SCANNED FROM: S. Anselmi Cantuariensis Archepiscopi opera omnia Vol.1, ed. F. S. Schmitt, Edinburgh 1946, pp.231-276. ANSELMUS: DE CASU DIABOLI CAPITULA 1. /231/ QUOD ETIAM AD ANGELOS DICATUR: "QUID HALOES QUOD NON ACCEPISTI" ET A DEO NON SIT NISI BONUM ET ESSE; ET OMNE BONUM SIT ESSENTIA, ET OMNIS ESSENTIA BONUM. 2. CUR VIDEATUR DIABOLUS IDEO NON ACCEPISSE PERSEVERANTIAM, QUIA DEUS NON DEDIT. 3. QUOD IDEO DEUS NON DEDIT, QUIA ILLE NON ACCEPIT. 4. QUOMODO ILLE PECCAVIT ET VOLUIT ESSE SIMILIS DEO. 5. QUOD BONI ANGELI ANTE CASUM MALORUM PECCARE POTUERUNT. 6. QUOMODO BONI CONFIRMATI SUNT IN STATU SUO ET MALL IN CASU. 7. QUAESTIO AN UOLUNTAS ET EIUS CONUERSIO AD QUOD NON DEBET, SIT IPSUM MALUM QUOD MALOS FACIT; ET CUR NON POSSIT RATIONALIS CREATURA PER SE DE MALO CONUERTI AD BONUM, SICUT POTEST DE BONO AD MALUM. 8. QUOD VOLUNTAS AUT CONVERSIO EIUS NON SIT IPSUM MALUM. 9. QUOD INIUSTITIA SIT IPSUM MALUM ET SIT NIHIL. 10. QUOMODO MALUM VIDEATUR ESSE ALIQUID. 11. QUOD MALUM ET NIHIL NON POSSINT PROBARI PER NOMEN SUUM ESSE ALIQUID SED QUASI ALIQUID. 12. QUOD ANGELUS NON POTUIT A SE HABERE VOLUNTATEM PRIMAM; ET QUOD MULTA DICUNTUR POSSE ALIENA POTESTATE ET NON POSSE ALIENA IMPOTENTIA. /232/ 13. QUOD ACCEPTA SOLA VOLUNTATE BEATITUDINIS NEC ALIUD POSSES VELLE NEC IPSAM NON VELLE; ET QUIDQUID VELLET NON ESSET IUSTA UEL INIUSTA VOLUNTAS. 14. QUOD SIMILITER SIT, SI SOLA ACCEPTA SIT VOLUNTAS RECTITUDINIS; ET IDCIRCO UTRAMQUE VOLUNTATEM SIMUL ACCEPIT, UT ET IUSTUS ET BEATUS ESSET. 15. QUOD IUSTITIA SIT ALIQUID. 16. QUOD INIUSTITIA NON SIT NISI ABSENTIA DEBITAE IUSTITIAE. 17. CUR DESERTOR ANGELUS NON POSSIT REDIRE AD IUSTITIAM. 18. QUOMODO MALUS ANGELUS SE FECIT INIUSTUM ET BONUS SE IUSTUM; ET QUOD MALUS SIC DEBET DEO GRATIAS PRO BONIS QUAE ACCEPIT ET DESERUIT, SICUT BONUS QUI SERUAUIT ACCEPTA. 19. QUOD VOLUNTAS, IN QUANTUM EST, BONUM SIT, ET NULLA RES MALUM SIT. 20. QUOMODO DEUS FACIAT MALES ET VOLUNTATES ET ACTIONES; ET QUOMODO ACCIPIANTUR AB ILLO. 21. QUOD MALUS ANGELUS NON POTUIT PRAESCIRE SE ESSE CASURUM. 22. QUOD SCIVIT SE NON DEBERE UELLE HOC QUOD VOLENDO PECCAUIT, ET DEBERE PUNIRI SI PECCARET. 23. QUOD NON DEBUIT SCIRE QUIA SI PECCARET PUNIRETUR. 24. QUOD ETIAM BONUS ANGELUS HOC SCIRE NON DEBUIT. 25. QUOD ILLE, ETIAMSI HOC SOLO DICITUR IAM NON POSSE PECCARE, QUIA NUNC HANC HABET SCIENTIAM EX CASU DIABOLI, TAMEN ILLI SIT AD GLORIAM. 26. QUID HORREMUS AUDITO NOMINE MALI; ET QUID FACIT OPERA QUAE DICITUR INIUSTITIA FACERE, CUM IPSA ET MALUM NIHIL SIT. 27. UNDE VENIT MALUM IN ANGELUM, QUI BONUS ERAT. 28. QUOD POTESTAS VOLENDI QUOD NON DEBUIT BONA FUIT SEMPER, ET IPSUM UELLE BONUM, QUANTUM AD ESSE. /233/ ********************************************************************* ANSELMUS: DE CASU DIABOLI 1. QUOD ETIAM AD ANGELOS DICATUR: "QUID HALOES, QUOD NON ACCEPISTI"; ET A DEO NON SIT NISI BONUM ET ESSE; ET OMNE BONUM SIT ESSENTIA, ET OMNIS ESSENTIA BONUM. DISCIPULUS. Illud apostoli: "quid haloes quod non accepisti": dicitur hominibus tantum, an et angelis? MAGISTER. Nulla creature habet aliquid a se. Quod enim seipsum a se non habet: quomodo a se habet aliquid? Denique si non est aliquid nisi unus qui fecit et quae facta sunt ab uno: clarum est quia nullatenus potest haberi aliquid nisi qui fecit aut quod fecit. DISCIPULUS. Vere clarum. MAGISTER. Sed neque ipse factor neque quod factum est potest haberi nisi ab ipso factore. DISCIPULUS. Nec hoc minus darum. MAGISTER. Ille igitur solus a se habet quidquid habet, et omnia alla non nisi ab illo habent aliquid. Et sicut a se non nisi nihil habent, ita ab illo non nisi aliquid habent. DISCIPULUS. Non plane uideo quod ais, quia a deo non habent alla nisi aliquid. Nam quis facit alius, ut multa quae uidemus transire de esse ad non esse, non sint quod erant, etiamsi omnino in nihilum non transeunt? Aut quis /234/ facit non esse quidquid non est, nisi ille qui facit esse omne quod est? Item. Si non est aliquid nisi ideo quia deus facit, necesse est ut quod non est, idcirco non sit quia ipse non facit. Sicut ergo illa quae sunt ab illo habent esse aliquid: ita quae non sunt uel quae de esse transeunt ad non esse, uidentur ab eodem ipso habere esse nihil. MAGISTER. Non solum ille dicitur facere aliquid esse aut aliquid non esse, qui facit ut sit quod non est, aut ut non sit quod est sed etiam ille qui potest facere ut non sit aliquid et non facit, dicitur facere esse; et qui potest facere ut aliquid sit nec facit, dicitur facere non esse. Quippe non ille tantum dicitur facere aliquem esse nudum aut non esse indutum qui eum despoliat sed et qui despoliantem cum prohibere possit non prohibet. Sed ille proprie dicitur hoc facere, iste uero improprie. Cum enim iste dicitur quia fecit esse nudum aut non esse indutum, non aliod intelligitur nisi quia cum posses non fecit, ut non esset nudus aut ut maneret indutus. Hoc modo deus dicitur facere multa quae non facit, ut cum dicitur inducere in tentationem, quoniam non defendit a tentatione cum possit; et facere non esse quod non est, quoniam cum possit non facit esse. At si consideres ea quze sunt cum transeunt ad non esse, non ipse facit ea non esse. Quoniam namque non solum non est aliqua alla essentia nisi illo faciente sed nec aliquatenus manere potest quod facta est nisi eodem ipso seruante: cum ipse desinit seruare quod fecit, non ideo id quod erat redit in non esse, quia ipse facit non esse sed quia cessat facere esse. Nam et cum quasi iratus destruendo aliquid aufert esse: non est ab illo non esse sed illo tollente uelut suum quod praestiterat, quod ab eo factum seruabatur ut esset, redit in non esse, quod non ab illo sed a se, antequam fieret, habebat. Si enim ab aliquo repetas tunicam, quam illi nudo sponte ad tempus praestiteras, non habet a te nuditatem sed te quod tuum erat tollente redit in id quod erat, antequam a te indueretur. Nempe sicut a summo bono non est nisi bonum, et omne bonum est a summo bono: ita a summa essentia non est nisi essentia, et omnis essentia /235/ est a summa essentia. Unde quoniam summum bonum est summa essentia, consequens est ut omne bonum sit essentia, et omnis essentia bonum. Nihil ergo et non esse sicut non est essentia, ita non est bonum. Nihil itaque et non esse non est ab illo, a quo non est nisi bonum et essentia. DISCIPULUS. Aperte nunc uideo quia sicut bonum et esse non est nisi a deo, ita non est a deo nisi bonum et esse. MAGISTER. Vide ne ullatenus putes, cum in diuinis libris legimus aut cum secundum illos dicimus deum facere malum aut facere non esse, quia negem propter quod dicitur, aut reprehendam quia ita dicitur, Sed non tantum debemus inhaerere improprietati uerborum ueritatem tegenti, quantum inhiare proprietati ueritatis sub multimodo genere locutionum latenti. DISCIPULUS. Ista non nisi non intelligenti aut calumnioso haloes opus dicere. MAGISTER. Redi ad id quod incepisti, et uide si non solum homini sed et angelo dici potest quia non habet quod non accepit. DISCIPULUS. Satis pates non minus angelo quam homini conuenire. 2. CUR VIDEATUR DIABOLUS IDEO NON ACCEPISSE PERSEVERANTIAM, QUIA DEUS NON DEDIT. Constat ergo quia ille angelus qui stetit in ueritate, sicut ideo perseuerauit quia perseuerantiam habuit: ita ideo habuit perseuerantiam quia accepit, et ideo accepit quia deus dedit. Consequens est igitur quia ille qui "in ueritate non stetit", quemadmodum ideo non perseuerauit quia perseuerantiam non habuit: sic ideo non habuit perseuerantiam quia non accepit, et ideo non accepit quia deus non dedit. Si ergo poses, uolo ut ostendas mihi culpam eius, cum ideo non perseuerauit quia ille non dedit, quo non dante nihil habere potuit. Certus sum enim, etiamsi non uideam, non ilium nisi iuste a summe iusto damnatum nec sine culpa iuste ilium potuisse damnari. MAGISTER. Unde putas consequi, si bonus angelus ideo accepit perseuerantiam quia deus dedit, malum ideo non accepisse quia deus non dedit? /236/ DISCIPULUS. Quia si bono angelo datio est cause acceptionis, puto non-dationem esse malo angelo causam non-acceptionis, et si ponitur non-datio, uideo necessariam esse causam ut sequatur non-acceptio; et omnes scimus quia cum non accipimus quod uolumus, non ideo non datur quia non accipimus sed ideo non accipimus quia non datur. Denique quoscumque legi aut audiui hanc facere quaestionem, hac ratione eam inquantum memini constitunot: quia si bonus angelus ideo accepit quia deus dedit, malus ideo non accepit quia deus non dedit; nec memini me adhuc huius consequentiae solutionem uidisse. 