentire Boethius uidetur, qui in Commento super secundam maneriam plane asserere uidetur huiusmodi manerias species esse subalternas. Cum enim secundum quosdam quaestionem mouisset, quare ibi diceret 'aliud genus', cum prius omnino dixisset, 'unum genus', sed 'una species', soluit eam dicens quod hi qui hoc quaerunt, ignorare uidentur idem genus et speciem dici non posse, quod in subalternis falsum esse ostendit. Quocirca (inquit) quoniam de ea specie qualitatis Aristoteles tractat quae non iam sit species specialissima sed magis generis prima species et quae possit esse et genus, nil absurdum est eandem et speciei et generis loco ponere. Adhaerentes itaque Boethio dicunt diuisionem qualitatis per quattuor has manerias /226/ tamquam per species subalternas fieri et rursus loco specierum sigularum poni duas earum proximas species. Sed his modis omnibus ratio repugnat. Si enim haec diuisio qualitatis in species fit, oportet eas esse oppositas. Non enim, ut ipse Boethius in Diuisionibus docet, aliae species uel differentiae in diuisione generis ponendae sunt nisi oppositae. At uero prima species qualitatis et tertia oppositae non sunt. Eaedem namque qualitates et primae speciei sunt, quia per applicationem ueniunt, et tertiae, secundum hoc quod inferunt uel inferunur, ut calor, ad quem calefaciendo nos applicamus, ex quo rubor infertur. Sed nec habitus et dispositio species esse possunt, quia, ut dicit Boethius, ea quae sub habitu et dispositione continentur, secundum hoc quod habitus sunt et dispositio, genere differunt neque specie nec etiam numero quandoque sed alteratione tantum permutationis a se ipsis diuersificantur, quemadmodum Socrates, dum esset paruulus, post uero pubescens a se ipso distabat. Eadem namque qualitas quae prius dispositio fuit et facile mobilis, postea sic firmatur, ut in habitum transeat, sicut ipse Aristoteles docet. Dicimus itaque habitum et dispositionem non specialia nomina esse sed sumpta a quibusdam proprietatibus accidentalibus, quod alterum facile, alterum non facile promoueri possit. Idem de passibili qualitate et passione dicimus. Venire etiam per applicationem subiecti, secundum quam primam maneriam distinguimus, uel inferre uel inferri, secundum quam maneriam tertiam accipimus, accidentales proprietates sunt. At fortasse potentia uel impotentia uel forma uel figura species recte dici poterunt, secundum quod irregularis erit diuisio qualitatis, partim quidem per speciem, partim per accidentia, et magis annumeratio quam diuisio dicenda est. Diuersis namque modis, ut dictum est, eadem qualitas et primae maneriae est tertiae. Cum autem Aristoteles hoc loco speciem uel genus nominat, nil aliud nisi maneriam intelligit. Quod autem Boethius ait, cum Aristoteles tractet eam speciem quae solum est species, uerum etiam genus, nil absurdum esse eadem et genus et speciem nominari, secundum opinionem fortassis aliorum posuit, ut saltem sic satisfaceret opponenti. Ipse enim Boethius super tertium qualitatis genus, cum ostenderet easdem qualitates diuersa ratione et primo generi et tertio supponi, similitudinem induxit de Socrate, qui in eo quod pater est, ad aliquid est, in eo quod homo est, substantia dicitur, in quo quidem plane monstrat genus per /227/ manerias sese intellexisse. Quippe ad aliquid generalissimum de Socrate nullo modo dicitur sed ad aliquid sumptum. DIFFERT AUTEM HABITUS DISPOSITIONE QUOD PERMANENTIOR ET DIUTURNIOR EST; TALES VERO SUNT SCIENTIAE VEL VIRTUTES. DIFFERT AUTEM. Differentiam assignat inter habitum et dispositionem, quod uidelicet habitus non facile mouetur sicut dispositio. Quod autem ait: PERMANENTIOR ET DIUTURNIOR, alterum alterius expositio est nec secundum tempus accipienda sunt sed secundum qualitatis proprietatem, in eo scilicet quod huiusmodi sit, quod non facile possit perire, etiam, ut dictum est, si non diu permanserit in subiecto. Passibilis uero qualitatis et passionis differentia secundum tempus accipietur, in eo scilicet quod haec in uita permanet, illa non. TALES VERO. Exemplificat de habitu. SCIENTIA ENIM VIDETUR ESSE PERMANENTIUM ET EORUM QUAE DIFFICILE MOVEANTUR. SCIENTIA ENIM. Commendatio est exemplorum, ac si dicat: Bonum exemplum dedi per scientiam de habitu qui non facile praeterit, quia talis est scientia. A causa. Et hoc est: SCIENTIA ENIM VIDETUR ESSE de numero PERMANENTIUM. Et qualiter permanere accipiat, non uidelicet secundum tempus sed difficultatem motus, determinat, cum supponit: ET EORUM QUAE DIFFICILE MOVEANTUR. UT SI QUIS VEL MEDIOCRITER SCIENTIAM SUMAT, NISI FORTE GRANDIS PERMUTATIO FACTA SIT VEL AB AEGRITUDINE VEL AB ALIQUO HUIUSMODI. UT SI QUIS. Ostendit a minori scientiam esse difficile mobilem, id est eam scientiam quae mediocriter habetur, quia etsi aliquis mediocriter et multum in aliqua scientia profecerit, illud tantillum quod scit, non facile amittit. NISI FORTE...VEL ALIQUO HUIUSMODI casu GRANDIS et difficilis PERMUTATIO contingat, ut quidam summus orator teste Boethio aegritudine febribusque decoctus fertur omnem literarum amisisse doctrinam, in aliis uero rebus sanus ac sibi constans et in omni re uigens permansisse. Nota quod Aristoteles scientias diuidat a uirtutibus, cum Socrates ponat prudentiam quartam speciem uirtutis. Unde Boethius in Commento: Aristoteles (inquit) uirtutes non scientias, ut Socrates sed habitus in Ethicis suis esse declarat. Bene autem Aristoteles scientiam a uirtute diuidit, quia scientia in discretione et cognitione, quid faciendum sit, quid non, consistit, uirtus autem in executione eius quod scientia percipit et ratio persuadet, alioquin uirtus sine merito esset, si uidelicet scientiam uirtutem diceremus. Quippe et in aliquo scientia saepe praepollet et quae nouit agenda per scientiam, nequit agere per uirtutem quam non habet. SIMILITER AUTEM ET VIRTUS ET IUSTITIA VEL CASTITAS ET SINGULA TALIUM NON VIDENTUR POSSE MOUERI NEQUE FACILE PERMUTARI. SIMILITER. Unde Boethius: Neque enim qui semel iuste iudicat, iustus est neque qui semel adulterium facit, adulter est sed cum ista uoluntas /228/ cogitatioque permanserit. AFFECTIONES VERO DICUNTUR QUAE SUNT FACILES ET CITO PERMUTABILES, UT CALOR ET FRIGIDITAS ET AEGRITUDO ET SANITAS ET ALIA HUIUSMODI. AFFECTIONES VERO. Postquam ostendit proprietatem habitus, in eo scilicet quod difficile mobilis est, assignat proprietatem affectionis, id est dispositionis, in eo scilicet quod est facile mobilis. ET CITO PERMUTABILIS. Expositio est prioris. AFFICITUR ENIM QUODAM MODO CIRCA EAS HOMO, CITO AUTEM PERMUTATUR ET EX CALIDO FRIGIDUS FIT ET EX SANITATE IN AEGRITUDINEM TRANSIT; SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS, NISI FORTE IN HIS QUOQUE CONTINGIT PER TEMPORIS LONGITUDINEM IN NATURAM CUIUSQUE TRANSFERRI ET INSANABILIS VEL DIFFICILE MOBILIS EXISTAT AFFECTUS, QUEM IAM QUILIBET HABITUDINEM VOCET. AFFICITUR ENIM. Vere ista sunt dispositiones, quia ueniunt per applicationem subiecti et facile pereunt. A descriptione. Quod autem per applicationem ueniunt, praemittit ibi: AFFICITUR ENIM, id est applicatur homo ad suscipiendum ista. Quod uero facile permutentur, subdit ibi: CITO AUTEM, nisi forte in quibusdam inueteratis per longitudinem temporis, quae cum prius dispositiones fuissent et facile expelli possent, postea ita firmatae sunt, ut in naturam subiecti transferantur, hoc est ita iam sint immobiles, quasi immutabiles qualitates. ET INSANABILIS. Determinat, qualiter transferri in naturam accipiat, quantum ad permanentiam scilicet, quod non facile possit expelli, ac si diceret: ita dico transferri in naturam, ut AFFECTUS, hoc est qualitas quae per applicationem ueniens, iam EXISTAT INSANABILIS quantum ad infirmitatem VEL DIFFICILE MOBILIS quantum ad caeteras qualitates, quem iam ideo quislibet uocare possit habitum. MANIFESTUM EST AUTEM QUONIAM HAEC VOLUNT HABITUDINES NOMINARI, QUAE SUNT DIUTURNIORA VEL DIFFICILE MOBILIA. MANIFESTUM EST AUTEM. Bene dico quod affectio translata in naturam uocatur habitus, quia sic placet discretis uiris. Et hoc est: MANIFESTUM EST ETC. Vel a toto sic ostendit quid sit habitus, quia omnia DIUTURNIORA etc. NAMQUE IN DISCIPLINIS NON MULTUM RETINENTES SED FACILE MOBILES DICUNT HABITUM NON HABERE, QUAMVIS SINT AD DISCIPLINAS PEIUS MELIUSVE DISPOSITI. NAMQUE. Vere affectiones diuturnas uocant habitus, quia alias non. Ab immediatis. Et hoc est quod ait: dicuntur homines non multum RETINENTES IN DISCIPLINIS, hoc est non firme habentes scientias, NON HABERE habitus per illas scientias, ac si diceret illas scientias non esse habitus in eis: QUAMUIS SINT DISPOSITI, id est applicati per studium habendas scientias, quidam MELIUS, quidam PEIUS. QUARE DIFFERT HABITUS DISPOSITIONE, QUOD HOC QUIDEM FACILE EST, ILLUD VERO DIUTURNIUS ET DIFFICILE MOBILE. QUARE DIFFERT. Data differentia inter habitum et dispositionem quod haec non facile mobilis est, illa facile, quia ad aliud transiturus erat, breuem facit conclusionem a parte sic: quia in hoc differunt, ergo differunt, et in quo, supponit iterum breuiter, quia confuse dixerat. SUNT AUTEM HABITUS ETIAM DISPOSITIONES, DISPOSITIONES VERO NON NECESSE EST HABITUS ESSE. SUNT AUTEM. Quia dederat superius differentiam inter habitum et dispositionem, ne alicui inde uideretur, quod nullus habitus ueniret per dispositionem, id est applicationem, aut quod nullo modo habitus posset dici dispositio, ideo hanc remouet opinionem dicens omnes habitus esse dispositiones, id est uenire per applicationem. Quippe 'dispositio', hoc nomen, in hac acceptione tantundem quantum prima maneria qualitatis et continet tam habitum quam dispositionem stricte acceptam. Sed tamen habitus non sunt dispositiones, id est per applicationem uenientes. Quod ait 'etiam', ad hoc respicit, /229/ quod non solae dispositiones stricte acceptae dicuntur dispositiones large, uerum etiam habitus. DISPOSITIONES VERO NON NECESSE EST HABITUS ESSE, hoc est non omnes qualitates quae per applicationem ueniunt, sunt habitus. QUI ENIM RETINENT HABITUM ET QUODAMMODO DISPOSITI SUNT AD EA QUAE HABENT VEL PEIUS VEL MELIUS. QUI ENIM. Duo dixit quod scilicet omnes habitus sunt dispositiones large sed non conuertitur, et utrumque probat et prius quod primum dixit, quod scilicet omnes habitus sunt dispositiones, quia scilicet omnes qui habent habitum sunt dispositi. A coniugatis uel ab effectu. QUI AUTEM DISPOSITI SUNT, NON OMNINO RETINENT HABITUM. QUI AUTEM. Hic alterum ostendit dicens omnes dispositos, id est applicatos, non habere habitum. Sunt autem nonnulli qui uelint Aristotelem, cum ait omnes habitus esse dispositiones, hoc intelligere quod omnes habitus primum, dum recentes sunt, in subiecto sint dispositiones strictae etiam, hoc est facile permutabiles -- quod omnino falsum est. Caecitas enim, quae ex aliquo facto alicui contingit, statim, ut innata est, habitus est et omnino immobilis. ALIUD VERO GENUS QUALITATIS EST SECUNDUM QUOD PUGILLATORES VEL CURSORES VEL SALUBRES VEL INSALUBRES DICIMUS, ET SIMPLICITER QUAECUMQUE SECUNDUM POTENTIAM NATURALEM VEL IMPOTENTIAM DICUNTUR. ALIUD VERO. Post primam maneriam qualitatum quae sunt qualitates per applicationem uenientes, tractat aliam quae sunt potentia naturalis uel impotentia ad aliquid facile faciendum uel ad non patiendum facile. Quod autem potentiam uel impotetiam naturales appellat, non ad determinationem dicit, quin scilicet omnes sint naturales sed propter differentiam assignandam inter istam maneriam suprapositam, quod uidelicet illa per applicationem uenit, haec naturaliter inest. Quod autem supponitur 'ad faciendum aliquid uel non faciendum facile', quasdam excludit potentias uel impotentias quae secundum facilitatem ex aptitudine compositionis subiecti non accipiuntur sed simpliciter secundum hoc quod natura rei quoquo modo permittit. Alia enim est potentia pugnandi simpliciter, quae omnibus aequaliter inest hominibus, alia potentia pugnandi facile secundum flexibilium membrorum aptitudinem, quae non omnibus inest. Haec enim potentia aptitudinis quorundam est, illa uero quae naturae quodammodo proprie dici potest, omnium est, quae et homini substantialis uideur, sicut potentia ambulandi, a qua gressibilis dicitur. De potentiis uero aptitudinis uel impotentiis hoc loco tantum agit, quod demonstrat, cum ait facile, quae usualiter ab hominibus potentiae uel impotentiae maxime dicuntur. Licet enim mancus in natura possit pugnare, sicut curtatus pedes habere uel ambulare, non tamen eum ad hoc potentem dicere solemus, cum aptitudine careat. Si quis autem quaerat de potentiis et impotentiis naturae in hac diuisione, qualiter comprehendantur, dicimus: nusquam, quia, ut ipse Aristoteles dicturus est, fortasse alii quoque qualitatis apparebunt modi sed qui maxime dicuntur, hi sunt. /230/ Sunt huiusmodi potentiae aptitudinis quas tractat, aliae ad faciendum quid facile, ut illa quae cursorem facit uel pugillatorem, ad patiendum facile, ueluti illa quae sanatiuum facit uel durum, pro eo scilicet quod hoc non facile patiatur infirmitatem, illud non facile sectionem. Eodem modo et impotentia diuiditur, quia alia est ad faciendum facile, ut illa quae in manco est uel in curtato, qui impotentes sunt ad facile pugnandum uel currendum, alia est ad non patiendum, ut est illa impotentia quae aegrotatiuum facit uel molle, pro eo scilicet quod subiectum huius impotens sit ad non facile patiendum infirmitatem, illius uero ad non facile patiendum sectionem. Et attende quod potentiae pensandae secundum id quod ad utilitatem uel dignitatem pertinet, impotentiae uero e contrario, alioquin impotentias diceremus potentias, ut si quis aegrotatiuum uel molle potentias esse diceret in eo hoc facile infirmari, illud secari facile possit. At uero haec potentia potius impotentia dici solet et debet. Nemo enim debilem aliquem uocat potentem, quia leuiter superari possit, quia hoc ad detrimentum eius pertinet. Sic quoque in eo Deus minus impotens homine dicitur, quia peccare non potest, nec permissio peccandi, quae ad detrimentum rei pertinet, potentia dicenda, immo magis ad impotentiam declinat. Sic itaque aegrotatiuum et molle impotens dicitur, quia resistere minus aegritudini uel sectioni , quod ad eorum detrimentum pertinet. Sic iunge: Primum genus, id est prima maneria, qualitatis sunt habitus et dispositio; sed ALIUD GENUS EST SECUNDUM QUOD etc. Per exempla maneriam hanc determinat, et quia potentiarum nomina non habebat, uerum in sequentibus dicet nomina non esse posita potentiis sicut disciplinis, transfert se ad nomina fundamentorum. ET SIMPLICITER. Quia hoc genus in quibusdam tantum exemplis assignauerat ne illa tantum in hoc genere includi uiderentur, addit: SIMPLICITER, id est uniuersaliter, sunt aliud genus qualitatum, secundum quae dicuntur omnia illa quae SECUNDUM POTENTIAM NATURALEM VEL IMPOTENTIAM DICUNTUR. NON ENIM QUONIAM SUNT DISPOSITI ALIQUO MODO, UNUMQUODQUE HUIUSMODI DICITUR SED QUOD HABEANT POTENTIAM NATURALEM VEL FACERE QUID FACILE VEL NIHIL PATI; UT PUGILLATORES VEL CURSORES DICUNTUR NON QUOD SINT DISPOSITI SED QUOD HABEANT POTENTIAM HOC FACILE FACIENDI, SANATIVI AUTEM DICUNTUR EO QUOD HABEANT POTENTIAM NATURALEM UT NIHIL A QUIBUSLIBET ACCIDENTIBUS PATIANTUR, AEGROTATIVI VERO QUOD HABEANT IMPOTENTIAM NIHIL PATIENDI. NON ENIM. Ostendit quare naturales uocarit qualitates huius maneriae, ad differentiam scilicet prioris maneriae, quae per applicationem uenit, ista uero naturaliter inest; et assignat, unde naturales dicantur, quia scilicet naturaliter insunt. Quod probat ab immediatis, quia non per applicationem subiecti. Et hoc est: NON ENIM UNUMQUODQUE, istorum supradictorum, sicuti CURSOR VEL PUGILLATOR etc., DICUNTUR esse huiusmodi, hoc est CURSATORES VEL PUGILLATORES, quoniam SUNT DISPOSITI, id est quod se applicuissent ad eas suscipiendas, SED QUOD HABEANT POTENTIAM FACIENDI FACILE, ut cursor /231/ uel pugillator, uel patiendi, ut salubres, impotentiam non patiendi, ut insalubres. Quod statim discernit litera sequens: A QUIBUSLIBET, hoc est, ut non ex accidenti, id est leui casu, aegrotent. SIMILITER AUTEM HIS ET DURUM ET MOLLE SE HABET; DURUM ENIM DICITUR QUOD HABEAT POTENTIAM NON CITIUS SECARI, MOLLE VERO QUOD EIUSDEM IPSIUS HABEAT IMPOTENTIAM. SIMILITER AUTEM HIS, id est ad similitudinem aegrotatiui et sanatiui ET MOLLE ET DURUM dicuntur impotens et potens, non quidem secundum facere facile, sed secundum non pati facile. Quaeritur qui sit actus huius potentiae, quae facit sanatiuum. Non enim sanum esse pro actu illius potest accipi, quippe non omnis sanus esset sanatiuus, quia omnis actus potentiae suae prorsus subicitur, ut omnis ridens risibilis est et omnis currens facile est cursor, et sic omnis sanus sanatiuus dicetur, quod falsum est. Sani namque alii sanatiui, alii non, et e conuerso. Sani enim sunt qui quocumque modo sanitatem habent, sanatiui autem sunt qui non facile infirmantur. Contingit autem sanatiuos quandoque aegrotare grandi incumbente causa et aegrotatiuos sanos effici per adhibitam causam. Non itaque omnis sanus sanatiuus, et ita 'sanum esse' non potest poni tamquam actus potentiae a qua sanatiuus dicitur, immo magis haec potentia de negatione pendet quam de affirmatione et magis ad non pertinet quam ad esse. Quippe sanatiuus dicitur, quod non facile infirmetur. Unde non est necesse in huiusmodi potentiis de non esse id de quo potentia est, supponi uniuersaliter ipsi potentiae. Si enim omne quod non facile infirmatur, sanatiuum esset, utique et lapis et ipsa sanatiuitas sanatiua esset. Sed fortasse quaeretur, quare et lapis sanatiuus non dicatur, cui tota sanatiui descriptio uidetur aptari, cum uidelicet potens sit non facile infirmari. Sed profecto sanatiuitas non dicitur nisi potentia animalis, secundum quam non facile potest infirmari, nec sanatiuum dicitur, nisi quod potentiam animalis huiusmodi habet, ut non facile infirmetur. Sicut autem sanum et aegrum contraria sunt, ita sanatiuum et aegrotatiuum et durum et molle et omnis potentia, siue sit naturae siue aptitudinis, naturaliter habere uidetur contrariam impotentiam, licet in quibusdam nomina deficiant, ut in contrario bipedis et cursoris. TERTIUM VERO GENUS QUALITATIS EST PASSIBILES QUALITATES ET PASSIONES. TERTIUM VERO GENUS. Haec tertia maneria illas continet qualitates uel ab aliis inferuntur uel simul et inferentes sunt et illatae. Harum autem illae passibiles qualitates dicuntur quae diu permanent, passiones uero quae non diu permanent. Est autem passibilis qualitas alia inferens tantum, alia illata, alia utrumque. Inferens autem alia inferens passibilem qualitatem, alia inferens passionem. Similiter passibilis qualitas illata alia a passibili qualitate, alia a passione. Eodem modo et diuidi et subdiuidi potest, quod /232/ sequens litera satis docuerit. Sic iunge: Primum genus qualitatis erat habitus et dispositio; secundum potentia et impotentia; sed tertium passibilis qualitas et passio. SUNT AUTEM HUIUSMODI UT DULCEDO ET AMARITUDO ET AUSTERITAS ET OMNIA HIS COGNATA, AMPLIUS AUTEM CALOR ET FRIGUS ET ALBEDO ET NIGREDO. SUNT AUTEM. Exempla ponit de utrisque. OMNIA HIS COGNATA, id est qualitates similes istius in eo quod ad eundem sensum, id est ad gustum, pertinent. Exempla sunt de contrariis qualitatibus, quae aliis sensibus quam gustu discernuntur, ut CALOR ET FRIGUS tactu, ALBEDO ET NIGREDO uisu. ET QUONIAM HAE QUALITATES SUNT, MANIFESTUM EST; QUAE ENIM CUMQUE ISTA SUSCEPERINT QUALIA DICUNTUR SECUNDUM SE; UT MEL, QUONIAM DULCEDINEM SUSCEPIT, DICITUR DULCE, ET CORPUS ALBUM EO QUOD ALBEDINEM SUSCIPIAT; SIMILITER SESE HABET ETIAM IN CAETERIS. ET QUONIAM. Posuit supradicta inter qualitates per tertiam scilicet maneriam qualitatis. Et merito, quoniam uidelicet MANIFESTUM EST quod SUNT QUALITATES. Quod statim probat a descriptione qualitatis, quia faciunt subiecta sua qualia. Et hoc est: QUAECUMQUE ENIM... UT MEL. Assignat in partibus quod qualia faciunt, quia scilicet dulcedo mellis facit ipsum dulce et albedo alicuius corporis facit ipsum album etc. PASSIBILES VERO QUALITATES ET PASSIONES DICUNTUR NON QUOD EA QUAE ILLAS SUSCEPERINT QUALITATES ALIQUID PATIANTUR; NEQUE ENIM MEL, QUONIAM ALIQUID PASSUM SIT, IDCIRCO DICITUR DULCE, NEC ALIQUID ALIUD HUIUSMODI. PASSIBILIS VERO QUALITAS. Daturus differentiam inter passibilem qualitatem et passionem, ostendendo scilicet, unde dicantur passibiles qualitates et unde passiones, prius opinionem quorundam resecat quibus uidebatur, quod passibiles qualitates dicerentur ideo, quod sua subiecta facerent pati. In quo etiam diuisionem passibilis qualitatis ponit, cum ostendit quasdam ita passibiles esse qualitates quod inferunt, quasdam ita inferuntur. Sic continua: Omnes supradictae qualitates ita scilicet, quod qualia faciunt, sed passibilium qualitatum quaedam hoc modo dicuntur, quod inferunt, quaedam hoc modo, quod inferuntur. Et prius remouet illud propter quod passibiles uidentur appellari et quod fortasse per passibile uideretur poni, scilicet quod sua subiecta facerent pati. Quod in parte falsum ostendit, quia dulcedo mellis quae est in eo passibilis qualitas, non facit mel pati. Quippe cum omnino sensu mel careat, nullam sentiendo passionem sentit nec aliquid huiusmodi, hoc est aliquid animatorum subiectorum uel naturalium. Quod enim naturaliter aliquid habet illud, pati non dicitur. SIMILITER AUTEM HIS ET CALOR ET FRIGUS PASSIBILES QUALITATES DICUNTUR NON QUOD IPSA QUAE EA SUSCIPIUNT ALIQUID PASSA SINT. SIMILITER AUTEM. Si ET CALOR ET FRIGUS accipiantur in naturalibus, uerum est QUOD NON hinc DICUNTUR PASSIBILES. SED QUONIAM SINGULUM EORUM QUAE DICTA SUNT SECUNDUM SENSUS QUALITATUM PASSIONIS PERFECTIVA SUNT, PASSIBILES QUALITATES DICUNTUR; DULCEDO ENIM PASSIONEM QUANDAM SECUNDUM GUSTUM EFFICIT, ET CALOR SECUNDUM TACTUM; SIMILITER AUTEM ET ALIAE. SED QUONIAM. Istud 'quoniam' potius designat modum quam causam, ac si diceret: sed potius ita dicuntur passibiles, quod haec inferunt, illa inferuntur. Ac primum de inferentibus ponit sic: Singula QUAE DICTA SUNT superius, SUNT PERFECTIVA et illatiua passionum. Haec qualitas tertiae maneriae. Sicut enim dispositio large quandoque accipiebatur, ut uidelicet contineat totam primam maneriam qualitatis, ita etiam hoc loco passio potest accipi pro hac tota tertia maneria. SECUNDAM QUALITATEM, id est diuersitatem sensuum. Alio namque sensu dulcedo illata discernitur, uidelicet, alio calor uel frigus, tactu scilicet. /233/ ALBEDO AUTEM ET NIGREDO ET ALII COLORES NON SIMILITER HIS QUAE DICTA SUNT PASSIBILES QUALITATES DICUNTUR SED HOC QUOD HAE IPSAE QUALITATES AB ALIQUIBUS PASSIONIBUS INNASCUNTUR. ALBEDO ENIM. Postquam ostendit quasdam qualitates ita dici passibiles qualitates, quod inferunt, ostendit alias ita dici passibiles, quod inferuntur, ut sunt colores sicut pallor permanens, qui ex infirmitate natus est. QUONIAM ERGO FIUNT PER ALIQUAM PASSIONEM MULTAE COLORUM MUTATIONES, MANIFESTUM EST. QUONIAM ERGO. Quandoquidem ad discretionem huius maneriae ostensum est quasdam inferre et quasdam inferri, ergo propter earum discretionem determinemus, quae a quibus inferuntur frequentius, transitoria scilicet a transitoriis. Unde e contrario relinquitur, quia permanentes a permanentibus. Sic lege: MANIFESTUM EST, QUONIAM FIUNT MULTAE MUTATIONES COLORUM, hoc est inferuntur multi mutabiles colores et transitorii PER ALIQUAM PASSIONEM, hoc est transitoriam huius tertiae maneriae qualitatem, ut hic stricte passio sumatur, sicut in principio. ERUBESCENS ENIM ALIQUIS RUBEUS FACTUS EST ET TIMENS PALLIDUS ET UNUMQUODQUE TALIUM. ERUBESCENS ENIM. Vere transitoria infertur ex transitoria, quia ita et in temporalibus et in naturalibus qualitatibus. Quod rursus in partibus ostendit, quia rubor ex erubescentia infertur et pallor ex timore, quae omnes qualitates transitiuae sunt et temporales. Temporales autem illas qualitates uocamus quae subiecti natiuitati accidunt, naturales uero quae in natiuitate subiecti fiunt, ut si infans nascendo aliquam angustiam ex laesione patiatur. Aristoteles etiam infirmitatem ut colorem aliquem tractat. ET UNUMQUODQUE TALIUM, id est unumquodque subiectum tali colore accidenti affectum, dicitur ita temporaliter coloratum. QUARE VEL SI QUIS NATURALITER ALIQUID TALIUM PASSIONUM PASSUS EST, SIMILEM COLOREM EUM OPORTET HABERE. QUARE. Postquam ostendit temporalem qualitatem inferri ex temporali, docet et naturalem inferri ex naturali, et infert a simili sic: Quandoquidem temporalis infertur ex temporali qualitate, naturalis ex sibi consimili, id est ex naturali. Et hoc est: SI QUIS in natiuitate patiatur ALIQUID tale, hoc est naturalem passionem aliquam habeat, quae COLOREM inferat, consimilem habebit colorem passioni, in eo scilicet quod naturalis erat etiam color. QUAE ENIM AFFECTIO NUNC AD VERECUNDIAM CIRCA CORPUS FACTA EST, ET SECUNDUM NATURALEM AFFECTIONEM EADEM FIET AFFECTIO, ITA UT NATURALITER ET COLOR SIMILIS SIT. QUAE ENIM. Vere similem colorem habebit, quia naturalem. A parte. Et praemittit similitudinem de temporalibus, quia sicuti temporalis quae infertur a temporali, similis est ei a qua infertur, id est in eo uidelicet quod naturalis est. Et hoc est: QUAE, id est qualis, est AFFECTIO, id est color transitorius, FACTA NUNC, id est temporaliter, propter VERECUNDIAM CIRCA CORPUS, qualis est, inquam, cum ipsa uerecundia in eo scilicet quod eiusdem generis est cum ea quae temporalis est, ita et SECUNDUM NATURALEM PASSIONEM FIET color idem, id est eiusdem generis cum ipsa passione, in eo scilicet quod naturalis erit. Quod et ipse statim determinat dicens: ITA UT etiam COLOR SIT SIMILIS NATURALITER, hoc est in natiuitate, passioni se inferenti. /234/ QUAECUMQUE IGITUR TALIUM CASUUM AB ALIQUIBUS PASSIONIBUS DIFFICILE MOBILIBUS ET PERMANENTIBUS PRINCIPIUM SUMPSERINT, PASSIBILES QUALITATES DICUNTUR. QUAECUMQUE IGITUR. Postquam destruxit opinionem illam qua uidebantur passibiles qualitates dici quod subiecta facerent pati, ostendit in eo potius passibiles qualitates, quae cum inferant uel inferantur, permanentes sunt, passiones uero e contrario, quia scilicet transitoriae sunt, et hic plane definitionem passibilis qualitatis et passionis incipit aperire. Sic infert: Quandoquidem dictum est qualitates tertiae maneriae quasdam esse passibiles qualitates, quasdam passiones, ergo distinguamus, quae sint hae uel quae sint illae. A causa. Et hoc est: QUAECUMQUE qualitates de numero TALIUM CASUUM, id est qualitatum tertiae maneriae. Quae quidem ideo casus dicuntur, quod ab aliis qualitatibus cadant, id est inferuntur ab aliquibus passionibus, hoc est qualitatibus tertiae maneriae. Nam et hic quoque large 'passio' sumitur. PASSIONIBUS, dico, DIFFICILE MOBILIBUS. Et quia possunt difficile moueri secundum naturam suam et non diu permanere secundum tempus, addit: PERMANENTIBUS. Supple etiam extra: et hoc habent ipsae quae inferuntur, quod tamen hoc loco tacet, quod statim in sequentibus apponet ibi: ET NON FACILE PRAETERIT ET IN VITA PERMANET. SIVE ENIM VEL SECUNDUM NATURALEM SUBSTANTIAM PALLOR AUT NIGREDO FACTA EST QUALITATES DICUNTUR (QUALES ENIM ET SECUNDUM EAS DICIMUR), SIVE PROPTER AEGRITUDINEM LONGAM VEL PROPTER AESTUM AUT ALIQUID TALE CONTINGIT VEL NIGREDO VEL PALLOR, ET NON FACILE PRAETERIT ET IN VITA PERMANET, QUALITATES ET ISTAE DICUNTUR (SIMILITER QUALES ET SECUNDUM EAS DICIMUR). SIVE ENIM. Vere qualitates permanentes sunt passibiles qualitates, quia tam naturales quam temporales. A partibus. Et hoc est: SIVE PALLOR AUT NIGREDO FACTA sit SECUNDUM NATURALEM SUBSTANTIAM, hoc est ita quod naturaliter subsistat in subiecto, QUALITATES sunt, passibiles scilicet. QUALES ENIM, scilicet passibiliter, hoc est permanenter, secundum eas dicimur. A descriptione passibilis qualitatis. SIVE PROPTER. Hic aliam partem ponit de temporalibus sic dicens: SIVE PROPTER AEGRITUDINEM LONGAM VEL PROPTER AESTUM, quae temporalia sunt, CONTINGIT ALIQUID TALE, quod uidelicet similiter sit temporale. ET NON FACILE PRAETERIT. Hic illam proprietatem passibilis qualitatis apponit, in qua totam facit uim. ET IN VITA. Per hoc determinat, sicut superius, quid per maneriam secundum tempus accipiat, qualitatem scilicet passibilem. similiter. A descriptione passibilis qualitatis. Et supple: passibiliter enim quales. QUAECUMQUE ERGO EX HIS QUAE FACILE SOLVUNTUR ET CITO TRANSEUNT FIUNT, PASSIONES DICUNTUR. QUAECUMQUE ERGO. Istae sunt passibiles qualitates quae permanent sed istae sunt passiones quae cito transeunt. Quod autem ait eas inferri ex his quae facile soluuntur, hoc est, cito transeunt, ad proprietatem passionis uim non habent, quia siue inferant siue inferantur et non permanent, aeque sunt passiones. NON ENIM DICIMUR SECUNDUM EAS QUALES; NEQUE ENIM QUI PROPTER VERECUNDIAM RUBEUS FACTUS EST RUBEUS DICITUR, NEC CUI PALLOR PROPTER TIMOREM VENIT PALLIDUS EST SED MAGIS QUOD ALIQUID PASSUS SIT; QUARE PASSIONES HUIUSMODI DICUNTUR, QUALITATES VERO MINIME. NON ENIM. Vere sunt passiones, scilicet qualitates inferentes uel illatae, quae transitiuae sunt, quia non sunt passibiles qualitates, cum alterum, constet. Ab immediatis. Quod autem non sint passibiles qualitates ostendit a descriptione, quia scilicet non faciunt subiecta passibiliter qualia, id est permanentes. Quod rursus ostendit in partibus quibusdam passionum, QUI scilicet ex uerecundia RUBEUS FACTUS EST, rubeus non est /235/ permanenter. Quod ab effectu secundum ipsum locutionis usum assignat, in eo scilicet quod quales non solemus homines uocare ex transitoriis qualitatibus sed ex permanentibus. Si quis enim ex qualitate alicuius requirat eum sibi certificari, non solent transitoriae qualitates assignari, ne forte, cum ad eam uentum esset qualitatem, esset praeterita ex qua ipse cognosci debuit. Ut si quaereretur: Qualis est Socrates? et responderetur: "Rubeus" propter ruborem, in secundo die non esset conueniens ad notitiam Socratis rubor non permanens. QUARE, quia uidelicet non sunt passibiles qualitates, ergo sunt passiones, cum scilicet constet ea esse sub tertia maneria, QUALITATES VERO, passibiles scilicet, MINIME dicuntur. SIMILITER AUTEM HIS ET SECUNDUM ANIMAM PASSIBILES QUALITATES ET PASSIONES DICUNTUR. SIMILITER AUTEM. Postquam assignauit PASSIBILES QUALITATES ET PASSIONES in qualitatibus corporis, assignat etiam ea in accidentibus animae. QUAECUMQUE ENIM MOX IN NASCENDO AB ALIQUIBUS PASSIONIBUS FIUNT, QUALITATES DICUNTUR, UT DEMENTIA VEL IRA ET ALIA HUIUSMODI. QUAECUMQUE ENIM. Ostendit primum de passibilibus qualitatibus. Vere passibiles sunt in anima, quia et naturales et temporales. A partibus. Et de naturalibus praemittit dicens: QUAECUMQUE QUALITATES permanentes, secundum quod ipse postea apponet, FIUNT statim in ipsa natiuitate ex ALIQUIBUS PASSIONIBUS, id est qualitatibus tertiae maneriae, QUALITATES, scilicet passibiles, DICUNTUR, UT DEMENTIA ex aliqua laesione uel aliqua infirmitate proueniens. QUALES ENIM ET SECUNDUM EAS DICIMUR. QUALES ENIM, scilicet passibiliter. A descriptione uel ab effectu. Quae enim qualitas permanens est, causa est, quare secundum eam homo soleat qualis assignari. Videtur hoc loco Aristoteles uelle ex praemissa quoque qualitate animae corpus nominari, cum scilicet de ira et dementia animae loquens nos dicit inde iratos uel dementes. Sed fortasse cum ait 'NOS DICIMUR', sic nostras intelligit animas per totum partem accipiens aut potius ex qualitatibus animae alias innatas corpori considerat, iuxta quod et animal, quod est animatum corpus, dicimus uel grammaticum corpus esse uel rationale, non quidem ex ipsa scientia uel potentia discendi quae sunt in anima sed magis ex habitu animae grammaticae uel rationalis. Aliam namque differentiam animae conuenit esse, cum rationalis dicitur, aliam corporis; quippe diuersorum generum et non subalternatim positorum diuersae sunt species et differentiae. Sed fortasse opponetur quod si rationale, nomen corporis, sumptum est ab habitu animae rationalis, potius habere significat quam qualitatem. Unde differentia dici non debet, cum inaequale non praedicetur. Sed dicetur quod quamcumque uocem proferamus ad rationalitatem corporis designandam, inde qualitatem animae intelligamus innatam corpori ex qualitate animae. Nam quando definimus animatum: 'quod animam habet' uel album: 'quod albedinem habet', nullas tamen formas per habere animam uel habere albedinem nisi qualitates ipsas, animationem scilicet et albedinem, intelligimus. Sic etiam per /236/ habere animam grammaticam uel rationalem qualitates accipimus. SIMILITER AUTEM ET QUAECUMQUE ALIENATIONES NON NATURALITER SED AB ALIQUIBUS CASIBUS FACTAE SUNT DIFFICILE PRAETEREUNTES ET OMNINO IMMOBILES, ETIAM HUIUSMODI QUALITATES SUNT; QUALES ENIM ET SECUNDUM EAS DICIMUR. SIMILITER AUTEM. Postquam ostendit passibiles qualitates in naturalibus qualitatibus animae, ostendit etiam in temporalibus. ALIENATIONES uocat qualitates quae post natiuitatem sunt, quasi aduentitiae accidunt. Casus uocat qualitates huius tertiae maneriae, sicut supra docuimus. DIFFICILE PRAETEREUNTES. Hic apponit uim passibilitatis, per quam passibiles qualitates a passionibus diuidantur. QUALITATES SUNT, scilicet passibiles. QUALES ENIM, passibiliter. A descriptione uel ab effectu. QUAECUMQUE ENIM EX HIS QUAE CITIUS PRAETEREUNT FIUNT, PASSIONES DICUNTUR, UT SI QUIS CONTRISTATUS IRACUNDIOR SIT. QUAECUMQUE VERO. Postquam assignauit passibiles qualitates secundum qualitates animae tam naturales quam temporales, assignat passiones et ipsius animae accidentia. Sic iunge: Permanentes dicuntur passibiles qualitates sed transitoriae sunt passiones. Et hoc est: quae inferuntur a transitoriis -- supple extra: Et cito transeunt -- transitoriae passiones dicuntur. Hoc autem quod suppletur, satis innui potest tam ex praemissis quam ex sequentibus. Determinauit namque superius in accidentibus corporis passiones esse quae cito transeunt. Ex eo quoque quod ait in proximo passibilem qualitatem immobilem esse, per contrarium innuit esse passiones mobiles, nec non ex eo quod in sequenti dicit non solere dici iracundum ex passione sed potius passum aliquid ad horam, patenter monstrat passiones debere subintelligi mobiles. UT SI QUIS IRACUNDIOR, scilicet quam soleat, ut scilicet transitoria ira denotetur. NON ENIM DICITUR IRACUNDUS QUI IN HUIUSMODI PASSIONE IRACUNDIOR EST SED MAGIS ALIQUID PASSUS. NON ENIM. Commendat exemplum de ira nata ex passione, quod uidelicet sit mobilis passio, quia propter huiusmodi iram transitoriam is qui eam habet, non solet dici iracundus. SED MAGIS. A partibus ab effectu. QUARE PASSIONES QUIDEM HUIUSMODI DICUNTUR, QUALITATES VERO MINIME. QUARE PASSIONES. Infert ex eodem effectu quod passiones dicuntur, non qualitates, scilicet passibiles. Sicut autem de illatis qualitatibus ostendit, quod sint passibiles qualitates uel passio, in eo quod permanentes sunt uel transitoriae, ita de inferentibus intellige. QUARTUM VERO GENUS QUALITATIS EST FORMA ET CIRCA ALIQUID CONSTANS FIGURA; AMPLIUS AUTEM AD HAEC RECTITUDO VEL CURVITAS, ET SI QUID HIS SIMILE EST; SECUNDUM ENIM UNUMQUODQUE EORUM QUALE QUID DICITUR. QUARTUM VERO GENUS. Quartam maneriam qualitatum ingreditur, in qua quidem comprehendit omnes compositiones, quas apellat formas uel figuras, et insuper propria eorum accidentia, ut sunt RECTITUDO VEL CURVITAS; proprie enim ipsa compositio recta dicitur aut curua. Aut fortasse FORMA ET FIGURA omnes qualitates huiusquartae maneriae comprehendunt; RECTITUDO uero aut CURVITAS non sunt de quarto genere, sed quattuor generibus superadduntur sub qualitate. Sed nunc quid sit forma, quid figura, determinemus. Et sunt qui figuram uocant compositionem coporis facti ad repraesentationem, sicut compositionem statuae quae Achillem repraesentat. Unde et statua ipsa figura dicitur, secundum hoc quod aliud figurat, compositiones /237/ uero caeterarum rerum, quae scilicet res non sunt factae ad repraesentationem alicuius, appellat formas. Sunt autem alii qui Boethio imponunt eum figuras appellare compositiones geometricorum corporum, quae ad mensurandum describi solent, caeterorum uero compositiones formas appellant. At uero ex hoc nihil aliud ad differentiam formae uel figurae certum haberetur, nisi quia figuram uocat triangulum et quadratum, formam uero qualitatem figurae dicit et similiter trianguli uel quadrati, et ex figura figuratum, ex forma dicit esse formosum. Unde etiam (inquit) formosos homines dicimus. Qui etiam rursus obscurus figura loquens ait: Figura est, ut geometrae definiunt, quae sub aliqo uel aliquibus terminis continetur; sub aliquo quidem, ut circulus, sub aliquibus uero ut triangulum uel quadratum. Videtur itaque Boethius ipsam compositionem figuram appellare, decorem uero aut turpitudinem, quae ex compositione nascitur, uocare formam. Sic iunge: Primum uel secundum uel tertium genus sunt illa supraposita sed QUARTUM sunt FORMA ET FIGURA. Figuram dico CONSTANS CIRCA ALIQUID, hoc est circa rem factam, ad repraesentationem alterius secundum primam sententiam uel circa geometricum corpus secundum secundam uel CONSTANS CIRCA ALIQUID tamquam subiectum suum, quod iam determinat fortase, ne per figuram intelligatur ipsa statua figurans, sed qualitas. AMPLIUS AUTEM AD HAEC, id est ad formam et figuram, adduntur RECTITUDO et CURVITAS, ut scilicet simul cum eis sint sub quarto genere. ET SI QUID HIS EST SIMILE, id est caetera propria accidentia formae et figurae, uel, si de quarto genere tantum dicamus esse formam uel figuram, dicemus ad haec quattuor supraposita genera qualitatum addi sum qualitate rectitudinem et curuitatem, ne uidelicet omnes qualitates intelligerentur includi in suprapositis quattuor maneriis. ET SI QUID HIS EST SIMILE, hoc est, omnes aliae qualitates. Quod quidem proxima litera uidetur innuere, quae probat statim supraposita qualitates esse. A descriptione qualitatis, quia scilicet faciunt qualia. Et hoc est: SECUNDUM UNUMQUODQUE ISTORUM, id est secundum formam uel figuram uel rectitudinem uel curuitatem, aliquid dicitur quale. TRIANGULUM ENIM VEL QUADRATUM ESSE QUALE QUID DICITUR, ET RECTUM AUT CURVUM. ET SECUNDUM FIGURAM VERO UNUMQUODQUE QUALE QUID DICITUR. TRIANGULUM ENIM. Vere quale faciunt ista, quia faciunt triangulum etc. A partibus. Et unde hoc, scilicet quod si faciunt ista, qualia faciant, assignat dicens, quia ista qualia sunt, et hoc est: TRIANGULUM ENIM etc. Compositio quidem ipsa quae triangulatio dicitur uel quadrangulatio, facit TRIANGULUM VEL QUADRATUM. RARUM VERO ET SPISSUM ET ASPERUM ET LENE PUTABITUR QUIDEM QUALITATEM SIGNIFICARE SED ALIENA HUIUSMODI PUTANTUR ESSE A DIVISIONE QUAE CIRCA QUALITATEM EST; QUANDAM ENIM POSITIONEM QUODAMMDO VIDENTUR PARTIUM UTRUMQUE MONSTRARE; SPISSUM QUIDEM EST EO QUOD PARTES SIBI IPSAE PROPINQUAE SINT, RARUM VERO EO QUOD DISTENT A SE INVICEM; ET LENE QUIDEM QUOD IN RECTUM SIBI PARTES IACEANT, ASPERUM VERO QUOD HAEC QUIDEM PARS SUPERET, ILLA VERO SIT INFERIOR. RARUM VERO. Tractatis superius his quae indubitanter qualitates sunt, tangit dubitationem de quibusdam rebus, quae quidem quibusdam qualitates esse uidebantur et qualia facere, quibusdam uero positiones. /238/ Siue autem qualitates sint, siue positiones, ipse Aristoteles non definit sed ut positiones uideantur, ponit, quia scilicet in singulis earum subiectis certae positiones partium denotari uidentur per uocabula sumpta ab eis. Et rursus, si quis concedet eas esse qualitates, ne impediatur per hoc quod non comprehenduntur inter quattuor annumeratas manerias qualitatum, dicit fortasse alios modos qualitatum esse et ita simul confert ea quae ad utramque pertinent opinionem nihil tamen certum constituens. At uero Boethius in Commento aperte clamat haec esse positiones dicens de eis: Videntur haec quoque in qualitatibus posse numerari sed rectam rationem perspicientibus nec solum auribus quae dicuntur sed etiam mente et animo iudicantibus in qualitatibus haec poni non oportere manifestum est. Nam quod dicimus rarum, positio quaedam partium est, non qualitas. Sed profecto magis secundum aliorum opinionem locutus est quam secundum rei ueritatem, sicut et illud secundum opinionem dixit, quod supposuit dicens: Ergo secundum unamquamque partium positionem uel raritas uel spissitudo uel asperitas uel lenitas corporibus est. Non igitur haec secundum qualitatem dicuntur sed potius secundum positionem. Positio autem in relationis genere nominata est. Non igitur haec qualitates sed relatiua sunt. Quod enim relationi positionem supponit, opinio est potius quam scientia, et similiter opinio est quod istas negas qualitates esse quas ipse alibi qualitates plane uocat, ubi scilicet opiniones de contrarietate, quam habere quantum uidetur, dicens asperam et lenem superficiem non esse contrariam sed asperitatem et lenitatem, quae qualitates sunt. Sed fortasse quis dicit qualitatem ibi large accipi pro quacumque forma. Sed illud nobis uidetur positiones nullo modo habere contrarium, ut sedere, stare, iacere nec eas etiam ad comparationem uenire, quae utraque istis quattuor conueniunt. Praeterea qua ratione haec quattuor positioni supponunt, quia scilicet accipiuntur secundum certam positionem partium, ita etiam rectum et curuum et triangulum et quandratum possent positioni subicere, quae idem ipse Aristoteles inter qualitates posuit. Subiectum namque rectitudinis ad hoc, ut rectum sit, certam exigit partium positionem, ut scilicet directe sint positae, similiter triangulum talem partium positionem exigit quae tres angulos faciat. Sed ista positiones exigant certas, nullo tamen modo positiones dicenda sunt. Nam et triangulum certum requirit numerum, id est ternarium, nec triangulatio, a qua sumptum est, numerus est sed quale. Similiter asperum licet positionem exigat, tamen asperitas, a qua sumptum est, qualitas est, non positio et similiter caetera quae hic ponit. /239/ Continuatio. Ista supradicta sunt indubitanter qualitates sed raritas et spissitudo et caetera cum qualitates tum positiones uidentur. Cum autem id de rebus intendat ostendere, transfert se ad uocabula dicens: Haec uocabula, RARUM etc., VIDENTUR SIGNIFICARE QUALITATES, quia aeque ualet, ac si diceret res ab eis significatas esse qualitates. SED ALIENA. Dixi quod VIDENTUR SIGNIFICARE QUALITATES sed iterum non uidentur significare qualitates. Et hoc est: SED rursus HUIUSMODI nomina secundum significationem suam putantur esse ALIENA A DIVISIONE qualitatis, hoc est non significare rem aliquam quae in diuisione qualitatis comprehendatur, ac si dicat non significare qualitatem. Et quare uideantur non significare qualitatem, supponit causam, quia potius POSITIONEM VIDENTUR MONSTRARE, id est significare; POSITIONEM dico PARTIUM fundamenti utrimque acceptarum, id est ex diuersis locis intellectarum. VIDENTUR, inquam, MONSTRARE QUODAMMODO, pro eo scilicet quod qualitates significatas semper certae positiones comitentur. Quod quidem statim distinguit dicens aliquid SPISSUM esse secundum hanc positionem partium, quod sibi proximae sunt, cum tamen aliud sit spissitudo totius quam partium positio. Et secundum hoc quod spatio distant ab inuicem partes subiecti et similiter alia, certas exigunt positiones. ET FORTASSE ALII QUOQUE APPAREANT QUALITATIS MODI SED QUI MAXIME DICUNTUR HI SUNT. ET FORTASSE. Expedita diuisione qualitatum per quatuor manerias, ne quis putet in illis quatuor omnes includi qualitates, dicit praeter illos modos, id est illas manerias, qualitatum fortasse alias apparere. Sed hae sunt illae quae maxime tractari solent et quae magis sunt usitatae. Attende etiam quod in hoc quod ait alios esse modos qualitatis, praemunit se de eo quod sentit de raro et spisso et aspero et leni, quae qualitates esse recipit, licet in supradicta diuisione non claudantur, alioquin nisi hoc dixisset, opponeretur haec non esse qualitates, quia in diuisione praemissa non comprehenduntur, sicut multae aliae qualitates ibi continentur, ut fortasse omnes differentiae substantiales, nisi quis dulcedinem melli substantialem esse dicat, quae in ipso est passibilis qualitas inferens palato gustantis dulcedinem, quae est passio. Nota quod hoc loco Boethius ait: Non sunt, inquit, putandae solum qualitates quas supra posuit. Ipse testatur quoque alias qualitates quas modo omnes enuntiare neglexit. Si cur neglexerit, quaeratur, multae sunt causae, prima quod elementi uicem hic obtinet liber nec perfectam scientiam tradit sed tantummodo aditus atque pons quidam in altiora philosophiae introitum pandit. Quocirca si ita hoc est, tantundem dicere oportuit, quantum ingredientibus satis esset, ne eorum animos nondum ad scientiam firmos multiplici doctrinae subtilitate /240/ confunderet. Quae uero hic desunt, in libro qui Metaphysica inscribitur, apposuit. Perfectis namque, non ingredientibus illud opus praeparatur. Est quoque alia causa, ut nos ad exquirendas alias qualitates, non solum priorum doctorum sed etiam nostrorum aliquid inueniendi incitator admitteret. Quocirca concludit eas quae maxime dicerentur, quas supra posuit, qualitates esse. QUALITATES ITAQUE SUNT QUAE PRAEDICTAE SUNT, QUALIA VERO QUAE SECUNDUM HAEC DENOMINATIVE DICUNTUR <...