SCANNED FROM: S. Anselmi Cantuariensis Archepiscopi opera omnia Vol.2, ed. F. S. Schmitt, Edinburgh 1946, pp.39-XXX. ANSELMUS: CUR DEUS HOMO [COMMENDATIO OPERIS AD URBANEM PAPAM II] /39/ Quamuis post apostolos sancti patres et doctores nostri multi tot et tanta de fidei nostrae ratione dicant ad confutandum insipientiam et fran, gendum duritiam infidelium, et ad pascendum eos qui iam corde fide mun dato eiusdem fidei ratione, quam post eius certitudinem debemus esurire, delectantur, ut nec nostris nec futuris temporibus ullum illis parem in ueritatis /40/ contemplatione speremus: nullum tamen reprehendendum arbitror, si fide stabilitus in rationis eius indagine se uoluerit exercere. Nam et illi, quia "breues dies hominis sunt", non omnia quae possent, si diutius uixissent, dicere potuerunt; et ueritatis ratio tam ample tamque profunda est, ut a mortalibus nequeat exhauriri; et dominus in ecclesia sua, cum qua se esse "usque ad consummationem saeculi" promittit, gratiae suae dona non desinit impertiri. Et ut alla taceam quibus sacra pagina nos ad inuestigandam rationem inuitat: ubi dicit: "nisi credideritis, non intelligetis", aperte nos monet intentionem ad intellectum extendere, cum docet qualiter ad illum debeamus proficere. Denique quoniam inter fidem et speciem intellectum quem in hac uita capimits esse medium intelligo: quanto aliquis ad illum proficit, tanto eum propinquare speciei, ad quam omnes anhelamus, existimo. Hac igitur ego consideratione, licet sim homo paruae nimis scientiae, confortatus, ad eorum quae credimus rationem intuendam, quantum superna gratia mihi dare dignatur, aliquantum conor assurgere; et cum aliquid quod prius non uidebam reperio, id aliis libenter aperio, quatenus quid secure tenere debeam, alieno discam iudicio. /41/ Quapropter, mi pater et domine, Christianis omnibus cum reuerentia amande et cum amore reuerende papa Urbane, quem dei prouidentia in sua ecclesia summum constituit pontificem: quoniam nulli rectius possum, uestrae sanctitatis praesento conspectui subditum opusculum, ut eius auctoritate quae ibi suscipienda sunt approbentur, et quae corrigenda sunt emendentur. [PRAEFATIO] /42/ Opus subditum propter quosdam qui, antequam perfectum et exquisi tum esset, primas partes eius me nesciente sibi transcribebant, festinantius quam mihi opportunum esset, ac ideo breuius quam uellem sum coactus, ut potui, consummare. Nam plura quae tacui inseruissem et addidissem, si in quiete et cungruo spatio illud mihi edere licuisset. In magna enim cordis tribulatione, quam unde et cur passus sim nouit deus, illud in Anglia rogatus incepi et in Capuana prouincia peregrinus perfeci. Quod secundum materiam de qua editum est, Cur deus homo nominaui et in duos libellos distinxi. Quorum prior quidem infidelium Christianam fidem, quia rationi putant illam repugnare, respuentium continet obiectiones et fidelium responsiones. Ac tandem remoto Christo, quasi numquam aliquid fuerit de illo, probat rationibus ne nessariis esse impossibile ullum hominem saluari sine illo. In secundo autem libro similiter quasi nihil sciatur de Christo, monstratur non minus aperta ratione et ueritate naturam humanam ad hoc institutam esse, ut aliquando immortalitate beata totus homo, id est in corpore et anima, frueretur; ac necesse /43/ esse ut hoc fiat de homine propter quod factus est, sed non nisi per hominem-deum; atque ex necessitate omnia quae de Christo credimus fieri oportere. Hanc praefatiunculam cum capitulis totius operis omnes qui librum hunc transcribere uolent, ante eius principium ut praefigant postulo; quatenus in cuiuscumque menus uenerit, quasi in eius fronte aspiciat, si quid in toto corpore sit quod non despiciat. CAPITULA 1.01 /44/ QUAESTIO DE QUA TOTUM OPUS PENDET. 1.02 QUOMODO ACCIPIENDA SINT QUAE DICENDA SUNT. 1.03 OBIECTIONES INFIDELIUM ET RESPONSIONES FIDELIUM. 1.04 QUOD HAE RESPONSIONES VIDEANTUR INFIDELIBUS SINE NECESSITATE ET QUASI QUAEDAM PICTURAE. 1.05 QUOD REDEMPTIO HOMINIS NON POTUIT FIERI PER ALIAM QUAM PER DEI PERSONAM. 1.06 QUALITER REPREHENDANT INFIDELES QUOD DICIMUS DEUM MORTE SUA NOS REDEMISSE ET SIC DILECTIONEM SUAM ERGA NOS OSTENDISSE ET PRO NOBIS EXPUGNARE DIABOLUM VENISSE. 1.07 QUOD NULLAM DIABOLUS HABEBAT IUSTITIAM ADVERSUS HOMINEM; ET QUARE VIDEATUR HABUISSE CUR DEUS HOC MODO HOMINEM LIBERARET. 1.08 QUOMODO LICET HUMILIA QUAE DICIMUS DE CHRISTO, NON PERTINEANT AD DIVINITATEM, TAMEN INCONVENIENS VIDEATUR INFIDELIBUS EA DE ILLO DICI SECUNDUM HOMINEM; ET UNDE ILLIS VIDEATUR IDEM HOMO NON SPONTE MORTUUS ESSE. 1.09 QUOD SPONTE MORTUUS SIT; ET QUID SIT: "FACTUS EST OBOEDIENS USQUE AD MORTEM", ET: "PROPTER QUOD ET DEUS ILLUM EXALTAVIT" ET: "NON VENI VOLUNTATEM MEAM FACERE" ET: "PROPRIO FILIO SUO NON PEPERCIT" DEUS, ET: "NON SICUT EGO VOLO, SED SICUT TU"./45/ 1.10 ITEM DE EISDEM, QUOMODO ALITER RECTE INTELLIGI POSSUM. 1.11 QUID SIT PECCARE ET PRO PECCATO SATISFACERE. 1.12 UTRUM SOLA MISERICORDIA SINE OMNI DEBITI SOLUTIONE DECEAT DEUM PECCATUM DIMITTERE. 1.13 QUOD NIHIL MINUS SIT TOLERANDUM IN RERUM ORDINE, QUAM UT CREATURA CREATORI DEBITUM HONOREM AUFERAT ET NON SOLVAT QUOD AUFERT. 1.14 CUIUSMODI HONOR DEI SIT POENA PECCANTIS. 1.15 SI DEUS VEL AD MODICUM PATIATUR HONOREM SUUM VIOLARI. 1.16 RATIO QUOD NUMERUS ANGELORUM QUI CECIDERUNT RESTITUENDUS SIT DE HOMINIBUS. 1.17 QUOD ALII ANGELI PRO ILLIS NON POSSINT RESTITUI. 1.18 UTRUM PLURES FUTURI SINT SANCTI HOMINES QUAM SINT MALI ANGELI. 1.19 QUOD HOMO NON POSSIT SALVARI SINE PECCATI SATISFACTIONE. 1.20 QUOD SECUNDUM MENSURAM PECCATI OPORTEAT ESSE SATISFACTIONEM, NEC HOMO EAM PER SE FACERE POSSIT. 1.21 QUANTI PONDERIS SIT PECCATUM. 1.22 QUAM CONTUMELIAM FECIT HOMO DEO, CUM SE PERMISIT VINCI A DIABOLO, PRO QUA SATISFACERE NON POTEST. 1.23 QUID ABSTULIT DEO CUM PECCAUIT, QUOD REDDERE NEQUIT. 1.24 QUOD QUAMDIU NON REDDIT DEO QUOD DEBET, NON POSSIT ESSE BEATUS NEC EXCUSETUR IMPOTENTIA. 1.25 QUOD EX NECESSITATE PER CHRISTUM SALVETUR HOMO. 2.01 HOMINEM FACTUM ESSE IUSTUM UT BEATUS ESSET. 2.02 QUOD NON MORERETUR, SI NON PECCASSET. 2.03 QUOD CUM CORPORE, IN QUO VIVIT IN HAC VITA, RESURGAT. 2.04 QUOD DE HUMANA NATURA PERFICIET DEUS QUOD INCEPIT. 2.05 QUOD QUAMVIS HOC NECESSE SIT FIERI, TAMEN NON HOC FACIET COGENTE NECESSITATE; ET QUOD SIT NECESSITAS QUAE AUFERT GRATIAM AUT MINUIT, ET SIT NECESSITAS QUAE AUGET. /46/ 2.06 QUOD SATISFACTIONEM PER QUAM SALVATUR HOMO, NON POSSIT FACERE NISI DEUS-HOMO. 2.07 QUOD NECESSE SIT EUNDEM IPSUM ESSE PERFECTUM DEUM ET PERFECTUM HOMINEM. 2.08 QUOD EX GENERE ADAE ET DE VIRGINE-FEMINA DEUM OPORTEAT ASSUMERE HOMINEM. 2.09 QUOD NECESSE SIT VERBUM SOLUM ET HOMINEM IN UNAM CONVENIRE PERSONAM. 2.10 QUOD IDEM HOMO NON EX DEBITO MORIATUR; ET QUOMODO POSSIT VEL NON POSSIT PECCARE; ET CUR ILLE VEL ANGELUS DE SUA IUSTITIA LAUDANDUS SIT, CUM PECCARE NON POSSINT. 2.11 QUOD MORIATUR EX SUA POTESTATE; ET QUOD MORTALITAS NON PERTINEAT AD PURAM HOMINIS NATURAM. 2.12 QUOD QUAMVIS INCOMMODORUM NOSTRORUM PARTICEPS SIT, MISER TAMEN NON SIT. 2.13 QUOD CUM ALIIS INFIRMITATIBUS NOSTRIS IGNORANTIAM NON HABEAS. 2.14 QUOMODO MORS EIUS PRAEVALEAT NUMERO ET MAGNITUDINI PECCATORUM OMNIUM. 2.15 QUOMODO DEFEAT MORS EADEM ETIAM PECCATA EUM PERIMENTIUM. 2.16 QUALITER DEUS DE MASSE PECCATRICE ASSUMPSIT HOMINEM SINE PECCATO; ET DE SALVATIONE ADAE ET EVAE. 2.17 QUOD IN DEO NON SIT NECESSITAS VEL IMPOSSIBILITAS; ET QUOD SIT NECESSITAS COGENS ET NECESSITAS NON COGENS. 2.18 QUOMODO VITA CHRISTI SOLVATUR DEO PRO PECCATIS HOMINUM; ET QUO MODO DEBUIT CHRISTUS ET NON DEBUIT PATI. 2.19 QUANTA RATIONE DE MORTE EIUS SEQUATUR HUMANA SALVATIO. 2.20 QUAM MAGNA ET QUAM IUSTA SIT MISERICORDIA DEI. 2.21 QUOD IMPOSSIBILE SIT DIABOLUM RECONCILIARI. 2.22 QUOD IN IIS QUAE DICTA SUNT, VETERIS ET NOVI TESTAMENTI VERITAS PROBATA SIT. ********************************************************************* CUR DEUS HOMO LIBER PRIMUS 1.01 QUAESTIO DE QUA TOTUM OPUS PENDET. Saepe et studiosissime a multis rogatus sum et uerbis et litteris, qua tenus cuiusdam de fide nostra quaestionis rationes, quas soleo respondere quaerentibus, memoriae scribendo commendem. Dicunt enim eas sibi placere et arbitrantur satisfacere. Quod petunt, non ut per rationem ad fidem ac cedant, sed ut eorum quae credunt intellectu et contemplatione delectentur, et ut sins, quantum possum, "parati semper ad satisfactionem omni poscenti" se "rationem de ea quae in" nobis "est spe". Quam quaestionem solent /48/ et infideles nobis simplicitatem Christianam quasi fatuam deridentes obicere, et fideles multi in corde uersare: qua scilicet ratione uel necessitate deus homo factus sit, et morte sua, sicut credimus et confitemur, mundo uitam reddiderit, cum hoc aut per aliam personam, siue angelicam siue huma nam, aut sola uoluntate facere potuerit. De qua quaestione non solum litterati sed etiam illitterati multi quaerunt et rationem eius desiderant. Quoniam ergo de hac multi tractari postulant, et licet in quaerendo ualde uideatur difficilis, in sol uen do tamen omnibus est intelli gibilis et propter utilitatem et rationis pulchritudinem amabilis: quamuis a sanctis patribus inde quod sudicere de beat dictum sit, tamen de illa curabo quod deus mihi dignabitur aperire, petentibus ostendere. Et quoniam ea quae per interrogationem et responsio nem inuestigantur, multis et maxime tardioribus ingeniis magis patent et ideo plus placent, unum ex illis qui hoc flagitant, qui inter altos instantius ad hoc me sollicitat, accipiam mecum disputantem, ut Boso quaerat et Anselmus respondeat hoc modo. BOSO. Sicut rectus ordo exigit ut profunda Christianae fidei prius credamus, quam ea praesumamus ratione discutere, ita negligentia mihi uidetur, si, postquam confirmati sumus in fide, non studemus quod credimus intelligere. Quapropter quoniam gratia dei praeueniente fidem nostrae redemptionis sic puto me tenere, ut etiam si nulla possum quod credo ratione comprehendere, nihil tamen sit quod ab eius firmitate me ualeat euellere, a te peto mihi aperiri quod, ut scis, plures mecum petunt: qua necessitate scilicet et ratione deus, cum sit omnipotens, humilitatem et infirmitatem humanae naturae pro eius restauratione assumpserit. ANSELMUS. Quod quaeris a me supra me est, et idcirco "altiora" me tractare timeo, ne forte cum putauerit aut etiam uiderit aliquis me non /49/ sibi satisfacere, plus existimet rei ueritatem mihi deficere, quam intellectum meum ad eam capiendam non aufficere. BOSO. Non hoc tantum timere debes quantum et reminisci quia saepe contingit in colloquendo de aliqua quaestione, ut deus aperiat quod prius latebat; et sperare de gratia dei quia, si ea quae gratis accepisti libenter impertiris, altiora ad quae nondum attigisti mereberis accipere. ANSELMUS. Est et aliud propter quod uideo aut uix aut nullatenus posse ad plenum inter nos de hac re nunc tractari, quoniam ad hoc est necessaria notitia potestatis et necessitatis et uoluntatis et quarundam aliarum rerum, quae sic se habent, ut earum nulla possit plene sine aliis considerari. Et ideo tractatus earum opus suum postulat, non multum, ut puto, facile nec omnino inutile; nam earum ignorantia quaedam facit difficilia, quae per earum notitiam fiunt facilia. BOSO. Sic breuiter de his suis locis dicere poteris, ut et quod sufficiat ad praesens opus habeamus, et quod plus dicendum est in aliud tempus differamus. ANSELMUS. Hoc quoque multum me retrahit a petitione tua, quia materia non solum pretiosa, sea, sicut est de specioso "forma prae filiis hominum", sic etiam est speciosa ratione super intellectus hominum. Unde timeo, ne, que madmodum ego soleo indignari prauis pictoribus, cum ipsum dominum in formi figura pingi uideo, ita mihi contingat, si tam decoram materiam incompto et contemptibili dictamine exarare praesumo. BOSO. Nec hoc te debet retrahere quia, sicut tu permittis, ut qui potest melius dicat, sic nulli praestituis, ut cui dictamen tnum non places, pulchrius non scribat. Verum ut omnes excusationes tuas excludam: quod postulo non facies doctis, sed mihi et hoc ipsum me cum petentibus. 1.02 QUOMODO ACCIPIENDA SINT QUAE DICENDA SUNT. ANSELMUS. Quoniam uideo importunitatem tuam et illorum qui hoc tecum ex caritate et religioso studio petunt, tentabo pro mea possibilitate, deo adiu uante et uestris orationibus, quas hoc postulantes saepe mihi petenti ad hoc ipsum promisistis, quod quaeritis non tam ostendere quarn tecum quaerere; sed eo pacto quo omnia quae dico uolo accipi: Videlicet ut, si quid dixero quod maior non confirmet auctoritas -- quamuis illud ratione probare uidear -- non alia certitudine accipiatur, nisi quia interim ita mihi uidetur, donec deus mihi melius aliquo modo reuelet. Quod si aliquatenus quaestioni tuae satis facere potero, certum esse debebit quia et sapientior me plenius hoc facere poterit. Immo sciendum est, quidquid inde homo dicere possit, altiores tantae rei adhuc latere rationes. 1.03 OBIECTIONES INFIDELIUM ET RESPONSIONES FIDELIUM. BOSO. Patere igitur ut uerbis utar infidelium. Aequum enim est ut, cum nostrae fidei rationem studemus inquirere, ponam eorum obiectiones, qui nul latenus ad fidem eandem sine ratione uolunt accedere. Quamuis enim illi ideo rationem quaerant, quia non credunt, nos uero, quia credimus: unum idemque tamen est quod quaerimus. Et si quid responderis cui auctoritas obsistere sacra uideatur, liceat illam mihi obtendere, quatenus quomodo non obsistat aperias. ANSELMUS. Dic quod tibi uidetur. BOSO. Obiciunt nobis deridentes simplicitatem nostram infideles quia deo facimus iniuriam et contumeliam, cum eum asserimus in uterum mulieris de scendisse, natum esse de femina, lacte et alimentis humanis nutritum creuisse, et -- ut multa alia taceam quae deo non uidentur conuenire -- lassitudinem, famem, sitim, uerbera et inter latrones crucem mortemque sustinuisse. ANSELMUS. Nos non facimus deo iniuriam ullam aut contumeliam, sed toto corde gratias agentes laudamus et praedicamus ineffabilem altitudinem mise ricordiae illius, quia quanto nos mirabilius et praeter opinionem de tantis et /51/ tam debitis malis in quibus eramus, ad tanta et tam indebita bona quae perdideramus, restituit, tanto maiorem dilectionem erga nos et pietatem mon strauit. Si enim diligenter considerarent quam conuenienter hoc modo pro curata sit humana restauratio, non deriderent nostram simplicitatem, sed dei nobiscum laudarent sapientem benignitatem. Oportebat namque ut, sicut per hominis inoboedientiam mors in humanum genus intrauerat, ita per hominis oboedientiam uita restitueretur. Et quemadmodum peccatum quod ruit causa nostrae damnationis, initium habuit a femina, sic nostrae iustitiae et salutis auctor nasceretur de femina. Et ut diabolus, qui per gustum ligni quem persuasit hominem uicerat, per passionem ligni quam intulit ab homine uinceretur. Sunt quoque multa alia quae studiose considerata, inenarrabilem quandam nostrae redemptionis hoc modo procuratae pulchritudinem ostendunt. 1.04 QUOD HAE RESPONSIONES VIDEANTUR INFIDELIBUS SINE NECESSITATE ET QUASI QUAEDAM PICTURAE. BOSO. Omnia haec pulchra et quasi quaedam picturae suscipienda sunt. Sed si non est aliquid solidum super quod sedeant, non uidentur infidelibus sufficere, cur deum ea quae dicimus pati uoluisse credere debeamus. Nam qui picturam uult facere, eligit aliquid solidum super quod pingat, ut maneat quod pingit. Nemo enim pingit in aqua uel in aere, quia nulla ibi manent picturae uestigia. Quapropter cum has conuenientias quas dicis infidelibus /52/ quasi quasdam pictures rei gestae obtendimus, quoniam non rem gestam, sed figmentum arbitrantur esse quod credimus, quasi super nubem pingere nos existimant. Monstranda ergo prius est ueritatis soliditas rationabilis, id est necessitas quae probes deum ad ea quae praedicamus debuisse aut potuisse humiliari; deinde ut ipsum quasi corpus ueritatis plus niteat, istae conue nientiae quasi picturae corporis sunt exponendae. ANSELMUS. Nonne satis necessaria ratio uidetur, cur deus ea quae dicimus facere debuerit: quia genus humanum, tam scilicet pretiosum opus eius, omnino perierat, nec decebat ut, quod deus de homine proposuerat, penitus annihilaretur, nec idem eius propositum ad effectum duci poterat, nisi genus hominum ab ipso creatore suo liberaretur? 1.05 QUOD REDEMPTIO HOMINIS NON POTUIT FIERI PER ALIAM QUAM PER DEI PERSONAM. BOSO. Haec ipsa liberatio si per aliam quam per dei personam, siue per angelum siue per hominem, esse facta quolibet modo diceretur, mens hoc humana multo tolerabilius acciperet. Potuit enim deus hominem aliquem facere sine peccato, non de masse peccatrice, nec de alio homine, sed sicut fecit Adam, per quem hoc ipsum opus fieri potuisse uidetur. ANSELMUS. An non intelligis quia, quaecumque alla persona hominem a morte aeterna redimeret, eius seruus idem homo recte iudicaretur? Quod si esset, nullatenus restauratus esset in illam dignitatem, quam habiturus erat, si non pecasset: cum ipse, qui non nisi dei seruus et aequalis angelis bonds per omma futurus erat, seruus esset eius, qui deus non esset et cuius angeli serui non essent. /53/ 1.06 QUALITER REPREHENDANT INFIDELES QUOD DICIMUS DEUM MORTE SUA NOS REDE MISSE ET SIC DILECTIONEM SUAM ERGA NOS OSTENDISSE ET PRO NOBIS EXPUGNARE DIABOLUM VENISSE. BOSO. Hoc est quod ualde mirantur, quia liberationem hanc redemptionem uocamus. In qua namque -- aiunt nobis -- captione, aut in quo carcere aut in cuius potestate tenebamini, unde uos deus non potuit liberare, nisi uos tot laboribus et ad ultimum sanguine suo redimeret? Quibus cum dicimus: re demit nos a peccatis et ab ire sue et de inferno et de potestate diaboli, quem, quia nos non poteramus, ipse pro nobis uenit expugnare, et redemit nobis regnum caelorum, et quia haec omnia hoc modo fecit, ostendit quantum /54/ nos diligeret, respondent: Si dicitis quia facere deus haec omnia non potuit solo iussu, quem cuncta creasse iubendo dicitis, repugnatis uobismet ipsis, quia impotentem illum facitis. Aut si fatemini quia potuit, sed non uoluit nisi hoc modo: quomodo sapientem illum potestis ostendere, quem sine ulla ratione tam indecentia uelle pati asseritis? Omnia enim haec quae obtenditis, in eius uoluntate consistunt. Ira namque dei non est aliud quam uoluntas puniendi. Si ergo non uult punire peccata hominum, liber est homo a peccatis et ab ira dei et ab inferno et a potestate diaboli, quae omnia propter peccata patitur, et recipit ea quibus propter eadem peccata priuatur. Nam in cuius potestate est infernus aut diabolus, aut cuius est regnum caelorum, nisi eius qui fecit omnia? Quaecumque itaque timetis aut desideratis, eius uoluntati subiacent, cui nihil potest resistere. Quapropter si humanum genus saluare noluit, nisi quo modo dicitis, cum sola uoluntate potuit: ut mitius dicam, uidete quomodo eius sapientiae repugnatis. Nam si homo quod facile posset, cum graui labore sine ratione faceret, non utique sapiens ab ullo iudicaretur. Quippe quod dicitis deum taliter ostendisse quantum uos diligeret, nulla ratione defenditur, si nullatenus aliter hominem potuisse saluare /55/ non monstratur. Nam si aliter non potuisset, tunc forsitan necesse esset, ut hoc modo dilectionem suam ostenderet. Nunc uero cum aliter posset sal uare hominem: quae ratio est, ut propter ostendendam dilectionem suam ea quae dicitis faciat et sustineat? An enim non ostendit bonis angelis quantum eos diligat, pro quibus talia non sustinet? Quod uero dicitis eum uenisse expugnare pro uobis diabolum: quo sensu audetis proferre? Nonne dei omnipotentia regnat ubique? Quomodo ergo indigebat deus, ut ad uincendum diabolum de caelo descenderet? Haec nobis infideles obicere posse uidentur. 