3. QUOD IDEO DEUS NON DEDIT, QUIA ILLE NON ACCEPIT. MAGISTER. Nulla est ibi consequentia. Potest enim non dare non esse cause non accipiendi, etiamsi dare semper cause esset accipiendi. DISCIPULUS. Ergo si ponatur non dare, non necesse est sequi non accipere. Quare potest esse accipere, etiamsi non sit dare. MAGISTER. Non ita est. DISCIPULUS. Exemplo mihi uolo ostendas quod dicis. MAGISTER. Si ego porrigo tibi aliquid et tu accipis: non ideo do quia accipis sed ideo accipis quia do, et est datio cause acceptionis. DISCIPULUS. Ita est. MAGISTER. Quid si idipsum porrigo alii et non accipit? Illene ideo non accipit quia ego non do? DISCIPULUS. Potius uidetur quia tu ideo non das quia ille non accipit. MAGISTER. Hic igitur non dare non est cause non accipiendi, et tamen si pono me non dedisse, cause est consequendi ilium non accepisse. aliud est namque rem esse causam alterius red, aliud positionem rei esse causam ut sequatur aliud. Cum enim incendium non sit cause ignis sed ignis /237/ incendii: positio tamen incendii semper cause est ut sequatur ignem esse. Si enim est incendium, necesse est ignem esse. DISCIPULUS. Necesse est me sic esse fateri. MAGISTER. Vides ergo ut puto, si tu ideo accepisti quia ego dedi, non tamen idcirco consequi ilium qui non accepit, ideo non accepisse quia ego non dedi; et tamen consequi quia si ego non dedi, ille non accepit. DISCIPULUS. Video, et places mihi quia uideo. MAGISTER. An amplius dubitas quia sicut angelus qui stetit ideo accepit perseuerantiam quia deus dedit, ita non stanti idcirco deus non dedit quia ille non accepit? DISCIPULUS. Nondum mihi hoc ostendisti sed illud tantum sufficienter monstrasti, scilicet non esse consequens ex eo quia bonus angelus ideo accepit quia deus dedit, malum ideo non accepisse quia deus non dedit. Si enim uis asserere deum illi ideo non dedisse quia non accepit, quaero cur non accepit: aut quia non potuit, aut quia non uoluit. Nam si non habuit potestatem aut uoluntatem accipiendi, deus non dedit. Si enim deus dedisset, pro certo habuisset. Quare si non potuit habere potestatem aut uoluntatem accipiendi perueserantiam nisi dante deo: quid peccauit, si non accepit quod deus illi non dedit posse aut uelle accipere? MAGISTER. Deus dedit illi uoluntatem et potestatem accipiendi perseuerantiam. DISCIPULUS. Accepit igitur quod deus dedit, et habuit quod accepit. MAGISTER. Vere accepit et habuit. DISCIPULUS. Accepit ergo et habuit perseuerantiam. MAGISTER. Non accepit et ideo non habuit. DISCIPULUS. Nonne dixisti deum illi dedisse et ilium accepisse uoluntatem et potestatem accipiendi perseuerantiam? MAGISTER. Dixi; sed non dixi deum illi dedisse accipere perseuerantiam sed tantum uelle et posse perseuerantiam accipere. DISCIPULUS. Ergo si uoluit et potuit, accepit perseuerantiam. MAGISTER. Non est necessarium consequens. DISCIPULUS. Non uideo cur, nisi mihi ostendas. MAGISTER. Incepisti umquam aliquid cum uoluntate et potestate perficiendi, quod tamen uoluntate ante finem rei mutate non perfecisti? DISCIPULUS. Saepe. /238/ MAGISTER. Voluisti igitur et potuisti perseuerare in quo non perseuerasti. DISCIPULUS. Volui utique sed non perseueraui in uoluntate, et ideo non perseueraui in actione. MAGISTER. Quare non perseuerasti in uoluntate? DISCIPULUS. Quia non uolui. MAGISTER. Nonne quamdiu uoluisti perseuerare in actione, uoluisti perseuerare in ipsa uoluntate? DISCIPULUS. Non possum negare. MAGISTER. Cur ergo dicis te non uoluisse perseuerare in illa? DISCIPULUS. Iterum responderem quia perseuerare uolui sed non perseuerari in hac uoluntate, nisi rem uiderem in infinitum procedere, te semper idem ipsum interrogante et me eadem respondente. MAGISTER. Non ergo debes dicere: ideo non uolui perseuerare in uoluntate, quia non uolui perseuerare in uoluntate huius uoluntatis; sed cum quaeritur quare non perseuerasti in actione in qua uoluisti et potuisti perseuerare, respondere poses quia non perseuerasti in uoluntate. Quod si iterum quaeri tur quare non perseuerasti in uoluntate, alla causa reddenda est, unde scilicet contigerit defectus illius uoluntatis, quam quia non perseuerasti uelle uoluntatem. Non enim aliud respondendo ostendis quam idipsum quod quaeritur, id est non perseuerasti in uoluntate perseuerandi in actione. DISCIPULUS. Video quia non uidebam quid dicerem. MAGISTER. Dic ergo uno uerbo quid sit perseuerare, quantum res exigit, in faciendo aliquid. DISCIPULUS. Perficere. Nam perseuerare in scribendo aliquid dicimus 'perscribere', in ducendo 'perducere'. MAGISTER. Dicamus igitur similiter, etiamsi non sit in usu, quod perseuerare in uoluntate sit 'peruelle'. DISCIPULUS. Ita fiat. MAGISTER. Cum ergo non perfecisti quod uoluisti et potuisti: cur non perfecisti? DISCIPULUS. Quia non peruolui. MAGISTER. Ita ergo dic quia diabolus qui accepit uelle et posse accipere perseuerantiam et uelle et posse perseuerare, ideo non accepit nec perseuerauit quia non peruoluit. /239/ DISCIPULUS. Iterum quaero quare non peruoluit. Cum enim dicis quia quod uoluit non peruoluit, tale est ac si dicas: Quod uoluit prius, postea non uoluit. Quando ergo non uoluit quod prius uoluit: quare non uoluit, nisi quia non habuit uoluntatem? Non dico uoluntatem quam prius habuit cum uoluit sed quam non habuit cum non uoluit. Hanc autem uoluntatem quare non habuit, nisi quia non accepit? Quare autem non accepit, nisi quia deus non dedit? MAGISTER. Iterum dico quia non ideo non accepit quia deus non dedit sed ideo deus non dedit quia ille non accepit. DISCIPULUS. Hoc ostende. MAGISTER. Sponte dimisit uoluntatem quam habebat, et sicut accepit habere quousque habuit, ita potuit accipere semper tenere quod deseruit; sed quia deseruit non accepit. Quod ergo ideo non accepit tenere quia deseruit, non ideo non accepit quia deus non dedit sed deus ideo non dedit quia ille non accepit. DISCIPULUS. Quis non uideat quia non ideo non uoluit tenere quia deseruit sed ideo deseruit quia non uoluit tenere? Semper namque tenenti prius est non uelle tenere quam uelle deserere. Ideo enim uult aliquis deserere quod tenet, quia non uult tenere. Quzero igitur quare tenere non uoluit quod tenebat, nisi quia deus non dedit uelle. MAGISTER. Non semper prius est non uelle tenere quam uelle deserere. DISCIPULUS. Quando non sit ostende mihi. MAGISTER. Quando aliquam rem propter se non uis tenere sed deserere, ut carbonem ignitum positum in nuda manu: tunc forsitan prius est non uelle tenere quam uelle deserere, et ideo uis deserere, quia non uis tenere. Prius enim quam teneas non uis tenere, uelle autem deserere non potes nisi cum tenes. Cum autem tenes quod non nisi propter aliud non uis tenere, nec nisi propter aliud uis deserere, et magis uis aliud quod non potes habere nisi deseras quod tenes: tunc uelle deserere prius est quam non uelle tenere. Auarus namque cum uult tenere nummum et mauult panem quem nequit habere nisi nummum det, prius uult dare, id est deserere nummum, quam non uelit tenere. Non enim illum ideo uult dare quia non uult tenere sed ideo non uult tenere, quia ut panem habeat necesse habet dare. Nam et antequam habeat, uu1t habere et tenere, /240/ et cum habet nequaquam non uult tenere, quamdiu non habet necesse deserere. DISCIPULUS. Verum est. MAGISTER. Non ergo semper est prius non uelle tenere quam uelle deserere sed aliquando prius est uelle deserere. DISCIPULUS. Non possum negare. MAGISTER. Dico ergo quia non ideo non uoluit cum debuit et quod debuit, quia uoluntas defecit deo dare deficiente sed quia ipse uolendo quod non debuit, bonam uoluntatem expulit male superueniente. Quapropter non ideo non habuit bonam uoluntatem perseuerantem aut non accepit quia deus non dedit sed ideo deus non dedit, quia ille uolendo quod non debuit eam deseruit, et deserendo non tenuit. DISCIPULUS. Intelligo quod dicis. 4. QUOMODO ILLE PECCAVIT ET VOLUIT ESSE SIMILIS DEO. MAGISTER. Dubitas adhuc diabolum non ideo uoluisse deserere quod habebat quia non uoluit tenere sed ideo non uoluisse tenere quia uoluit deserere? DISCIPULUS. Non dubito sic esse posse sed nondum me fecisti certum sic esse. Prius ergo ostende quid uoluit habere quod non habebat, ut uellet deserere quod tenebat, sicut in auaro monstrasti; deinde si nihil contradict poterit, ita esse me non dubitare fatebor. MAGISTER. Peccasse ilium non dubitas, quoniam a iusto deo non potuit iniuste damnari; sed quaeris quomodo peccauit. DISCIPULUS. Ita est. MAGISTER. Si iustitiam perseueranter seruasset, nec peccasset umquam nec miser esset. DISCIPULUS. Ita credimus. /241/ MAGISTER. Iustitiam uero nullus seruat nisi uolendo quod debet, neque deserit nisi uolendo quod non debet. DISCIPULUS. Nulli dubium. MAGISTER. Volendo igitur aliquid quod uelle tunc non debebat, deseruit iustitiam, et sic peccauit. DISCIPULUS. Ita sequitur sed quaero quid uoluit. MAGISTER. Quidquid habebat, debebat uelle. DISCIPULUS. Vere debebat uelle quod a deo acceperat, nec hoc uolendo peccauit. MAGISTER. Voluit igitur aliquid quod non habebat nec tunc uelle debebat, sicut Eva uoluit esse similis diis, priusquam deus hoc uellet. DISCIPULUS. Nec hoc ita sequi negare queo. MAGISTER. Nihil autem uelle poterat nisi iustitiam aut commodum. Ex commodis enim constat beatitudo, quam