> UT A CANDORE CANDIDUS ET A GRAMMATICA GRAMMATICUS ET A IUSTITIA IUSTUS. IN ALIQUIBUS VERO, EO QUOD NON SINT POSITA QUALITATIBUS NOMINA, NON CONTINGIT EA QUAE DICUNTUR AB EIS DENOMINATIVE DICI, UT CURSOR AUT PUGILLATOR QUI SECUNDUM VALETUDINEM NATURALEM DICITUR A NULLA QUALITATE DENOMINATIVE DICITUR QUALITATES ITAQUE. Quia scilicet faciunt qualia. A descriptione. Hanc autem conclusionem ad distinctionem supponit, quia expedita diuisione transit ad inuestigandum proprium qualitatum et post qualitates statim de qualibus adnectit dicens: QUALIA esse quae informantur, DICUNTUR, secundum informationem qualitatum DENOMINATIVE, in quo quidem communitates qualitatum incipit inuestigare, donec ad proprie proprium perueniat, per quod maxime natura qualitatum aperiatur. Ait ITAQUE QUALITATES huiusmodi esse quod SECUNDUM eas subiecta DICUNTUR QUALIA DENOMINATIVE de nominibus adiacentium qualitatum, propter denotandas scilicet qualitates eis adiacentes. SIMILITER in caeteris quibusdam qualitatibus contingit denominatio, quod duobus modis accidere monstrat, tum uidelicet quod nomina qualitatum deficiunt et manentibus tantum nominibus subiectorum, tum quia existentibus nominibus qualitatum nomina tamen subiectorum non sunt ex eis denominatiue sumpta. Unde aperte conuincit non esse proprie proprium qualitatis habere quale denominatiue, cum uidelicet omnibus non conueniat. Et primum ostendit denominationem deficere propter nominum defectum qualitatum. UT CURSOR AUT PUGILLATOR, qui sic nominantur ex potentiis, non dicuntur ab eis denominatiue, pro eo scilicet, quod ipsis potentiis desunt nomina. Nam pugillatoria, ut ipse ait, tantum scientiae pugnandi, a qua quidem scientia pugnandi pugiles secundum artem denominatiue dicimus. Quod secundum hoc ideo fortasse determinat ne accipiantur sumpta a scientiis, a quibus possint denominari, quia illa nomina non habent. Quod potentiam naturalem uocat ad differentiam scientiae, quam per applicationem uenire dicet. NEQUE ENIM POSITA NOMINA SUNT VALETUDINIBUS SECUNDUM QUAS ISTI QUALES DICUNTUR, SICUT IN DISCIPLINIS SECUNDUM QUAS VEL PUGILLATORES VEL PALAESTRICI SECUNDUM AFFECTIONEM DICUNTUR. NEQUE ENIM. Causa est quare ista a potentiis denominatiue non dicantur, quia scilicet ipsis aptitudinibus, id est potentiis, non sunt posita nomina, quemadmodum sunt posita in disciplinis, hoc est in scientiis. SECUNDUM QUAS, scilicet scientias habitas non naturaliter sicut potentiae sed secundum affectionem, id est per applicationem, dicuntur homines pugillatores, id est pugiles uel palaestrici ex scientia palaestriandi. Quippe scientiae nomina non habent, quae desunt potentiis. PUGILLATORIA ENIM DISCIPLINA DICITUR, QUALES VERO AB HIS DENOMINATIVE HI QUI AFFICIUNTUR DICUNTUR. PUGILLATORIA ENIM. Dixit nomina posita esse scientiis, quod probat a partibus, quia uidelicet ista sunt imposita: Pugillatoria, palaestrica. QUALES VERO. A potentiis hi qui eas habent, non dicuntur denominatiue. Vel QUI /241/ AFFICIUNTUR, id est applicantur ad habendas scientias, in quo notatur a potentiis quae naturaliter insunt, non per applicationem. ALIQUANDO AUTEM ET POSITO NOMINE DENOMINATIVE NON DICITUR QUOD SECUNDUM EAM QUALE DICITUR, UT A VIRTUTE STUDIOSUS. ALIQUANDO AUTEM. Postquam ostendit denominationem deficere una de causa, quia scilicet nomina desunt qualitatibus, ostendit aliam, quia uidelicet contingit aliquando, quod etiam posito nomine qualitatis illud quod secundum qualitates dicitur, quale non dicitur denominatiue, ut STUDIOSUS qui propter uirtutem dicitur DENOMINATIUE A VIRTUTE. VIRTUTEM ENIM HABENDO STUDIOSUS DICITUR SED NON DENOMINATIVE A VIRTUTE; NON AUTEM IN PLURIMIS HOC TALE EST. VIRTUTEM ENIM. Quia studiosus non uidebatur dici propter uirtutem sed propter studium, commendat exemplum datum de eo quod secundum qualitatem dicitur et non denominatiue. Et ostendit dici studiosum propter uirtutem quam habet SED NON DENOMINATIVE. NON AUTEM. Ostendit hoc secundum defectum denominationis raro contingere, quia scilicet uix numquam contingit, ut unum subiectum et qualitatem habeant nomina nec unum ex altero denominetur. QUAE ERGO DICUNTUR AUT DENOMINATIVE A PRAEDICTIS QUALITATIBUS DICUNTUR AUT ALIQUO MODO ALITER AB EIS. QUAE ERGO. Amplius ex exemplis suprapositis infert sic: Quandoquidem albus et grammaticus et iustus dicuntur denominatiue a qualitatibus, pugillator uero et studiosus non, ergo quaedam quae dicuntur ex qualitatibus, dicuntur denominatiue, quaedam alio modo. A partibus. INEST AUTEM ET CONTRARIETAS SECUNDUM QUOD QUALE EST, UT IUSTITIAE INIUSTITIA CONTRARIA EST ET ALBEDO NIGREDINI ET ALIA. INEST AUTEM. Aliam communitatem qualitatum supponit, quae quidem sicuti prima non est proprie proprium qualitatis, cum scilicet ista neque solis qualitatibus conueniat neque omnibus. Quod autem omnibus non conueniat, ipse quoque statim aperit. Quod uero solis non conuenit, ex eo apparet quod etiam facere et pati contrarietatem habere dicet. Attende autem quod hoc loco Boethius uult incipere inuestigationem proprietatis qualitatum et illud quod praemissum est de qualibus, fortasse praemitti ad differentiam qualitatum a qualibus. Sic iunge: Qualitatibus conuenit habere qualia denominatiue et habere etiam contraria. Et hoc est: INEST CONTRARIETAS aliis rebus SECUNDUM QUALE, id est secundum qualitatem, quia scilicet quaedam res habent contrarietatem respectu qualitatum, aliae, scilicet qualitates, respectu aliarum, quod tantum ualet, ac si diceret: quod est esse contrarias. SIMILITER AUTEM ET EA QUAE SECUNDUM EAS QUALIA DICUNTUR, UT INIUSTUM IUSTO ET ALBUM NIGRO. SIMILITER AUTEM. Postquam ostendit qualitates esse contrarias, ostendit earum quoque subiecta contraria dici, secundum scilicet susceptionem contrariarum qualitatum. Duobus enim modis res contrariae dicuntur uel ex natura propriae essentiae, sicut qualitates ipsae, albedo et nigredo, quae ex se ipsis maxime inuicem sunt aduersae, uel ex contrariis formis adiacentibus, sicut album corpus et nigrum. Et priori quidem modo, non secundo substantiae uel quantitates uel relationes negantur esse contrariae. NON AUTEM IN OMNIBUS HOC EST; RUBEO AUT PALLIDO AUT HUIUSMODI COLORIBUS NIHIL EST CONTRARIUM QUALITATIBUS EXISTENTIBUS. NON AUTEM. Ostendit non esse proprium qualitatis habere contrarium, quia omnibus non conuenit. /242/ Quod ostendit in partibus, quia rubori scilicet et pallori et caeteris mediis coloribus, licet qualitates existant, nihil est contrarium. Ut enim hoc loco Boethius ait, contraria sunt, quae longissime distant ab inuicem, in aduersitate scilicet propriae naturae. Medietas uero albedinis et nigredinis a se plurimum non distat, sicut albedo et nigredo, quae sunt extremitates. Quod si quis dicat ipsa media plurimum distare a terminis et ideo ea quoque ipsis esse contraria, iam uni rei, ut ait Boethius, duo contraria inueniuntur, ut nigredini rubor et albedo, quod, inquit, fieri non potest. Duas autem res accipit non secundum numerum sed secundum speciem. Unaquaeque enim nigredo unicuique albedini contraria est et maxime aduersa, et ita multa numero eisdem insunt contraria sed non multae species, quod quidem esset, si rubor et albedo, quae specie differunt, essent contrariae nigredini. AMPLIUS, SI EX CONTRARIIS UNUM FUERIT QUALE, . AMPLIUS. Postquam ostendit qualitatem habere contraria, ostendit, quae res habeant contrarias qualitates, scilicet non res aliorum praedicamentorum. Continuatio. Dixi de qualitatibus, quod contraria habeant, amplius de eodem agens determino, cuiusmodi res habeant contrarias. Et hoc est: SI EX CONTRARIIS UNUM, hoc est quotiens unum ex contrariis est quale, id est qualitas, ET RELIQUUM EST QUALE, ac si diceret: omnis contraria qualitas habet contrarium suum sub qualitate, hoc est omnis qualitas contraria habet qualitatem contrariam. HOC PALAM EST PROPONENTI EX SINGULIS ALIA PRAEDICAMENTA. PALAM EST, inquam, alicui PROPONENTI, id est consideranti, ALIA PRAEDICAMENTA per singulas res quae in illis continentur. Inter quas cum non reperiet contrarium qualitatis, sciet ipsum in qualitate contineri. Attende autem quod licet uerba consequentia ponat, consequentiam tamen non intelligit, quia falsa esset, ueluti ista: si albedo est qualitas, et nigredo est qualitas, quippe albedo omnino possit esse destructa penitus nigredine. Unde ipse in Oppositis dicet: Contrariorum non est necessarium, si alterum sit, et reliquum esse. Sanis namque omnibus... etc. Quidam tamen nituntur, ut hanc consequentiam: Si albedo est, nigredo est probent hoc modo: Si albedo est, contrarium nigredinis est et ita quoddam eius est contrarium nigredinis et ita nigredo est contraria cuidam enti et ita est. Et sic per medium infertur: quod si albedo est, nigredo est. Nos uero primam consequentiam maxime reprobamus, quia omni necessitate destituta est, cum omnino antecedens sine consequenti possit consistere, ut scilicet substantia albedinis esset destructa nigredine nec ideo ullum nigrum contrarium permaneret. Alii dissimilitatem medii termini annotantes in eo fortasse huic argumentationi resistant, quod priori consequentiae, quae actualis /243/ est, caeterae quae naturales sunt ammiscentur uel quod modo terminos, modo secundum totas propositiones . NAM SI EST IUSTITIA INIUSTITIAE CONTRARIUM, QUALE AUTEM EST IUSTITIA, QUALE IGITUR ET INIUSTITIA. NAM SI EST. Vere omnis qualitas contraria habet contrarium quod est qualitas, quia ita est istis, ut iniustitia et iustitia, et similiter in aliis intellige. A partibus. Et hoc est: NAM SI IUSTITIA EST INIUSTITIAE CONTRARIUM et ipsa iustitia sit qualitas, iniustitia quoque est qualitas. NULLUM IGITUR ALIORUM PRAEDICAMENTORUM APTABITUR INIUSTITIAE, NEQUE QUANTITAS NEQUE AD ALIQUID NEQUE UBI NEC OMNINO ALIUD QUICQUAM, NISI QUALE; SIC AUTEM ET IN ALIIS QUAE SECUNDUM QUALE SUNT. NULLUM ENIM. Vere iniustitia est qualitas, quia non est res aliqua aliorum praedicamentorum. Ab immediatis. SIC AUTEM, id est: sicut est de hac qualitate contraria, quod habet suum contrarium sub qualitate, ita et de aliis contrariis quae secundum quale sunt, id est quae sunt qualitates. SUSCIPIT AUTEM QUALITAS ET MAGIS ET MINUS; ALBUM ENIM MAGIS ET MINUS ALTERUM ALTERO DICITUR, ET IUSTUM ALTERUM ALTERO MAGIS ET MINUS. SUSCIPIT AUTEM. Sicut ipsarum qualitatum siue qualium naturam aperuit docens utraque quodammodo contraria dici, ita et nominum proprietates distinguit, dicens scilicet qualitates, id est uocabula significantia qualitates, ad comparationem uenire, sumpta scilicet tantum, non substantialia, et rursus non omnia sumpta sed quaedam. Sic iunge: Qualitates siue qualia, res ipsae, contrarietatem suscipiunt magis et minus in comparatione. Quod statim ostendit in partibus dicens: ALBUM ENIM etc. SED ET IPSA CREMENTUM SUSCIPIUNT (CUM CANDIDUM NAMQUE SIT, AMPLIUS CONTIGIT CANDIDIUS FIERI). SED ET IPSA. Duos comparationis modos distinguit, quia scilicet aliquando comparatio refertur ad diuersa in eodem tempore, sicut quando dicimus alterum subiectum albedinis esse albius altero, aliquando ad idem secundum alterationem illius in diuersis temporibus, ut cum idem dicitur albius hodie, quam esset heri. Continuatio. Non solum alterum subiectum dicitur albius respectu alterius sed ipsa etiam quae alba sunt, crementum suscipiunt respectu sui scilicet, ueluti ea quae modo sunt alba, magis alba esse contingit nunc quam prius. CANDIDUM NAMQUE. Vere quaedam subiecta conueniunt ad comparationem sui, quia scilicet subiectum candoris. Vel: Vere quaedam nomina qualitatum comparantur circa idem subiectum, quia candidus. A parte. Et hoc est: CUM CANDIDUM SIT aliquid modo, CONTINGIT, AMPLIUS, id est magis, CANDIDUM FIERI quandoque. Nota quod bene dicit ipsa respectu sui suscipere crementum, annotans scilicet huiusmodi comparationem semper augmentum existere. Cum enim augmentum et detrimentum quaedam sint motus, quomodo augmentum continget nisi re in se ipsa mutata? At uero aliam comparationem quae inter diuersa fit, non est necesse secundum augmentum fieri. Quippe maior est hic lapis illo non per crementum, cum semper ab initio creationis suae tantus perstitisset. Omnis namque operatio secundum maioritatem minoritatemque consistit sed non omnis per /244/ augmentum. NON TAMEN OMNIA SED PLURA; IUSTITIA NAMQUE A IUSTITIA SI DICATUR MAGIS ET MINUS POTEST QUILIBET AMBIGERE; SIC AUTEM ET IN ALIIS QUAE SECUNDUM QUALE SUNT. SUSCIPIT AUTEM QUALITAS ET MAGIS ET MINUS; ALBUM ENIM MAGIS ET MINUS ALTERUM ALTERO DICITUR, ET IUSTUM ALTERUM ALTERO MAGIS ET MINUS. SED ET IPSA CREMENTUM SUSCIPIUNT (CUM CANDIDUM NAMQUE SIT, AMPLIUS CONTIGIT CANDIDIUS FIERI); NON TAMEN OMNIA SED PLURA; IUSTITIA NAMQUE A IUSTITIA SI DICATUR MAGIS ET MINUS POTEST QUILIBET AMBIGERE; SIMILITER AUTEM IN CAETERIS AFFECTIONIBUS. NON TAMEN OMNIA SED PLURA: IUSTITIA NAMQUE. Duo dixit, scilicet quod NON OMNIA nomina quae significant quale, comparantur et quod PLURA comparantur. Et prius probat, quod non omnia, quia hoc nomen iustitia et caetera substantiua qualitatum nomina non comparantur. A partibus. Quod autem hoc nomen iustitia non comparatur, quod sic dicit: quia si dicatur una iustitia respectu alterius iustitiae magis uel minus esse iustitia, POTEST QUISLIBET AMBIGERE, hoc est rationabiliter, debet reprobare; contemperando enim se et minus dicendo plus significat. SIMILITER AUTEM, hoc est ita contingit caeteris omnibus formis quae afficiunt, id est informant subiecta, quod uidelicet earum nomina substantiua non comparantur. Vel: IN CAETERIS AFFECTIONIBUS, hoc est in caeteris substantialibus formarum nominibus. QUIDAM ENIM DUBITANT DE TALIBUS. QUIDAM ENIM. Ostendit in effectu uel ab auctoritate, quod rationabiliter dubitare possumus de huiusmodi comparatione, quia QUIDAM, id est magnae et authenticae personae, DUBITANT, id est reprobant, huiusmodi comparationem. DICUNT ENIM IUSTITIAM IUSTITIA NON NIMIS MAGIS VEL MINUS DICI NEC SANITATEM SANITATE. DICUNT ENIM. Vere reprobant, quod dicunt non multum, id est non bene, dici iustitiam unam ab alia iustitia magis et minus esse iustitiam. MINUS AUTEM HABERE ALTERUM ALTERO SANITATEM AIUNT, ET IUSTITIAM MINUS ALTERUM ALTERO HABERE, SIC AUTEM ET GRAMMATICAM ET ALIOS AFFECTUS. SED TAMEN EA QUAE SECUNDUM EOS AFFECTUS DICUNTUR INDUBITANTER SUSCIPIUNT MAGIS ET MINUS; GRAMMATICIOR ENIM ALTER ALTERO DICITUR ET IUSTIOR ET SANIOR, SIC ET IN ALIIS. TRIANGULUS VERO ET QUADRANGULUS NON VIDETUR MAGIS MINUSVE SUSCIPERE, NEC ALIQUID ALIARUM FIGURARUM. MINUS AUTEM. Duorum quae dixit, scilicet non omnia significantia qualitates comparantur et quod plura comparantur, alterum iam ostendit in substantialibus nominibus. Nunc uero alterum monstrat in adiectiuis, docens scilicet adiectiua comparari nec tamen omnia, ut triangulum uel quadratum uel circulus sed quaedam, sicut sanum, iustum, grammaticum. Cum alterum deberet dicere subiectorum minus esse sanum, dicit ipsum minus habere sanitatem, quod idem est in sensu, licet tamen non ita fit propria constructio propter uoces oppositas, de qua quidem constructione quasi dubitans supposuit: SED TAMEN EA, ac si diceret: ad comparationem nominum adiectiuorum monstrandum induxi constructiones tantundem ualentes in sensu quantum nomina, ut pro 'sanum' posui 'habere sanitatem' sed tamen sumpta indubitanter apud omnes comparantur sed non ita orationes MAGIS ET MINUS INDUBITANTER SUSCIPIUNT. Et hoc est: EA qualia, id est qualium nomina, QUAE dicuntur SECUNDUM AFFECTUS, id est quae sumpta sunt ex qualitatibus afficientibus etc. Quod statim ostendit in partibus, quia grammaticus magis dicitur, quod est GRAMMATICIOR etc. ET IN ALIIS, scilicet qualibus, quibusdam similiter comparatio contingit, quae rursus in quibusdam deficit, ut in triangulo etc. NEC ALIQUA ALIARUM FIGURARUM, hoc est nullum uocabulum sumptum ab aliqua specie figurae. Unde constat triangulationem et quadrangulationem esse species figurae. Si autem dicamus de uocabulis nominantibus figuras quod ad comparationem non ueniant, falsum est. Quippe una figura maior altera uel longior dicitur, sicuti parte altera longior forma, de qua statim supponet. QUAECUMQUE ENIM DEFINITIONEM TRIANGULI RECIPIUNT ET CIRCULI OMNIA SIMILITER TRIANGULI VEL CIRCULI SUNT. QUAECUMQUE ENIM. Vere sumpta a figuris non dicuntur, /245/ id est non praedicantur, cum magis uel minus, quia triangulus et circulus et similiter aliae. Et uere triangulus et circulus non praedicantur cum magis uel minus, quia neque de nominibus rerum suscipientium suam definitionem non praedicantur cum magis uel minus. ostendit, cum ait res illorum nominum omnes SIMILITER, id est aequaliter, dici triangulos uel circulos, hoc est sine magis uel minus. EORUM VERO QUAE NON SUSCIPIUNT NIHIL MAGIS ALTERUM ALTERO DICITUR. EORUM VERO. Postquam ostendit triangulum uel circulum non conuenire cum magis uel minus rebus suscipientibus suam definitionem, ostendit alteram partem, scilicet neque rebus suscipientibus suam definitionem dicens: nil EORUM QUAE NON SUSCIPIUNT eorum definitiones, ALTERUM DICITUR ALTERO MAGIS uel triangulum uel circulum. Similiter intellige de minus. Si enim alterum magis respectu alterius, nec aliud minus respectu illius. NIHIL ENIM QUADRATUM MAGIS QUAM PARTE ALTERA LONGIOR FORMA CIRCULUS EST; NULLAM ENIM RECIPIT CIRCULI RATIONEM. NIL ENIM. Ostendit in partibus, quod circulus non conuenit cum magis rebus non suscipientibus suam definitionem, quia istis, quadrangulationi scilicet uel formae longiori altera parte. SIMPLICITER AUTEM, SI UTRAQUE NON RECIPIUNT HUIUS PROPOSITI RATIONEM, NON DICETUR ALTERUM ALTERO MAGIS. SIMPLICITER AUTEM. Vere ista non conueniunt cum magis uel minus istis, quia nullis recipientibus suam definitionem. A toto, hoc est SIMPLICITER, id est uniuersaliter, dico SI in utroque, id est, si dico aliqua non suscipiunt rationem, id est definitionem HUIUS PROPOSITI, scilicet trianguli siue circuli, quae proposui in exemplis, NON DICETUR etc. Quippe comparatio non fit nisi inter participantia. Nisi enim de uirtutibus uterque bonus sit, non dicitur alter melior comparatione sed potest electiue dici. Si enim dicamus comparatiue uirtutem magis bonam esse uitio, oportet esse uitium minus bonum, et ita quocumque modo esse bonum. Si uero electiue dicamus, talis est sensus, ut uirtus sit bona, non uitium. Electio itaque alteri ex toto aufert, comparatio uero utrique relinquit accidens sed uni magis, alteri minus, quod Aristoteles hic annotat. NON ERGO OMNIA QUALIA SUSCIPIUNT MAGIS ET MINUS. NON ERGO. Quandoquidem triangulatio, quadrangulatio uel circulus NON SUSCIPIUNT MAGIS VEL MINUS, ERGO NON OMNIA QUALIA -- id est non omnia sumpta a qualitatibus. A partibus. Et inde ordinem de comparatione nominum significantium qualitates quo processit, posuit huiusmodi: nomina comparari, quod ostendit non omnibus conuenire sed sumptis tantum, non scilicet substantialibus, iterum non omnibus sumptis, ut triangulo et quadrato uel circulo sed quibusdam, ueluti sano, iusto, grammatico. Sed nunc quidem de ui comparationis, in quantum possumus, perquiramus, unde scilicet nomina contrahant, quod ad comparationem ueniunt, uel quare magis haec quam alia comparentur. Certum est autem uoces qualitatum, /246/ substantiae sunt uel quantitates, in essentia sua non comparari nec una res est magis haec uox 'album' quam altera res, cum uidelicet ipsa in essentia sua de multis non praedicetur. Quod si secundum essentiam suam non uenit uox ad comparationem, uidetur hoc ex significatione contrahere. Unde illud plus, secundum quod Aristoteles assignat comparationem in rebus significatis, uidetur esse inquirendum. Sed cum sumptorum nominum quae ad comparationem ueniunt, duo uideantur significata, ipsa scilicet qualitas, quam circa subiectum determinat, et ipsum subiectum qualitatis, quod nominat, uidendum est, cuius significationis eius sit illa maioritas, secundum quam comparatio fit, utrum uidelicet qualitatis uel rei qualis siue utriusque simul, ut cum corpus dicatur magis album altero uel magis breue, utrum corpus maius sit uel accidens uel utrumque simul. De quo quidem teste Boethio tres fuere sententiae -- (1) Quidam enim dicebant proprium esse materiae corporum quae subiecta est formae, intensione crescere et minui relaxatione, quae sententia quorundam erat Platonicorum. Cui quidem sententiae ipse quoque Boethius consentire uidetur in prologo Arithmeticae, ubi dixit ex natura corporum, non accidentium crementum uel diminutionem contingere. (2) Alia uero sententia quorundam erat, qui dicebant mediocres, non perfectas qualitates intendi uel minui. Non enim certissimas uerissimasque artes uel uirtutes dicebant magis uel minus suscipere, uelut ipsam grammaticam atque iustitiam sed mediocres, quae neque ita perfectae erant, ut non possent crescere, neque adeo paruae, ut possent minui, ut est, inquit, architectonica. (3) Tertia uero ait, sententia erat, de qua Aristoteles loquitur, quod ipsas quidem habitudines nulla intensione crescere putat sed earum participantes sub examine comparationis uenire, ut de his magis minusue dicatur. Negat enim magis esse sanitatem, id est saniorem et magis sanam, ut ipsae quidem qualitates non suscipiunt magis uel minus. Qui uero secundum eas quales dicuntur, ipsi sub comparatione cadunt. Nam ipsa grammatica non suscipit magis nec minus sed qui ipsa grammatica participat. Nunc quidem expositis secundum Boethium tribus diuersorum opinionibus Aristotelicam ueritatem perquiramus. Dicit itaque qualia magis et minus dici, non qualitates, unde ipsorum qualium, non qualitatum magnitudo uel paruitas esse uidentur, quae per magis et minus designantur. Sed cum haec parua margarita dicatur magis alba magno equo, in quo notabitur magnitudo eius respectu equi, aut quomodo haec anima grammaticior illa dicetur uel iustior, cum utraque sit indiuisibilis? /247/ Praeterea si ad magnitudinem subiecti respiciamus, quare non dicemus equum magis esse album margarita, sicut dicimus ipsum esse magis album quam margaritam, aut hoc corpus magis esse corpus illo, sicut dicimus esse maius corpus, aut cum dicimus istud magis esse paruum uel breue uel tenue quam aliud, in quo eius magnitudinem ad aliud accipiemus? Non itaque secundum quantitatem fundamentorum magis et minus in comparatione uidentur accipi. Fortasse secundum qualitatem formarum, quia albedo huius subiecti maior est spissitudine quam illius, in eo scilicet quod partes sibi insertas habet. Unde hoc subiectum secundum magnitudinem qualitatis magis album illo dicitur. Sed dicetur: cum ipsius essentiae albedinis magnitudo significetur, cur non ipsa albedo in essentia magis albedo dicatur? Aut quid in caeteris comparationibus dicemus, ubi nec formarum magnitudo potest notari? Numquam enim abscisa parte alicuius, cum illud magis breue uel magis paruum dicitur, creuit breuitas uel paruitas. Quod si creuerit, quaerendum est qualiter. Quatuor tantum modis augmenta contingere uidentur, cum uidelicet res aut in longum porrigitur aut in latum aut in spissum aut secundum numerum partium multiplicatur, ut si tribus lapidibus quartus addatur. Breuitas quae per abscisionem , neque in longum creuit neque in latum, quia eius quantitas ultra quantitatem subiecti extendi non potest, subiectum uero per abscisionem neque longius factum est neque latius; densari quoque per abscisionem subiecti uel plures recipere partes breuitas nullo modo uidetur. Quod si ad pluralitatem partium respiciamus, cur non hic equus albius dicatur hac parua margarita, quod uidelicet plures partes albedinis habet, aut hic magnus ignis calidior illo paruo aut hoc corpus magis quantitas illo? Praeterea cum haec anima iustior illa dicatur uel grammaticior et utraque sit indiuisibilis, in quo dicemus qualitatem huius maiorem esse illa? His itaque rationibus impediri uidemur, ne comparationem nominum definire possimus secundum quantitatem significatarum rerum sed fortasse secundum proprietatem, quae ad intellectum quendam accomodata est, ut dicatur subiectum albedinis magis, non albedo magis albedo. Etsi enim in comparatione albi intensionem albedinis secundum spissitudinem possumus accipere, non id fortasse ubique seruare possemus, quia cum magis breue uel magis tenue uel magis paruum hoc quam illud dicimus, nullas qualitatum intensiones possumus percipere, ab intellectu tamen quem ille habuit, qui hoc dicit, ratio non deuiat, quia cum audimus dici magis paruum illo, duo parua simul animo conferimus et hoc in quantitate suae essentiae remissius esse intelligimus quam illud et quod 'magis' aduerbium cum /248/ hac uoce 'paruum' coniungitur, non ex maioritate subiecti uel accidentis contingit sed secundum proprietatem et causam impositionis nominis, ad quam magis accedit hoc subiectum quam illud. Cum enim paruum hoc nomen datum sit secundum hoc quod exceditur quantitas essentiae subiecti unius quantitate alterius, quicquid magis exceditur, secundum causam nominis ad uocabulum accedit, ad quod denotandum iunxerunt 'magis' aduerbium cum hoc nomine quod est 'paruum', paruitatem in minori subiecto denotantes. Similiter breuis uel magis breuitatem designat circa subiectum retractioris substantiae et magis breue dicitur quasi breuitatem habens subiecti, minus secundum longitudinem extensi, ut quasi ad sensus comparationis quandoque redeat, ut dicatur magis paruum quasi minus magnum uel magis breue quasi minus longum, et uidetur uis comparationis quandoque esse secundum quantitatem subiectorum, ut cum dicitur hoc maius illo uel longius uel breuius uel spissius uel latius, quandoque secundum quantitatem accidentium, ueluti cum dicitur hoc albius illo quod densiorem habet albedinem, quandoque uero secundum quantitatem rerum exterarum, ut ditior dicitur secundum possessionem plurium diuitiarum, quamuis et multitudo proprietatum earum quae possessiones dicuntur, secundum latitudinem possessarum rerum possit notari. Si quis autem quaerat, quare magis homo non dicatur comparatiue, sicut dicitur maior homo, cum magnitudo sit secundum ipsam substantiae quantitatem, nil aliud deficere uidetur nisi uocis institutio, quae ad hoc non fuit accomodata, ut uidelicet ad comparationem substantialia nomina ueniant sed sumpta tantum accidentalia nec etiam omnia. In quibus etiam sumptis quare haec eueniant, illa uero minime, fortasse magis ad uocis inuentionem respicit quam ad naturam rei. Unde cum auctoritas nil ad comparationem uenire nisi accidens, uoces cum magis uel minus ex inuentione sua coniungibiles nomine accidentis designamus et 'magis' aduerbium in eo coniunctum est nomini, ut eos denotet qui magis ad causam inuentionis nominis, ut dictum est, accedunt. Nunc ad literam redeamus. HORUM ITAQUE QUAE PRAEDICTA SUNT NIHIL EST PROPRIUM QUALITATIS, SIMILIA VERO ET DISSIMILIA SECUNDUM SOLAS DICUNTUR QUALITATES. HORUM ITAQUE. Tria superius dixit conuenire qualitatibus, siue rebus siue uocibus, scilicet denominationem habere, contrarietatem suscipere et comparationem. Quae singula ostendit non conuenire omnibus. Unde infert a toto, quod quia non conueniunt omnibus, non sunt proprie propria, atque ideo statim adnectit proprie proprium, quod quidem omnibus rebus quae qualitates sunt, conuenit et solis, scilicet quod secundum qualitatem similes et dissimiles dicuntur, sicut quantitates aequales et inaequales; non tamen dixit superius secundum quantitatem dici aequale uel inaequale, /249/ sed ipsam dici aequalem uel inaequalem, hic uero dicit secundum qualitatem dici simile et dissimile. Quod fortasse duobus modis potest accipi, uel ita scilicet quod dicamus solas qualitates proprie similitudinem uel dissimilitudinem suscipere et proprie dici similes uel dissimiles, alia uero aequiuoce, secundum hoc scilicet quod similes uel dissimiles qualitates habent, uel ita quod dicamus propter qualitates subiecta similia uel dissimilia dici, non ita quidem ut qualitates sint similes uel dissimiles sed subiecta propter qualitates, ut hoc corpus illi simile est secundum hoc quod conueniunt in eo quod albedine participant, hoc est in eo quod alba sunt. Et attende quod hoc corpus ex hac albedine quam habet, simile est illi, quia hoc facit ipsum album, non tamen secundum hanc albedinem simile est illi, quia non secundum hoc quod istam habet, conuenit cum illo, quia eandem non habet sed ita quidem quod haec causa est, quare cum eo conueniat, quia et haec facit ipsum esse album et ex hoc quod est album, est simile illi; utique haec albedo causa est, quare est ei simile et eadem causa est, quare dissimile in eo quod ipsum informat et non illud. Notandum uero quod similitudo et dissimilitudo qualitates essent, ut quidam uolunt secundum priorem expositionem, oporteret ipsam similitudinem uel dissimilitudinem et ita ipsas qualitates sibi ipsis adiacere, nisi forte quis dicat Aristotelem solis qualitatibus hoc attribuere, non omnibus. At uero secundum hoc quod relationes uolumus esse similitudinem et dissimilitudinem ab hac liberamur oppositione. Sed fortasse secundum posteriorem expositionem aliam incurrimus, quia non secundum solas qualitates dicimus similes uel dissimiles sed magis secundum similitudinem et dissimilitudinem, quae sunt relationes. Sed si sensum expositionis attendamus, faciliter nos expediemus. Cum enim dicimus simile et dissimile esse subiectum secundum qualitates, ita accipimus, ut insit illis similitudo et dissimilitudo mediantibus qualitatibus et gratia illarum quasi innatae ex illis, quae quidem se ipsis mediantibus inesse non possunt ideoque a qualitatibus differunt omnino, quibus mediantibus insunt. SIMILE AUTEM ALTERUM ALTERI NON EST SECUNDUM ALIUD NISI SECUNDUM ID QUOD QUALE EST. QUARE PROPRIUM ERIT QUALITATIS SECUNDUM EAM SIMILE ET DISSIMILE DICI. SIMILE ENIM. Vere secundum solas qualitates dicitur similitudo et dissimilitudo, quia SECUNDUM ALIA NON. Ab immediatis. Et hoc est: NISI per hoc QUOD QUALE EST, id est secundum hoc quod est qualitas. AT VERO NON DECET CONTURBARI NE QUIS NOS DICAT DE QUALITATE PROPOSITIONEM FACIENTES MULTA DE RELATIVIS INTERPOSUISSE. AT VERO. Superius tractans qualitates, inter qualitates quaedam commemorauit quae iam in tractatu relatiuorum posuerat secundum /250/ inconuenientem definitionem. Unde aliquis posset conturbari pro eo quod superius praemiserat diuersorum generum et non subalternatim positorum diuersas species et differentias. Unde hanc perturbationem remouet dicens non debere aliquem perturbari hoc, quia scilicet istud dictum est secundum ueritatem, quod scilicet sunt qualitates, illud secundum aliorum opinionem, quod uidelicet sunt relatiua, non secundum rei ueritatem. Quod autem relatiua non sint, ipse per species ostendet, quae ideo qualitates dicuntur, quia qualia faciunt. Quippe eadem de causa genera dici possunt qualitates, qualiter illa quae prius posueram inter relatiua. Perturbaretur aliquis sed non decet perturbari, ita quidem ut ipse perturbatus culpet nos, dicens scilicet NOS FACIENTES PROPOSITIONEM, id est tractatum, de qualitate etc. HABITUS ENIM ET DISPOSITIO EORUM QUAE AD ALIQUID SUNT ESSE DICEBAMUS. HABITUS ENIM. Et quare hoc diceret contra nos, ecce causa, quia scilicet DICEBAMUS habitum et dispositionem, hoc est uocabula significantia qualitates primae maneriae, secundum suam constructionem esse ad aliquid. PAENE ENIM IN OMNIBUS TALIBUS GENERA AD ALIQUID DICUNTUR, NIHIL AUTEM HORUM QUAE SINGULARIA SUNT. PAENE ENIM. Nec mirum, si hoc dicebamus, secundum constructionem scilicet, non secundum naturam rei, quia scilicet omnia genera significantia huiusmodi res, scilicet qualitates primae maneriae dicuntur ad aliquid, id est referuntur in constructione ad aliud. PAENE dicit, quia fortasse nec omnia genera huiusmodi res continentia referri uolebant, sicut fortasse ipsum generalissimum, quod est qualitas, cum tamen ratio non esset, quare sicut species, etiam genera non referantur. NAM CUM DISCIPLINA GENUS SIT, IPSUM QUOD EST ALTERIUS DICITUR. NAM CUM. Vere genera referuntur, quia disciplina. A parte. ALICUIUS ENIM DISCIPLINA DICITUR. ALICUIUS ENIM. Et uere referuntur, quia per genetiuum. A parte. Et hoc est: ALICUIUS DICITUR, utpote disciplinati. EORUM VERO QUAE SINGULARIA SUNT NIHIL IPSUM QUOD EST ALTERIUS DICITUR, UT GRAMMATICA NON DICITUR ALTERIUS GRAMMATICA NEC MUSICA ALICUIUS MUSICA. EORUM VERO. Genera uolunt referri sed species non. Singula generum uocat inferiora, siue sint species siue indiuidua. SED SI FORTE SECUNDUM GENUS ET HAEC AD ALIQUID DICUNTUR; UT GRAMMATICA DICITUR ALICUIUS DISCIPLINA, NON ALICUIUS GRAMMATICA, ET MUSICA ALICUIUS DISCIPLINA, NON ALICUIUS MUSICA. SI FORTE. In propria uoce non assignantur ad alia sed in generali uoce. Quod ait: FORTE, ideo dicit ne aliquis putet quod in rei ueritate uelit propter constructionem haec dici ad aliquid. QUAPROPTER QUAE PER SINGULA QUIDEM SUNT, NON SUNT AD ALIQUID. QUAPROPTER. Quandoquidem grammatica et musica hoc ipsum quod sunt, non referuntur. Ergo inferiora disciplinae non sunt ad . A partibus et descriptione ad aliquid, quae est secundum alios. DICIMUR ENIM QUALE SECUNDUM SINGULARIA. DICIMUR ENIM. Hic incipit rei ueritatem detegere, quod scilicet in rei ueritate, secundum significationem scilicet, haec nomina specialia non debeant dici relatiua, quia scilicet potius sunt qualitates in significatione. Ab oppositis. Quod res ab eis significatae sint qualitates, ostendit a descriptione, quia uidelicet faciunt qualia. Et hoc est: DICIMUR QUALE SECUNDUM SINGULARIA, hoc est secundum res specialium nominum. HAEC ENIM ET HABEMUS (SCIENTES ENIM DICIMUR QUOD HABEMUS SINGULAS SCIENTIAS); QUARE HAEC ERUNT ETIAM QUALITATES, QUAE SINGULATIM SUNT, SECUNDUM QUAS ET QUALES DICIMUR; HAEC AUTEM NON ERUNT EORUM QUAE SUNT AD ALIQUID. HAEC ENIM. Vere propter huiusmodi qualitates dicimur /251/ quales, id est quia eas habemus. A causa. SCIENTES ENIM. Iterum probat quod quales dicimur, quia scientes. A parte. Et attende quod hoc nomen 'scientes', quod sumptum a generali nomine, quod est scientia, non inferiora nomina, sicut grammaticum, musicum, ideo praecipue posuit, cum ostenderet quale, ut aperte innueret genus ipsum proprie secundum significationem esse qualitatem, non ad aliquid, sicut et species ipsius. QUARE, quia scilicet qualia faciunt. A descriptione. QUAE SINGULARIA SUNT, hoc est res specialium nomium, et omnino non erunt ad aliquid. In quo etiam similiter ostendit res generis quae eaedem sunt, esse qualitates et non esse ad aliquid, et per hoc plane astruit haec in 'ad aliquid' poni secundum opinionem tantum aliorum. AMPLIUS SI CONTINGAT HOC IPSUM QUALE ET RELATIVUM ESSE, NIHIL EST INCONVENIENS IN UTRISQUE HOC GENERIBUS ANNUMERARE. AMPLIUS. Tetigit superius perturbationem, quam posset aliquis habere, et causam ipsius perturbationis, posuit etiam solutionem sed occulte, innuens scilicet ista secundum rei ueritatem non poni sub 'ad aliquid' sed sub qualitate. Quam quidem solutionem, quoniam non aequaliter existimat, sed quosdam importunos sentit in eo persistere, ut uelint idem supponi diuersis respectibus ad aliquid et qualitati, ut satisfaciat illis, aliam solutionem secundum eorum opinionem ponit dicens, quod hi qui hoc recipient, dicant non esse inconueniens idem supponi diuersis generalissimis. Sic iunge: Unam iam ostendi solutionem secundum ueritatem per hoc quod dixi, quod quia qualitates sunt, non sunt ad aliquid. AMPLIUS, id est adhuc aliam do, si ista non sufficit, quod cum CONTINGAT, ut quidam putant, idem esse et qualitatem et ad aliquid, NON EST INCONVENIENS idem supponi diuersis generalissimis. LI 2.09 (a) DE FACERE ET PATI RECIPIT AUTEM FACERE ET PATI CONTRARIETATES ET MAGIS ET MINUS; CALEFACERE ENIM AD FRIGIDUM FACERE CONTRARIUM EST, ET CALEFIERI AD FRIGIDUM FIERI, ET DELECTARI AD CONTRISTARI; IDCIRCO RECIPIT CONTRARIETATES SED ET MAGIS ET MINUS. RECIPIT AUTEM. Decursis quatuor praedicamentis, quae aliqua quaestione, id est consideratione, egere uidebantur, tenuiter caetera breuiterque perstringit, ideo scilicet uel quia per se satis manifesta erant, uel quia in aliis suis operibus perfecte inde tractauerat, de facere quidem et pati in quibusdam libris per se, de ubi et quando in Physicis, de omnibus simul in Metaphysicis. Facere autem et pati quorum proprietates quasdam tangit, quod uidelicet contrarietatem et comparationem recipiunt, ideo fortasse qualitati continuauit, quia ex proprietatibus quas ponit, similiora qualitati uidentur esse quam reliqua quatuor praedicamenta, scilicet ubi, quando, situm, habere. Nulla enim illorum contrarietatem simul et comparationem uidentur habere. /252/ Sed nunc quidem de facere et pati primum disseramus et diligenter rerum naturas, quae actio et passio dicuntur, inspiciamus. Actio namque et passio duo sunt genera continentia res omnes horum duorum praedicamentorum, pro quibus si facere et pati substantiue ponantur, nil impedit, sicut 'quale' pro 'qualitas' uel 'album' quandoque pro 'albedo'. Sed ne nominis error nos turbet, praenotandum est quod hoc nomen 'actio' simpliciter accipi uidetur, in designatione scilicet rerum, secundum quas subiecta dicuntur agentia, ut est ambulatio quae facit ambulantem, lectio legentem. Passio uero hoc nomen plures habet significationes, quia modo in designatione qualitatum quarundam sumitur, quas quidem qualitates simul cum passibili qualitate tertium genus qualitatis includit, modo in designatione cuiusdam actionis passionem inferens, a qua sumptum est 'patior' 'pateris' uerbum, cum dicitur: Patior crucem id est: tolero crucem, quae a me toleratur. Tertio modo passio sumitur in designatione rerum totius praedicamenti pati, quae quidem res semper ex actionibus inferuntur et uerbis passiuis designantur. Cum enim lego librum, in me qui lego, actio est lectio, quae me legentem facit, in libro uero passio, unde ipse legi dicitur, et sicut 'lego' 'legis', actiuum uerbum, sumptum est a lectione actione, ita 'legor' 'legeris' passiuum a lectione passione; nec quidem passio huiusmodi sine actione potest esse, actio uero sine passione contingit. Nam ridere, dormire actionum designatiua sunt, quae passiones non inferunt atque ideo abusiue dicuntur actiones, caeterae uero transeuntes dicuntur, quae scilicet passiones inferunt, sicut amare, legere, ex quo aliquid amari uel legi contingit. De quibus quidem passionibus, illatis scilicet ab actionibus, nobis hoc loco ad praedicamenti discretionem agendum est. Sunt itaque actio et passio res transitoriae sicut tempora, et sicut tempora quaedam indiuisibilia sunt existunt, quaedam composita intelliguntur ex partibus succedentibus, sic etiam actiones et passiones. Nam instans lectio indiuisibilis quae praesentialiter in me est, una proprie res est in natura ueraciter existit. Ex hac autem statim lectione et alia instanti quae iam praeterita est, ue alia quae futura est, quaedam composita lectio attenditur, quae nil potest uere existere, sicut nec tempus compositum, cuius una tantum pars existat. Has autem compositas actiones sicut et composita tempora uolunt a uerbis significari, quod maxime ex praesenti uerbo conuincunt, pro eo scilicet quod nullus uocem praesentis rei designatiuam proferat ad praesentiam illius rei ostendendam, cuius existentia suam non exspectet ostensionem. Quod quidem esset, si quis uerbum praesens ad praesens ipsius indiuisibile designandum uel indiuisibilem actionem significandam uellet, cum iam scilicet illa indiuisibilia praeterita essent, antequam actio posset proferri. /253/ Attende autem quod sicut 'ago' 'agis' actiuum non bene a generalissimo scilicet ab actione, sumptum est, ita uidetur 'agor, ageris' passiuum a passione generalissimo sumi. Sed fortasse opponetur, quod sicut agere idem est quod facere, ita agi idem est quod fieri. Unde sicut omnes qui amant, faciunt, ita omnes qui amantur fiunt. At uero teste Aristotele in primo Peri hermeneias, si fit aliquid, non est. Sed rursus quomodo poterit fieri, id est passionem aliquam habere, nisi sit? Sed fortasse si attentius Aristotelis uerba pensemus, non omnino his quae fiunt, abstulit sed tantum esse id quod fiunt. Unde et cum praemisisset 'etsi fit pulcher, non est pulcher', statim adiecit: 'et si fit aliquid, non est', illud scilicet, quod fit; ut ligna et lapides modo fiant domus, dum per operationem nostram praeparantur ad futurum statum et passionem quandam, in eo quod praeparantur, ex nostra actione habent, nullo modo adhuc sunt domus. Si quid itaque fiat aliquid, quia fieri sumptum est a passione, concedimus illud esse simpliciter sed non esse illud quod fit. Sed rursus opponitur quod si nulla domus modo existeret et aliquis componeret domum et diceret 'domus fit' ita quod domus in subiecto sit et fieri praedicetur, omnino falsum est. Si quis autem ita accipiat, ac si diceret aliquos domum componere, uerum est, quia tunc in sensu nil domui attribuitur sed facientibus domum. Quaeritur autem cum uerberare sit inferius ad facere et uerberari ad fieri, utrum uerum sit, quod dum uerbero illum, facio illum et dum uerberatur, fit a me. Et fortasse non est necessarium,ut si pars praedicetur cum aliqua determinatione, totum praedicetur cum eadem. Nam albius et pater et uerberare partes sunt subiectae, nec tamen umquam, si 'albius illo' uel 'pater illius' uel 'uerberet illum' sit subiecta illo uel illius uel illum neque cum destruere sit species facere, nemo concedit quod si quis destruat domum, faciat domum sed si destruit domum, facit simpliciter. Similiter si aliquod corpus fit homo, fit simpliciter,quia passionem habet sed non si fit homo, fit corpus. Si enim corpus fieret, hoc est praepararetur ad hoc, ut corpus esset, nondum secundum Aristotelem corpus esset. Sed fortasse quis dicit hoc omnino uerum esse, quod si uerbero illum, facio illum, si 'facio' large accipitur, non pro compositione, sicut usus habet. Cum enim : Verbero uerberationem habeo ex eo et actionem habeo ex eo quod dicitur: Facio illum. Sicut enim 'Verbero illum' dicit me habere uerberationem quantum ad ipsum cui infero passionem, /254/ ita 'facio illum' dicit me habere quamcumque actionem ex eo, quod uerum est. Si quis autem similiter uerum asserat esse: Si fit homo, fit corpus in hoc quidem sensu: si habet fieri quantum ad substantiam talem corporis, habet fieri quantum ad substantiam corporis, uerum fortasse erit, si 'fit homo et fit corpus' pro oratione constituantur, non pro dictione una. Sed si pro ponantur, utrumque falsum uidetur, scilicet quod uel hoc germen fit homo uel quod fit corpus. Cum enim homo non continuat nisi ea quae sunt, germen uero non fiat aliquis eorum qui sunt, profecto nec homo fit, si fieri homo in ui duarum dictionum sumatur. Si uero pro una dictione ponatur ad rem denotandam ex praeparatione ad talem esse, sicut Aristoteles accipit, patenter falsum est: Si fit homo, fit corpus hoc est si praeparatur ad esse hominem, praeparatur ad esse corpus, id est ad hoc ut sit ccorpus sed si praeparatur ad essentiam hominis, praeparatur ad essentiam corporis. Quippe essentia hominis est essentia corporis sed esse hominem non est esse corpus, quia hoc ad sensum propositionis, illud ad substantiam rei refertur. Si quis itaque 'fit homo' uel 'fit corpus' singula pro una dictione sumat, nullo modo tamen concedimus: Si fit homo, fit corpus et omnino secundum Aristotelem recipimus, quod fit aliquid, non est illud, immo potius necessarium uidetur, quod si est factum aliquid, est iam illud. Quippe fieri res dicitur, cum adhuc in praeparatione est sed facta esse dicitur, cum iam per operationem consummata est, quia fieri quod praesentis est temporis, ad praesentiam passionis pertinet, factum uero quod est praeteritum, completa iam omnino passione dicitur. Unde si ligna fiunt domus, nondum sunt domus sed si sunt facta domus, iam domus esse uidentur. Namque esse domum et fieri domum simul non sunt, sicut esse domum et factam esse domum. Unde indubitanter conceditur, quia si sunt facta domus, iam sunt domus. Nos uero quodammodo hanc consequentiam recipimus, quodammodo non. Si enim 'domus' in praedicatione praecedat et 'facta' singulari numero supponatur eius quasi adiectiuum, ut sit hic sensus: ligna sunt domus, domus, inquam, iam facta duo existentia domus, tunc quoque uerum est ligna esse domum et tunc quoque duae sunt partes 'facta' et 'domus'. Si uero pro una dictione ponatur quasi praeteritum huius passiui 'fit domus', contingit ligna esse facta domum, cum nondum sunt domus. Quippe uox praeteriti temporis rem subiectam significat, ex quo aliquid passionis indiuiduum praeteritum est in eo et similiter uox futuri temporis, quamdiu ad aliquid est futurum in eo. Unde is qui continue per longum tempus sedet, et sedere dicitur propter praesentem sessionem et sedisse propter praeteritam et /255/ sessurus esse propter futuram et qui longo tempore amatur, dici potest simul et amari modo et amatus esse olim et amandus esse in futuro secundum diuersa passionis indiuidua. Quippe dum aliud est praesens in eo, aliud est circa ipsum iam praeteritum, aliud adhuc futurum. Similiter autem cum longo tempore domus fieret et per singula momenta diuersa passionis indiuidua in lignis essent, potuit olim uero dici, quia ligna fiunt domus, id est habent in praesenti passionem istam et quia iam sunt facta domus, quia talia sunt, circa quae iam passio per aliud indiuiduum. Sic quoque de aliquo diu moriente dici simul poterit ipsum et morientem esse secundum praesens indiuiduum mortis et moriturum esse secundum futurum indiuiduum et mortuum esse secundum praeteritum. Non enim 'mortuum', quando est participium, est oppositum uiuo, sicut quando est nomen. Vestitum quoque uel armatum, si participia sint praeteritam passionem designantia, de quocumque praedicantur sed non ita, si sumantur nomina sumpta ab habere. Nunc literam proseqamur. Sic iunge: Non solum qualitas suscipit contrarietatem et magis et minus sed etiam facere et pati, id est uoces significantes actionem et passionem. CALEFACERE ENIM MAGIS ET MINUS EST, ET CALEFIERI MAGIS ET MINUS, ET CONTRISTARI MAGIS ET MINUS. RECIPIT ERGO MAGIS ET MINUS FACERE ET PATI; PRO HIS ITAQUE TANTA DICANTUR. CALEFACERE ENIM. Vere uoces significantes actionem uel passionem sunt contrariae, secundum significationem scilicet, quia istae. A partibus. Idcirco sicut fuit propositio a partibus, ita et illatio qua facit, quia uult transire ad aliam proprietatem ostendendam, quam statim adnectit dicens: ET MAGIS ET MINUS, et ex eisdem partibus illationem supponit dicens: RECIPIT ERGO. Quandoquidem ista sufficiunt, ITAQUE TANTA DICANTUR, quod scilicet suscipiunt contrarietatem et magis et minus. Vel ita legatur sine illatione: DE his, id est FACERE ET PATI, DICANTUR TANTA, id est per haec duo scilicet, et ita dicatur, sicut ego dixi. (b) DE SITU ET POSITIONE DICTUM EST AUTEM ET DE SITU IN HIS QUAE AD ALIQUID SUNT, QUIA DENOMINATIVE A POSITIONIBUS DICITUR. DICTUM EST AUTEM. Situs idem nomen in significatione quoe est positio. Et est positio quaedam proprietas quae rei quae in loco est, conuenit secundum modum se habendi in loco, in eo scilicet quod uel accubitu est uel sedet uel stat. Est itaque positio siue situs genus generalissimum, sessio uero, statio, accubitus species sunt illius. Et attende positionem aliam esse, quae actio uel passio est, a qua 'pono / ponis / ponor / poneris' sumptum est, quae quidem ad praedicamentum actionis uel passionis retorquenda sunt, non ad praedicamentum situs. Quae in eo diuersa esse a praedicamento situs apparent, quod semper inter diuersa considerantur, quia aliud est quod ponit, aliud quod ponitur. Qui uero sedet ex se, non ex alio id habere /256/ potest. Quod si per alium haberet, qui eum collocasset, tamen omnino aliud esset sessio quam ipsa passio collocati, quae statim praeterita est. Videtur autem huic praedicamento situs neque contrarietas inesse neque comparatio. De quo tamen praedicamento nil omnino Aristoteles definit sed ea tantum quae in Ad aliquid de his dicta sunt repetit assignans breuiter locum, ubi de his scripsit. (c) DE UBI, QUANDO, HABERE PRO RELIQUIS AUTEM QUANDO ET UBI ET HABERE, EO QUOD MANIFESTA SUNT, NIHIL DE EIS ALIUD DICITUR QUAM QUAE IN PRINCIPIO DICTA SUNT, QUIA HABERE QUIDEM SIGNIFICAT CALCIATUM ESSE, ARMATUM ESSE, UBI AUTEM IN LOCO SED ET ALIA QUAE PRO EIS DICTA SUNT. De RELIQUIS tribus praedicamentis in eo quod satis per se MANIFESTA SINT uel ex aliis tractatibus eius cognita, nil aliud dicit quam ea quae dixit superius, ubi scilicet antequam ad praedicamenta descendit, et eorum etiam exempla posuit, quae hic quoque repetit. Quod autem ait: CALCIATUM ESSE SIGNIFICAT HABERE, sic accipe ut calciatum esse nomen sit uocis et nominis, habere uero nomen sit rei et accidentis. Ubi autem ait quod calciatum esse significat rem illam quae dicitur habere, tantundem ualet quantum illud quod supra posuit, quod calciatum esse est habere. UBI VERO significat IN LOCO, id est proprietatem quandam, secundum quam subiecta substantia est in loco. SED ALIA SUNT hic remouenda QUAE superius DICTA SUNT de his rebus, quod quidem dicit propter quando, de quo hic non repetit exemplum. DE PROPOSITIS ITAQUE GENERIBUS QUAE DICTA SUNT SUFFICIUNT. DE PROPOSITIS ITAQUE. Quia hoc dictum est de his et de aliis, ergo dictum est de propositis generibus, hoc est de rebus uel uocibus decem praedicamentorum. A partibus. Et ita quae dicta sunt sufficiant. Quae ideo tangit, ne quis ulterius inhiet hic ad tractatum praedicamentorum. < De quando > Nunc autem breuiter naturas trium praedicamentorum quae restant nobis, percurramus incipientes a Quando. 