1.07 QUOD NULLAM DIABOLUS HABEBAT IUSTITIAM ADUERSUS HOMINEM; ET QUARE VIDEATUR HABUISSE CUR DEUS HOC MODO HOMINEM LIBERARET. Sed et illud quod dicere solemus, deum scilicet debuisse prius per iustitiam contra diabolum agere, ut liberaret hominem, quam per fortitudinem, ut cum diabolus eum, in quo nulla mortis erat causa et qui deus erat, occideret, iuste potestatem quam super peecatores habebat amitteret, alioquin /56/ iniustam uiolentiam fecisset illi, quoniam iuste possidebat hominem, quem non ipse uiolenter attraxerat, sed idem homo ad illum se sponte contulerat: non uideo quam uim habeas. Namque si diabolus aut homo suus esset aut al terius quam dei, aut in alla quam in dei potestate maneret, forsitan hoc recte diceretur. Cum autem diabolus aut homo non sit nisi dei et neuter extra potestatem dei consistat: quam causam debuit agere deus cum quo, de quo, /57/ in suo, nisi ut seruum suum puniret, qui suo conseruo communem dominum deserere et ad se transire persuasisset, ac traditor fugitiuum, fur furem cum furto domini sui suscepisset? Uterque namque fur erat, cum alter altero per suadente se ipsum domino suo furabatur. Quid enim iustius fieri posset, si hoc deus faceret? Aut si iudex omnium deus hominem sic possessum, de potestate tam iniuste possidentis uel ad puniendum illum aliter quam per diabolum uel ad parcendum illi eriperet: quae haec iniustitia esset? Quamuis enim homo iuste a diabolo torqueretur, ipse tamen illum iniuste torquebat. Homo namque meruerat ut puniretur, nec ab ullo conuenientius quam ab illo, cui consenserat ut peccaret. Diaboli uero meritum nullum erat ut puniret; immo tanto hoc faciebat iniustius, quanto non ad hoc amore iustitiae trahebatur, sed instinctu malitiae impellebatur. Nam non hoc faciebat deo iubente, sed incomprehen sibili sapientia sua, qua etiam mala bene ordinat, permittente. Et puto illos, qui diabolum aliquam opinantur habere in possidendo hominem iustitiam, ad hoc inde adduci, quia uident hominem diaboli uexationi iuste subiacere et deum hoc iuste permittere, et idcirco putant diabolum illam iuste inferre. Contingit enim idem aliquid diuersis considerationibus esse iustum et iniustum, et ob hoc a non diligenter intuentibus totum iustum aut iniustum iudicari. Euentit enim ut aliquis innocentem iniuste percutiat, unde ipse iuste percuti mereatur. Si tamen percussus uindicare se non debet et percutit percutientem se, iniuste hoc facit. Haec igitur percussio ex parte percutientis est iniusta quia non debuit se uindicare; ex parte uero percussi iusta, quia iniuste percutiens iuste percuti meruit. Diuerso igitur intuitu iusta et iniusta est eadem actio, quam contingere potest ab alio indicari iustam tantum, ab alio iniustam. Hoc itaque modo diabolus dicitur iuste uexare hominem, quia deus hoc iuste permittit et homo iuste patitur. Sed et hoc quod homo iuste dicitur pati, non sua iustitia pati iuste dicitur, sed quia iusto iudicio dei punitur. /58/ At si obtenditur "chirographum" illud "decreti, quod aduersum nos" dicit apostolus fuisse et per mortem Christi deletum esse, et putat aliquis per illud significari, quia diabolus quasi sub cuiusdam pacti chirographo ab homine iuste ante Christi passionem peccatum, uelut usuram primi peccati quod per suasit homini et poenam peccati exigeret, ut per hoc iustitiam suam super hominem probare uideatur: nequaquam ita intelligendum puto. Quippe chi rographum illud non est diaboli, quia dicitur chirographum "decreti". De cretum enim illud non erat diaboli, sed dei. Iusto namque dei iudicio de cretum erat et quasi chirographo confirmatum, ut homo qui sponte pecca uerat, nec peccatum nec poenam peccati uitare per se posset. Est enim "spiritus uadens et non rediens", et "qui facit peccatum, seruus est peccati", nec qui peccat impunitus debet dimitti, nisi misericordia peccatori parcat et /59/ eum liberet ac reducat. Quamobrem per hoc chirographum nullam inueniri posse diaboli iustitiam in hominis uexatione credere debemus. Denique sicut in bono angelo nulla omnino est iniustitia, ita in malo nulla penitus est iustitia. Nihil igitur erat in diabolo, cur deus contra illum ad liberandum ho minem sua uti fortitudine non deberet. 1.08 QUOMODO LICET HUMILIA QUAE DICIMUS DE CHRISTO, NON PERTINEANT AD DIVINITATEM, TAMEN INCONVENIENS VIDEATUR INFIDELIBUS EA DE ILLO DICI SECUNDUM HOMINEM; ET UNDE ILLIS VIDEATUR IDEM HOMO NON SPONTE MORTUUS ESSE. ANSELMUS. Sufficere nobis debet ad rationem uoluntas dei cum aliquid facit, licet non uideamus cur uelit. Voluntas namque dei numquam est irrationabilis. BOSO. Verum est, si constat deum id uelle unde agitur. Nequaquam enim acquiescunt multi deum aliquid uelle, si ratio repugnare uidetur. ANSELMUS. Quid tibi uidetur repugnare rationi, cum deum ea uoluisse fatemur quae de eius incarnatione credimus? BOSO. Ut breuiter dicam: altissimum ad tam humilia inclinari, omnipoten tem aliquid facere cum tanto labore. ANSELMUS. Qui hoc dicunt, non intelligunt quod credimus. Diuinam enim naturam absque dubio asserimus impassibilem, nec ullatenus posse a sua celsitudine humiliari, nec in eo quod facere uult laborare. Sed dominum Christum Ihesum dicimus uerum deum et uerum hominem, unam personam in duabus naturis et duas naturas in una persona. Quapropter cum dicimus deum aliquid humile aut infirmum pati, non hoc intelligimus secundum sublimitatem impassibilis naturae, sed secundum infirmitatem humanae substantiae quam gerebat; et sic nostrae fidei nulla ratio obuiare cognoscitur. Sic enim nullam diuinae substantiae significamus humilitatem, sed unam dei et hominis monstramus esse personam. Non ergo in incarnatione dei ulla eius humilitas intelligitur facta, sed natura hominis creditur exaltata. /60/ BOSO. Ita sit, nihil imputetur diuinae naturae, quod secundum infirmitatem hominis de Christo dicitur. Verum quomodo iustum aut rationabile probari poterit, quia deus hominem illum, quem pater fillum snum dilectum in quo sibi bene complacuit, uocauit et quem filius se ipsum fecit, sic tractauit aut tractari permisit? Quae autem iustitia est hominem omnium iustissimum morti tradere pro peccatore? Quis homo, si innocentem damnaret ut nocentem li beraret, damnandus non iudicaretur? Ad idem enim res deduci uidetur incon ueniens, quod supra dictum est. Nam si aliter peccatores saluare non potuit quam iustum damnando: ubi est eius omnipotentia? Si uero potuit sed non uoluit: quomodo defendemus sapientiam eius atgue iustitiam? ANSELMUS. Deus pater non, quemadmodum uideris intelligere, hominem illum tractauit aut innocentem pro nocente morti tradidit. Non enim eum inuitum ad mortem ille coegit aut occidi permisit, sed idem ipse sponte sua mortem sustinuit, ut homines saluaret. BOSO. Etiam si non inuitum, quoniam uoluntati patris consensit, quodam tamen modo illum coegisse uidetur praecipiendo. Dicitur enim quia Christus "humiliauit se ipsum, factus oboediens" patri "usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et deus illum exaltauit"; et quia "didicit oboedientiam ex iis quae passus est"; et quia "proprio filio non pepercit" pater, "sed pro nobis omnibus tradidit illum". Et idem filius dicit: "Non ueni uoluntatem meam facere, sed uoluntatem eius qui misit me". Et iturus ad passionem dicit: "Sicut mandatum dedit mihi pater, sic facio". Item: "Calicem quem dedit mihi pater, non bibam illum?" Et alibi: "Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; uerumtamen non sicut ego uolo, sed sicut tu". Et: "Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat uoluntas tua". /61/ In his omnibus plus uidetur Christus oboedientia cogente quam spontanea uoluntate disponente mortem sustinuisse. 1.09 QUOD SPONTE MORTUUS SIT; ET QUID SIT: "FACTUS EST OBOEDIENS USQUE AD MORTEM" ET "PROPTER QUOD ET DEUS ILLUM EXALTAVIT" ET "NON VENI VOLUNTATEM MEAM FACERE" ET "PROPRIO ILLO SUO NON PEPERCIT" DEUS ET "NON SICUT EGO VOLO, SED SICUT TU". ANSELMUS. Ut mihi uidetur, non bene discernis inter hoc quod fecit exigente oboedientia, et quod sibi factum, quia seruauit oboedientiam, sustinuit non exigente oboedientia. BOSO. Necesse habeo ut hoc apertius exponas. ANSELMUS. Cur persecuti sunt eum ludaei usque ad mortem? BOSO. Non ob aliud, nisi quia ueritatem et iustitiam uiuendo et loquendo indeclinabiliter tenebat. ANSELMUS. Hoc puto quia deus ab omni rationali creatura exigit, et hoc illa per oboedientiam deo debet. BOSO. Sic fateri nos oportet. ANSELMUS. Hanc igitur oboedientiam debebat homo ille deo petri, et humanitas diuinitati, et hanc ab illo exigebat pater. BOSO. Hoc nulli dubium. ANSELMUS. Ecce haloes quid fecit exigente oboedientia. BOSO. Verum est; et iam uideo quid sibi illatum, quia oboediendo per seuerauit, sustinuit. Nam illata est illi mors, quia perstitit in oboedientia, et hanc sustinuit. Sed quomodo hoc oboedientia non exigat non intelligo. ANSELMUS. Si homo numquam peccasset: deberet pati mortem, aut deus de beret hoc ab illo exigere? BOSO. Quemadmodum credimus, nec homo moreretur nec hoc ab illo exige retur, sed huius rei a te audire uolo rationem. ANSELMUS. Rationalem creaturam iustam factam esse et ad hoc, ut deo fruendo beata esset, non negas. BOSO. Non. ANSELMUS. Deo autem nequaquam existimabis conuenire, ut quam fecit iustam /62/ ad beatitudinem, miseram esse sine culpa cogat. Hominem enim inuitum mori miserum est. BOSO. Patet quia, si non peccasset homo, non deberet ab eo deus mortem exigere. ANSELMUS. Non ergo coegit deus Christum mori, in quo nullum fuit peccatum; sed ipse sponte sustinuit mortem, non per oboedientiam deserendi uitam, sed propter oboedientiam seruandi iustitiam, in qua tam fortiter perseuerauit, ut inde mortem incurreret. Potest etiam dici quia praecepit illi peter mori, cum hoc praecepit unde incurrit mortem. Ita ergo, "sicut mandatum dedit" illi "pater", sic fecit, et "calicem, quem dedit", bibit, et "factus" est "oboediens" petri "usque ad mortem", et sic "didicit ex iis quae passus est oboedientiam", id est, quo usque seruari debeat oboedientia. Verbum autem quod positum est, "didicit", duobus modis intelligi potest. Aut enim "didicit" dictum est pro: altos fecit discere, aut quia quod per scientiam non ignorabat, experimento didicit. Quod autem apostolus, cum dixisset: "humiliauit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis", subdidit: "propter quod et deus illum exaltauit et donauit illi nomen, quod est super omne nomen" -- cui simile est quod Dauid dixit: "de torrente in uia bibit, propterea exaltauit caput" -- non ita dictum est, quasi nullatenus potuisset peruenire ad hanc exaltationem nisi per hanc mortis oboedientiam, et haec exaltatio non nisi in retributionem huius oboedientiae collate sit - prius enim quam pateretur, ipse dixit "omnia" sibi esse "tradita" "a patre", et omnia patris esse sua -- sed quoniam ipse cum patre sanctoque spiritu disposuerat se non aliter quam per mortem celsitudinem omnipotentiae suae mundo ostensurum. Quippe quod non nisi per illam mortem fieri dispositum est: cum per illam fit, non incongrue dicitur propter illam fieri. Si enim intendimus facere aliquid, sed proponimus nos aliud prius fac turos, per quod illud fiat: cum iam factum est quod uolumus praecedere, si /63/ fit quod intendimus, recte dicitur propterea fieri, quoniam factum est propter quod differebatur; quia non nisi per illud fieri dispositum erat. Nam si flu uium quem equo et naui transire possum, propono me non nisi naui tran siturum et idcirco differo transmeare, quia nauis abest: cum iam praestoest nauis, si transeo, recte de me dicitur: nauis parata fuit, propterea transiuit. Et non solum ita loquimur, quando per illud quod praecedere uolumus, sed etiam quando non per illud, sed tantummodo post illud facerealiud aliquid statuimus. Si quis enim differt cibum sumere propterea, quia nondum ea die missae celebrationi affuit: peracto quod prius facere uolebat, non incongrue illi dicitur: iam sume cibum, propterea quia iam fecisti propter quod sumere differebas. Multo igitur minus inusitata est locutio, cum Christus dicitur exal tatus propterea, quia mortem sustinuit, per quam et post quam illam exalta tionem facere decreuit. Potest hoc et eo modo intelligi quo idem dominus legitur profecisse "sapientia" "et gratia apud deum", non quia ita erat, sed quia ille sic se habebat, ac si ita esset. Nam sic post mortem exaltatus est, quasi propter illam hoc fieret. Quod autem ipse ait: "non ueni uoluntatem meam facere, sed eius qui misit me", tale est quale est et illud: "mea doctrina non est mea". Nam quod quis non habet a se, sed a deo, hoc non tam suum quam dei dicere debet. Nullus uero homo a se habet ueritatem quam docet, aut iustam uoluntatem, sed a deo. Non ergo uenit Christus uoluntatem suam facere sed patris, quia iusta uoluntas quam habebat, non erat ex humanitate, sed ex diuinitate. "Proprio" uero "filio suo non pepercit" deus, "sed pro nobis tradidit illum", non est aliud quam: non liberauit eum. Nam multa in sacra scriptura huiusmodi inueniuntur. Ubi autem dicit: "pater, si possibile est, transeat a me calix iste; uerumtamen non sicut ego uolo, sed sicut tu"; et: "si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat uoluntas tua": naturalem salutis per uoluntatem suam significat appetitum, quo humana caro dolorem mortis fugiebat. Voluntatem uero "patris" dicit, non quoniam maluerit pater filii mortem quam uitam, sed quia humanum genus restaurari nolebat pater, nisi faceret homo aliquid tam magnum, sicut erat mors illa; quia non poscebat ratio quod alius facere non poterat, idcirco dicit filius illum uelle mortem suam, quam ipse mauult pati, quam ut genus humanum non /64/ saluetur. Ac si diceret: Quoniam non uis aliter reconciliationem mundifieri, dico te hoc modo uelle mortem meam. Fiat igitur haec uoluntas tua, id est fiat mors mea, ut mundus tibi reconcilietur. Nam saepe aliquem uelle dicimus aliquid, quia non uult aliud, quod si uellet, non fieret illud quod dicitur uelle; ut cum dicimus illum uelle lucernam extinguere, qui non uult claudere fenestram, per quam uentus intrat, qui lucernam extinguit. Sic igitur uoluit peter mortem filii, quia non aliter uoluit mundum saluari, nisi homo tam magnum aliquid faceret, ut dixi. Quod filio uolenti salutem hominum tantundem ualuit -- quoniam alius hoc facere non ualebat -- quantum si illi mori praeciperet. Unde ille "sicut mandatum dedit" illi "pater, sic" fecit, et "calicem quem dedit" ei "pater", bibit "oboediens usque ad mortem". 1.10 ITEM DE EISDEM, QUOMODO ALITER RECTE INTELLIGI POSSUM. Potest etiam recte intelligi, quia per illam piam uoluntatem, qua uoluit filius pro salute mundi mori, "dedit" illi "pater", non tamen cogendo, "mandatum" et "calicem" passionis, et "non pepercit" illi, "sed pro nobis tradidit illum" et mortem illius uoluit; et quia ipse filius "oboediens" fuit "usque ad mortem", et "didicit ex iis quae passus est oboedientiam". Quemadmodum enim secundum humanitatem non habebat a se uoluntatem iuste uiuendi, sed a patre, ita et uoluntatem illam qua, ut tantum bonum faceret, mori uoluit, non potuit habere nisi "a patre luminum", a quo est "omne datum optimum et omne donum perfectum". Et sicut pater trahere dando uoluntatem dicitur, ita non incongrue fit, si impellere asseritur. Sicut enim filius /65/ dicit de patre: "nemo uenit ad me, nisi pater traxerit eum", ita dicere potuit: nisi impulerit eum. Similiter quoque proferre potuit: nemo currit ad mortem propter nomen meum, nisi pater impulerit aut traxerit eum. Quoniam namque uoluntate quisque ad id quod indeclinabiliter uult, trahitur uel impellitur, non inconuenienter trahere aut impellere deus, cum talem dat uoluntatem, affirmatur. In quo tractu uel impulsu nulla intelligitur uiolentiae necessitas, sed acceptae bonae uoluntatis spontanea et amata tenacitas. Si ergo hoc modo negari nequit patrem uoluntatem illam dando ad mortem fillum traxisse uel impulisse: quis non uideat eadem ratione "mandatum" illi ut mortem sponte sustineret, et "calicem" quem non inuitus biberet, dedisse? Et si filius sibi non pepercisse, sed pro nobis spontanea uoluntate se ipsum tradidisse recte dicitur: quis neget recte dici quia "pater", a quo talem uoluntatem habuit, illi "non pepercit, sed pro nobis tradidit illum" et mortem eius uoluit? Hoc etiam modo indeclinabiliter et sponte seruando acceptam a patre uoluntatem filius "factus" est illi "oboediens usque ad mortem", et "didicit ex iis quae passus est oboedientiam", id est quam magna res facienda sit per oboedientiam. Nam tunc est simplex et uera oboedientia, cum rationalis natura non necessitate, sed sponte seruat uoluntatem a deo acceptam. Aliis quoque modis recte possumus patrem uoluisse filii mortem intel ligere, quamuis isti possint sufficere. Nam sicut uelle dicimus eum, qui facit ut alius uelit, ita dicimus etiam illum uelle, qui non facit ut alius uelit, sed approbat quia uult. Ut cum uidemus aliquem fortiter pati uelle molestiam, ut perficiat quod bene uult: quamuis fateamur nos uelle ut illam poenam sustineat, non tamen uolumus aut amamus poenam eius, sed uoluntatem. Illum quoque qui prohibere potest et non prohibet, solemus dicere quia uult quod non prohibet. Quoniam ergo patri filii uoluntas placuit, nec prohibuit eum uelle aut implere quod uolebat: recte uoluisse ut filius mortem tam pie, tam utiliter sustineret -- quamuis poenam eius non amaret -- affirmatur. Non /66/ autem potuisse calicem transire, nisi biberet illum, dixit, non quia non posses mortem uitare si uellet, sed quoniam -- sicut dictum est -- mundum erat aliter impossibile saluari; et ipse indeclinabiliter uolebat potius mortem pati, quam ut mundus non saluaretur. Idcirco autem illa uerba dixit, ut doceret humanum genus aliter saluari non potuisse quam per mortem suam, non ut ostenderet se mortem nequaquam ualuisse uitare. Nam quaecumque de illo dicuntur iis quae dicta sunt similia, sic sunt exponenda, ut nulla necessitate, sed libera uoluntate mortuus credatur. Erat namque omnipotens; et de illo legitur quia "oblatus est, quoniam ipse uoluit". Et ipse dicit: "Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum su mendi eama. Quod ergo idem ipse sua potestate et sua uoluntate facit, nullatenus ad hoc cogi recte dicitur. BOSO. Hoc solum, quia permittit deus illum sic tractari quamuis uolentem, non uidetur tall petri de tall filio conuenire. ANSELMUS. Immo maxime decet talem patrem tall filio consentire, si quid uult laudabiliter ad honorem dei et utiliter ad salutem hominum, quae aliter fieri non potuit. BOSO. In hoc adhuc uersamur, qualiter mors illa rationabilis et neces saria monstrari possit. Aliter namque nec ipse filius eam uelle, nec peter cogere aut permittere debuisse uidetur. Quaeritur enim cur deus aliter ho minem saluare non potuit; aut si potuit, cur hoc modo uoluit. Nam et in conueniens uidetur esse deo hominem hoc modo saluasse, nec apparel quid mors ista ualeat ad saluandum hominem. Mirum enim est, si deus sic delectatur aut eget sanguine innocentis, ut non nisi eo interfecto parcere uelit aut possit nocenti. /67/ ANSELMUS. Quoniam accipis in hac quaestione personam eorum, qui credere nihil uolunt nisi praemonstrata ratione, uolo tecum pacisci, ut nullum uel minimum inconueniens in deo a nobis accipiatur, et nulla uel minima ratio, si maior non repugnat, reiciatur. Sicut enim in deo quamlibet paruum inconueniens sequitur impossibilitas, ita quamlibet paruam rationem, si maiori non uincitur, comitatur necessitas. BOSO. Nihil in hac re accipio libentius, quam ut hoc pactum inter nos communiter seruetur. ANSELMUS. De incarnatione tantum dei et de iis quae de illo assumpto homine credimus, quaestio est. BOSO. Ita est. ANSELMUS. Ponamus ergo dei incarnationem et quae de illo dicimus homine numquam fuisse; et constet inter nos hominem esse factum ad beatitudinem, quae in hac uita haberi non potest, nec ad illam posse peruenire quemquam nisi dimissis peccatis, nec ullum hominem hanc uitam transire sine peccato, et alla quorum fides ad salutem aeternam necessaria est. BOSO. Ita fiat, quia nihil in his impossibile aut inconueniens deo uidetur. ANSELMUS. Necessaria est igitur homini peccatorum remissio, ut ad beatitudi nem perueniat. BOSO. Sic omnes tenemus. /68/ 1.11 QUID SIT PECCARE ET PRO PECCATO SATISFACERE. ANSELMUS. Quaerendum ergo est qua ratione deus dimittat peccata hominibus. Et ut hoc faciamus apertius, prius uideamus quid sit peccare et quid pro peccato satisfacere. BOSO. Tuum est ostendere, et meum intendere. ANSELMUS. Si angelus et homo semper redderet deo quod debet, numquam peccaret. BOSO. Nequeo contradicere. ANSELMUS. Non est itaque aliud peccare quam non reddere deo debitum. BOSO. Quod est debitum quod deo debemus? ANSELMUS. Omnis uoluntas rationalis creaturae subiecta debet esse uoluntati dei. BOSO. Nihil uerius. ANSELMUS. Hoc est debitum quod debet angelus et homo deo, quod soluendo nullus peccat, et quod omnis qui non soluit peccat. Haec est iustitia siue rectitudo uoluntatis, quae iustos facit siue rectos corde, id est uoluntate. Hic est solus et totus honor, quem debemus deo et a nobis exigit deus. Sola namque talis uoluntas opera facit placita deo, cum potest operari; et cum non potest, ipsa sola per se places, quia nullum opus sine illa places. Hunc honorem debitum qui deo non reddit, aulert deo quod suum est, et deum exhonorat; et hoc est peccare. Quamdiu autem non soluit quod rapuit, manes in culpa. Nec sufficit solummodo reddere quod ablatum est, sed pro contumelia illata plus debet reddere quam abstulit. Sicut enim qui laedit salutem alterius, non sufficit si salutem restituit, nisi pro illata doloris iniuria recompenset aliquid: ita qui honorem alicuius uiolat non sufficit honorem reddere, si non secundum exhonorationis factam molestiam aliquid, quod placeat illi quem exhonorauit, restituit. Hoc quoque attendendum quia, cum aliquis quod iniuste abstulit soluit, hoc debet dare, quod ab illo non pos set exigi, si alienum non rapuisset. Sic ergo debet omnis qui peccat, honorem /69/ deo quem rapuit soluere; et haec est satisfactio, quam omnis peccator deo debet facere. BOSO. In his omnibus, quoniam rationem sequi proposuimus, quamuis aliquantulum me terreas, nihil habeo quod dicere possim contra. 