uult omnis rationalis natura. DISCIPULUS. In nobis hoc possumus cognoscere, qui nihil uolumus nisi quod iustum aut commodum putamus. MAGISTER. Iustitiam uero uolendo peccare non potuit. DISCILPULUS. Verum est. MAGISTER. Peccauit ergo uolendo aliquod commodum, quod nec habebat nec tunc uelle debuit, quod tamen ad augmentum ibi beatitudinis esse poterat. DISCIPULUS. Palam est quoniam aliter non potuit. MAGISTER. Cernis, ut puto, quia plus aliquid quam acceperat inordinate uolendo uoluntatem suam extra iustitiam extendit. DISCIPULUS. Aperte nunc uideo quia peccauit et uolendo quod non debuit et non uolendo quod debuit. Et palam est quia non ideo uoluit plus quam debuit quia noluit tenere iustitiam sed ideo iustitiam non tenuit quia aliud uoluit, quod uolendo illam deseruit, sicut in auaro de nummo et pane monstrasti. MAGISTER. At cum hoc uoluit quod deus illum uelle nolebat, uoluit inordinate similis esse deo. DISCIPULUS. Si deus non potest cogitari nisi ita solus, ut nihil illi simile cogitari possit: quomodo potuit diabolus uelle quod non potuit cogitare? Non /242/ enim ita obtunsae mentis erat, ut nihil aliud deo simile cogitari posse nesciret. MAGISTER. Etiamsi noluit omnino esse par dei sed aliquid minus deo contra uoluntatem dei: hoc ipso uoluit esse inordinate similis deo, quia propria uoluntate, quae nulli subdita foit, uoluit aliquid. Solius enim dei esse debet sic uoluntate propria uelle aliquid, ut superiorem non sequatur uoluntatem. DISCIPULUS. Ita est. MAGISTER. Non solum autem uoluit esse aequalis deo quia praesumpsit habere propriam uoluntatem sed etiam maior uoluit esse uolendo quod deus illum uelle nolebat, quoniam uoluntatem suam supra dei uoluntatem posuit. DISCIPULUS. Satis liquet. MAGISTER. Iam igitur tibi manifestum esse puto ex rationibus supra positis diabolum sponte dimisisse uelle quod debebat et iuste amisisse quod habebat, quia sponte et iniuste uoluit quod non habebat et uelle non debebat. DISCIPULUS. Nihil puto manifestius. MAGISTER. Quamuis igitur bonus angelus ideo accepit perseuerantiam quia deus dedit, malus tamen non ideo non accepit quia deus non dedit; sed deus ideo non dedit quia ille non accepit, et ideo non accepit quia accipere noluit. DISCIPULUS. Mihi quidem ita satisfacis ad ea quae quaero, ut nec in iis quae proponis, nec in ipsa consequentia conclusionum tuarum ullam uideam meo sensu titubare ueritatem. 5. QUOD BONI ANGELI ANTE CASUM MALORUM PECCARE POTUERUNT. MAGISTER. Putasne bonos angelos similiter potuisse peccare, antequam mali caderent? DISCIPULUS. Puto sed ratione comprehendere uellem. MAGISTER. Hoc certum habes quia si non potuerunt peccare, non potestate /243/ sed necessitate seruauerunt iustitiam. Quare non magis meruerunt gratiam a deo quia steterunt aliis cadentibus, quam quia seruauerunt rationalitatem quam perdere nequiuerunt. Sed nec iusti recte, si bene consideres, dicerentur. DISCIPULUS. Sic monstrat ratio. MAGISTER. Illi ergo qui ceciderunt si non peccassent cum possent, tanto meliores essent quam isti, quanto et uere iusti essent et gratiam a deo mererentur. Unde sequitur quia aut electi homines meliores et maiores erunt angelis bonis, aut reprobi angeli perfecte non restaurabuntur, quoniam non tales erunt homines qui pro illis assumentur, quales illi futuri erant. DISCIPULUS. Haec duo penitus neganda existimo. MAGISTER. Potuerunt igitur boni angeli peccare ante casum malorum, nec aliter quam sicut ostensum est de illis qui peccauerunt. DISCIPULUS. Aliter esse posse non uideo. 6. QUOMODO BONI CONFIRMATI SUNT IN STATU SUO ET MALI IN CASU. MAGISTER. Illi itaque angeli qui magis uoluerunt iustitiam quam habebant, quam illud plus quod non habebant: bonum quod quasi propter iustitiam, quantum ad uoluntatem pertinuit, perdiderunt, iustitia retribuente acceperunt, et de illo quod habebant in uera securitate permanserunt. Quapropter adeo sunt prouecti, ut sint adepti quidquid uelle potuerunt, nec iam uideant quid plus uelle possint; et propter hoc peccare nequeunt. Illi uero angeli qui maluerunt illud plus quod nondum deus illis dare uolebat, quam stare in iustitia in qua facti erant: eadem iustitia indicante et illud propter quod illam contempserunt nequaquam obtinuerunt, et quod tenebant bonum amiserunt. Sic ergo distincti sunt angeli, ut adhaerentes iustitianullum bonum uelle possint quo non gaudeant, et deserentes illam nullum uelle queant quo non careant. DISCIPULUS. Nihil iustius aut pulchrius hac distinctione. Sed si posses dicere, /244/ uellem audire cuiusmodi commodum illud fuit, quod et boni angeli iuste nolendo sic profecerunt et mall iniuste concupiscendo sic defecerunt. MAGISTER. Quid illud fuerit non uideo; sed quidquid fuerit, sufficit scire quia fuit aliquid ad quod crescere potuerunt, quod non acceperunt quando creati sunt, ut ad illud suo merito proficerent. DISCIPULUS. Et nobis nunc sufficiat hucusque de hoc inuestigare. 7. QUAESTIO AN VOLUNTAS ET EIUS CONVERSIO AT QUOD NON DEBET, SIT IPSUM MALUM QUOD MALOS FACIT; ET CUR NON POSSIT RATIONALIS CREATURA PER SE DE MALO CONVERTI AD BONUM, SICUT POTEST DE BONO AD MALUM. Sed nescio quid sit, ut cum me spero iam ad finem quaestionis pertingere, tunc magis uideam uelut de radicibus succisarum quaestionum alias pullulantes consurgere. Ecce enim cum manifestissime uideam peruersum angelum nulla ratione potuisse deuenire in immoderatam bond indigentiam nisi propter immoderatam concupiscentiam: non parum me moues unde ipsam inordinatam habuit uoluntatem. Si enim bona fuit, propter bonam uoluntatem cecidit de tanto bono in tantum malum. Item si bona fuit, deus eam illi dedit, quia non nisi nihil habuit a se. Si ergo uoluit quod deus dedit uelle: quid peccauit? Aut si a se habuit hanc uoluntatem, habuit aliquod bonum quod non accepit. Quod si male est et aliquid est, iterum occurrit quia non nisi a deo est, a quo est omne quod aliquid est; et similiter quaeri potest quid peccauit habendo uoluntatem quam deus dedit, aut quomodo potuit deus dare malam uoluntatem. Si uero haec male uoluntas ab ipso diabolo fait et aliquid est: habuit a se aliquid, et non est omnis essentia bona, nec malum erit nihil sicut solemus dicere, siquidem mala eoluntas essentia est. Aut si mala eoluntas nihil est, propter nihil et ideo sine cause tam grauiter damnatus est. Quod autem dico de uoluntate, hoc ipsum dici potest de concupiscentia siue /245/ desiderio, quoniam et concupiscentia et desiderium uoluntas est; et sicut est bona et mala uoluntas, ita est bona et mala concupiscentia et bonum et malum desiderium. Quod si dicitur quia uoluntas aliqua essentia et ideo bonum est aliquid sed conuersa ad hoc quod debet uelle fit bona uoluntas, ad id uero quod non debet conuersa dicitur uoluntas mala: quidquid dixi de uoluntate, uideo posse dici de ipsa conuersione uoluntatis. Mouet enim me multum unde ipsam peruersam habuit diabolus uoluntatis conuersionem, et caetera quae de uoluntate modo dixi. Est adhuc aliud quod ualde miror cum considero hanc uoluntatis conuersionem: cur uidelicet deus talem fecerit illam naturam quam tanta excellentia sublimauerat, ut de eo quod debuit uelle, posset conuertere uoluntatem suam ad id quod non debuit sed de eo quod non debet, non possit ad id quod debet; cum multo magis uideatur potestatem debuisse talis creatura a tali factore accipere faciendi bonum ad quod facta est, quam faciendi malum ad quod uitandum est facta. Quod etiam in nostra natura quaeri potest, quoniam credimus nullum hominem posse bonam habere uoluntatem nisi dante deo, malam uero semper habere posse sola permissione dei. 8. QUOD VOLUNTAS AUT CONVERSIO EIUS NON SIT IPSUM MALUM. MAGISTER. Nec uoluntatem nec conuersionem uoluntatis puto negari posse aliquid esse. Nam etsi non sunt substantiae, non tamen probari potest eas non esse essentias, quoniam multae sunt essentiae praeter illam quae proprie dicitur substantia. Denique bona uoluntas non magis est aliquid quam mala uoluntas, nec est ista magis malum quam illa bonum. Non enim magis est aliquid uoluntas quae uult dare misericorditer, quam illa quae uult rapere uiolenter; nec magis haec malum quam illa bonum est. Ergo si mala uoluntas est ipsum malum quo malus aliquis dicitur, erit et /246/ bona uoluntas ipsum bonum quo fit bonus aliquis. Sed mala uoluntas erit nihil, si est ipsum malum quod credimus esse nihil. Bona igitur uoluntas nihil erit, quoniam ipsa non magis est aliquid quam mala uoluntas. Quare bonum ipsum quod bonos facit non poterimus negare nihil esse, quoniam ipsum est bona uoluntas quae nihil erit. Sed falsum esse nullus ambigit bonam uoluntatem siue bonum ipsum esse nihil. Itaque mala uoluntas non est ipsum malum quod malos facit, sicut nec bona uoluntas est ipsum bonum quod bonos facit. Hoc ipsum quod dixi de uoluntate, pot est etiam considerari in con uersione uoluntatis. Non enim magis est aliquid conuersio illa quae conuertit uoluntatem de rapina ad tribuendum, quam est illa quae conuertit eandem uoluntatem de largitate ad auaritiam. Et caetera, quae de uoluntate paulo ante dixi. DISCIPULUS. Mihi quoque hoc ipsum uidetur quod asseris. MAGISTER. Neque ergo uoluntas mala neque praua uoluntatis conuersio est ipsum malum quo angelus uel homo fit malus, quod nihil esse dicimus; nec bona uoluntas aut bona uoluntatis conuersio est bonum quo boni fiunt. 