'Quando' itaque hoc loco nomen accipitur quarundam , secundum quas res dicuntur esse in tempore. Ex eo enim quod substantia in tempore est, nascitur in ipsa quaedam proprietas, quae 'quando' appellatur, quae diuersa res est tam a tempore ipso, gratia cuius inest, quam a persona, cui inest. Pro huius quoque generis speciebus aduerbia ponuntur, ut hodie, heri, cras. Et attende quod licet hesterna dies iam sit praeterita uel crastina dies nondum sit, quaedam tamen proprietates quae dicuntur 'Quando', ante iam ipsis substantiis praesentialiter insunt gratia temporum, quae non sunt, ex eo scilicet quod ipsa substantia existit hodierna die permanente uel futura est crastina die permanente. Saepe enim causis existentibus permanent ea quae ex eis contingunt, ut pallor post infirmitatem. /257/ Et nota quod haec omnia nomina: 'annuus' 'menstruus' 'diurnus' 'hodiernus' sumpta esse uidentur non a tempore sed a Quando. Annuus enim rem denotat secundum hoc quod per annum existit, qui quidem annus, licet non existat, proprietas tamen permanet, quae propter eum inest. Diu quoque uel diuturnus uel pridem, quae comparantur, a Quando, non a tempore sumpta sunt. Quippe quantitas ad comparationem non uenit. Quando itaque comparationem recipit sed omnino contrarietate carere uidetur. Futurum quoque et praesens et praeteritum Boethius ad significationem Quando retorquet. Cum enim haec substantia praesens dicitur, quia est praesenti tempore permanente, uel praeterita, quia fuit cum praeterito tempore, quasdam species, 'quando' ei intelligit inesse. Nota cum ait Boethius in Commento quod cum Apollinares ludi sint in tempore, quando eos esse dicimus, accipit Quando in ui sumpti. < De ubi > Nunc autem praedicamentum Ubi consideremus. Ubi itaque sicut Quando pronomen ponitur et fortasse apud Graecos nomina erant in hac significatione, quae generalissima genera aliis praeesse possent. Sicut autem Quando ex tempore, ita Ubi ex loco nascitur. Ex eo enim quod persona in loco est, quaedam proprietas ipsi personae innascitur, quae tam ab ipsa persona diuersa est quam ab ipso loco, et quemadmodum Quando uocantur illae proprietates omnes secundum quas subiectae res in tempore quandoque sunt, ita Ubi appellantur omnes illae, secundum adiacentiam quarum dicuntur esse in loco. Pro cuius quidem generis speciebus aduerbia quoque subeunt, sicut extra, supra, esse Romae, esse Nanneti. Si enim 'extra' tantum locum designaret, ad comparationem minime ueniret, cum constet quantitates, ut dictum est, non comparari. Sed 'extra' tantum locum designaret, ad comparationem minime ueniret, cum constet quantitates, ut dictum est, non comparari. Sed 'extra' designatiuum est cuiusdam proprietatis, quae inest personae gratia exterioris loci qui est, propter quam quidem proprietatem ad comparationem uenire potest, quia et multi in eadem sunt domo et multi eadem die existente. Esse autem in hac domo indiuidua sunt: hoc esse in hac domo quod in me est et hoc quod in illo est. Quaeri autem potest cum Ubi nascitur ex loco, utrum ex substantiali uel ex quantitatiuo uel ex utroque. Sed maxime ad substantialem locum uidetur, cum dicimus esse Romae, esse Nanneti. Nil autem impedit, si etiam non secundum quantitatiuum locum accipiatur. /258/ Attende autem differentiam inter Ubi et Situm, cum utrumque nascatur ex loco. Ubi enim consideratur simpliciter, secundum hoc quod res est in loco, Situs uero secundum modum subsistendi in loco, ut supra diximus. Nota etiam quod ait Boethius in Commento, Ubi scilicet secundum ipsum locum in quo res est, habere aliquas contrarietates: Sursum enim, inquit, et deorsum Ubi esse dicitur sed sicuti secundum opinionem loca contraria dicuntur, ita etiam ea quae Ubi dicuntur, contraria secundum opinionem appellat. Videtur autem 'qualiter' et 'quotiens' ad significationem praedicamenti detorqueri posse, sicut ubi uel quando, ut sicut ex loco uel ex tempore, quae a proprietate innascitur, ita etiam ex numero, qui per 'quotiens' significaretur, pro speciebus cuius ponetur ter, quater et similia, pro speciebus uero 'qualiter': bene et male et similia. Sed profecto de bene et male satis liquet, quia nonnisi qualitates continent easdem quas et nomina bonum et malum. Sed 'saepe', cum ad numerum pertineat et comparetur, numerus autem, cum sit quantitas, comparari non possit, uidetur ex numero quaedam innasci proprietas quae comparationem patiatur, nisi forte 'saepe' ad multitudinem temporum reducatur et pro quadam specie Quando ponatur. Soli itaque auctoritati concedendum est de numero praedicamentorum, quorum potuit rerum naturas distinguere, quas nec cogitare ualeamus. < De habere > Habere quoque loco nominis ponitur, ac si diceretur 'habitus'. Cuius habitus tres sunt significationes. Est enim habitus qui cum dispositione sub prima specie qualitatis ponitur, est etiam habitus priuationis. Praeterea habitus hoc loco dicuntur quaedam proprietates, quae teste Boethio ueniunt ex rebus extrinsecis, quae habentur, ut ex armis, quae habeo, quaedam mihi inest proprietas, quae Habere uocatur siue armatum esse. Hoc enim loco armatum esse non passionem designat, a qua sumptum est 'armor, armaris' sed proprietatem quandam quae Habere dicitur post passionem innata et permanens, non transitoria, sicut est passio. Et attende quod cum ait Boethius Habere ex rebus extrinsecis uenire, non ex his quae in ipsa sunt substantia tamquam materia eius uel formae, ab inconuenienti infinitatis nobis cauet. Si enim ex forma quae habetur, sicut ex albedine innasceretur Habere, cum ipsum quoque habere forma sit, profecto ex unoquoque Habere aliud Habere usque in infinitum nasceretur. Cum itaque dico me habere formam, ad quod teste Boethio Aristoteles aequiuocat nomen Habere, nil aliud praedicari nisi formam intendo, ac si dicerem formatum esse. /259/ Quaeritur autem cum dicimus haberi, quid per 'haberi' significemus. Sed fortasse Habere hoc loco nomen est proprietatis rei tam habentis quam habitae. Aut forsitan per 'haberi' formam nil designamus nisi habere ipsum, quod inest habenti arma. Videbitur autem fortasse Habere comparari, ut si dicamus: 'magis armatus' sed omnino alienum esse a contrarietate, nisi quis forte uestitum, quod Habere uidetur significare, dicat contrarium esse ad nudum et calciatum ad discalciatum et uxoratum ad uiduum. enim haec habitus et priuatio uidentur quae nec determinatum tempus habent nec regressione mutua carent. Boethius tamen in Diuisionibus uiduum et orbum inter priuationes computat sed fortasse largius ibi priuationem et habitum accepit quam Aristoteles. Ubi etiam priuatoria nomina quoque ut iniustum, quod magis secundum significationem contrarium est, priuationes appellat nec non aequale uel inaequale habitum et priuationem ibi denotat, quae magis in significatione sunt relatiua. Videtur autem nobis uestitum et uxoratum et quaecumque Habere significant, omnino carere contrario. Oportet enim nudum quoque contineri sub Habere, quia sub eodem genere constat esse contraria. Unde Aristoteles: Si ex contrariis, inquit, unum fuerit quale... etc. Sed quaeritur, siue nudum sit contrarium uestito siue non, cur proprietatis designatiuum sit. Non enim nudum et uiduum abnegatiua tantum sunt specierum Habere, sicut carere uidetur abnegatiuum esse habere simpliciter. Si enim tantum abnegatiua essent sicut infinita nomina, quislibet qui uxorem non habet, uiduus diceretur et ita ille qui nullam adhuc habet, quod omnino falsum est. Dicamus itaque uiduum et nudum quasdam qualitates designare, cum eorum proprie opposita sint sub Habere. LI 2.10 DE OPPOSITIS QUOTIENS SOLENT OPPONI, DICENDUM EST. DICITUR AUTEM ALTERUM ALTERI OPPONI QUADRUPLICITER, AUT UT AD ALIQUID, AUT UT CONTRARIA, AUT UT HABITUS ET PRIUATIO, AUT UT AFFIRMATIO ET NEGATIO. QUOTIENS SOLET OPPONI. Expeditis praedicamentis omnibus quaedam alia supponit, tractatum scilicet Oppositorum, Prioris, Simul et Motus et denique aequiuocationes Habere prosequitur. Quorum quidam additionem superfluam esse dicebant, sicut Andronicus, nec ab Aristotele fuisse factam. Porphyrius uero eam esse Aristotelis asserit et causas insuper addit, quare scilicet facta sit. Sicut enim ante praedicamenta Aristoteles quaedam praemisit quae utilia ad praedicamenta iudicauit, sicut est tractatus aequiuocorum, uniuocorum, denominatiuorum et quaedam alia, ita post praedicamenta ista supposuit /260/ a praedicamentis non aliena. Quod enim in praedicamentis de quadam specie oppositorum, id est de contrariis, frequenter mentionem fecerat, cum uidelicet singulorum praedicamentorum proprietates inuestigaret dicens substantiis et quantitatibus et relationibus nil esse contrarium, qualitatibus uero inesse contrarietatem, idcirco gratia contrariorum generaliter de oppositis tractat. In Ad aliquid uero de Priori et Simul mentionem facit dicens Ad aliquid simul esse natura et scibile prius scientia. Quare quot modis Prius uel Simul dicatur, annumerat. De cremento quoque, quod est species motus, in comparatione fecerat mentionem, ueluti cum diceret in Qualitate: "Sed et ipsa crementum suscipiunt", nec non de alteratione uel de mutatione simpliciter in proprietate substantiae, dicens scilicet substantiam alterari circa contraria secundum sui mutationem. Quare conuenienter et motum tractat. Qui etiam bene pro actione et passionem tractat, secundum instantiam quarum motus alterationis maxime contingit. Ostensio quoque aequiuocationis Habere ad discretionem praedicamenti Habere, id est ipsius generalissimi, non est inutilis. De his autem quinque praedictis tractat non inter praedicamenta, ne uidelicet tractatum praedicamentorum interrumperet, et primum de oppositis, diuidendo scilicet opposita quattuor modis et assignando naturas singulorum modorum et differentias ipsorum ab inuicem, tandem immoratur in oppositione contrariorum, propter quam, ut dictum est, de oppositis tractat et diligenter naturas contrariorum aperit. Et attende quod opposita uocantur tam res ipsae quam uoces gratia rerum significatarum. Res autem tribus modis opponi uidentur, uel in essentia scilicet, sicut homo et asinus, albedo et sessio, quarum scilicet una res non est altera, uel in adiacentia quoque, sicut albedo et nigredo, quae simul eidem subiecto non possunt inesse, uel in respectu eiusdem rei esse non possunt, quia nullus eiusdem potest esse pater et filius. Voces quoque oppositas secundum significationem pluribus modis dicimus, siue sint complexae uoces, sicut affirmatio et negatio, siue incomplexae, ut sunt dictiones singulae. Et uoces quidem incomplexae, quae res sigificant, secundum rerum naturas oppositionem habent, ut homo et asinus oppositae uoces dicuntur secundum hoc quod res oppositas in essentia significant. Album uero et nigrum quae sumpta sunt nomina, quia et fundamenta nominant quae in essentia sunt opposita, et formas determinant quae in adiacentia quoque sunt oppositae, secundum utramque significationem oppositae uoces dici possunt sed secundum alteram tantum iudicantur contrariae, illam scilicet quae est de formis; quippe /261/ formae tantum proprie dicuntur contrariae. Albedo quoque et nigredo, haec nomina substantialia, non sumpta, licet formas tantum significant, non subiecta, quantum ad formas tamen dupliciter opposita sunt. Quippe et ipsae formae dupliciter oppositae dicuntur, tam in adiacentia scilicet quam in essentia. Omnia enim, quae in adiacentia sunt opposita secundum utramque naturam formarum, secundum alteram tantum sunt contraria. Quippe contrarietas formarum secundum adiacentiam pensatur, non secundum essentiam. Similiter et caecus et uidens uel caecitas et uisio dupliciter opposita dicuntur; sed priuatio et habitus secundum naturam adiacentiae formarum tantum dicuntur; pater autem et filius, haec nomina relatiua, opposita dicuntur secundum adiacentiam formarum, in eo scilicet quod respectu eiusdem rei eidem subiecto non potest contingere. Complexae quoque uoces sicut affirmatio et negatio, licet res subiectas non habeant, quippe ea quae a propositionibus dicuntur, non sunt aliquae essentiae, tamen oppositae dicuntur secundum ea quae ab eis dicuntur, quae simul non possunt contingere, ut: Socrates est homo et: Non est Socrates homo quae ponunt eundem esse hominem et non esse, talia dicuntur quae natura non permittit simul contingere, scilicet Socratem simul esse hominem et non esse. Cum itaque tam res quam uoces oppositae dicantur, in hac tamen diuisione oppositorum uoces accipit partim incomplexas, ut sunt relatiua, priuatio et habitus et contraria, partim complexas, ut affirmatio et negatio. Quod in sequentibus manifeste ostendit dicens: Omnino autem quae secundum nullam complexionem dicuntur, neque uerum neque falsum est; quae dicta sunt, sine complexione dicuntur... quod suo loco diligentius expediemus. At uero cum hic sub oppositis uoces tantum includat, non omnes tamen uoces oppositas accipit sed tantum complexas, quippe homo et asinus sub his quattuor modis oppositorum cadunt, quae tamen uoces oppositae dicuntur, sicut homo mortuus, in quibus oppositio dicitur esse in adiecto. Sed nec omnes complexae uoces oppositae hic continentur, quippe contrariae quoque propositiones oppositae sunt et magis etiam quam contradictoriae, nec tamen hic comprehenduntur, quibus diuidentia ueri et falsi semper non conuenit, quam affirmationi et negationi assignat. Illas itaque tantum uoces oppositas hic accipit, secundum quas una uox uni tantum est opposita; eiusdem enim plura non sunt contraria uel plures priuationes uel plures habitus uel plura relatiua uel plures affirmationes diuidentes uel negationes sed unum tantum unius contrarium, unus tantum habitus unius est priuationis, unum /262/ tantum relatiuum unius relatiui, una tantum contradictoria unius contradictoriae. Plures uero fortasse contrariae eiusdem esse poterunt, ueluti istius: Omnis homo est albus tum ista extinctiua: Nullus homo est albus est contraria, tum ista separatiua: Omnis homo non est albus. Homo quoque oppositione quae respicit asinum, respicit equum et infinita alia. Si quis autem secundum hanc acceptionem opposita uelit definire, nulla nobis definitio promptior occurrit quam ea quae sub disiunctione quattuor modorum proponitur hoc modo: opposita sunt ea quae dicuntur inuicem uel contraria uel relatiua uel priuatio et habitus uel affirmatio et negatio propria. Nam fortasse illa descriptio quam hoc loco Boethius inducit, ut scilicet ostendat nomen oppositi de his quattuor uniuoce, non aequiuoce praedicari, non satis est commoda, cum uidelicet sit multo largior quam descriptum. Sunt enim, inquit, opposita quae in eodem secundum idem in eodem tempore circa unam eandemque rem simul esse non possunt. Et attende quod idem est 'in eodem tempore' et 'simul', quasi alterum sit expositio alterius. Quod ait 'circa unam eandemque rem', tale est, ac si diceret 'in eodem penitus subiecto', quia contraria, licet in eodem subiecto sint, quandoque circa diuersas partes sicut albedo et nigredo in diuersis membris eiusdem subiecti, numquam tamen in eodem essentialiter subiecto contingere possunt. Quod uero ait: 'secundum idem', tale est, ac si diceret 'respectu', quia pater et filius licet eadem persona essentialiter dicatur, numquam respectu eiusdem rei utrumque dicitur. Is qui pater est illius, non potest esse simul filius eiusdem. Affirmatio uero et negatio quantum ad ea quae dicit, eodem tempore simul esse non possunt, quia simul contingere non possunt que ab affirmatione et negatione dicuntur, ut uidelicet simul contingat Socratem et esse hominem et non esse, sic nec priuatio et habitus simul eidem subiecto inerunt. Sunt itaque in hac descriptione oppositorum diuersa opposita secundum diuersos oppositionum modos. Nos tamen hanc descriptionem non approbamus, cum hos quattuor modos oppositorum excedat et his insuper aptari possint quae oppositione carent. Quaero enim, cum dicitur quod opposita esse non possunt in eodem secundum idem etc., utrum singula posita in descriptione per se remoueantur, ac si scilicet dicatur 'non possunt esse in eodem, non possunt contingere, ut scilicet sint in eodem secundum idem' etc. Si singillatim omnia remoueri intelligamus, non conuenit omnibus oppositis, quippe et relatiua in eodem sunt penitus et contraria secundum diuersas partes. Si uero unam remotionem de omnibus simul faciamus, multis conueniet quae sub /263/ his quattuor oppositionum modis non cadunt, ueluti homini et asino, rationi et rudibili nec homini et animali, quae nullam habent oppositionem. Verum est enim quod homo et animal hoc totum non habent, quippe cum omnino in respectu non conueniant, nec respectu eiusdem rei inesse possunt. Contrariae quoque propositiones sicut: Omnis homo est albus et: Nullus homo est albus et pleraeque aliae quae contradictoriae non sunt, totam simul descriptionem oppositorum recipiunt nec tamen sub his modis continentur. Si quis dicat contrarias quoque propositiones sub contrariis hic includi, fallitur, quia contraria tantum incomplexa accipit. Unde in sequentibus dicet certa opposita sub affirmatione et negatione, quia incomplexa sunt, neque uera esse neque falsa. Dicimus itaque eam oppositorum descriptionem quam Boethius inducit non congruam esse nec eum secundum se eam ponere sed magis secundum alios, quod per eam innuere uidebantur oppositorum nomen generis loco praeponi quattuor his modis quos Aristoteles computat, hoc est de illis uniuoce dici, non aequiuoce. In quo quidem et nos non dissentimus, quia unam oppositorum descriptionem esse , quam nos supra sub disiunctione quattuor oppositionum assignauimus. Aut fortasse alia potest esse conuenientior descriptio, licet nos ignoremus. Et notandum quod haec diuisio: opposita alia, ut relatiua, alia ut contraria etc. uocis in modos esse potest, quia diuersi oppositionum modi in diuidentibus assignantur. Cum uidelicet dicitur quaedam esse opposita ad modum relatiuorum, id est hoc modo quod sunt relatiua, et caetera quae omnia hoc loco sunt nomina uocum accidentalia, uocabula sunt a quibusdam proprietatibus uocum sumpta. Sed si accidentis in accidentia fuit, in eo fortasse irregularis erit, quod reciprocari non potest, sicut et ista: risibile aliud uir, aliud femina. Sic continua: De propositis generibus quae dicenda erant, dicta sunt. Nunc uero dicendum est: QUOTIENS SOLENT OPPONI, id est quot modis accipiantur opposita. Et statim ostendit numerum modorum dicens ALTERUM OPPONI ALTERI QUADRUPLICITER, id est quattuor modis, quos quidem modos mox enumerat dicens: AUT ENIM. Et est probatio a parte, quod scilicet quattuor modis dicuntur opposita, quia istis quattuor. Sed cum nullum oppositum respectu alterius hos quattuor oppositionis , quomodo dicit ALTERUM ALTERI OPPONI? QUADRUPLICITER profecto sub disiunctione accipi potest, ac si dicatur: ea quae inuicem sunt opposita, uel ut relatiua sunt opposita uel ut contraria etc. Unde et ipse disiunctiuas coniunctiones apponit. Poterit /264/ fortasse dici alterum alteri opponi his quattuor modis secundum hoc quod dicimus quoddam animal esse rationale et irrationale, coniungendo quidem totas propositiones, non praedicata, hoc modo: quoddam animal est rationale et quoddam animal est irrationale. Similiter enim dicere possumus quod opponitur alteri ut relatiuum et alterum opponitur alteri ut contrarium etc. OPPONITUR AUTEM UNUMQUODQUE ISTORUM, UT SIT FIGURATIM DICERE, UT RELATIVA UT DUPLUM DIMIDIO, UT CONTRARIA UT MALUM BONO, UT SECUNDUM PRIUATIONEM ET HABITUM UT CAECITAS VISUI, UT AFFIRMATIO ET NEGATIO UT SEDET -- NON SEDET. OPPONITUR AUTEM. Enumeratis modis oppositionum supponit exempla de singulis dicens: UNUMQUODQUE ISTORUM OPPONITUR alteri, id est quaedam de omnibus istis opponuntur aliis ut relatiua, sicut duplum dimidio, quaedam ut contraria, sicut bonum malo etc. UT SIT FIGURATIM DICERE, quia scilicet ubi dixit "unumquodque istorum opponitur alteri" pro 'quaedam de omnibus istis opponuntur aliis', figuram fecit in locutione. QUAECUMQUE IGITUR UT RELATIVA OPPONUNTUR, EA IPSA QUAE SUNT OPPOSITORUM DICUNTUR, AUT QUOMODOLIBET ALITER AD EA; UT DUPLUM DIMIDII, IPSUM QUOD EST, ALTERIUS DICITUR (ALICUIUS ENIM DUPLUM DICITUR). QUAECUMQUE IGITUR. Facta diuisione et declarata in exemplis aperit naturas singularum oppositionum, et prius agit de oppositione relatiuorum repetens eam proprietatem relatiuorum quam posuit in 'Ad aliquid' secundum nominum constructionem. Quippe, ut dictum est, haec diuisio circa uoces est, non circa res. Continuatio. Quandoquidem dicendum est de omnibus oppositis, ergo de relatiuis. A toto. Hoc scilicet dicendum est quod QUAECUMQUE uocabula OPPONUNTUR UT RELATIVA, in propria uoce assignantur ad alia mutuo uel per genetiuum uel aliter. Et nota quod simile uel aequale uel huiusmodi relatiua nomina quae ad se ipsa referuntur, sub relatiuis oppositis non cadunt sed illa tantum quae aliud a se habent ad quod referuntur. Illis enim tantum modus oppositionis conuenit quem habent relatiua, secundum respectum scilicet, quia nemo uocatur pater quantum ad eum ad quem dicitur filius. At uero cum aequale et inaequale idem sit penitus nomen, ad quodcumque aliquid dicitur aequale, ad idem dicitur inaequale. Et nos quidem omnia relatiua inter se concedimus esse opposita. At uero aequale et inaequale non sunt relatiua pluraliter sed unum tantum est relatiuum, quod ad se ipsum dicitur. Non itaque omne relatiuum concedimus habere oppositum relatiuum sed et omnia inter se relatiua inter se esse opposita. Unde in diuisione oppositorum pluralibus bene nominibus facta, in singulis quoque diuidentibus 'inter se' est subintelligendum, hoc modo: Opposita inter se alia sunt relatiua inter se, alia contraria inter se. ALICUIUS ENIM. Vere duplum refertur, quia per genetiuum. A parte. SED ET DISCIPLINA DISCIPLINATO TAMQUAM RELATIVA OPPOSITA EST, ET DICITUR DISCIPLINA, IPSUM QUOD EST, DISCIPLINATI; SED ET DISCIPLINATUM, IPSUM QUOD EST, AD OPPOSITUM DICITUR, ID EST AD DISCIPLINAM. SED ET DISCIPLINA. Ne quis putaret praedictam communitatem ueris tantum relatiuis conuenire, aptat eam aliis. Continuatio. Non solum relatiua nomina hoc habent sed etiam alia. Et hoc est: SED ETIAM DISCIPLINATUM assignatur mutuo AD suum OPPOSITUM, quod scilicet est disciplina. Vel potest dici quod inter relatiua /265/ ista etiam tractat secundum opinionem aliorum, quasi sint uera relatiua. DISCIPLINATUM ENIM ALIQUEM DICIMUS DISCIPLINATUM DISCIPLINA. DISCIPLINATUM ENIM. Vere assignantur, quia per genetiuum. A parte. Et hoc est: DISCIPLINATUM ENIM. QUAECUMQUE ERGO OPPOSITA SUNT TAMQUAM AD ALIQUID, IPSA QUAE SUNT ALIORUM DICUNTUR AUT QUOMODOCUMQUE AD INVICEM. QUAECUMQUE ERGO. Quandoquidem duplum hoc ipsum quod est, dicitur alterius, id est refertur per genetiuum, et similiter quaedam uera relatiua, ergo ea quae sunt ad aliquid, dicuntur hoc ipsum quod sunt, aliorum. A partibus. Uniuersaliter dico: QUAECUMQUE SUNT AD ALIQUID VEL DICUNTUR ALIORUM, id est referuntur ad alia, per genetiuum uel aliter, id est secundum hoc quod disciplinam et disciplinatum ponit quasi relatiua secundum sententiam Platonicorum scilicet ex praemissis exemplis a partibus esse sic: Quandoquidem duplum dicitur alterius et disciplinatum alterius et similiter alia dicuntur uel alterius uel aliter, ERGO QUAECUMQUE etc. ILLA VERO QUAE UT CONTRARIA, IPSA QUIDEM QUAE SUNT NULLO MODO AD SE INVICEM DICUNTUR, . ILLA VERO. Ostensa proprietate relatiuorum uult aperire naturam contrariorum sed prius remouet proprietatem relatiuorum supra positam. Continuatio: ILLA QUAE opponuntur ut relatiua, hoc ipsum quod sunt, DICUNTUR AD INVICEM sed ea quae contraria sunt, hoc non habent, quia album non dicitur album nigri sed per suum superius assignari potest, per hoc nomen scilicet quod est contrarium. Et hoc est: CONTRARIA VERO etc. NEQUE ENIM BONUM MALI DICITUR BONUM SED CONTRARIUM; NEC ALBUM NIGRI ALBUM SED CONTRARIUM. NEQUE ENIM. Vere contraria uocabula non referuntur in propria uoce sed per suum superius, quod est contrarium, quia ista: bonum et malum etc. A partibus. QUARE DIFFERUNT HAE CONTRARIETATES A SE INVICEM. QUARE DIFFERUNT, quia scilicet in hoc differunt contraria et relatiua, quia uidelicet illa hoc ipsum quod sunt, dicuntur ad inuicem, illae uero non; ergo differunt. QUAECUMQUE VERO CONTRARIORUM TALIA SUNT UT IN QUIBUS NATA SUNT FIERI ET DE QUIBUS PRAEDICANTUR, NECESSARIUM EST ALTERUM IPSORUM INESSE, NIHIL EORUM MEDIUM EST (QUORUM VERO NON EST NECESSARIUM ALTERUM INESSE, HORUM OMNIUM EST ALIQUID MEDIUM OMNINO). QUAECUMQUE VERO. Ostensa differentia inter oppositionem relatiuorum contrariorum, tractat diligenter naturam contrariorum ostendens proprietatem tam mediatorum contrariorum quam immediatorum. Et attende quod cum res proprie dicantur contrariae, uelut ipsa albedo et nigredo, quae secundum naturam propriam maxime sibi aduersantur, et secundo loco gratia rerum uocabula quoque quae eas significant, contraria dicantur uelut album et nigrum et albedo et nigredo, haec diuisio contrariorum, quod scilicet alia mediata, alia immediata, ad nomina tantum pertinet, de quibus, ut supra docuimus, Aristoteles intendit. Si enim respiciamus ad res, quomodo rem ipsam, quae sanitas uel aegritudo, immediatam dicemus circa animal potius quam albedinem et nigredinem circa corpus? Quippe non est sanitas uel aegritudo nisi haec uel illa uel aliqua aliarum; haec autem aegritudo et illa sanitas non sunt immediata circa animal, cum non sit necesse, hoc est determinatum, secundum rei naturam omne animal habere sanitatem hanc uel illam aegritudinem. Similiter de singulis aliis sanitatibus uel aegritudinibus ostendi potest, quia inuicem non sunt /266/ contraria immediata. Quod si quis totam collectionem sanitatum dicat immediatam ad totam collectionem aegritudinum nullo modo uidetur, cum non omne animal uel hanc habeat collectionem uel illam, immo nullum hanc uel illam habet, nisi quis forte ita collectiones immediatas esse ponat, quod non unumquodque animal habeat hanc totam collectionem uel illam sed aliquid de hac collectione uel de illa. Sed expeditius est ut ad nomina de quibus intenditur, mediationem contrariorum uel immediationem accomodemus. Et attende quod quemadmodum haec nomina 'sanitas' et 'aegritudo' inuicem contraria dicuntur et similiter 'sanum' et 'aegrum', ita aequaliter utraque inuicem immediata dicuntur, sanitas quidem et aegritudo in eodem semper animali permanente inest ei uel res huius nominis uel illius; sanum uero et aegrum immediata sunt secundum praedicationem, quia scilicet semper animal aut sanum aut aegrum. Hos autem duos immediationis modos tam in substantiuis quam in adiectiuis nominibus ipse assignat dicens: IN QUIBUS NATA SUNT FIERI quantum ad substantiua nomina, aut DE QUIBUS PRAEDICANTUR quantum ad sumpta. Continuatio. In hoc conueniunt omnia contraria quod hoc ipsum quod sunt, dicuntur ad inuicem sed in hoc differunt quod quaedam sunt immediata, quaedam mediata. Et prius immediata describit dicens: QUAECUMQUE de numero CONTRARIORUM TALIA SUNT, UT necessarium sit semper existente subiecto, id est determinatum ex rei natura, ALTERUM EORUM INESSE in his IN QUIBUS NATA SUNT FIERI ET DE QUIBUS PRAEDICANTUR, EORUM NIL EST MEDIUM, hoc est immediata sunt. Sic distingue: 'Sanitas' et 'aegritudo', haec nomina, contraria sunt immediata et habent proprium susceptibile hoc nomen animal secundum significationem, quia scilicet res illorum nominum proprie formae sunt rerum huiusmodi quod est animal, et necesse est, id est determinatum, semper alterum illorum nominum huic inesse quantum ad significationem, quia scilicet res aliqua omni tempore, quo animal est uel sanitatem habet uel aegritudinem, et eadem de causa sanum et aegrum, haec sumpta nomina, quantum ad significationem formae immediata dicuntur, secundum quod etiam habet praedicari de subiecto semper alterum eorum. Addit enim: de quibus habent praedicari quaecumque utpote fieri, id est circa proprium susceptibile. Non enim immediata uel mediata contraria pensanda sunt nisi quantum ad proprium subiectum. Licet enim omne corpus non coloratum medio colore sit album uel nigrum, tamen non ideo album uel nigrum dicimus immediata, quia tale corpus non est proprium susceptibile contrariorum illorum sed simpliciter, quod postmodum conuenientius aperiemus, ubi scilicet dicet: "albedo uero et nigredo simpliciter in corpore". /267/ UT AEGRITUDO ET SANITAS IN CORPORE ANIMALIS NATURAM HABET FIERI, ET NECESSARIUM EST ALTERUM ESSE IN ANIMALIS CORPORE, VEL LANGUOREM VEL SANITATEM; SED ET PAR ET IMPAR DE NUMERO PRAEDICATUR, ET NECESSARIUM EST ALTERUM IN NUMERO ESSE, AUT ABUNDANS AUT PERFECTUM; ET NIHIL EST IN MEDIO HORUM, NEQUE INTER LANGUOREM ET SANITATEM, NEQUE INTER ABUNDANTEM ET PERFECTUM. UT AEGRITUDO. De immediatis, tam de substantialibus scilicet nominibus quam de sumptis, exemplificat, per 'aegritudo' quidem et 'sanitas' de substantialibus, per 'par' et 'impar' uel 'abundans' et 'perfectum' de sumptis. Quod ait AEGRITUDO ET SANITAS, siue de uocabulis secundum significationem siue de rebus ipsis legi potest. Quod uero ait: PAR ET IMPAR praedicari, de uocabulis est proprie. QUORUM VERO NON EST NECESSARIUM ALTERUM INESSE, EORUM EST ALIQUID MEDIUM; UT NIGRUM ET ALBUM IN CORPORE NATURAM HABET FIERI, ET NON EST NECESSARIUM ALTERUM HORUM ESSE IN CORPORE. QUORUM VERO. Ostensis immediatis contrariis ostendit mediata, quod ex contrario expone. NON ENIM OMNE AUT ALBUM AUT NIGRUM EST. NON ENIM. Vere non est determinatum alterum horum inesse omni corpori, quia scilicet non omne corpus etc. A causa. SED ET PRAVUM ET STUDIOSUM PRAEDICATUR QUIDEM ET DE HOMINE ET DE ALIIS MULTIS SED NON EST NECESSARIUM ALTERUM HORUM ESSE ILLIS DE QUIBUS PRAEDICATUR; NON ENIM OMNIA VEL PRAUA VEL STUDIOSA SUNT. SED ET PRAVUS. Postquam exemplificauit de illis mediatis quae multa habent media, ut album et nigrum, fuscum et pallidum etc., exemplificat de illis quae habent medium, ut sunt bonum et malum, quae habent medium indifferens. Hoc tamen nomine quod est indifferens, teste Boethio Aristoteles non utitur, quia scilicet apud priores non erat sed a posterioribus inuentum est continens ea quae sunt inter uirtutem et turpitudinem scilicet, ut sunt diuitiae, pulchritudo, quae, ut Stoici putant, neque bona sunt neque mala atque ideo indifferentia nomina dicuntur. Potest etiam dici quod per bonum et malum exemplificet de his mediatis naturalibus quae nondum actualiter habebant medium in uoce. Unde illud in sequentibus per negationem contrariorum assignat. ET EST HORUM MEDIUM, ALBI QUIDEM ET NIGRI FUSCUM ET PALLIDUM ET QUICUMQUE ALII SUNT COLORES, PRAVI VERO ET STUDIOSI QUOD NEQUE PRAVUM NEQUE STUDIOSUM EST. ET HORUM QUIDEM. Assignat media utrisque suprapositis contrariis mediatis. IN ALIQUIBUS ITAQUE NOMINA POSITA SUNT HIS QUAE MEDIA SUNT, UT ALBI ET NIGRI FUSCUM ET PALLIDUM. IN ALIQUIBUS ITAQUE. Quandoquidem his quae non sunt inter album et nigrum, sunt imposita nomina ueluti ista: FUSCUM ET PALLIDUM; ergo quibusdam mediis sunt nomina posita. A partibus. IN ALIQUIBUS AUTEM NOMINA QUIDEM IN MEDIO ASSIGNARE IDONEUM NON EST SED PER UTRORUMQUE SUMMORUM NEGATIONEM QUOD MEDIUM EST DETERMINATUR, UT QUOD NEQUE BONUM NEQUE MALUM EST, NEQUE IUSTUM NEQUE INIUSTUM. IN ALIQUIBUS AUTEM. Continuatio: Inter aliqua contraria in his quae sunt in medio, habemus nomina sed in aliquibus nomina non habemus. ET NON IDONEUM, quia scilicet nondum est uel assignatum conueniens nomen uel usitatum sed determinatur illud quod est medium, per remotionem utrorumque summorum, id est utrorumque extremorum, ut neque est bonum neque malum. Unde potest colligi talis diuisio mediatorum contrariorum, quod alia sunt talia quorum medietatibus sunt nomina posita, alia non. PRIVATIO VERO ET HABITUS DICITUR QUIDEM CIRCA IDEM ALIQUID, UT VISIO ET CAECITAS CIRCA OCULUM. PRIVATIO VERO. Post oppositionem relatiuorum et contrariorum tractat oppositionem priuationis et habitus. Videntur autem priuatio et habitus proprie rerum esse nomina sicut ipsius uisionis et caecitatis et quodammodo uocum etiam, gratia scilicet rerum sicuti istorum nominum: uisio et caecitas; 'priuari' uero et 'habere habitum' ipsa fundamenta priuationis et habitus significare uidentur uel nomina ipsa fundamentorum, haec scilicet: uidens et caecum. Unde in sequentibus /268/ cum ostendet priuari de alio praedicari quam priuatio, dicet, quia caecus dicitur homo,caecitas uero homo nullo modo dicitur. Sed hoc loco non frustra quaeritur utrum priuatio et habitus, haec nomina, relatiua sint. Quod si concedatur, restat quaestio qualiter res ipsas priuationem et habitum appellamus. Non enim uisio est nisi haec uel illa. Unde hanc uel illam oportet dici habitum. Sed cuius priuationis habitus esse dicetur? Numquid uisio istius hominis est habitus caecitatis illius uel caecitas illius hominis est priuatio uisionis istius? Non uidetur, cum dicat priuationem et habitum circa idem subiectum fieri. Sed neque habitus dici potest uisio istius hominis alicuius caecitatis quae in ipso sit, quia fortasse nulla caecitas in ipso umquam continget, uel si etiam contigerit, numquam simul cum uisione erit. Unde nullo tempore altera respectu alterius uel priuatio uel habitus relatiue dici poterit. Quippe quae relatiua sunt, simul sunt naturaliter et ita eo tempore quo una esset priuatio alterius, oportet aliam esse habitum illius et simul cum ea existere -- quod omnino falsum est. Nullo itaque modo priuatio et habitus, cum rerum nomina sunt, relatiua uidentur, cum tamen ipse relationem eis assignare uideatur in sequentibus dicens: "priuatio quidem uisionis caecitas dicitur, caecitas uero uisionis non dicitur." Sed fortasse haec assignatio secundum relationem non est facta, sicut nec ista: ala alati, uel hoc nomen significat ... chimaera est, uel affirmatio negationis dicitur uel negatio affirmationis. Dicimus itaque priuationem et habitum res ipsas primo loco dici, ueluti hanc caecitatem et hanc uisionem ex quibusdam quidem proprietatibus quae relationes non sunt, ut uisionem istam in eo habitum esse quod si non actu, saltem in natura habeat, qua priuetur, et caecitatem istam in eo priuationem dici quod in natura habeat, quod priuando possit expellere. In diuisione tamen oppositorum Aristoteles nonnisi de nominibus intendit, quae gratia significationum priuatio et habitus dicuntur. Unde quia secundum naturam rerum sic sunt appellata, ad naturam rerum aperiendam se conuertit. Continuatio: Talis, ut diximus, est natura contrariorum, quod scilicet quaedam sunt immediata, quaedam mediata; sed talis est priuationis et habitus, quod uidelicet PRIVATIO ET HABITUS, ipsae scilicet formae, sicUT VISIO ET CAECITAS, habent FIERI naturaliter CIRCA idem subiectum, ita scilicet quod idem subiectum in tota substantia sua permanens nec corruptum potest permutari circa habitum et priuationem. /269/ Unde apparet priuationem et habitum pura accidentia esse et nulli substantialiter inesse, cum scilicet neque aduenientes neque recedentes in substantia corrumpant. UT VISIO. Sed quae uisio et quae caecitas circa quem oculum habent fieri? At uero tale est uisionem et caecitatem posse fieri circa oculum, ac si diceret eundem oculum posse uidere et caecum esse. UNIVERSALITER AUTEM DICERE EST IN QUO NASCITUR HABITUS FIERI, CIRCA HOC DICITUR UTRUMQUE EORUM ORDINE. PRIVARI AUTEM TUNC DICIMUS UNUMQUODQUE HABITUS SUSCEPTIBILIUM, QUANDO IN QUO NATUM EST HABERE NULLO MODO HABET. UNIVERSALITER AUTEM. Indefinite dixit quod idem quod est susceptibile habitus, est priuationis susceptibile, nec determinauit utrum certum haberent ordinem uel non. Nunc autem uniuersaliter ostendit quod omne quod est susceptibile habitus, est etiam priuationis, et certus est ordo in susceptione eorum, quia si contingat utrumque suscipi ab eodem subiecto, prius habet habitum, postea priuationem. Quem quidem ordinem statim denotat, cum supponit: PRIVARI VERO TUNC DICIMUS etc. Continuatio: Indefinite dixi sed UNIVERSALITER EST DICERE, id est potest dici, quod IN QUOcumque subiecto HABITUS habet naturam FIERI, id est quodcumque habet naturam ad suscipiendum habitum, habet etiam ad suscipiendam priuationem. Et hoc est: CIRCA illud idem subiectum dici potest FIERI UTRUMQUE, scilicet tam habitum quam priuationem FIERI in certo ORDINE, ita scilicet quod si eidem contingunt, praecedat habitus priuationem. Quem statim ordinem aperit, cum ait: PRIVARI VERO, id est priuationem habere, TUNC DICIMUS UNUMQUODQUE subiectum quod naturaliter HABITUS susceptibile est, QUANDO id ad quod NATUM EST HABERE, hoc est ipsum, NULLO MODO HABET. Bene dicit subiectum natum esse ad habendum habitum, non ad habendam priuationem, quia natura subiecti nisi uitiata esset, semper habitum requireret. Cum enim priuatio uenit, uis infertur naturae. Quod uero ait: NULLO, tale est, ac si diceret: definitum est ex natura habitus ipsum amplius non adfuturum, ut uidelicet non solum non sit actu sed nec etiam spe. Velut postquam res ad determinatum tempus uenerit sed tunc habitum non habet, certum est tum amplius no haberi et priuationem loco habitus succedere, ut si in nono die catulus non uideat, qui quidem dies, ut aiunt, praefinitus est a natura et institutus ad susceptionem uisus, si futurus esset, constat catulum amplius caecum esse. EDENTULUS ENIM DICIMUS NON QUI NON HABET DENTES, NEC CAECUM QUI NON HABET VISAM SED QUI, QUANDO CONTINGIT HABERE, NON HABET. EDENTULUS ENIM. Vere tunc dicimus priuari, quod quando non habet id ad quod natum est habere, quia tunc dicimus edentulum et caecum, quando non habet, quod contingit habere. A partibus. Et prius remouet, quod non omne illud quod caret dentibus uel uisu, dicitur edentulum uel caecum. Et hoc est: EDENTULUM ENIM DICIMUS illum QUI quando contingit habere DENTES, NON HABET sed non illum QUI NON HABET DENTES etc. QUAEDAM ENIM EX GENERATIONE NEQUE DENTES NEQUE VISUM HABENT SED NON DICUNTUR EDENTATI NEQUE CAECI. QUAEDAM ENIM. Vere non omne quod non habet dentes, dicitur edentulum nec omne quod non habet uisum, dicitur caecum, quia quaedam generationes sunt, id est quaedam res /270/ generatae quae neque habent uisum neque dentes. Sed illae non dicuntur edentulae uel caecae. Ergo non omne illud quod non habet dentes, dicitur edentulum nec omne illud quod non habet uisum, dicitur caecum. A partibus. Propositionem et affirmationem simul habemus in hoc uersu. QUAECUMQUE ENIM etc. Sunt quaedam generata quae numquam habent uisum uel dentes sicut ostrea. PRIVARI VERO ET HABERE HABITUM NON EST HABITUS ET PRIVATIO. PRIVARI VERO. Tria teste Boethio contingunt, ubi est habitus, subiecta scilicet substantia quae habitum habet, et ipse habitus qui habetur, et quoddam ex utrisque confectum, quod est habere habitum, ut in homine uidente ipsa est hominis substantia quae uisionem habet, et ipsa uisio habetur et ipsum uidere quod conficitur ex uisione et homine coniunctis. Idem etiam notari potest, ubicumque aliqua forma est. Nam ubi albedo est in corpore, tum ipsum corpus est quod albedinem habet, tum albedo quae habetur, tum ipsum album quod ex utroque confici uidetur. Sed hoc quidem sustineri non potest nisi quantum ad nominum diuersitatem. Nam corpus ipsum quod albedinem habet, diuersa res non est ab eo quod est album; sed licet ipsum corpus tantum sit album, non simul corpus et albedo, haec tamen tria nomina, corpus, albedo, album, diuersae sunt nominationis; quippe corpus rem subiectam simpliciter nominat in essentia corporis, albedo uero formam in essentia albedinis, album uero subiectum nominat ut affectum albedine. Et sic talis significatio ex significationibus utrorumque constat quodammodo, quia scilicet et per nominationem corpus significat et ipsam albedinem circa subiectum determinat. Hanc autem nominum diuersitatem Aristoteles hoc loco demonstrare intendit et maxime inter nomen formae et sumptum ab eo, quae magis affinia sunt. Nam album quia principaliter significat albedinem, cum scilicet intellectum recte continet, magis ad significationem huius nominis quod est albedo, pertinet quam ad significationem corporis. Unde et eius similitudinem quoque in uoce exprimit atque ideo magis differentia danda erat inter nomen formae et sumptum. Quod quidem facit, cum ostendit diuersa ab eis nominari. Quippe aliud dicitur caecitas, sicut ipsa qualitas, aliud caecum, sicut ipse homo caecitati subiectus, et ita sic ipse ait: de diuersis habent praedicari 'caecitas' et 'caecum' haec duo nomina, illud quidem de qualitate, istud de re quali, id est de fundamento qualitatis. Unde in sequentibus dicet: "Sed caecus dicitur homo, caecitas uero non dicitur." Sic iunge: PRIVARI ET PRIVATIO ex similitudine nominum eadem res esse uidentur, sed non sunt, sicut nec haec: HABERE HABITUM et HABITUS, quia priuari dicitur ipsa substantia priuata, id est priuationem habens, sicut habere habitum ipsa /271/ quae suscipit habitum. HABITUS ENIM EST VISUS, PRIVATIO VERO CAECITAS, HABERE AUTEM VISUM NON EST VISUS NEC CAECUM ESSE CAECITAS. HABITUS ENIM. Vere habens habitum non est ipse habitus nec habens priuationem est priuatio, quia HABENS VISUM NON EST VISUS et similiter de aliis, nec habens caecitatem est caecitas et similiter de aliis, A partibus. Quod autem habens uisum non sit uisus uel habens caecitatem, id est ipse caecus, non sit caecitas, dupliciter probat sic: uisus est habitus, quod est ibi: HABITUS EST VISUS sed HABERE VISUM, id est persona habens uisum, non est habitus; quare non est uisus. Sed quia breuiloquus est, pro assumptione et conclusione ponit unam propositionem, quae utramque ostendit. Ubi enim monstrat, quia habens uisum non est uisus, HABITUS EST VISUS, de quo quidem habitu tantum uidebatur, in eodem ostendit, et quia non est habitus, quod assumendum erat, et quia non est uisus, quod erat concludendum. Similiter argumentandum est de priuari et priuatione. PRIVATIO ENIM QUAEDAM EST CAECITAS, CAECUM VERO ESSE PRIVARI, NON PRIVATIO EST. PRIVATIO ENIM. Iterum probat alio modo quod CAECUM ESSE, id est persona ens caeca, non est caecitas, hoc modo: caecitas est priuatio, caecum esse, id est persona caeca, est priuari, id est priuationem habens, quare caecus non est caecitas. Regula talis: Quaecumque sub diuersis oppositis continentur, ipsa etiam a se remouentur. NAM SI IDEM ESSET CAECITAS ET CAECUM ESSE, UTRAQUE DE EODEM PRAEDICARENTUR; NUNC VERO MINIME SED CAECUS DICITUR HOMO, CAECITAS VERO HOMO NULLO MODO DICITUR. NAM SI. Iterum quod caecus et caecitas non sunt eadem res, ostendit in effectu praedicationis nominum eorum, eo uidelicet quod nomina eorum de eodem non praedicantur. Et sic arguit: Vere non sunt idem. Si nomina eorum, caecus scilicet et caecitas, non sunt praedicabilia de eodem, non sunt idem. Ab effectu. Sed non praedicantur de eodem, quare non sunt idem. Et uere uera est prima consequentia, quia uera est eius conuersa per destructionem consequentiae et antecedentis. A pari. Quam, scilicet conuersam, praemittit dicens: NAM SI etc., hoc est: si res ipsae essent eaedem utraeque, id est nomina utrarumque, praedicabilia essent de eadem re. Assumptionem uero illam scilicet: 'Sed non praedicantur DE EODEM', statim supponit dicens, ac si diceret: SED MINIME praedicantur de eodem, immo CAECUS DICITUR HOMO sed NULLO MODO DICITUR CAECITAS. Conclusionem syllogismi extra, quae est huiusmodi: quare non sunt idem. Et attende quod hoc loco Aristoteles doctrinam facit omnium sumptorum et eorum a quibus sumpta sunt, ostendens scilicet sumptum uocabulum esse nomen subiecti, non formae quam participat, illud uero a quo sumptum est, nomen esse formae. Sed quaeritur quomodo dicat caecitatem formam hominis, quam superius in oculo posuit, ubi uidelicet dixit uisionem et caecitatem fieri circa oculum. Ad quod responderi potest, quod aequiuoce caecitas et caecum circa oculum et circa hominem accipiuntur, sicut grammatica uel grammaticum, quando circa corpus circa /272/ animam sumuntur, uel album, quando est nomen partis albae et totius hominis gratia partis. Quod itaque dicit oculum esse caecum, caecitatem proprie attribuit; quod uero dicit hominem caecum, tale est, ac si diceret eum habere caecos oculos. Et ita 'caecus' hoc nomen inde sumptum est a caecitate, proprie uero ab habitu caecorum oculorum. Qui etiam habitus nomine caecitatis appellatur et utraque caecitas priuatio aeque dicitur, quia uisionis nomen dupliciter sumitur, circa oculum scilicet et circa totum hominem. Possumus etiam dicere, quod tantum proprie hominis caecitas appelletur, non oculi et tantum homo caecus dicatur sicut et caluus et surdus, non pars aliqua ipsius. Quod uero dictum est uisionem et caecitatem fieri idem ut circa oculum, non ita ponuntur, quod in oculo fundentur sed quia per oculum toti homini insunt. Multa enim accidentia insunt aliquibus per alia nec tamen illis insunt, gratia quorum conueniunt. OPPOSITA AUTEM ETIAM HAEC VIDENTUR, ID EST PRIVARI ET HABITUM HABERE, TAMQUAM PRIVATIO ET HABITUS; MODUS ENIM OPPOSITIONIS IDEM EST. OPPOSITA VERO. Postquam ostendit diuersitatem nominum significantium priuationem et habitum tam sumptorum quam etiam eorum a quibus sumpta sunt secundum nominationem eorum, quia uidelicet aliud appellatur caecitas et caecum, assignat sumptis eundem oppositionis modum quem habent ea a quibus sumpta sunt. Sicut enim uisio et caecitas, haec nomina, opposita dicuntur secundum naturam formarum quas significant, ita haec nomina 'caecus' et 'uidens', quae easdem formas significant, ex eisdem formis similiter opposita sunt. Ostendi priuari et habere habitum et non esse idem quod sunt priuatio sed tamen haec, id est nomina istorum, quae scilicet significant ea ut habentia habitum uel priuata, sunt opposita sicut priuatio et habitus, hoc est sicut nomina priuationis et habitus. NAM IN HIS. Vere eodem modo sunt opposita, quia eundem modum oppositionis habent. A causa uel a pari. NAM SICUT CAECITAS VISUI OPPOSITA EST, SIC CAECUM ESSE AD VISUM HABERE OPPOSITUM EST. NAM SICUT. Vere sumpta a priuatione et habitu sunt opposita sicut ipsa formarum nomina, quia uidens et caecus sicut uisio et caecitas. A partibus. Hic breuiter consideranda est natura priuationis et habitus, ubicumque Aristoteles eam tangat. Dixit autem superius circa idem fieri et ordine certo, quia scilicet simul non possunt inesse sed unum post alterum et ita quidem, sicut in sequentibus dicturus est, quod de habitu in priuationem fieri non potest mutatio sed nullo modo regressio de priuatione ad habitum. Praeterea dicet in determinato tempore necessario inesse uel priuationem uel habitum et ante determinatum tempus neutrum inesse sed post determinatum tempus semper alterum inesse. Haec autem natura utrum omni priuationi /273/ et habitui conueniat et utrum solis, uidendum est. Sed si uiduum et uxoratum dicamus secundum priuationem et habitum, sicut Boethius in Diuisionibus astruere uidetur, falsum uidetur, cum haec determinatum tempus non habeant. Sed sicut in Habere superius diximus, fortasse Boethius largius priuationem et habitum accepit in Diuisionibus quam Aristoteles hoc loco. Nihil etiam fortasse oberit ad hoc quod in sequentibus dicet, si hoc omnibus non conueniat, scilicet habere determinatum tempus. Quod si etiam dicamus, postquam uenerit ad determinatum tempus, semper uel priuationem uel habitum inesse, quaeritur de homine dormiente, utrum uisionem habeat uel caecitatem. Sed cum non uideat, quomodo uisionem habet? Quod si caecus est, numquam amplius uidebit, quia, ut dictum est, non potest fieri regressio de priuatione ad habitum. Solutio. Visio, hoc nomen, duobus modis accipitur, quia et cuiusdam actionis nomen est, a qua 'uideo' uerbum sumptum est, quae quidem actio non est habitus neque in dormiente est, et insuper cuiusdam qualitatis, quae in ipso quoque dormiente est, quae quidem qualitas habitus est ad caecitatem, a qua quidem qualitate uidens nomen sumptum est, quod de ipso quoque dormiente praedicatur. Restat et alia quaestio utrum uidelicet homo, qui alterum oculum sanum habet, alterum uitiatum et iam ad determinatum tempus uenerit, possit dici uel uisionem habere uel caecitatem. Sed profecto si caecitatem et uisionem in oculo tantum poneremus, nulla esset quaestio, quia is oculus qui uidens est, non est caecus. Sed si in persona ponamus gratia oculorum, uidetur quod sicut per istum est uidens, sit per illum caecus. Sed non est. Quamdiu enim aptus est ad uidendum siue per unum siue per duos oculos, non uidens est. Sed fortasse aliam prius uisionem habebat, quae scilicet gratia diuersorum oculorum erat, quam modo est, propter unum tantum sit uidens. Illud quoque quaerendum uidetur quomodo dicit non posse fieri regressionem de priuatione ad habitum, cum is quoque qui caecus est, possit uidere, sicut et ille qui curtatus est, teste Porphyrio, aptus est ad habendum duos pedes; unde et bipes dicitur sicut caeteri homines quoque, pro eo scilicet quamquam habitus pedum in quibusdam contingat hominibus, humanae naturae non repugnet; similiter habere uisum, iuxta quod superius Aristoteles dixit ipsum qui iam priuatus est, susceptibilem esse habitus his uerbis: "Priuari uero tunc dicimus... etc." Unde omnes homines concedimus posse /274/ uidere, etiam eos qui caeci sunt, nec tamen regressionem posse fieri de priuatione ad habitum. Posset enim contingere, ut is qui caecus factus est, uideret hoc etiam tempore quo caecus permanet, ita quidem, ut numquam habuisset caecitatem atque nulla esset regressio. Sed hoc omnino impossibile est, ut is qui caecus est, uel quislibet alius possit uidere, postquam caecus est, hoc est praecedente caecitate reperiret uisionem. Concedimus itaque eum qui caecus est, posse uidere simpliciter, quia sic uidere posset, ut