1.12 UTRUM SOLA MISERICORDIA SINE OMNI DEBITI SOLUTIONE DECEAT DEUM PECCATUM DIMITTERE. ANSELMUS. Redeamus et uideamus utrum sola misericordia, sine omni solutione ablati sibi honoris deceat deum peccatum dimittere. BOSO. Non uideo cur non deceat. ANSELMUS. Sic dimittere peccatum non est aliud quam non punire. Et quoniam recte ordinare peccatum sine satisfactione non est nisi punire: si non punitur, inordinatum dimittitur. BOSO. Rationabile est quod dicis. ANSELMUS. Deum uero non decet aliquid inordinatum in suo regno dimittere. BOSO. Si aliud uolo dicere, timeo peccare. ANSELMUS. Non ergo decet deum peccatum sic impunitum dimittere. BOSO. Ita sequitur. ANSELMUS. Est et aliud quod sequitur, si peccatum sic impunitum dimittitur: quia similiter erit apud deum peccanti et non peccanti; quod deo non conuenit. BOSO. Non possum negare. ANSELMUS. Vide et hoc. Iustitiam hominum nemo nescit esse sub lege, ut secundum eius quantitatem mensura retributionis a deo recompensetur. BOSO. Ita credimus. ANSELMUS. Si autem peccatum nec soluitur nec punitur, nulli legi subiacet. BOSO. Non possum aliter intelligere. ANSELMUS. Liberior igitur est iniustitia, si sola misericordia dimittitur, quam iustitia; quod ualde inconueniens uidetur. Ad hoc etiam extenditur haec inconuenientia, ut iniustitiam deo similem facial; quia sicut deus nullius legi subiacet, ita et iniustitia. BOSO. Resistere nequeo rationi tuae. Sed cum deus nobis praecipiat omnino dimittere peccantibus in nos, uidetur repugnare, ut hoc nobis praecipiat quod ipsum facere non decet. /70/ ANSELMUS. Nulla in hoc est repugnantia, quia deus hoc nobis praecipit, ut non praesumamus quod solius dei est. Ad nullum enim pertinet uindictam facere, nisi ad illum qui dominus est omnium. Nam cum terrenae potestates hoc recte faciunt, ipse facit, a quo ad hoc ipsum sunt ordinatae. BOSO. Remouisti repugnantiam quam putabam inesse; sed est aliud ad quod tuum habere uolo responsum. Nam cum deus sic sit liber ut nulli legi, nullius subiaceat iudicio, et ita sit benignus, ut nihil benignius cogitari queat, et nihil sit rectum aut decens nisi quod ipse uult: mirum uidetur si dicimus quia nullatenus uult aut non ei licet suam iniuriam dimittere, a quo etiam de iis quas aliis facimus solemus indulgentiam petere. ANSELMUS. Verum est quod dicis de libertate et uoluntate et benignitate illius; sed sic eas debemus rationabiliter intelligere, ut dignitati eius non uideamur repugnare. Libertas enim non est nisi ad hoc quod espedit aut quod decet, nec benignitas dicenda est quae aliquid deo indecens operatur. Quod autem dicitur quia quod uult iustum est, et quod non uult non est iustum, non ita intelligendum est ut, si deus uelit quodlibet inconueniens, iustum sit, quia ipse uult. Non enim sequitur: si deus uult mentiri, iustum esse mentiri; sed potius deum illum non esse. Nam nequaquam potest uelle mentiri uoluntas, nisi in qua corrupta est ueritas, immo quae deserendo ueritatem corrupta est. Cum ergo dicitur: si deus uult mentiri, non est aliud quam: si deus est talis natura quae uelit mentiri; et idcirco non sequitur iustum esse mendacium. Nisi ita intelligatur, sicut cum de duobus impossibilibus dicimus: si hoc est, illud est; quia nec hoc nec illud est. Ut si quis dicat: si aqua est sicca, et ignis est humidus; neutrum enim uerum est. Itaque de illis tantum uerum est dicere: si deus hoc uult, iustum est, quae deum uelle non est inconueniens. Si enim deus uult ut pluat, iustum est ut pluat; et si uult ut homo aliquis occidatur, iustum est ut occidatur. Quapropter si non decet deum aliquid iniuste aut inordinate facere, non pertinet ad eius libertatem aut benignitatem aut uoluntatem, peccantem qui non soluit deo quod abstulit impunitum dimittere. /71/ BOSO. Omnia mihi aufers quae putabam tibi obici posse. ANSELMUS. Vide adhuc cur deum hoc facere non deceat. BOSO. Libenter ausculto quidquid dicis. 1.13 QUOD NIHIL MINUS SIT TOLERANDUM IN RERUM ORDINE, QUAM UT CREATURA CREATORI DEBITUM HONOREM AUFERAT ET NON SOLVAT QUOD AUFERT. ANSELMUS. Nihil minus tolerandum in rerum ordine, quam ut creatura creatori debitum honorem auferat et non soluat quod aufert. BOSO. Hoc nihil clarius. ANSELMUS. Nihil autem iniustius toleratur, quam quo nihil est minus tolerandum. BOSO. Nec hoc est obscurum. ANSELMUS. Puto ergo quia non dices deum debere tolerare quo nihil toleratur iniustius, ut creatura non reddat deo quod aulert. BOSO. Immo penitus negandum esse uideo. ANSELMUS. Item. Si deo nihil maius aut melius, nihil iustius quam honorem illius seruat in rerum dispositione summa iustitia, quae non est aliud quam ipse deus. BOSO. Hoc quoque nil apertius. ANSELMUS. Nihil ergo senat deus iustius quam suae dignitatis honorem. BOSO. Concedere me oportet. ANSELMUS. Videtur tibi quod eum integre serues, si sic auferri sibi permittit, ut nec soluatur nec ipse auferentem puniat? BOSO. Non audeo dicere. ANSELMUS. Necesse est ergo, ut aut ablatus honor soluatur aut poena sequatur. Alioquin aut sibi deus ipsi iustus non erit aut ad utrumpue impo. tens erit; quod nefas est uel cogitare. /72/ 14. CUIUSMODI HONOR DEI SIT POENA PECCANTIS. BOSO. Nihil rationabilius dici posse intelligo. Sed uolo a te audire, si poena peccantis sit illi honor, aut cuiusmodi honor sit. Si enim poena peccantis non est eius honor, cum peccator non soluit quod abstulit, sed punitur, sic perdit deus honorem saum ut non recuperet; quod iis quae dicta sunt repugnare uidetur. ANSELMUS. Deum impossibile est honorem suum perdere. Aut enim peccator sponte soluit quod debet, aut deus ab inuito accipit. Nam aut homo debitam subiectionem deo siue non peccando siue quod peccat soluendo, uoluntate spontanea exhibet, aut deus eum inuitum sibi torquendo subicit et sic se dominum eius esse ostendit, quod ipse homo uoluntate fateri recusat. In quo considerandum quia, sicut homo peccando rapit quod dei est, ita deus puniendo aufert quod hominis est. Quippe non solum id suum alicuius esse dicitur quod iam possidet, sed quod in eius potestate est ut habeat. Quoniam ergo homo ita factus est, ut beatitudinem habere posset, si non peccaret: cum propter peccatum beatitudine et omni bono priuatur, de suo quamuis inuitus soluit quod rapait; quia licet deus hoc ad usum sui commodi non transferat quod autert -- sicut homo pecuniam quam alii autert in suam conuertit utilitatem -- hoc tamen quod aulert utitur ad suum honorem, per hoc guia aufert. Auferendo enim peccatorem et quae illius sunt, sibi subiecta esse probat. 1.15 SI DEUS UEL AD MODICUM PATIATUR HONOREM SUUM VIOLARI. BOSO. Placet quod dicis. Sed est et aliud ad quod tuam responsionem postulo. Nam si deus ita sicut probas suum debet honorem seruare: cur uel ad modicum patitur illum uiolari? Quod enim aliquo modo laedi sinitur, non integre nec perfecte custoditur. ANSELMUS. Dei honori nequit aliquid, quantum ad illum pertinet, addi uel minui. Idem namque ipse sibi est honor incorruptibilis et nullo modo mutabilis. Verum quando unaquaeque creatura suum et quasi sibi praeceptum /73/ ordinem siue naturaliter siue rationabiliter seruat, deo oboedire et eum honorare dicitur, et hoc maxime rationalis natura, cui datum est intelligere quid debeat. Quae cum uult quod debet, deum honorat; non quia illi aliquid confert, sed quia sponte se eius uoluntati et dispositioni subdit, et in rerum uniuersitate ordinem suum et eiusdem uniuersitatis pulchritudinem, quantum in ipsa est, seruat. Cum uero non uult quod debet, deum, quantum ad illam pertinet, inhonorat, quoniam non se sponte subdit illius dispositioni, et uniuersitatis ordinem et pulchritudinem, quantum in se est, perturbat, licet potestatem aut dignitatem dei nullatenus laedat aut decoloret. Si enim ea quae caeli ambitu continentur, uellent non esse sub caelo aut elongari a caelo, nullatenus possent nisi sub caelo esse nec fugere caelum nisi appropinquando caelo. Nam et unde et quo et qua irent, sub caelo essent; et quanto magis a qualibet caeli parte elongarentur, tanto magis oppositae parti propinquarent. Ita quamuis homo uel malus angelus diuinae uoluntati et ordinationi subiacere nolit, non tamen eam fugere ualet, quia si uult fugere de sub uoluntate iubente, currit sub uoluntatem punientem; et si quaeris qua transit: non nisi sub uoluntate permittente; et hoc ipsum quod peruerse uult aut agit, in uniuersitatis praefatae ordinem et pulchritudinem summa sapientia conuertit. Ipsa namque peruersitatis spontanea satisfactio uel a non satisfaciente poenae exactio -- excepto hoc quia deus de malis multis modis bona facit -- in eadem uniuersitate suum tenent locum et ordinis pulchritudinem. Quas si diuina sapientia, ubi peruersitas rectum ordinem perturbare nititur, non adderet, fieret in ipsa uniuersitate quam deus debet ordinare, quaedam ex uiolate ordinis pulchritudine deformitas, et deus in sue dispositione uideretur deficere. Quae duo quoniam sicut sunt /74/ inconuenientia, ita sunt impossibilia, necesse est ut omne peccatum satisfactio aut poena sequatur. BOSO. Satisfecisti obiectioni meae. ANSELMUS. Palam igitur est quia deum, quantum in ipso est, nullus potest ho- norare uel exhonorare; sed quantum in se est, hoc aliquis facere uidetur, cum uoluntatem suam uoluntati eius subicit aut subtrahit. BOSO. Nescio quid contra queam dicere. 1.16 RATIO QUOD NUMERUS ANGELORUM QUI CECIDERUNT RESTITUENDUS SIT DE HOMINIBUS. ANSELMUS. Adhuc addam aliquid. BOSO. Tamdiu dic, donec me taedeat audire. ANSELMUS. Deum constat proposuisse, ut de humana natura quam fecit sine peccato, numerum angelorum qui ceciderant restitueret. BOSO. Hoc credimus, sed uellem aliquam huius rei rationem habere. ANSELMUS. Fallis me. Non enim proposuimus tractare nisi de sola incarnatione dei, et tu mihi interseris alias quaestiones. BOSO. Ne irascaris, "hilarem datorem diligit deus". Nam nemo magis probat se hilariter dare quod promittit, quam qui plus dat quam promittit. Dic ergo libenter quod quaero. ANSELMUS. Rationalem naturam, quae dei contemplatione beata uel est uel futura est, in quodam rationabili et perfecto numero praescitam esse a deo, ita ut nec maiorem nec minorem illum esse deceat, non est dubitandum. /75/ Aut enim nescit deus in quo numero melius eam deceat constitui, quod falsum est; aut si scit, in eo illam constituet, quem ad hoc decentiorem intelliget. Quapropter aut angeli illi qui ceciderunt, facti erant ad hoc ut essent intra illum numerum; aut quia extra illum permanere non potuerunt, ex necessitate ceciderunt, quod absurdum est opinari. BOSO. Veritas est aperta quod dicis. ANSELMUS. Quoniam ergo de illo numero esse debuerunt: aut restaurandus est ex necessitate numerus eorum, aut in imperfecto remanebit numero rationalis natura, quae in numero perfecto praescita est; quod esse non potest. BOSO. Restaurandi procul dubio sunt. ANSELMUS. Necesse est ergo eos de humana, quoniam non est alia de qua possint, natura restaurari. 1.17 QUOD ALII ANGELI PRO ILLIS NON POSSINT RESTITUI. BOSO. Cur non aut ipsi aut alii angeli pro illis possunt restitui? ANSELMUS. Cum uidebis nostrae restaurationis difficultatem, intelliges eorum reconciliationis impossibilitatem. Alii autem angeli pro illis restitui non possunt ideo -- ut taceam quomodo hoc repugnare uideatur primae creationis perfectioni -- quia non debent, nisi tales esse possint, quales illi fuissent, 5i non peccassent, cum illi nulla uisa uindicta peccati perseuerassent; quod post illorum casum aliis, qui pro illis restituerentur, esset impossibile. Non enim pariter laudabiles sunt, si stant in ueritate: et qui nullam nouit peccati poenam, et qui eam semper aspicit aeternam. Nam nequaquam putandum est bonos angelos esse confirmatos casu malorum, sed suo merito. Sicut namque, si boni cum malis peccassent, simul damnati essent, ita iniusti, si cum iustis stetissent, pariter confirmati essent. Quippe si aliqui eorum non nisi aliorum casu confirmandi erant, aut nullus umquam confirmaretur, aut necesse erat aliquem casurum, qui ad alios confirmandos puniretur; quae utraque absurda sunt. 76/ Illo itaque modo confirmati sunt illi qui steterunt, quo pariter confirmati essent omnes, si stetissent. Quem modum ostendi, sicut potui, ubi tractaui cur deus diabolo perseuerantiam non dedit. BOSO. Probasti malos angelos de humana natura restaurandos; et pates ex hac ratione quia non in minori numero erunt homines electi, quam sunt angeli reprobi. Sed utrum plures futuri sint, si potes ostende. 1.18 UTRUM PLURES FUTURI SINT SANCTI HOMINES QUAM SINT MALI ANGELI. ANSELMUS. Si angeli, antequam quidam illorum caderent, erant in illo perfecto de quo diximus numero, non sunt homines facti nisi pro restauratione ange- lorum perditorum, et palam est quia non erunt plures illis. Si autem ille numerus non erat in illis omnibus angelis, complendum est de hominibus et quod periit et quod prius deerat, et erunt electi homines plures reprobis angelis; et sic dicemus quia non fuerunt homines facti tantum ad restaurandum numerum imminutum, sed etiam ad perficiendum nondum perfectum. BOSO. Quid potius tenendum est: an angeli prius facti sint in numero perfecto, an non? ANSELMUS. Quod mihi uidetur dicam. BOSO. Non possum a te plus exigere. ANSELMUS. Si homo factus est post casum malorum angelorum, sicut quidam intelligunt in Genesi, non uideo posse me per hoc probare alterum horum determinate. Potest enim, ut puto, esse quod angeli prius fuerint in numero perfecto, et postea factus sit homo propter restaurandum imminutum eorum numerum; et potest esse quod non fuerint in numero perfecto, quia differebat; deus -- sicut adhuc differs -- illum implere numerum, facturus humanam naturam suo tempore; unde aut solummodo numerum nondum integrum perficeret, aut etiam, si minueretur, restitueret. Si autem tote creatura simul facta est, et dies illi in quibus Moyses istum mundum non simul esse factum /77/ uidetur dicere, aliter sunt intelligendi, quam sicut uidemus istos dies in quibus uiuimus: intelligere nequeo quomodo facti sint angeli in illo integro numero. Quippe si ita esset, uidetur mihi quia ex necessitate aut aliqui angeli uel homines casuri erant, aut plures essent in illa caelesti ciuitate, quam illa perfecti numeri conuenientia exigeret. Si ergo omnia simul facta sunt, sic uidentur angeli et duo primi homines in numero imperfecto fuisse, ut de hominibus, si nullus angelus caderet, quod deerat solum perficeretur, et si aliquis periret, hoc quoque quod caderet restitueretur, et hominis natura, quae infirmior erat, quasi deum excusaret atque diabolum confunderet, si ille casum suum infirmitati suae imputaret, cum ipsa infirmior staret; ac si et eadem ipsa caderet, multo magis deum defenderet contra diabolum et contra se ipsam, cum ipsa facta ualde infirmior et mortalis in electis de tanta infirmitate tanto altius ascenderet, quam unde diabolus cecidisset, quanto boni angeli, quorum acqualitas ei debetur, profecerunt post ruinam malorum, quia perseuerauerunt. Ex iis rationibus potius mihi uidetur quia in angelis non fuit ille perfectus numerus, quo ciuitas illa superna perficietur, quoniam si homo simul cum angelis factus non est, sic possibile est esse; et si simul facti sunt -- quod magis putant multi, quoniam legitur: "qui uiuit in aeternum, creauit omnia simul" -- uidetur necesse esse. Sed et si perfectio mundanae creaturae /78/ non tantum est intelligenda in numero indiuiduorum quantum in numerona- turarum, necesse est humanam naturam aut ad complementum eiusdem perfectionis esse factam, aut illi superabundare, quod de minimi uermiculi natura dicere non audemus. Quare pro se ipsa ibi facta est, et non solum pro restaurandis indiuiduis alterius naturae. Unde palam est quia, etiam si angelus nullus perisset, homines tamen in caelesti ciuitate suum locum habuissent. Sequitur itaque quia in angelis, antequam quidam illorum caderent, non erat ille perfectus numerus. Alioquin necesse erat, ut aut homines aut angeli aliqui caderent, quoniam extra numerum perfectum ibi nullus manere poterat. BOSO. Non nihil effecisti. ANSELMUS. Est et alia ratio, ut mihi uidetur, quae non parum suffragatur illi sententiae, quae angelos non esse factos in perfecto numero existimat. BOSO. Dic illam. ANSELMUS. Si angeli in illo numero perfecto facti sunt, et nullatenus facti sunt homines nisi pro restauratione perditorum angelorum: palam est quia, nisi angeli ab illa beatitudine cecidissent, homines ad illam non ascenderent. BOSO. Hoc constat. ANSELMUS. Si quis ergo dixerit quia tantum laetabuntur electi homines de angelorum perditione, quantum gaudebunt de sua assumptione, quoniam absque dubio haec non esset, nisi illa fuisset: quomodo poterunt ab hac peruersa gratulatione defendi? Aut quamodo dicemus angelos qui ceciderunt in homini bus restauratos, si illi sine hoc uitio permansuri erant, si non cecidissent, id est sine gratulatione de casu aliorum, isti uero sine illo esse non poterunt? Immo qualiter cum hoc uitio beati esse debebunt? Deinde qua audacia dicemus deum non uelle aut non posse hanc restaurationem sine hoc uitio facere? BOSO. Nonne similiter est in gentibus quae ad fidem uocatae sunt, quia illam Iudaei reppulerunt? ANSELMUS. Non! Nam si Iudaei omnes credidissent, gentes tamen uocarentur, quia "in omni gente qui timet deum et operatur iustitiam, acceptus est illi". Sed quoniam Iudaei apostolos contempserunt, ea tunc fuit occasio, ut ad gentes illi conuerterentur. /79/ BOSO. Nullo modo uideo quid contra haec dicere possim. ANSELMUS. Unde tibi uidetur accidere singulis illa laetitia de alieno casu? BOSO. Unde, nisi quia certus erit unusquisque quoniam, ubi erit nullatenus esset, nisi alius inde cecidisset? ANSELMUS. Si ergo nullus hanc certitudinem haberet, non esset unde ullus de alieno damno gauderet. BOSO. Ita uidetur. ANSELMUS. Putasne illorum aliquem habiturum hanc certitudinem, si multo plures erunt quam qui ceciderunt? BOSO. Nequaquam possum opinari quod eam habeas aut habere debeat. Quomodo namque poterit quis scire, utrum pro restaurando quod imminutum erat, aut pro complendo quod nondum perfectum erat de illo numero constituendae ciuitatis, sit factus? Sed omnes certi erunt se factos esse ad perficiendam illam ciuitatem. ANSELMUS. Ergo si plures erunt quam reprobi angeli, nullus poterit aut de- bebit scire se non esse ibi assumptum nisi pro alieno casu. BOSO. Verum est. ANSELMUS. Non igitur habebit aliquis cur gaudere debeat de alterius perditione. BOSO. Ita sequitur. ANSELMUS. Cum itaque uideamus quia, si plures