9. QUOD INIUSTITIA SIT IPSUM MALUM ET SIT NIHIL. DISCIPULUS. Quid ergo dicemus ipsum malum quod malos facit, et quid ipsum bonum quod bonos facit? MAGISTER. Iustitiam credere debemus esse ipsum bonum quo sunt boni, id est iusti et angeli et homines, et quo ipsa uoluntas bona siue iusta dicitur; iniustitiam uero ipsum malum esse, quod nihil aliud dicimus quam boni priuationem, quod malos et malam uoluntatem facit, et ideo eandem iniustitiam non aliud esse asserimus quam priuationem iustitiae. Quamdiu enim uoluntas primum data rationali naturae et simul in ipsa datione ab ipso datore conuersa, immo non conuersa sed facta recta ad hoc quod uelle debuit, stetit in ipsa rectitudine quam dicimus ueritatem siue iustitiam in qua facta est: iusta fuit. Cum uero auertit se ab eo quod debuit: et conuertit ad id quod non debuit: non stetit in orginali ut ita dicam /247/ rectitudine in qua facta est. Quam cum deseruit magnum aliquid perdidit, et nihil pro ea nisi priuationem eius quae nullam habet essentiam, quam iniustitiam nominamus, suscepit. 10. QUOMODO MALUM VIDEATUR ESSE ALIQUID. DISCIPULUS. Quod dicis malum esse priuationem boni concedo; sed nihilominus uideo bonum priuationem esse mali. Et sicut percipio in priuatione mali aliquid aliud fieri quod 'bonum' dicimus, ita animaduerto in priuatione boni aliud aliquid fieri quod 'malum' nominamus. Quapropter licet quibusdam argumentis malum nihil esse probetur -- ut quoniam malum non nisi uitium est siue corruptio, quae nullo modo sunt nisi in aliqua essentia, et quanto magis ibi sunt, tanto magis illam redigunt in nihilum, et si eadem essentia omnino deueniat ad nihil, uitium quoque et corruptio inueniuntur nihil -- licet inquam sic aut alio modo probetur nihil esse malum: non potest animus meus nisi sola fide acquiescere, si non illud mihi auferatur quod mihi econtra probat malum non nisi aliquid esse. Nam cum auditur nomen 'mali', frustra horrerent corda nostra quod in huius nominis significatione intelligunt, si nihil significatur hoc nomine. Item. Si uox haec, scilicet 'malum', nomen est, utique significatiuum est. Si autem significatiuum est, significat. Sed non nisi aliquid significat. Quomodo ergo malum est nihil, si quod significat nomen eius est aliquid? Denique cum manente iustitia tanta uideatur tranquillitas, tanta quies, ut in multis nihil aliud uideatur iustitia quam quiescere a malo, sicuti est castitas et patientia; recedente autem iustitia tam diuersus, tam laboriosus tamque multiplex occupet animum affectus, qui uelut crudelis dominus miserum homunculum cogat tot turpium et laboriosorum operum cura sollicitum esse et ipsis operibus tam grauiter laborare: mirum est, si poterit ostendi nihil haec omnia operari. /248/ 11. QUOD MALUM ET NIHIL NON POSSINT PROBARI PER NOMEN SUUM ESSE ALIQUID SED QUASI ALIQUID. MAGISTER. Puto quia non ita es insanus ut dicas nihil esse aliquid, cum tamen negare non possis nihil esse nomen. Quapropter si nihil non potes probare esse aliquid per nomen nihili: quamodo aestimas te probare malum esse aliquid per nomen mali? DISCIPULUS. Nil agit exemplum quod litem lite resoluit. Nam et hoc ipsum nihil nescio quid sit. Quapropter quoniam de malo quaestio est in manibus quod dicis esse nihil: si uis me docere quid intelligam esse malum, doce me prius quid intelligam esse nihil, deinde ad alia quibus praeter nomen mali me dixi moueri de eo ut aliquid esse uideatur respondebis. MAGISTER. Cum nequaquam differant nihil esse et non aliquid esse: quomodo dici potest quid sit quod non est aliquid? DISCIPULUS. Si non est aliquid quod hoc nomine signfflcatur, non significat aliquid. Si uero non signfficat aliquid, non est nomen. Sed utique nomen est. Quamquam igitur nullus dicat nihil esse aliquid sed semper nihil esse nihil cogamur fateri: nemo tamen potest nomen nihili significatiuum esse diffiteri. Verum si hoc ipsum nomen non significat nihil sed aliquid, id quod significatur uidetur non posse esse nihil sed magis aliquid. Si ergo quod significatur non est nihil sed aliquid: qualiter uerum erit ut significetur per hoc nomen quod est nihil? Quippe si uere nihil dicitur, uere nihil est, et idcirco non est aliquid. Quare si quod significatur hoc nomine non est nihil sed aliquid, quemadmodum consequentia uidetur ostendere: falso et incongrue hoc nomine uocatur. At econtra si secundum indicium omnium id quod nominatur nihil, uere est nihil et nequaquam est aliquid: usquamne uidetur aliquid consequentius, quam ut hoc ipsum nomen nihil significet, id est non significet aliquid? Quid itaque est quia hoc nomen, uidelicet nihil, non significat nihil sed aliquid, et non significat aliquid sed nihil? MAGISTER. Forsitan non repugnant significare nihil et aliquid. /249/ DISCIPULUS. Si non repugnant: aut ista uox diuersa consideratione significat nihil et aliquid, aut inuenienda res est aliqua quae sit aliquid et nihil. MAGISTER. Quid si utrumque inueniri potest: et diuersa scilicet significationis consideratio in hoc nomine, et eandem rem esse aliquid et nihil? DISCIPULUS. Utrumque uellem cognoscere. MAGISTER. Constat quoniam haec uox, scilicet 'nihil', quantum ad significationem nullatenus differt ab eo quod dico 'non-aliquid'. Nihil quoque hoc apertius, quam quod haec uox, scilicet 'non-aliquid', omnem rem penitus et omne quod est aliquid intellectu remouendum, nec omnino ullam rem aut penitus quod aliquid sit in intellectu retinendum sua significatione constituit. Sed quoniam remotio alicuius rei significari nullatenus potest nisi cum significatione eius ipsius cuius significatur remotio -- nullus enim intelligit quid significet 'non-homo' nisi intelligendo quid sit homo -- necesse est ut haec uox quae est 'non-aliquid', destruendo id quod est aliquid significet aliquid. Quoniam uero auferendo omne quod est aliquid, nullam significat essentiam quam in audientis intellectu retinendam constituat: idcirco 'non-aliquid' uox nullam rem aut quod sit aliquid significat. Igitur haec uox 'non-aliquid' his diuersis rationibus aliquatenus significat rem et aliquid, et nullatenus significat rem aut aliquid. Significat enim remouendo, et non significat constituendo. Hac ratione 'nihil' nomen, quod perimit omne quod est aliquid: et destruendo non significat nihil sed aliquid, et constituendo non significat aliquid sed nihil. Quapropter non est necesse nihil esse aliquid, ideo quia nomen eius significat aliquid quolibet modo; sed potius necesse est nihil esse nihil, quia nomen eius /250/ significat aliquid hoc modo. Hoc itaque modo non repugnat malum nihil esse et 'mali' nomen esse significatiuum, si sic aliquid perimendo significat ut nullius rei sit constitutiuum. DISCIPULUS. Nequeo negare nomen 'nihili' secundum praedictam a te rationem aliquo modo significare aliquid; sed satis notum est quia illud aliquid quod isto modo hoc nomine significatur, non nominatur 'nihil', nec cum audimus hoc nomen accipimus illud pro ea re quam ita significat. Illud igitur quaero pro quo hoc nomen ponitur, et quod intelligimus cum ipsum nomen audimus: illud inquam quaero quid sit. Illud enim hoc nomen proprie significat; et idcirco nomen est quia eius significatiuum est, non quia supradicto modo negando significat aliquid. Eius quippe nomen est pro cuius significatione inter nomina computatur, et illud uocatur 'nihil'. Illud quaero quamodo sit aliquid, si proprie uocatur 'nihil'; aut qualiter sit nihil, si nomen significatiuam eius significat aliquid; aut quomodo idem sit aliquid et nihil. Illud idem quaero de nomine 'mali', et de eo quod significat et quod 'malum' nominatur. MAGISTER. Recte quaeris, quia licet supraposita ratione malum et nihil significent aliquid, tamen quod significatur non est malum aut nihil. Sed est alia ratio qua significant aliquid et quod significatur est aliquid; sed non uere aliquid sed quasi aliquid. Multa quippe dicuntur secundum formam, quae non sunt secundum rem. Ut 'timere' secundum formam uocis dicitur actiuum, cum sit passiuum secundum rem. Ita quoque 'caecitas' dicitur aliquid secundum formam loquendi, cum non sit aliquid secundum rem. Sicut enim de aliquo dicimus quia habet uisum et uisus est in eo: ita dicimus quia habet caecitatem et caecitas est in eo, cum haec non sit aliquid sed potius non-aliquid; et hanc habere non sit habere aliquid, immo eo carere quod est aliquid. Caecitas namque non est aliud quam non-uisus aut absentia uisus, ubi