numquam habuisset caecitatem, sicut caeteri faciunt, posse autem eum uidere, postquam caecus est, non est possibile. Sic curtatum concedimus posse habere duos pedes, sed non posse habere, postquam amiserit, hoc est non posse recuperare pedes; et stantem concedimus sedere in praesenti sed non posse sedere, dum stat, in eo scilicet quod possit habere stationem et sessionem. Nullo itaque modo concedimus, quod sic caecum possibile est uidere simpliciter, quod possit fieri regressio de caecitate ad uisum. Quippe, ut dictum est, ita ille qui caecatus est, posset uidere, ut numquam contigisset in eo caecitas et ita illud non esset regressio caecitatis post uisionem. Restat autem nunc quaerendum utrum supradictae naturae priuationis et habitus solis eis insint. Quod si uerum est, uidetur mors, a qua mortuum dicitur, et uita priuatio esse et habitus, quia circa idem fiunt et ordine et inregressibiliter, nisi forte quis dicat, quod naturaliter in phoenice sit regressio de morte ad uitam. Potest etiam illud dici quod circa idem, sicut superius exposuimus, non fiant, quippe cum transit res de morte ad uitam uel e conuerso, uerba quoque mutantur, quia modo est animatum corpus, modo inanimatum. Unde hanc priuationem esse et habitum non concedimus nec necesse est ea quae dicta sunt, soli priuationi et habitui conuenire. Quippe pueritia et iuuentus et senium circa idem fiunt et ordine et inregressibiliter, nec non iuuentus et senium priuatio sunt pueritiae. Si quis priuationis et habitus definitionem requirat, sciat nos eam nescire, sicut et contrariorum. Quaedam enim cum sub definitione non cadant, soli auctoritati committenda sunt. NON EST AUTEM NEQUE QUOD SUB AFFIRMATIONE ET NEGATIONE EST AFFIRMATIO ET NEGATIO. NON EST AUTEM. Expeditis tribus oppositionibus transit ad quartam, quae uocatur contradictio. Sed quia de contradictione, id est de oppositione affirmationis et negationis, plura in libro Peri hermeneias dicenda erant, ubi et affirmationem et negationem definit et contradictionem plene ostendit, ideo teste Boethio minus in tractatu affirmationis et negationis immoratur et tantum sufficit hoc loco dicere diferentiam inter affirmationem et negationem et ea quae sub eis iacent, quam quidem differentiam in Peri hermeneias non ponit. Sicut /275/ inter priuationem et habitum et priuari et habere habitum differentiam assignauit, ita differentiam statim adnectit affirmationis et negationis ad ea quae sub eis iacent. Iacere autem sub affirmatione et negatione dicuntur ea quae dicunt affirmatio et negatio et proponunt, sicut ipsa: Socratem sedere et non sedere, quae sunt dicta propositionum, licet non sint aliquae essentiae. Secundum quae dicta ipsae propositiones maxime dicuntur oppositae, in eo scilicet quod ab eis dicuntur, huiusmodi sint, quod simul nequeant contingere. Unde et Boethius: Affirmatio (inquit) est "Sedet Socrates", negatio "Non sedet Socrates". Sub affirmatione autem hoc ipsum sedere Socratem, id est hoc quod affirmatio dicit facere. Sub negatione uero non sedere Socratem, id est non facere, quod negatio submouet. Et rursus: Sedere autem et non sedere, id est facere et non facere, orationes non sunt. Continuatio. NON solum priuari non est priuatio nec habere habitum est habitus sed nec id quod iacet SUB AFFIRMATIONE ET NEGATIONE, suppositum eis tamquam significatum, EST AFFIRMATIO VEL NEGATIO. Quod ait 'non' et 'neque' secundum usum fit uel 'neque' pro 'quoque' posuit. AFFIRMATIO NAMQUE ORATIO EST AFFIRMATIVA ET NEGATIO ORATIO NEGATIVA, HORUM VERO QUAE SUB AFFIRMATIONE ET NEGATIONE SUNT, NULLA EST ORATIO. CONCEDANTUR AUTEM ETIAM HAEC ESSE OPPOSITA ALTERUTRIS TAMQUAM AFFIRMATIO ET NEGATIO; NAM IN HIS MODUS OPPOSITIONIS IDEM EST; SICUT ENIM AFFIRMATIO ADVERSUM NEGATIONEM OPPOSITA EST, UT QUOD SEDET EI QUOD NON SEDET, SIC ET RES QUAE SUB UTROQUE POSITA EST, ID EST SEDERE AD NON SEDERE. AFFIRMATIO NAMQUE. Ad probandum quod ea quae iacent sub affirmatione et negatione, non sunt affirmatio et negatio, talem disponit syllogismum: AFFIRMATIO EST ORATIO AFFIRMATIVA ET NEGATIO EST ORATIO NEGATIVA; sed ea quae sub his iacent, non sunt uel tale uel talis oratio; quare non sunt affirmatio uel negatio. Cum autem in affirmatione sufficeret remouere tales orationes, remouet generaliter orationem, ut maiorem differentiam assignet. Conclusio uero sola extra est. CONCEDANTUR AUTEM ETIAM HAEC ESSE OPPOSITA ALTERUTRIS TAMQUAM AFFIRMATIO ET NEGATIO; NAM IN HIS MODUS OPPOSITIONIS IDEM EST; SICUT ENIM AFFIRMATIO ADVERSUM NEGATIONEM OPPOSITA EST, UT QUOD SEDET EI QUOD NON SEDET, SIC ET RES QUAE SUB UTROQUE POSITA EST, ID EST SEDERE AD NON SEDERE. CONCEDATUR AUTEM, ac si diceret: sed licet non sint affirmatio et negatio, tamen sunt opposita sicut affirmatio et negatio, in eo scilicet quod non possunt contingere , sicut affirmatio et negatio simul esse uerae. Et hoc est: HAEC, scilicet quae iacent sub affirmatione et negatione, CONCEDANTUR ALTERUTRIS, hoc est inter se, opposita, SICUT AFFIRMATIO ET NEGATIO inter se. NAM IN HIS. A pari. QUEMADMODUM. Probat a partibus quod ea quae iacent sub affirmatione et negatione, sunt sicut affirmatio et negatio, quia ista quae sub istis iacent, sicut istae. Et hoc est: QUEMADMODUM ENIM etc. QUONIAM AUTEM PRIVATIO ET HABITUS NON SIC OPPONUNTUR UT AD ALIQUID, MANIFESTUM EST. QUONIAM AUTEM. Proposita diuisione oppositorum secundum quattuor opiniones et singularum oppositionum proprietatibus aliquibus declaratis et insuper quibusdam iam differentiis assignatis, caeteras prosequitur differentias. Superius autem inter relatiua et contraria tantum differentiam assignauit, per hoc scilicet quod contraria hoc ipsum quod sunt, ad se inuicem non dicuntur. Nunc autem eam differentiam assignat priuationi et habitui. Continuatio: Non solum contraria /276/ non opponuntur ut relatiua sed etiam MANIFESTUM EST etc. Et attende hoc loco agi de uocabulis, quae secundum significationem priuatio et habitus dicuntur, ubi scilicet ad constructionem relationis uenitur. NEQUE ENIM DICITUR HOC IPSUM QUOD EST OPPOSITI. NEQUE ENIM. Vere nomina, quae priuatio et habitus dicuntur, non sunt opposita ut relatiua uocabula, quia ista: VISUS etc. A partibus. Quod per hoc ostendit, quod unum ad alterum nullo modo relatiue assignatur. VISUS ENIM NON EST CAECITATIS VISUS, NEC ALIO ULLO MODO AD IPSUM DICITUR; SIMILITER AUTEM NEQUE CAECITAS DICITUR CAECITAS VISIONIS SED PRIVATIO QUIDEM VISIONIS CAECITAS DICITUR, CAECITAS VERO VISIONIS NON DICITUR. VISUS ENIM. Vere non refertur uisus ad caecitatem, quia neque per genetiuum, quod habemus ibi: VISUS ENIM NON EST CAECITATIS VISUS, NEC ALIO MODO, quod etiam supponit. A partibus. AMPLIUS AD ALIQUID OMNIA RECIPROCATIVA DICUNTUR, QUARE ET CAECITAS, SI ESSET HORUM QUAE AD ALIQUID SUNT, UTIQUE CONVERTERETUR ET ILLUD AD QUOD DICITUR. AMPLIUS. Sicut per definitionem largam relatiuorum, quae Platonica creditur, dedit differentiam inter priuationem et habitum et relatiua, ita per proprietatem relatiuorum quae est: dici ad conuertentia. Et hoc est: AMPLIUS, id est adhuc, do differentiam inter eadem. QUARE. Quandoquidem omnia ad aliquid inuicem conuertuntur, ergo caecitas conuertetur, si uidelicet concedatur esse de numero eorum quae sunt ad aliquid. A toto, quasi caecitas ponatur sub ad aliquid. Vel si concedamus probabiliter sequi regulam, assignabimus sine loco differentiam, quam a subiecto quidam assignant. SED NON CONVERTITUR. SED NON. Assumit destruendo consequens, ut intelligatur destrui antecedens. NEQUE ENIM DICITUR VISUS CAECITATIS VISUS. NEQUE ENIM. Vere non conuertitur, quia neque per genetiuum nec alio modo. A partibus. Sed quia de genetiuo magis uidetur, sicut dicitur uisus esse habitus caecitatis, idem de genetiuo solo remouet dicens: Sed NON DICITUR VISUS CAECITATIS VISUS. QUONIAM AUTEM NEQUE UT CONTRARIA OPPONUNTUR EA QUAE SECUNDUM PRIVATIONEM ET HABITUM DICUNTUR, EX HIS MANIFESTUM EST. QUONIAM AUTEM. Duas superius differentias posuit, contrariorum scilicet ad relatiua et priuationis et habitus ad relatiua; modo tertiam assignat differentiam quae datur de priuatione et habitu ad contraria. Continuatio: Non solum manifestum est quod priuatio et habitus non sunt relatiua opposita sed etiam quod NON OPPONUNTUR UT CONTRARIA, MANIFESTUM EST EX HIS quae sequuntur. QUORUM ENIM CONTRARIORUM NIHIL EST MEDIUM, NECESSE EST, IN QUIBUS NATA SUNT FIERI AUT IN QUIBUS PRAEDICARI, ALTERUM IPSORUM INESSE SEMPER. QUORUM ENIM. Vere non opponuntur ut contraria, quia neque ut mediata neque ut immediata. A partibus. Et primum utrorumque contrariorum naturas diligenter aperit et eas postea a priuatione et habitu remouet, quod nos quoque ad euidentiam breuiter assignemus. Dicit itaque de immediatis, quod manente susceptibili eorum semper alterum illorum inest ei sed priuatio et habitus non semper, quod ante determinatum tempus neutrum inest. De mediatis quoque contrariis dicit, quod numquam necesse est alterum eorum inesse omni suo susceptibili, nisi illi cui alterum naturaliter inest, et illi unum tantum determinate contingit semper et certum est numquam alterum contingere sed priuatio et habitus talia sunt, quod in quodam tempore determinatum est alterum inesse, postquam scilicet uentum est ad determinatum tempus. Per quod differunt /277/ a mediatis contrariis circa ea subiecta quibus naturaliter non insunt, ut calidum igni elementario quem uidemus, et album niui. In eo differunt priuatio et habitus a mediatis contrariis quod in talibus subiectis semper unum permanet et determinate unum, quia certum est calidum inesse igni et album niui. Unde priuatio et habitus non semper, ut diximus, inest et cum habitus insit, potest superuenire priuatio, nec etiam quando alterum certum est inesse, determinatum est ex natura rei, quid eorum insit. Si enim absentem catulum sciam ad nonum diem peruenisse, scio ex ipsa rerum natura uel priuationem uel habitum sed non determinate, quid insit. Praeterea ad ultimum hanc assignat differentiam inter priuationem et habitum et quaelibet contraria tam mediata quam immediata, ubi naturaliter non sunt, quod uidelicet contraria non naturalia mutuo sese subsequi possunt in eodem subiecto, priuatio uero habitum nullo modo subsequi potest. Has autem differentias per singula prosequens, prius ponit contrariorum proprietates et postea remouet singulas a priuatione et habitu, incipiens ab illa quae est immediatorum contrariorum, dicens eorum CONTRARIORUM QUORUM NIHIL EST MEDIUM, NECESSE EST etc., quae proprietas superius exposita est in tractatu contrariorum. HORUM ENIM NIHIL EST MEDIUM, QUORUM ALTERUM NECESSARIUM ERAT INESSE SUSCEPTIBILI, UT IN LANGUORE ET SANITATE ET ABUNDANTI ET PERFECTO. HORUM ENIM. Vere haec proprietas est immediatorum, quia haec superius assignabatur. Ab effectu uel ab auctoritate. QUORUM VERO ALIQUID EST MEDIUM NUMQUAM NECESSITAS EST OMNI ESSE ALTERUM; NEQUE ENIM NECESSE EST OMNI SUSCEPTIBILI CANDIDUM VEL NIGRUM ESSE, NEQUE FRIGIDUM VEL CALIDUM. QUORUM. Post proprietatem immediatorum contrariorum supponit mediatorum. Neque enim. Vere ita est in contrariis mediatis, quod scilicet non est necesse alterum illorum inesse ut suo susceptibili proprio, quia ita est in istis, candido et nigro etc. A partibus. HORUM ENIM MEDIUM ALIQUID NIHIL PROHIBET ESSE. HORUM. Vere non necesse est alterum inesse, quia habent medium. Ab oppositis. HORUM AUTEM ERAT ALIQUID MEDIUM, QUORUM NON ERAT NECESSARIUM ALTERUM ESSE SUSCEPTIBILI. HORUM AUTEM. Bene dico, quia mediatorum non est necessarium alterum inesse, quia ita est superius ostensum. Ab effectu uel ab auctoritate. Et hoc est: HORUM ENIM ERAT superius ALIQUID MEDIUM, hoc est describebantur superius mediata: QUORUM etc. PRAETER QUIBUS NATURALITER UNUM INEST, UT IGNI CALIDUM ESSE ET NIVI CANDIDUM. PRAETER QUIBUS. Non est determinatum, inquam, ex natura subiecti inesse alterum rebus sui susceptibilibus praeter illis, hoc est nisi illis rebus quibus naturaliter unum de mediis contrariis inest. Et attende quod sicut uoces contrarias dicimus quantum ad significationem, ita etiam subiecta, ut corpus, hoc nomen, secundum significationem susceptibile dicitur horum nominum: 'albi' 'nigri'. Quod uero ait ignem naturaliter esse calidum uel niuem albam, ita accipe 'NATURALITER': quod ex natura rei definitum est sic esse, uel ita 'naturaliter': quod omnibus inest. Tribus enim modis naturale sumi solet, quod scilicet natura docet, ut ridere, flere, uel quod a natiuitate inest, /278/ ut qualitas parta in natiuitate subiecti, sicut in passibili qualitate et passione dictum est, uel quod idem est apud omnes, sicut intellectus et res, ut calidum secundum hoc quod omni igni conuenit. IN HIS AUTEM DETERMINATE NECESSARIUM ALTERUM ESSE, ET NON ALTERUTRUM CONTINGIT. IN HIS AUTEM. Continuatio: Eis rebus quibus mediata contraria naturaliter conueniunt, necesse est alterum inesse, et in his rebus determinate unum contingit, quia scilicet ex rei natura determinatum semper est, quod insit, sicut calidum igni et candidum niui, et non CONTINGIT inesse ALTERUTRUM, id est quodlibet, sed unum tantum semper. NON ENIM POSSIBILE EST IGNEM FRIGIDUM ESSE NEQUE NIVEM NIGRAM. NON ENIM. Vere determinate unum inest, quod determinatum est alterum non inesse. A causa. Quod enim ait impossibile ESSE NIUEM NIGRAM, tale est: certum est non esse. QUARE OMNI QUIDEM SUSCEPTIBILI NON EST NECESSARIUM ALTERUM EORUM INESSE SED SOLIS QUIBUS NATURALITER UNUM INEST, ET HIS DETERMINATE UNUM, NON ALTERUTRUM CONTINGIT. QUARE OMNI QUIDEM. Quandoquidem solis naturalibus susceptibilibus determinatum est ex natura rei unum de mediis contrariis semper inesse, quare non omni susceptibili. Ab oppositis. SED SOLUM. Haec est submissio illationis. Sed quaeritur quomodo frigidum non sit determinatum inesse aquae, dum est in ea, licet non sit ei naturale. Quippe omnia praesentia determinatum habent euentum et determinatum quod est inesse sed non semper, ut diximus, neque ex natura rerum sed ex eo quod contingit huic aquae, quippe "natura est similitudo rerum nascentium". Quod ergo ex natura aquae contingit, oportet aquae tantum conuenire. IN PRIVATIONE VERO ET HABITU NIHIL HORUM QUAE DICTA SUNT VERUM EST. IN PRIVATIONE VERO. Quae superius assignauit contrariis, remouet singula a priuatione et habitu. NEC ENIM SEMPER SUSCEPTIBILI NECESSARIUM EST ALTERUM EORUM ESSE. NEQUE ENIM. Vere nil praedictorum, quia neque illud quod dictum est de immediatis contrariis neque quod dictum est de mediis. Et prius remouet quod dixit de mediis, scilicet quod necessarium semper alterum inesse susceptibili, dum ipsum permanet. QUOD ENIM NONDUM NATURAM HABET AD VIDENDUM NEQUE CAECUM NEQUE VISUM HABENS DICITUR. QUOD ENIM. Vere non omni tempore susceptibili priuationis et habitus permanente inest ei uel priuatio uel habitus, quia neutrum inest ante determinatum tempus. A parte scilicet temporis. Et hoc est: QUOD ENIM NONDUM HABET etc., id est quod nondum uenit ad tempus institutum a natura etc. IDEOQUE NON ERUNT HAEC TALIUM CONTRARIORUM QUORUM NIHIL EST MEDIUM. IDEOQUE, quia scilicet non omni tempore alterum inest, scilicet uel priuatio uel habitus. Ergo non sunt de numero immediatorum. A descriptione contrariorum immediatorum uel fortasse a toto. SED NEQUE QUORUM EST MEDIUM; NECESSARIUM ENIM EST OMNI SUSCEPTIBILI ALTERUM EORUM ESSE; QUANDO ENIM IAM NATUM FUERIT AD HABENDUM VISIONEM AUT CAECUM AUT HABENS VISIONEM DICETUR. SED NEQUE. Postquam remouit a priuatione et habitu naturam immediatorum contrariorum, remouet mediat. Continuatio: Priuatio et habitus non sunt de numero eorum contrariorum quorum nil est medium sed neque de numero eorum quorum est medium. Quod statim probat ab oppositis, quia scilicet in quodam tempore necessarium, id est determinatum, alterum, scilicet uel priuationem uel habitum, inesse susceptibili. Et hoc est: NECESSARIUM ENIM etc. /279/ Vere in quodam tempore, quia in tempore determinato. A parte. Et hoc est: QUANDO ENIM etc. ET HORUM NON DETERMINATE ALTERUM SED ALTERUTRUM CONTINGIT. ET HORUM. Hoc apponit ad differentiam mediorum contrariorum circa naturalia susceptibilia, quibus unum tantum semper determinate inest, ut supra docuimus. IN CONTRARIIS AUTEM, QUIBUS EST MEDIUM, NUMQUAM NECESSARIUM FUIT OMNI ALTERUM ESSE SED QUIBUSDAM, ET HIS DETERMINATE UNUM. IN CONTRARIIS AUTEM. Continuatio: In priuatione et habitu aliquando necessarium est alterum, inesse susceptibili sed IN CONTRARIIS MEDIIS NUMQUAM. In QUIBUSDAM, eis scilicet quibus naturaliter conueniunt. UNDE PALAM EST QUIA SECUNDUM NEUTRUM MODUM TAMQUAM CONTRARIA OPPOSITA SUNT EA QUAE SECUNDUM PRIVATIONEM ET HABITUM OPPONUNTUR. UNDE PALAM EST. Quandoquidem priuatio et habitus non opponuntur eo modo quo immediata contraria neque quo mediata, ergo secundum neutrum modum contrariorum. A partibus. AMPLIUS IN CONTRARIIS QUIDEM, EXISTENTE SUSCEPTIBILI, POSSIBILE EST IN ALTERUTRUM FIERI MUTATIONEM, NISI ALICUI NATURALITER UNUM SIT, UT IGNI CALIDO ESSE. AMPLIUS. Hic ad ultimum differentiam assignat inter priuationem et habitum et contraria, siue media sint siue immediata, circa ea susceptibilia quibus naturaliter non insunt, hanc scilicet differentiam quod contraria uicissim possunt permutari, ut postmodum mutuo alterum subsequatur, quod non est in priuatione et habitu, quia cum de habitu possit transire res ad priuationem, non potest regressio fieri. Continuatio: AMPLIUS, id est adhuc, de differentia inter priuationem et habitum et contraria. NAMQUE QUOD SANUM EST POSSIBILE EST LANGUERE, ET CANDIDUM NIGRUM FIERI, ET CALIDUM FRIGIDUM, ET EX STUDIOSO PRAVUM ET ES PRAVO STUDIOSUM POSSIBILE EST FIERI (PRAVUS ENIM AD MELIORES EXERCITATIONES DEDUCTUS ET AD DOCTRINAS, VEL AD MODICUM ALIQUID PROFICIET UT MELIOR SIT; SI VERO SEMPER VEL MODICUM CREMENTUM SUMPSERIT, PALAM EST QUIA AUT PERFECTE MUTABITUR, AUT SATIS MULTUM CREMENTUM SUMET; SI ENIM BENE MOBILIOR AD VIRTUTEM FIAT, VEL QUODCUMQUE CREMENTUM SUMPSERIT A PRINCIPIO, ET EX HOC ETIAM VERISIMILE EST AMPLIUS EUM SUMERE CREMENTUM; ET HOC DUM SEMPER FIT, PERFECTE IN CONTRARIUM HABITUM RESTITUETUR, NISI FORTE TEMPORE SUSPENSUM SIT). NAMQUE. Vere contraria uicissim permutantur, quia ista. A partibus. VERUM IN PRIVATIONE ET HABITU IMPOSSIBILE EST MUTATIONEM IN ALTERUTRUM FIERI; ET EX HABITU IN PRIVATIONEM FIT MUTATIO, A PRIVATIONE VERO IN HABITUM IMPOSSIBILE EST. VERUM. Et nota quod non dicit 'in alterum' sed 'IN ALTERUTRUM', quia una potest esse mutatio de habitu in priuationem sed non mutua. Et hoc est quod exponit statim dicens: EX HABITU etc. NEQUE ENIM CAECUS FACTUS RURSUS VIDIT, NEQUE CUM ESSET CALVUS RURSUS COMATUS FACTUS EST, NEQUE CUM ESSET SINE DENTIBUS DENTES EI ITERUM ORTI SUNT. NEQUE ENIM. Vere non fit regressio de priuatione in habitum, quia ita est in istis. A partibus. Quod autem ait: SINE DENTIBUS, edentulum accipit, in quo est priuatio, quod bene potest notari per illud 'RURSUS' quod additur. Et nota quod cum ait impossibile est fieri regressio, 'impossibile' quantum ad actum uidetur accepisse ex his quae subiungit, ubi scilicet actum tantum remouet, non possibilitatem. Sed nil impedit si ex actu semper remoto quasi ex effectu quodam possibilitatem quoque abesse innuat. QUAECUMQUE VERO TAMQUAM AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPOSITA SUNT, PALAM EST QUIA NULLO PRAEDICTORUM MODO OPPOSITA SUNT. QUAECUMQUE ERGO. Tribus differentiis assignatis, una scilicet relatiuorum ad contraria, altera relatiuorum ad priuationem et habitum, restat assignare eam tantum differentiam quam habet oppositio affirmationis et negationis ad reliquas quattuor oppositiones. Quae quidem in eo est, quod oppositio contradictionis sola a caeteris tribus oppositionibus semper uerum et falsum diuidit, caeterae uero oppositiones, quia tantum incomplexas uoces continent, ut ipse dicit, neque uerum continent neque falsum. Continuatio: Non solum manifestum est caeteras tres oppositiones diuersas esse ad inuicem sed etiam oppositionem affirmationis et negationis diuidentium esse diuersam a caeteris. IN HIS ENIM SOLIS ISTIS NECESSARIUM EST SEMPER ALIUD QUIDEM EORUM VERUM ALIUD AUTEM ESSE FALSUM. IN HIS ENIM. Vere haec oppositio differt a caeteris, quia in eodem haec sola a caeteris diuidit semper uerum et falsum. A parte /280/ differre. Et hoc est: IN ISTIS SOLIS, id est in affirmatione et negatione, diuidentibus etc. NEQUE ENIM IN CONTRARIIS NECESSARIUM EST SEMPER ALTERUM VERUM ESSE, ALTERUM AUTEM FALSUM, NEQUE IN HIS QUAE AD ALIQUID SUNT, NEQUE IN HABITU ET PRIVATIONE. NEQUE ENIM. Vere affirmatio et negatio tantum hoc habent, quia caetera non. Ab immediatis. Et hoc est: NEQUE ENIM etc. 'SEMPER' bene apponit, ne quis in nomine contrarii contrarias quoque propositiones includeret, ueluti istas: Omnis homo est albus et: Nullus homo est albus uel propositiones sub contrariis uel sub priuatione et habitu comprehenderet, in quibus contraria ponuntur uel priuatio et habitus, quas etiam postea ab affirmatione et negatione separabit, ut sunt istae: Socrates est sanus Socrates est aeger quas uocat complexa contraria, uel: Socrates est uidens Socrates est caecus quae quidem tantum permanente subiecto uerum ac falsum diuidunt, non SEMPER. UT SANITAS ET LANGUOR CONTRARIA SUNT, ET NEUTRUM NEQUE VERUM EST NEQUE FALSUM; SIMILITER AUTEM ET DUPLUM ET DIMIDIUM TAMQUAM RELATIVA OPPOSITA SUNT, ET NON EST EORUM NEQUE VERUM NEQUE FALSUM; SED NEQUE EA QUAE SECUNDUM PRIVATIONEM ET HABITUM SUNT, SICUT VISIO ET CAECITAS. UT SANITAS ET AEGRITUDO, haec scilicet nomina etc. Exempla supponit de tribus suprapositis oppositionibus et singulis diuidentia uerum et falsum separat. OMNINO AUTEM EORUM QUAE SECUNDUM NULLAM COMPLEXIONEM DICUNTUR NIHIL NEQUE VERUM NEQUE FALSUM EST; PORRO OMNIA QUAE DICTA SUNT SINE COMPLEXIONE DICUNTUR. OMNINO AUTEM. Probat, quod uoces suprapositarum oppositionum neque uerae sint neque falsae tali syllogismo: Nullae uoces incomplexae sunt uerae uel falsae sed uoces omnes suprapositarum trium oppositionum sunt incomplexae, quare neque uerae sunt neque falsae, hoc est neque uerum significant neque falsum. Propositionem habemus ibi: OMNINO AUTEM etc., et affirmationem statim ibi: PORRO OMNINO etc., conclusionem extra. Et attende quod Aristoteles hoc loco plane monstrat diuisionem oppositorum de uocibus tantum se accepisse, ubi scilicet dicit omnia quae suprapositarum sunt, dici non secundum complexionem, id est esse uoces incomplexas. Unde Boethius in Commento, cum ostenderet, quare caeterae oppositiones non significarent uerum uel falsum, sicut affirmatio uel negatio, ait sic: Hoc autem idcirco euenit, quod omnia quaecumque sunt, in quibus aut ueritas aut falsitas inuenitur, secundum aliquam complexionem dicuntur; ea uero quae simpliciter proferuntur, ueri atque falsi prolatione carent, ut ipse ait, cum in principio omnia praedicamenta numeraret. Dixit enim singula eorum quae essent dicta, in nulla affirmatione dici. His itaque uerbis Boethius patenter ostendit Aristotelem de uocibus intendisse hic quoque, ubi scilicet repetit ipse Boethius ea quae superius Aristoteles manifeste dixit de uocibus. Sed fortasse dicetur quod non est necesse ut Aristoteles in caeteris tribus oppositionibus superius uoces inclusisset sed res tantum, et tamen hoc loco conuenienter de rebus ad uocabula transitum faciat, ubi uidelicet, cum deberet ostendere res ipsas in se neque ueras esse neque falsas, transfert se ad uocabula, quae ostendit uera non esse uel falsa in significatione. Ex quo quidem apparet res significatas neque ueras esse neque falsas in se, si uidelicet nomina quantum ad significationem earum uera uel falsa non sunt. Sed dico quod cum /281/ a rebus remouet uerum et falsum, quod affirmationi et negationi conuenit, oportet uerum et falsum accipere sicut affirmationi et negationi conueniunt, alioquin differentiam non facerent. Dicamus itaqe res non esse ueras uel falsas eo modo quo sunt propositiones uerae uel falsae, hoc est res ipsas non proponere uerum uel falsum, quod quidem uerum est. Sed quomodo postea conuenienter transierimus ad nomina earum? Ita, inquiet aliquis, quod ostendemus nomina rerum non significare ea quae sint uera uel falsa, id est quae significent uerum uel falsum, propter hoc scilicet quod incomplexa sunt, quia, ut ipse ait, nulla incomplexa hoc habent. Sed ad haec dico, quia si hoc Aristoteles dicit, quod nullae uoces incomplexae significent ea quae uerum uel falsum ponant, falsum omnino dicit, quippe affirmatio uel negatio incomplexae uoces sunt et tamen significant eas uoces quae uerum uel falsum enuntiant. Non itaque uisum est nobis, ut de rebus ad uoces transitus hoc loco fieri possit, sed hic de uocibus ubique intendi uolumus et si quandoque de rebus agatur adiunctione oppositorum, supraposita de uocibus tantum ab Aristotele accipi, quae quidem uoces partim complexae sunt, sicut affirmatio et negatio, partim incomplexae sicut caeterae quae neque uerum neque falsum significant sed maxime remoueri proprietatem affirmationis et negationis a contrariis uocibus incomplexis, quod planum est pro eo scilicet quod incomplexae uoces neque uerae sunt neque falsae. SED ET MAXIME VIDEBITUR HOC TALE CONTINGERE IN HIS QUAE SECUNDUM COMPLEXIONEM CONTRARIA DICUNTUR; SANUM NAMQUE SOCRATEM AC LANGUERE SOCRATEM CONTRARIUM EST. SED MAXIME VIDEBITUR haec proprietas CONTINGERE IN HIS uocibus QUAE DICUNTUR contraria complexa sicuti in propositionibus factis de contrariis praedicatis, ut: Socrates est sanus Socrates est aeger. 'MAXIME' dicit propter hoc, quia ipsa significatio ueri uel falsi hoc in praedicamento non est, sicut ibi: SANUM NAMQUE. Vere in contrariis complexis uidetur hoc contingere, scilicet diuidentia ueri uel falsi, quia in istis: Socrates est sanus et: Socrates est aeger. Et hoc extra, et unde hoc: quod si in istis, quod ideo in contrariis complexis. Assignat a causa, dicens scilicet haec esse contraria complexa. Et hoc est: SANUM ESSE SOCRATEM etc. Haec propositio ad illam contraria est. SED NEQUE IN HIS CONTRARIUM EST SEMPER ALTERUM VERUM AUT FALSUM ESSE. SED NEQUE IN HIS, contrariis scilicet complexis, maxime uidetur proprietas affirmationis et negationis sed non est, quia si quandoque diuidant uerum uel falsum, dum uidelicet Socrates est, non semper, sicut affirmatio et negatio. CUM ENIM SIT SOCRATES, ERIT ALIUD QUIDEM VERUM ALIUD AUTEM FALSUM. CUM ENIM. Duo dixit: quod in istis uidetur sed non est. Utrumque ostendit, et prius assignat causam, quare uideatur, pro eo scilicet quod dum Socrates existit, altera est uera et altera falsa. Et hoc est: CUM, id est quando, existit SOCRATES etc. CUM VERO NON SIT, AMBO FALSA SUNT. CUM VERO. Hic ostendit, quod non semper diuidant ueluti destructo Socrate. Et hoc est: quando non existit Socrates, et falsa est Socrates est sanus et: Socrates est aeger. NEQUE ENIM LANGUERE NEQUE SANUM ESSE VERUM EST, CUM IPSE SOCRATES OMNINO NON SIT. NEQUE ENIM. Vere utraque tunc est falsa, quia /282/ neutra est uera. Ab immediatis. Et hoc est: NEQUE ENIM etc. IN PRIVATIONE VERO ET HABITU, CUM NON SIT, NEUTRUM VERUM EST, CUM SIT, NON ERIT ALTERUM VERUM. IN PRIVATIONE VERO. Postquam remouit proprietatem affirmationis et negationis a contrariis complexis, remouet a priuatione et habitu complexis, hoc est compositionibus, in quibus priuatio et habitus praedicatur, ut sunt: Socrates est uidens Socrates est caecus. Quas quidem propositiones ostendit neque etiam re permanente uerum et falsum diuidere, quia scilicet ante determinatum tempus neutra est uera. Continuatio: In contrariis, scilicet immediatis uel naturalibus, ita est quod semper permanente subiecto propositiones quae de eis fiunt, uerum et falsum diuidunt sed in priuatione et habitu, complexis uidelicet, quando subiectum priuationis et habitus non existit, neutrum uerum est. Et cum, hoc est non tantum non diuidunt uerum et falsum non permanente subiecto sed etiam permanente subiecto non semper haec uera est, illa uero falsa. HABERE NAMQUE VISUM SOCRATEM AD ID QUOD EST CAECUM ESSE SOCRATEM OPPOSITUM EST SICUT PRIVATIO ET HABITUS, ET CUM SIT, NECESSARIUM NON EST ALTERUM VERUM VEL FALSUM ESSE (CUM ENIM NONDUM NATUS EST HABERE, UTRAQUE FALSA SUNT, ET VISUM EUM HABERE ET CAECUM ESSE). HABERE NAMQUE. Vere PRIUATIO ET HABITUS complexa non semper etiam subiecto permanente diuidunt. Si ita non diuidunt semper subiecto etiam permanente: Socrates est uidens et: Socrates est caecus tunc illud est. A parte. Et unde hoc? Quia scilicet ipsa sunt priuatio et habitus, complexa scilicet. A causa. Et hoc est: HABERE NAMQUE etc. Assume: sed ita non semper diuidunt etiam permanente subiecto. Quod ostendit, cum supponit: ET CUM SIT etiam Socrates, NON EST NECESSARIUM etc. Vere non omni tempore permanente subiecto diuidunt, quia ante determinatum tempus non diuidunt. A parte temporis. Et hoc est: CUM ENIM NONDUM EST in tempore naturaliter instituto. ET CUM. IN AFFIRMATIONE VERO ET NEGATIONE SEMPER, SIVE SIT SIVE NON SIT, ALIUD QUIDEM ERIT FALSUM ALIUD AUTEM UERUM; LANGUERE NAMQUE SOCRATEM ET NON LANGUERE SOCRATEM, CUM IPSE SIT, PALAM EST QUIA ALTERUM EORUM VERUM ALTERUM AUTEM FALSUM EST, ET CUM NON SIT, SIMILITER (LANGUERE ETENIM, CUM NON SIT, FALSUM EST, NON LANGUERE AUTEM VERUM). IN AFFIRMATIONE VERO. Sicut a caeteris oppositionibus remouit semper diuidere uerum et falsum, ita affirmationi et negationi assignat, siue scilicet res sit, siue non. Dum enim Socrates existit, si quis dicat: Socrates est sanus Socrates non est sanus altera est uera et altera falsa. Vere affirmatio et negatio semper, siue res sit, siue non sit, diuidunt uerum et falsum, quia istae: Socrates languet et non. A partibus. LANGUERE ENIM. Vere altera est uera, quia negatio. A parte. QUARE IN HIS SOLIS PROPRIUM ERIT SEMPER ALTERUM EORUM RERUM ALTERUM FALSUM ESSE, QUAECUMQUE TAMQUAM AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPOSITA SUNT. QUARE IN HIS. Quandoquidem caeteris oppositionibus non conuenit semper diuidere uerum et falsum; ergo soli affirmationi et negationi. Ab immediatis. LI 2.11 CONTRARIUM AUTEM EST BONO QUIDEM EX NECESSITATE MALUM (HOC AUTEM PALAM EST PER SINGULORUM INDUCTIONEM, UT SANITATI LANGUOR ET IUSTITIAE INIUSTITIA ET FORTITUDINI DEBILITAS, SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS), MALO AUTEM ALIQUANDO QUIDEM BONUM EST CONTRARIUM, ALIQUANDO MALUM (EGESTATI ENIM CUM SIT MALUM, SUPERABUNDANTIA CONTRARIA EST, CUM SIT ETIAM IPSA MALUM). Continuatio: Expositis diligenter quattor oppositionum modis naturas oppositionis contrariorum, propter quam, dictum est, de oppositis tractat, diligentius prosequitur. Et primum hanc assignat quod omnia contraria quae sub bono sunt, habent sua contraria sub malo sed non omnia, quae sub malo sunt, habent sua contraria sub bono. Quippe mala quae contraria sunt, quaedam sunt contraria bono, quaedam alteri malo. EGESTAS ENIM et superabundantia contraria sunt /283/ et utraque mala et rursus prodigalitas et auaritia uel ignauia et temeritas. Inter autem haec contraria quae mala sunt, uirtutem mediam Horatius assignare uidetur dicens: Virtus est medium uitiorum utrimque reductum. Cum enim auarus sit qui retinet retinenda et non retinenda, prodigus, qui tribuit tribuenda et non tribuenda, interuenit largus, qui et cum prodigo conuenit in eo quod attribuit tribuenda, et auaro, qui retinet retinenda, et ita largitas uirtus est media inter uitia et utrisque, ac per hoc quod modo ex utroque uitio reducta est, quasi partem de utroque assumens. Sicut ergo uera propositio non potest esse contraria uerae sed falsa falsae potest esse contraria, ita bonum bono contrarium esse non potest, sicut potest malum malo. Quae enim bona sunt, consona sibi sunt conuenientia. Continuatio: Non solum ea quae de contrariis ita sunt, erant scienda, sed etiam ista quae sequuntur, quod scilicet bonum quod contrarium est, ex necessitate est contrarium malo, hoc est: esse bonum quod contrarium est, habet aliquod malum sibi contrarium. Quod dicit esse manifestum, PER INDUCTIONEM SINGULORUM BONORUM quae contraria sunt, inueniemus mala esse contraria omnibus illis bonis. EGESTATEM ENIM. Vere malum quandoque est contrarium malo, quia egestati superabundantia. A duplici parte. SED IN PAUCIS HOC TALE QUILIBET INSPICIET, IN PLURIBUS VERO SEMPER MALO BONUM CONTRARIUM EST. SED IN PAUCIS, hoc est raro, inueniet mala esse contraria aliis malis sed frequenter bonis. AMPLIUS CONTRARIORUM NON NECESSARIUM EST, SI ALTERUM SIT, ET RELIQUUM ESSE. AMPLIUS. Aliam tangit naturam contrariorum in qua manifeste a relatiuis differunt, quod uidelicet unum contrariorum potest existere altero non existente. SANIS NAMQUE OMNIBUS, SANITAS QUIDEM ERIT, LANGUOR VERO NON ERIT. SANIS NAMQUE. Vere unum contrarium potest existere non existente altero, quia sanitas in animali, non existente aegritudine. Et hoc est: omnibus animalibus existentibus sanis sanitas erit, hoc est poterit esse, et languor non erit. Quidam tamen necessario uolunt ostendere, quod si omne animal est sanum, languor est, hoc modo: Si omne animal est sanum, omne languidum est sanum et ita sanum est languidum. Unde et languor est in quodam sano, et ita est. Sed profecto prior consequentia omni necessitate destituta est, in qua scilicet ex possibili sequitur impossibile. Quod enim haec propositio dicit 'omne est sanum', possibile est, impossibile uero quod dicit 'omne languidum est sanum', atque ideo nullo modo eam concedimus. SIMILITER AUTEM ET CUM OMNES SINT ALBI, ALBEDO QUIDEM ERIT, NIGREDO VERO NON ERIT. SIMILITER AUTEM. Idem ostendit de mediis contrariis, quod ostensum est de immediatis. AMPLIUS, SI SOCRATEM SANUM ESSE AD ID QUOD EST SOCRATEM LANGUERE CONTRARIUM EST, CUM NON SIT POSSIBILE UTRAQUE EIDEM INESSE SIMUL, NON ERIT POSSIBILE, CUM ALTERUM CONTRARIORUM SIT, ET RELIQUUM ESSE. AMPLIUS. Ostendit existentiam unius contrarii non exigere existentiam alterius, modo etiam ostendit praedicationem unius non exigere praedicationem alterius, ideo scilicet quia nec in eodem sese pati possunt. Et hoc est: AMPLIUS, id est adhuc, /284/ ago de contrariis, dicens scilicet quod cum Socrates ESSE SANUM sit CONTRARIUM AD ID QUOD EST SOCRATEM LANGUERE, hoc est cum haec duo propositionum dicta maxime sibi aduersentur, NON erit POSSIBILE, CUM ALTERUM contingat, RELIQUUM contingere. Et quare, praemittit, cum scilicet non sit possibile utraque contraria praedicta conuenire simul eidem rei et ita nec Socrati. Quasi a toto. CUM ENIM SIT SOCRATEM SANUM ESSE, NON ERIT LANGUERE SOCRATEM. CUM ENIM SIT. Vere cum unum fuerit, non poterit esse alterum, quia cum contingit sanum esse Socratem etc. A partibus. PALAM VERO EST QUIA ET CIRCA IDEM AUT SPECIE AUT GENERE NATURAM HABENT FIERI CONTRARIETATES. PALAM VERO EST. Cum superius describeret media et immediata contraria, dixit istorum alterum necesse inesse his in quibus nata sunt fieri, id est proprio susceptibili, illorum uero minime. Nunc autem quod possit esse proprium susceptibile contrariorum, assignat dicens hoc aliquando speciem esse, scilicet specialissimam, aliquando genus, pro eo scilicet quod quaedam sunt contraria, quae proprie fieri habent in rebus secundum naturam, propter quam species, quaedam in rebus secundum naturam earum, propter quam genus est impositum. Proprie itaque quantum ad significationem species quarundam contrariarum uocum fundamentum dicitur et genus quarundam, ut animal aegritudinis et sanitatis proprium est sufficiens fundamentum uel corpus albedinis et nigredinis et anima humana iustitiae et iniustitiae. Sed quaerendum est quare potius corpus quam substantia proprium susceptibile dicatur albedinis et nigredinis. Sicut enim ista numquam subsistere possunt nisi in corpore, ita nisi in substantia, et sicut natura substantiae non exigit, sic nec natura corporis, quae saepe etiam sine his reperitur. Sed si fortasse in eo corpus proprium susceptibile dicetur et istorum quod cum ista numquam nisi in corpore , aequaliter omnibus speciebus corporum inesse possunt sed non omnibus speciebus substantiae, quippe species colorari non potest. Sed iam profecto secundum hanc rationem non dicemus corpus esse proprium susceptibile animati uel inanimati uel animal rationalis uel irrationalis sed potius in eo aptius est ad habendum animationem uel inanimationem quam in eo quod est substantia. Continuatio: Dixi superius contraria nata fieri in quibusdam sed manifestum est, quoniam contrarietates, id est contraria, habent fieri proprie circa res conuenientes secundum speciem uel circa res conuenientes secundum genus, in eo scilicet quod in specie conueniunt uel in genere. Quippe corpora secundum hoc quod corpora sunt, proprie albedinis uel nigredinis susceptibilia sunt quibus ex nulla natura substantiae corporis repugnant haec quae nisi in corpore esse non possunt. LANGUOR NAMQUE ET SANITAS IN CORPORE ANIMALIS NATURAM HABET FIERI, ALBEDO AUTEM ET NIGREDO SIMPLICITER IN CORPORE, IUSTITIA VERO ET INIUSTITIA IN ANIMA. LANGUOR NAMQUE. Vere contraria habent fieri in eodem genere, /285/ quia languor et sanitas in corpore animalis, hoc est in animali. A partibus. ALBEDO AUTEM. Post immediata quae fiunt in genere, exemplificat de mediis, quae etiam fiunt in genere. Quod ait: IN CORPORE SIMPLICITER, tantundem ualet, quantum si dicatur: in corpore, sicut et in Topicis, cum dicitur: Si mouetur aliquo modo, et simpliciter mouetur, tantundem ualet 'simpliciter mouetur', quantum 'mouetur' per se dictum. IUSTITIA VERO. Exemplificat de contrariis quae fiunt circa speciem, specialissimam scilicet, quippe anima per excellentiam pro humana tantum ponitur, in qua tantum est iustitia uel iniustitia, si proprie iustitiae nomen et iniustitiae sumatur. NECESSARIUM AUTEM EST OMNIA CONTRARIA VEL IN EODEM GENERE ESSE VEL IN CONTRARIIS GENERIBUS, VEL IPSA GENERA ESSE. NECESSARIUM EST AUTEM. Fecit quandam diuisionem modo de contrariis secundum naturam subiectorum, modo facit aliam secundum propriam naturam ipsorum, docens uidelicet quaedam contraria esse genera, quaedam esse specialissima posita sub contrariis generibus uel sub eodem genere, ita scilicet quod non sub contrariis. Per bonum autem et malum, quae pro uirtute et uitio ponit, contraria genera accipit, per iustitiam et iniustitiam contraria specialissima, quae sunt sub contrariis generibus, per albedinem et nigredinem contraria rursus specialissima, quae in eodem genere ita sunt quod non sub contrariis. Quod ait: NECESSARIUM, idem est quod 'determinatum', et haec diuisio est tantum de contrariis uocibus substantiuis, non sumptis, quippe sumpta uocabula nec genera sunt nec species. ALBUM ENIM VEL NIGRUM IN EODEM EST GENERE (COLOR ENIM GENUS EORUM EST), IUSTITIA VERO ET INIUSTITIA IN CONTRARIIS GENERIBUS (HUIUS ENIM VIRTUS, HUIUS AUTEM NEQUITIA GENUS EST). ALBUM ENIM. Vere quaedam contraria sunt IN EODEM GENERE, ut expositum est, quia albedo et nigredo. A partibus. Et uere IN EODEM, quia in colore. A parte. Et hoc est: COLOR ENIM. HUIUS ENIM. Vere iustitia et iniustitia sunt sub contrariis generibus, quia sub uirtute et uitio A partibus. Et hoc est: huius iustitiae etc. BONUM VERO ET MALUM NON SUNT IN GENERE SED IPSA SUNT GENERA ALIQUORUM EXISTENTIA. BONUM VERO ET MALUM, hoc est uirtus et uitium, non sunt tantum , ut uidelicet specialissima, quae supra posuit sed ipsa etiam sunt existentia genera aliquorum. Quaerendum est circa quod genus uel circa quam speciem fieri habent bonum et malum sumpta a bonitate uel malitia quae contraria. Sed nil aliud proprium susceptibile habere uidentur nisi ens, quod neque genus est neque species. Unde superius Aristoteles, cum bonum uel malum ostenderet mediata esse, nullum aliud subiectum assignauit nisi ens dicens: "Non enim omnia aut parua sunt aut studiosa" ac fortasse nil impedit, si non omnia contraria uel circa genus fiant uel species. /286/ LI 2.12 DE PRIORI PRIUS AUTEM ALTERUM ALTERO DICITUR QUADRUPLICITER. PRIUS AUTEM. Post opposita de Priori tractat, hoc modo scilicet quod prius enumerat quattuor modos Prioris quos alii iam distinxerant, et insuper addit ipse ex sua parte quintum. Causam autem communiter de omnibus quae post praedicamenta tractantur, superius assignauimus. Continuatio: Non solum opposita dicuntur quattuor modis sed etiam Prius quattuor modis accipitur. Et hoc est: ALTERUM DICITUR PRIUS ALTERO quattuor modis. Quod ita exponendum, sicut illud superius, quod alterum opponitur alteri QUADRUPLICITER, hoc est alterum altero dicitur prius uno modo et similiter tertio et quarto modo. Quaeritur autem quae sit haec diuisio Prioris quam ponit. Quidam uocis in modos eam esse uolunt, pro eo scilicet quod modos nominat, et tunc hanc uocem 'prius' in una significatione accipiunt tamquam sumptum nomen a quadam specie relationis, quam etiam dicunt referri ad posterius, ut sint quasi duae relationum species prioritas et posterioritas. Nam licet is qui prior est, tempore praecedat in substantia eum qui posterior est, sicut et pater filium, in proprietatibus tamen prioris et posterioris simul sunt, quia nequaquam is qui praecedit alterum, prior eo dicitur, nisi dum utrique simul permanent, et tunc iste prior illo dicitur ex eo quod existit eo tempore quo ille nondum erat. Si itaque duas res numquam simul existentes sed per successionem temporum sese praecedentes et subsequentes uocemus inuicem priores et posteriores, non eo modo prioris nomen accipimus quo uolunt hic relatiue poni, ut si praesentem lectionem dicamus priorem futura uel posteriorem praeterita, non relatiue id dicimus, immo prius et posterius tantum sumpta sunt a quibusdam speciebus 'Quando', et talis est sensus: praesens lectio est prior futura, id est fit in tempore, post quam futura lectio est subsecutura. At uero si bene auctoritatis uerba pensemus, animaduertemus hanc diuisionem potius aequiuocae uocis esse. Si enim Prius ad omnia uniuoce diceretur, omnes simul et aequaliter modi Prioris uocarentur Prius, quibus ex eadem causa Prioris nomen impositum, sicut omnia animalia, quamuis quaedam sint digniora aliis, aequalia tamen animalia dicuntur nullum magis proprie quam alterum appellatur animal uel Prius tempore, quia sicut una fuit impositionis causa, ita una fuit impositio. At uero Aristoteles dicit Prius secundum tempus primum et proprius uocari Prius quam caeteras significationes Prioris. Praeterea dicit quartum modum qui est secundum dignitatem, paene alienissimum esse a significatione Prioris. Unde apparet nomen Prioris diuersas significationes habere secundum distinctos quinque modos et in designatione Prioris secundum tempus sumptum uidetur a quadam specie /287/ Quando pro qua ponitur 'pridem', aduerbium, cuius comparatiuum est Prius, et secundum uim comparationis relatiuum sicut caetera relatiua. In designatione uero aliorum modorum alias habet significationes, siue sumptum sit a relationibus uel aliis proprietatibus, siue non sit sumptum sed ex quacumque causa impositum, sicut uidetur, ubi euentum rei priorem uocat ueritate propositionis et causam ipsius, cum nos tamen id quod propositio dicit, nullam uelimus essentiam esse, de quo quidem diligentius suo loco distinximus. Fortasse autem uocis in modos diuisio poterit dici ista magis proprie quam aequiuocae uocis. Nam etsi Prius de his quinque modis aequiuocae uocis dicatur, hoc est cum diuersis definitionibus, non tamen ad eos bene aequiuoce dicitur, cum non sint oppositae significationes. Sicut et si quis 'subiectum' hanc uocem diuidat et diuersas eius acceptiones ostendat siue in eadem re siue in diuersis ita: subiectum uel ita dicitur quod est fundamentum uel quod est significatum uel est praedicatione suppositum, uocis in modos diuisionem fecit, cum diuersos acceptionis modos in hac uoce 'subiectum' ostendit, aequiuocationis uero diuisio recte non fit, nisi ubi subiectae res diuersae possunt assignari, scilicet quod id quod in una significatione clauditur, in aliam non continuatur. Unde in Diuisionibus ait Boethius, quod quotiens aequiuocationis partitio fit, monstrandum est definitionibus res esse diuersas quae significantur, sicut in diuisione carnis apparet. Potest itaque diuisio uocis in modos non solum fieri uoce accepta uniuoce, sicut ostendit Boethius, cum infinitum diuidit, uerum etiam accepta aequiuoce, cum uidelicet non sunt significationes oppositae. Et ita hanc diuisionem Prioris proprie dicamus uocis in modos esse, uel illam quae fit de 'amplector' uel de 'hoc forte' aequiuoce accepto in designatione eiusdem personae, ad quam tamen non est aequiuocum, sicut ostendimus tractantes de aequiuocis. PRIMO QUIDEM ET PROPRIE SECUNDUM TEMPUS, SECUNDUM QUOD SCILICET ANTIQUIUS ALTERUM ALTERO ET SENIUS DICITUR (IN EO ENIM QUOD TEMPUS AMPLIUS EST, ET ANTIQUIUS ET SENIUS DICITUR). PRIMO QUIDEM. Incipit computare significationes Prioris, quae sunt quinque: (1)prius uidelicet secundum tempus; (2) prius secundum dignitatem; (3) prius secundum conuersionem; (4) prius secundum ordinem; (5) prius secundum causam. Et illam significationem Prioris quae secundum tempus est, ponit priorem, quam et primo dicit uocari hoc nomine Prius et proprie, quoniam usitata magis est haec acceptio Prioris. ANTIQUIUS accipe quantum ad inanimata, ut: Haec domus antiquior est illa SENIUS uero quantum ad animata. IN EO ENIM. Vere SECUNDUM TEMPUS DICITUR prius, quia secundum amplius tempus, id est secundum hoc quod maiori tempore existit unum quam alterum, dicitur prius eo. /288/ SECUNDO AUTEM QUOD NON CONVERTITUR SECUNDUM SUBSISTENDI CONSEQUENTIAM, UT UNUS DUOBUS PRIOR EST. SECUNDO AUTEM. In primo modo, id est in prima acceptione Prioris, accipitur prius secundum tempus sed secundo modo dicitur alterum prius altero, QUOD NON CONVERTITUR ad ipsum SECUNDUM CONSEQUENTIAM SUBSISTENDI, hoc est secundum necessariam comitationem simul permanendi, UT cum unum necessario comitetur duo, quippe duo nullo modo possunt existere, nisi unum sit, duo uero necessario non comitantur unum, quia posset unum ita, quin duo essent. Si tamen unum accipiamus sumptum ab unitate et duo ponamus non secundum numerum sed secundum discretionem, uidetur falsum, quod unum possit esse, quin sint duo. Quippe unum, id est informatum unitate, esse non potest, nisi ipsa sit unitas et sumptum ipsius et ita duo. At uero si accipiamus unum et duo uel utraque secundum discretionem uel utraque sumpta, illud quidem ab unitate, hoc a binario, uerum est quod Aristoteles dicit. DUOBUS ENIM EXISTENTIBUS, MOX CONSEQUENS EST UNUM ESSE, UNO AUTEM EXISTENTE, NON NECESSARIUM EST DUO ESSE; IDCIRCO NON CONVERTITUR AB UNO CONSEQUENTIA UT SIT RELIQUUM. DUOBUS ENIM. Commendatio est exempli, uel a descriptione secundi modi Prioris. Ostendit unum prius esse duobus secundum modum secundum, quia scilicet consequatur necessario duo, non fit conuersio mutuae comitationis de duobus ad unum. Quod ait: MOX CONSEQUENS EST ESSE UNUM, tale est: necessario existentiam duorum comitatur existentia unius sed non conuertitur. Quod dicit sic: UNO AUTEM. IDCIRCO, quia scilicet unum consequitur tantum ad duo, ergo NON CONUERTITUR CONSEQUENTIA AB UNO, UT SIT RELIQUUM, hoc est non fit mutua comitatio, ut sit reliquum, id est duo. PRIUS AUTEM VIDETUR ILLUD ESSE A QUO NON CONVERTITUR IN EO QUOD EST ESSE CONSEQUENTIA. PRIUS AUTEM. Continuatio: Egi de duobus et de uno ostendendo secundum modum Prioris et non determinaui, quod illorum prius diceretur. Sed ILLUD recte VIDETUR ESSE PRIUS, A QUO NON CONUERTITUR CONSEQUENTIA IN EO QUOD EST ESSE, hoc est non reciprocatur necessaria comitatio et ne consequentiam accipiamus secundum condicionem sed magis secundum comitationem existendi, addit: IN EO QUOD EST ESSE, hoc est ita quod simul necessario existat. TERTIO VERO SECUNDUM QUENDAM ORDINEM PRIUS DICITUR, QUEMADMODUM ET IN DISCIPLINIS ET IN ORATIONIBUS. TERTIO VERO. Quo tertium uocat hunc modum, siue illum secundum uel caeteros aliis nominibus ad ordinem pertinentibus distinguit, existimo fieri secundum ordinem tractandi aut fortasse quoque secundum ordinem impositionis uocis in diuersis acceptionibus. Distat autem hic tertius modus a primo, quod ibi Prius accipitur secundum tempus, hic secundum positionem