erunt homines electi quam sint reprobi angeli, illa non sequatur inconuenientia, quam sequi est necesse, si plures non erunt; et cum impossibile sit ullum in illa ciuitate futurum inconueniens: uidetur necesse esse, ut angeli non sint facti in illo perfecto numero, et plures futuri sint beati homines, quam sint miseri angeli. BOSO. Non uideo qua ratione hoc negari queat. ANSELMUS. Aliam adhuc eiusdem sententiae posse dici puto rationem. BOSO. Hanc quoque proferre debes. ANSELMUS. Credimus hanc mundi molem corpoream in melius renouandam, nec hoc futurum esse, donec impleatur numerus electorum hominum et illa beata perficiatur ciuitas, nec post eius perfectionem differendum. Unde colligi potest /80/ deum ab initio proposuisse, ut utrumque simul perficeret: quatenus et minor quae deum non sentiret natura ante maiorem quae deo frui deberet, nequaquam perficeretur, et in maioris perfectione mutata in melius suo quodam modo quasi congratularetur; immo omnis creatura de tam gloriosa et tam admirabili sui consummatione ipsi creatori et sibi et inuicem quaeque suo modo aeterne congaudendo iucundaretur. Quatenus quod uoluntas in rationali natura sponte facit, hoc etiam insensibilis creatura per dei dispositionem naturaliter exhiberet. Solemus namque in maiorum nostrorum exaltatione congaudere, ut cum in nataliciis sanctorum festiua exultatione iucundamur, de gloria illorum laetantes. Quam sententiam illud adiuuare uidetur quia, si Adam non peccasset, differret tamen deus illam ciuitatem perficere, donec completo ex hominibus quem expectabat numero, ipsi quoque homines in corporum -- ut ita dicam -- immortalem immortalitatem transmutarentur. Habebant enim in paradiso quandam immortalitatem, id est potestatem non moriendi; sed non erat immortalis haec potestas, quia poterat mori, ut scilicet ipsi non possent non mori. Quod si ita est, ut uidelicet rationalem illam et beatam ciuitatem et hanc mundanam insensibilemque naturam deus ab initio proposuerit simul perficere, uidetur quia aut illa ciuitas non erat completa in numero angelorum ante malorum ruinam, sed expectabat deus ut eam de hominibus com pleret, /81/ quando corpoream mundi naturam in melius mutaret; aut si perfecta erat in numero, non erat perfecta in confirmatione, et differenda erat eius confirmatio, etiam si nullus in ea peccasset, usque ad eandem mundi quam expectamus renouationem; aut si non dintius illa confirmatio differenda erat, acceleranda erat mundane renouatio, ut cum eadem confirmatione fieret. Sed quod mundum nouiter factum statim deus renouare, et eas res quae post renouationem illam non erunt, in ipso initio, antequam appareret cur factae essent destruere instituerit, omni caret ratione. Sequitur igitur quia angeli non ita fuerunt in numero perfecto, ut eorum confirmatio diu non differretur, propterea quia mundi noui renouationem mox oporteret fieri; quod non conuenit. Quod autem eandem confirmationem usque ad mundi futuram renouationem differre deus uoluerit inconueniens uidetur, praesertim cum illam in aliquibus tam cito perfecerit, et cum intelligi possit quia in primis hominibus, quando peccauerunt, illam fecisset, si non peccassent, sicut fecit in perseuerantibus angelis. Quamuis enim nondum proueherentur ad illam aequalitatem angelorum, ad quam peruenturi erant homines, cum perfectus esset numerus de illis assumendus: in illa tamen iustitia in qua erant uidetur quia, si uicissent, ut tentati non peccarent, ita confirmarentur cum omni propagine sua, ut ultra peccare non possent; quemadmodum, quia uicti peccauerunt, sic infirmati sunt, ut quantum in ipsis est, sine peccato esse non possint. Quis enim audeat dicere plus ualere iniustitiam ad alligandum in seruitute hominem in prima suasione sibi consentientem, quam ualeret iustitia ad confirmandum eum in libertate sibi in eadem prima tentatione adhaerentem? Nam quemadmodum, quoniam humana natura tote erat in primis parentibus, tota in illis uicta est ut peccaret -- excepto illo solo homine, quem deus sicut sine semine uiri de uirgine facere, sic sciuit a peccato Adae secernere -- ita in eisdem tote uicisset, si non peccassent. Restat ergo ut non complete in illo primo angelorum numero superna ciuitas, sed de hominibus complenda feisse dicatur. Quae si rata sunt, plures erunt electi homines, quam sint angeli reprobi. BOSO. Rationabilia mihi ualde uidentur quae dicis. Sed quid dicemus quia legitur de deo: "constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel"? Quod quidam, quia pro "filiorum Israel" inuenitur "angelorum dei", sic exponunt, ut secundum numerum bonorum angelorum assumendus intelligatur numerus hominum electorum. /82/ ANSELMUS. Hoc non repugnat praedictae sententiae, si certum non est quod totidem angeli cecidissent quot remanserunt. Nam si plures sunt electi angeli quam reprobi: et necesse est ut reprobos electi homines restaurent, et potest fieri ut beatorum numero coaequentur; et sic plures erunt homines iusti quam angeli iniusti. Sed memento quo pacto incepi respondere quaestioni tuae: uidelicet ut si quid dixero quod maior non confirmet auctoritas -- quamuis illud ratione probare uidear -- non alia certitudine accipiatur, nisi quia interim ita mihi uidetur, donec deus mihi melius aliquo modo reuelet. Certus enim sum, si quid dico quod sacrae scripturae absque dubio contradicat, quia falsum est; nec illud tenere uolo si cognouero. Sed si in illis rebus de quibus di uersa sentiri possunt sine periculo, sicuti est istud unde nunc agimus -- si enim nescimus utrum plures homines eligendi sint quam sint angeli perditi an non, et alterum horum magis aestimamus quam alterum, nullum puto esse animae periculum -- si, inquam, in huiusmodi rebus sic exponimus diuina dicta, ut diuersis sententiis fauere uideantur, nec alicubi inuenitur ubi quid indubitanter tenendum sit determinent, non arbitror reprehendi debere. Illud autem quod dixisti: "constituit terminos populorum" seu gentium "iuxta numerum angelorum dei", quod in alia translatione legitur: "iuxta numerum filiorum Israel": quoniam ambae translationes aut idem significant aut diuersa sine repugnantia, ita intelligendum est, ut et per angelos dei et per filios Israel significentur angeli boni tantummodo, aut soli homines electi, aut simul angeli et homines electi, tota scilicet illa ciuitas superna; aut per angelos dei sancti angeli tantum et per filios Israel soli iusti homines, aut soli angeli per filios Israel et iusti homines per angelos dei. Si boni angeli tantum designantur per utrumque, idem est quod si solum per angelos dei; si uero tota caelestis ciuitas, hic est sensus quia tam diu assumentur populi, id est multitudines electorum hominum, aut tam diu erunt /83/ in hoc saeculo populi, donec de hominibus praedestinatus numerus illius ciuitatis nondum perfectus compleatur. Sed non uideo nunc, quomodo soli angeli aut simul et angeli et homines sancti per filios Israel intelligantur. Sanctos autem homines "filios Isreal" sicut "filios Abrahae" uocari non est alienum. Qui angeli quoque dei per hoc recte possunt uocari, quia uitam angelicam imitantur atque similitudo et aequalitas illis angelorum promittitur in caelo, et quia omnes iuste uiuentes angeli sunt dei; unde ipsi "confessores" aut "martyres" dicuntur. Qui enim confitetur et testatur ueritatem dei, nuntius, id est angelus eius est. Et si malus homo dicitur diabolus, sicut de Iuda dicit dominus, propter similitudinem malitiae: cur non et bonus homo dicetur angelus propter imitationem iustitiae? Quare possumus -- ut puto -- dicere deum constituisse "terminos populorum iuxta numerum" electorum hominum, quia tam diu erunt populi et erit hominum in hoc mundo procreatio, donec numerus eorundem electorum compleatur; et eo completo cessabit esse hominum generatio, quae fit in hac uita. At si per angelos dei intelligimus sanctos angelos tantum, et per filios Israel solummodo iustos homines, duabus modis intelligi potest quia "constituit deus terminos populorum iuxta numerum angelorum dei": aut quia tantus populus, id est tot homines assumentur quot sunt sancti angeli dei; aut quia tam diu erunt populi, donec numerus angelorum dei compleatur ex hominibus; et uno solo modo exponi posse uideo "constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel", id est quia, sicut supra dictum est, tam diu erunt populi in hoc saeculo, donec numerus hominum sanctorum assumatur; et colligetur ex utraque translatione, quia tot assumentur homines quot remanserunt angeli. Unde tamen non sequetur, quamuis perditi angeli ex hominibus restaurandi sint, tot angelos cecidisse quot perseuerauerunt. Quod tamen si dicitur, inueniendum erit quomodo ratae non sint suprapositae rationes, quae uidentur ostendere non foisse in angelis, priusquam quidam illorum caderent, illum perfectum numerum, quem supra dixi, et plures homines /84/ electos futuros quam sint angeli mali. BOSO. Non me paenitet quia coegi te, ut de angelis haec diceres. Nam non frustra hctum est. Nunc redi ad id unde digressi sumus. 1.19 QUOD HOMO NON POSSIT SALVARI SINE PECCATI SATISFACTIONE. ANSELMUS. Constat deum proposuisse, ut de hominibus angelos qui ceciderant restauraret. BOSO. Certum est. ANSELMUS. Tales ergo oportet esse homines in illa ciuitate superna qui pro angelis in illam assumentur, quales ibi futuri erant illi pro quibus ibidem erunt, id est quales nunc sunt boni angeli. Alioquin non erunt restaurati qui ceciderunt, et sequetur quia deus aut non poterit perficere bonum quod incepit, aut paenitebit eum tantum bonum incepisse; quae duo absurda sunt. BOSO. Vere oportet ut aequales sint homines bonis angelis. ANSELMUS. Angeli boni umquamne peccauerunt? BOSO. Non. ANSELMUS. Potesne cogitare quod homo, qui aliquando peccauit nec umquam deo pro peccato satisfecit, sed tantum impunitus dimittitur, aequalis sit angelo qui numquam peccauit? BOSO. Verba ista cogitare et dicere possum, sed sensum eorum ita cogitare nequeo, sicut falsitatem non possum intelligere ueritatem esse. ANSELMUS. Non ergo decet deum hominem peccantem sine satisfactione ad restaurationem angelorum assumere perditorum, quoniam ueritas non patitur eum leuari ad aequalitatem beatorum. /85/ BOSO. Sic ostendit ratio. ANSELMUS. Considera etiam in solo homine, sine hoc quia debet angelis aequari, utrum eum taliter deus ad beatitudinem ullam, uel talem qualem habebat, antequam peccaret, debeat prouehere. BOSO. Dic tu quod cogitas, et ego considerabo prout potero. ANSELMUS. Ponamus diuitem aliquem in menu tenere margaritam pretiosam quam nulla umquam pollutio tetigit, et quam nullus possit alius amouere de menu eius nisi ipso permittente, et eam disponat recondere in thesaurum suum, ubi sint carissima et pretiosissima quae possidet. BOSO. Cogito hoc, uelut ante nos sit. ANSELMUS. Quid si ipse permittat eandem margaritam ab aliquo inuido excuti de manu sua in caenum, cum prohibere possit, ac postea eam de caeno sumens pollutam et non lotam in aliquem suum mundum et carum locum, deinceps illam sic seruaturus, recondat? Putabisne illum sapientem? BOSO. Quomodo hoc possum? Nam nonne melius esset satis, ut margari- tam suam mundam teneret et seruaret quam pollutam? ANSELMUS. Nonne similiter faceret deus, qui hominem angelis sociandum sine peccato quasi in menu sue tenebat in paradiso et permisit, ut accensus inuidia diabolus eum in lutum peccati quamuis consentientem deiceret -- si enim prohibere uellet diabolum, non posses tentare hominem -- nonne, inquam, similiter faceret, si hominem peccati sorde maculatum sine omni lauatione, id est absque omni satisfactione, talem semper mansurum saltem in paradisum, de quo eiectus fuerat, reduceret? BOSO. Similitudinem si deus hoc faceret, negare non audeo, et idcirco eum hoc facere posse non annuo. Videretur enim aut quod proposuerat peragere non potuisse, aut bond propositi eum paenituisse; quae in deum cadere nequeunt. ANSELMUS. Tene igitur certissime quia sine satisfactione, id est sine debiti solutione spontanea, nec deus potest peccatum impunitum dimittere, nec peccator ad beatitudinem, uel talem qualem habebat, antequam peccaret, peruenire. Non enim hoc modo repararetur homo, uel talis qualis fuerat ante peccatum. BOSO. Rationibus tuis omnino contradicere non possum. /86/ Sed quid est quod dicimus deo: "dimitte nobis debita nostra", et omnis gens orat deum quem credit, ut dimittat sibi peccata? Si enim soluimus quod debemus: cur oramus ut dimittat? Numquid deus iniustus est, ut iterum exigat quod solutum est? Si autem non soluimus: cur frustra oramus ut facial, quod, quia non conuenit, facere non potest? ANSELMUS. Qui non soluit, frustra dicit: "dimitte". Qui autem soluit, supplicat, quoniam hoc ipsum pertinet ad solutionem ut supplicet. Nam deus nulli quicquam debet, sed omnis creatura illi debet; et ideo non expedit homini ut agat cum deo, quemadmodum par cum part. Sed de hoc non opus est tibi nunc respondere. Cum enim cognosces cur Christus est mortuus, forsitan per te uidebis quod quaeris. BOSO. Sufficit ergo nunc mihi quod de hac quaestione respondes. Quod autem nullus homo ad beatitudinem peruenire queat cum peccato aut solui a peccato, nisi soluat quod rapuit peccando, sic aperte monstrasti ut, etiam si uelim, non possim dubitare. 1.20 QUOD SECUNDUM MENSURAM PECCATI OPORTEAT ESSE SATISFACTIONEM, NEC HOMO EAM PER SE FACERE POSSIT. ANSELMUS. Hoc quoque non dubitabis, ut puto, quia secundum mensuram peccati oportet satisfactionem esse. BOSO. Aliter aliquatenus inordinatum maneret peccatum, quod esse non potest, si deus nihil relinquit inordinatum in regno quo. Sed hoc est prae. stitutum quia quamlibet paruum inconueniens impossibile est in deo. ANSELMUS. Dic ergo: quid solues deo pro peccato tuo? BOSO. Paenitentiam, cor contritum et humiliatum, abstinentias et multimodos labores corporis, et misericordiam dandi et dimittendi, et oboedientiam. ANSELMUS. Quid in omnibus his das deo? BOSO. An non honoro deum, quando propter timorem eius et amorem in cordis contritione laetitiam temporalem abicio, in abstinentiis et laboribus delectationes /87/ et quietem huius uitae calco, in dando et dimittendo quae mea sunt largior, in oboedientia me ipsum illi subicio? ANSELMUS. Cum reddis aliquid quod debes deo, etiam si non peccasti, non debes hoc computare pro debito quod debes pro peccato. Omnia autem ista debes deo quae dicis. Tantus namque debet esse in hac mortali uita amor, et -- adquod pertinet oratio -- desiderium perueniendi ad id ad quod factus es, et dolor quia nondum ibi es, et timor ne non peruenias, ut nullam laetitiam sentire debeas, nisi de iis quae tibi aut auxillum aut spem dant perueniendi. Non enim mereris habere quod non, secundum quod est, amas et desideras, et de quo, quia nondum haloes et adhuc utrum habiturus sis an non in tanto es periculo, non doles. Ad quod etiam pertinet quietem et delectationes mundanas, quae animum ab illa uera quiete et delectatione reuocant, fugere, nisi quantum ad intentionem illuc perueniendi cognoscis aufficere. Dationem uero ita considerare debes te facere ex debito, sicut intelligis quia quod das non a te haloes, sed ab illo, cuius seruus es tu et ille cui das. Et natura te docet, ut conseruo tuo, id est homo homini, facias, quod tibi ab illo uis fieri; et quia qui non uult dare quod habet, non debet accipere quod non habet. De dimissione uero breuiter dico quia nullatenus pertinet ad te uindicta, sicut supra diximus; quoniam nec tu tuus es, nec ille tuus aut suus qui tibi fecit iniuriam, sed unius domini serui facti ab illo de nihilo estis; et si de conseruo tuo te uindicas, iudicium quod proprium domini et iudicis omnium est, super illum superbe praesumis. In oboedientia uero quid das deo quod non debes, cui inbenti totum quod es et quod haloes et quod poses debes? BOSO. Nihil iam audeo in omnibus his dicere me dare deo quod non debeo. ANSELMUS. Quid ergo solues deo pro peccato tuo? BOSO. Si me ipsum et quidquid possum, etiam quando non pecco, illi debeo ne peccem, nihil habeo quod pro peccato reddam. ANSELMUS. Quid ergo erit de te? Quomodo poteris saluus eue? BOSO. Si rationes tuas considero, non uideo quamodo. Si autem ad fidem meam recurro: in fide Christiana, "quae per dilectionem operatur", spero /88/ me posse saluari, et quia legimus: "si iniustus conuersus fuerit ab iniustitia et fecerit iustitiam", omnes iniustitias eius tradi obliuioni. ANSELMUS. Hoc non dicitur nisi illis, qui aut expectauerunt Christum antequam ueniret, aut credunt in eum postquam uenit. Sed Christum et Christianam fidem quasi numquam fuisset posuimus, quando sola ratione, utrum aduentus eius ad saluationem hominum esset necessarius, quaerere proposuimus. BOSO. Ita fecimus. ANSELMUS. Sola igitur ratione procedamus. BOSO. Quamuis me in angustias quasdam ducas, desidero tamen multum ut, sicut incepisti, progrediaris. 1.21 QUANTI PONDERIS SIT PECCATUM. ANSELMUS. Ponamus omnia illa quae modo posuisti te pro peccato posse soluere, te non debere, et uideamus utrum possint sufficere ad satisfactionem unius tam parui peccati, sicuti est unus aspectus contra uoluntatem dei. BOSO. Nisi quia audio te hoc ponere in quaestionem, putarem me hoc peccatum una sola compunctione delere. ANSELMUS. Nondum considerasti, quanti ponderis sit peccatum. BOSO. Nunc ostende mihi. ANSELMUS. Si uideres te in conspectu dei, et aliquis tibi diceret: aspice illuc; et deus econtra: nullatenus uolo ut aspicias: quaere tu ipse in corde tuo quid sit in omnibus quae sunt, pro quo contra uoluntatem dei deberes illum aspectum facere. BOSO. Nihil inuenio propter quod hoc debeam, nisi forte sim in ea necessitate positus, ut sit necesse me aut hoc aut maius facere peccatum. ANSELMUS. Remoue hanc necessitatem et de solo hoc peccato considera, si possis illud facere pro te ipso redimendo. BOSO. Aperte uideo quia non possum. /89/ ANSELMUS. Ne te diutius protraham: quid si necesse esset aut totum mundum et quidquid deus non est perire et in nihilum redigi, aut te facere tam paruam rem contra uoluntatem dei? BOSO. Cum considero actionem ipsam, leuissimum quiddam uideo esse; sed cum intueor quid sit contra uoluntatem dei, grauissimum quiddam et nulli damno comparabile intelligo. Sed solemus aliquando facere contra uoluntatem alicuius non reprehensibiliter, ut res eius seruentur, quod postea illi places contra cuius uoluntatem facimus. ANSELMUS. Hoc fit homini qui aliquando non intelligit quid sibi sit utile, aut non potest quod perdit restaurare; sed deus nullo indiget et omnia si perirent posses, sicut ea fecit, restituere. BOSO. Fateri me necesse est quia pro conseruanda tota creatura nihil deberem facere contra uoluntatem dei. ANSELMUS. Quid si plures essent mundi pleni creaturis, sicut iste est? BOSO. Si infinito numero multiplicarentur et similiter mihi obtenderentur, id ipsum responderem. ANSELMUS. Nihil rectius poses. Sed considera etiam, si contingeret, ut contra uoluntatem dei illum aspectum faceres, quid posses pro hoc peccato soluere. BOSO. Non habeo aliquid maius quam quod supra dixi. ANSELMUS. Sic grauiter peccamus, quotienscumque scienter aliquid quamlibet paruum contra uoluntatem dei facimus, quoniam semper sumus in conspectu eius, et semper ipse praecipit nobis ne peccemus. BOSO. Ut audio, nimis periculose uiuimus. ANSELMUS. Patet quia secundum quantitatem peccati exigit deus satisfactionem. BOSO. Non possum negare. ANSELMUS. Non ergo satisfacis, si non reddis aliquid maius, quam sit id pro quo peccatum facere non debueras. BOSO. Et rationem uideo sic exigere, et omnino esse impossibile. ANSELMUS. Nec deus ullum obligatum aliquatenus debito peccati assumere potest ad beatitudinem, quia non debet. BOSO. Nimis est grauis haec sententia. /90/ 1.22 QUAM CONTUMELIAM FECIT HOMO DEO, CUM SE PERMISIT VINCI A DIABOLO, PRO QUA SATISFACERE NON POTEST. ANSELMUS. Audi adhuc aliud, cur non minus sit diflicile horninem reconciliari dio. BOSO. Nisi fides me consolaretur, hoc solum me cogeret desperare. ANSELMUS. Audi tamen. BOSO. Dic. ANSELMUS. Homo in paradiso sine peccato factus quasi positus est pro deo inter deum et diabolum, ut uinceret diabolum non