uisus debet esse. Non-uisus uero uel absentia uisus non magis est aliquid ubi debet esse uisus, quam ubi non debet esse. Quare caecitas non magis est aliquid in oculo quia ibi debet esse uisus, quam non-uisus uel absentia uisus in lapide ubi uisus non debet esse. Multa quoque alia similiter /251/ dicuntur aliquid secundum formam loquendi, quae non sunt aliquid, quoniam sic loquimur de illis sicut de rebus existentibus. Hoc igitur modo malum et nihil significant aliquid; et quod significatur est aliquid non secundum rem sed secundum formam loquendi. Nihil enim non aliud significat quam non-aliquid, aut absentiam eorum quae sunt aliquid. Et malum non est aliud quam non-bonum, aut absentia boni ubi debet aut expedit esse bonum. Quod autem non est aliud quam absentia eius quod est aliquid, utique non est aliquid. Malum igitur uere est nihil et nihil non est aliquid; et tamen quodam modo sunt aliquid, quia sic loquimur de his quasi sint aliquid, cum dicimus: nihi1 uel malum fecit, aut: nihil uel malum est quod fecit; sicut dicimus: aliquid uel bonum fecit, aut: aliquid uel bonum est quod fecit. Hinc est quod cum negamus omnino aliquid esse quod dicit aliquis, ita dicimus: Hoc quod dicis, nihil est. Nam 'hoc' et 'quod' proprie non dicuntur nisi de eo quod est aliquid; et cum ita dicuntur sicut modo dixi, non dicuntur eo quod sit aliquid sed quod quasi aliquid dicitur. DISCIPULUS. De ratione nominis 'mali' qua me putabam posse probare malum esse aliquid, satisfecisti. 12. QUOD ANGELUS NON POTUIT A SE HABERE VOLUNTATEM PRIMAM; ET QUOD MULTA DICUNTUR POSSE ALIENA POTESTATE ET NON POSSE ALIENA IMPOTENTIA. Restat nunc ut me ad alia quae mihi malum esse aliquid persuadere nituntur, quid respondere ualeam edoceas. /252/ MAGISTER. Ut ueritatem rei enudeare possimus, longius aliquantulum nos exordiri oportet. Sed et opus est ut tu ea quae dicam non sis contentus singula tantum intelligere sed omnia simul memoria quasi sub uno intuitu colligere. DISCIPULUS. Ego quidem intentus ero quantum potero. Verumtamen si in aliquo tardior quam uelis exstitero, non te me exspectare pigeat, prout uideris tarditatem meam expetere. MAGISTER. Ponamus ergo deum nunc facere angelum quem uelit facere beatum, et non simul totum sed per partes, et hactenus iam esse factum, ut iam sit aptus ad habendum uoluntatem sed nondum uelit aliquid. DISCIPULUS. Pone quod uis, et expone quod quaero. MAGISTER. An ergo putas quod ipse angelus per se possit uelle aliquid? DISCIPULUS. Non bene uideo quod dicis 'per se'. Quod enim sicut supra iam dixisti de omni creature, nihil habet quod non accepit, nihil potest per se. MAGISTER. 'Per se' dico: per hoc quod iam habet. Ut qui habet pedes et quae sufficiunt ad potentiam ambulandi, potest ambulare per se. Qui autem habet pedes et non habet incolumitatem pedum, non potest ambulare per se. Hoc itaque modo quaero an ille angelus qui iam aptus est ad uolendum et nondum quicquam uult, per se possit uelle aliquid. DISCIPULUS. Puto quia potest, si aliquando uult. MAGISTER. Non respondes ad interrogationem meam. DISCIPULUS. Quomodo? MAGISTER. Ego quaero de nihil uolente et de potestate quae praecedit rem; et tu respondes de uolente et de potestate quae fit cum ret Nam omne quod est, eo ipso quia est potest esse. Non autem omne quod est, potuit esse priusquam esset. Cum ergo quaero utrum ille qui nihil uult possit uelle, quaero potestatem ante uoluntatem, qua se possit mouere ad uoluntatem. Tu uero cum respondes quia si uult potest, dicis potestatem quae fit cum ipsa uoluntate. Necesse enim est, si uult ut possit uelle. DISCIPULUS. Scio duas esse potestates, unam quae nondum est in re, alteram quae iam est in ret Sed et hoc non possum nescire quia quidquid ita potest esse ut iam sit: si aliquando non fuit, potuit prius esse. Si enim /253/ non potuisset, numquam esset. Bene ergo aestimo me respondisse, quia qui ideo potest uelle quia iam uult, necesse est prius eum potuisse quam uellet. MAGISTER. Putas quia quod nihil est omnino nihil habet, et ideo nullam habet potestatem, et sine potestate omnino nihil potest? DISCIPULUS. Hoc non passum negare. MAGISTER. Aestimo quia mundus antequam fieret nihil erat. DISCIPULUS. Verum dicis. MAGISTER. Ergo omnino nihil potuit antequam esset. DISCIPULUS. Ita sequitur. MAGISTER. Non ergo potuit esse antequam esset. DISCIPULUS. Et ego dico: Si non potuit esse, impossibile fuit ut esset aliquando. MAGISTER. Et possibile et impossibile erat antequam esset. Ei quidem in cuius potestate non erat ut esset, erat impossibile; sed deo in cuius potestate erat ut fieret, erat possibile. Quia ergo deus prius potuit facere mundum quam fieret, ideo est mundus, non quia ipse mundus potuit prius esse. DISCIPULUS. Rationi contradicere non possum sed usus loquendi non consentit. MAGISTER. Non est mirum. Multa namque in communi locutione dicuntur improprie; sed cum oportet medullam ueritatis inquirere, necesse est improprietatem perturbantem quantum res expetit et possibile est secernere. Ex qua improprietate loquendi fit ut saepissime dicamus rem posse, non quod illa possit sed quoniam alla res potest; et rem quae potest non posse, quoniam alla res non potest. Ut si dico: fiber potest scribi a me: utique fiber nihil potest sed ego possum scribere librum. Et cum dicimus, iste non potest uinci ab illo, non aliud intelligimus quam: ille non potest uincere istum. Hinc est quod dicimus deum non posse aliquid sibi aduersum aut peruersum, quoniam sic est potens in beatitudine et iustitia, immo quoniam beatitudo et iustitia non sunt in illo diuersa sed unum bonum, sic est omnipotens in simplici bono, ut nulla res possit quod noceat summo bono. Ideo namque non potest corrumpi nec mentiri. Ita ergo quidquid non est, /254/ antequam sit sue potestate non potest esse; sed si potest alla res facere ut sit, hoc modo aliena potestate potest esse. Quamuis autem pluribus modis diuidi possit potentia uel impotentia, hoc tantum nunc tibi sufficiat, quia multa dicuntur posse non sue sed aliena potestate, et multa non posse non sue sed aliena impotentia. De propria igitur potestate loquor cum quaero de angelo, quem nouum posuimus fieri, et hactenus iam esse factum ut iam aptus sit ad habendam uoluntatem sed nihil adhuc uelit: an ipse possit per se uelle aliquid, et de ipsa mihi responde. DISCIPULUS. Si iam sic aptus est ad uoluntatem ut nihil aliud illi desit quam uelle, non uideo cur per se non possit. Quicumque enim aptus est ad uidendum et clausis oculis in luce positus nihil uidet, potest uidere per se. Quare ergo non-uolens similiter non uelit per se, sicut non-uidens potest per se uidere? MAGISTER. Quia ille non-uidens habet uisum et uoluntatem qua potest mouere uisum. Nos uero de illo qui nullam habet uoluntatem loquimur. Quare responde mihi si qua res seipsam moues de non uelle ad uelle, utrum sic ipsa se uelit mouere. DISCIPULUS. Si dixero quia moueatur non uolens, consequens erit ut non a se sed ab alio moueatur, nisi forte si quis subito claudit oculos ad ictum uenientem, aut si cogitur quis aliquo incommodo ut uelit quod prius non uolebat. Nescio enim an tunc prius uelit se mouere ad hanc uoluntatem. MAGISTER. Nullus cogitur uel timore uel sensu alicuius incommodi, nec attrahitur amore commodi alicuius ad uolendum aliquid, nisi qui prius habet naturalem uoluntatem uitandi incommodum aut habendi commodum, qua uoluntate se moues ad alias uoluntates. DISCIPULUS. Negare nequeo. MAGISTER. Dic ergo quia quidquid se moues ad uolendum, prius uult se ita mouere. DISCIPULUS. Ita est. MAGISTER. Quod ergo nihil uult, nullo modo se potest mouere ad uolendum. DISCIPULUS. Non possum contradicere. MAGISTER. Restat igitur ut ille angelus qui iam aptus factus est ad habendum uoluntatem sed tamen nihil uult, non possit habere uoluntatem primam a se. /255/ DISCIPULUS. Necesse est me fateri, quia nihil potest per se uelle qui nihil uult. MAGISTER. Beatus autem non potest esse, si non uult beatitudinem. Dico autem nunc beatitudinem non beatitudinem cum iustitia sed quam uolunt omnes, etiam iniusti. Omnes quippe uolunt bene sibi esse. Excepto namque hoc quod omnis natura bona dicitur, duo bona et duo his contraria mala usu dicuntur. Unum bonum est quod dicitur iustitia, cui contrarium est malum iniustitia. Alterum bonum est quod mihi uidetur posse dici commodum, et huic malum opponitur incommodum. Sed iustitiam quidem non omnes uolunt, neque omnes fugiunt iniustitiam. Commodum uero non solum omnis rationalis natura sed etiam omne quod sentire potest uult, et uitat incommodum. Nam nullus uult nisi quod aliquo modo sibi putat commodum. Hoc igitur modo omnes bene sibi esse uolunt, et male sibi esse nolunt. De hac beatitudine nunc dico, quia nullus potest esse beatus qui non uult beatitudinem. Nullus namque beatus potest esse aut habendo quod non uult, aut non habendo quod uult. DISCIPULUS. Non est negandum. MAGISTER. Nec beatus debet esse qui non uult iustitiam. DISCIPULUS. Nec hoc minus concedendum. 