ordinis. Qui quidem ordo accipi potest tam in rebus simul existentibus quam in non simul existentibus. Nam ipse quoque Aristoteles in Quantitate partes temporis uel orationis uel numeri priores inuicem et posteriores dixit secundum ordinem. Cum itaque ipsum tempus prius alio tempore dicatur secundum /289/ ordinem, rursus secundum tempus etiam prius alia res prior altera dicitur, ut altera prioritas secundum ordinis positionem, altera secundum temporis transitum accipiatur, siue in eadem re siue in diuersis. QUEMADMODUM IN DISCIPLINIS. Disciplinas uocat exercitia discendi, in quibus quidam ordo seruatur, cum haec ad doctrinam conuenienter ante illa disponantur, quia prius addiscenda sunt quam illa. NAM ET IN DEMONSTRATIVIS DISCIPLINIS EST PRIUS ET POSTERIUS PER ORDINEM. NAM. Vere in disciplinis prius est et posterius secundum ordinem, quia in demonstratiuis disciplinis. A parte. Demonstratiuas ideo fortase dicit, quia his exercendo non solum contemplatione animi utimur, uerum etiam demonstratione sensuali experimur quod dicitur, ut in doctrina geometriae quaedam oculis subiecta monstrantur. Quid autem in geometria uocat elementa uel quid descriptiones, nos qui omnino artis expertes sumus, ignoramus. Haec uero suffecerit credere, quod prius ibi ordinantur elementa quam descriptiones. ELEMENTA ENIM PRIORA SUNT HIS QUAE DESCRIBUNTUR PER ORDINEM SED ET IN GRAMMATICA ELEMENTA PRIORA SUNT SYLLABIS, ET IN ORATIONIBUS SIMILITER; PROOEMIUM ENIM PRIUS EST NARRATIONE PER ORDINE. ELEMENTA ENIM. Vere in demonstratiuis disciplinis quaedam sunt priora aliis secundum ordinem, quia elementa descriptionibus. A partibus. Sic construe: ELEMENTA SUNT PRIORA PER ORDINEM HIS QUAE DESCRIBUNTUR, id est ipsis descriptionibus. ET IN GRAMMATICA similiter prius tractatur doctrina elementorum, id est literarum, quam syllabarum et in oratione rhetorica prius ordinatur PROOEMIUM, deinde narratio. AMPLIUS SUPRA EA QUAE DICTA SUNT, QUOD MELIUS EST ET HONORABILIUS, PRIUS NATURALITER ESSE VIDETUR; CONSUEVERUNT AUTEM ET PLURIMI HONORABILIORES ET MAGIS DILECTOS A SE PRIORES DICERE APUD SE; EST QUIDEM ET PAENE ALIENISSIMUS PRIORUM HIC MODUS. AMPLIUS. Quartum modum Prioris supponit, qui consistit secundum dignitatem praelationis, sicut est prior monachorum. SUPRA, id est praeter EA Priora QUAE DICTA SUNT superius, est hic quartus modus Prioris, qui quidem attenditur uel secundum utilitatem, quod designat per 'MELIUS', uel secundum honestatem, quod accipit per 'HONORABILIUS'. NATURALITER, id est proprie. Nota quod dixit 'VIDETUR' et non dixit 'est', quia in sequentibus iam paene alienissimum hunc modum esse dicturus est, qui secundum consuetudinem et uoluntatem hominum dictus est et in sermone minus usitatus fortasse uidebatur. MODI ITAQUE QUI DICTI SUNT DE PRIORE ISTI SUNT. MODI ITAQUE. Enumeratis quattuor modis Prioris, quia quintum addere uolebat, qui teste Boethio priscis philosophis erat ignoratus, ostendit quattuor praemissos ab aliis iam esse distinctos. Illatio sic fit: Quandoquidem isti quattuor suprapositi modi Prioris sunt ille modus Prioris qui est secundum tempus et secundum ordinem etc., ERGO SUNT illi MODI QUI iam DICTI SUNT a caeteris quoque philosophis. A partibus uel a pari. VIDETUR AUTEM PRAETER EOS QUI DICTI SUNT ALTER ESSE PRIORIS MODUS: EORUM ENIM QUAE CONVERTUNTUR SECUNDUM ESSENTIAE CONSEQUENTIAM, QUOD ALTERIUS QUOMODOLIBET CAUSA EST DIGNE PRIUS NATURA DICITUR. VIDETUR AUTEM. Ecce quintus, quem ex sua parte addit. EORUM ENIM. Vere alia acceptio Prioris est a suprapositis, quia ista quae secundum causam simpliciter accipitur. A parte. Nota quod ad prioritatem sola causa uim habet, non etiam conuersio, immo conuersio magis ad simul quam ad Prius pertinet. Et fortasse ideo exemplum /290/ posuit de eo qui conuertitur, quia per conuersionem uidetur tantum simul esse et nullo modo prius. Vel iam etiam apposuit secundum conuersionem, quia uoluit hanc speciem Prioris secundum naturam distinguere a secundo modo Prioris, qui etiam sicut iste secundum naturam accipitur sed in hoc tantum differt, quia ibi conuersio non est sicut hic. Puto enim apud Aristotelem quattuor modos Prioris sufficere, secundum tempus scilicet, secundum ordinem, secundum dignitatem, secundum naturam. Secundum naturam autem illud proprie prius altero dicitur, quod sic ad alterum se habet, ut ipsum naturaliter praecedat tamquam ipsius principium et causa, sicut unum praecedit duo et euentus rei ueritatem propositionis et homo risibilis et rationalis animal rationale et cycnus albedinem, cuius est fundamentum, et omnis causa, sicut principium effectus dicitur, ita etiam prior naturaliter, etiam finalis, quae alio respectu effectus est, quam quidem ipse quoque Boethius inter propria quattuor principia per accidens assignat, tempus scilicet et locum. Omnis itaque causa sub Priori secundum naturam eadem uidetur, siue inuicem conuertitur ad effectum, sicut hic dicitur, siue non, sicut superius est ostensum. Sed quia nimis stricte Prius secundum naturam acceperant, qui illud tantum quod non conuertitur ad alterum, Priori supponebant, addidit hunc etiam modum Aristoteles supponi secundum naturam, qui cum superiori conueniat in eo quod natura prius dicitur, in eo a superiori exemplo ipsum diuidit, quod conuersionem assignat. In una tamen significatione Prioris naturae tam iste modus qui in conuersione consistit quam ille qui non conuertitur, continetur. Nota: cum dicitur alter esse Prioris modus 'alter' pro 'alius' ponitur, quippe alter de duobus tantum dicitur, alius uero ad quemlibet numerum pertinet. EORUM ENIM. Vere alius est modus Prioris a suprapositis acceptionibus Prioris, quia iste qui est secundum conuersionem ita quod alterum est causa alterius, etsi nulla sit de quattuor causis. Sic construe: Alterum EORUM QUAE CONVERTUNTUR SECUNDUM CONSEQUENTIAM ESSENTIAE, id est comitationem permanentiae, QUOD ALTERIUS CAUSA EST QUOLIBET MODO, id est quaecumque causa, DIGNE, id est proprie, DICITUR. Quam exponit, cum subdit: NATURA. Quaecumque enim natura priora sunt, proprie priora dicuntur utpote causae effectus suos ex se generantes. QUIA VERO SUNT QUAEDAM HUIUSMODI, PALAM EST; ESSE NAMQUE HOMINEM CONVERTITUR SECUNDUM ESSE CONSEQUENTIAM AD VERAM DE SE ORATIONEM; NAM, SI EST HOMO, VERA ORATIO EST QUA DICIMUS QUIA EST HOMO, ET HOMO CONVERTITUR QUIA EST. ESSE NAMQUE. Vere quaedam conuertuntur inuicem tamquam causae et effectus, quia essentia hominis et ueritas propositionis, quae hominem esse enuntiat, hoc est, ESSE HOMINEM CONVERTITUR AD ORATIONEM UERAM DE SE SECUNDUM CONSEQUENTIAM essentiae, id est comitationem alternae permanentiae, eo uidelicet quod oratione hac: Homo est proponente hominem esse, non potest ipsa in eo esse uera, quin homo sit. Comitationem itaque Aristoteles /291/ accepit inter ueritatem propositionis et euentum rei, oratione uerum uidelicet proponente, quod tamen ipse non determinat, quia sic de propositionibus agitur gratia sensus, quasi semper cum sensu permaneant. Sunt autem quidam qui non solum consequentiam comitationis mutuam hic accipiunt, uerum etiam mutuam condicionalis differentiam, adhaerentes quidem uerbis auctoris, qui condicionalem apponit coniunctionem dicens: NAM SI EST HOMO etc., et alteram quidem consequentiam simpliciter quoque recipiunt, quae scilicet ex ueritate propositionis infert euentum rei, alteram uero cum circumstantia tantum, quae scilicet ex euentu infert ueritatem hoc modo: (a) Si uera est haec propositio 'Homo est', tunc homo est (b) Si homo est, uera est haec propositio, cum fiat. Sed ad haec dico quod similiter inter unum et duo possent mutuam consecutionem seruare uel inter animal et hominem, si uidelicet ex una parte circumstantiam uelint adiungere hoc modo: Si duo sunt, unum est Si unum est, cum alterum sit, duo sunt. Et rursus: Si Socrates est homo, est animal et: Si est animal, cum sit risibile, est homo. At uero Aristoteles, qui ueritatem propositionis sequi concedit de uno ad duo, consequentiam dicit non conuerti. Praeterea si circumstantia apponatur in altera parte, conuersio terminorum consequentiae non consistit, quia iam consequens non facit antecedens et antecedens consequens, cum uidelicet ipsam circumstantiam semper oporteat esse de antecedenti consequentiae cui apponitur, sicut alibi ostendendum est, ubi scilicet de hypotheticis propositionibus disputabitur. Nos autem non solum hanc consequentiam simpliciter factam reprobamus: Si homo est, uera est haec propositio 'Homo est' eo uidelicet quod saepe contingit rem esse non facta propositione, uerum etiam conuersam calumniamur, hanc scilicet: Si 'homo est' est uera, id est dicit tale quid quod in re est, tunc homo est. Videtur enim ea falsum sic extrahi: si quia 'Homo est' dicit illud quod in re est, homo est, et quia 'Homo est' dicit 'Asinus est', homo est, quamquam sequens consequentia ex nulla adiunctione naturae procedit. Amplius si quia 'Homo est' est uera, homo est, et quia 'Homo est', haec propositio, est haec alia propositio 'Asinus est', homo est. Ubi similiter consequentia sequens omni natura consecutionis destituta est. Unde omnino reprobanda esse uidetur haec quoque conseqentia: Si uera est 'Homo est', tunc homo est sicut eius conuersa simpliciter facta, quippe antecedens nullo modo ex se exigit consequens, cum uidelicet id quod haec propositio sit uera, hoc est dicat illud quod in re est, omnino propter aliud dictum contingere posset quam propter hoc quod est hominem esse. Sed rursus fortasse erit qui eam probare contendat /292/ hoc modo: Si 'Homo est' est uera, hoc est dicit illud quod in re est, tunc illud quod in re est, dicitur ab ea et ita illud quod ab ea , est in re et ita hominem esse est in re a pari, unde et homo est. Itaque per medium ostensum est, quod si homo est, est uera 'Homo est'. Sed profecto secundum huiusmodi argumentationem posset ostendi solo Socrate existente filio Sophronici, quod si Sophronicus est pater alicuius, Socrates est, hoc modo: Si Sophronicus est pater alicuius, aliquis est filius Sophronici et ita filius Sophronici est aliquis; unde Socrates est aliquis a pari, et ita est. Itaque per medium ostensa est consequentia haec: Si Sophronicus est pater alicuius, Socrates est quae nullo modo procedit. Unde refellenda est tam haec quam illa argumentatio. Et illi quidem qui nimis dissimilitudini adhaerent in eo contradicere uolent, quod consequentiae actuales necessariis sunt adiunctae; paenultimae namque in utraque argumentatione actuales sunt, caeterae necessariae uidentur. Nostra uero sententia, cum nullam fortasse de omnibus Prius modi consequentiis recipiat, quia uidelicet nullius antecedens ex se exigit consequens, easdem paenultimas maxime calumniatur quae solum actum respiciunt. Consequentiam itaque tantum hic accipe secundum comitationem accipimus, non secundum condicionem, et si recte ueritatem diiudicemus, ad tempus accomodari uidetur comitatio haec, quamdiu uidelicet propositio euentum rei proponit. Sed, inquiet aliquis, cur non etiam unum duo similiter sese mutuo consequentur ad tempus, quamdiu scilicet cum uno existit alterum, uel animal et homo, quamdiu risibile permanet? Et nos quidem uerum id esse concedimus, quod illa quoque similiter sese comitantur ad tempus. Sed si nos hominum uisum atque acceptionem attendamus, quam Aristoteles maxime sequitur, uidentur sese semper comitari ueritas propositionis et euentus nec ad tempus hoc dici, quippe homines transitum uocum non attendentes, cum de propositionibus agunt gratia sensus, semper eas quasi existentes accipiunt, et tantundem ualet secundum eorum acceptionem 'esse in re' quantum ueram esse propositionem quae illud dicit, ubi uocum inconstantiae non adhaerent nec tamen idem dicit: Homo est quod dicit: 'Homo est' uera scilicet illa simpliciter euentum rei denuntiat, haec ueritatem propositioni copulat, alioquin alterum alterius causa non esset, si uidelicet idem penitus essent. Sed cum diuersa sint nec in ueritatem semper sese comitantia, ponuntur tamen secundum hominum acceptionem ut semper simul contingentia. Aliter namque uoces secundum significationes, aliter secundum essentiam suam pensantur, ut iam alibi docuimus. Nam: Si homo est, uere homo est conuertitur mutuo /293/ ad: 'Homo est' est uera quia scilicet ita est in re, quod dum homo est, uera est oratio qua dicitur quod homo est, et conuertitur, quia homo est, id est hoc quod homo est, conuertitur, subaudis ad ueritatem propositionis. A pari uel a parte conuersionis, quia conuersio alia simplex, alia per contrapositionem et rursus alia temporaliter, alia alio modo. NAM, SI VERA ORATIO EST QUA DICIMUS QUIA EST HOMO, HOMO EST. NAM SI VERA EST. Vere conuertitur 'Homo est', quia scilicet ita est in re, quod dum VERA EST ORATIO QUA DICITUR quod HOMO EST, HOMO EST. A pari similiter uel a parte conuersionis. EST AUTEM VERA QUIDEM ORATIO NEQUAQUAM CAUSA QUOD SIT RES, VERUMTAMEN VIDETUR QUODAMMODO CAUSA UT SIT ORATIO VERA. EST AUTEM. Postquam assignauit mutuam comitationem inter euentum rei et ueritatem propositionis, assignat quid cuius sit causa, euentus scilicet rei causa ueritatis propositionis et ideo naturaliter est prior. Continuatio: Dixi ueritatem propositionis in comitatione eodem modo se habere ad euentum rei sed non eodem modo se habere in natura, quia scilicet ueritas propositionis non est causa euentus, sicut euentus causa est ipsius. Et hoc est: EST AUTEM etc. Quod 'QUODAMMODO CAUSA', ideo dicitur, quod nulla est de quattuor causis. DUM ENIM RES EST AUT NONEST, VERA ORATIO AUT FALSA DICATUR NECESSE EST. DUM ENIM. Vere res est quodammodo causa, quia hoc modo quod propositio inde uera est, quod contingit rem esse uel non esse. A causa uel a parte causae. Sed hoc loco non irrationabiliter quaeritur, cum illud quod propositio dicit, non sit aliqua essentia, quomodo eam causam appellemus. Quippe causa et effectus a relationibus sumpta esse uidentur, relatio autem uel aliqua proprietas in eo quod omnino non est, esse non potest. Praeterea homine destructo uera est haec propositio: Non est homo quia similiter, ut ipse dicit, uera est propositio ex eo quod res non est, sicut ex eo quod est. Sed tunc neque hominem causam neque aliquid proprie dicimus. Et uerum est quod proprie non dicitur sed magnificatiue, sicut et quando dicimus uictoriam esse causam belli, dum ipsum bellum secundum euentun necdum est uictoria. Nihil enim uictoriae contingere intendimus sed bellum propter illam fieri monstramus. Similiter propositionem ueram esse propter euentum, nihil quidem euentui attribuentes sed propter euentum ueritatem propositioni copulantes, quod fortasse etiam notare uoluit, cum ait euentum quodammodo causam ueritatis propositionis. IDEOQUE SECUNDUM QUINQUE MODOS PRIUS ALTERUM ALTERO DICITUR. IDEOQUE, quia scilicet secundum istos quinque modos. A partibus. /294/ LI 2.13 DE MODIS SIMUL SIMUL AUTEM DICUNTUR SIMPLICITER QUIDEM ET PROPRIE, QUORUM GENERATIO EST IN EODEM TEMPORE. SIMUL AUTEM. Finito tractatu Prioris tractat Simul statim, quia secundum idem Simul et Prius accipiuntur, et quot modis prius, tot modis Simul dici potest, licet ipse tantum duos modos Simul ponat, secundum tempus uidelicet et secundum naturam. Quibuscumque enim modis alterum praecedit alterum, eisdem potest alterum simul esse cum altero, non solum in tempore aut in natura, uerum etiam in ordine aut in dignitate. Sed sufficit magis consuetas significationes Simul ponere, aut fortasse uocis inuentio ad alias significationes apud Graecos accomodata erat, cum tamen apud nos frequentius Simul secundum locum accipiamus, secundum hoc scilicet quod aliqua eodem loco aggregata sunt, quam etiam significationem hic omnino praetermittit. Quaeritur autem quid Simul significet in utraque acceptione suae aequiuocationis quam ponit. Et in priori quidem acceptione uidetur nomen esse omnium eorum quae eodem tempore facta sunt uel creata, et tunc potest esse sumptum siue a quadam specie Quando siue a relatione quadam. Cum autem Simul in natura accipimus siue quantum ad naturalem permanentiam siue quantum ad diuisionem a relatione tantum, sumptum esse uidetur. Quaeritur etiam utrum Simul in natura multipliciter accipiatur ad duos modos, quos distinguit, an ex eadem causa sit impositum utrique. Sed quia pro uno modo Aristoteles ponit Simul secundum naturam, in quo duos alios includit, uidetur uno modo accipi Simul secundum naturam, ac si sub disiunctione dicamus simul esse per naturam, quod uel simul est secundum existentiam naturalem uel secundum diuisionem eandem. Nil etiam obest, si tamquam aequiuoce Simul quoque per naturam ad duos modos accipiamus, hic quidem ex alia relatione, ibi ex alia sumptum sed quantum ad eandem uocem duas significationes sub uno modo accipit. Continuatio: Prius dicitur praedictis modis sed Simul dicitur istis modis et non tantum Prius proprie accipitur secundum tempus sed etiam SIMUL SIMPLICITER, id est uniuersaliter ET PROPRIE, quia in eodem tempore sunt generata. NEUTRUM ENIM NEQUE PRIUS NEQUE POSTERIUS EST EORUM; SIMUL ITAQUE HAEC DICUNTUR SECUNDUM IDEM TEMPUS. NEUTRUM ENIM. Vere sunt simul secundum tempus. Ab immediatis. Quam quidem consequentiam, illud 'ENIM' innuit, assignationem uero Simul ponit cum consequentia, conclusionem uero extra supponit ibi: SIMUL ITAQUE. NATURALITER AUTEM SIMUL SUNT QUAECUMQUE CONVERTUNTUR QUIDEM SECUNDUM QUOD EST ESSE CONSEQUENTIAM SED NEQUAQUAM CAUSA EST ALTERUM ALTERI UT SIT, UT IN DUPLO ET MEDIO. NATURALITER AUTEM. Alium modum Simul assignat: QUAECUMQUE CONUERTUNTUR ad inuicem SECUNDUM QUOD EST ESSE CONSEQUENTIAM ita quod neutrum EST CAUSA alterius uel quemadmodum eadem diuisione /295/ generis contra se ponuntur. CONVERTUNTUR ETENIM HAEC (NAM CUM SIT DUPLUM EST MEDIUM, ET CUM SIT MEDIUM EST DUPLUM) SED NEUTRUM CAUSA EST UT SIT. CONVERTUNTUR ETENIM. Commendatio exempli est causa. NAM CUM. Vere conuertuntur, quia hoc modo, quod hoc ita exigit illud et illud istud, quod nullo modo absque se esse possunt, sed neutrum est causa alterius. A parte conuersionis. Quaeritur utrum sola relatiua hoc habeant, et uidetur actioni quoque et passioni illatae ab ea conuenire, sicut est uidere et uideri, nisi forte dicatur, quod actio est causa quodammodo passionis et prior naturaliter et quodammodo eam faciens secundum hoc quod eam infert. Quaerit etiam aliquis, utrum risibile et nauigabile hoc habeant. Quod nullo modo uidetur uerum, cum scilicet nulla ex natura sua adiunctionem habeant, unde existentia alterius exigat existentiam alterius. Quam fortasse adiunctionem notauit, cum ait: secundum quod est esse consequentiam, hoc est secundum comitationem ex adiunctione propriae existentiae. Nihil autem impedit, siue solis relatiuis praedicta proprietas conueniat siue non. DICUNTUR SIMUL NATURALITER ET QUAE EX EODEM GENERE E DIVERSO DIVIDUNTUR AD SE INVICEM. DICUNTUR AUTEM. Non solum praedicta sunt simul naturaliter sed etiam illa quaecumque EX EODEM GENERE etc., hoc est quaecumque in eodem genere conuenientia diuiduntur AB INVICEM E DIVERSO, id est ex diuersitate rerum contentarum diuersa sunt ab inuicem et sibi opposita. Aliter enim in diuisione generis poni non possent, nisi scilicet et in genere conuenirent et in propriis significationibus dissiderent. E DIVERSO AUTEM DIVIDI ALTERUTRUM DICUNTUR QUAE SECUNDUM EANDEM DIVISIONEM SUNT, UT GRESSIBILE, VOLATILE ET AQUATILE. E DIVERSO AUTEM. Quia ignota erant uerba, exponit, quid sit 'e diuerso diuidi', hoc est poni contra se in diuisione eiusdem. HAEC ENIM ALTERUTRUM E DIVERSO DIVIDUNTUR, QUAE SUNT EX EODEM GENERE. HAEC ENIM. Commendatio est exemplorum. ANIMAL NAMQUE DIVIDITUR IN HAEC, IN VOLATILE ET GRESSIBILE ET AQUATILE. ANIMAL NAMQUE. Vere ista ponuntur in diuisione eiusdem generis, quia animalis. A parte. Et hoc est: ANIMAL ENIM. ET NIHIL HORUM PRIUS VEL POSTERIUS EST SED SIMUL PER NATURAM HAEC ESSE VIDENTUR. ET NIHIL HORUM etc., siue scilicet quantum ad praedicationem generis siue quantum ad naturam diuisionis. Si enim secundum praedicationem generis alterum prius esset altero, ut uidelicet unum supponeretur generi mediante altero, non essent opposita nec ideo simul in diuisione ponenda. DIVIDITUR AUTEM ET SINGULUM HORUM IN SPECIES RURSUS, UT GRESSIBILE ANIMAL ET VOLATILE ET AQUATILE. DIVIDITUR AUTEM. Quia tantum dixerat illa diuidere et non dixerat diuidi, uideretur, quod non diuidi possent per alia, et ideo hoc ostendit. ERUNT ERGO ET ILLA SIMUL NATURALITER, QUAECUMQUE EX EODEM GENERE SECUNDUM EANDEM DIVISIONEM SUNT, GENERA VERO SEMPER PRIORA SUNT. ERUNT ERGO. Quandoquidem ista quae apposui, sunt simul naturaliter, quia sunt sub eodem genere secundum eandem diuisionem, ergo omnia alia. Similiter quae habent, sunt naturaliter simul. A simili propter eandem causam. Genera uero inter se simul sed non sunt simul cum genere, quia uidelicet genera sunt priora. NEQUE ENIM CONVERTUNTUR SECUNDUM QUOD EST ESSE CONSEQUENTIAM, UT CUM SIT QUIDEM AQUATILE, EST ANIMAL, CUM VERO SIT ANIMAL NON EST NECESSE UT SIT AQUATILE. NEQUE ENIM. Vere genera sunt priora, quia hoc modo, quod non conuertuntur consequentiae. A parte Prioris uel a descriptione secundum primam definitionem Prioris, si aequiuoce dicatur Prius ad secundum modum per se. SIMUL ERGO PER NATURAM (LICUNTUR QUAECUMQUE CONVERTUNTUR QUIDEM SECUNDUM QUOD EST ESSE CONSEQUENTIAM SED NEQUAQUAM CAUSA EST ALTERUM ALTERI UT SIT, ET EA QUAE EX EODEM GENERE E DIVERSO DIVIDUNTUR AB INVICEM; ET SIMPLICITER SIMUL SUNT QUORUM GENERATIO IN EODEM EST TEMPORE. SIMUL ERGO. Epilogat quod diffuse dixit de modis Simul. Continuatio: Quia diffuse diximus, ergo ut memoriae commendemus, breuiter recolligamus. A causa. Vel secundum praemissa exempla potest esse illatio a simili quantum ad alia uel potest esse a partibus. /296/ LI 2.14 DE SPECIEBUS MOTUS MOTUS AUTEM SUNT SPECIES SEX: GENERATIO, CORRUPTIO, AUGMENTUM, DIMINUTIO, ALTERATIO, SECUNDUM LOCUM MUTATIO. MOTUS AUTEM. Motum hoc modo tractat, quod primum diuidit ipsum in sex species easque postea ab inuicem diuersas ostendit esse et maxime id propter alterationem facere uidetur, quae cum uideretur idem esse quod motus, idem uidebatur cum caeteris speciebus. Unde diligenter hoc non esse uerum probat, denique tam generi ipsi quod est motus, quam speciebus eius assignat contraria. Motus autem hoc loco neque actionis nomen est, a qua 'moueo, moues' actiuum uerbum sumptum, neque passionis, a qua 'moueor, moueris' dicatur sed nomen esse uidetur qualitatis. Cum enim quies qualitas uidebatur cuilibet motuum esse contraria, oportet et motum qualitatem esse. Ut enim in Qualitate dictum est, si ex contrariis unum fuerit quale et reliquum erit quale. At uero cum sit motus qualitas ualde inconstans, est transitoria ad modum actionum uel passionum et simul quandoque est motus cum actione et passione, ut si quis lapidem moueat de loco in locum, in mouente actio est quae motus dicitur, in lapide uero qui mouetur, passio et insuper qualitas quae hic motus dicitur. Sed fortasse inquiet nec quietem qualitatem esse, a qua 'quiesco' uerbum sumptum est sed potius esse uel actionem uel passionem, sicut est motus, quia iuxta Priscianum omne uerbum actionis uel passionis designatiuum est. Ad quod respondemus quod Priscianus sicut et Aristoteles in Peri ermenias duobus modis accipit uerbum, uno strictius, cum in uerbo tantum comprehendit ea quae significant actiones uel passiones, altero largius, cum etiam substantiuum uerbum aggregat. Nam et Aristoteles in Peri ermenias modo a uerbis diuidit casus uerborum dicens 'curret' uel 'currebat' non esse uerbum, modo eosdem uerbis aggregat, cum ait in secundo: Est enim uel fuit uel erit et quaecumque alia huiusmodi sunt, uerba sunt ex his quae sunt posita. Unde nulla cogit ratio, ut in 'quiesco' uerbum intelligamus uel actionem uel passionem, sicut nec 'sedeo' uel 'iaceo' quae positiones significant. Nota quod teste Boethio Aristoteles in Physicis motus species alia ratione partitus est. Ait enim aliud esse permutationem, aliud motum, et permutationis quidem duas esse species dixit generationem corruptionem, motus uero tres, secundum quantitatem scilicet, secundum qualitatem, secundum locum. Quoniam hic liber /297/ Praedicamentorum ad introductionem praeparatur, distinctius species motus propriis nominibus distribuit. Qui quidem per generationem et corruptionem omnem motum secundum substantiam accipit, quotiens scilicet res quaelibet substantialiter permutatur, specialem statum uel relinquens uel assumens, per augmentum uero decrementum motum secundum quantitatem et capacitatem massae rei accipit, per alterationem uero motum secundum qualitatem, id est secundum quamlibet actualem formam. Motum uero secundum locum in eo accipit quod loca permutamus. Nunc autem singularum specierum naturas diligenter perquiramus. Generationem autem Boethius uocat ingressum in substantiam, quando uidelicet quodlibet corpus nouum specierum statum assumit, ut si hoc inanimatum fiat corpus animatum uel animal uel homo. Corruptionem uero appellat egressum a substantia. Sicut enim generatur, dum nouum speciei statum assumit, ita etiam corrumpitur, dum eundem deserit. Et uidentur in eodem esse generatio et corruptio, licet ea dicat inuicem contraria. Eodem namque tempore quo hoc corpus ingreditur naturam animati corporis, egreditur naturam inanimati, alioquin quoddam tempus esset in quo nec animatum nec inanimatum. Si enim, ut quidam uoluit, postquam egressum est animatum inanimatum inanimati, tunc ingreditur substantiam animati, profecto nondum est animatum, quod adhuc fit, nec adhuc ibi est quo ingreditur. Si enim iam animatum esset, potius quietem secundum animatum haberet quam motum. Unde potius eodem tempore generationem concedimus et corruptionem in eodemesse, sicut generationem animati corporis et corruptionem inanimati, quia eodem tempore quo deserit illud, recipit illud, quia nullum est medium. Veluti si quis continuas terras perambulet, simul istam egreditur et illam ingreditur, quasi nulla sit inter terras spatii distantia, egressus iam de hac terra non ingreditur illam in qua iam est sed iam necessario ingressus est eam, ubi egressus est istam, et sicut iam est ingressus, dum est egressus, ita ingrediens, dum egrediens. Sed quid dicemus quod contraria simul esse contingit? Ad quod respondemus, quod generatio et corruptio sicut uirtus et uitium uel motus et quies contraria dicuntur genera non in se sed per adiunctionem contrariarum specierum, quae species proprie contrariae dicuntur, sicut generatio et corruptio animati et generatio inanimati et corruptio eiusdem, quae scilicet nullo modo in eodem esse possunt, quia tantum res inter se continent, generatio uero animati et corporis inanimati nullo modo sunt contraria ideoque in eodem simul persistere non possunt. Notandum uero quod iste motus substantiae qui generatio uel /298/ corruptio dicitur, tantum in posterioribus, non in prioribus creationibus contingit. Priores quidem creationes secundum hoc accipimus, quod cum prius omnino non esset, ad esse perducta est, ueluti in illa ineffabili creatione qua summus ille artifex materiam ipsam corporum, cum nil adhuc omnino ipsa esset, ineffabiliter creauit ex nihilo; eas uero creationes secundum quas materiam iam praeparatam per formas superuenientes in species diuersas natura redigit, posteriores appellamus, ueluti cum corpoream substantiam aut per animationem facit animatam aut per sensualitatem animal aut per alias formas in quascumque species uariaret, ut in uel hominem. In his uero posterioribus creationibus motus esse potest, quia subiectam semper habet substantiam qua niti possit. In prioribus uero creationibus cum adhuc omnino res non essent, non habet motus, ubi subsistat, sicut in posterioribus habet, quae quidem tantum corporum esse uidentur, non spirituum uel accidentium. Nunquam enim haec anima prius species fuit, quam ipsa fuit anima uel haec anima, nec haec albedo prius qualitas fuit uel aliquid, quam fuit albedo uel haec etiam albedo sed simul ubi existit, omnem suae naturam substantiae habuit. Corpora uero non ita. Quippe hoc corpus prius corpus quam animatum uel animal uel homo. Et nota quod multa corruptionem patiuntur quae generationem non habuerint, ut albedo ipsa uel animae pecudum quae cum carne moriuntur. Dum enim corpus praeparatur ad nigredinem, in ipso albedo corrumpitur, dum adhuc in ipso est, quia ad non esse perducitur albedo, et dum pecus moritur, anima ipsius cum ipso corrumpitur, dum ad non esse pertrahitur. Quaecumque ergo generari possunt, et corrumpi sed non conuertitur. Nota etiam quod solius Dei est generare, id est operatione sua in substantiam promouere, quod est creare. Nam etsi ex coitu patris quaedam portio separata sit quae formetur in hominem, patre tamen defuncto non minus natura opifex operatur in uisceribus matris de infuso semine, ipsum scilicet formando et uiuificando in hominem. Unde puer ipse non hominis opus est sed naturae, id est Dei, hominum autem operatio alterare tantum materiam uidetur secundum accidentia, ueluti dum domum componit uel gladium, non etiam in substantiam generare. Neque enim uitrum, quod species metalli dicitur, hominis est opus sed naturae, quia praeparatis ab homine quae necessaria sunt ad creationem uitri in materia praeparata a nobis sola natura operatur eam in uitrum conuertens, nobis quoque physicam ignorantibus. Si quis autem dicat aues quoque creare pullos, dum, calefaciendo oua propria, ea uiuificant, ideoque pullos opera auium uocet, fallitur. /299/ Non enim opera dicenda sunt nisi eius qui ex deliberatione et ex discretione facit nec opifex recte dicitur nisi rationalis substantia. Ex affectu uero quem natura mittit, non ex discretione rationis uiuificat auis calefaciendo oua, ignara penitus futuri effectus, quem per eam natura operatur. Cum enim testante Boethio in secunda editione super Porphyrium irrationalia animalia per memoriam praeteritorum recordentur, futuri nulla est eis cognitio. Haec dicta sunt de motu substantiae qui generationem et corruptionem diuiditur, secundum quas uidelicet et res in substantia uariatur ingrediendo speciei statum uel egrediendo. Nunc de motu quantitatis agamus, qui cremento et diminutione comprehenditur. Qui ideo quantitatis dicitur, quod secundum hunc motum ipsa massa uel capacitas substantiae rei permutatur, aliqua re subtracta uel addita. Ut si aquae partem aliquam subtraham aquae, decrescere dicitur, cui subtrahitur alia aqua. Crescere uero eadem aqua dicitur, si aquam aliam superaddam. Sic quippe ipsa massae capacitas uel extenditur crescendo uel minuitur decrescendo. Sed puto non irrationabiliter quaeri quae res crescere dicatur aut quid etiam sit crescere. Si quis autem crescere dicat adiunctione alicuius maius effici, quam prius esset, nulla crescere uidentur. Nihil quippe est quod uideatur maius fieri, quam prius erat ex additamento, ut si tribus lapidibus quartus addatur atque ideo aceruus qui prius erat trium lapidum, creuisse dicatur adiunctione quarti lapidis, non uidetur uerum, cum uidelicet aceruus trium lapidum adiuncto etiam quarto lapide in quantitate sui non plus quam prius habeat sed tribus lapidibus tunc quoque constat, sicut ante, nec plures partes quam prius habet sed nec quartus lapis superadditus simili ratione creuit nec ipsum quoque compositum ex tribus lapidibus et quarto adiuncto. Nam si ante sicuti nunc quattuor lapides manebant nec plures modo sunt quam ante. Sic autem fortasse facilius soluetur, si uidelicet crescere id dicamus quod per adiunctionem alterius transit in tale compositum quod a natura uel proprietate sua non recedit, ueluti si aqua alia aqua superaddatur, aqua cui superadditum est, in quoddam transit compositum quod etiam aqua dicitur. Similiter si tribus lapidibus quartus superaddatur, aceruus trium lapidum creuisse dicitur, dum in aceruum maiorem lapidum transit per adiunctionem quarti lapidis, qui etiam secundum maior aceruus sicut ille qui prius erat, aceruus est lapidum. Si uero tribus lapidibus lignum addatur, aceruus lapidum non dicitur creuisse nec etiam lapides, quippe totum simul coniunctum nec lapides est nec aceruus lapidum; aceruus tunc fortasse /300/ creuerit et quia et quod prius erat et quod ex eo factum est, aceruus dicitur. Quod si lapis homini uel homo lapidi coniungatur, nec homo neque lapis simili ratione creuisse dicitur, quod quidem esset, compositum uel lapides uel homines dici posset. Si ergo duobus hominibus tertius addatur, homines crescunt. Si uero eisdem equus addatur, non crementum hominum sed animalium et corporum fortasse dici potest; totum quippe ipsum animalia uel corpora dici potest, non homines, sicut et ea quae ante fuerant, animalia dicebantur. Sed opponetur: si ea animalia quae crescunt per adiunctionem equi, homines sunt, profecto ubi ea crescunt, oportet etiam homines crescere. Et nos quidem concedimus res ipsas quae homines sunt, crescere per adiunctionem quoque equi, non quantum ad numerum hominum, sed animalium. Unde si proprie loqui desideramus, alia potius quam homines creuisse dicamus, quodammodo tamen, ut dictum est, homines quoque creuisse, ut determinatum est, possumus dicere. Manifestum est itaque ex his quae dicta sunt, magis in eo crementum accipi debere, quod aliquid uidelicet per adiunctionem alterius in consimile sibi compositum transit, quam in eo quod eius partes multiplicentur. Nulla enim res uno tempore plures habet partes quam alio, ut collectio trium lapidum numquam abundat in partibus per coniunctionem alicuius, ut uidelicet plures modo partes quam prius habeat, nec caro pueri quae prius erat occulta, recipit incrementum, ut pluribus modo constet partibus quam prius. Quippe illud quod superadditum est, non pars eius cui adiunctum est. Haec de motu quantitatis qui cremento et diminutione diuiditur, satis est dixisse. Ex quo ad motum qualitatis transeamus, qui alteratio dicitur. Qualitatem autem hoc loco determinat formam quamlibet accidentalem, quae scilicet subiectum cui aduenit, alterat, ut albedo, sessio, cursus, calciatum. Nam ea quae substantialis est forma, magis generare uel corrumpere uidetur quam alterare. Illud quippe cui aduenit, in substantiam promouet, ut supra diximus, et aliud facit. Porphyrius tamen eum quoque modum qui ex differentiis huiusmodi contingit, alterationem uidetur appellare, ubi scilicet ait omnem differentiam, tam scilicet accidentalem quam substantialem, facere alteratum. Unde in Isagogis de differentia disputans: Uniuersaliter (inquit) omnis differentia cuilibet adueniens alteratum facit. Ubi non adiecit aliam facere alteratum solum, quae scilicet accidentalis est, aliam facere etiam aliud, uelut eam quae substantialis est. In quo fortasse ipse Porphyrius illis consentire uidetur qui omnem motum alterationem /301/ dicebant et idem penitus motum et alterationem esse uolebant, omne scilicet quod mutatur, dicentes alterari. Quam quidem opinionem ab ipso refelli in sequentibus uidemus. At si attentius inspiciamus, inueniemus discipulum magistro non fuisse contrarium sed fortasse diuersum, non in dissidentem sed largius utentem hoc nomine quod est alteratio uel alteratum, pro omni uidelicet motu uel pro omni mutato, ut quibus uocabulis Aristoteles utitur specialiter, Porphyrius generaliter accipiat, diuersus quidem in acceptione uocabulorum, non in sententia contrarius. Nam et ipse Porphyrius eadem uocabula specialiter accipi non contradicit iuxta consuetam significationem, quam Aristoteles hoc loco prosequitur, in qua quidem speciali et magis solita significatione acceptum hoc nomen alteratio bene Aristoteles negat generaliter accipi pro omni motu sed in alia nominis acceptione, cum uidelicet speciale uocabulum quod est alteratio, in significationem generalis transfert. Aliud est autem diuersos esse, aliud contrarios. Contrarii enim non dicuntur auctores nisi qui oppositas tenent sententias, quae scilicet ita sibi aduersae sunt, ut simul stare non queant sed uel utramque uel alteram constat esse falsam. Diuersae quandoque esse possunt, quae etiam uerae sunt, ueluti si hic Alexandrum dementem esse intelligat, ille animosum, diuersa quidem sentiunt et dicunt sed non est aduersa, cum utraque simul esse queant, ut uidelicet idem et demens sit et animosus ex proprietatibus diuersis. Poterit fortassis et Porphyrius intelligi a significatione, quam Aristoteles accepit, non recessisse, cum scilicet ait substantiales quoque differentias alterationem facere, ut uidelicet in eadem re simul cum generatione alteratio contineatur, nec tamen illa sit haec. Cum enim hoc corpus in hominem transit differentis substantiam formantibus, quantum ad substantiam hominis quam assumit, generari dicitur quod in eo scilicet quod fit animal rationale mortale, quantum uero ad solam qualitatum informationem pertinet quod uidelicet rationalis sit uel mortalis, alterari dicitur. Et in hac quidem sententia motus cuiuslibet formae, tam scilicet substantialis quam accidentalis, quantum ad ipsius simplicem informationem pertinet, alteratio dici potest. Itaque ex differentia duo motus contingunt, unus quidem quantum ad informationem eius qui est alteratio, alius quantum ad effectum ipsius, id est quantum ad substantiam speciei, quae differentia perficitur, qui est generatio. Bene itaque Porphyrius omnem differentiam facere alteratum ait, secundum simplicem sui informationem. Unde bene alteratio motus qualitatis dicitur, cum secundum informationem simpliciter accipiatur, generatio uero non qualitatis dicitur sed magis substantiae qualitate affectae. Itaque hoc corpus in eo quod rationale fit, alteratur, in eo quod animal rationale, generatur. Etsi enim uterque motus /302/ simul contingat, diuersi tamen ab inuicem sunt, quia aliud est esse rationale, aliud esse animal rationale, licet res eadem sit penitus quae est rationale et rationale animal. Sic et aliud est esse risibilis quam esse nauigabilis, quamuis idem sit penitus res risibilis quod res nauigabilis. Occurrit autem hoc loco quaestio, cum ipsam alterationem et quamlibet motum constet esse formam accidentalem et ea quoque adueniente subiectum mutari ab eo quod prius erat, qua ratione infinitatis inconueniens deuitemus. Nam sicut ex albedine adueniente subiectum alteratur secundum eius informationem quam prius non habebat, et ita ex alteratione alteratio in infinitum nasci uidetur. Ad quod respondendum est quod non ex omni accidenti superueniente necesse est alterationem innasci, utpote ex ipsa alteratione. Sed si dicamus alterari subiectum ex alteratione quae aduenit, non aliam alterationemgenetari intelligamus sed talis est sensus, quod dicimus ipsum alterationem habere, quam prius non habebat, nec intendimus nisi ipsam alterationem in natura ex albedine copulari subiecto. Sed opponitur quod similiter cum dicimus ipsum subiectum alterari per albedinem, talis est sensus, ut albedinem habeat, quam prius non habebat, et ita non alterationem ex albedine uenientem intelligimus in subiecto sed solam albedinem subiecto conferimus, ut iam neque ex albedine neque alio accidenti uideatur nasci alteratio sed nil esse penitus. Sed cum sit alteratio species motus, oportet alterationem aliquid esse. Constat itaque, cum dicimus hoc subiectum alterari per albedinem, duos bonos sensus haberi posse, ut uel alterationem in natura ex albedine attribuamus uel ipsam albedinem copulemus. Cum uero dicimus ipsum alterari per alterationem, ut infinitatem uitemus, unus tantum sanus est intellectus, ut alterationem ex ipsa albedine, non alteratione albedinem in natura subiecto conferamus. Nunc sextam speciem motus consideremus, quae est permutatio de loco ad locum, quando uidelicet unus locus substantialis deseritur et alius assumitur, ut si de hac domo transeam in illam uel de hac terra migrem in aliam. Nota autem quod Boethius in tertio Topicorum largius accipit motum secundum locum quam Aristoteles hoc loco. Ibi quippe Boethius tres species motus secundum locum ponit, crementum scilicet, diminutionem, permutationem, quae scilicet permutatio tantundem ualet quantum mutatio secundum locum, quem Aristoteles accipit, quando uidelicet ad alium locum transimus. Cum itaque quaeritur an motus secundum locum sit crementum, determinandum est, qualiter motus secundum locum accipiatur, iuxta Boethium uidelicet uel iuxta Aristotelem. Si enim iuxta Boethium accipiatur, /303/ uerum est; si iuxta Aristotelem falsum. Quippe Boethius crementum et diminutionem permutationem sub motu secundum locum includit, ut dictum est, considerans scilicet locum substantialem quam quantitatem. Nam permutatio per substantialem accipitur; incremento uero et diminutione locus quantitatiuus quodammodo uariari uidetur, quia secundum hoc quod in se est, crescendo extenditur uel decrescendo remittitur. Videtur et locus quantitatiuus uariari, qui secundum substantiam, cui adhaeret, uel amplior fit uel remissior. Nunc literam insistamus. Continuatio. Modi oppositionis sunt quattuor; prioris quinque; simul tres. Species autem motus sunt sex. ALII ITAQUE MOTUS PALAM EST QUIA ALII AB INVICEM SUNT; NON EST GENERATIO CORRUPTIO, NEQUE AUGMENTUM DIMINUTIO, NEQUE ALTERATIO SECUNDUM LOCUM MUTATIO; SIMILITER AUTEM ET ALII. ALII ITAQUE. Enumeratas species motus distinguit ab inuicem maxime per alterationem, quae uidebatur penitus idem esse quod motus atque ideo caeteris speciebus non esse opposita sed potius genus earum sicut et motus. Illud 'ITAQUE' inceptiuum est, ac si diceret: quandoquidem enumeratae sunt species motus, ergo differentiam earum assignemus ab inuicem. A causa. Et hoc est: MOTUS ALII, scilicet ab alteratione, SUNT ALII, id est , AB INVICEM, quia quinque specierum clara est differentia inter se, quod statim a partibus ostendit. NON ENIM etc. Quod autem determinandum fuerit 'alii' ab alteratione, sequens uersus ostendit: ALTERATIONE VERO. Potest etiam 'itaque' accipi pro duabus partibus, ac si diceretur: Manifestum est, quoniam sunt diuersi ab inuicem et ita diuersi, quia CORRUPTIO NON EST GENERATIO etc. IN ALTERATIONE VERO HABET QUANDAM QUAESTIONEM NE FORTE NECESSARIUM SIT ID QUOD ALTERATUR PER ALIQUAM RELIQUARUM MOTIONUM ALTERARI. HOC AUTEM NON EST VERUM; NAM PAENE SECUNDUM OMNES PASSIONES AUT PLURES ALTERARI ACCIDIT NOBIS NULLA ALIARUM MOTIONUM COMMUNICANTE; NAM NEQUE AUGERI NECESSARIUM EST QUOD PER PASSIONEM MOVETUR NEQUE IMMINUI, SIMILITER AUTEM ET IN ALIIS. IN ALTERATIONE VERO. De supradictis speciebus motus manifestum est, quam sint diuersae ab inuicem et oppositae sed IN ALTERATIONE HABET aliquis, subaudis, QUANDAM QUAESTIONEM, id est dubitationem, NE, id est an, NECESSARIUM SIT etc., id est utrum omne alteratum alteretur per aliquem aliorum motuum, ac si diceret, an omnis alteratio sit aliquis aliorum motuum. Cuius quaestionis statim solutionem adnectit dicens: HOC AUTEM. Quod autem hoc non sit necessarium, id est quod non omne quod alteratur, alteretur per alios motus, probat ab oppositis dicens: NAM PAENE etc. accidit, id est conuenit nobis alterari paene per OMNES PASSIONES, id est qualitates tertiae maneriae. 