consentiendo suadenti peccatum, ad excusationem et honorem dei et ad confusionem diaboli, cum ille infirmior in terra non peccaret eodem diabolo suadente, qui fortior peccauit in caelo nullo suadente. Et cum hoc facile posses efficere, nulla ui coactus sola se suasione sponte uinci permisit ad uoluntatem diaboli et contra uoluntatem et honorem dei. BOSO. Ad quid uis tendere? ANSELMUS. Iudica tu ipse, si non est contra honorem dei, ut homo reconcilietur illi cum calumnia huius contumeliae deo irrogatae, nisi prius honorauerit deum uincendo diabolum, sicut illum inhonorauit uictus a diabolo. Victoria uero talis debet esse, ut sicut fortis ac potestate immortalis consensit facile diabolo ut peccaret, unde iuste incurrit poenam mortalitatis, ita infirmus et mortalis, qualem ipse se fecit, per mortis difficultatem uincat diabolum ut nullo modo peccet. Quod facere non potest, quamdiu ex uulnere primi peccati concipitur et nascitur in peccato. BOSO. Iterum dico quia et ratio probat quod dicis, et impossibile est. 1.23 QUID ABSTULIT DEO CUM PECCAVIT, QUOD REDDERE NEQUIT. ANSELMUS. Adhuc accipe unum sine quo iuste non reconciliatur homo, nec minus impossibile. /91/ BOSO. Tot iam proposuisti nobis quae facere debemus, ut quidquid superaddas non me magis terrere possit. ANSELMUS. Audi tamen. BOSO. Audio. ANSELMUS. Quid abstulit homo deo, cum uinci se permisit a diabolo? BOSO. Dic tu, ut incepisti, quia ego nescio quid super haec male quae ostendisti potuit addere. ANSELMUS. Nonne abstulit deo, quidquid de humana natura facere proposuerat? BOSO. Non potest negari. ANSELMUS. Intende in districtam iustitiam, et iudica secundum illam, utrum ad aequalitatem peccati homo satisfaciat deo, nisi id ipsum quod permittendo se uinci a diabolo deo abstulit, diabolum uincendo restituat; ut quemadmodum per hoc quod uictus est, rapuit diabolus quod dei erat et deus perdidit, ita per hoc quod uincat, perdat diabolus et deus recuperet. BOSO. Nec districtius nec iustius potest aliquid cogitari. ANSELMUS. Putasne summam iustitiam hanc iustitiam posse uiolare? BOSO. Non audeo cogitare. ANSELMUS. Nullatenus ergo debet aut potest accipere homo a deo quod deusilli dare proposuit, si non reddit deo totum quod illi abstulit; ut sicut per illum deus perdidit, ita per illum recuperet. Quod non aliter fieri ualet nisiut, quemadmodum per uictum tote humana corrupta et quasi fermentata est peccato, cum quo nullum deus assumit ad perficiendam illam ciuitatem caelestem, ita per uincentem iustificentur a peccato tot homines quot illum numerum completuri erant, ad quem complendum factus est homo. Sed hoc facere nullatenus potest peccator homo, quia peccator peccatorem iustificare nequit. BOSO. Et nihil iustius et nihil impossibilius. Sed ex his omnibus uidetur misericordia dei et spes hominis perire, quantum ad beatitudinem spectat, ad quam factus est homo. /92/ 1.24 QUOD QUAMDIU NON REDDIT DEO QUOD DEBET, NON POSSIT ESSE BEATUS NEC EXCUSETUR IMPOTENTIA. ANSELMUS. Expecta adhuc parum. BOSO. Quid habes amplius? ANSELMUS. Si homo dicitur iniustus, qui homini non reddit quod debet: multo magis iniustus est, qui deo quod debet non reddit. BOSO. Si potest et non reddit, uere iniustus est. Si uero non potest: quomodo iniustus est? ANSELMUS. Forsitan si nulla est in illo causa impotentiae, aliquatenus excusari potest. Sed si in ipsa impotentia culpa est: sicut non leuigat peccatum, ita non excusat non reddentem debitum. Nam si quis ininngat opus aliquod seruo suo, et praecipiat illi ne se deiciat in faueam quam illi monstrat, unde nullatenus exire possit, et seruus ille contemnens mandatum et monitionem domini sui sponte se in monstratam mittat foueam, ut nullatenus possit opus ininnctum edicere: putasne illi aliquatenus impotentiam istam ad excusationem ualere, cur opus in inactum non faciat? BOSO. Nullo modo, sed potius ad augmentum culpae, quoniam ipse impotentiam illam sibi fecit. Dupliciter namque peccauit, quia et quod iussus est facere non fecit, et quod praeceptum est ne faceret fecit. ANSELMUS. Ita homo, qui se sponte obligauit illo debito qund soluere non potest, et sua culpa deiecit se in hanc impotentiam, ut nec illud possit soluere quod debebat ante peccatum, id est ne peccaret, nec hoc quod debet, quia peccauit, inexcusabilis est. Ipsa namque impotentia culpa est, quia non debet eam habere, immo debet eam non habere. Nam sicut culpa est non habere quod habere debet, ita culpa est habere quod debet non habere. Sicut igitur culpa est homini non habere postestatem illam, quam accepit ut posset cauere peccatum, sic culpa est illi habere impotentiam, qua nec iustitiam tenere et peccatum cauere, nec quod pro peccato debet reddere potest. Sponte namque fecit, unde perdidit illam potestatem et deuenit in hanc impotentiam. Idem enim est non habere potestatem quam debet habere, et habere impotentiam quam debet non habere. Quapropter impotentia reddendi /93/ deo quod debet, quae facit ut non reddat, non excusat hominem, sinon reddit; quoniam effectum peccati non excusat peccatum quod facit. BOSO. Et graue nimis est, et ita esse necesse est. ANSELMUS. Iniustus ergo est homo, qui non reddit deo quod debet. BOSO. Nimis est uerum. Nam iniustus est, quia non reddit, et iniustus est,quia reddere nequit. ANSELMUS. Nullus autem iniustus admittetur ad beatitudinem, quoniam quemadmodum beatitudo est sufficientia in qua nulla est indigentia, sic nulli conuenit, nisi in quo ita pura est iustitia, ut nulla in eo sit iniustitia. BOSO. Non audeo aliter credere. ANSELMUS. Qui ergo non soluit deo quod debet, non poterit esse beatus. BOSO. Nec hoc consequi negare possum. ANSELMUS. Quod si uis dicere: misericors deus dimittit supplicanti quod debet, idcirco quia reddere nequit: non potest dici dimittere, nisi aut hoc quod homo sponte reddere debet nec potest, id est quod recompensari possit peccato, quod fieri non deberet pro conseruatione omnis rei quae deus non est; aut hoc quod puniendo ablaturus erat inuito, sicut supra dixi, id est beatitudinem. Sed si dimittit quod sponte reddere debet homo, ideo quia reddere non potest, quid est aliud quam: dimittit deus quod habere non potest? Sed derisio est, ut talis misericordia deo attribuatur. At si dimittit quod inuito erat ablaturus, propter impotentiam reddendi quod sponte reddere debet: relaxat deus poenam et facit beatum hominem propter peccatum, quia habet quod debet non habere. Nam ipsam impotentiam debet non habere, et idcirco, quamdiu illam habet sine satisfactione, peccatum est illi. Verum huiusmodi misericordia dei nimis est contraria iustitiae illius, quae non nisi poenam permittit reddi propter peccatum. Quapropter quemadmodum deum sibi esse contrarium, ita hoc modo illum esse misericordem impossibile est. BOSO. Aliam misericordiam dei uideo esse quaerendam quam istam. ANSELMUS. Verum esto: dimittit deus ei, qui non soluit quod debet, idcirco, quoniam non potest. /94/ BOSO. Ita uellem. ANSELMUS. At quamdiu non reddet, aut uoles reddere aut non uoles. Sed si uoles quod non poterit, indigens erit. Si uero non uoles, iniustus erit. BOSO. Hoc nihil clarius. ANSELMUS. Siue autem indigens siue iniustus sit, beatus non erit. BOSO. Et hoc apertum. ANSELMUS. Quamdiu ergo non reddet, beatus esse non poterit. BOSO. Si rationem sequitur deus iustitiae, non est qua euadat miser homuncio, et misericordia dei perire uidetur. ANSELMUS. Rationem postulasti, rationem accipe. Misericordem deum esse non nego, qui "homines et iumenta" saluat, "quemadmodum" multiplicauit "misericordiam" suam. Nos autem loquimur de illa ultima misericordia, qua post hanc uitam beatum facit hominem. Hanc beatitudinem nulli dari debere nisi illi, cui penitus dimissa sunt peccata, nec hanc dimissionem fieri nisi debito reddito, quod debetur pro peccato secundum magnitudinem peccati, supra positis rationibus puto me sufficienter ostendisse. Quibus si quid tibi uidetur posse rationibus obici, dicere debes. BOSO. Ego utique nullam tuarum ratiomlm aliquatenus infirmari posse uideo. ANSELMUS. Neque ego, si bene considerentur, existimo. Verumtamen, si uel una de omnibus quas posui inexpugnabili ueritate roboratur, sufficere debet. Siue namque uno siue pluribus argumentis ueritas inexpugnabiliter monstretur, aequaliter ab omni dubitatione defenditur. BOSO. Ecce ita est. 1.25 QUOD EX NECESSITATE PER CHRISTUM SALVETUR HOMO. Quomodo ergo saluus erit homo, si ipse nec soluit quod debet, nec saluari, si non soluit, debet? Aut qua fronte asseremus deum in misericordia diuitem supra intellectum humanum, hanc misericordiam facere non posse? /95/ ANSELMUS. Hoc debes ab illis nunc exigere, qui Christum non esse credunt necessarium ad illam salutem hominis, quorum uice loqueris, ut dicant qualiter homo saluari possit sine Christo. Quod si non possunt ullo modo, desinant nos irridere, et accedant et iungant se nobis, qui non dubitamus hominem per Christum posse saluari, aut desperent hoc ullo modo fieri posse. Quodsi horrent, credant nobiscum in Christum, ut possint saluari. BOSO. A te quaeram, sicut incepi, ut ostendas mihi qua ratione saluetur homo per Christum. ANSELMUS. Nonne sufficienter probatur per Christum hominem posse saluari, cum etiam infideles non negent hominem ullo modo fieri posse beatum, et satis ostensum sit quia, si ponimus Christum non esse, nullo modo potest inueniri salus hominis? Aut enim per Christum, aut alio aliquo, aut nullomodo poterit homo saluus esse. Quapropter si falsum est quia nullo aut alio aliquo modo potest hoc esse, necesse est fieri per Christum. BOSO. Si quis uidens rationem, quia alio modo non potest esse, et non intelligens qua ratione per Christum esse ualeat, asserere uelit quia nec per Christum nec ullo modo queat hoc esse: quid huic respondebimus? ANSELMUS. Quid respondendum est illi, qui idcirco astruit esse impossibile quod necesse est esse, quia nescit quamodo sit? BOSO. Quia insipiens est. ANSELMUS. Ergo contemnendum est quod dicit. BOSO. Verum est. Sed hoc ipsum est illi ostendendum, qua ratione sit quod putat impossibile. ANSELMUS. An non intelligis ex iis quae supra diximus, quia necesse est aliquos homines ad beatitudinem peruenire? Nam si deo inconueniens est hominem cum aliqua macula perducere ad hoc, ad quod illum sine omni macula fecit, ne aut boni incepti paenitere aut propositum implere non posse uideatur: multo magis propter eandem inconuenientiam impossibile est nullum hominem ad hoc prouehi ad quod factus est. Quapropter aut extra fidem Christianam inuenienda est peccati satisfactio, qualem supra esse debere /96/ ostendimus -- quod ratio nulla potest ostendere -- aut indubitanter in illa esse credenda est. Quod enim necessaria ratione ueraciter esse colligitur, id in nullam deduci debet dubitationem, etiam si ratio quomodo sit non percipitur. BOSO. Verum est quod dicis. ANSELMUS. Quid ergo quaeris amplius? BOSO. Non ad hoc ueni ut auferas mihi fidei dubitationem, sed ut ostendas mihi certitudinis meae rationem. Quapropter sicut me rationabiliter deduxisti ad hoc, ut uideam peccatorem hominem hoc debere deo pro peccato quod et reddere nequit, et nisi reddiderit saluari non ualet: ita me uolo perducas illuc, ut rationabili necessitate intelligam esse oportere omnia illa, quae nobis fides catholica de Christo credere praecipit, si saluari uolumus; et quomodo ualeant ad salutem hominis; et qualiter deus misericordia salues hominem, cum peccatum non dimittat illi, nisi reddiderit quod propter illud debet. Et ut certiores sint argumentationes tuae, sic a longe incipe, ut eas super firmum fundamentum constituas. ANSELMUS. Adinuet me nunc deus, quia tu nullatenus mihi parcis nec consideras imbecillitatem scientiae meae, cui tam magnum opus iniungis. Tentabo tamen, quandoquidem incepi, non in me sed in deo confidens, et faciam quod ipso adiuuante potero. Sed ne fastidium haec uolenti legere nimis longa continuatione generetur, a dictis dicenda alio exordio distinguamus. /97/ LIBER SECUNDUS 2.01 HOMINEM FACIUM ESSE IUSTUM UT BEATUS ESSET. ANSELMUS. Rationalem naturam a deo factam esse iustam, ut illo fruendo beata esset, dubitari non debet. Ideo namque rationalis est, ut discernat inter iustum et iniustum, et inter bonum et malum, et inter magis bonum et minus bonum. Alioquin frustra facta esset rationalis. Sed deus non fecit eam rationalem frustra. Quare ad hoc eam factam esse rationalem dubium non est. Simili ratione probatur quia ad hoc accepit potestatem discernendi, ut odisset et uitaret malum, ac amaret et eligeret bonum, atque magis bonum magis amaret et eligeret. Aliter namque frustra illi deus de,disset potestatem istam discernendi, quia in uanum discerneret, si secundum discretionem non amaret et uitaret. Sed non conuenit ut deus tantam potestatem frustra dederit. Ad hoc itaque factam esse rationalem naturam certum est, ut summum bonum super omnia amaret et eligeret, non propter aliud, sed propter ipsum. Si enim propter aliud, non ipsum sed aliud amat. At hoc nisi iusta facere nequit. Ut igitur frustra non sit rationalis, simul ad hoc rationalis et iusta facta est. Quod si ad summum bonum eligendum et amandum iusta facta est, aut talis ad hoc facta est, ut aliquando assequeretur quod amaret et eligeret, aut non. Sed si ad hoc iusta non est facta, ut quod sic amat et eligit assequatur, frustra facta est talis, ut sic illud amet et eligat, nec ulla erit ratio cur illud assequi debeat aliquando. Quamdiu ergo amando et /98/ eligendo summum bonum iusta faciet, ad quod facta est, misera erit, quia indigens erit contra uoluntatem, non habendo quod desiderat; quod nimis absurdum est. Quapropter rationalis natura iusta facta est, ut summo bono, id est deo, fruendo beata esset. Homo ergo qui rationalis natura est, factus est iustus ad hoc, ut deo fruendo beatus esset. 2.02 QUOD NON MORERETUR, SI NON PECCASSET. Quod autem talis factus sit, ut necessitate non moreretur, hinc facile probatur quia, ut iam diximus, sapientiae et iustitiae dei repugnat, ut cogeret mortem pati sine culpa, quem iustum ad aeternam fecit beatitudinem. Sequitur ergo quia, si numquam peccasset, numquam moreretur. 2.03 QUOD CUM CORPORE, IN QUO VIVIT IN HAC VITA, RESURGAT. Unde aperte quandoque future resurrectio mortuorum probatur. Quippe si homo perfecte restaurandus est, talis debet restitui, qualis futurus erat, sinon peccasset. BOSO. Aliter esse non potest. ANSELMUS. Quemadmodum igitur, si non peccasset homo, cum eodem quod gerebat corpore in incorruptibilitatem transmutandus erat, ita oportet, ut cum restaurabitur, cum suo in quo uiuit in hac uita corpore restauretur. BOSO. Quid respondebimus, si quis dicat quia hoc fieri oportet de illis in quibus humanum genus restaurabitur, de reprobis uero non est necesse? ANSELMUS. Nihil iustius aut conuenientius intelligitur quam ut, sicut homo, si perseuerasset in iustitia, totus, id est anima et corpore, aeterne beatus esset, ita si perseuerat in iniustitia, totus similiter aeterne miser sit. BOSO. Breuiter mihi de his satisfecisti. /99/ 2.04 QUOD DE HUMANA NATURA PERFICIET DEUS QUOD INCEPIT. ANSELMUS. Ex his est facile cognoscere quoniam aut hoc de humana perficiet deus natura quod incepit, aut in uanum fecit tam sublimem naturam ad tantum bonum. At si nihil pretiosius cognoscitur deus fecisse quam rationalem naturam ad gaudendum de se, ualde alienum est ab eo, ut ullam rationalem naturam penitus perire sinat. BOSO. Non potest aliter putare cor rationale. ANSELMUS. Necesse est ergo, ut de humana natura quod incepit perficiat. Hoc autem fieri, sicut diximus, nequit, nisi per integram peccati satisfactionem, quam nullus peccator facere potest. BOSO. Intelligo iam necesse esse, ut deus faciat quod incepit, ne aliter quam deceat uideatur a suo incepto deficere. 2.05 QUOD QUAMVIS HOC NECESSE SIT FIERI, TAMEN NON HOC FACIET COGENTE NECESSITATE; ET QUOD SIT NECESSITAS QUAE AUFERT GRATIAM AUT MINUIT, ET SIT NECESSITAS QUAE AUGET. Sed si ita est, uidetur quasi cogi deus necessitate uitandi indecentiam, ut salutem procuret humanam. Quomodo ergo negari poterit plus hoc propter se facere quam propter nos? Aut si ita est: quam gratiam illi debemus pro eo quod facit propter se? Quomodo etiam imputabimus nostram salutem eius gratiae, si nos saluat necessitate? ANSELMUS. Est necessitas quae benefacienti gratiam aulert aut minuit, et est necessitas qua maior beneficio gratia debetur. Cum enim aliquis ea necessitate /100/ cui subiacet, inuitus bene facit, aut nulla aut minor illi gratia debetur. Cum uero ipse sponte se necessitati benefaciendi subdit nec inuitus eam sustinet, tunc utique maiorem beneficii gratiam meretur. Non enim haec est dicenda necessitas, sed gratia, quia nullo cogente illam suscepit aut seruat, sed gratis. Nam si quod hodie sponte promittis cras te daturum, eadem cras uoluntate das, quamuis necesse sit te cras reddere promissum, si potes, aut mentiri: non tarnen minus tibi debet ille pro impenso beneficio cui das, quam si non promisisses, quoniam te debitorem ante tempus dationis illi facere non es cunctatus. Tale est, cum quis sanctae conuersationis sponte uouet propositum. Quamuis namque seruare illud ex necessitate post uotum debeat, ne apostatae damnationem incurrat, et licet cogi possit seruare, si nolit: si tamen non inuitus seruat quod uouit, non minus sed magis gratus est deo, quam si non uouisset; quoniam non solum communem uitam, sed etiam eius licentiam sibi propter deum abnegauit, nec sancte uiuere dicendus est necessitate, sed eadem qua uouit libertate. Quare multo magis, si deus facit bonum homini quod incepit, licet non deceat eum a bono incepto deficere, totum gratiae debemus imputare, quia hoc propter nos, non propter se nullius egens incepit. Non enim illum latuit quid homo facturus erat, cum illum fecit, et tamen bonitate sua illum creando sponte se ut perficeret inceptum bonum quasi obligauit. Denique deus nihil facit necessitate, quia nullo modo cogitur aut prohibetur facere aliquid; et cum dicimus deum aliquid facere quasi necessitate uitandi inhonestatem, quam utique non timet, potius intelligendum est quia hoc facit necessitate seruandae honestatis. Quae scilicet necessitas non est aliud quam immutabilitas honestatis eius, quam a se ipso et non ab alio habet, et idcirco improprie dicitur necessitas. Dicamus tamen quia necesse est, ut bonitas dei propter immutabilitatem suam perficiat de homine quod incepit, quamuis totum sit gratia bonum quod facit. BOSO. Concedo. /101/ 2.06 QUOD SATISFACTIONEM PER QUAM SALVATUR HOMO, NON POSSIT FACERE NISI DEUS-HOMO. ANSELMUS. Hoc autem fieri nequit, nisi sit qui soluat deo pro peccato hominis aliquid maius quam omne quod praeter deum est. BOSO. Ita constat. ANSELMUS. Illum quoque qui de suo poterit deo dare aliquid, quod superet omne quod sub deo est, maiorem esse necesse est quam omne quod non est deus. BOSO. Nequeo negare. ANSELMUS. Nihil autem est supra omne quod deus non est, nisi deus. BOSO. Verum est. ANSELMUS. Non ergo potest hanc satisfactionem facere nisi deus. BOSO. Sic sequitur. ANSELMUS. Sed nec facere illam debet nisi homo. Alioquin non satisfacit homo. BOSO. Non uidetur aliquid iustius. ANSELMUS. Si ergo, sicut constat, necesse est ut de hominibus perficiatur illa superna ciuitas, nec hoc esse ualet, nisi fiat praedicta satisfactio, quam nec potest facere nisi deus nec debet nisi homo: necesse est ut eam faciat deus homo. BOSO. "Benedictus deus", iam magnum quiddam inuenimus de hoc quod quaerimus. Prosequere igitur, ut incepisti. Spero enim quia deus nos adiuuabit. 