13. QUOD ACCEPTA SOLA VOLUNTATE BEATITUDINIS NEC ALIUD POSSET VELLE NEC IPSAM NON VELLE; ET QUIDQUID VELLET NON ESSET IUSTA VEL INIUSTA VOLUNTAS. MAGISTER. Dicamus ergo deum illi dare primum solam beatitudinis uoluntatem, et uideamus utrum idcirco quia accepit aliquam uoluntatem, iam se possit ipse mouere ad uolendum aliud quam quod accepit uelle. /256/ DISCIPULUS. Prosequere quod incepisti. Ego enim paratus sum intelligere. MAGISTER. Constat quia nondum uult aliod quam beatitudinem, quia non aliud accepit uelle. DISCIPULUS. Verum est. MAGISTER. Quaero ergo a te an possit se mouere ad aliud uolendum. DISCIPULUS. Nequeo uidere quomodo se moueat ad uolendum aliud quam beatitudinem, qui aliud non uult. Nam si uult se mouere ad aliud uolendum, uult aliud. MAGISTER. Sicut ergo nulla uoluntate adhuc data nihil poterat per se uelle, ita sola uoluntate beatitudinis accepta nullam aliam a se potest habere uoluntatem. DISCIPULUS. Ita est. MAGISTER. Nonne si putat prodesse aliquid ad adipiscendum beatitudinem, potest se mouere ad uolendum illud? DISCIPULUS. Dubito quid respondeam. Nam si non potest, non uideo quomodo ueldt beatitudinem, qui non potest uelle quo se posse adipisci beatitudinem putat. Si uero potest, non intelligo quomodo non possit uelle aliud. MAGISTER. Qui uult aliquid non propter rem quam uidetur uelle sed propter aliud: quid proprie iudicandus est uelle, an illud quod dicitur uelie, an illud propter quod uult? DISCIPULUS. Illud utique propter quod uidetur uelle. MAGISTER. Qui ergo uult aliquid propter beatitudinem, non aliud uult quam beatitudinem. Quare potest et quod putat prodesse ad beatitudinem et solam beatitudinem uelle. DISCIPULUS. Satis est plenum. MAGISTER. Quaero adhuc an accepta hac sola uoluntate possit non uelle beatitudinem. DISCIPULUS. Non potest utrumque simul et uelle et non uelle. MAGISTER. Verum est sed non hoc quaero. Sed quaero an possit deserere hanc uoluntatem, et mouere se de uelle ad non uelle beatitudinem. DISCIPULUS. Si quidem hoc facit nolens, non ipse facit. Si uero uolens, uult aliud quam beatitudinem. Sed non uult aliud. Quare manifestum puto, quia nullatenus potest per se non uelle id quod solum accepit uelle. /257/ MAGISTER. Bene intelligis; sed responde mihi adhuc si potest non uelle beatitudinem quanto maiorem eam intelliget, qui nihil nisi beatitudinem uult et non potest non uelle beatitudinem. DISCIPULUS. Si non tanto magis uellet beatitudinem quanto meliorem ac maiorem illam putaret: aut omnino non uellet beatitudinem, aut uellet aliquid aliud propter quod meliorem nollet. Sed dicimus quia illam uult et non aliud. MAGISTER. Vult ergo esse beatus quanto altius hoc esse posse cognoscit. DISCIPULUS. Procul dubio uult. MAGISTER. Ergo uult esse similis deo. DISCIPULUS. Nihil apertius. MAGISTER. Quid tibi uidetur: an esset iniusta uoluntas, si hoc modo uellet esse similis deo? DISCIPULUS. Nec iustam uolo dicere quia uellet quod non conueniret, nec iniustam quia ex necessitate uellet. MAGISTER. At eum qui uult beatitudinem solam, commode tantum uelle posuimus. DISCIPULUS. Ita est. MAGISTER. Si ergo ille qui nihil uellet nisi commode non posses habere maiora et ueriora: uelletne minora quibuscumque uti posses? DISCIPULUS. Immo non posses non uelle quamlibet infima, si maiora non posses. MAGISTER. Nonne cum uellet commode infima et immunda quibus irrationalia animalia delectantur, esset eadem uoluntas iniusta et uituperabilis? DISCIPULUS. Quomodo iniusta aut reprehendenda uoluntas esset, quia uellet quod non posse non uelle accepisset? MAGISTER. Voluntatem tamen ipsam, siue cum uult summa commode siue cum uult infima, constat esse opus et donum dei, sicut est uita aut sensibilitas, et non esse in ea iustitiam siue iniustitiam. DISCIPULUS. Non est dubium. MAGISTER. Ergo in quantum essentia est, bonum aliquid est; quantum uero ad iustitiam pertinet siue iniustitiam, nec bona nec mala est. DISCIPULUS. Nihil clarius. /258/ MAGISTER. Sed non debet esse beatus, si non habet iustam uoluntatem. Immo non potest esse perfecte nec laudabiliter beatus, qui uult quod nec potest nec debet esse. DISCIPULUS. Multum patet. 14. QUOD SIMILITER SIT, SI SOLA ACCEPTA SIT VOLUNTAS RECTITUDINIS; ET IDCIRCO UTRAMQUE VOLUNTATEM SIMUL ACCEPIT, UT ET IUSTUS ET BEATUS ESSET. MAGISTER. Consideremus ergo de iustitiae uoluntate si daretur eidem angelo uelle solum quod eum uelle conueniret, an posset aliud uelle, aut si posset non uelle per se quod accepisset uelle. DISCIPULUS. Omnino quod uidimus in uoluntate beatitudinis, necesse est euenire in hac quoque uoluntate. MAGISTER. Ergo nec iustam nec iniustam haberet uoluntatem. Sicut enim ibi non esset uoluntas iniusta si uellet inconuenientia, quoniam hoc non posset non uelle: ita hic si uellet conuenientia non idcirco esset iusta uoluntas, quoniam sic hoc accepisset ut non posset aliter uelle. DISCIPULUS. Ita est. MAGISTER. Quoniam ergo nec solummodo uolendo beatitudinem, nec solummodo uolendo quod conuenit cum ex necessitate sic uelit, iustus uel iniustus potest apellari, nec potest nec debet esse beatus nisi uelit et nisi iuste uelit: necesse est ut sic faciat deus utramque uoluntatem in illo conuenire, ut et beatus esse uelit et iuste uelit. Quatenus addita iustitia sic temperet uoluntatem beatitudinis, ut et resecet uoluntatis excessum et excedendi non amputet potestatem. Ut cum per hoc quia uolet beatus esse modum possit excedere, per hoc quia iuste uolet non uelit excedere, et sic iustam habens beatitudinis uoluntatem possit et debeat esse beatus. Qui non uolendo quod non debet uelle cum tamen possit, mereatur ut quod uelle non debet numquam uelle possit, et semper tenendo iustitiam per moderatam uoluntatem nullo modo indigeat; aut si deseruerit iustitiam per immoderatam uoluntatem, ormi modo indigeat. DISCIPULUS. Nihil conuenientius cogitari potest. /259/ MAGISTER. Memento quia cum superius considerabamus solam beatitudinis uoluntatem sine hac mete quam addidimus, ut sub deo se cohibeat, dicebamus non esse in ea iustitiam uel iniustitiam quidquid uellet. DISCIPULUS. Bene memini. 15. QUOD IUSTITIA SIT ALIQUID. MAGISTER. An putas aliquid esse quod additum eidem uoluntati temperat illam, ne plus uelit quam uelle oportet et expedit? DISCIPULUS. Nullus intelligens nihil hoc esse putabit. MAGISTER. Hoc credo satis animaduertis non aliud esse quam iustitiam. DISCIPULUS. Nihil aliud cogitari potest. MAGISTER. Certum igitur est iustitiam esse aliquid. DISCIPULUS. Immo ualde bonum aliquid. 16. QUOD INIUSTITIA NON SIT NISI ABSENTIA DEBITAE IUSTITIAE. MAGISTER. Antequam acciperet hanc iustitiam: uoluntas illa debebat uelle et non uelle secundum iustitiam? DISCIPULUS. Non debebat quod ideo non habebat, quia non acceperat. MAGISTER. Postquam autem accepit non dubitas debere, nisi aliqua uiolentia amittat. DISCIPULUS. Semper eam huic debito alligatam puto, siue teneat quod accepit siue sponte deserat. MAGISTER. Recte iudicas. Sed quid si uoluntas eadem iustitiam tam utiliter et tam sapienter additam sibi nulla indigentia et nulla uiolentia cogente deserat, utendo sponte sue potestate, id est plus uolendo quam debeat? An remanebit aliquid aliud cum ipsa uoluntate, quam quod prius considerabamus ante additamentum iustitiae? DISCIPULUS. Quoniam nihil aliud est additum quam iustitia, separate iustitia nihil aliud certum est remanere quam quod prius erat, nisi quia debitricem /260/ eam fecit accepta iustitia, et quasi quaedam pulchra uestigia sui reliquit derelicta eadem iustitia. Eo enim ipso quo debitrix permanet iustitiae, monstratur honestate iustitiae foisse decorata. Sed et hoc satis iustum est ut quod semd accepit iustitiam, semper eam debeat, nisi uiolenter amiserit. Et certe multum dignior natura probatur, quae uel aliquando habuisse et semper debere ut habeat tam honestum bonum conuincitur, quam quae hoc ipsum nec habere nec debere aliquando cognoscitur. MAGISTER. Bene consideras. Sed adde huic tuae sententia:, quia quanto natura quae hoc habuit et debet monstratur laudabilior: tanto persona quae non habet quod debet conuincitur uituperabilior. DISCIPULUS. Vehementer asscntior. MAGISTER. Discerne mihi bene, quid ibi monstret naturam laudabilem et quid faciat personam uituperabilem. DISCIPULUS. Habuisse uel debere monstrat naturalem dignitatem, et non habere facit personalem inhonestatem. Debere enim factum est ab eo qui dedit, non habere uero factum est ab ipso qui deseruit. Ideo namque debet quia accepit, ideo uero non habet, quia dereliquit. MAGISTER. Non ergo reprehendis in ipsa uoluntate quae non stetit in iustitia debere iustitiam sed non habere iustitiam. DISCIPULUS. Omnino nihil aliud ibi reprehendo quam absentiam iustitiae, siue non habere iustitiam. Nam sicut iam dixi debere decorat, non