'PAENE' apposuit, quia nos homines non omnes huiusmodi qualitates suscipimus, sed sunt quaedam propriae aliorum animalium uel inanimatorum siue etiam animatorum. Ad quod exponendum supponit: AUT PLURES, ac si diceret: si non secundum omnes saltem secundum PLURES, id est maiorem partem, quod est secundum PAENE OMNES. NULLA trium ALIARUM MOTIONUM COMMUNICANTE, hoc est ita quod non sit ibi alius motus praeter alterationem. Quod statim prosequitur per partes dicens: NAM NEQUE, id est non omne quod mouetur per aliquam passionem, augetur uel minuitur uel alio motu permutatur nisi alteratione. De aliis autem motibus supponit dicens: SIMILITER AUTEM ET /304/ IN ALIIS. IDEOQUE ALIA ERIT PRAETER ALIOS MOTUS ALTERATIO. IDEOQUE, quandoquidem non omne quod alteratur per aliquem reliquorum quinque motuum. Igitur alteratio est alia res ab illis. Ab effectu. NAM SI ESSET EADEM, OPORTEBAT ID QUOD ALTERATUR MOX ET AUGERI VEL MINUI VEL QUANDAM ALIARUM CONSEQUENTIAM MOTIONUM FIERI; SED NON EST NECESSE. NAM SI. Et uere est alia, quia non est eadem. Ab immediatis. Quod autem non sit eadem, probat: Si est eadem prorsus, scilicet cum illis, ita scilicet ut quicquid est alteratio,sit aliquis aliorum motuum et e conuerso, necesse est, id est constans est, omne quod alteratur, moueri aliquo aliorum motuum. Et hoc est: FIERI CONSEQUENTIAM, id est comitationem alicuius aliorum motuum; SED NON EST NECESSE, ergo non est eadem. A destructione consequentis. Propositionem huius syllogismi praemittit ibi: NAM SI EADEM, assumptionem quoque supponit dicens: SED NON EST NECESSE, conclusionem extra. SIMILITER AUTEM ET QUOD AUGETUR AUT ALIQUA ALIA MOTIONE MOVETUR, ALTERARI OPORTEBAT; SED SUNT QUAEDAM CRESCENTIA QUAE NON ALTERANTUR, UT QUADRANGULUS COMPOSITO GNOMONE CREVIT QUIDEM, ALTERATUM VERO NIHIL EST FACTUM; SIC ET IN ALIIS HUIUSMODI. Illud 'nam QUOD AUGETUR SIMILITER' ponitur copula, totum argumentum syllogismi cum conclusione, id est propositione quae hypothetica est, et assumptione. Alius uero syllogismus est huiusmodi: si est eadem, omne quod mouetur per alios motus, alteratur sed non omne illud alteratur, ergo non est eadem. Cuius quidem syllogismi propositionem ponit ibi: SIMILITER ET OMNE etc. OPORTERET ALTERARI, si secundum eas esset alteratio cum caeteris motibus. Loco uero assumptionis ponit illud, unde habetur assumptio. SED SUNT QUAEDAM CRESCENTIA. Conclusio est extra, quia satis aperta est destructo utroque consequenti in assumptionibus. UT QUADRANGULUS. Exemplum est, ubi ex cremento non alteratur subiectum, quia quadrangulus, illa figura, crescit superaddita gnomone, alia figura, et nil tum ibi alteratum est ex cremento. Sic et contingit in caeteris crescentibus. QUARE ALII SUNT MOTUS AB INVICEM. QUARE ALII. Quandoquidem alteratio, de qua minus uidebatur, est diuersa a caeteris speciebus motus, ergo omnis motus sunt alii, id est diuersi ab inuicem. A minoribus uel a partibus ita: Quandoquidem tam alteratio quam caeterae species motus diuersae sunt inter se, ergo omnes species motus. EST AUTEM SIMPLICITER QUIDEM MOTUI QUIES CONTRARIUM. EST AUTEM. Enumeratis speciebus motus in diuisione ipsius et distinctis ab inuicem ad maiorem notitiam tam generis quam specierum assignat eis contraria et dicit quia motui simpliciter, id est huic nomini simplici et generali quod est motus, est hoc nomen QUIES CONTRARIUM, per adiunctionem scilicet contrariarum specierum. Simplex autem dicitur et generale uocabulum respectu specialium per hoc quod ea secundum significationem quodammodo constituit. Quippe intellectus generalis nominis, quamuis pars intellectus specialis, in ipso concluditur et quodammodo ipsum componit, quorum autem componens simplicius est composito. HIS AUTEM QUAE PER SINGULA SUNT, GENERATIONI QUIDEM CORRUPTIO, AUGMENTO AUTEM DIMINUTIO, SECUNDUM VERO LOCUM MUTATIONI SECUNDUM LOCUM QUIES. MAXIME VIDETUR OPPOSITUM ESSE ETIAM FORTE IN CONTRARIUM LOCUM MUTATIO, UT EI QUAE INFERIUS EST EA QUAE SUPERIUS EST ET EI QUAE SUPERIUS EST EA QUAE INFERIUS EST. HIS AUTEM. Postquam generi assignauit contrarium, assignat et speciebus dicens: His quae per singulas, hoc est quae sunt singularia, id est specialia, sub motu uidentur esse contraria, quod per partes exequitur dicens: GENERATIONI QUIDEM etc. Nota quod in Qualitate /305/ Aristoteles specialia uocauit singularia dicens: Paene enim in omnibus talibus genera ad aliquid dicuntur. Nil autem horum quae singularia sunt... etc. ETIAM FORTE. Ideo apponit 'forte', quia in ueritate nec locus ullus contrarius est nec motus fit aliquis in contrarium locum, qui alicui possit esse contrarius sed opinio erat et locos contrarios esse et motus, qui in eo fierent, esse contrarios atque ideo propter opinionem notatam appositum est 'forte'. UT MUTATIO, scilicet qua fit inferius, id est inferiori loco ei quae fit superius. Quippe superior locus et inferior, sicut in Quantitate dictum est, uidebantur esse contrarii. RELIQUO VERO ASSIGNATORUM MOTUUM NON FACILE EST ASSIGNARE QUID EST CONTRARIUM, VIDETUR AUTEM NEQUE ESSE ALIQUID EI CONTRARIUM, NISI QUIS EI IN HOC SECUNDUM QUALITATEM QUIETEM OPPONAT AUT IN CONTRARIUM QUALITATIS MUTATIONEM, SICUT ET IN MUTATIONE SECUNDUM LOCUM AUT IN CONTRARIUM LOCUM MUTATIONEM. RELIQUO VERO. Supradictis FACILE EST ASSIGNARE contraria, sed RELIQUO motui, de numero scilicet motuum superius ASSIGNATORUM, id est alterationi, NON EST etc. NISI QUIS EI IN HOC, id est huic motui, OPPONAT QUIETEM SECUNDUM QUALITATEM, AUT motum IN CONTRARIAM QUALITATEM. EST ENIM ALTERATIO MUTATIO SECUNDUM QUALITATEM. EST ENIM. Commendat similitudinem, quam induxit de mutatione secundum locum ad alterationem, quare uidelicet uideatur, ut quemadmodum mutatio secundum locum habet contrarium uel quietem secundum locum uel mutationem in contrarium locum, ita etiam uideatur de alteratione, quod habeat uel quietem secundum qualitatem , quia uidelicet alteratio est mutatio secundum qualitatem. A causa. QUAPROPTER OPPOSITA ERIT SECUNDUM QUALITATEM MUTATIONI SECUNDUM QUALITATEM QUIES AUT IN CONTRARIUM MUTATIO QUALITATIS, UT ALBUM FIERI AD ID QUOD EST NIGRUM FIERI. QUAPROPTER, quandoquidem iste motus secundum qualitatem sicut ille secundum locum. Ergo huic motui secundum qualitatem aliquid istorum uidebitur contrarium sicut et illi aliquid illorum. A simili. UT ALBUM FIERI. Exemplum est de ultimo, id est de motu in contrariam qualitatem. ALTERATUR ENIM, IN CONTRARIA QUALITATIS MUTATIONE FACTA. ALTERATUR ENIM. Commendatio exempli a causa, quia uidelicet, cum aliquid sit album et postea sit nigrum, alteratur ipsa res mutatione facta qualitatis, id est alteratione, quae ad contraria tendit, id est ad album et nigrum. Nota quod in ueritate quies secundum qualitatem opponitur motui secundum qualitatem, id est alterationi, non motus in contrariam qualitatem, et tunc quidem alteratio quoque simpliciter, ipsum genus, habebit contrarium oppositum genus, scilicet quietem secundum qualitatem. Videntur tamen album fieri et nigrum fieri motus ipsi esse contrarii, sicut passiones contrarias dicit Aristoteles calefieri et frigidum fieri... LI 2.15 EXPLICIUNT GLOSSAE MAGISTRI PETRI ABAELARDI SUPER PRAEDICAMENTA ARISTOTELIS ************************************************************************* ************************************************************************* LI 3.00 INCIPIUNT GLOSSAE MAGISTRI PETRI ABAELARDI SUPER LIBRUM PERIHERMENEIAS [1] Monstrat titulus huius operis, quae sit materia auctoris. Inscribitur enim liber peri hermenias, hoc est tractatus de interpretatione. [2] Interpretationis uocabulum duobus modis accipitur. Modo enim pro definitione tantum nominis ponitur, modo pro omni uoce significatiua ad placitum per se, siue illa uox sit dictio, ut nomen et uerbum, siue oratio. Et in hac quidem posteriori significatione in inscriptione tituli accipitur. Quippe huius auctoris materia est partim dictiones, scilicet nomen et uerbum, partim orationes. Unde a communi nomine tam dictionum quam orationum intitulauit librum dicens "De interpretatione", hoc est de uoce significatiua ad placitum per se. Ad placitum dicimus ad differentiam naturaliter significantium. Per se uero apponimus ad differentiam coniunctionum et praepositionum, quae consignificare tantum habent et non per se significare. Sed hoc postmodum conuenientius et diligentius ostendemus. [3] Cum Aristoteles a generali nomine, quod est interpretatio, materiam assignet, ipse tamen tantum de interpretatione enuntiatiua simplici et de eius elementis intendit, hoc est de propositione categorica et de primis id est principalibus partibus eius, nomine scilicet et uerbo, quae per se prolatae significationem habent et per se iunctae huiusmodi propositionem reddere sufficiunt. De nomine quidem et uerbo gratia ipsius propositionis agit, quae ex his constat. [4] Primo itaque loco quantum ad intentionem de propositione categorica agitur, secundo de partibus eius, scilicet nomine et uerbo secundum hoc quod intellectus designant. Nomina enim et uerba duplicem significationem habent, unam quidem de rebus, alteram de intellectibus. Res enim significant constituendo intellectus ad eas pertinentes, hoc est naturam aliquam earum uel proprietatem attendentes. [5] Intellectus quoque designare dicuntur, siue is sit intellectus proferentis uocem siue audientis eam. Nam intellectum proferentis in eo significare uox dicitur, quod ipsum auditori manifestat, dum consimilem in auditore generat. Unde Priscianus articulatam, id est significatiuam, uocem esse dicit, quae coartatur cum sensu proferentis, id est quam ipse proferens intendit proferre ad manifestandum intellectum suum. In quo quidem uocem articulatam, id est significatiuam, eum accipere dicunt quantum ad intellectum proferentis quem manifestat, non ad intellectum auditoris, quem generat. Secundum quam acceptionem nec latratus canis nec ullam uocem bestiarum significatiuam possumus appellare, si uidelicet ad intentionem proferentis respiciamus, cum scilicet irrationalia nulla ex intentione uocem proferant. At uero Aristoteles, qui ad intellectum, qui in auditore constituitur, respicit -- unde in Verbo dicet: Constituit enim qui dicit, intellectum, et qui audit, quiescit -- in significatiuo uoces quoque irrationalium includit, quia ipsae quoque intellectum auditori manifestant. Nec est inconueniens, si iste largius, ille strictius hoc nomen significatiuum accipit. Sed nec nominis est diuersa acceptio, cum Priscianus hoc nomine significatiuo non utatur sed articulato, quod est species significatiui. Unde significatiuum tantum iuxta Aristotelem accipimus quantum ad intellectum audientis, non proferentis. [6] Cum autem nomina et uerba tam res quam intellectus significent, sicut diximus, recte hic de eis agitur non secundum significationem rerum sed intellectuum, ubi uidelicet de eis intenditur propter constitutionem propositionis. Quod tribus de causis factum esse uidetur. [7] Nam quia partes orationis distinguere debebat, quas tractabat propter constitutionem orationis enuntiatiuae simplicis, nomen scilicet et uerbum, recte de significatione intellectuum intendit. Quippe haec distinctio partium orationis fieri non potest secundum diuersitatem rerum sed intellectuum. Res enim eaedem a nomine et a uerbo significantur, ut currit et cursus eandem rem significant. Sed diuersus modus concipiendi uariat intellectum, quia hic in essentia cursus ostenditur, ibi in adiacentia, hic cum discretione temporis, ibi sine discretione temporis. Unde merito hic de nomine et uerbo secundum significationem intellectuum agitur, ubi scilicet ea distinctio partium orationis fit, quae magis ad diuersitatem intellectuum quam rerum attinet. [8] Praeterea cum de nomine et uerbo gratia constitutionis orationum intenderet, et maxime significationem intellectuum, non rerum attendere debuit, quia haec sola significatio ad constitutionem pertinet. Quippe sicut propositio materialiter constat ex nomine et uerbo, ita intellectus illius materialiter iungitur ex intellectibus partium. Res autem propositionis, cum nullam habeat propositio rem subiectam, ex rebus uocabulorum non consistit. [9] Denique haec significatio, quae est de intellectibus, ex hoc quoque ad constitutionem orationis maxime attinere monstratur, quod ex ea semper ad constitutionem orationis dictiones sufficiunt. Sed non ita ex rerum significatione. Rerum quippe significatio transitoria est, intellectuum uero permanens. Destructis enim rebus subiectis, si quis hoc nomen proferat rosa uel lilium, licet rerum, quas nominabant, significationem iam non teneant, significatio intellectuum non euacuatur, quia siue res sint, siue non sint, intellectus semper constituunt. Unde semper propositionem reddere possunt et semper quantum ad conceptionem animi, non quantum ad nominationem rerum significatiua dici possunt. [10] Unde bene Aristoteles, ubi de nomine et uerbo agit propter constitutionem orationis, eam maxime significationem attendit in his, ex qua orationem maxime constituere ualent. [11] Ex quo aperte intentio huius operis ab intentione Praedicamentorum distare ostenditur, cum ibi quoque de partibus orationis, id est de simplicibus sermonibus agatur secundum significationem rerum, hic secundum significationem intellectuum, principalior est illa secundum causam inuentionis uocis, quae ad nil aliud facta est nisi propter intellectum constituendum. Nil quippe uoces in substantia rerum faciunt sed tantum de eis intellectum excitant. [Secundum] officium itaque earum, ad quod institutae sunt, significare est, hoc est intellectum constituere. Unde bene -- secundum causam inuentionis et officii uocum -- intellectuum principalis est earum significatio, uero secundaria, quippe et haec quae de re est, non semper permanet, sicut illa de intellectu, ut supra meminimus. [12] Cum autem hic secundum significationem intellectuum tantum de uocibus intendat, recte eas interpretationes nominat, quia interpretari uocem non est eius rem assignare sed intellectum aperire. Ibi uero quia de uocibus secundum significationem rerum tractat, merito secundum decem rerum naturas uoces incomplexas diuidit dicens: Singulum aut significat substantiam aut quantitatem... etc. Hic uero satis est eas diuidere in nomina et uerba, quibus simplicibus siue coniunctis quislibet intellectus exprimi potest. Haec insuper diuisio in nomine et uerbo iuxta diuersitatem intellectuum magis fieri potest quam rerum, ut supra quoque docuimus. [13] Utilitas uero huius operis multifaria est. Ut enim Herminus perhibet, cum docet Aristoteles uoces esse notas intellectuum, propositi operis utilitatem inculcat. Nam cum naturaliter unusquisque perceptibilis sit intellectuum, utile fuit cognoscere, quibus instrumentis ipse posset uel suos intellectus manifestare uel alienos concipere. Quod Aristoteles aperte insinuat, ubi in hoc opere uoces intellectuum notas esse demonstrat. Est itaque utilitas totius operis quasi generalis et communis docere nos [in hoc opere] per uoces intellectus generare posse uel concipere. [14] Plures etiam aliae sunt utilitates quae per singula distinguuntur, cum scilicet docemur, quid sit nomen et uerbum, quid oratio, quid enuntiatio uel affirmatio uel negatio, quae una quae multiplex uel composita uel simplex, quid sit contradictio, quid non, et caetera quae de naturis propositionum categoricarum diligenter exsequitur. [15] Videtur autem haec scientia propositionum pars constitutiua utriusque partis logicae, tam scilicet scientiae inueniendi quam iudicandi. Nam et secundum naturam totarum propositionum argumenta possumus inuenire et secundum eandem naturam inuenta confirmare. Quippe et natura propositionum contrariarum et contradictoriarum, quas aperit, et insuper aequipollentiae propositionum secundum uariationem finiti et infiniti et proprietates modalium propositionum copiam argumentandi praestant, eaedem etiam ad resolutionem iuuant, siue illa sit per conuersionem propositionum siue per impossibile. Unde haec scientia propositionum tam scientiae inueniendi quam iudicandi pars esse potest. [16] Modus uero tractandi huiusmodi est, quod assignata communione uocum de quibus agit secundum significationem intellectuum de qua intendit, et insuper eisdem uocibus uariatis secundum diuersitatem intellectuum significatorum, quod uidelicet aliae uerae uel falsae, aliae non, prius nomen et uerbum definit et tractat, postea orationem, enuntiationem, affirmationem et negationem, ac demum distinctis simplicibus propositionibus a compositis, id est categoricis ab hypotheticis, diligenter aperit naturas simplicium propositionum, de quibus intendit, quas enumerare longum est. [17] His praelibatis litteram insistamus, quae quidem nimia breuitate constricta et subtilitate sententiarum abundans inter omnia Aristotelis scripta excellentissimum opus efficit. Unde Boethius quoque: Quamquam (inquit) multa sint Aristotelis quae subtilissima philosophiae arte celata sunt, hic tamen ante omnia liber nimis et acumine sententiarum et uerborum breuitate constrictus est. Quocirca plus hic quam in Decem Praedicamentorum expositione sudabitur. Quia itaque teste Boethio nimia subtilitas nimia breuitate constricta est, diligentem nimium expositorem exigit, qui nec breuitate lectorem nec prolixitate confundat. Unde nos de commentariis Boethii necessaria tantum ad exponendum mutuantes, si qua ex nobis addere possumus, breuiter et dilucide ponamus. LI 3.01 PRIMUM OPORTET CONSTITUERE QUID SIT NOMEN ET QUID VERBUM, POSTEA QUID SIT NEGATIO ET AFFIRMATIO ET ENUNTIATIO ET ORATIO. [1] Quasi prooemium breuiloquus ponit breuissimum, in quo quidem, de quibus in tota serie tractaturus sit, summatim tangit eorum definitiones promittens, quarum quidem promissio maxime attentum lectorem reddit. Simul enim docilem facit et attentum ubi docet quid facturus sit, id est definiturus illa, et etiam dum definitionem promittit. Nil enim est quod ad demonstrationem alicuius tantum proficiat quantum definitio, quae explicite et integre ignoti nominis significationem aperit. [2] Sic lege: PRIMUM OPORTET CONSTITUERE, id est ponere in notitia lectoris, QUID SIT NOMEN ET QUID VERBUM, hoc est declarare per definitionem proprietates nominis et uerbi, POSTEA QUID NEGATIO etc. [3] Et attende illud QUID non esse positum ad demonstrationem substantiae sed proprietatis. Sicut enim haec nomina nomen et uerbum sumpta sunt a quibusdam proprietatibus, non substantialia, ita nec eorum definitiones secundum substantiam factae sunt sed secundum quasdam proprietates accidentales. Unde tale est, quod ait: QUID SIT NOMEN, ac si diceret: 'cuius proprietatis sit'. [4] Quaeritur cur Aristoteles duas tantum orationis partes, nomen scilicet et uerbum, se definire promittat, cum plures partes orationis esse uideantur? [5] Ad quod respondetur quod hae duae ad constituendam simplicem propositionem, de qua intendit, sufficiunt. [6] Praeterea ipse nomen et uerbum secundum dialecticos large accipiens omnes dictiones in eis includit, quae proprie partes orationis dici possunt quaecumque scilicet non solum habent consignificare aliis, uerum etiam per se significare. Nam coniunctiones uel praepositiones nec significare proprie dicuntur nec partes orationis sed quaedam supplementa orationis a dialecticis appellantur nec interpretationis nomine continentur. [7] Illud quoque quaeritur, cum nomen et uerbum eo ordine ponat, quo exsecuturus est definiendo, cur in caeteris penitus aduersum ordinem . Prius enim orationem definiet, deinde enuntiationem, postea affirmationem, tandem negationem, cum hic e conuerso ponat ea. [8] Sed uidetur ab Aristotele hoc prouide et artificiose factum. Quae enim priora sunt cognitione, etiam priora sunt dispositione. Nomen quippe et uerbum prius oportet cognosci quam orationes, quae ex eis constitutionem et significationem contrahunt. Sicut ergo nomen et uerbum priora sunt natura, ita etiam cognitione, atque ideo recte nomen et uerbum caeteris hic praeponit, sicut exsecuturus est in tractatu. [9] Quod uero species generibus hic praeponit, ideo factum puto, quia unaquaeque uox quae secundum significationem nominatorum alicuius species est, id est inferius, tanto certior est in nominatione rerum quanto pauciora nominat. Unde Aristoteles quidem unamquamque speciem substantiae magis substantiam appellat quam genus. [10] Negationem uero affirmationi ideo praeponi astruit Boethius, quod naturaliter quantum ad ueritatem sensuum negatio prior est affirmatione in omnibus his rebus in quibus quandoque affirmationem ueram contingit esse, quandoque negationem, hoc est circa res commutabiles, ut sunt creaturae. Prius quippe contingit Socratem non esse quam esse uel non uidere quam uidere. Si quis autem requirat causam conuersi ordinis quem habet in tractatu, in sequentibus exponemus, cum ad tractatum uentum fuerit. SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN VOCE EARUM QUAE SUNT IN ANIMA PASSIONUM NOTAE. [11] Postquam praelibauit materiam promittendo definitiones propositorum, in quibus singulorum proprietates distinguet, differens adhuc eas ponere, communem omnium proprietatem assignat, ostendens scilicet ea in eo conuenire, quod animi passiones, id est intellectus, designant, secundum quam quidem significationem, quae uidelicet de intellectus est communi nomine, ut dictum est, ea uocat interpretationes. [12] Huius quidem interpositionis teste Boethio Herminus et Alexander et Porphyrius causas reddiderunt. [13] Herminus namque ideo hanc interpositionem ab Aristotele factam esse dicit, ut utilitatem propositi operis inculcaret. Cum enim dicit uoces esse notas passionum animae, id est intellectuum, id quod ualde necessarium erat, nos scire facit, quod uidelicet per uoces nostros intellectus manifestare possumus et aliorum concipere, ut supra quoque meminimus. [14] Alexander uero ait significantia ex significatis suas contrahere proprietates, sicut et ipse ostendit Aristoteles, qui statim uoces uariabit secundum diuersitatem intellectuum quos significant. Unde bene uoces significare intellectus ostendit, ut ex proprietate significatorum proprietatem insinuet significantium. [15] Porphyrii autem haec est causa: Ait enim dubium constitisse apud antiquos philosophos, quid esset proprie quod a uocibus significaretur. Alii namque putabant res proprie et principaliter a uocibus significari, alii incorporeas quasdam naturas quas Plato meditatus est, alii sensus uel imaginationes. [16] At uero ut plenius distinguamus proprietatem intellectus quae ad uim orationis pertinet, de ui rationalis animae pauca consideremus. [17] Sunt autem humanae animae diuersae uires secundum diuersas ipsius potentias. Nam eadem et uegetabilis est et sensibilis et rationalis. [18] Quod autem uegetabilis est, hoc est quod corpus animare potest et incrementum promouere, communem habet cum animabus potentiam plantarum uel bestiarum. [19] In sensu uero cum animabus bestiarum tantum conuenit. Sensus est quaedam uis animae, quae numquam in exercitium ducitur nisi per instrumenta corporea, ut tactus qui communis est omni animalis animae per manum uel per caeteras corporis partes, ut uisus per oculos et caeteri per alias partes corporis quasi per quasdam fenestras. Ubi uero sensus est et si desit ratio, potest imaginatio esse, non intellectus. Quippe intellectus quasi effectus rationis est. [20] Est autem ratio potentia discernendi, id est attendendi et deliberandi apud se aliquid quasi in aliqua natura uel proprietate consistens, ueluti si quis rem aliquam uel in eo quod est res, uel in eo quod est substantia uel corporea uel sensibilis uel colorata penset uel quasi in aliqua natura uel proprietate excogitet ipsam, etsi ipsa non sit, sicut hircoceruus uel dies crastina uel lapis risibilis. [21] Differt autem intellectus a sensu siue ab imaginatione, quia intellectus irrationalium non est, sicut sunt illa. [22] Praeterea sensus, quem Aristoteles perhibet semper cum sensato animali consistere, quaedam uis est et potentia animae, intellectus uero actio quaedam est. Unde intelligere dicimur, cum aliquid cogitamus. [23] Denique sensus, ut exerceri ualeant, corporis indigent instrumentis et corpora tantum percipiunt siue corporum propria accidentia, ut uisus colorem uel longitudinem, auditus sonum, qui in aere fit, gustus saporem, olfactus foetorem, tactus calorem uel asperum uel durum. Unde Aristoteles in Ad aliquid: Sensus (inquit) circa corpus et in corpore sunt "circa corpus" quidem, quia corpora tantum cum permixtis accidentibus percipiunt; "in corpore" uero sunt, quia corporis instrumentis exercentur. Unde etiam eos corporeos appellamus, non uidelicet, quia corpus per eos quicquam percipere possit sed quia per corporea instrumenta eos exercet et corporalia tantum per eos percipit. [24] Atque in remotis corporibus, in quae agebat ipsa uis, sensuum exercitium tollitur, ueluti absente Roma ipsam uidere non possum, imaginari uero siue intelligere eam possum. Quippe imaginatio siue intellectus corporea instrumenta non exigunt, ut sint, nec tantum sensibilia, uerum insensibilia et incorporalia percipiunt, ut animam uel paternitatem, quia per formas quasdam imaginarias quas sibi animus fingit, prout uult, rerum naturas contemplatur, imaginationem saepe siue intellectum retinens. Ut si quis recedens Roma iam eam propter remotionem uidere non sufficit, instar tamen quoddam ciuitatis in anima retinet, in quo absentem quoque ciuitatem speculatur. Sensus itaque perceptio quae per ipsam rem habetur, non per similitudinem rei, necessario tollitur re sublata, imaginatio uero uel intellectus per quandam rei effigiem, quam animus confingit, sublata quoque re siue penitus destructa retinetur. [25] Has autem rerum effigies quas sibi pro rebus ipsis animus confingit, ut in istis illas speculetur, Tullius in tertio Rhetoricorum ad Herennium de memoria scribens imagines, formas, notas, simulacra rerum appellat dicens: Imagines sunt formae quaedam et notae et simulacra eius rei, quam meminisse uolumus, quod est genus equi, leonis, aquilae. [26] Quidam uero ideas siue exemplares formas ipsas nominant. Quas etiam Plato res incorporeas appellat et diuinae menti ascribit, sicut archetypum mundum formasque exemplares rerum, quas Priscianus in Primo Constructionum dicit intelligibiliter in mente diuina constitisse, antequam in corpora prodirent; quia uidelicet sicut aliquis artifex domum compositurus, priusquam operetur ueram, domum imaginariam quandam in animo concipit, ad instar cuius operetur, ita more humano de prouidentia Dei Plato locutus est ostendens eum non improuide sed consulte et praemeditate hunc mundum composuisse, cuius primum quasi instar quoddam mente concepit, dum uidelicet praesciuit ab aeterno, in effectum qualem operis praescientia sua prodiret, dum secundum hoc quod praescisset operaretur. [27] Si quis autem quaerat, utrum ipsae imaginariae formae, secundum quas imaginatio siue intellectus habentur, aliquid sint, negamus. Non enim uel substantiae sunt uel formae a substantiis sustentatae. Cum enim uisa aliqua turre eius absentis uel penitus destructae recordor, illud immensum et longum et quadratum instar quod confingit animus et quasi ante oculos mentis constituitur, nec substantia est nec forma. [28] Sunt tamen qui uelint ipsam animam illud esse, quod ita se transformare potest, ut singularum rerum similitudines exprimat et in se ipsa possit singula speculari in similitudinem quorum se transformat. [29] Sed cum anima omnino indiuisibilis sit, quomodo longitudinem uel latitudinem uel quantitatem totius corporis in se praesentare potest, cum ipsa in longitudinem uel latitudinem se non possit porrigere uel in formam totius mundi, cum ipsum cogitat? [30] Praeterea ipsa quoque saepe eodem tempore diuersa cogitat, ad quorum similitudinem non potest se habere, ut si fixum et mobile simul attendat uel compositum et simplex simul excogitet. Unde eam oportet simul et in modum fixi et in modum mobilis consistere, ut scilicet et motum habeat ex quo mobile praesentet, et contrarium, alioquin non erit transformatio animae, si in uno statu semper consistat. [31] Unde nullo modo illud instar animam esse concedimus nec aliquam substantiam, nec aliquam formam animae. [32] Sed fortasse dicetur illud instar ipse intellectus esse iuxta illud Aristotelis: Et quorum hae similitudines, res etiam eaedem. [33] Sed nec id recipimus. Quippe intellectus qui forma est animae indiuisibilis, subiectum suum non potest excedere, ut sese ad quantitatem omnium rerum possit accommodare uel in omnes formas transfigurare, sicut nec anima. [34] Unde nil penitus esse concedimus huiusmodi imagines uel simulacra rerum, quas sibi animus fingit, ut in eis res absentes contemplari queat. Nam dum res praesens est, quae attractatur sensu, imagine non egemus sed ipsa res et sensu simul et cogitatione percipitur nulla intercedente imagine. Quippe similitudo nonnisi pro re concepta erat. Ubi uero res tenetur, non est opus similitudine. [35] Has autem similitudines siue imagines rerum, quae figmenta quaedam sunt animae et non existentiae uerae, sicut sunt castella illa phantastica uel ciuitates quas somniamus, incorporeas naturas, id est insensibiles similitudines, Plato nominat. Naturam quippe Boethius dicit similitudinem nascentium rerum. Sunt autem similitudines in quibus aliquid figurantes intelligimus, quaedam sensibiles, quae uidelicet sensu quoque percipiuntur, sicut statua Achillis, quaedam insensibiles, sicut ista rerum simulacra, quae finguntur et cogitationi tantum, non etiam sensui subiacent. Unde incorporeas eas, id est non tractabiles corporeis sensibus, Plato nominat. [36] Quas quidam uolebant a uocibus nominari uel designari et in primo loco, quod Aristoteles omnino reprobat. Non enim propter similitudines rerum uel propter intellectus similitudinem uoces repertae sunt sed magis propter ipsas res et earum intellectus, ut uidelicet de rerum naturis doctrinas facerent, non de huiusmodi figmentis, et intellectus de rebus constituerent, non de figmentis sed tamen per figmenta quando pro rebus absentibus ipsa constituimus quasi quaedam intersigna rerum. Unde potius uoces per ea, quibus quasi intersignis utimur, intellectus de rebus, non de ipsis, constituunt, cum uidelicet uoces animum audientis ad similitudinem rei applicant, ut in ea non ipsam, sed rem pro qua ponitur, attendat. [37] Veluti si quis cernens statuam Achillis ea non pro se sed pro Achille utatur, in ea non ipsam sed Achillem , utens ea scilicet tanquam similitudine, non tanquam re, ut scilicet non se intellectui praesentet sed Achillem figuret et, dum eam sensus percipit, ad Achilleam rem dirigat intellectum. Si uero eandem statuam tanquam rem ponerem, in ea aliud non attenderem; et tunc sensus et intellectus eiusdem essent. [38] Quod etiam in ficta imagine contingere potest, ut uidelicet aliquando pro imagine utar, aliquando pro re. Cum autem ea pro imagine utor, aliud in ipsa attendo, cuius est intellectus. Cum uero nil in ipsa attendo nisi ipsam, eius est intellectus, qui nomine ipsius imaginis, non nomine rei exprimendus est, ac si dicerem: hoc simulacrum uel: imago. Si uero nomen rei ponam, eius intellectum oportet esse, cuius est nomen etiam, quando pro imagine rei habetur. [39] Hae uero imagines, sicut super Porphyrium diximus, quaedam propriae sunt et pro una certa substantia constitutae, quaedam communes, ad plura scilicet aequaliter se habentes. Nam per 'Socrates' hoc nomen ad propriam applicamus, per 'homo' ad communem omnium hominum et quasi uagam. [40] Visa autem differentia intellectus ad sensum siue ad res incorporeas, eius differentiam ad imaginationem annotemus. [41] Quae quidem differentia in eo consistit, quod imaginatio est animi confusa conceptio et ex sensualitate bestiis quoque communis. [42] Et cum ipsa sine intellectu haberi possit, intellectus sine ipsa Aristoteles non haberi astruit, ubi uidelicet ipse in libro De Anima differentiam imaginationis ostendit et ad compositos intellectus affirmationis et negationis et ad simplices qui sunt dictionum, quos primos appellat, dicens: Est autem imaginatio diuersa affirmatione et negatione. Complexio intellectuum est ueritas et falsitas. Primi uero intellectus aliquid discrepabunt ut non sint imaginationes sed sine non sunt. [43] Quam etiam sententiam Boethius plenius prosequens et diligentius distinguens intellectum simplicem ab imaginatione, sine qua tamen non est, ait sic: Qui intellectus praeter imaginationem fieri non potest. Sensus enim atque imaginatio quaedam primae figurae sunt, super quas uelut fundamento quodam superueniens intelligentia nitatur. Nam sicut pictores solent designare lineatim corpus atque substernere, ut coloribus cuiuslibet exprimant uultum, sic sensus atque imaginatio naturaliter in animae perceptione . Nam cum res aliqua sub sensu uel sub cogitatione cadit, prius eius quaedam imaginatio nascatur necesse est, post plenior superueniat intellectus cunctas eius explicans partes quae confuse fuerant imaginatione . Quocirca imperfectum quoddam est imaginatio, nomina uero et uerba non curta quaedam sed perfecta significant. Quare recta Aristotelis sententia est: Quaecumque in uerbis nominibusque uersantur, ea neque sensus neque imaginationes sed solam significare intellectuum qualitatem. [44] Ex utriusque itaque uerbis aperte monstratur intellectus humanos sine imaginationibus non haberi. Cum enim ad aliquid intelligendum primum animus se applicat, ipsa applicatio atque inchoatio cogitandi, antequam distinguat naturam aliquam rei uel proprietatem, imaginatio dicitur. Ubi uero attendit naturam aliquam rei uel in eo quod res est uel ens uel substantia uel corpus uel alba uel Socrates, intellectus dicitur, cum quidem de confusione quae imaginationis erat, ad intellectum per rationem ducitur. Per imaginationem itaque rem simpliciter accipimus, cum nondum aliquam eius naturam uel proprietatem attendendo distinguimus, per intellectum uero superuenientem rei naturam aliquam uel proprietatem distinguimus atque attendimus, ut quod imaginatio confuse et quasi infirme capit, superueniens intellectus per rationem et quasi quodammodo depingat, aliquam scilicet eius naturam uel proprietatem attendens, ut dictum est. [45] Sed haec perfectius distinguemus, si, ubi re tria simul concurrunt, sensus scilicet imaginatio, intellectus, quid uniuscuiusque proprium sit, assignabimus. [46] Aliter autem sensus, aliter imaginatio, aliter intellectus rem eandem et in eodem tempore percipiunt. [47] Sensu quidem rem leuiter attingimus, ut uidentes eam nec tamen ei inhaerentes aliam uel imaginemur uel intelligamus. Unde saepe contingit, ut si quis de aliquo sollicitus illud studiose cogitet, si qua alia exterius uideat uel sentiat, nullam ad ea cogitationem sed cum aliud sensus exterius capit, aliud intus animus meditatur. [48] Si uero ad id quod sentit, meditationem quoque applicet, ipsa applicatio, dum in re sentita haberi incipit, imaginatio est, quae communis est et bestiis. [49] Si uero postquam in re haeserit in ea animum postpositis omnibus aliis rebus aliquam eius naturam uel proprietatem ex ratione , intellectus est. Imaginari itaque est animum in re, intelligere uero est rem ipsam uel aliquam ipsius naturam uel proprietatem attendere. [50] Si uero non sit res praesens, quam sensus capere possit, facilius distingui possunt imaginatio et intellectus. Tunc enim imaginatio est ea perceptio animi per quam imaginem rei percipimus, nullam adhuc naturam eius uel proprietatem diiudicantes. Cum uero imaginem pro re constitutam eam depingimus, attendendo scilicet rei aliquam naturam uel proprietatem, intellectum habebimus. [51] Per imaginationem ergo imaginem rei tantum capimus, unde fortasse imaginatio dicta est ex imagine quam capit; per intellectum uero ipsam imaginem, ut dictum est, quibusdam naturis uel proprietatibus depingimus, quam per imaginationem cepimus et tenemus, ut imaginatio tantum imaginem teneat, confuse quidem, quasi obstupescens et admirans et nil attendens in ea uel definiens sicut facit intellectus. [52] Sicut ergo una manu lignum tenemus et alia manu ipsum sculpimus et depingimus, ita quod per imaginationem capimus, per intellectum formamus. Unde bene Boethius hominis depingentis similitudinem inducit pro homine imaginante et intelligente. Quippe is qui depingit, in corpore in quo pingit, prius lineamentis quibusdam spatium definit adhuc informe et nudum a coloribus, postea colores substernens formare ac uestire incipit, quod ante ambitu spatii tantum circumscripserat. Sic etiam quod imaginatio prius indiscrete perceperat nec in ulla natura uel proprietate formauerat, intellectus superueniens quodammodo depingit, dum ipsum in aliqua natura uel proprietate attendit. [53] Intellectus itaque sine imaginatione non est, quia ut perfectum sit, imperfectum aliquid oportet esse, quia dimidia domus fuerit, domus esse non potest. [54] Assignata autem nunc differentia intellectus ad sensum siue imaginationem facile est ostendere non propter sensus siue imaginationes uoces esse inuentas sed propter intellectus tantum, sicut Aristoteles ait. [55] Si enim propter sensus essent inuentae, ut scilicet per eas non sensus haberemus quos anima habebamus sed in exercitium eos duceremus, profecto omnis uocum significatio ad sentiendum aliquid pertrahere nos deberet. Quod omnino falsum est, cum sint uoces significatiuae insensibilium rerum, ut animae, uirtutis et aliorum. [56] Sed neque propter imaginationem quae communis est bestiis et indiscretae conceptionis, uoces repertae sunt, alioquin nullam doctrinam excitarent, si in nulla natura uel proprietate nos rem attendere facerent. Unde bene ait Boethius nomina et uerba non curta sed quaedam significare perfecta, hoc est non confusa sed secundum aliquid concepta. [57] Nunc itaque data differentia intellectus ad caetera propter eam causam quam de hac interpositione Porphyrius reddit, litteram insistamus usque illuc "Est autem quemadmodum". Ibi uero naturas intellectuum ab inuicem conuenientius cum ipso Aristotele distribuemus. [58] Quoniam ergo Aristoteles de uocibus intendebat, ut dictum est, secundum significationem intellectuum, in ea significatione prius unit uoces omnes, de quibus agit dicens eas animi passiones quae intellectus sunt, designare, deinde ipsas quoque uoces per diuersitatem intellectus ab inuicem separat. [59] Sic continua: Definiendum est nomen et uerbum et oratio et per hoc assignandae sunt differentiae earum inter se. Ergo prius assignemus eorum conuenientiam ad inuicem secundum eorum significationem, de qua intenditur. A causa. [60] Et hoc est: EA quae praemissa sunt, scilicet nomen, uerbum, oratio, etc., QUAE SUNT IN VOCE, id est quae sunt uoces, SUNT NOTAE, id est significatiua, EARUM PASSIONUM QUAE SUNT IN ANIMA, id est intellectuum. Quae ideo passiones dicuntur esse, quia dum aliquid intelligimus, quandam passionem animus habet, dum se ad rem coartat et uel per ipsam rem uel per imaginem eius, ut dictum est. [61] Et attende quod, cum Boethius dicit passiones animae a uocibus designari, innuit hoc non de sensibus accipi, qui magis corporis dicendi uidentur. Videtur autem nobis expresse proprietates intellectus assignasse, cum ait "passiones animae". Nam sensus uel imaginatio leuiter rem attingere uidentur, dum nil ex ratione deliberant, intellectu uero quodammodo utimur, ut naturam aliquam uel proprietatem discernamus. [62] Quod autem ait: QUAE SUNT IN VOCE, ad determinationem necessarium fuit in Graeco, quia uidelicet haec omnia nomina: nomen, uerbum, oratio etc. triplicem significationem habent apud Graecos. Significant enim uoces siue etiam scripturam repraesentantem uoces nec non etiam ipsius uocis intellectum. Apud Latinos uero haec determinatio necessaria non esset, quia tantum in designatione uocum his uocibus, id est nominibus, utimur. [63] Et attende quod diligenter ait: QUAE SUNT IN VOCE, non: quae sunt uoces, ut scilicet has uoces innueret tanquam partes includi sub hoc uocabulo quod est uox, non idem penitus esse cum hoc nomine quod est uox, quia hoc nomen 'uox' non solum has uoces continet quae significant ad placitum, uerum etiam naturales, et insuper nil penitus significantes. ET EA QUAE SCRIBUNTUR EORUM QUAE SUNT IN VOCE. [64] Postquam uoces et intellectus coniunxit, ostendens scilicet hos ab illis significari, ne quis secundum proprietatem significatorum significantia iudicaret uel e conuerso, ut scilicet uoces easdem esse apud gentes diuersarum linguarum existimaret, sicut intellectus eidem sunt, uel intellectus non esse eosdem, sicut nec uoces, hunc errorem aufert dicens uoces non esse easdem apud omnes, sicut nec litteras, a quibus uoces repraesentando significantur sed intellectus eosdem esse sicut res, ex quibus habentur. Inducit itaque conuenienter litteras propter similitudinem uocum et res propter similitudinem intellectuum, et litteras et uoces, quarum est significare, ad inuicem coniungit, in eo scilicet, quod non sunt eaedem et rursus res et intellectus, quorum est significari, unit inter se per contrarium. [65] Sic iunge litteram: Nomina et uerba etc., QUAE SUNT IN VOCE, significant intellectum et non solum habent significare sed etiam significari ab his nominibus et uerbis et caeteris quae scribuntur. Et hoc est: EA, scilicet nomina et uerba et orationes, QUAE SCRIBUNTUR, "sunt notae", id est significatiua, EORUM, scilicet nominum et uerborum et orationum, QUAE SUNT IN VOCE. ET QUEMADMODUM NEC LITTERAE SUNT OMNIBUS EAEDEM, SIC NEC EAEDEM VOCES. [66] Ostenso quod uoces significant intellectus et quod rursus ipsae a litteris significantur, demonstrat significationes uocum et litterarum non pertinere ad naturam sed ad positionem hominum, cum uidelicet dicit eas non esse easdem in officio significandi apud gentes diuersarum linguarum. Si enim Graecus uocem Latini audierit uel inscriptionem eius aspexerit, nullum officium significandi apud eum uel uox uel littera habebit; quippe diuersis uocibus ad significandum et diuersis litteris, id est figuris litterarum, diuersae gentes utuntur. Voces ergo et litterae in eo quod uoces sunt et litterae bene eaedem permanere, in officio uocis scilicet et litterae, denegantur; sed [eaedem esse] secundum essentiam suam tanquam res acceptae bene apud omnes eaedem esse, sicut et caeterae res, conceduntur. Sicut enim haec substantia homo, si sit apud gentes alterius linguae, propter linguae diuersitatem essentiam suae substantiae non commutat, sic neque uox aliqua nec littera esse suum uariat, quod natura condidit, sed officium significandi perdit, quod hominum uoluntas instituit. [67] Continuatio. Dictum est uoces significare intellectus. Quos, scilicet intellectus, eosdem apud omnes esse constat. Sed tamen uoces non sunt eaedem, et hoc confirmat per similitudinem litterarum eas significantium, dicens uidelicet, quod QUEMADMODUM LITTERAE in usu significandi non SUNT EAEDEM OMNIBUS, SIC NEC VOCES, quae ab eis significantur. QUORUM AUTEM PRIMORUM HAE NOTAE SUNT, EAEDEM OMNIBUS PASSIONES ANIMAE SUNT. [68] Ne forte alicui uideretur, quod quia dixerat uoces quae intellectus significant non esse easdem omnibus, similiter contingeret intellectus non esse eosdem, dicit intellectus eosdem omnibus permanere et hoc per suprapositam rerum similitudinem ostendit, quia uidelicet quemadmodum res de quibus habentur intellectus, eaedem sunt, ita etiam intellectus. [69] Sic iunge: Voces quae intellectus significant, non sunt eaedem sed PASSIONES ANIMAE, hoc est intellectus, SUNT OMNIBUS. QUORUM PRIMORUM neutraliter dicit pro 'quarum primarum' ac si diceret: 'quarum, scilicet passionum animae, HAE, uidelicet uoces, SUNT NOTAE, id est significatiuae, primarum, id est in primo loco significatarum'; pro eo uidelicet quod cum a uocibus tam res quam intellectus designentur, principaliter intellectus, secundario res significantur secundum causam inuentionis uocum, quae scilicet propter intellectus tantum facta est, ut supra docuimus. [70] Et attende quod ubi intellectus principaliter a uocibus significari dicit respectu scilicet rerum, aperte monstrat intellectus et res significari, sicut prius uoces et litteras significare, ut maiorem inter bina conuenientiam ostendat. [71] Intellectus autem eosdem apud omnes in eo perhibet esse, quod per linguae diuersitatem non est animi diuersa conceptio. Si enim Graecus et Latinus simul equum uiderint, nequaquam iste hominem esse, ille uero equum esse existimabit sed uterque secundum naturam equi, eundem, hoc est de substantia equi habebit intellectum, sed cum uterque rem ipsam ostendere suumque intellectum manifestare uoluerit, alia uoce utetur quam alius. ET QUORUM HAE SIMILITUDINES SUNT, RES ETIAM EAEDEM. [72] Per identitatem rerum ostendit a simili uel a causa identitatem intellectuum. Nam quia res eaedem apud omnes permanent nec propter commutationem linguae suam substantiam commutant, intellectus qui ad naturam rei percipiendam applicantur, necesse est eosdem esse. [73] Hoc enim loco passiones animae pro sanis intellectibus tantum ponit, qui uidelicet cum statu rei concordant, non pro cassis opinionibus. Quippe cassae opiniones quae ad nullam rei naturam applicantur nullam identitatem ex substantia rei habent, quia id quod non est, quoquomodo significant, nil impedit. [74] Praeterea intellectus similitudo rei dici non potest ipsa re non existente; quod enim non est, similitudinem non habet. Unde qui audit 'hircoceruus' hoc nomen et caetera nomina non existentium, conceptionem quidem aliquam in animo sumit sed cum nulla res huiusmodi existat, in rerum natura nullius rei similitudo est quae concipitur. [75] Similiter si quis sedente Socrate eum ut sedentem imaginetur, rei similitudinem in animo tenet; si uero surgat et eadem animi conceptio retineatur, idem poterit esse concipiendi modus et eadem imaginatio, quae prius erat, sed non iam similitudinem Socratis surgentis. Unde cassam oportebit opinionem esse quam hic nullo modo nomine intellectus includit sed sanas tantum, ut dictum est, animi conceptiones. [76] Ipse etiam Boethius super hunc locum per hoc nomen 'intellectus' sanas tantum animi conceptiones accipit, ubi scilicet in Commento opinionem Aspasii refellit. Dicebat enim Aspasius, quomodo fieri potest eosdem esse intellectus apud omnes, cum tam diuersa sententia sit de bono ac iusto, quod unus arbitratur bonum esse, alius intelligit malum esse. Ad quod Boethius respondet eum qui fallitur non intellexisse. In quo plane ostendit cassum intellectum hoc loco non appellari intellectum, cum tamen statim ipse Aristoteles in nomine intellectus largius accepto falsos quoque includat intellectus, quaslibet scilicet animi conceptiones, secundum quas uoces inuentae sunt, tam sanas quam falsas. Unde 'hircoceruus', quod nomen est non existentis, simplicem intellectum habere astruit. [77] Continuatio. Intellectus sunt eidem apud omnes ET RES EAEDEM sunt. [78] QUORUM, neutraliter, id est quarum rerum, HAE, scilicet passiones animae, SUNT SIMILITUDINES, secundum hoc scilicet quod rerum similitudinem concipiunt, in quam agunt, non tamen semper etiam quando sunt sani intellectus, quia, ut supra docuimus, quando res praesens est, non est opus imagine rei sed rem ipsam in se ipsa speculamur, dum sensui ipsa se praesentat. [79] Sed et ipsam imaginem rei si cogitamus, per se ipsam, non per aliam imaginem accipere uidemur, quia cum ipsa se praesentet intellectui, non est opus pro ea aliam . [80] caeteras uero res insensibiles nonnisi per imagines pro eis constitutas intelligere possumus. Nec etiam ipsos intellectus; cum enim haec propositio: Socrates est homo quendam intellectum compositum et uerum constituat, qui per imagines Socratis et hominis discurrit, si de ipso rursus intellectu cogitare coepero, eius imaginem unam ante animum pono, in totum intellectum contemplor et simplicem habeo intellectum, qui proprie nomine ipsius intellectus exprimi potest, alioquin per nomen quoque intellectus compositum intellectum haberemus de rebus. [81] Ex quo liquidum est pro aliis rebus imagines constitui nec eas imagines idem esse cum intellectibus, pro quibus quidem imaginibus, quando rei existentis similitudinem exprimunt, hoc loco ipsi intellectus similitudines uocantur, quia in eas diriguntur. [82] Quod aperte Boethius in Commento declarat loquens de passionibus animae, id est intellectibus, hoc modo: Sed hae passiones animarum ex rerum similitudine procreantur. Videns namque aliquis sphaeram uel uel quamlibet aliam rerum figuram, eam animi intelligentia quadam ui ac similitudine capit. Nam qui sphaeram uiderit, eius similitudinem in animo perpendit et cogitat atque eius in animo quandam passus imaginem id cuius imaginem patitur, agnoscit. Omnis uero imago rei cuius imago est, similitudinem tenet. Mens igitur cum intelligit, rerum similitudinem comprehendit. Ubi itaque dicit quod "mens, cum intelligit, rerum similitudinem comprehendit", profecto ad sanos intellectus tantum nos mittit, quando scilicet in statu rerum ita est, sicut in exemplari cernitur. DICTUM EST AUTEM DE HIS IN HIS QUAE SUNT DICTA DE ANIMA; ALTERIUS EST ENIM NEGOTII. [83] Ne quis de passionibus animae plura hic requireret, inuitat nos ad librum De anima, in quo de his plura dicta sunt, dicens ita: DE HIS, hoc est de passionibus animae, DICTUM EST et diligenter tractatur inter ea QUAE DICTA SUNT DE ANIMA. [84] Notandum uero quod Andronicus ex hoc loco confirmare nititur hunc librum Peri ermenias non esse Aristotelis. Ait enim eum qui hunc librum composuit, dicere se tractasse de passionibus animae in libro quem de anima composuit. At uero Aristoteles in eo libro quem composuit de anima, de passionibus animae nil dixisse teste Andronico reperitur. [85] Quippe Andronicus in hoc nomine quod est 'passio animae' deceptus erat et cum uideret Aristotelem ibi agere de intellectibus quos ipse Aristoteles hic uocat passiones animae, negabat tamen eum agere de passionibus animae, quia scilicet ignorabat quod intellectus passiones animae dicuntur et quia potius passiones animae existimabat dici affectiones uel commotiones animae ex tristitia uel gaudio, de quibus ibi nil conscriptum reperiebat. [86] Occurit autem hoc loco quaestio, quare magis intellectus eosdem esse perhibeat apud gentes diuersarum linguarum quam uoces. Quippe sicut intellectus eosdem iudicamus non secundum identitatem suae essentiae sed secundum consimilem modum conceptionis, ita etiam uoces diuersarum linguarum easdem esse contingit secundum eundem significationis modum de eadem re. Eandem namque rem significat 'anthropos' quam significat 'homo' et eodem modo, secundum hoc scilicet quod est animal rationale mortale. Unde quemadmodum intellectus Graeci et Latini eidem dicuntur non essentialiter quidem sed secundum consimilem modum concipiendi, ita etiam uoces eorum easdem esse contingit quantum ad consimilem modum significationis. Quare non [?] bene ad differentiam dicit Aristoteles intellectus eosdem permanere et non uoces, quia sicut intellectus eidem sunt, ita et uoces. [87] Ad quod quidam respondent reuera non esse id dictum ad differentiam dandam inter uoces et intellectus sed ad naturam intellectuum et uocum ostendendam. Quia uerum est et intellectus hoc modo eosdem esse, et uoces illo modo quo dicit, non esse easdem, licet etiam uoces quodammodo eaedem dici possint sicut et intellectus. [88] At uero si diligentius inspiciamus, possumus dicere hoc etiam dictum esse ad differentiam. Quod enim ait intellectus et res eosdem permanere apud gentes diuersarum linguarum, ita intellexit negatiue, ac si dicat nullo modo eos uariari ex diuersitate linguarum nec quantum ad essentiam nec quantum ad officium. Non enim intellectus Graeci et Latini propter diuersitatem linguae diuersi sunt essentialiter sed propter diuersitatem fundamentorum, alioquin nunquam homo peritus diuersarum linguarum eundem intellectum essentialiter haberet, si uidelicet diuersitas linguae diuersitatem intellectuum exigeret, nec solum intellectus non est diuersus essentialiter propter diuersitatem linguae sed nec diuersus est in officio concipiendi rem, quia non ideo diuersam rem uel diuerso modo concipit. Nullam itaque identitatem sui amittunt res uel intellectus propter diuersitatem linguae siue scilicet quantum ad essentiam siue quantum ad officium. At uero uoces et litterae secundum linguae diuersitatem et diuersae sunt essentialiter secundum propriam formam soni uel scriptionis et diuersae sunt in officio significandi, hoc est impeditur ex diuersitate linguarum, ne eadem sit forma uocis uel litterae et ne sit idem officium significandi. Quippe linguae diuersitas hic attenditur aeque secundum diuersitatem uocis et secundum diuersitatem scripturae. [89] Sic ergo intellige: Nec rerum essentia nec intellectuum uel essentia uel modus concipiendi uariatur uel permutatur apud diuersarum linguarum gentes propter diuersitatem linguae sed tam uocum quam litterarum forma uel officium significandi, secundum quod ut litterae uel uoces accipiuntur, permutantur