2.07 QUOD NECESSE SIT EUNDUM IPSUM ESSE PERFECTUM DEUM ET PERFECTUM HOMINEM. ANSELMUS. Inuestigandum nunc est quemodo esse possit deus-homo. Diuina enim natura et humana non possum in inuicem mutari, ut diuina fiat humana aut humana diuina; nec ita misceri ut quaedam tertia sit ex duabus, /102/ quae nec diuina sit omnino nec humana. Denique si fieri posset ut altera in alteram conuerteretur, aut esset tantum deus et non homo, aut solum homo et non deus. Aut si miscerentur ita, ut fieret ex duabus corruptis quaedam tertia -- quemadmodum de duabus indiuiduis animalibus diuersarum specierum masculo et femina nascitur tertium, quod nec patris integram nec matris seruat naturam, sed ex utraque tertiam mixtam -- nec homo esset nec deus. Non igitur potest fieri homo-deus quem quaerimus, ex diuina et humana natura, aut conuersione alterius in alteram, aut corruptiua commixtione utriusque in tertiam, quia haec fieri nequeunt; aut si fieri ualerent, nihil ad hoc quod quaerimus ualerent. Si autem ita quolibet modo coniungi dicuntur hae duae naturae integrae, ut tamen alius sit homo, alius deus, et non idem sit deus qui et homo: impossibile est, ut ambo faciant quod fieri necesse est. Nam deus non faciet, quia non debebit; et homo non faciet, quia non poterit. Ut ergo hoc faciat deus-homo, necesse est eundem ipsum esse perfectum deun, et perfectum hominem, qui hanc satisfactionem facturus est; quoniam eam facere nec potest nisi uerus deus, nec debet nisi uerus homo. Quoniam ergo seruata integritate utriusque naturae necesse est inueniri deum-hominem, nonminus est necesse has duas naturas integras conueniri in unam personam -- quemadmodum corpus et anima rationalis conueninnt in unum hominem -- quoniam aliter fieri nequit, ut idem ipse sit perfectus deus et perfectus homo. BOSO. Totum mihi placet quod dicis. 2.08 QUOD EX GENERE ADAE ET DE VIRGINE-FEMINA DEUM OPORTEAT ASSUMERE HOMINEM. ANSELMUS. Restat nunc quaerere unde et quomodo assumet deus humanam naturam. Aut enim assumet eam de Adam, aut faciet nouum hominem, quemadmodum fecit Adam de nullo alio homine. Sed si nouum hominem facit non ex Adae genere, non pertinebit ad genus humanum quod natum est de Adam. Quare non debebit satisfacere pro eo, quia non erit de illo. /103/ Sicut enim rectum est, ut pro culpa hominis homo satisfaciat, ita necesse est, ut satisfaciens idem sit qui peccator aut eiusdem generis. Aliter namque nec Adam nec genus eius satisfaciet pro se. Ergo sicut de Adam et Eua peccatum in omnes homines propagatum est, ita mlllus nisi uel ipsi uel quide illis nascitur, pro peccato hominum satisfacere debet. Quoniam ergo illi nequeunt, necesse est, ut de illis sit qui hoc faciet. Amplius. Sicut Adam et totum genus eius per se stetisset sine sustentatione alterius creaturae, si non peccasset: ita oportet ut, si idem genus resurgit post casum, per se resurgat et releuetur. Nam per quemcumque in statum suum restituatur: per illum utique stabit, per quem statum suum recuperabit. Deus etiam quando humanam naturam primitus fecit in solo Adam, nec feminam, ut de utroque sexu multiplicarentur homines, facere uoluit nisi de ipso, aperte monstrauit se non nisi de Adam uoluisse facere, quod de natura humana facturus erat. Quapropter si genus Adae per aliquem releuatur hominem qui non sit de eodem genere: non in illam dignitatem, quam habiturum erat, si non peccasset Adam, et ideo non integre restaurabitur et dei propositum deficere uidebitur; quae duo inconuenientia sunt. Ergo necesse est ut de Adam assumatur homo, per quem restaurandum est genus Adae. BOSO. Si rationem sequimur, sicut proposuimus, hoc ineuitabiliter oportet esse. ANSELMUS. Inuestigemus nunc utrum assumenda sit a deo natura hominis de patre et matre, sicut alii sunt homines, aut de uiro sine femina, aut de femina sine uiro. Nam quocumque modo ex his tribus modis sit: de Adam et de Eua erit, de quibus est omnis homo utriusque sexus; nec aliquis modus ex tribus istis facilior est deo quam alit, ut eo modo potius debeat assumi. BOSO. Bene procedis. ANSELMUS. Verum non est opus multo labole, ut ostendatur quia mundius et honestius procreabitur homo ille de solo uiro uel femina, quam de commixtione utriusque, sicut omnes alii filii hominum. BOSO. Sufficit. /104/ ANSELMUS. Aut ergo de solo uiro aut de sola femina assumendus est. BOSO. Aliunde non potest. ANSELMUS. Quatuor modis potest deus hominem facere. Videlicet aut de uiro et femina, sicut assiduus monstrat usus; aut nec de uiro nec de femina, sicut creauit Adam; aut de uiro sine femina, sicut fecit Euam; aut de femina sine uiro, quod nondum fecit. Ut igitur hunc quoque modum probet suae subiacere potestati et ad hoc ipsum opus dilatum esse, nil conuenientius, quam ut de femina sine uiro assumat illum hominem quem quaerimus. Utrum autem de uirgine aut de non-uirgine dignius hoc fiat, non est opus disputare, sed sine omni dubitatione asserendum est quia de uirgine deum-hominem nasci oportet. BOSO. Secundum placitum cordis mei loqueris. ANSELMUS. Estne hoc solidum quod diximus, aut uanum aliquid sicut nubes, quod dixisti nobis infideles obicerei BOSO. Nihil solidius. ANSELMUS. Pinge igitur non super fictam uanitatem, sed super solidam ueritatem, et dic quia ualde conuenit ut, quemadmodum hominis peccatum et causa nostrae damnationis principium sumpsit a femina, ita medicina peccati et causa nostrae saluationis nascatur de femina. Ac ne mulieres desperent se pertinere ad sortem beatorum, quoniam de femina tantum malum processit, oportet ut ad reformandam spem earum de muliere tantum bonum procedat. Pinge et hoc: Si uirgo erat quae cause fuit humano generi totius mali, multo magis decet, ut uirgo sit quae cause erit totius boni. Hoc quoque pinge: Si mulier quam fecit deus de uiro sine femina, facta est de uirgine, conuenit ualde ut uir quoque, qui fiet de femina sine uiro, fiat de uirgine. Sed de picturis quae pingi possum super hoc, quia deus-homo de uirgine-muliere nasci debet, ista nunc sufficiant. BOSO. Valde pulchrae et rationabiles sunt istae picturae. /105/ 2.09 QUOD NECESSE SIT VERBUM SOLUM ET HOMINEM IN UNAM CONUENIRE PERSONAM. ANSELMUS. Nunc quoque quaerendum est in qua persona deus, qui est tres personae, hominem assumat. Plures enim personae nequeunt unum eundemque hominem assumere in unitatem personae. Quare in una tantum persona hoc fieri necesse est. Sed de hac unitate personae dei et hominis, et in qua persona dei hoc magis fieri oporteat, in epistola de incarnatione uerti ad domnum papam Urbanum directa, quantum ad praesentem inuestigationem sufficere puto, locutus sum. BOSO. Breuiter tamen hic tange, cur potius filii persona debeat incarnari, quam patris aut spiritus sancti. ANSELMUS. Si quaelibet alla persona incarnetur, erunt duo filii in trinitate, filiusscilicet dei, qui et ante incarnationem filius est, et ille qui per incarnationem filius ent uirginis; et erit in personis, quae semper aequales esse debent, inaequalitas secundum dignitatem natiuitatum. Digniorem namque natiuitatem habebit natus ex deo quam natus ex uirgine. Item si peter fuerit incarnatus, erunt duo nepotes in trinitate, quia peter erit nepos parentum uirginis per hominem assumptum; et uerbum, cum nihil habeas de homine, nepos tamen erit uirginis, quia filii eius erit filius. Quae omnia inconuenientia sunt, nec in incarnatione uerbi contingunt. Est et aliud cur magis conueniat incarnari filio quam allis personis: quia conuenientius sonat fillum supplicare petri quam aliam personam alit. Item. Homo pro quo erat oraturus, et diabolus quem erat expugnaturus, ambo falsam similitudinem dei per propriam uoluntatem praesumpserant. Unde quasi specialius aduersus personam filii peccauerant, qui uera patris similitudo creditur. Illi itaque cui specialius fit iniuria, conuenientius attribuitur culpae uindicta aut indulgentia. Quapropter cum nos ratio /106/ ineuitabilis perduxerit ad hoc, ut necesse sit diuinam et humanam naturam in unam conuenire personam, nec hoc fieri possit in pluribus personis dei, et hoc conuenientius fieri pateat in persona uerbi quam in aliis: necesse est uerbum deum et hominem in unam conuenire personam. BOSO. Sic est uia qua me ducts, undique munita ratione, ut neque ad dexteram neque ad sinistram uideam ab illa me posse declinare. ANSELMUS. Non ego te duco, sed ille de quo loquimur, sine quo nihil possumus, nos ducit ubicumque uiam ueritatis tenemus. 2.10 QUOD IDEM HOMO NON EX DEBITO MORIATUR; ET QUOMODO POSSIT VEL NON POSSIT PECCARE; ET CUR ILLE UEL ANGELUS DE SUA IUSTITIA LAUDANDUS SIT, CUM PECCARE NON POSSINT. Utrum autem ille homo moriturus sit ex debito, sicut omnes alii homines ex debito moriantur, nunc inuestigare debemus. Sed si Adam moriturus non erat, si non pecasset: multo magis iste mortem pati non debebit, in quo peccatum esse non poterit, quia deus erit. BOSO. In hoc uolo te aliquantum morari. Siue enim dicatur posse siue non posse peccare, in utroque mihi non parue nascitur quaestio. Nam si peccare non posse dicitur, difficile credi debere uidetur. Ut enim aliquantulum loquar non quasi de illo qui numquam fuerit, sicut hactenus fecimus, sed uelut de eo quem et cuius facta nouimus: quis neget illum multa potuisse facere quae peccata dicimus? Quippe -- ut alla taceam -- quomodo didicemus eum non potuisse mentiri, quod semper peccatum est? Cum enim dicat Iudaeis de patre: "si dixero quia non scio eum, ero similis uobis mendas", et inter haec uerba dicat: "non scio eum": quis eum dices easdem tres nequiuisse proferre dictiones sine aliis uerbis, ut sic diceret: "non scio eum"? Quod si faceret, ut ipse ait, esset mendax, quod est esse peccatorem. Quare quoniam hoc potuit, peccare potuit. ANSELMUS. Et hoc dicere potuit, et peccare non potuit. BOSO. Hoc ostende. /107/ ANSELMUS. Omnis potestas sequitur uoluntatem. Cum enim dico quia possum loqui ud ambulare, subauditur: si uolo. Si enim non subintelligitur uoluntas,non est potestas sed necessitas. Nam cum dico quia nolens possum trahi aut uinci, non est haec mea potestas, sed necessitas et potestas alterius. Quippe non est aliud: possum trahi uel uinci, quam: alius me trahere uel uincere potest. Possumus itaque dicere de Christo quia potuit mentiri, si subauditur: si uellet. Et quoniam mentiri non potuit nolens nec potuit uelle mentiri, non minus dici potest nequiuisse mentiri. Sic itaque potuit et non potuit mentiri. BOSO. Nunc redeamus ad inuestigandum de illo quasi nondum sit, sicut incepimus. Dico igitur: Si peccare non poterit, quia, sicut dicis, non poterit uelle, ex necessitate seruabit iustitiam. Quare non ex libertate arbitrii iustus erit. Quae igitur gratia illi pro iustitia sua debebitur? Solemus namque dicere deum idcirco fecisse angelum et hominem tales qui peccare possent, quatenus, cum possent deserere iustitiam et ex libertate seruarent arbitrii, gratiam et laudem mererentur, quae illis, si ex necessitate iusti essent, non deberentur. ANSELMUS. Nonne angeli qui modo peccare nequeunt laudandi sunt, BOSO. Sunt utique, quia hoc quod modo non possum, meruerunt per hoc quod potuerunt et noluerunt. ANSELMUS. Quid dicis de deo qui peccare non potest nec hoc meruit per potestatem peccandi qua non peccauit: nonne laudandus est pro iustitia sua? BOSO. Hic uolo ut respondeas pro me. Nam si dico eum non esse laudandum, scio me mentiri; si autem dico laudandum, timeo infirmare rationem quam dixi de angelis. ANSELMUS. Angeli non sunt laudandi de iustitia sua, quia peccare potuerunt, sed quia per hoc quodam modo a se habent quod peccare nequeunt; in quo aliquatenus similes sunt deo, qui a se habet quidquid habet. Dicitur enim dare aliquid, qui non aufert quando potest; et facere esse aliquid, qui cum possit id ipsum facere non esse, non facit. Sic itaque cum angelus /108/ potuit auferre sibi iustitiam et non abstulit, et facere se non esse iustum et non fecit, recte asseritur ipse sibi dedisse iustitiam, et se ipsum iustum fecisse. Hoc igitur modo habet a se iustitiam, quia creatura eam aliter a se habere nequit; et idcirco laudandus est de sue iustitia, nec necessitate sed libertate iustus est, quia improprie dicitur necessitas, ubi nec coactio ulla est nec prohibitio. Quapropter quoniam deus perfecte habet a se quidquid habet, ille maxime laudandus est de bonis quae habet et seruat, non ulla necessitate, sed, sicut supra dixi, propria et aeterna immutabilitate. Sic ergo homo ille qui idem ipse deus erit, quoniam omne bonum quod ipse habebit, a se habebit, non necessitate sed libertate, et a se ipso iustus et idcirco laudandus erit. Quamuis enim natura humana a diuina habeas quod habebit, idem tamen ipse a se ipso, quoniam duae naturae una persona erunt, habebit. BOSO. Satisfecisti mihi ex hoc, et aperte uideo quia et peccare non poterit, et tamen laudandus erit de iustitia sua. Sed nunc quaerendum existimo, cum deus talem possit facere hominem, cur non tales fecit angelos et duos primos homines, ut similiter et peccare non possent et de iustitia sue laudandi essent. ANSELMUS. Intelligis quid dices? BOSO. Videor mihi intelligere, et idcirco quaero cur eos tales non fecit. ANSELMUS. Quoniam nec debuit nec potuit fieri, ut unusquisque illorum esset idem ipse qui deus, sicut de homine isto dicimus. Et si quaeris cur non uel de tot quot sunt personae dei, uel saltem de uno hoc fecit, respondeo quia ratio tune fieri nullatenus hoc exigebat, sed omnino, quia deus nihil sine ratione facit, prohibebat. BOSO. Erubesco quia hoc quaesiui; dic quae dicturus eras. ANSELMUS. Dicamus igitur quia mori non debebit, quoniam non erit peccator. BOSO. Concedere me oportet. /109/ 2.11 QUOD MORIATUR EX SUA POTESTATE; ET QUOD MORTALITAS NON PERTINEAT AD PURAM HOMINIS NATURAM. ANSELMUS. Nunc autem restat indagare utrum possit mori secundum humanam naturam; nam secundum diuinam semper incorruptibilis erit. BOSO. De hoc cur dubitare debemus, cum ipse uerus homo futurus sit et omnis homo naturaliter mortalis sit? ANSELMUS. Non puto mortalitatem ad puram, sed ad corruptam hominis naturam pertinere. Quippe si numquam peccasset homo et immortalitas ipsius immutabiliter firmata esset, non tamen minus homo esset uerus; et quando mortales in incorruptibilitatem resurgent, non minus erunt ueri homines. Nam si pertineret ad ueritatem hurnanae naturae mortalitas, nequaquam posset homo esse, qui esset immortalis. Non ergo pertinet ad sinceritatem humanae naturae corruptibilitas siue incorruptibilitas, quoniam neutra facit aut destruit hominem, sed altera ualet ad eius miseriam, altera ad beatitudinem. Sed quoniam nullus est homo qui non moriatur, idcirco mortale ponitur in hominis definitione a philosophis, qui non crediderunt totum hominem aliquando potuisse aut posse esse immortalem. Quare non sufficit ad monstrandum illum hominem debere mortalem esse hoc, quia uerus homo erit. BOSO. Quaere tu ergo aliam rationem, quia ego illam nescio, si tu nescis, qua ille probetur posse mori. ANSELMUS. Dubium non est quia sicut deus erit, ita omnipotens erit. BOSO. Verum est. /110/ ANSELMUS. Si ergo uoles, poterit animam suam ponere et iterum sumere. BOSO. Si hoc non potest, non uidetur quod sit omnipotens. ANSELMUS. Poterit igitur numquam mori si uoles, et poterit mori et resurgere. Siue autem animam suam ponat nullo alio faciente, siue alius hoc faciat, ut eam ponat ipso permittente, quantum ad potestatem nihil differt. BOSO. Non est dubium. ANSELMUS. Si igitur uoluerit permittere, poterit occidi; et si noluerit, non poterit. BOSO. Ad hoc nos indeclinabiliter perducit ratio. ANSELMUS. Ratio quoque nos docuit quia oportet eum maius aliquid habere, quam quidquid sub deo est, quod sponte det et non ex debito deo. BOSO. Ita est. ANSELMUS. Hoc autem "nec" sub illo nec extra illum inueniri potest. BOSO. Verum est. ANSELMUS. In ipso igitur inueniendum est. BOSO. Sic sequitur. ANSELMUS. Aut igitur se ipsum aut aliquid de se debit. BOSO. Non possum aliter intelligere. ANSELMUS. Quaerendum nunc est cuiusmodi esse debebit haec datio. Dare namque se non poterit deo aut aliquid de se, quasi non habenti ut suus sit, quoniam omnis creatura dei est. BOSO. Sic est. ANSELMUS. Sic ergo intelligenda est haec datio, quia aliquo modo ponet se ad honorem dei aut aliquid de se, quomodo debitor non erit. BOSO. Ita sequitur ex supra dictis. ANSELMUS. Si dicimus quia debit se ipsum ad oboediendum deo, ut perseueranter seruando iustitiam subdat se uoluntati eius, non erit hoc dare quod deus ab illo non exigat ex debito. Omnis enim rationalis creatura debet hanc oboedientiam deo. BOSO. Hoc negari nequit. ANSELMUS. Alio itaque modo oportet, ut det se ipsum deo aut aliquid de se. BOSO. Ad hoc nos impellit ratio. /111/ ANSELMUS. Videamus si forte hoc sit dare uitam suam, siue ponere animam suam, siue tradere se ipsum morti ad honorem dei. Hoc enim ex debito non exiget deus ab illo; quoniam namque non erit peccatum in illo, non debebit mori, sicut diximus. BOSO. Aliter nequeo intelligere. ANSELMUS. Consideremus adhuc utrum sic rationabiliter conueniat. BOSO. Dic tu, et ego libenter audiam. ANSELMUS. Si homo per suauitatem peccauit: an non conuenit ut per asperitatem satisfaciat? Et si tam facile uictus est a diabolo ut deum peccando exhonoraret, ut facilius non posses: nonne iustum est ut homo satisfaciens pro peccato tanta difficultate uincat diabolum ad honorem dei, ut maiori non possit? An non est dignum quatenus, gui se sic abstulit deo peccando, ut se plus auferre non posses, sic se det deo satisfaciendo, ut magis se non possit dare? BOSO. Non est aliquid rationabilius. ANSELMUS. Nihil autem asperius aut difficilius potest homo ad honorem dei sponte et non ex debito pati quam mortem, et nullatenus se ipsum potest homo dare magis deo, quam cum se morti tradit ad honorem illius. BOSO. Vera sunt omnia haec. ANSELMUS. Talem igitur oportet eum esse qui pro peccato hominis satisfacere uolet, ut mori possit si uelit. BOSO. Video plane illum hominem quem quaerimus, talem esse oportere qui nec ex necessitate moriatur, quia omnipotens erit, nec ex debito, quia numquam peccator erit, et mori possit ex libera uoluntate, quia necessarium erit. ANSELMUS. Sunt et alla multa cur eum ualde conueniat hominum similitudinem et conuersationem absque peccato habere, quae facilius et clarius per se patent in eius uita et operibus, quam uelut ante experimentum sola ratione monstrari possint. Quis enim explicet quam necessarie, quam sapienter factum est, ut ille qui homines erat redempturus et de uia mortis et perditionis ad uiam uitae et beatitudinis aeternae docendo reducturus, cum hominibus conuersaretur et in ipsa conuersatione, cum eos doceret uerbo qualiter uiuere /112/ deberent, se ipsum exemplum praeberet? Exemplum autem se ipsum quomododaret infirmis et mortalibus, ut propter iniurias aut contumelias aut dolores aut mortem a iustititia non recederent, si ipsum haec omnia sentire non agnoscerent? 2.12 QUOD QUAMVIS INCOMMODORUM NOSTRORUM PARTICEPS SIT, MISER TAMEN NON SIT. BOSO. Omnia haec patenter ostendunt eum mortalem et incommodorum nostrorum esse participem oportere. Sed haec omnia miseriae nostrae sunt. Numquid ergo miser erit? ANSELMUS. Nequaquam. Nam sicut ad beatitudinem non pertinet commodum quod habet quis contra uoluntatem, ita non est miseria apprehendere sapienter nulla necessitate aliquod incommodum secundum uoluntatem. BOSO. Concedendum est. 2.13 QUOD CUM ALIIS INFIRMITATIBUS NOSTRIS IGNORANTIAM NON HABEAT. Verum in hac similitudine, quam habere debet cum hominibus, dic utrum ignorantiam quoque sicut alias infirmitates nostras habiturus sit. ANSELMUS. Quid dubitas de deo utrum sit omnia sciens? BOSO. Quia quamuis sit immortalis futurus ex diuina natura, mortalis tamen erit ex humana. Nam cur non similiter poterit homo ille esse uere ignorans, sicut uere mortalis erit? ANSELMUS. Illa hominis assumptio in unitatem personae dei non nisi sapienter a summa sapientia fiet, et ideo non assumes in homine quod nullo modo utile, sed ualde noxium est ad opus quod idem homo facturus est. Ignorantia namque ad nihil illi utilis esset, sed ad multa noxia. Quomodo enim tot et tanta opera quae facturus est, faciet sine immense sapientia? Aut quomodo illi credent homines, si eum scient nescium? Si autem nescient: ad quid erit illi utilis illa ignorantia? Deinde si nihil amatur nisi quod cognoscitur: sicut nihil erit bond quod non amet, ita nullum bonum erit quod ignoret. Bonum autem nemo perfecte nouit, nisi qui illud a malo scit discernere. /113/ Hanc quoque discretionem nullus scit facere, qui malum ignorat. Sicut igitur ille de quo loquimur, omne perfecte sciet bonum, ita nullum ignorabit malum. Omnem igitur habebit scientiam, quamuis eam publice in hominum conuersatione non ostendat. BOSO. Hoc in maiori aetate ita uidetur, sicut dicis; sed in infantia sicut non erit tempus congruum, ut in illo appareat sapientia, ita non erit opus et ideo nec congruum, ut illam habeat. ANSELMUS. Nonne dixi quia sapienter fiet illa incarnatio? Sapienter namque assumet deus mortalitatem, qua sapienter, quia ualde utiliter, utetur. Ignorantiam uero non poterit assumere sapienter, quia numquam est utilis sed semper noxia, nisi forte cum per eam mala uoluntas, quae numquam in illo erit, ab effectu restringitur. Nam etsi aliquando ad aliud non nocet, hoc solo tamen nocet, quia scientiae bonum aufert. Et ut breuiter absoluam quod quaeris: ex quo ille homo erit, plenus deo semper ut se ipso erit. Unde numquam erit sine eius potentia et fortitudine et sapientia. BOSO. Quamuis hoc in Christo semper fuisse non dubitarem, ideo tamen quaesiui, ut de hoc quoque rationem audirem. Saepe namque aliquid esse certi sumus, et tamen hoc ratione probare nescimus. 