habere uero deturpat; et quo magis illud decet, eo magis istud dedecet; immo non ob aliud illam uoluntatem deturpat ex propria culpa non habere, quam quia illam decorat ex bonitate dantis debere habere. MAGISTER. Nonne iam uoluntatem ipsam quae non habet iustitiam quam debet habere, iudicas iniustam, et in illa esse iniustitiam? DISCIPULUS. Quis non ita iudicet? MAGISTER. Si non esset iniusta nec esset in illa iniustitia, puto quia nihil in illa reprehenderes. DISCIPULUS. Nihil omnino. MAGISTER. Ergo nihil aliud in illa reprehendis quam iniustitiam, et quia iniusta est. DISCIPULUS. Non possum quicquam aliud in ea reprehendere. /261/ MAGISTER. Si igitur nihil aliud ibi reprehendis quam absentiam iustitiae et illam non habere iustitiam, sicut paulo ante dixisti, et iterum uerum est quia nihil aliud in ea reprehendis quam in illa esse iniustitiam, siue illam esse iniustam: palam est quia non aliud in illa est iniustitia aut esse iniustam, quam absentia iustitiae aut non habere iustitiam. DISCIPULUS. Nullo modo possum haec esse diuerse. MAGISTER. Sicut igitur absentia iustitiae et non habere iustitiam nullam essentiam habet ita iniustitia et esse iniustum nullum habet esse, et idcirco non est aliquid sed nihil. DISCIPULUS. Non est consequentius aliquid. MAGISTER. Memento etiam iam constare quia recedente iustitia excepto debito iustitiae, nihil aliud illi remansit quam quod habebat ante susceptam iustitiam. DISCIPULUS. Constat utique. MAGISTER. At iniusta non erat nec iniustitiam habebat, antequam haberet iustitiam. DISCIPULUS. Non. MAGISTER. Ergo aut recedente iustitia non est in illa iniustitia nec est iniusta, aut nihil est iniustitia uel esse iniustum. DISCIPULUS. Non potest uideri aliquid magis necessarium. MAGISTER. At iniustitiam illam habere et esse iniustam post desertam iustitiam concessisti DISCIPULUS. Immo non possum non uidere. MAGISTER. Nihil igitur est iniustitia uel esse iniustum. DISCIPULUS. Credentem me fecisti scire quod nesciens credebam. MAGISTER. Aestimo etiam iam te cognoscere, cum iniustitia non sit aliud quam absentia iustitiae, nec iniustum esse aliud quam non habere iustitiam: cur non ante datam sed post derelictam iustitiam eadem absentia iustitiae uocetur iniustitia, et non habere iustitiam sit iniustum esse, et sit utrumque reprehensibile. Non enim propter aliud nisi quia non dedecet abesse iustitiam, nisi ubi debet esse. Sicut enim uirum qui nondum debet habere barbam non dedecet non habere, cum uero iam habere debet indecorum /262/ est non habere: ita naturam quae non debet habere iustitiam non deformat non habere, illam uero quae habere debet dehonestat non habere; et quanto magis debere habere uirilem ostendit naturam, tanto magis non habere foedat uirilem figuram. DISCIPULUS. Sufficienter uideo iniustitiam non esse nisi absentiam iustitiae, ubi debet esse iustitia. 17. CUR DESERTOR ANGELUS NON POSSIT REDIRE AD IUSTITIAM. MAGISTER. Cum posuimus solam uoluntatem beatitudinis praefato angelo dari, uidimus eum nihil potuisse uelle aliud. DISCIPULUS. Aperte uidimus quod dicis. MAGISTER. An modo derelicta iustitia et remanente illa sola uoluntate quae prius fuerat beatitudinis: potest idem desertor redire ad uoluntatem iustitiae per se, ad quam non potuit antequam daretur uenire? DISCIPULUS. Sed modo multo minus. Tunc enim conditione naturae non poterat habere, nunc uero merito quoque culpae non debet habere. MAGISTER. Nullo igitur modo potest a se habere iustitiam cum non habet iustitiam, quia nec antequam eam accipiat nec postquam deserit. DISCIPULUS. Non debet aliquid habere a se. /263/ 18. QUOMODO MALUS ANGELUS SE FECIT INIUSTUM ET BONUS SE IUSTUM; ET QUOD MALUS SIC DEBET DEO GRATIAS PRO BONIS QUAE ACCEPIT ET DESERVIT, SICUT BONUS QUI SERVAVIT ACCEPTA. MAGISTER. Nonne aliquo modo uel cum haberet potuit ipse sibi dare iustitiam? DISCIPULUS. Quomodo potuisset? MAGISTER. Pluribus modis dicimus 'facere'. Dicimus enim 'facere' aliquid, cum esse facimus rem, et cum possumus facere ut non sit et non facimus. Hoc itaque modo potuit ipse dare iustitiam sibi, quia potuit sibi auferre eam et potuit non auferre, quomodo ille qui stetit in ueritate in qua factus est, non fecit cum potuit ut eam non haberet, et ita ipse sibi eam dedit, et totum hoc a deo accepit. Ab eo enim acceperunt ambo habere et posse tenere et posse deserere. Hoc ultimum ideo deus dedit, ut possent sibi dare aliquo modo iustitiam. Si enim eam nullo modo sibi possent auferre, nullo modo sibi possent dare. Qui ergo hoc modo sibi eam dedit, hoc ipsum a deo accepit ut sibi eam daret. DISCIPULUS. Video quia non auferendo potuerunt sibi dare iustitiam; sed alter sibi dedit, alter sibi abstulit. MAGISTER. Vides igitur deo parem eos debere gratiam quantum ad bonitatem ipsius, nec diabolum ideo minus debere deo reddere quod dei est, quia sibi abstulit quod deus dedit et noluit accipere quod deus obtulit? DISCIPULUS. Video. MAGISTER. Semper igitur debet deo gratias agere malus angelus pro beatitudine quam sibi abstulit, sicut bonus pro ea quam sibi ipse dedit. DISCIPULUS. Verissimum est. MAGISTER. Aestimo quia animaduertis deum nullo modo posse facere iniustum, nisi iniustum non faciendo iustum cum possit. Nam ante acceptam iustitiam nullus est iustus uel iniustus, et nullus post acceptam iustitiam fit iniustus nisi sponte deserta iustitia. Sicut igitur bonus angelus se fecit iustum non auferendo sibi iustitiam cum potuit: ita deus malum angelum facit iniustum non reddendo illi iustitiam cum possit. DISCIPULUS. Facile cognoscitur. /264/ 19. QUOD VOLUNTAS, INQUANTUM EST, BONUM SIT, ET NULLA RES MALUM SIT. MAGISTER. Redeamus ad considerationem uoluntatis et reminiscamur quod considerauimus, uoluntatem scilicet beatitudinis quidquid uelit non esse malum sed esse bonum aliquid, antequam accipiat iustitiam. Unde consequitur, quia cum deserit acceptam iustitiam, si eadem essentia est quae prius erat, bonum est aliquid quantum ad hoc quod est; quantum uero ad hoc quia iustitia non est in illa quae fuit, dicitur mala et iniusta. Nam si uelle esse similem deo malum esset, filius dei non uellet esse similis patri. Aut si uelle quaslibet infimas uoluptates esset malum, mala diceretur uoluntas brutorum animalium. Sed nec uoluntas filii dei est mala quia est iusta, nec uoluntas irrationalis mala dicitur quia non est iniusta. Unde sequitur nullam uoluntatem esse malum sed esse bonum inquantum est, quia opus dei est; nec nisi inquantum est iniusta malam esse. Et quoniam nulla res dicitur mala nisi mala uoluntas aut propter malam uoluntatem -- ut malus homo et mala actio -- nihil est apertius quam nullam rem esse malum, nec aliud esse malum quam absentiam iustitiae derelictae in uoluntate, aut in aliqua re propter malam uoluntatem. 20. QUOMODO DEUS FACIAT MALAS ET VOLUNTATES ET ACTIONES; ET QUOMODO ACCIPIANTUR AB ILLO. DISCIPULUS. Sic tua disputatio ueris et necessariis apertisque rationibus concatenatur, ut nulla ratione quod dicis dissolui posse uideam, nisi quia uideo aliquid consequi quod nec dici debere credo, nec quomodo non /265/ sit si uera sunt quae dicis, non uideo. Nam si uelle esse similem deo non nihil nec malum sed quiddam bonum est, non nisi ab eo a quo est omne quod est haberi potuit. Si ergo angelus non habuit quod non accepit: quod habuit, ab illo accepit a quo habuit. Quid autem ab illo accepit quod ille non dedit? Quare si habuit uelle esse similem deo, ideo habuit quia deus dedit. MAGISTER. Quid mirum si, quemadmodum deus dicitur. inducere in tentationem quando non liberat ab ea, ita fatemur eum dare malam uoluntatem non prohibendo eam cum potest, praesertim cum potestas uolendi quidlibet non nisi ab illo sit? DISCIPULUS. Hoc modo non uidetur esse inconueniens. MAGISTER. Si ergo datio non est sine acceptione: quemadmodum non inusitate dicitur dare et qui sponte concedit et qui non approbando permittit, ita non incongrue dicitur accipere et qui concessa suscipit et qui illicita praesumit. DISCIPULUS. Nec incongruum nec inusitatum mihi uidetur quod dicis. MAGISTER. Quid ergo dicimus contra ueritatem, si dicimus cum diabolus uoluit quod non debuit, hoc ilium a deo et accepisse quia deus permisit, et non accepisse quia ille non consensit? DISCIPULUS. Nihil hic uidetur repugnare ueritati. MAGISTER. Cum igitur diabolus conuertit uoluntatem ad quod non debuit: et ipsum uelle et ipsa conuersio fuit aliquid, et tamen non nisi a deo et de dei aliquid habuit, quoniam nec uelle aliquid nec mouere potuit uoluntatem ! nisi illo permittente, qui facit omnes natures substantiales et accidentales, uniuersales et indiuiduas. Inquantum enim uoluntas et conuersio siue motus uoluntatis est aliquid, bonum est et dei est. Inquantum uero iustitia caret sine qua esse non debet, non simpliciter malum sed aliquid malum est; et quod malum est, non dei sed uolentis siue mouentis uoluntatem est. Simplex quippe malum est iniustitia, quoniam non est aliud quam malum quod nihil est. Aliquid uero malum est nature in qua est iniustitia, quia est aliquid et aliud quam iniustitia, quae malum et nihil est. Quare quod /266/ aliquid est, a deo fit et dei est; quod uero nihil est, id est malum, ab iniusto fit et eius est. DISCIPULUS. Quod quidem deus rerum naturas omnium faciat fatendum est; quod uero singulas actiones peruersarum uoluntatum uelut ipsum prauum motum uoluntatis quo ipsa mala uoluntas se mouet, faciat: quis concedat? MAGISTER. Quid mirum si dicimus deum facere singulas actiones quae fiunt mala uoluntate, cum fateamur eum facere singulas substantias quae fiunt iniusta uoluntate et inhonesta actione? DISCIPULUS. Non habeo quid contra dicam. Quippe nec negare possum uere aliquid esse quamlibet actionem, nec fateri uolo non fieri a deo quod uere aliquam habet essentiam. Neque ista tua ratio ullo modo accusat deum aut excusat diabolum sed omnino deum excusat et diabolum accusat. 