ex diuersitate linguae. Nisi enim subintelligamus 'ex diuersitate linguae' magis diuersos intellectus possumus dicere quam eosdem, quia et diuersi sunt essentialiter et eandem saepe rem diuersi homines diuersis modis sane intelligunt. [90] Potest etiam sic dici: Intellectus et res SUNT EAEDEM APUD OMNES, id est ad naturam pertinent, quod negatiue intellige, ac si diceret: 'non uariantur ex institutione hominum sicut et uoces et litterae quae pro uoluntate hominum factae sunt et impositae'. Unde illa ad naturam, haec ad hominum positionem pertinent, quod hoc loco notare uoluit. [91] Notandum uero quod ex his quattuor quae hic ponuntur, uocibus scilicet, litteris, intellectibus, rebus, separatis litteris quae tantum ad scripturam pertinent in tribus reliquis teste Boethio omnis ordo collocutionis perficitur. Siue enim eorum inter quos sermo est, alter interroget et alter respondeat siue alter doceat et alter discat siue alter continua oratione loquatur et alter audiat, in his tribus semper eorum collocutio uersatur sed tamen interrogans et docens et continua oratione loquens haec tria alio ordine sumunt quam respondens et discens et audiens. Illi enim tres prius rem inspiciunt, deinde naturam eius uel proprietatem attendentes intellectum concipiunt, tandem ad manifestandum intellectum uocem proferunt. Hi itaque de rebus ad intellectum, de intellectibus ad uoces proficisci uidentur. Alii uero tres e conuerso agunt. Prius enim audiunt uocem ex qua concipiunt intellectum, quo, scilicet intellectu, ad rem attendendam perducuntur. EST AUTEM, QUEMADMODUM IN ANIMA ALIQUOTIENS QUIDEM INTELLECTUS SINE VERO VEL FALSO, ALIQUOTIENS AUTEM CUM IAM NECESSE EST HORUM ALTERUM INESSE, SIC ETIAM IN VOCE. [92] Ostensa communi significatione uocum quae est intellectuum, secundum quam uidelicet de uocibus intendit ac per hoc assignata communi conuenientia omnium interpretationum assignat etiam differentiam earundem uocum secundum diuersitatem intellectuum, dicens scilicet quod quemadmodum intellectuum qui in anima sunt, alii ueri, alii falsi, alii neque ueri neque falsi, ita etiam uoces secundum significationem intellectuum contingit quasdam esse ueras quasdam falsas, quasdam neque ueras neque falsas, et quae prius passiones animae uocauerat, hic apertiori nomine appellat intellectus. [93] Quorum nunc proprietates et differentias diligenter, sicut promisimus, exsequamur, ostendendo scilicet, quis sit intellectus simplex, quis compositus, et rursus quis unus sit, quis multiplex, uel quis sanus, quis uanus, quis etiam uerus uel falsus, quis coniungens, quis coniunctorum, quis diuidens, quis diuisorum, uel quis abstrahens. [94] Ac primum de simplici et composito tractemus. Est autem simplex intellectus qui nullas habet partes, sicut sunt intellectus singularum dictionum. Nam licet, cum audio hoc nomen 'homo', plura simul attendam, materiam scilicet et formas, pluresque rerum imagines animo comprehendam, scilicet substantiae et qualitatum substantialium, una tamen simplex est actio, quae intellectus dicitur, per quam omnia simul contemplor, substantiam scilicet animalis et differentias eam informantes. Si uero audiam 'animal rationale mortale', quod est oratio, ea quae prius per unam actionem intellectus accipiebam, per plures accipio. Quippe singulae dictiones proprias significationes habent in oratione et ex singulis suum intellectum habeo et, licet hoc nomen 'homo' et definitio eius idem ostendant, nominis tamen intellectus simplex est, definitionis uero compositus. Quippe nomen totaliter et non per partes significat, unde una est actio intellectus ipsius plura simul comprehendens, definitio uero per plures actiones intellectus comprehendit, quae nomen per unam. Nam et plures lapides modo uno intuitu simul comprehendo, modo eosdem singillatim pluribus intuitibus accipio. Sic etiam per nomen auditum plura simul accipio per indiuisibilem intelligentiae actionem, per orationem uero eadem per plures actiones separatim intelligo. Unde semper est simplex intellectus dictionis, orationis uero compositus, etiamsi eadem comprehendant. [95] Et intellectus quidem dictionis coniunctorum uel diuisorum esse potest, nunquam autem coniungens uel diuidens. Qui enim audit 'homo' uel 'non-homo' ut coniuncta uel disiuncta capit. Qui uero audit 'animal rationale mortale' uel '', aliquid quod est homo uel aliquid quod non est homo coniungit in oratione uel disiungit. Coniungere enim uel disiungere intellectus non potest nisi compositus, quando uidelicet aliquo prius intellecto aliquid ei coniungimus. Veluti cum audimus hanc orationem 'animal rationale mortale' uel 'animal non rationale', uel aliquid quod non est homo, quia per diuersas dictiones diuersa intelligimus, coniungere uel disiungere in oratione possumus. At uero in dictione, quae partes significatiuas non habet sed totam eius significationem simul accipimus, per successionem intellectus aliquid alicui coniungere uel disiungere non possumus sed ut coniuncta iam uel disiuncta simul accipere. Ut cum audio 'homo', materiam et formas tamquam iam coniuncta simul accipio, non etiam coniungo, sicut dum audio 'animal rationale mortale'. Dictionis itaque intellectus coniunctorum uel disiunctorum esse potest, orationis uero coniungens uel disiungens. [96] Unus autem intellectus tam simplex quam compositus dici potest, sicut unam substantiam dicimus non solum indiuisibilem, uerum etiam plura membra hominis in unam personam coniuncta. Sic etiam unus intellectus dicitur non solum simplex, qui scilicet nullas habet partes, uerum etiam compositus, quando scilicet actio intelligendi per imagines discurrens unam earum coniunctionem uel disiunctionem facit. Sicut enim multiplex intellectus potest esse de eadem re, si eam plures intelligam, ita idem esse poterit de pluribus rebus, si uel uno intuitu simul comprehendam uel simul ad inuicem coniungam uel disiungam. Aeque ergo unus est intellectus, et qui simplex est et qui compositus, in una coniunctione uel disiunctione rerum consistens. Veluti cum dicitur: Socrates est homo (uel: non est homo) per totam propositionem unam coniunctionem hominis ad Socratem (uel disiunctionem) facio. [97] Sanus autem est omnis intellectus tam simplex quam compositus, per quem attendimus, uti res se habet. Simplex quidem intellectus sanus est, qui ita attendit coniuncta, uti sunt coniuncta, uel disiuncta, ut sunt disiuncta, ut homo, quamdiu homo subsistit, sanum intellectum generat, destructo uero homine cassam opinionem faceret sicut chimaera uel hircoceruus. Compositus uero intellectus sanus est, ut ille, qui ita res coniungit uel disiungit, uti sunt ; cassus autem qui aliter. [98] Nam nec omnis intellectus sanus uerus proprie dicitur nec omnis cassus falsus. Verus enim uel falsus esse non potest intellectus nisi sit compositus, ut sunt propositionum intellectus uel fortasse quarundam aliarum orationum etiam imperfectarum. Nam: Homo currens uel: Homo non currens nil intellectu discrepare uidetur ab: Homo currit uel: Homo non currit quia eadem est animi conceptio hic et ibi, in coniunctione scilicet cursus ad hominem uel disiunctione. Unde Priscianus participia quantum ad intellectum uim uerborum habere dicit, ueluti cum dicitur: Ego legens proficio pro 'ego lego et proficio'. Similiter: Homo albus uel: Homo non albus ab: Homo est albus uel: Homo non est albus nil quantum ad intellectum discrepare uidetur, nisi forte in est uerbo temporis significatio attendatur quam non potest albus habere cum nomen sit. At uero si uerbum simpliciter accipiatur secundum copulationem albedinis, non etiam secundum nominationem temporis, unde dicetur in sequentibus "uel simpliciter uel secundum tempus", eundem intellectum habet 'Homo albus' quem habet 'Homo est albus'. [99] Sed opponitur quod si 'Homo currens' uel 'Homo albus' intellectum uerum uel falsum significant sicut propositio, tota eis definitio propositionis conuenit, quod sit scilicet oratio uerum uel falsum significans unde eas oportet esse propositiones, cum tamen sint imperfectae orationes. [100] Ad quod respondemus quod in definitione propositionis significare uerum uel falsum non secundum intellectum accipiendum est, sed secundum dicta propositionum, id est enuntiando proponere id quod est in re uel non est in re. Enuntiare autem non possumus nisi affirmando uel negando, nulla autem imperfecta oratio affirmat uel negat atque ideo nil enuntiando proponit. Similiter et cum dicimus: Verum est Socratem sedere oratio subiecta, quae est 'Socratem sedere', eundem intellectum constituit, quem Socrates sedet, nec tamen modum enuntiandi habet affirmando uel negando, ut propositio dici possit. [101] Sed nec a caeteris perfectis orationibus enuntiatio diuersa est intellectu. Cum enim audio: O Petre intelligo me uocari ab illo, sicut si dicerem: Ego uocor ab illo uel cum dico: Utinam rex ueniret idem est intellectus ac si dicerem: Volo regem uenire in hanc uillam et cum dico imperando uel deprecando: Adesto Petre! innuitur quod impero uel deprecor eum adesse. Similiter cum dicitur interrogando: Socrates uenit? ostendo me interrogare quod uenit, et eundem intellectum semper tenet 'Socrates uenit', siue interrogatiue dicatur siue non, sicut in Topicis ostendemus. [102] Simplices quoque dictiones tantundem saepe ostendunt quantum perfectae orationes. Si enim dicam: Papae! uel: Heu! ostendo me admirari uel dolere, sicut si dicerem: Admiror uel: Doleo. Iste tamen simplex est intellectus, qui dictionis est, ille compositus, qui est orationis, et cum orationes , interiectiones uel quaelibet simplices dictiones enuntiando nil proponunt. Unde ex modo proponendi enuntiationes siue propositiones maxime dicuntur. [103] Quaeritur autem utrum ulla propositio uera falsum intellectum generet. [104] Sed si propositionem ueram dicimus ex intellectu uero, quem habet, sicut Aristoteles hoc loco accipit, uerum est nullam propositionem ueram falsum intellectum generare. [105] Sin autem propositionem ueram dicimus pro eo quod uerum proponit, id est ita dicit sicut in re est, uidetur uera propositio falsum intellectum generare, sicut omnis de futuro uel de praeterito. Cum enim Socrate sedente audio: Socrates stetit (uel: stabit) uerum quidem est, quod dicitur sed falsa uidetur animi conceptio. Coniungo enim stationem Socrati et ut stantem in praeterito uel futuro tempore ipsum praesentialiter attendo, et cum nec ipsa statio sit modo uel tempora illa, quae simul attendo, non concordat cum statu rei ipsa animi conceptio, quam nunc praesentialiter habeo. Quod si quis dicat ideo animi conceptionem non esse cassam, quia sicut nunc considero, ita iam uel continget, similiter dici poterit quod defuncto hoc corpore, si ipsum attendam uiuum, non est cassus intellectus, quia scilicet ita, ut attendo, iam contigit uel continget. [106] Et fortasse non est inconueniens, si propositiones quae uerae dicuntur propter dicta, falsos generant intellectus. [107] Illud etiam fortasse conuenientius dicetur intellectum neque uerum neque falsum iudicari secundum conceptionem uel dispositionem imaginum sed secundum attentionem animi, quod uidelicet ita attendit esse uel non esse, uti est uel non est, uel fuisse uel non, uti fuit uel non, uel fore uel non, uti erit uel non. Non enim ad hoc imagines in animo colligo praesentialiter, ut praesentialiter sic esse attendam sed sic antea contigisse uel contingendum esse. Magis enim uis intellectus, qui rationis est, ad discretionem pertinet quam ad conceptionem imaginum, quae est imaginationis. Quibuscumque ergo imaginibus utamur uel quomodo eas disponamus, nil refert ad ueritatem intellectus, dummodo attentio discretionis sana sit; alioquin nunquam memoria de praeteritis uel prouidentia de futuris sanae conceptionis essent. Cum ergo praeteritum uel futurum praesentialiter concipimus sed praesentialiter esse non attendimus, sana est uis conceptionis, quae ad intellectum pertinet, quia quod considerat praesentialiter, non attendit praesentialiter esse sed sic uel fuisse iam uel adhuc futurum esse. [108] Ideo autem non ad conceptionem imaginum sed ad attentionem rerum per imagines ueritas intellectus uel falsitas pertinet, quia imagines tantum pro signis ostendimus, non eas quidem significantes sed in eis res attendentes. Si enim, dum eas coniungimus, in eis ipsas tantum attenderemus, profecto, dum hoc illud esse attendimus, imagines, quae nil sunt, sibi essentialiter copularemus et ita nunquam uerus esset huiusmodi intellectus affirmationis. Sed quia imagines collocantes pro rebus non ipsas sed in ipsis res attendimus, secundum attentionem rerum, non secundum dispositionem imaginum ueritas intellectus tantum consistit. Unde si sana est attentio rationis, qualiscumque sit dispositio imaginum uel forma, sanus est intellectus. [109] Cum enim uim et naturam rerum insensibilium attendimus sicut spirituum uel qualitatum, quas non sentimus, alius aliam fingit imaginem et alius aliam, cum tamen uterque uim naturae recte attendat. Cum enim de rationalitate ego et alius cogitamus eamque in eo attendimus, quod animam potentem discernere faciat, uera est utriusque attentio et eadem, licet diuersas imagines pro eadem qualitate constituamus. Prout enim quisque aliquo signo magis commouetur, ipsum ad uoluntatem suam instituere debet. [110] Et saepe in eadem imagine diuersae attentiones uariant intellectus, ueluti si eam simpliciter ad naturam qualitatis excogitandam instituam uel ad naturam etiam albedinis. Videns enim lignum diuersa de eo per rationem attendo, quia modo ipsum in eo quod lignum est excogito, modo in eo simpliciter quod corpus, modo in eo quod quercus est uel ficus. Similiter eadem imagine ante mentis oculos constituta ipsam et qualitatis et albedinis naturam considero et licet sit eadem imago, plures sunt de ea concipiendi modi, [quod] modo in eo quod qualitas est, modo in eo quoque quod est album. [111] Vis itaque intellectus non in modo significandi imagines consistit, quod et bestiae faciunt per imaginationem sed in discretione attendendi, quod ad rationem solum pertinet, cuius omnino bestiae expertes sunt. Nam cum simia uel canis domino suo quasi cognito occurrit uel supplicat uel blanditur, non ex discretione facit sed ex notitia uel dilectione uel timore uel aliquo motu animae compellente eum ad hoc. Est enim discretio uis deliberandi et attendendi rerum naturas uel proprietates. At uero canis, cum facit id, quod sibi prodest, sic facit, ut quod facit, non diiudicet, et uoluntate ad hoc, non discretione perducitur. [112] Illud quoque non est praetereundum, cum intellectus orationum ex intellectibus partium constitui materialiter dicamus, utrum nil alius sit intellectus orationis quam intellectus partium, an etiam alias partes quam orationis habeat. [113] Sed si nullas alias habet, profecto intellectus huius consequentiae: Si Socrates est margarita, Socrates est lapis uidetur esse duo falsi intellectus, cum tamen ipse sit uerus, et intellectus huius: Si Socrates est homo, Brunellus est asinus cum sit falsus uidetur esse duo ueri, [114] nisi forte quis dicat 'si' coniunctionem aliquam partem intellectus continere, ut, sicut duae falsae propositiones cum 'si' coniunctione sint una uera propositio uel duae uerae una falsa, ita intellectus earum cum intellectu 'si' coniunctionis unum intellectum uerum uel falsum componant. [115] Sed quid dicemus, cum dicitur: Homo rudibilis? 'homo' et 'rudibilis' sanos constituant intellectus et tamen 'homo rudibilis' cassum? Et nil tamen est appositum illis duobus nominibus, quod aliquam partem intellectus compositi teneat. [116] Et fortasse dicetur non esse incongruum, si plures intellectus, quorum singuli non sunt ueri, sint unus uerus uel plures etiam ueri sint unus non uerus, quia quod a partibus singillatim remouetur potest eis simul acceptis conuenire et e conuerso, ut cum simplices intellectus singuli simplices sint et non ueri, coniunctus tamen ex eis compositus est et uerus, sicut intellectus: Homo currit. [117] Volumus insuper in 'homo rudibilis' quandam intellectus partem ex coniunctione constructionis nasci, qua uidelicet, cum et hominem et rudibilitatem attendimus, insuper ea in unam substantiam coniungimus, quae coniunctio cassat intellectum. Tres itaque sunt attentiones, duae ad percipienda quae ad actiones pertinent, tertia ad coniungenda illa duo in unum, quod adiectiui et substantiui iunctura facit. Ex iunctura itaque totius orationis una est attentio, quae est tertia pars intellectus. [118] Similiter et in: Si Socrates est margarita, Socrates est lapis uis coniunctionis 'si' toti consequentiae confert attentionem quadam parte intellectus, quae scilicet necessario coniungit hoc illi, quae uidelicet attentio est tertia actio et cum actionibus duarum propositionum componit unius intellectus actionem. Et cum per 'si' coniunctio animi habeatur, eam tamen 'si' in se non habet facere sed totum compositum per ipsum, ut postmodum ostendemus, cum de significatione praepositionum et coniunctionum egerimus. [119] Quaeritur etiam, cum intellectus compositus uerus falsas habet partes sicuti: Si Socrates est margarita, Socrates est lapis utrum, dum ipse in anima est, simul cum eo falsae partes ipsius in eadem sint anima. Quod si est, iam profecto ueritas et falsitas, quae contrariae formae sunt, in eodem erunt indiuisibili. [120] Sed sciendum est quod contrariae formae in eodem possunt esse per sustentationem, non per informationem, ut per auaritiam et castitatem insunt eidem animae bonum et malum tamquam sustentata, non informantia. [121] Praeterea intellectus compositus, quia composita est actio, per successionem inest, et dum una pars inest, altera deest. [122] Notandum uero quod Boethius intelligentiam eum tantum intellectum hoc loco uocat, qui simpliciter et pure sine omni forma rem capit, ueluti cum simplicem Dei substantiam circumscriptam etiam absque omni similitudine formae attendimus, quae quidem intelligentia solius Dei est et ualde paucorum hominum. Nam quia homines sensibus degunt et per sensus res maxime cognoscunt, uix aliquid attendere sufficiunt, nisi [ut] formatur, sicut sensus offert. [123] Illud etiam sciendum est quod non est idem intellectus diuidens quod abstrahens. Nam diuidens dicitur qui plura sic attendit, ut alterum ab altero separet, sicut facit intellectus negationis. Abstrahens uero dicitur qui unum sic attendit, quod alterum non accipit. Ille quidem utrumque accipit uel attendit sed ab inuicem diuidit, iste alterum tantum accipit nec ullo modo alterum attendit. [124] Continuatio. In hoc conueniunt omnes uoces de quibus intenditur, quod intellectus significant sed in hoc differunt quod uariantur per uerum et falsum quemadmodum intellectus. Et hoc est: QUEMADMODUM IN ANIMA ALIQUOTIENS est INTELLECTUS SINE VERO VEL FALSO, hoc est sine ueritate uel falsitate, ALIQUOTIENS CUM IAM NECESSE EST HORUM ALTERUM INESSE, hoc est: determinatum est et certum uel ueritatem inesse ei uel falsitatem, SIC ETIAM contingit IN VOCE, quod scilicet ipsae uoces gratia intellectuum quos significant, quaedam uerae dicuntur, quaedam falsae, quaedam neutrum. [125] Et attende quod hoc loco nomen intellectus largius sumit, quam superius 'passiones animae', quas secundum naturas rerum easdem dixit esse omnibus. Ibi enim tantum egit de sanis conceptionibus, ut supra determinauimus, hic de cassis etiam et omnino falsis intellectibus commemorat, omnes aequaliter conceptiones humani animi, siue ueras siue non, nomine 'intellectus' includens. CIRCA COMPOSITIONEM ENIM ET DIVISIONEM EST FALSITAS ET VERITAS. [126] Hic distinguit circa quae ueritas et falsitas reperiantur, circa quae non, et tam de intellectibus quam de uocibus hoc legi potest. [127] De intellectibus quidem sic: Vere circa intellectus VERITAS ET FALSITAS consistit, quia circa componentem et circa diuidentem. A partibus. Componens dicitur intellectus affirmationis, hoc est qui ab affirmatione significatur, diuidens uero intellectus negationis. Qui enim intelligit Socratem esse philosophum, intellectu suo philosophiam Socrati componit, id est copulat et coniungit. Qui uero intelligit Socratem non esse philosophum, in intellectu suo philosophiam a Socrate separat et diuidit, et ita intellectus affirmationis componens, intellectus negationis diuidens appellatur. [128] De uocibus quoque sic continuatur et legitur: Vere circa uoces VERITAS ET FALSITAS EST, id est significatio ueri et falsi intellectus, quia circa componentem uocem et diuidentem. Componens uox est affirmatio, quae componentem intellectum significat, diuidens autem uox est negatio, quae diuidentem intellectum designat. [129] Quod autem de uocibus hoc sit intelligendum uidetur sequens littera innuere, ubi uidelicet aperte de uocibus per nomen et uerbum agit ostendens nomen et uerbum neque uerum neque falsum significare, quippe intellectus eorum, quia simplices sunt, non compositi, neque ueri sunt neque falsi neque componentes neque diuidentes. NOMINA IGITUR IPSA ET VERBA CONSIMILIA SUNT SINE COMPOSITIONE VEL DIVISIONE INTELLECTUI. [130] Infert a toto sic: quandoquidem omnes interpretationes sequuntur suos intellectus in proprietate ueri et falsi, quod est ibi: "Est autem quemadmodum in anima... etc.", ERGO NOMINA ET VERBA sequuntur suos intellectus, et hoc est: CONSIMILIA SUNT simplici INTELLECTUI, qui neque est componens neque diuidens. In eo scilicet consimilia sunt, quod quemadmodum intellectus eorum neque uerus neque falsus dicitur, ita etiam nomina et uerba neque uera neque falsa dicuntur gratia intellectus. [131] In quo quidem manifeste confundit eos qui uerba certarum personarum, sicut 'lego / legis / legit' et impersonalia, sicut 'curritur' uel 'diescit', uerum intellectum uel falsum designare uolunt, cum potius simplicis uocis simplex sit intellectus atque ideo nec uerus nec falsus. [132] Attende autem hanc similitudinem intellectuum et uocum, quod uidelicet aliae sunt uerae, aliae falsae, aliae neque uerae neque falsae, assignari secundum nomina, non secundum proprietates. Aliud enim uerum uel falsum significant, quando de intellectibus dicuntur, aliud denotant, quando de uocibus praedicantur. Quippe intellectus uerus uel falsus dicitur ex conceptione rerum, uox uero ex significatione intellectus. Sed tamen uox et intellectus, si proprietatibus distant, uocabulis conueniunt, quia et uox uera dicitur sicut intellectus, licet sub alia significatione. [133] IPSA dicit, id est per se simpliciter prolata. UT HOMO VEL , QUANDO NON ADDITUR ALIQUID. [134] De nominibus exemplificat tam per substantiale uocabulum, quam per accidentale, tam per simplex, quam per compositum. 'Hircoceruus' enim, quod supponit, compositum est. QUANDO NON ADDITUR, id est quando per se proferuntur, quia cum aliis prolata, hoc est ipsa et alia simul accepta, componentem uel diuidentem intellectum significant. NEQUE ENIM ADHUC VERUM AUT FALSUM EST. [135] Commendatio exemplorum per 'homo' et 'album' de uocibus, quia neque uerae sunt neque falsae, quia uidelicet istae sunt huiusmodi. A causa. Quod dicit ADHUC tale est, ac si diceret: 'per se prolata'. HUIUS AUTEM SIGNUM HOC EST. [136] Ostendit a maiori per compositum nomen, quod magis uidetur significare uerum uel falsum quam simplex nomen, nullum nomen secundum significationem uerum uel falsum. Et hoc est: HUIUS, quod ego dico, scilicet nomina et uerba quantum ad intellectus suos neque uera esse neque falsa, hoc nomen 'hircoceruus' EST SIGNUM, hoc est ostensio. HIRCOCERVUS ENIM SIGNIFICAT ALIQUID, SED QUOD NONDUM VERUM AUT FALSUM SIT, SI NON VEL ESSE VEL NON ESSE ADDATUR VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS. [137] Commendatio exempli a causa. [138] Et attende quod teste Boethio magnam uim habet huius exempli nouitas et exquisita subtilitas. Ad ostendendum enim, quod nomen per se dictum neque uerum significat neque falsum, posuit compositum de quo magis uideretur et insuper tale quod rem non existentem significaret. Unde magis uideretur falsum significare. Praeterea uocem elegit significatiuam, licet non existentis rei, ne si uocem significatione omnino carentem poneret, ipsa non-significatio uideretur auferre significationem ueri uel falsi non-simplicis uocis. [139] Et nota quod cum dicimus: hircoceruus significat aliquid, si de re significata agimus, tunc aliquod nomen est rei non existentis. Si uero de intellectu dicamus, potest esse nomen existentis; et hoc magis littera uult, cum subditur: SED QUOD NONDUM VERUM VEL FALSUM est, hoc est non talem intellectum qui sit adhuc uerus uel falsus. [140] SI NON ADDITUR VEL ESSE VEL NON ESSE, id est uox aliqua coniungens intellectus uel disiungens. VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS, hoc est uel quae non designet tempus, ut cum dicitur: Hircoceruus : non albus) uel quae tempus designet, ut: Hircoceruus currens (uel: non) Hircoceruus currit (uel: non currit). [141] Boethius uero ESSE VEL NON ESSE de uerbo tantum accipit, et tripliciter exponit, primum sic: [142] Quod uerba posita in enuntiationibus aliquando simpliciter accipiuntur, sine ulla scilicet discretione temporis, aliquando cum discretione temporis. Cum enim dicimus: Deum necesse est esse uel: Deus fuit ante omnia tempora nullum tempus in uerbis accipimus, quia falsae essent enuntiationes, si scilicet diceremus Deum fuisse temporaliter ante omnia tempora uel si diceremus quod Deus est ex necessitate praesenti tempore existente, alioquin ipsum praesens tempus ex necessitate esse contingeret. Cum itaque esse de Deo praedicamus, non ad discretionem temporis ipso utimur sed potius id secundum proprium et incommutabile esse eius dicimus. Cum uero dicimus Socratem esse uel caeteras creaturas quae sub tempore includimus, secundum tempus, id est secundum significationem temporis uerbum accipimus. Et ita modo secundum tempus accipitur uerbum, modo simpliciter, id est sine significatione temporis. [143] Secundo autem sic exponit: Praesens tempus quod continuat praeteritum et futurum, terminus et confinium temporum dicitur, non tempus hic appellatur. Tunc autem uerbum accipitur simpliciter et quasi sine tempore, quando praesentis temporis est designatiuum, quod scilicet praesens tempus hic, ut dictum est, non uocatur tempus. Tunc uero secundum tempus uerbum ponitur, quando designat praeteritum tempus uel futurum. [144] Tertio uero sic exponit quod uerbum aliquando ponitur simpliciter, id est sine determinatione temporali, ueluti cum dicitur: Socrates legit (uel: leget) aliquando cum determinatione temporali hoc modo: Socrates legit nunc (uel: leget cras). [145] Sed opponitur secundum hoc quod Boethius esse et non esse ad uerba tantum refert affirmatiua uel negatiua, quod falsum est quod Aristoteles dicit 'hircoceruus' non significare uerum uel falsum sine uerbo. Si enim uerum et falsum accipiat in designatione intellectuum, sicut superius, mentitur, cum hoc etiam habeat cum nomine, sicut diximus. Si autem uerum uel falsum accipiat in designatione dictorum propositionum, uerum est nec fortasse est inconueniens, si mutet priorem acceptionem et ita dicatur quod 'hircoceruus' non significat uerum uel falsum, id est non dicit, quod est in re uel quod non est in re, sine uerbo. [146] Poterimus etiam uerum et falsum in designatione intellectuum retentis quodammodo absoluere Boethium, ut uidelicet, cum ait Aristoteles: SI NON ADDATUR ESSE VEL NON ESSE, affirmatiue potius intelligamus quam negatiue, ac si dicat: 'Sed significabit uerum uel falsum intellectum, si addatur ei uel esse uel non esse'. Sed prior nostra expositio plenior est. LI 3.02 NOMEN ERGO VOX. [1] Promisit se definire nomen et uerbum etc., quibus intermissis quaedam interposuit de significatione uocum, secundum quam de uocibus intendit, scilicet de intellectibus. Quibus explicatis ad proposita definienda redit inferens a causa sic: Quandoquidem definiendum est, quid sit nomen etc., ERGO dicamus: NOMEN est VOX etc. [2] Notandum uero quod nomen et uerbum definit secundum illam significationem, id est acceptionem, largam, in qua dialectici per nomen et uerbum omnes uoces, quas orationis partes proprie uocant, accipiunt, hoc est omnes dictiones quae per se quoque significationem habentes interpretationis uocabulo continentur. [3] Nam et pronomina, ut ait Boethius, nec non aduerbia definitae significationis siue interiectiones, quae naturales non sunt, loco nominis ponenda sunt. Si enim interiectio naturalis sit, cum non sit ad placitum significatiua, nomen esse non potest nec pars orationis proprie dicitur. Aduerbia quoque quaedam, quia definitae significationis non sunt, sicut non, falso, nomina esse non possunt nec partes orationis secundum dialecticos, quemadmodum nec coniunctiones uel praepositiones, quae per se nil designant, quas potius dialectici quaedam colligamenta et supplementa partium orationis appellant quam partes. [4] In uerbo autem participia quoque comprehenduntur, uel quia, ut dicit Boethius, a gerundiuo modo ueniunt, uel quia tempus sicut et uerba consignificant. [5] Nunc autem singula definitionis uerba considerantes a uoce incipiamus. [6] VOX praemittitur, quia genus est nominis, id est superius et insuper differentiam a caeteris sonis facit. Est autem uox teste Boethio: Aeris per linguam percussio, quae per quasdam gutturis uenas, quae arteriae uocantur, ab animali profertur. Quod autem dixit "percussio aeris" tale est, ac si diceret eam existere per aeris percussionem, et est definitio data per causam sicut illa quam ponit Victorinus: Dies est sol lucens super terram hoc est id quod existit gratia solis lucentis super terram. Et similiter gratia percussionis aeris, id est sonantis ex percussione per linguam. Nam et tussis licet per easdem arterias procedat, quia tamen nulla impressione linguae formatur, uox non est. Quod autem supponitur: "quae per quasdam" etc., non ad differentiam necessarium est sed ad proprietatem uocis ostendendam supponitur definitioni. [7] Et nota quod siue exterior aer, qui sonat ex collisione interioris aeris emissi, dicatur uox siue interior, nil refert, quia secundum hoc quod definitionem exposuimus per causam, utrumque uox est per aeris emissi percussionem. [8] Et attende illud "quae", cum non sit de definitione, siue ad uocem quae subiectum est, siue ad percussionem, id est ad aerem percussum, referri posse, ac si ita dicatur: percussio aeris, id est existens per aeris percussionem, qui, scilicet aer, per quasdam etc. [9] Vel, si uocem in substantiam tantum accipiamus et dicamus esse percussionem aeris per linguam, id est aerem ex percussione linguae sonantem "quae," scilicet percussio, id est aer percussus, "per quasdam" etc., poterit haec etiam definitio quodammodo ad exteriores aeres applicari. Sicut enim omnes homines in Adam fuisse dicimus, quia uidelicet causam sui in eo habuerunt, ita exteriores quoque aeres et lingua percuti et proferri dicimus, quia causam sui soni in percusso et prolato habuerunt. SIGNIFICATIVA. [10] Significare Aristoteles accipit per se intellectum constituere, significatiuum autem dicitur, quidquid habile est per se ad significandum ex institutione aliqua siue ab homine facta siue a natura. Nam latratus natura artifex, id est Deus, ea intentione cani contulit, ut iram eius repraesentaret; et uoluntas hominum nomina et uerba ad significandum instituit nec non etiam res quasdam, ut circulum uini uel signa quibus monachi utuntur. Non enim significare uocum tantum est, uerum etiam rerum. Unde scriptum est: Nutu signisque loquuntur. [11] Per 'significatiuum' separat a nomine uoces non significatiuas, quae scilicet neque ab homine neque a natura institutae sunt ad significandum. Nam licet unaquaeque uox certificare possit suum prolatorem animal esse, sicut latratus canis ipsum esse iratum, non tamen omnes ad hoc institutae sunt ostendendum, sicut latratus est ad significationem irae institutus. Similiter unaquaeque uox, cum se per auditum praesentans se subgerat intellectui, non ideo significatiua dicenda est, quia per nullam institutionem hoc habet, sicut nec aliquis homo se praesentans nobis dum per hoc quod sensui subiacet, de se dat intellectum, sui significatiuus dicitur, quia licet ita sit a natura creatus, ut hoc facere possit, non est ideo creatus, ut hoc faciat. [12] 'Significatiuum' uero magis ad causam quam ad actum significandi pertinet, ut sicut non omnia significatiua actualiter significant, ita non omnia actu significantia significatiua sed ea sola quae ad significandum sunt instituta. [13] Contingit autem aliquando ipsam uocem quasi sui ipsius nomen accipi et tunc eam significatiuam esse, ueluti si dicatur: 'Homo' est nomen. At uero non omnes uoces id habent, cum non omnibus uocibus loqui . Illud etiam fortasse rationabilius dicemus, cum aliquam uocem in designatione sui accipimus, per translationem, non per aliquam institutionem id fieri, et in quibusdam tantum orationibus, non omnibus, quando uidelicet nominibus uocum ipsa coniungitur, ueluti si dicam: 'Homo' est uox uel: 'Homo' est nomen. Sicut enim rident per adiunctionem prata mittit ad florere, cum dicitur: Prata rident sed non ita, cum dicitur: Homo ridet ita cum dicitur: 'Homo' est uox (uel: nomen) per adiunctionem praedicatorum significantium uoces tantum mittit 'homo' haec uox ad se ipsam. Sed quia translatio huiusmodi nullius est proprietatis nec per inuentionem aliquam uel per institutionem uocis id contingit, non est inde hoc nomen 'homo' significatiuum iudicandum, quia hoc per accidens habet, non ex propria accomodatione. [14] Per se autem ideo supposuimus, quia apud dialecticos solae illae uoces significare dicuntur, quae id per se habent, sicut omnes interpretationes. Praepositiones uero uel coniunctiones consignificare magis dicimus quam significare, quia uidelicet ita fuerunt inuentae, ut, si quam significationem habent, tantum cum aliis positae eam exerceant et nunquam dum per se sine aliis proferuntur, ut uidelicet, si dicam 'de' uel 'pro' uel 'quia' uel 'ergo', sine aliis uocibus nil penitus in eis intelligam. [15] Unde Priscianus in primo Constructionum: Praeterea (inquit) quemadmodum elementorum alia sunt uocalia, quae per se uocem perficiunt, alia consonantia, quae sine uocalibus uocem perficere nequeunt, sic etiam in dictionibus animaduertimus quasdam ad similitudinem uocalium per se esse dicendas, ut in uerbis maxime imperatiuis uel nominibus uel pronominibus saepe uocatiuis uel aduerbiis, quae adiciuntur antecedentibus actionibus uel orationibus, cum clamamus 'bene', 'recte', 'diserte' ad illos qui opportune aliquid agunt uel dicunt; aliae uero dictiones sunt, quae ad similitudinem consonantium sine adiumento aliarum partium orationis, quae imitantur in hoc uocales, proferri ad perfectionem sensus non possunt, ut praepositiones uel coniunctiones; ea etenim semper consignificant, id est coniunctae aliis significant, per se autem non. Itaque uariatur eorum significatio ad uim coniunctorum eis, ut 'in' aliud significat, cum accusatiuo iungitur, et aliud cum ablatiuo: 'in urbem' et 'in urbe' -- ad locum et in loco. [16] Sed quia diuersae sunt opiniones de coniunctionum et praepositionum significatione, eas cum rationibus suis ponamus. [17] Volunt autem quidam eas per se quoque dictas significationem habere sed incertam, ut 'de' per se dictum omnia significat secundum hoc quod aliquid est de illis; cum uero dicitur 'de homine', per 'hominem' suppositum sua significatio certificatur et ad hominem reducitur. Unde eas per se dictas non significare dicunt, non quod omnino significatione careant sed quia per se prolatae certam non habent significationem, donec supponatur aliquid. Alioquin, inquiunt, non magis dictiones dicerentur quam litterae uel syllabae, quae cum aliis simul acceptae significant. [18] Quibus etiam ipse Priscianus in Participio plane consentire uidetur, cum praepositiones et coniunctiones per se etiam prolatas partes orationis se ostendere conuincit dicens: Quid est enim aliud pars orationis nisi uox indicans mentis conceptum, id est cogitationem? Quaecumque igitur uox literata proferatur significans aliquid, iure pars orationis est dicenda. Quod si non essent partes, nunquam loco earum nomina ponerentur, cum loco cerae uel stuppae in naui tabula fungi non potest. Inuenimus enim loco aduerbii nomen, ut 'una' 'multum' 'falso' 'qua' et pronomen similiter: 'eo' et loco coniunctionis tam nomen quam pronomen: 'quare' 'ideo' et aduerbium loco nominis, ut 'mane nouum' et 'sponte sua' et 'euge tuum' et 'belle' et 'cras alterum'. [19] Aliorum uero sententia est, ut coniunctiones et praepositiones per se dictae nullam penitus habeant significationem sed ita inuentae sunt, ut aliis iunctae tantum significent et ita consignificent, ut etiam in se significationem habeant, quod non habent purae syllabae uel litterae. Unde induxit Priscianus bonam similitudinem de consonantibus elementis quae sic consonare habent, ut etiam in se singula sonum habeant, cum sint uoces sed talem sonum, qui sine uocalibus proferri non possit. Ad hos uero magis sententia nostra accedit. [20] Si enim, ut alii dicunt, coniunctiones uel praepositiones ideo non significare concedamus, quia per se dicta incertam habent significationem, quae in oratione per aliquod appositum determinatur, similiter et de nominibus et uerbis hoc dicere possumus. Cum enim dicimus 'res' uel 'homo' uel 'diligo', indeterminatae sunt significationis; cum uero in oratione ponuntur ita: res corporea Homo albus Diligo Petrum per determinationem certificantur, sicut et de praepositionibus uel coniunctionibus concedunt. Nam 'si' coniunctio, ut aiunt, per se dicta ad iuncturam quarumlibet propositionum indifferenter se habet; cum uero dicimus Si est homo, est animal per propositiones appositas ad ipsas indeterminatae uis coniunctionis reducitur. Similiter 'coniunctio' uel 'iunctura' hoc nomen dum per se dicitur, indeterminatum est et confusum, cum uero dicitur: Coniunctio harum propositionum per determinationem restringitur et certificatur. [21] Unde similiter nomina et uerba possent dici non significare quantum ad indeterminatam significationem per se prolata sicut praepositiones uel coniunctiones, si uidelicet praepositiones uel coniunctiones per se quoque dictae significationem haberent sed incertam, certam autem in oratione. [22] Unde eas sine aliis prolatas uocibus nullam penitus significationem habere uolumus sed cum aliis tantum, ita tamen, ut in se etiam significationem singillatim habeant in contextu orationis. [23] Sed utrum omnes praepositiones uel coniunctiones significationem habeant et quam, perquiramus. [24] Et de quibusdam facile est assignare, ut cum dicitur 'de ferro' 'pro homine' 'in domo' 'ad domum' 'apud patrem' 'sine patre'. Nam cum dicitur 'de ferro' et accipitur de materiale, proprietatem materiae circa ferrum determinare uidetur, et de appositum ferro proprietatem materiae circa ipsum determinat. Ipsum quoque ferrum significare dicitur sicut et nomen adiectiuum, si apponeretur et diceretur ferrum materiale, et ita praepositiones casibus, quos regunt, consignificare uolunt. Cum uero dicitur 'pro homine', pro causae proprietatem in homine determinat, ac si diceretur causa hominis. Cum uero dicitur 'in domo', 'in' continentiae proprietatem in domo denotat, quod scilicet domus aliquid continet, 'ad domum' uero, 'ad' accessum uel proximitatem innuit. Cum uero dicitur 'apud patrem', apud possessionem domus circa patrem determinat. 'Sine' uero absentiam indicat, id est illud nomini cuius adiungitur, non adesse. Coniunctionum uero quarundam significationem facilius est assignare. Nam 'quia' causam sicut 'pro' significat, 'ergo' uero probationem ostendit siue in probantibus propositionibus siue in probatis, quibus interponitur. [25] 'Si' uero uel 'et' siue aliae multae, quid significent, non est promptum assignare uel cuius rei imaginem eorum intellectus habeat subiectam. Si enim significant, utique intellectus constituunt, ad quod necesse est esse uel rem aliquam uel imaginem rei, in qua nitatur intellectus. Sed cuiusmodi rem uel cuiusmodi figmentum imaginis per 'si' siue per 'et' concipimus, numquid ad modum substantiae uel qualitatis uel ad quem modum, ut sanus consistat intellectus? Illud etiam quaerendum uidetur, cum negationem facimus dicentes: Non si est homo, est animal [si] quid uidelicet negatiuum aduerbium designet quod totam negationem constituit. [26] Ac fortasse, de coniunctione affirmatiuae categoricae uel diuisiuae negationis ipsius si prius deliberemus, facilius erit absoluere de hypothetica propositione, ut, quae prior naturaliter est tam constitutione quam sensu, prius secundum sensum tractemus. [27] Cum itaque dicimus: Animal rationale est animal irrationale per terminos huius propositionis sanos habemus intellectus, per uerbum uero interpositum fit totius orationis unus falsus, et per negationem rursus additam alius unus uerus. Videtur itaque et uerbum aliquam uim significationis habere, per quod ex duobus ueris intellectibus unus falsus componitur, et negatio, id est negatiuum aduerbium. Si enim negatio nil intellectus continet, nil intellectus habet negatio quod non habet affirmatio sed idem penitus est utriusque intellectus, quod nequit esse, cum ille falsus sit, iste uerus. [28] Unde nostram ponamus sententiam. 'Est' uerbum interpositum ad coniunctionem terminorum, unde scilicet est tertium adiacens, nullius rei significationem ibi exercet, plus tamen ad uim affirmationis proficit coniungendo terminos significantes quam ipsi termini; similiter 'non est' ad uim negationis. Et licet intellectus non constituant, quandam tamen coniunctionem uel disiunctionem intellectarum rerum animam habere faciunt, quam tamen coniunctionem uel disiunctionem non significant, licet haberi faciant, quia intellectum non dant in se, sed intellectorum coadiunctionem uel separationem habere nos faciunt. [29] Sunt itaque tres actiones in intellectu propositionis, intellectus scilicet partium, coniunctio uel disiunctio intellectarum rerum. Nec est incongruum, si ea actio, quae intellectus non est, sit pars intellectus totius propositionis. [30] Quod si quis dicat ipsam uerbi interpositi actionem esse intellectum coniungentem, scilicet res intellectas per terminos, is utique esset intellectus totius propositionis, qui cum per totam propositionem habeatur, iterum per uerbum superflue haberetur. Non enim quia sine uerbo haberi non potest quod copulat, ideo uerbum ipsum designat. Similiter quia nec sine copulato termino haberi potest uel sine eo subiecto cui copulatur, nec tamen ideo uel praedicatum, scilicet id quod ei copulatur, intellectum propositionis implent, quod aeque dici posset, ut uidelicet sicut uerbum in eo quod praedicatum subiecto copulat sensum propositionis haberet, ita etiam praedicatum in eo quod subiecto copulatur uel subiectum in eo quod ei copulatur praedicatum. [31] Sicut autem 'est' uel 'non est' coniunctiua uel disiunctiua sunt, non significatiua, ita 'si' uel 'non si', et sic significatiuas uoces copulant uel separant, ut ipsa tamen non significent, cum nullius rei in se conceptiones teneant siue uerae siue fictae sed animum inclinant ad quendam concipiendi modum. [32] Quod autem Priscianus de octo partibus orationis loquens omnes eas dicit significare, non ita est accipiendum, ut singulis dictionibus conueniat sub unaquaque parte illarum octo sed unicuique illarum octo per aliquas dictiones. Et fortasse largius ipse Priscianus significationem accipit quam dialectici, non tantum scilicet secundum intellectum sed iuxta quamlibet mentis conceptam actionem, quae in intellectus compositionem uenit. Unde supra meminimus eius dicentis: "Quid est enim aliud... etc.". [33] Ut itaque a definitione nominis coniunctiones siue praepositiones separemus, bene per 'significatiuum' subintelligendum esse per se distinximus, quia tantum in oratione positae coniunctiones uel praepositiones significationem habent, si quam habent. SECUNDUM PLACITUM. [34] Voces naturaliter significantes excludit, ut est latratus canis, qui naturalis uox est, siue quia eadem est apud omnes siue quia eos sola natura docet uocem hanc emittere quam ipsa dedit. Et naturaliter agit in significando, quia naturaliter eam proferre cogitur ex motu irae et ad significandum iram canis natura latratum irae canis sic coniunxit, ut nunquam canis eum emitteret nisi ex motu irae. Quod autem ait SECUNDUM PLACITUM uoluntatem hominum tantum, non naturae accipit, quia fortasse etiam naturae uoluntate latratus institutus est ad significandum. Nec plus ualet SECUNDUM PLACITUM quam si diceret 'non naturaliter', hoc est non institutione naturae sed hominum imponentium uoluntate. [35] Et attende quod 'significatiuum' hoc nomen determinatur uel restringitur per 'ad placitum' secundum significationem nominatorum, quia illa quae nominantur a significatiuo, ab ista uoce, alia naturaliter significant, alia per institutionem hominum. Istud tamen nomen quod est ad placitum, quia nomen est, semper significatiuum est ad placitum, non natura. Et licet ad placitum quasi nomen semper contineat hanc uocem significatiuum tanquam inferius suum sicut et alia nomina, in significatione tamen ab ipso continetur et exceditur tanquam inferius ipsius, quia omne ad placitum significatiuum est sed non conuertitur. Unde secundum significationem bene significatiuum potest determinari per ad placitum, sicut et 'substantia' hoc nomen cum sit in se corporea secundum hoc quod aer dicitur, tamen per corporeum secundum significationem bene determinatur, cum dicitur substantia corporea. SINE TEMPORE. [36] Hoc ad exclusionem uerborum ponitur, quae, ut in sequentibus dicet, tempus , id est aliquid principaliter notant ut permanens tempore existente uel ut permansurum uel ut hoc quod permansit. [37] Sed hoc 'hodiernum' habere uidetur. Nam sicut iste dicitur legens eo quod legat praesenti tempore exsistente, ita lectio dicitur hodierna, quod sit hac die exsistente. [38] Ad quod respondemus quod 'hodiernum' principalem habet significationem a qua sumptum est, siue tempus siue magis quando sed neutrum, sicut caetera nomina sumpta, ponit cum discretione temporis (ut uidelicet ipsum tempus uel ipsum quando significet tanquam exsistens tempore exsistente) sed tantum quasi afficiens subiectum. CUIUS NULLA PARS EST SIGNIFICATIVA SEPARATA; [etc.] [39] Hoc ad exclusionem ponitur. Nam semper aliqua pars orationis separata significat, id est in se ipsa significationem habet in oratione et ibi agit, nulla uero pars nominis in nomine significando agit. Quod ait ergo SEPARATA, tale est, ac si diceret: 'per se ibi agens', id est in se significationem tenens in compositione illa. Unde statim "per se" supponet dicens: "ferus per se... etc." [40] In hac autem definitione nominis non solum nomina grammaticorum, uerum etiam pronomina et aduerbia significatiua sunt (quod propter 'non' determinamus), et interiectiones quae naturales non sunt, continentur, ut: Papae! quod admirationem significat in proferente suo, aut: Attat! metum. Nam: Heu! Voh! Ha! quae apud omnes sunt, naturaliter magis quam ad placitum significant; partes tamen orationis siue dictiones non absurde dicuntur; quia: Heu mihi! definitionem habet orationis, quam in sequentibus tractabimus, et totaliter ipsa significatiua est ad placitum, licet non utraque pars eius, de quo in sequentibus. [41] Sunt autem nonnulli qui ad hanc definitionem nominis, ut sit perfecta, subintelligendum putant 'finita recta', quia scilicet in sequentibus ipse Aristoteles a nomine separabit infinita nomina et obliqua, similiter in definitione uerbi. [42] Qui profecto errant, quia duas nominis significationes siue uerbi Aristoteles distinguit in tractatu utriusque, unam scilicet largam, quae omnia continet, tam infinita quoque quam obliqua, et aliam strictiorem. Secundum largas autem acceptiones praemittit definitiones nominis et uerbi, quae omnes partes orationis secundum dialecticos includant, postea strictius eadem nomina accipit. Nam et Boethius in Diuisionibus nomen large sumptum eadem definitione terminauit dicens: Unde fit ut quodcumque nomen fuerit, illa definitione claudatur, et ubicumque haec oratio definitionis aptabitur, illud nomen esse non dubites. [43] Ac nec ipse Aristoteles in secundo libro absolui posset, nisi hic uerbum large, ut dictum est, describeret. Inquiet enim: Praeter uerbum autem nulla est affirmatio uel negatio. Est enim et fuit... etc. Nisi enim ita superius uerbum acceperit, quod ex superioribus liqueat 'fuit' et 'erit' esse uerba, mentitur, quod non potest ostendi, nisi uerbum ita acceperit, quod casus etiam uerborum contineat, ideoque recte diximus eum duas significationes tam nominis quam uerbi distinguere. IN NOMINE ENIM QUOD EST 'EQUIFERUS' 'FERUS' PER SE NIHIL SIGNIFICAT, QUEMADMODUM IN ORATIONE QUAE EST 'EQUUS FERUS'. [44] Posita definitione nominis large accepti duas differentias quas in ea posuit, scilicet "secundum placitum" et "cuius nulla etc." prosequitur aptando eas nomini eo fortasse quod minus cognitae erant. Quippe partes compositi nominis significatiuae in ipso nomine uidebantur; et quaelibet uoces significatiuae, quia sunt instrumenta naturalium rerum, scilicet intellectuum, uidebantur quantum ad intellectum naturales esse in significatione intellectuum, non per inuentionem. [45] Continuatio. Vere nominis partes non significant, quia partes compositi, de quibus magis uidebatur. A parte nominis, quod magis significationem habere uidetur in partibus. Et hoc est: IN hoc NOMINE equiferus ferus PER SE, id est in se, significationem non habet, sicut in oratione significat. [46] Quaeritur quare 'equiferus' magis dicatur compositum quam 'uirtus', si significationem in partibus non habet. Si enim ad materiam respiciamus, non ad significationem, similiter duae dictiones integrae reperiuntur in 'uirtus' uel 'uires'. [47] Ad quod respondendum est quod nomen compositum illud est quod, dum componeretur, ipse impositor significationes partium, quas habebant per se, attendit, et secundum hoc quod eas intelligit aliquantulum pertinere ad rem quam designare uolebat nomine composito, ipsum nomen hoc attendendo composuit, ita tamen ut totaliter ipsum nomen, non per partes ageret. At uero qui inuenit uel imposuit hoc nomen 'uirtus' uel 'uires', nullam attendit partium significationem ad faciendum nomen nec secundum aliquam affinitatem significationis partium ad significationem quam uolebat ostendere, ipsum nomen constituit. Unde compositum nomen non est, quia non est factum ex talibus quarum sensus prius attenderetur, dum componeretur. AT VERO NON QUEMADMODUM IN SIMPLICIBUS NOMINIBUS, SIC SE HABET ET IN COMPOSITIS; IN HIS ENIM NULLO MODO PARS SIGNIFICATIVA EST, IN HIS AUTEM VULT QUIDEM, SED NULLIUS SEPARATI, UT IN EO QUOD EST 'EQUIFERUS'. [48] Dixi aequaliter nomina composita non habere significationem in partibus sicut nec simplicia, AT VERO NON aequaliter uidetur IN COMPOSITIS SICUT IN SIMPLICIBUS, quod ostendit ab oppositis dicens: IN ILLIS ENIM, id est in simplicibus, NULLO MODO PARS SIGNIFICATIVA EST neque scilicet quantum ad rei ueritatem neque quantum ad uisum. IN HIS AUTEM, id est in compositis, VULT QUIDEM significare ipsa pars, id est uultum et similitudinem significantis habet, id est uidetur significare, pro eo scilicet quod ille qui nomen composuit, significationem eius attendit, ut dictum est. SED tamen NULLIUS SEPARATI, neutraliter, id est nullius partis nominis, est significare per se, id est nullam in ipso nomine habet significationem in se. "SECUNDUM PLACITUM" VERO, QUONIAM NATURALITER NOMINUM NIHIL EST, SED QUANDO FIT NOTA. [49] Aliam differentiam prosequitur duobus modis, ostendendo scilicet eam omni nomini conuenire et differentiam facere a naturaliter significantibus. NIL EST NOMINUM NATURALITER, id est nil est in numero nominum per naturam sed per hominum impositionem. Et hoc est: SED QUANDO FIT NOTA, id est tunc est nomen, quando est impositum. NAM DESIGNANT ET ILLITERATI SONI, UT FERARUM, QUORUM NIHIL EST NOMEN. [50] Iterum: bene apposui "secundum placitum" non tantum propter naturam nominis ostendendam, quia scilicet omni nomini conuenit, uerum etiam propter differentiam ab illiteratis sonis qui naturaliter significant. A causa. Et hoc est: NAM DESIGNANT etc. Bene dicit SONOS, ut ait Boethius, et non 'uoces', quia quidam sunt soni bestiarum et non uoces, quia cicada, ut ait Porphyrius, sonitus per pectus emittit. 