2.14 QUOMODO MORS EIUS PRAEVALEAT NUMERO ET MAGNITUDINI PECCATORUM OMNIUM. Nunc rogo ut doceas me, quomodo mors eius praeualeat numero et magnitudini peccatorum omnium, cum unum quod putamus leuissimum peccatumtam infinitum monstres, ut si numerus obtendatur infinitus mundorum, qui sic pleni sunt creaturis sicut est iste, nec possint senari quin redigantur in nihilum, nisi faciat aliquis aspectum unum contra uoluntatem dei, non tamen fieri debeat. ANSELMUS. Si esset praesens homo ille et quis esset scires, et diceretur tibi: nisi occideris hominem hunc, peribit mundus iste totus et quidquid deus non est: faceres hoc pro conseruanda omni alia creatura? BOSO. Non facerem, etiam si infinitus mihi numerus mundorum obtenderetur. /114/ ANSELMUS. Quid si iterum tibi diceretur: aut eum occides, aut omnia peccatamundi uenient super te? BOSO. Responderem me potius alla omnia uelle peccata suscipere, non solum huius mundi quae fuerunt et quae future sunt, sed et quaecumque super haec cogitari possum, quam istud solum. Quod non solum de occisione eius, sed et de qualibet parue laesione quae illum tangeret, respondere me existimo debere. ANSELMUS. Recte existimas. Sed dic mihi cur ita cor tuum iudicat, ut plus horreat unum peccatum in laesione huius hominis, quam omnia alla quae cogitari possum, cum omnia quaecumque fiunt peccata contra illum sint. BOSO. Quoniam peccatum quod in persona eius fit, incomparabiliter superat omnia illa, quae extra personam illius cogitari possum. ANSELMUS. Quid dices ad hoc quia saepe libenter aliquis patitur quasdam in sua persona molestias, ne maiores patiatur in rebus suis? BOSO. Quia deus non eget hac patientia, cuius potestati cuncta subiacent, sicut tu supra cuidam meae interrogationi respondisti. ANSELMUS. Bene respondes. Videmus ergo quia uiolationi uitae corporalis huius hominis nulla immensitas uel multitudo peccatorum extra personam dei comparari ualet. BOSO. Apertissimum est. ANSELMUS. Quantum bonum tibi uidetur, cuius interemptio tam male est? BOSO. Si omne bonum tam bonum est quam male est eius destructio, plus est bonum incomparabiliter, quam sint ea peccata male, quae sine aestimatione superat eius interemptio. ANSELMUS. Verum dicis. Cogita etiam quia peccata tantum sunt odibilia quantum sunt male, et uita ista tantum amabilis quantum est bona. Unde sequitur quia uita haec plus est amabilis, quam sint peccata odibilia. BOSO. Non possum hoc non intelligere. ANSELMUS. Putasne tantum bonum tam amabile posse sufficere ad soluendum, quod debetur pro peccatis totius mundi? BOSO. Immo plus potest in infinitum. ANSELMUS. Vides igitur quomodo uita haec uincat omnia peccata, si pro illis detur. /115/ BOSO. Aperte. ANSELMUS. Si ergo dare uitam est mortem accipere: sicut datio huius uitae praeualet omnibus hominum peccatis, ita et acceptio mortis. BOSO. Ita esse de omnibus peccatis quae personam dei non tangunt constat. 2.15 QUOMODO DELEAT MORS EADEM ETIAM PECCATA EUM PERIMENTIUM. Sed nunc uideo aliud quaerendum. Nam si tam malum est eum occidere quam bona est uita eius: quomodo potest mors eius superare et delere peccata eorum qui eum occiderunt? Aut si alicuius eorum peccatum delet: quomodo potest aliorum quoque hominum aliquod delere? Credimus enim quia et multi ex illis saluati sunt et innumerabiles alii saluantur. ANSELMUS. Hanc quaestionem soluit apostolus qui dixit, quia "si cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent". Tantum namque differunt scienter factum peccatum et quod per ignorantiam fit, ut malum quod numquam facere possent pro nimietate sua, si cognosceretur, ueniale sit, quia ignoranter factum est. Deum enim occidere nullus homo umquam scienter saltem uelle posset, et ideo qui illum occiderunt ignoranter, non in illud infinitum peccatum, cui nulla alia comparari peccata possunt, proruerunt. Nam non considerauimus eius magnitudinem ad uidendum, quam bona esset uita illa, secundum hoc quod ignoranter factum est, sed quasi scienter fieret, quod necumquam fecit aliquis nec facere potuit. BOSO. Rationabiliter interemptores Christi ad ueniam peccati sui pertingere potuisse monstrasti. ANSELMUS. Quid iam quaeris amplius? Ecce uides quomodo rationabilis necessitas ostendat ex hominibus perficiendam esse supernam ciuitatem, nec hoc /116/ posse fieri nisi per remissionem peccatorum, quam homo nullus habere potest nisi per hominem, qui idem ipse sit deus atque morte sue homines peccatores deo reconciliet. Aperte igitur inuenimus Christum, quem deum et hominem confitemur et mortuum propter nos. Hoc autem absque omni dubietate cognito: cuncta quae ipse dicit certa esse, quoniam deus mentiri nequit, et sapienter esse facta quae fecit, dubitandum non est, quamuis non eorum ratio intelligatur a nobis. BOSO. Verum est quod dicis, nec aliquatenus quod dixit esse uerum, aut quod fecit rationabiliter esse factum dubito. Sed hoc postulo ut, quod quasi non debere aut non posse fieri uidetur infidelibus in fide Christiana, hoc mihi qua ratione fieri debeat aut possit aperias; non ut me in fide confirmes, sed ut confirmatum ueritatis ipsius intellectu laetifices. 2.16 QUALITER DEUS DE MASSA PECCATRICE ASSUMPSIT HOMINEM SINE PECCATO; ET DE SALVATIONE ADAE ET EVAE. Quapropter sicut eorum quae supra dicta sunt, rationem aperuisti, sic peto ut eorum quae sum adhuc quaesiturus, rationem ostendas. Primum scilicet qualiter de massa peccatrice, id est de humano genere, quod totum infectum erat peccato, hominem sine peccato quasi azimum de fermentato deus assumpsit. Nam licet ipsa hominis eiusdem conceptio munda sit et absque carnalis delectationis peccato, uirgo tamen ipsa unde assumptus est, "in iniquitatibus" concepta est, "et in peccatis concepit" eam "mater" eius, et cum originali peccato nata est, quoniam et ipsa in Adam peccauit, "in quo omnes peccaueraut". /117/ ANSELMUS. Postquam constat hominem illum deum et peccatorum esse reconciliatorem, dubium non est eum omnino sine peccato esse. Hoc autem esse non ualet, nisi absque peccato de massa peccatrice sit assumptus. Qua uero ratione sapientia dei hoc fecit, si non possumus intelligere, non debemus mirari, sed cum ueneratione tolerare aliquid esse in secretis tantae rei quod ignoremus. Quippe mirabilius deus restaurauit humanam naturam quam instaurauit. Aequaliter enim utrumque deo facile est; sed homo antequam esset non peccauit, ut fieri non deberet; postquam uero factus est, peccando meruit ut, quod et ad quod factus erat, perderet, quamuis non perdiderit omnino quod factus erat, ut esset qui puniretur aut cui deus misereretur. Neutrum enim horum fieri posset, si in nihilum redactus esset. Tanto ergo mirabilius deus illum restituit quam instituit, quanto hoc de peccatore contra meritum, illud non de peccatore nec contra meritum fecit. Quantum etiam est deum et hominem sic in unum conuenire, ut seruata integritate utriusque naturae idem sit homo qui deus? Quis ergo praesumat uel cogitare quod humanus intellectus ualeat penetrare, quam sapienter, quam mirabiliter tam inscrutabile opus factum sit? BOSO. Assentior quia nullus homo potest in hac uita tantum secretum penitus aperire, nec peto ut facias quod nullus homo facere potest, sed tantum quantum potes. Plus enim persuadebis altiores in hac re rationes latere, si aliquam te uidere monstraueris, quam si te nullam in ea rationem intelligere nihil dicendo probaueris. ANSELMUS. Video me ab importunitate tua non posse liberari. Sed si aliquatenus potero quod postulas ostendere, gratias agamus deo. Si uero non /118/ potero, sufficiant ea quae supra probata sunt. Cum enim constat deum hominem fieri oportere, dubium non est sapientiam et potentiam illi non deesse, ut hoc sine peccato fiat. BOSO. Sic libenter accipio. ANSELMUS. Oportuit utique ut illa redemptio quam Christus fecit, prodesset non solum illis qui eo tempore fuerunt, sed etiam aliis. Sit enim rex aliquis, cui totus populus suae cuiusdam ciuitatis sic peccauit, excepto uno solo, qui tamen de illorum est genere, ut nullus eorum facere possit unde mortis damnationem euadat. Ille autem qui solus est innocens, tantam apud regem habet gratiam ut possit, et tantam dilectionem erga reos ut uelit omnes qui suo credent consilio reconciliare quodam seruitio ualde ipsi regi placituro, quod facturus est die secundum uoluntatem regis statuto. Et quoniam non omnes possunt qui reconciliandi sunt ad diem illam conuenire, concedit rex propter magnitudinem illius seruitii, ut quicumque uel ante uel post diem illam confessi fuerint se uelle per illud opus quod ea die fiet, ueniam impetrare et ad pactum ibi constitutum accedere, ab omni culpa sint absoluti praeterita; et si contigerit ut post hanc ueniam iterum peccent, si digne satisfacere et corrigi deinceps uoluerint, per eiusdem pacti efficaciam iterum ueniam recipiant. Sic tamen ut nullus palatium eius ingrediatur, donec factum sit hoc unde culpae relaxantur. Secundum hanc similitudinem, quoniam non potuerunt omnes homines qui saluandi erant praesentes esse, quando redemptionem illam Christus fecit, tanta fuit uis in eius morte, ut etiam in absentes uel loco uel tempore eius protendatur effectus. Quod autem non solis praesentibus prodesse debeat hinc facile cognoscitur, quia non tot praesentes eius morti esse potuerunt, quot ad supernae ciuitatis constructionem necessarii sunt, etiam si omnes qui eiusdem mortis tempore ubicumque erant, ad illam redemptionem /119/ admitterentur. Plures enim sunt daemones, quam de quibus restaurandus est numerus eorum, ea die uiuerent homines. Nec credendum est, ex quo factos est homo, ullum tempus fuisse quo mundus iste cum creaturis, quae factae sunt ad usus hominum, sic uacuus fuisset, ut nullus esset in illo ex humano genere ad hoc pertinens, propter quod factus est homo. Videtur enim inconueniens quod deus ueluno momento permiserit humanum genus et ea quae fecit propter usu meorum, de quibus superna ciuitas perficienda est, quasi frustra extitisse. Nam aliquatenus in uanum esse uiderentur, quamdiu non ad hoc propter quod maxime facta essent, uiderentur subsistere. BOSO. Congruenti ratione et cui nihil repugnare uidetur, monstras nullum umquam foisse tempus, ex quo factus est homo, absque aliquo qui ad eam pertineret, sine qua uane factus esset omnis homo, reconciliationem. Quod non solum conueniens sed etiam necessarium esse possumus concludere. Si enim conuenientius et rationabilius est hoc, quam aliquando nullum fuisse, de quo intentio dei qua hominem fecit perficeretur, nec est aliquid quod huic obuiet rationi, necesse est semper aliquem ad praedictam reconciliationem pertinentem fuisse. Unde Adam et Eua ad illam pertinuisse redemptionem dubitandum non est, quamuis hoc auctoritas diuina aperte non pronuntiet. ANSELMUS. Incredibile quoque uidetur, quando deus illos fecit et proposuit immutabiliter facere de illis omnes homines, quos ad caelestem ciuitatem assumpturus erat, quod illos duos ab hoc excluserit proposito. BOSO. Immo illos maxime ad hoc fecisse credi debet, ut essent de illis propter quos facti sunt. ANSELMUS. Bene consideras. Nulla tamen anima ante mortem Christi paradisum caelestem ingredi potuit, sicut supra dixi de regis palatio. BOSO. Sic tenemus. ANSELMUS. Virgo autem illa de qua homo ille assumptus est, de quo loquimur, fuit de illis qui ante natiuitatem eius per eum mundati sunt a peccatis, etin eius ipsa munditia de illa assumptus est. BOSO. Placeret mihi multum quod dicis, nisi cum ipse debeat a se ipso habere munditiam a peccato, uideretur eam habere a matre, et non per se mundus esse, sed per illam. ANSELMUS. Non ita est; sed quoniam matris munditia per quam mundus est, non fuit nisi ab illo, in se quoque ner se ipsum et a se mundus fuit. /120/ BOSO. Bene est de hoc. Verum adhuc aliud mihi uidetur quaerendum. Diximus enim supra quia non necessitate moriturus erat, et nunc uidemus quia mater eius per eius mortem futuram munda fuit, quod nisi illa fuisset, ipse de illa esse non potuisset. Quomodo ergo non necessitate mortuus est, qui non, nisi quia moriturus erat, potuit esse? Nam si moriturus non esset, uirgo de qua assumptus est munda non fuisset, quoniam hoc nequaquam ualuit esse nisi ueram eius mortem credendo, nec ille de illa potuit aliter assumi. Quare sinon mortuus est ex necessitate, postquam assumptus est de uirgine, potuit non esse de uirgine assumptus, postquam est assumptus; quod non est possibile. ANSELMUS. Si bene quae supra dicta sunt considerasses, hanc quaestionem in illis, ut puto, solutam intellexisses. BOSO. Non uideo quomodo. ANSELMUS. Nonne quando quaesiuimus utrum ille mentiri potuerit, monstrauimus in mentiendo duas esse potestates, unam uidelicet uolendi mentiri, alteram mentiendi; et quoniam cum mentiendi potestatem haberet, hoc a se ipso habuit ut non posses uelle mentiri, idcirco de sue iustitia qua ueritatem seruauit eum laudandum esse? BOSO. Ita est. ANSELMUS. Similiter est in senando uitam potestas uolendi seruare et potestas seruandi. Cum ergo quaeritur utrum idem deus-homo potuerit seruare uitam suam, ut numquam moreretur, dubitandum non est quia semper habuit potestatem seruandi, quamuis nequiuerit uelle seruare ut numquam moreretur; et quoniam hoc a se ipso habuit, ut scilicet uelle non posses, non necessitate sed libera potestate animam suam posuit. BOSO. Non omnino similes fuerunt in illo istae potestates, mentiendi uidelicet et seruandi uitam. Ibi enim sequitur quia, si uellet, posses mentiri; hic uero uidetur quia, si non mori uellet, non magis hoc posses, quam posses non esse quod erat. Nam ad hoc erat homo ut moreretur, et propter huius futurae mortis fidem de uirgine potuit assumi, sicut supra dixisti. ANSELMUS. Quemadmodum putas illum non potuisse non mori aut necessitate /121/ mortuum esse, quia non potuit non esse quod erat, ita poses asserere illum non potuisse uelle non mori aut necessitate mori uoluisse, quoniam quod erat non esse non potuit. Non enim magis ipse factus est homo ad hoc ut moreretur, quam ut uellet mori. Quapropter sicut non debes dicere quia non potuit uelle non mori aut necessitate uoluit mori, sic non est dicendum quia non potuit non mori aut necessitate mortuus est. BOSO. Immo quoniam eidem subiacent rationi, scilicet et mori et uelle mori, utrumque uidetur in illo necessitate fuisse. ANSELMUS. Quis se sponte uoluit hominem facere, ut eadem immutabili uoluntate moreretur, et per huius fidem certitudinis uirgo munda fieret, de qua homo ille assumeretur? BOSO. Deus, filius dei. ANSELMUS. Nonne supra monstratum est quia dei uoluntas nulla cogitur necessitate, sed ipsa se spontanea sua seruat immutabilitate, quando aliquid dicitur necessitate facere? BOSO. Vere monstratum est. Sed uidemus econtra quia, quod deus immutabiliter uult, non potest non esse, sed necesse est esse. Quapropter si deus uoluit, ut homo ille moreretur, non potuit non mori. ANSELMUS. Ex eo quia filius dei assumpsit hominem ea uoluntate ut moreretur, probes eundem hominem non potuisse non mori. BOSO. Ita intelligo. ANSELMUS. An non similiter apparuit ex iis quae dicta sunt, fillum dei et assumptum hominem unam esse personam, ut idem sit deus et homo, filius dei et filius uirginis? BOSO. Sic est. ANSELMUS. Idem igitur homo sue uoluntate non potuit non mori et mortuus est. BOSO. Negare nequeo. ANSELMUS. Quoniam ergo uoluntas dei nulla necessitate facit aliquid, sed sua potestate, et uoluntas illius fuit uoluntas dei, nulla necessitate mortuus est, sed sola sua potestate. BOSO. Argumentationibus tuis obuiare nequeo. Nam nec propositiones quas praemittis, nec consequentias quas infers, ullatenus infirmare ualeo. /122/ Sed tamen hoc mihi semper occurrit quod dixi, quia si uellet non mori, non magis hoc posses, quam non esse quod erat. Vere namque moriturus erat, quoniam si uere non fuisset moriturus, non fuisset uera fides futurae mortis eius, per quam et illa uirgo de qua natus est, et multi alii mundati sunt a peccato. Nam si uera non fuisset, nihil prodesse potuisset. Quapropter si potuit non mori, potuit facere non esse uerum quod uerum erat. ANSELMUS. Quare uerum erat, antequam moreretur, quia moriturus erat? BOSO. Quoniam hoc ipse sponte uoluit et immutabili uoluntate. ANSELMUS. Si ergo, sicut dicis, idcirco non potuit non mori, quia uere moriturus erat, et ideo uere erat moriturus, quia hoc ipse sponte et immutabiliter uoluit: sequitur illum non ob aliud non potuisse non mori, nisi quia immutabili uoluntate uoluit mori. BOSO. Ita est. Sed quaecumque fuerit causa, uerum est tamen quia non potuit non mori et necesse fuit illum mori. ANSELMUS. Nimis haeres in nihilo, et ut dici soles, quaeris nodum in scirpo. BOSO. An es oblitus quid excusationibus tuis obiecerim in huius disputationis nostrae principio, quia uidelicet quod postulabam non faceres doctis, sed mihi et hoc ipsum mecum petentibus? Sustine igitur ut pro tarditate et hebetudine nostri quaeram ingenii, quatenus mihi et illis etiam in puerilibus quaestionibus, sicut incepisti, satisfacias. 