'NON-HOMO' VERO NON EST NOMEN. [51] Post largam acceptionem nominis, qua uidelicet includebat infinita et obliqua nomina, aliam significationem distinguit strictiorem. [52] Continuatio. Praemissa definitio conuenit huic infinito nomini quod est 'non-homo', unde nomen dici quodammodo potest, sed tamen NON-HOMO alio modo NON dico NOMEN, scilicet finitum rectum. AT VERO NEC POSITUM EST NOMEN QUO ILLUD OPORTEAT APPELLARI -- [53] Non solum non uocatur hoc nomine 'nomen' stricte uidelicet accepto, uerum etiam nondum habet nomen per quod differat ab aliis nominibus, quia uidelicet nondum erat ei datum hoc nomen 'infinitum', quod Aristoteles postea imposuit ei. Et hoc est: NON EST ei POSITUM aliquod NOMEN, QUO ILLUD OPORTEAT APPELLARI, ad differentiam scilicet finitorum. [54] Et attende quod sicut hic determinamus uerba Aristotelis dicentes "ad differentiam aliorum", quia uidelicet aliter falsum esset, cum multa nomina haberet, quia uidelicet et uox erat et significatiuum, ita etiam determinandum fuit, cum ipsum negauit dici nomen. NEQUE ENIM ORATIO AUT NEGATIO EST -- SED SIT NOMEN INFINITUM. [55] Vere non habet nomen differentia, quia NEQUE hoc quod EST ORATIO NEQUE hoc quod EST NEGATIO. A partibus de quibus magis uideretur. SED SIT, id est uocetur, amplius INFINITUM, ad differentiam scilicet aliorum. 'CATONIS' AUTEM VEL 'CATONI' ET QUAECUMQUE TALIA SUNT NON SUNT NOMINA, SED CASUS NOMINIS. [56] Similiter obliquos casus separat a nomine stricte accepto. [57] Continuatio. Non solum infinita non dico nomina stricte accepta sed etiam obliqua. TALIA, id est non coniungibilia CUM est VEL fuit VEL erit. RATIO AUTEM EIUS IN ALIIS QUIDEM EADEM EST, SED DIFFERT QUONIAM, CUM 'EST' VEL 'FUIT' VEL 'ERIT' ADIUNCTUM, NEQUE VERUM NEQUE FALSUM EST, NOMEN VERO SEMPER, UT 'CATONIS EST' VEL 'NON EST'. [58] Hoc est: Sed tamen RATIO, id est definitio, nominis, recti scilicet, quomodo accepit cum ait "casus nominis", EST EADEM in ipsis casibus IN ALIIS, quae praedicta sunt superius, quia obliqui etiam casus sicut et recti et uoces sunt et significatiuae ad placitum etc. SED DIFFERT, casus scilicet a nomine, QUONIAM ipse coniunctus etc. [59] Attende quod non omnem nominatiuum nominis hic uocat 'rectum', sicut est 'quis' uel 'qui' uel '' sed tantum hic accipit nomen quam pronomen coniungibile cum 'est' secundum proprietatem constructionis ita, ut uerum uel falsum significet. Quidam tamen nituntur etiam 'quis' hic includere dicentes 'quis' et 'aliquis' idem esse nomen in significatione et si 'quis' hoc non habet in hac materia, quae est 'quis', habet in ista quae est 'aliquis'. Sed profecto si ad identitatem significationis respiciant, non ad naturam constructionis, similiter possent dicere 'Catonis' et 'Cato' idem nomen esse et 'Catonis' reddere propositionem in materia ista quae est Cato. [60] Nota quod: Taedet me Piget me propositionem faciunt, et est obliquum subiectum, uerbum uero praedicatum. Sed impersonalia uerba non nisi subiectum. [61] Nota etiam quod ex hoc loco illi maxime conuincuntur, qui dicunt affirmationes categoricas quasdam inter significans et significatum consistere, non inter consignificatiua, ueluti cum uox aliqua per se ipsam subicitur nomini suo, ut: 'Homo' est nomen. Hic enim 'homo' non dicunt sui designatiuum esse sed rei suae, quod etiam concedere eos oportet, cum dicitur: 'Catonis' est genetiuus. [62] Sed si rei nomen est, est nec uerum nec falsum coniunctum cum 'est' significat; unde oportet ipsum tanquam nominatiuum accipi et quasi nomen sui, non rei, quia intransitiue eum per 'est' oportet copulari. [63] Praeterea cum dicitur: 'Catonis' est genetiuus casus per 'Catonis' de nomine, non de re agimus. Unde ipsum oportet se ipsum significare et ita consignificat praedicato suo quod est ' genetiuus'. [64] NOMEN VERO SEMPER, id est omne rectum, ut diximus, VERUM uel FALSUM EST, et hoc est: ipsum et 'est' simul uerum sunt uel falsum. NONDUM ENIM ALIQUID NEQUE VERUM NEQUE FALSUM DICIT. [65] Commendatio exemplorum a causa. Bene dicit NONDUM, quia si apponatur 'capa' uel 'caput', ut dicatur: Catonis caput est uerum erit. LI 3.03 VERBUM AUTEM QUOD CONSIGNIFICAT TEMPUS CUIUS PARS NIHIL EXTRA SIGNIFICAT. [1] Definito nomine et tractato definit uerbum et tractat et sicut prius in nomine duas acceptiones distinxit huius uocis quae est 'nomen', largam scilicet et strictam, ita et hic de uerbo facit, et prius uerbum definit secundum largam acceptionem, qua uidelicet includit tam finita uerba quam infinita, tam recta quam obliqua. [2] Sed quoniam uerbo commune est cum nomine quod uox est significatiua ad placitum, ab ea differentia incipit, per quam differt a nomine, quae est consignificare tempus, id est suam principalem significationem quam in sua sententia tenet, significare ut comitantem tempus, id est ut permanentem tempore existente. [3] Fortasse etiam necessarium non fuit ad definiendum uerbum, ut tantas differentias praemitteret, quia id quod ponit, sufficit, scilicet consignificare tempus, ut expositum est, per quod differt a nomine, et non habere significationem in partibus, per quod differt ab oratione. [4] Si tamen uerius inspiciamus, nec ipsa secunda differentia ad definiendum est necessaria et per 'consignificare tempus' differt uerbum quoque ab oratione. Nam: Homo ambulat haec tota oratio, tempus non significat sed pars tantum ipsius, quae est 'ambulat', sicut nec hominem ipsa significat uel intellectum simplicem hominis sed pars ipsius, quae est 'homo'. [5] Quod uero CONSIGNIFICAT TEMPUS ad definiendum uerbum sufficiat quasi soli conueniens, ipse satis indicat in sequentibus, ubi 'erit' et 'fuit' uerba esse probat, quia tempus consignificant; sed cum non sit de definitione, post definitionem supponit, sicut et illud "et est semper etc." ad proprietatem uerbi demonstrandam. [6] Postquam praemisit consignificare tempus, per quod uerba a nomine differre ostendit, uoluit conuenientiam ipsius quoque supponere ad nomen, cum ait CUIUS PARTIUM etc. [7] Alia etiam de causa hoc fecisse uidetur, quia uidelicet considerauit, quod in definitionibus saepe contingit largiores praemitti differentias et eas per minores restringi et determinari, sicut in hac definitione: 'substantia animata sensibilis'; minus est enim 'sensibile' quam 'animatum'; similiter in supraposita definitione nominis uideri posset 'sine tempore' largius esse quam sequens differentia. Unde ea remota in definitione uerbi, cum scilicet ait uerbum esse cum tempore, intelligeretur fortasse remoueri sequens differentia, scilicet CUIUS NULLA etc., ideoque eam post definitionem supposuit. [8] Vel etiam fortasse, ut satisfaceret his qui orationes quoque ita consignificare tempus sicut et uerba uolebant. [9] Notandum uero quod, licet omnia uerba ex propria inuentione semper sint designatiua temporum, non semper tamen in ea significatione accipiuntur, ut supra diximus iuxta quandam expositionem Boethii supra illum locum "uel simpliciter uel secundum tempus". Nec ideo tamen minus est uerbum propter illam accidentalem abusionem, quia naturaliter ex propria inuentione tempus habet. [10] Nunc autem de significatione uerbi diligentius tractantes ad proprietatem uerbi, quae est consignificare tempus, reuertamur, et cum dictum sit uerbum consignificare tempus, quid aliud cum tempore principaliter, ut dictum est, , perquiramus. [11] Quidam autem Prisciano adhaerentes, qui uerbum definiens dicit ipsum agendi uel patiendi significatiuum, uolunt ostendere uerbum principaliter actionem uel passionem designare. [12] Unde etiam 'sedeo' 'iaceo' 'uiuo' 'habeo' sicut et uerbum quod dicitur 'substantiuum', uolunt actionis uel passionis designatiua esse, quando in ui uerbi sumuntur; et dicunt 'sedere' aequiuoce dici, aliquando scilicet in designatione sessionis quae est actio, et tunc est uerbum et temporis designatiuum, et aliquando in designatione sessionis quae situs est, et tunc est nomen nullius temporis designatiuum. Similiter 'habeo' dicunt et designatiuum esse rerum praedicamenti habere et tunc esse nomen, et designatiuum cuiusdam actionis cuius passionem 'haberi' designat, et tunc in ui uerbi accipi. [13] Verbum etiam substantiuum 'sum / es / est' dupliciter accipi dicunt, cum modo in ui uerbi sumitur, modo in ui substantiui. In ui quidem uerbi sumitur, cum aequiuoce pro quibuslibet uerbis sumitur tam actionem quam passionem significantibus, ut scilicet tantumdem ualeat quantum 'amo' uel 'lego' uel 'curro' uel 'amor' uel 'legor' etc. Cum uero in ea significatione sumitur in qua est substantiuum, tunc omnia in essentia significat. Unde secundum aliam significationem est uerbum, cum uidelicet quaslibet actiones uel passiones ut adiacentes significat, et secundum aliam substantiuum, cum scilicet quaelibet in essentia significat tam actiones uel passiones quam res alias -- et tunc quoque aequiuoce sumitur, ut tantumdem ualeat quantum uel substantia uel quantitas uel qualitas etc. quae in essentia significant res. [14] Nobis autem placet omnia uerba dici ab Aristotele quaecumque cum aliquo tempus habent significare, et sicut nomina quaedam res in essentia significant, quaedam ex adiacenti proprietate, ita etiam uerba. In nullo enim Aristoteles differentiam uerbi a nomine accipit nisi in significatione temporis. Unde concedimus uerba posse sumi secundum significationem singulorum nominum, ut scilicet id quod nomina sine discretione temporis significant, idem uerba cum discretione temporis . [15] Nam 'amans' in designatione eiusdem actionis et nomen est et participium, nec differt nisi in significatione tantum temporis quando nomen est et participium. [16] Similiter 'ens' et nomen et participium esse potest in eadem significatione essentiae, si modo cum tempore, modo sine tempore sumitur. [17] Et ipsi quidem, cum ens aequiuoce uolunt accipi ad decem praedicamenta, uolunt ipsum idem esse in sensu cum singulis generalissimis. Unde secundum eorum sententiam cum tantumdem ualeat quantum singula generalissima, oportet, ut non sit designatiuum temporis, sicut nec illa nomina, cum quibus est idem penitus in significatione. [18] Unde sicut 'amans' participium et nomen in significatione tantum temporis differunt, ita 'ens' nomen et 'ens' participium, ut uidelicet, quando etiam participium sumitur, omnia in essentia significet, et similiter, quando in ui uerbi ponitur sed tunc tantum ex temporis significatione uerbum dicatur. Quippe Aristoteles nil ad differentiam nominis nisi significationem temporis ponit. [19] Praeterea si in alia significatione substantiuum et in alia uerbum esset, non magis dici posset 'uerbum substantiuum' quam 'uerbum nomen', sicut 'canis', quod in alia significatione est nomen et in alia uerbum, uel 'proprium appellatiuum' ut 'magnus' etc. [20] Aristoteles dicit in sequentibus aliquando propositionem sine nomine finito esse, sed nunquam sine uerbo. Nisi 'uerbum' accipiat in ea significatione, in qua uox ipsa inuenta est 'uerbum', similiter posset dici nullam propositionem esse sine nomine, quia omne etiam infinitum nomen finitum accipi potest in designatione sui ipsius, ut si per 'non-homo' agamus de ipsa uoce quae est 'non-homo'. [21] Praeterea cum dico: Ego sum si in ui nominis accipio sum quasi substantiuum nomen, propositionem non redderet, quia copulare non habet, sicut nec haec nomina 'substantia' 'qualitas' pro quibus ponitur. Quod si in ui uerbi ponitur, oportet in ipso intelligi uel 'lego' uel 'amo' uel 'amor' etc. Sed quid magis ridiculosum, quam quod intelligatur in: Ego sum uel 'lego' uel 'amo' uel 'amor' etc.? [22] Volumus itaque uerbum substantiuum in eadem significatione retentum, scilicet quod omnia significet in essentia, et substantiuum esse et uerbum et idem semper notari in ipso. Veluti cum dicitur: Homo est et: Albedo est eundem ubique sensum 'est' uerbum tenet ac si diceret: est aliquid de numero existentium. [23] Nam quod de praedicamentis Porphyrius dicit iuxta Aristotelem ens aequiuoce praedicari, ita accipiendum est, quod ens non habet rationem, cum qua eis in substantia conueniat, sicut et 'album' dicit de primis substantiis aequiuoce dici. Sicut ergo 'album' de primis substantiis aequiuoce dici Aristoteles uult, non quod diuersa notet sed rationem substantiae non habet, id est definitionem unam, cum qua illud in substantia conueniat, ita etiam 'ens', cum idem semper dicat et de praedicamentis aequiuoce dicitur et in eadem significatione simul et substantiuum est et uerbum substantiuum quidem in eo quod personas suas in essentia continet et non ex adiacenti significat, uerbum autem in eo quod uel tempus significat uel copulare habet per quod propositionem reddit. [24] Sicut ergo nomina substantialia inueniuntur, ita et uerba. Sicut nomina quaedam sumpta sunt, ita et uerba, non solum ab actionibus uel passionibus, uerum etiam ab aliis formis, ut 'sedeo' a sessione, quae situs est. Numquam actionem in 'sedeo' uel 'iaceo' intelligo nec uideo, nisi fortasse accipiam 'sedeo' pro 'assedeo' uel 'iaceo' pro 'accumbo', dum me uidelicet inclino; sed hoc numquam inueni. 'Viuo' quoque nullam actionem continet sed tantumdem est uiuere quantum animatum esse. 'Diescit' etiam uel 'contingit' uel 'piget' et caetera impersonaliter accepta a nullis uidentur actionibus sumi. Cum enim dico: Contingit Socratem non esse nullam proprietatem per 'contingit' determino circa ipsum, quia eo quoque destructo aeque uerum est quod dicitur. 'Diescit' quoque nullum actum continet uel 'taedet' quod taedium notat. Similiter in 'habere' quam actionem intelligam non uideo neque in 'haberi' passionem sed praedicamentum hoc quod est habere aeque nomen est proprietatis quae in habente est et in re habita ut in 'homine habente arma' uel in 'armis habitis'. [25] In sola ergo significatione temporis uerba a nominibus Aristoteles diuidit siue in copulatione, cum : "Et est semper etc.", quia scilicet in principali significatione ubique uerba conuenire possunt cum nominibus ut et secundum singulas significationes singula uerba inueniri queant -- ut uidelicet, sicut 'amans' nomen habet uerbum in designatione eiusdem actionis et 'ens' nomen substantiuum 'est' uerbum in eadem significatione, ita singula nomina secundum proprias significationes uerba requirerent, si esset qui imponeret: substantiua quidem ut esse subtantiam, fuisse, fore uel quantitatem uel qualitatem uel corpus uel colorem uel hominem uel albedinem, sumpta uero uerba ut esse quale uel fuisse uel fore uel coloratum uel album -- sicut 'ambulare' uel 'ambulasse' uel 'sedere' uel 'sedisse' dicimus pro 'esse uel fuisse ambulantem uel sedentem'; nil enim, inquit Aristoteles, differe hominem ambulare et ambulantem esse. [26] Cum autem impositio uerborum deficit in significationibus nominum, subeunt quandoque pro illis uerbis quae inuenta non sunt nomen ipsum et uerbum substantiuum, sicut in passiuo uerbo cum uerba deficiunt, ut in praeteritis perfectis et plusquamperfectis, subeunt loco illius uerbi participium et uerbum substantiuum, ut 'doctus sum' uel 'fui', 'doctus eram' uel 'fueram'. [27] Ubi uero participia deficiunt, teste Prisciano subeunt loco eorum 'qui' nomen infinitum et substantiuum uerbum, ut pro participio praeterito actiuo (quo caremus), dicimus 'qui amaui', uel pro praesenti participio passiuo dicimus 'qui amatur', ita enuntiantes: Socrates est qui amauit uel: Socrates est qui amatur. [28] Similiter cum apud nos in significatione nominum deficiunt uerba, pro eis ponimus nomen ipsum cum uerbo substantiuo et in ui unius uerbi uel dictionis ea coniuncta accipimus, maxime in propositionibus de praeterito et futuro, ut earum ueritatem seruemus, ueluti cum dicimus: Hic senex fuit puer uel: Hoc uiuum erit mortuum uel: Hoc cadauer fuit homo. Hic enim 'fuit homo' in ui unius partis accipi conuenit, ut uera sit propositio, sicut et quando dicimus de isto non ambulante quod erit ambulans uel fuit ambulans. Oportet enim 'erit ambulans' uel 'fuit ambulans' non in ui duarum partium teneri sed in ui unius partis, id est unius uerbi, accipi, pro 'ambulauit' scilicet uel 'ambulabit'. Si enim 'erit ambulans' in ui duarum partium acciperetur, ut uidelicet 'erit' suum tempus significaret quod est futurum, et 'ambulans' suum quod est praesens, tale esset ac si diceretur: Hic non ambulans erit ambulans in praesenti; nam 'ambulans' per se sumptum, quod praesentis tantum temporis designatiuum est, tantum eos continet, qui in praesenti ambulant. At uero hic non ambulans nullus eorum erit qui in praesenti ambulant. Oportet ergo 'erit ambulans' in ui unius uerbi accipi, ac si diceretur 'ambulabit', quod tantum futuri temporis est designatiuum et omnes continet quicumque ambulabunt, et nil praesentis temporis continebit sed tantum futuri temporis, sicut 'ambulabit'. Similiter cum dicitur: Hic homo erit cadauer uel: Hoc cadauer fuit homo uel: Hic senex fuit puer oportet propter ueritatem propositionis 'erit cadauer' uel 'fuit homo' uel 'fuit puer' in ui unius dictionis accipi. Quippe 'homo' tantum nomen est uiuorum et 'cadauer' mortuorum et 'puer' eorum qui in praesenti pueritiam habent, licet tempus non notet. Quod si quis dicat 'homo' nomen esse hominum aequaliter tam praesentium quam futurorum quam praeteritorum, iam profecto 'mortuum' et 'homo' opposita non sunt, sicut ait Aristoteles; et sicut uere dicitur: Cadauer fuit homo ita etiam uere potest dici: Cadauer est homo quia cum ipsum cadauer sit, etiam unum est eorum, quae ab 'homine' nominantur, et uerum est cadauer esse id, quod est uel fuit uel erit homo. [29] Si quis autem dicat 'homo' per adiunctionem uerbi 'fuit' transire in significationem praeteritorum, quia uerbum adiunctum tempus praeteritum significat, non uidetur ratio, quia cum dico: Homo ambulauit et: Ambulans ambulauit uel: Amans est (uel: erit) uel: Fuit amaturus (uel: amatus) non est necesse propter tempora appositorum significationem aliorum commutari. Aliud enim est 'est amaturus', aliud 'erit amaturus' et aliud 'fuit amaturus' quam 'erit amatus', nec cum dicitur: Fuit amaturus 'amaturus' propter 'fuit' significationem commutat nec 'fuit' propter 'amaturus'. [30] Sic itaque nec nomina propter uerba apposita necesse est significationem uariare, sed sicuti quandoque participia cum uerbis, ita nomina cum uerbis in ui unius dictionis accipi uolumus, ut uidelicet non attendatur significatio singulorum secundum propriam inuentionem sed 'homo' cum 'fuit' ad praeteritos tantum significandos transferatur, non ut eos 'homo' significet sed 'fuit homo' simul. [31] Si tamen per translationem ad hominem significari dicantur, non est fortasse incongruum, quia translatio nullius est proprietatis, nec ideo 'homo' secundum propriam inuentionem minus erit oppositum 'mortuo', quia non iudicamus opposita nisi secundum propriam inuentionem. Similiter cum dicitur: Homo fuit missus a Deo 'homo' in designatione praeteritae rei per translationem retinetur. Sed siue per translationem 'homo' cadauer significet siue 'fuit homo' in ui unius dictionis transeat, idem permanet sensus eorum. Si uero in ui duarum dictionum secundum propriam inuentionem sumatur, falsus est sensus. Quippe cadauer nunquam fuit aliquid eorum quae significantur ab 'homine', quia neque hic homo neque ille. Similiter et cum dicimus: Iste comedit pomum quia pomum non est nomen nisi existentium, comedit pomum uel per translationem uel per uim unius partis ueritatem propositionis seruat. [32] Et attende hanc discretionem, quando uidelicet singularum dictionum propriam significationem seruamus et quando non, maximam uim habere in determinandis propositionibus. Si enim de legente modo, qui nunquam in crastino leget, dicam: Iste legens cras erit legens uerum est, si 'erit legens' in ui duarum dictionum secundum propriam inuentionem sumatur, quia tale est, ac si dicatur: erit is qui modo praesentialiter legit. Si uero 'erit legens' in ui unius partis sumatur pro 'leget', falsum est, ac si dicatur: Iste cras leget. Similiter si dicatur: Iste erit legens dum non erit legens determinandum est secundum hoc quod modo 'erit legens' in ui duarum partium secundum proprias significationes eorum, modo non. [33] Et secundum hanc distinctionem conuersiones quoque propositionum uel formas syllogismorum seruabunt in praeterito quoque et futuro sicut in praesenti. Si enim dicam: Nullus puer erit senex et 'senex' per se accipiatur praedicatum, uera est propositio, quia scilicet nullus puer erit aliquis senex, et similiter conuersio eius: Nullus senex erit puer. Si uero pro una dictione ponatur 'erit senex', sic erit conuertendum: Nullus qui erit senex, est puer sicut si dicam: Nullum mortuum moritur (uel: morietur) Nullus qui moritur (uel: morietur), est mortuum. Similiter formae omnes syllogismorum seruabuntur in praeterito quoque et futuro, si eadem uocum acceptio custodiatur. [34] Volumus itaque uerba secundum significationes singulorum nominum sumi posse, quia causa non deficit inuentionis sed placitum impositionis. [35] Si quis autem opponat, quod Priscianus uerbum definiens dicit agendi uel patiendi significatiuum, unde omne uerbum aut actionem aut passionem significare conuenit, dicimus eum stricte uerbum accepisse sicut et nomen, in quo includit tantum ea quae qualitatem significant, postea uero largius accepisse, cum substantiuum quoque includit. Nam et Aristoteles tam uerbum quam nomen modo large modo stricte accipit. [36] Notandum praeterea, quod sicut adiunctio aliarum uocum ad aliam significationem rerum uoces adiunctas trahit, ita etiam uerba aliis uerbis adiuncta significationem temporis mutant. Cum enim uerbum praesens ita sit inuentum, ut, quandocumque proferatur, tempus denotet in quo dicitur, si hoc seruemus ubique, inconuenientia incurremus. Cum enim dicimus: Si Socrates sedet, Socrates sedet in extrema positione tempus prioris accipiendum est. Alioquin falsa esset consequentia, quia non est uerum, quod si Socrates sedeat exsistente tempore illo, sedeat hoc alio , quia, antequam dicatur consequens propositio, surgere potest. Similiter si dicam: Socrates sedet eo sedente et statim eo surgente dicam: Sed nullum sedens est Socrates deinde concludam Socrates non est Socrates, circa idem tempus praecedentes propositiones accipi conuenit, alioquin ex ueris falsum procederet. ET EST SEMPER EORUM QUAE DE ALTERO PRAEDICANTUR NOTA. [37] Data definitione, qua omne uerbum includit, tam copulatiuum praedicati quam non, tam rectum quam casuale, tam finitum quam infinitum, quandam proprietatem uerbi supponit, ex qua maximam uim in propositione praedicatiua, de qua intendit, uerbum habere monstrat. Unde in sequentibus dicet nullam enuntiationem absque uerbo consistere. Haec autem proprietas, quod uerbum SEMPER EST NOTA, id est copula, praedicatorum DE ALTERO, id est copulatiuum est praedicatorum, QUAE praedicata DE ALTERO quam de ipsis uerbis copulantibus necesse est praedicari. Nunquam enim uerbum copulatiuum praedicati subici potest, ut 'lego' uel 'legis' uel 'legit' nunquam alicui potest in propositione subici sed praedicari, quando scilicet gemina ui fungitur scilicet et praedicati. [38] Quod ait SEMPER, potest sic accipi, non quod omne uerbum hoc habeat quod praedicatum copulet sed solum, et hoc est: SEMPER, scilicet ita quod nil aliud id facit. [39] Vel ita quod uerbum copulatiuum positum in propositione SEMPER EST NOTA, id est copulans praedicatum, siue se ipsum siue aliud copulet. Sed non est semper copulatum, quia secundo loco praedicatum copulat tantum et non copulatur. [40] Vel ita: Verbum [non] SEMPER omne EST copulatiuum: SEMPER non actualiter sed aptitudine secundum propriam inuentionem. [41] Vel SEMPER refertur ad DE ALTERO, ut scilicet uerbum sit copulatiuum praedicati de altero semper a uerbo copulatiuo, id est de tali, quod nunquam de uerbo copulatiuo dicatur. In quo innuit uerba maxime propter praedicationem inuenta, nomina uero propter subiectionem, ut ex his integram propositionis constitutionem doceat. [42] Quod si uerbum copulatiuum tantum suum praesens accipiamus, a quo, scilicet praesenti, statim separabit casualia uerba, possumus SEMPER pro 'uniuersaliter' sumere, ac si diceret: uerbum SEMPER, id est omne quod uidelicet est rectum sicut praesens, uel sicut praeteritum et futurum, secundum hoc quod in sequentibus 'fuit' quoque et 'erit' uerba uocat. [43] Quod autem in sequentibus addit: UT EORUM QUAE DE SUBIECTO DICUNTUR VEL IN SUBIECTO SUNT, tale est quod uerba copulatiua aliquando sunt NOTA, id est copula, earum uocum QUAE DICUNTUR DE SUBIECTO, id est praedicantur in substantia sicut genera et species differentiae, aliquando uocum quae secundum significationem suam accidentales sunt. Nam et uerbum impositum aliquando substantialia copulat sicut: Socrates est animal (uel: homo) aliquando sumpta ut: Socrates est rationalis, albus aliquando se ipsum sicut: Socrates legit quod est accidentale uerbum, id est sumptum a lectione, quae est accidens. [44] Aliter ET EST SEMPER. Postquam uerbum large definiuit, uult distinguere diuersas significationes huius uocis 'uerbum', quae uidelicet modo large accipitur, modo in designatione copulatorum tantum et praesentium non remotorum, ut sunt finita uel casualia. Ideoque reuertens ad hanc uocem, 'uerbum' scilicet, dicit eam SEMPER ESSE NOTAM praedicabilium uerborum, quia siue large accipiatur, ut definitum est, siue stricte, ut in sequentibus in designatione praesentium, semper nomen est copulatorum, QUAE scilicet DE ALTERO tantum et non de se praedicari possunt, quia, cum caetera uerba sicut participia de se ipsis praedicari, hoc nunquam de se sed semper de altera uoce , ut supra diximus, quia scilicet nullum copulatiuum subicitur sed tantum praedicari potest. [45] Quod autem postea supponit, explanatio est: UT EORUM etc. Sic expone: Ita scilicet ut 'uerbum' hoc nomen aliquando sit NOTA, id est nomen earum uocum QUAE praedicantur tantum DE SUBIECTO, ita scilicet quod non sunt in subiecto, sicut ens, hoc uerbum, quod de hoc ente et de hoc praedicatur et non est accidentalis uox secundum significationem, VEL earum uocum quae SUNT IN SUBIECTO secundum significationem, ut legit quod sumptum est a lectione et similia. [46] Aliter ET EST SEMPER. Quia dixerat uerba consignificare tempus, ne ideo uideretur quod tantum et per se non haberent significationem, ideo dicit semper ea , id est significatiua, esse, siue scilicet per se proferantur siue cum aliis uocibus. Et hoc est: uerbum quodlibet SEMPER EST NOTA, id est significatiuum, siue scilicet per se dictum, siue cum aliis uocibus prolatum, uerbum dico EORUM, id est de numero earum uocum QUAE PRAEDICANTUR DE ALTERO tantum et nunquam de se, ut dictum est, quia hic tantum de copulatiuis praesentibus agit, sicut supra meminimus. [47] Quod autem supponit: ET SEMPER EST NOTA UT EORUM etc., sic lege: SEMPER EST NOTA, id est significatiuum, ipsum dico EORUM, id est de numero eorum, QUAE DICUNTUR DE SUBIECTO tantum, sicut ens, VEL SUNT IN SUBIECTO, ut 'legit' 'amat', ut iam determinauimus. [48] Boethius uero aliter exponit ET EST SEMPER etc.: quia, cum Aristoteles dixisset uerbum consignificare tempus, id est cum alio significare, assignare uoluit, in maiori scilicet parte uerborum, cum quo alio tempus significaret, cum scilicet. Et hoc est quod ait: uerbum SEMPER EST NOTA EORUM QUAE DE ALTERO PRAEDICANTUR, hoc est SEMPER, siue per se dictum siue cum aliis, accidentium designatiuum est, quae uidelicet accidentia PRAEDICANTUR DE ALTERO, id est inhaerent suo subiecto, quod necesse est aliud esse ab ipsis, et insuper ipsa accidentia designat non in essentia sed ut praedicata, id est ut inhaerentia subiecto. [49] Quod autem supponit: UT EORUM etc., sic lege: Ita scilicet, ut ipsum uerbum sit aliquando de numero uerborum generalium, quae uidelicet alia tanquam subiecta habent, id est inferiora, aliquando de numero talium uerborum, quae tantum sunt in subiecto, ita scilicet quod non habent uerba inferiora. Nam 'facere' et 'deambulare' 'currere' continent sicut inferius. Unde quasi generalia uerba dicuntur, 'currere' uero speciale. [50] DICO AUTEM Data communi definitione uerborum supposita proprietate prosequitur utrumque et prius definitionem ostendens uerbum significare tempus et in hoc solum differentiam eius a nomine assignans. Unde proinde cum ipso uerbo tale posuit nomen quod eius accidentis designatiuum est. Quippe 'currit' et 'cursus' eundem cursum significant sed uerbum cum discretione temporis, nomen uero non. Et hoc est: DICO QUONIAM uerbum CONSIGNIFICAT TEMPUS, UT 'CURRIT' quod est VERBUM, et 'CURSUS' NOMEN, licet sine tempore, tamen eandem actionem significat, quod est subintelligendum. CONSIGNIFICAT ENIM NUNC ESSE -- [51] Vere 'currit' significat tempus, quia praesens tempus. A partibus. Et hoc est: CONSIGNIFICAT ENIM NUNC ESSE, id est rem suam ut existentem in cursu, scilicet praesentialiter. ET SEMPER EORUM QUAE DE ALTERO DICUNTUR NOTA EST, UT EORUM QUAE DE SUBIECTO DICUNTUR VEL IN SUBIECTO SUNT. [52] Expedita definitione redit ad proprietatem quam supposuit definitioni, ut eam explanet, quem locum iam exposuimus secundum quatuor sententias. 'NON CURRIT' VERO ET 'NON LABORAT' NON VERBUM DICO; CONSIGNIFICAT QUIDEM TEMPUS ET SEMPER DE ALIQUO EST, [53] Sicut superius in nomine duas significationes huius uocis 'nomen' distinxit, unam scilicet largam, alteram strictam, ita hic in uerbo facit, ostendens scilicet uerbum, cum strictius accipitur quam supra sit definitum, neque infinita neque casualia continere. [54] Sic continua: Dictum est uerbum consignificare tempus, quod conuenit 'NON-CURRIT' ET 'NON-LABORAT' sed tamen ea NON DICO VERBA, hoc est finita praesentia. Sed tamen CONSIGNIFICAT TEMPUS ET SEMPER DE ALIQUO EST, id est omni tempore tam re existente quam non existente "est nota", id est significatiuum de aliquo, quia aliquid est quod aeque continet et dum illud exsistit et dum non exsistit, ut albedo, siue exsistat siue non exsistat, uerum est eam non laborare uel non currere, et 'non laborat' aeque dicitur de ea exsistente uel non exsistente; [55] non tamen ut una dictio, quia, ut Boethius dicet in sequentibus, uerbum infinitum positum in propositione statim in uerbum finitum et negatiuum aduerbium diuiditur. Unde, cum tantum faciat, re etiam non exsistente ueram enuntiationem reddit sed non ita infinitum nomen semper, quia, cum affirmationem facit, de non exsistente dici non potest. [56] Vel aliter ET SEMPER EST DE ALIQUO, id est semper infinitum, quodcumque sit tam nomen quam uerbum, "est nota", id est significatiuum, DE ALIQUO, quia suam significationem ex aliquo , ex suo scilicet finito. Unde Boethius in Diuisionibus praecipit, ut quotiens diuisio fit per affirmationem et negationem siue per finitum et infinitum, prius affirmatio uel finitum uocabulum ponatur, eo uidelicet quod significatio negationis uel infiniti pendet ex significatione affirmationis uel finiti, et sicut illa priora sunt in constitutione, ita et in significationis discretione, quia significatio horum cognosci non potest nisi discussa significatione illorum. [57] Nota quod cum infinitum uerbi copulatiui positum in oratione non remaneat infinitum sed in duas partes, ut dictum est, separetur, nullum usum habere uidetur inuentio huiusmodi infinitorum uerborum, quod, cum per se prolata sunt et ad nullam tendunt perfectionem, infinita sunt, cum uero orationis perfectionem reddunt, tunc duae sunt partes. Sed profecto si in se parum uel nil habeant fructus, per participia sua prosunt ad constructionem, quae etiam in constructione posita sicut et nomina una manent dictio, 'non-currens' scilicet sicut 'non-homo'. Quae quidem participia oportuit uerba habere composita sic, ut ipsa sint a quibus nascuntur. DIFFERENTIAE AUTEM HUIC NOMEN NON EST POSITUM; SED SIT INFINITUM VERBUM, [58] Non solum infinitum uerbum non uocatur hoc nomine stricte accepto, uerum etiam nec nomen habet differentiae a caeteris uerbis. Et hoc est: sed HUIC, scilicet uoci 'non-currit' et 'non-laborat', NONdum EST POSITUM NOMEN DIFFERENTIAE, per quod scilicet differat ab aliis uerbis, SED SIT amplius INFINITUM VERBUM. QUONIAM SIMILITER IN QUOLIBET EST VEL QUOD EST VEL QUOD NON EST. [59] Causam assignat de infinito simpliciter, quare uidelicet huiusmodi uoces uocentur infinitae, eo uidelicet quod infinite significant, id est remotiue, non positiue; haec nempe rebus subiectis conueniunt non secundum hoc quod sint aliquid uel non sint. Quod uero non exsistens aliquid significat infinite, ipsum denotat non esse constituens sed remouens. Hanc autem sententiam innuit, cum ait haec infinita SIMILITER, id est aequaliter, dici de QUOLIBET cui conueniunt, dum res illa est et dum non est, quantum uidelicet in ipsis est infinitis, quia uidelicet, etsi rem illam non contingat non esse, in inuentione tamen infinitorum non remanet, quin de ea etiam non exsistente uere enuntiari possint. Quod ergo ait ista de quolibet quod continent, tam exsistente quam non exsistente, posse dici uere, quantum in ipsis est, nil aliud ostendit, quam ea infinite significare, id est non ponendo esse sed magis remouendo. Quod, dum istis infinitis adscribit, omnibus attribuit in istis, remotiue scilicet significare. [60] Quod etiam habet 'non-ens' et 'non-res', si uidelicet 'res' finitum in designatione exsistentium tantum ponatur. Nam si 'res' tam exsistentia quam non-existentia contineat, infinitari posse non uidetur, cum eius infinitum non habeat, quod comprehendat. [61] Boethius autem in Primo Categoricorum huiusmodi uoces infinitas appellari ideo dicit, quia infinita significant, his uerbis: "Et quoniam non homo haec uox etc." usque illuc: "Et quoniam sunt." At uero Boethius magis ad causam translationis huius nominis quod est 'infinitum' respexit quam ad uim significationis eius et ad proprietatem ex qua ipsum conuenit uocibus. Non enim secundum hoc datum est uocibus quod infinita significant sed quod infinite, id est remotiue, ut diximus. Alioquin 'res' quae omnia continet, esset infinitum. [62] Sed licet non sit datum uocibus ad notandum eas secundum hoc quod innumerabilia continet, ille tamen qui transtulit hoc nomen 'infinitum' ad uoces significandas, hoc attendit quod infinita ad innumerabilia se habent, et propter hoc sed non ad hoc notandum nomen hoc quod est 'infinitum' uocibus dedit. Nam homo sic nominatus est, quia ex humo factus est, non secundum hoc quod est animal rationale mortale. Multae itaque sunt causae impositionis nominis quae non notantur in ipso. [63] Quidam autem sic accipiunt quod infinita dicunt esse in omni re tam exsistente quam non exsistente, ut uidelicet omnia significent, ut 'non-homo' et hominem perimendo significat et omnes non-homines nominando, et 'non-currit' currentes omnes denotat remouendo et non currentes personaliter continet. SIMILITER AUTEM VEL 'CURRET' VEL 'CURREBAT' NON VERBUM EST, SED CASUS VERBI; DIFFERT ENIM A VERBO QUOD VERBUM SIGNIFICAT PRAESENS TEMPUS, ILLA VERO QUOD COMPLECTITUR. [64] Sicut a uerbo stricte accepto separauit uerba infinita, ita etiam facit casualia. Casualia uero siue obliqua omnia dicimus quaecumque sequuntur post praesens indicatiui modi, et casus dicuntur secundum hoc, quod ex ipsis qui primae positionis sunt inflexa sunt ista et diriuando ceciderunt. DIFFERT curret VEL currebat A VERBO, scilicet praesenti primitiuo, QUOD HOC, scilicet primitiuum, SIGNIFICAT PRAESENS TEMPUS, ILLA VERO alia significant illud tempus QUOD COMPLECTITUR praesens tempus. [65] Istud ita legi potest, ut illud QUOD nominatiuus sit et PRAESENS TEMPUS accusatiuus, uel e conuerso, ut scilicet uel ita dicamus: QUOD, id est quae res, COMPLECTITUR, id est includit, ipsum praesens intra se et aliud tempus, quia uidelicet praesens tempus est medium inter praeteritum et futurum; uel: QUOD, id est quam rem, COMPLECTITUR, id est copulat alteri tempori praesens tempus, quia scilicet praesens tempus medius terminus est inter praeteritum et futurum. [66] Potest etiam sic dici quod praesens tempus quasi simplex est, praeteritum uero et futurum complectuntur, id est complexa sunt tempora. Qui enim dicit 'fuit' uel 'erit', infinitam multitudinem praeteritorum uel futurorum denotat. Unde secundum diuersas partes praeteriti uel futuri possumus dicere et 'fuit sedens' et 'fuit stans' et 'erit sedens' et 'erit stans' sed non ita in praesenti uere dici contingit quod est stans et quod est sedens. [67] Nam licet Priscianus uerbum praesens quoque uelit significare compositum ex praeterito et instanti et futuro, quod etiam compositum appellat praesens, maxime tamen profertur praesens uerbum propter praesens instans designandum. Unde totum compositum praesens dicitur et uerbum praesens appellatur, quia maxime in designatione illius instantis profertur, in quo uerbum fuerit dictum. Si enim aeque uis fiat et in praeterito et in futuro sicut in praesenti, cur non possit uere dici et: Socrates sedet et: Socrates non sedet eodem tempore composito permanente? Quippe in eadem die praesenti siue in eadem hora contingit ipsum sedere statim et statim non sedere. Unde recte praesens uerbum simplex praesens significare dicitur, quia maxime in ui eius accipitur. [68] Notandum quoque, quod uerba quae temporibus differunt semper in principali significatione uniuntur, ut 'currit' et 'curret' et 'currebat' cursum significant, a quo sumpta sunt. Saepe etiam eandem personam continent, quia uidelicet contingit eandem rem et currere modo et cucurisse ante et cursuram esse postea. Multa etiam personaliter continentur ab uno quae non continentur ab altero, ut 'curret' omnia continet quaecumque cursura sunt, siue currant iam uel currerent siue non. [69] Sed sciendum est quod cum 'curret' significet eos in quibus nondum cursus est uel fuit, et cursum determinet tamquam in futuro adhaesurum eis, imago tamen, siue cursus siue fundamenti, quam per 'curret' accipimus, nondum similitudo est quae conueniat cursuris sed quae in futuro conueniet. Sed nunc similitudo quae tenetur tantum ad existentia pertinet, quae tamen pro nondum exsistentibus attenditur, ut in ea futurum statum eorum speculemur. IPSA QUIDEM SECUNDUM SE DICTA VERBA NOMINA SUNT ET SIGNIFICANT ALIQUID -- CONSTITUIT ENIM QUI DICIT INTELLECTUM, ET QUI AUDIT QUIESCIT -- SED SI EST VEL NON EST NONDUM SIGNIFICAT. [70] Dixit in definitione uerbi ipsa uerba consignificare tempus, in supposita proprietate in ipsis consistere uim praedicationis et copulationis inhaerentiae. Unde ne forte alicui aut non ipsa per se dicta significare uiderentur, quia dicta sunt consignificare, aut, si significarent, sensum propositionis habere per uim praedicationis quam habent, ideo dicit et ea per se dicta significationem habere et tamen sensum propositionis non implere. Nam licet praedicatio sine subiectione non possit esse, uim tantum praedicandi uerbum habere potest, non etiam subiciendi. [71] Continuatio. Dictum est uerba consignificare et uim praedicationis habere. Sed tamen IPSA SECUNDUM SE, id est per se, etiam DICTA sine aliis uocibus NOMINA SUNT, id est significantia. Quod statim exponit dicens: ET SIGNIFICANT ALIQUID, et quod significant probat a descriptione significandi, quod scilicet constituunt intellectum in auditore. Et hoc est: CONSTITUIT ENIM INTELLECTUM ille QUI DICIT, id est qui profert uerbum. Quod ab effectu monstrat, quia scilicet is QUI AUDIT uerbum, QUIESCIT, haerendo scilicet et figendo animum in intellectu quem habet per uerbum. SED SI EST, hoc est licet uerbum per se etiam prolatum significet et copulatiuum etiam sit, tamen non implet sensum affirmationis uel negationis, quod uidebatur habere finitum uerbum. NEQUE ENIM 'ESSE' SIGNUM EST REI VEL 'NON ESSE', [72] Vere non significat sensum affirmationis uel negationis, quia NON EST SIGNUM REI ESSE VEL NON ESSE. A descriptione significandi quod est signum esse. NEC SI HOC IPSUM 'EST' PURUM DIXERIS; IPSUM QUIDEM NIHIL EST, CONSIGNIFICAT AUTEM QUANDAM COMPOSITIONEM QUAM SINE COMPOSITIS NON EST INTELLIGERE. [73] Ostendit uerbum non implere sensum affirmationis uel negationis per substantiuum, quod dignius caeteris uidetur, quod uim maximam copulationis habet, quia non solum se, uerum etiam alias uoces copulat tertium adiacens. uerba etiam, quae posuerat, esse, scilicet rem, VEL non esse, magis illud pertinere uidebatur ad uerbum substantiuum, cuius infinitum posuerat ante. [74] Quod autem ait est per se NIL ESSE, tale est, quod per se dictum perfectum non habet sensum, sicut omnis enuntiatio habet. Sed aliis coniunctum uocibus reddit perfectam sententiam, quam sententiam NON EST INTELLIGERE per ipsum. Hoc etiam oportet nos accipere per ipsum est SINE COMPOSITIS, id est sine aliis uocibus simul cum eo positis. Et hoc est: SED tamen CONSIGNIFICAT, id est cum aliis significat, QUANDAM COMPOSITIONEM, id est quendam compositum intellectum siue affirmatiuum siue negatiuum, et per COMPOSITIONEM tantum compositionem intellectus accipimus, sicut supra cum ait: "circa compositionem enim et diuisionem." [75] Si quis autem hoc non de intellectu propositionum accipiat sed de dictis, poterit etiam sane dici. Sed tunc COMPOSITIO nomen erit commune omnium dictorum affirmationum, sicut et, quando dicimus unamquamque categoricam affirmatiuam dicere aliquid praedicari de aliquo, istud 'aliquid praedicari de aliquo' quasi commune nomen omnium dictorum affirmationum sumitur. Si enim ad sensum huius propositionis tantum reduceremus: aliquid praedicatur de aliquo et diceremus quod unaquaeque affirmatio dicit hoc quod aliquid praedicatur de aliquo, profecto unaquaeque uerum diceret et ita: Socrates est asinus. [76] Opponitur fortasse quod si de dictis propositionum id dicamus, non ab omnibus uerbis remoueri uidetur. Nam uerba quaedam certarum personarum sicut 'curro' et 'curris' et impersonalia ut 'curritur' sensum propositionis implere uidentur, quia tantumdem ualet: Curro quantum: Ego curro et: Curris quantum: Tu curris. Unde Priscianus superflue addi pronomina nisi propter discretionem dicit. Ipse etiam: Curritur impersonale resoluit in: Cursus fit. Unde tantumdem uerba quandoque proponere uidentur quantum propositiones. [77] Sed quicquid de dictis propositionum dicamus, compositum intellectum simplices uoces habere non possunt, quia simul una actione per eas totum, quod significant, accipimus. [78] Aut fortasse non de quibuslibet uerbis hoc negat Aristoteles sed de quibusdam copulatiuis, quae sunt tertiae personae, quae confusa est. [79] Nostra tamen sententia est in nullo uerbo uel intellectum propositionis ex ui uocis includi uel dictum proponi, de quo in expositione praedictorum satis egimus. [80] Porphyrius autem hoc loco peruersam multum expositionem habere uidetur, quod teste Boethio est substantiuum uerbum per se sine aliis uocibus prolatum uult omni significatione carere et tantum cum aliis positum significare faciendo quandam coniunctionem, de qua coniunctione et consignificatione eius statim supponitur: CONSIGNIFICAT AUTEM QUANDAM COMPOSITIONEM et rursus: QUAM SINE COMPOSITIS NON EST INTELLIGERE. [81] Et est solutio quod Porphyrius hoc loco uerbum accipit in ui copulationis tantum, in qua quidem ui modum tantum concipiendi facit, non alicuius rei intellectum habet. [82] Unde Boethius iuxta eius expositionem ait: Si dicam "Socrates philosophus est", id quod est Socrates philosophia participat. Rursus hic quoque Socratem philosophiamque coniungo. Ergo hoc quod dico est uim coniunctionis cuiusdam obtinet, non rei. Ac si diceret: licet et ex ui copulationis ad propositionem faciendam uerbum uim maximam habeat, non tamen ex ea significatiuum est. [83] Nunc diligenter intueri libet uim praedic