2.17 QUOD IN DEO NON SIT NECESSITAS VEL IMPOSSIBILITAS; ET QUOD SIT NECESSITAS COGENS ET NECESSITAS NON COGENS. ANSELMUS. Iam diximus quia deus improprie dicitur aliquid non posse aut necessitate facere. Omnis quippe necessitas et impossibilitas eius subiacet uoluntati; illius autem uoluntas nulli subditur necessitati aut impossibilitati. Nihil enim est necessarium aut impossibile, nisi quia ipse ita uult; ipsum uero aut uelle aut nolle aliquid propter necessitatem aut impossibilitatem alienum est a ueritate. Quare quoniam omnia quae uult, et non nisi quae /123/ uult facit: sicut nulla necessitas siue impossibilitas praecedit eius uelle aut nolle, ita nec eius facere aut non facere, quamuis multa uelit immutabiliteret faciat. Et sicut cum deus facit aliquid, postquam factum est, iam non potest non esse factum, sed semper uerum est factum esse; nec tamen recte dicitur impossibile deo esse, ut faciat quod praeteritum est non esse praeteritum -- nihil enim ibi operatur necessitas non faciendi aut impossibilitas faciendi, sed dei sola uoluntas, qui ueritatem semper, quoniam ipse ueritas est, immutabilem, sicuti est, uult esse -- ita si proponit se aliquid immutabiliter facturum, quamuis quod proponit, antequam fiat, non possit non esse futurum, non tamen ulla est in eo faciendi necessitas aut non faciendi impossibilitas, quoniam sola in eo operatur uoluntas. Quotiens namque dicitur deus non posse, nulla negatur in illo potestas, sed insuperabilis significatur potentia et fortitudo. Non enim aliud intelligitur, nisi quia nulla res potest efficere, ut ille agat quod negatur posse. Nam usitata est huiusmodi multum locutio, ut dicatur res aliqua posse,non quia in illa, sed quoniam in alia re est potestas; et non posse, non quoniam in illa, sed quia in alia re est impotentia. Dicimus namgue: iste homo potest uinci, pro: aliquis potest eum uincere; et: ille non potest uinci, pro: nullus illum uincere potest. Non enim est potestas posse uinci, sed impotentia; nec uinci non posse impotentia est, sed potestas. Nec dicimus deum necessitate facere aliquid, eo quod in illo sit ulla necessitas, sed quoniam est in alio, sicut dixi de impotentia, quando dicitur non posse. Omnis quippe necessitas est aut coactio aut prohibitio; quae duae necessitates conuertuntur inuicem contrarie, sicut necesse et impossibile. Quidquid namque cogitur esse prohibetur non esse, et quod CogitUt non esse prohibetur esse; quemadmodum quod necesse est esse impossibile est non esse, et quod necesse est non esse impossibile est esse, et conuersim. Cum autem dicimus aliquid necesse esse aut non esse in deo, non intelligitur quod sit in illo necessitas aut cogens aut prohibens, sed significatur quia in omnibus aliis necessita prohibens eas facere et cogens non facere contra hoc quod de deo dicitur. Nam cum dicimus quia necesse est deum semper uerum dicere, et necesse est eum numquam mentiri, non dicitur aliud nisi quia tanta est in illo /124/ constantia seruandi ueritatem, ut necesse sit nullam rem facere posse, ut uerum non dicat aut ut mentiatur. Quapropter cum dicimus quia homo ille, qui secundum unitatem personae, sicut supra dictum est, idem ipse est qui filius dei, deus, non potuit non mori, aut uelle non mori, postquam de uirgine natus est: non significatur in illo ulla impotentia seruandi aut uolendi seruare uitam suam immortalem, sed immutabilitas uoluntatis eius, qua se sponte fecit ad hoc hominem, ut in eadem uoluntate perseuerans moreretur, et quia nulla res potuit illam uoluntatem mutare. Plus enim esset impotentia quam potentia, si posset uelle mentiri aut fallere aut mutare uoluntatem, quam prius immutabilem esse uoluit. Et si, quemadmodum supra dixi, cum aliquis sponte se proponit facturum bonum aliquod et eadem uoluntate postea perficit quod proposuit, quamuis cogi possit, si nolit promissum soluere, non tamen est dicendus necessitate facere quod facit, sed ea qua proposuit libera uoluntate -- nonenim necessitate aut impotentia fieri uel non fieri dici debet aliquid, ubi neque necessitas neque impotentia quicquam operantur sed uoluntas -- si, inquam, ita est in homine, multo magis necessitas aut impotentia nequaquam nominandae sunt in deo, qui nihil nisi quod uult facit, et cuius uoluntatem nulla uis cogere aut prohibere ualet. Ad hoc enim ualuit in Christo diuersitas naturarum et unitas personae, ut quod opus erat fieri ad hominum restaurationem, si humana non posset natura, faceret diuina, et si diuinae minime conueniret, exhiberet humana; et non alius atque alius sed idem ipse esset, qui utrumque perfecte existens, per humanam solueret quod illa debebat, et per diuinam posset quod expediebat. Denique uirgo, quae perfidem munda facta est ut de illa posset assumi, nequaquam credidit illum moriturum, nisi quia uellet, quemadmodum per prophetam qui de illo dixit: "oblatus est, quia ipse uoluit", didicerat. Quapropter quoniam uera fuit fides /125/ eius, necesse erat ita futurum esse, sicut credidit. Quod si te iterum perturbat quia dico: necesse erat: memento quia ueritas fidei uirginis non fuit causa ut ille sponte moreretur, sed quia hoc futurum erat, uera fuit fides. Quamobrem si dicitur: necesse erat ut uoluntate sola moreretur, quia uera fuit fides siue prophetia quae de hoc praecesserant: non est aliud quam si dicas necesse fuisse ita futurum esse, quoniam sic futurum erat. Huiusmodi autem necessitas non cogit rem esse, sed esse rei facit necessitatem esse. Est namque necessitas praecedens, quae causa est ut sit res; et est necessitas sequens, quam res facit. Praecedens et eliciens necessitas est, cum dicitur caelum uolui, quia necesse est ut uoluatur; sequens uero et quae nihil efficit sed fit, est cum dico te ex necessitate loqui, quia loqueris. Cum enim hoc dico, significo nihil facere posse, ut dum loqueris non loquaris, non quod aliquid te cogat ad loquendum. Nam uiolentia naturalis conditionis cogit caelum uolui, te uero nulla necessitas facit loqui. Sed ubicumque est praecedens necessitas, est et sequens; non autem ubi sequens, ibi statim et praecedens. Possumus namque dicere: necesse est caelum uolui, quia uoluitur; sed non similiter est uerum idcirco te loqui, quia necesse est ut loquaris. Ista sequens necessitas currit per omnia tempora hoc modo: Quidquid fuit, necesse est fuisse. Quidquid est, necesse est esse et necesse est futurum fuisse. Quidquid futurum est, necesse est futurum esse. Haec est illa necessitas quae, ubi tractat ARISTOTELES de propositionibus singularibus etfuturis, uidetur utrumlibet destruere et omnia esse ex necessitate astruere. Hac sequenti et nihil efficienti necessitate, quoniam uera fuit fides uel prophetia de Christo, quia ex uoluntate non ex necessitate moriturus erat, necesse fuit ut sic esset. Hac homo factus est; hac fecit et passus est quidquid fecit et passus est; hac uoluit quaecumque uoluit. Ideo enim necessitate fuerunt, quia futura erant; et futura erant, quia fuerunt; et fuerunt, quia fuerunt. Et si uis omnium quae fecit et quae passus est ueram scire necessitatem, scito omnia ex necessitate fuisse, quia ipse uoluit. Voluntatem uero eius nulla praecessit necessitas. Quare si non fuerunt, nisi quia ipse uoluit: si non uoluisset, non fuissent. Sic itaque "nemo" tulit "animam" eius ab /126/ illo, sed ipse posuit eam et "iterum" sumpsit "eam", quia "potestatem" habuit "ponendi animam suam et iterum sumendi eam", sicut ipse dicit. BOSO. Satisfecisti mihi illum non posse probari ulla necessitate mortem subisse, nec me paenitet, ut hoc faceres, importunum tibi extitisse. ANSELMUS. Ostendimus, ut puto, certam rationem quamodo deus assumpserit hominem sine peccato de massa peccatrice, sed nequaquam negandum existimo aliam esse praeter istam quam diximus, excepto hoc quia deus facere potest, quod hominis ratio comprehendere non potest. Verum quoniam et ista mihi uidetur posse sufficere, et si aliam nunc inquirere uellem, necesse esset inuestigare quid sit originale peccatum et quomodo a primis parentibus in uniuersum genus humanum praeter illum de quo agimus hominem diffundatur, et incidere in quasdam alias quaestiones quae suum postulant tractatum: ea quam diximus ratione contenti, quae de incepto restant opere prosequamur. BOSO. Ut uis; sed eo pacto ut tu aliquando auxiliante deo illam aliam rationem, quam nunc inquirere uitas, quasi debitum exsoluas. ANSELMUS. Quoniam uoluntatem hanc scio me gerere, quod petis non denego; sed quia de futuris incertus sum, promittere non audeo, sed dei dispositioni committo. 2.18 QUOMODO VITA CHRISTI SOLVATUR DEO PRO PECCATIS HOMINUM; ET QUOMODO DEBUIT CHRISTUS ET NON DEBUIT PATI. Sed dic nunc quid tibi de quaestione, quam in principio proposuisti, propter quam aliae multae se ingesserunt, persoluendum uideatur. BOSO. Summa quaestionis fuit cur deus homo factus sit, ut per mortem suam saluaret hominem, cum hoc alio modo facere potuisse uideretur. Adquod tu multis et necessariis rationibus respondens ostendisti restaurationem humanae naturae non debuisse remanere, nec potuisse fieri, nisi solueret homo quod deo pro peccato debebat. Quod debitum tantum erat, ut illud /127/ soluere, cum non deberet nisi homo, non posses nisi deus, ita ut idem esset homo qui deus. Unde necesse erat, ut deus hominem assumeret in unitatem personae, quatenus qui in natura soluere debebat et non poterat, in persona esset qui posses. Deinde quia de uirgine et a persona filii dei esset assumendus homo ille qui deus esset, et quomodo sine peccato de massa peccatrice assumi potuerit monstrasti. Vitam autem huius hominis tam sublimem, tam pretiosam apertissime probasti, ut sufficere possit ad soluendum quod pro peccatis totius mundi debetur, et plus in infinitum. Restat ergo nunc ostendere quomodo illa soluatur deo pro peccatis hominum. ANSELMUS. Si propter iustitiam se permisit occidi: nonne ad honorem dei uitam suam dedit? BOSO. Si possum intelligere quod non dubito, quamuis non uideam quomodo rationabiliter hoc fecerit, cum et iustitiam indeclinabiliter et uitam suam aeternaliter seruare potuerit, fatebor illum tale quid sponte dedisse deo ad honorem illius, cui quidquid deus non est comparari non potest, et quod pro omnibus omnium hominum debitis recompensari potest. ANSELMUS. An non intelligis quia, cum iniurias et contumelias et mortem crucis cum latronibus sibi, sicut supra diximus, propter iustitiam quam oboedienter seruabat, illatas benigna patientia sustinuit, exemplum dedit hominibus, quatenus propter nulla incommode quae sentire possum, a iustitia quam deo debent declinent, quod minime dedisset, si secundum potentiam suam mortem pro tali causa illa tam declinasset? BOSO. Videtur quod nulla hoc exemplum ipse necessitate dederit, quoniammulti ante aduentum eius et Iohannes Baptista post aduentum, ante mortem eius, fortiter mortem pro ueritate sustinentes illud sufficienter dedisse noscuntur. ANSELMUS. Nullus umquam homo moriendo praeter illum deo dedit quod aliquando necessitate perditurus non erat, aut soluit quod non debebat. Ille uero sponte petri obtulit quod nulla necessitate umquam amissurus erat, et soluit pro peccatoribus quod pro se non debebat. Quapropter ille multo magis dedit exemplum, ut unusquisque quod aliquando incunctanter amissurus est, pro se ipso reddere deo cum ratio postulat non dubitet, qui cum nullatenus aut pro se indigeret aut cogeretur pro aliis, quibus nihil nisi poenam /128/ debebat, tam pretiosam uitam, immo se ipsum, tantam scilicet personam tanta uoluntate dedit. BOSO. Multum propinquas desiderio meo. Sed sustine ut quaeram quiddam, quod quamuis fatuum forsitan putes quaerere, non tamen in promptu mihi est quid respondeam, si a me quaeratur. Dicis quia, quando mortuus est, dedit quod non debebat. Sed nemo negabit melius illum fecisse, quando hoc exemplum taliter dedit, et magis hoc placere deo, quam si non hoc fecisset, aut dicet eum non debuisse facere quod melius esse et quod magis deo placere intellexit. Quomodo ergo asseremus eum non debuisse deo quod fecit, id est quod melius esse et magis placere deo cognouit, praesertim cum creatura debeat deo totum quod est et quod scit et potest? ANSELMUS. Quamuis creatura nihil habeat a se, quando tamen concedit illi deus aliquid licite facere et non facere, dat illi ita suum esse utrumque, ut licet alterum sit melius, neutrum tamen exigatur determinate, sed siue faciat quod melius est, siue alterum, debere facere dicatur quod facit; et si facit quod melius est, praemium habeat, quia sponte dat quod suum est. Nam cum uirginitas melior sit coniugio, neutrum tamen ab homine determinate exigitur, sed qui coningio uti et qui uirginitatem seruare mauult, quod facit debere facere dicitur. Nemo enim uirginitatem siue coniugium dicit eligi nondebere; sed dicimus quia quod mauult homo, antequam aliquid horum statuat, hoc facere debet, et si uirginitatem seruat, pro spontaneo munere quod offert deo praemium exspectat. Cum ergo dicis creaturam debere deo quod melius scit et potest: si intelligis ex debito et non subaudis: si deus iubet, non est semper uerum. Siquidem, ut dixi, non debet homo uirginitatem ex debito, sed si mauult, debet uti coniugio. Quod si te mouet uerbum quod est 'debere', nec potes illud intelligere sine aliquo debito: scito quia sicut contingit 'posse' et 'non posse' et 'necessitatem' aliquando dici, non quia sunt in rebus ubi dicuntur, sed quoniam sunt in alio: ita et 'debere'. Quippe cum dicimus debere pauperes a diuitibus eleemosynam accipere, non est aliud quam diuites debere pauperibus eleemosynam impendere. Hoc namque debitum non est exigendum a paupere, /129/ sed a diuite. Deus quoque dicitur omnibus debere praeesse, non quia ille in hoc aliquo modo sit debitor, sed quoniam omnia debent illi subesse; et debere facere quod uult, quoniam quod uult debet esse. Ita quando uult aliqua creatura facere quod suum est facere et non facere, dicitur debere facere, quia quod ipsa uult debet esse. Dominus itaque Ihesus cum mortem, sicut diximus, sustinere uoluit, quoniam soum erat et pati et non pati, debuit facere quod fecit, quia quod uoluit fieri debuit; et non debuit facere, quia non ex debito. Nempe quoniam ipse idem est deus et homo, secundum humanam quidem naturam, ex quo homo fun', sic accepit a diuina natura, quae alla est ab humana, esse suum quidquid habebat, ut nihil deberet dare nisi quod uolebat; secundum personam uero sic a se ipso habebat quod habebat, et sic perfecte sibi sufficiens erat, ut nec alii quicquam retribuere deberet, nec ut sibi retribueretur dare indigeret. BOSO. Aperte nunc uideo quia nulla ratione se ipsum morti ex debito, sicut ratio mea uidebatur monstrare, dedit ad honorem dei, et tamen facere debuit quod fecit. ANSELMUS. Honor utique ille totius est trinitatis. Quare quoniam idem ipse est deus, filius dei, ad honorem suum se ipsum sibi sicut petri et spiritui sancto obtulit, id est humanitatem suam diuinitati suae, quae una eademque trium personarum est. Ut tamen in eadem ipsa ueritate manentes apertius loquamur quod uolumus, dicamus, sicut usus habet, quia filius sponte se ipsum petri obtulit. Hoc namque modo aptissime dicitur quia et in una persona totus deus, cui secundum hominem se obtulit, intelligitur, et per nomen patris et filii immense quaedam in cordibus audientium, cum patrem filius hoc modo postulare pro nobis dicitur, pietas sentitur. BOSO. Hoc libentissime accipio. 2.19 QUANTA RATIONE DE MORTE EIUS SEQUATUR HUMANA SALVATIO. ANSELMUS. Intueamur nunc, prout possumus, quanta inde ratione sequatur humana saluatio. /130/ BOSO. Ad hoc tendit cor meum. Nam quamuis hoc mihi uidear intelligere,ipsam tamen rationis contextionem a te uolo fieri. ANSELMUS. Quantum autem sit quod filius sponte dedit, non est opus exponere. BOSO. Sufficienter patet. ANSELMUS. Eum autem qui tantum donum sponte dat deo, sine retributione debere esse non iudicabis. BOSO. Immo necesse esse uideo, ut pater filio retribuat. Alioquin aut iniustus uideretur esse si nollet, aut impotens si non posset; quae a deo aliena sunt. ANSELMUS. Qui retribuit alicui: aut dat quod ille non habet, aut dimittit quod ab illo potest exigi. Prius autem quam tantam rem filius faceret, omnia quae patris erant sua erant; nec umquam debuit quod illi dimitti possit. Quid ergo retribuetur nullius rei egenti, et cui non est quod dari aut dimitti possit? BOSO. Ex una parte uideo retribuendi necessitatem, et ex altera impossibilitatem; quia et necesse est deum reddere quod debet, et non est quod reddat. ANSELMUS. Si tanta et tam debita merces nec illi nec alii redditur, in uanumfilius tantam rem fecisse uidebitur. BOSO. Hoc nefas est aestimare. ANSELMUS. Necesse est ergo ut alicui alii reddatur, quia illi non potest. BOSO. Ineuitabiliter sequitur. ANSELMUS. Si uoluerit filius quod sibi debetur alii dare: poteritne pater iureillum prohibere, aut illi cui dabit negare? BOSO. Immo et iustum et necessarium intelligo, ut cui uoluerit dare filius,a patre reddatur; quia et filio quod suum est dare licet, et pater quoddebet non nisi alii reddere potest. ANSELMUS. Quibus conuenientius fructum et retributionem suae mortis attribuetquam illis, propter quos saluandos, sicut ratio ueritatis nos docuit, hominem se fecit, et quibus, ut diximus, moriendo exemplum moriendi propter iustitiam dedit? Frustra quippe imitatores eius erunt, si meriti eius participes non erunt. Aut quos iustius faciet haeredes debiti quo ipse non eget, et exundantiae suae plenitudinis, quam parentes et fratres suos, quos aspicit tot /131/ et tantis debitis obligatos egestate tabescere in profundo miseriarum, ut eisdimittatur quod pro peccatis debent, et detur quo propter peccata carent? BOSO. Nihil rationabilius, nihil dulcius, nihil desiderabilius mundus audire potest. Ego quidem tantam fiduciam ex hoc concipio, ut iam dicere non possim quanto gaudio exultet cor meum. Videtur enim mihi quod nullum hominem reiciat deus ad se sub hoc nomine accedentem. ANSELMUS. Ita est, si accedit sicut oportet. Quemadmodum autem sit ad tantae gratiae participationem accedendum et quomodo sub illa uiuendum, nos ubique sacra scriptura docet, quae super solidam ueritatem, quam deo adiuuante aliquatenus perspeximus, uelut super firmum fundamentum fundata est. BOSO. Vere quidquid super fundamentum hoc aedificatur, super firmam petram fundatur. ANSELMUS. Puto me iam aliquantulum tuae satisfecisse quaestioni, quamuis hoc melior me facere plenius possit, et maiores atque plures quam meum aut mortale ingenium comprehendere ualeat huius rei sint rationes. Palam etiam est quia deus, ut hoc faceret quod diximus, nullatenus indigebat, sed ita ueritas immutabilis exigebat. Licet enim hoc quod homo ille fecit, deus dicatur fecisse propter unitatem personae, deus tamen non egebat ut de caelo descenderet ad uincendum diabolum, neque ut per iustitiam ageret contra illum ad liberandum hominem; sed ab homine deus exigebat ut diabolum uinceret, et qui per peccatum deum offenderat, per iustitiam satisfaceret. Siquidem diabolo nec deus aliquid debebat nisi poenam, nec homo nisi uicem, ut ab illo uictus illum reuinceret; sed quidquid ab illo exigebatur, hoc deo debebat non diabolo. 2.20 QUAM MAGNA ET QUAM IUSTA SIT MISERICORDIA DEI. Misericordiam uero dei quaae tibi perire uidebatur, cum iustitiam dei et peccatum hominis considerabamus, tam magnam tamque concordem iustitiae inuenimus, ut nec maior nec iustior cogitari possit. Nempe quid misericordius /132/ intelligi ualet, quam cum peccatori tormentis aeternis damnato et unde se redimat non habenti deus pater dicit: accipe unigenitum meum et da pro te; et ipse filius: tolle me et redime te, Quasi enim hoc dicunt, quando nos ad Christianam fidem uocant et trahunt. Quid etiam iustius quam ut ille cui datur pretium maius omni debito, si debito datur affectu dimittat omne debitum? 2.21 QUOD IMPOSSIBILE SIT DIABOLUM RECONCILIARI. Diaboli uero reconciliationem de qua quaesiuisti, impossibilem intelliges, si diligenter humanam consideres. Sicut enim homo non potuit reconciliari nisi per hominem-deum qui mori posset, per cuius iustitiam deo restitueretur quod per peccatum hominis perdiderat: ita angeli damnati non possunt saluari nisi per angelum-deum, qui mori possit et qui per suam iustitiam deo reparet quod aliorum peccata abstulerunt. Et sicut homo per alium hominem, qui non esset eiusdem generis, quamuis eiusdem esset naturae, non debuit releuari: ita nullus angelus per alium angelum saluari debet, quamuis omnes sint unius naturae, quoniam non sunt eiusdem generis sicut homines. Non enim sic sunt omnes angeli de uno angelo, quemadmodum omnes homines de uno homine. Hoc quoque remouet eorum restaurationem, quia sicut ceciderunt nullo alio nocente ut caderent, ita nullo alio adiuuante surgere debent. Quod est illis impossibile. Aliter enim in dignitatem quam habituri erant non possunt restitui, quoniam sine alieno auxilio per potestatem suam quam acceperant, stetissent in ueritate, si non peccassent. Quapropter si quis opinatur saluatoris nostri redemptionem usque ad illos aliquando debere extendi, rationabiliter conuincitur quia irrationabiliter decipitur. Quod nondico, quasi pretium mortis eius omnibus hominum et angelorum peccatis sua magnitudine non praeualeat, sed quoniam perditorum angelorum releuationi immutabilis ratio repugnat. /133/ 2.22 QUOD IN IIS QUAE DICTA SUNT, VETERIS ET NOVI TESTAMENTI VERITAS PROBATA SIT. BOSO. Rationabilia et quibus nihil contradici possit quae dicis, omnia mihiuidentur; et per unius quaestionis quam proposuimus solutionem, quidquid in nouo ueterique testamento continetur, probatum intelligo. Cum enim sic probes deum fieri hominem ex necessitate, ut etiam si remoueantur pauca quae de nostris libris posuisti, ut quod de tribus dei personis et de Adam tetigisti, non solum ludaeis sed etiam paganis sola ratione satisfacias, et ipse idem deus-homo nouum condat testamentum et uetus approbet: sicut ipsum ueracem esse necesse est confiteri, ita nihil quod in illis continetur uerum esse potest aliquis diffiteri. ANSELMUS. Si quid diximus quod corrigendum sit, non renuo correctionem, si rationabiliter fit. Si autem ueritatis testimonio roboratur, quod nos rationabiliter inuenisse existimamus, deo non nobis attribuire debemus, qui est benedictus in saecula amen.