21. QUOD MALUS ANGELUS NON POTUIT PRAESCIRE SE ESSE CASURUM. Sed uellem scire utrum idem desertor angelus ista de se praesciuerit. MAGISTER. Cum quaeris utrum ille angelus qui non stetit in ueritate praescierit se casurum, discernendum est de qua scientia dicas. Nam si de illa scientia quaeritur quae non est, nisi cum certa ratione aliquid intelligitur, omnino respondeo non posse sciri quod potest non esse. Quod enim non esse potest, nequaquam esse certa potest colligi ratione. Quapropter constat nullatenus illum quiuisse praescire casum soum, quem necesse non: erat esse futurum. Ponamus enim non fuisse futurum casum illum. An ergo putas potuisse praesciri si futurus non erat? DISCIPULUS. Videtur nec posse praesciri quod potest futurum non esse, nec: posse non esse futurum quod praescitur. Sed reminiscor nunc illius famosissimae quaestionis de praescientia diuina et libero arbitrio. Quamuis enim tanta auctoritate asseratur et tanta teneatur utilitate, ut nullatenus propter ullam humanam rationem dubitandum sit diuinam praescientiam et liberum arbitrium inuicem sibi consentire: tamen quantum ad rationis considerationem quae uidetur spectat, insociabiliter uidentur dissentire. Unde /267/ uidemus in hac quaestione nonnullos sic in unam partem uergentes ut alteram omnino deserant, unda infidelitatis submergente perire; multos uero uelut contrariis uentis hinc inde contra inuicem sustentando quassantibus periclitari. Cum ergo constet diuinam praescientiam esse omnium quae finot libero arbitrio, nec aliquid horum sit ex necessitate: nihilominus uidetur posse non esse futurum quod praescitur. MAGISTER. Breuiter interim hoc respondeo. Praescientia dei non proprie dicitur praescientia. Cui enim semper omnia sunt praesentia, non habet futurorum praescientiam sed praesentium scientiam. Cum ergo aiia sit ratio de praescientia futurae quam de praesentis rei scientia, non est necesse diuinam praescientiam et illam de qua quaerimus eandem habere consequentiam. DISCIPULUS. Assentior. MAGISTER. Redeamus ad illam quae in manibus erat quaestionem. DISCIPULUS. Placet quod dicis sed eo pacto ut cum de illa cuius mentionem feci quaesiero, mihi respondere quod deus inde tibi dignabitur ostendere non renuas. Valde namque necessaria est eius solutio, si iam ab aliquo facta est aut si fiat. Fateor enim nondum alicubi excepta diuina auctoritate cui indubitanter credo, me legisse rationem quce mihi sufficeret ad eiusdem solutionis intellectum. MAGISTER. Cum ad illam ueniemus, si forte uenerimus, erit sicut deus dabit; nunc autem quoniam supra posita ratione patet apostatam angelum non potuisse praescire ruinam suam ea praescientia quam rei sequitur necessitas, accipe adhuc aliam rationem, quae non solum praescientia sed et aestimatione aut qualibet suspicione suum eum praesensisse casum excludit. DISCIPULUS. Hoc exspecto. MAGISTER. Si adhuc in bona uoluntate stans praesciebat se casurum, aut uolebat ut ita fieret, aut non uolebat. DISCIPULUS. Unum horum uerum esse necesse est. /268/ MAGISTER. Sed si cum praescientia uoluntatem habebat aliquando cadendi, iam ipsa mala uoluntate ceciderat. DISCIPULUS. Patet quod dicis. MAGISTER. Non ergo uolendo cadere prius sciuit se casurum quam cecidit. DISCIPULUS. Non potest aliquid obici conclusioni tuae. MAGISTER. At si praesciebat se casurum et nolebat, tantum miser erat dolendo quantum stare uolebat. DISCIPULUS. Negari non potest. MAGISTER. At tanto iustior erat quanto magis uolebat stare; et quo erat iustior, eo debebat esse felicior. DISCIPULUS. Non potest negari. MAGISTER. Ergo si nolendo praescieb at se casurum, tanto erat miserior quanto debebat esse felicior; quod non conuenit. DISCIPULUS. Ita quidem consequi negare nequeo sed hoc saepe non solum sine inconuenientia sed et laudabiliter et superna gratia fieri cognoscitur. Multotiens enim -- ut pauca de incommodis iustorum commemorem -- quanto quis iustior est, tanto maiori compassionis dolore de alieno casu afficitur. Saepe etiam eum qui maiorem habet in iustitia constantiam, uidemus ab iniustis immaniorem pati persecutionis instantiam. MAGISTER. Non est eadem ratio in hominibus et in illo angelo. Hominum enim natura propter peccatum primi parentis iam innumerabilium incommodorum facta est passibilis; ex qua passibilitate multis modis gratia nobis operatur incorruptibilitatem. Ille uero nullo adhuc peccato praecedente alicuius mali meruerat passionem. DISCIPULUS. Satisfecisti obiectioni meae. Patet quia haec ipsa ratio sicut separat ab ipso malo angelo sui casus praescientiam, ita nihilominus omnem segregat opinionem. MAGISTER. Est et aliud quod mihi satis uidetur ostendere nullo modo eum suam ante putauisse futuram praeuaricationem. Nempe aut coactam putauisset aut spontaneam. Sed nec ullatenus erat unde se aliquando cogi suspicaretur, nec quamdiu uoluit in ueritate perseuerare, ullo modo putare potuit se sola uoluntate illam deserturum. Supra namque iam monstratum est eum, quamdiu rectam uoluntatem habuit, in hac ipsa uoluntate uoluisse /269/ perseuerare. Quapropter uolendo tenere perseueranter quod tenebat, nullo modo uideo unde potuisset uel suspicari nulla alia accedente causa sola se illud deserturum uoluntate. Non nego illum sciuisse quia posset mutare uoluntatem quam tenebat sed dico illum non potuisse putare quia aliquando omni alia cessante causa sponte mutaret uoluntatem, quam perseueranter tenere uolebat. DISCIPULUS. Qui diligenter intelligit quod dicis, patenter uidet quia nullo modo scire uel putare potuit angelus malus se facturum quod male fecit. 22. QUOD SCIVIT SE NON DEBERE VELLE HOC QUOD VOLENDO PECCAUIT, ET DEBERE PUNIRI SI PECCARET. Sed et hoc uolo ut pariter ostendas, si sciuit se non debere uelle quod praeuaricando uoluit. MAGISTER. In hoc dubitare non debes, si supra dicta consideras. Si enim nescisset se non debere uelle quod iniuste uoluit, ignorasset se debere uoluntatem tenere quam deseruit. Quapropter nec iustus esset tenendo, nec iniustus deserendo iustitiam quam nescisset. Immo nec poterat non uelle plus quam habebat, si nesciebat se debere esse contentum eo quod acceperat. Denique quoniam ita rationalis erat, ut nulla re prohiberetur uti ratione, non ignorabat quid deberet aut non deberet uelle. DISCIPULUS. Rationem tuam non uideo posse infirmari sed tamen quaedam inde mihi uidetur oriri quaestio. Si enim sciebat se non debere deserere quod acceperat: utique sciebat nihilominus se debere puniri si desereret. Quomodo ergo sponte potuit uelle unde miser esset, qui acceperat inseparabiliter uelle ut beatus esset? 23. QUOD NON DEBUIT SCIRE QUIA SI PECCARET PUNIRETUR. MAGISTER. Sicut certum est quia se debere puniri si peccaret ignorare non potuit, ita quia puniretur si peccaret scire non debuit. /270/ DISCIPULUS. Quomodo hoc ignorauit, si ita rationalis erat ut eius rationalitas non impediretur ueritatem cognoscere, sicut saepe nostra impeditur grauante corruptibili corpore? MAGISTER. Quia rationalis erat, potuit intelligere quia iuste si peccaret puniretur; sed quoniam "indicia" dei "abyssus multa" "et inuestigabiles uiae eius", nequiuit comprehendere an deus faceret quod iuste facere posset. Sed et si quis dicat quia nullatenus credere potuit deum creaturam suam propter eius culpam damnaturum, quam tanta sua bonitate fecerat -- praesertim cum nullum exemplum iustitiae ulciscentis iniustitiam praecessisset, et certus esset numerum in quo illi facti erant qui deo frui deberent tanta sapientia esse praestitutum, ut sicut nihil habebat superfluum ita si minueretur imperfectus esset, nec tam praeclarum opus dei ex aliqua parte permansurum imperfectum, nec ulla ratione scire posset si homo iam factus erat, deum humanam naturam pro angelica aut angelicam pro humana si cadert substituturum sed potius unamquamque in id ad quod facta erat pro se non pro alia restituturum, aut si factus nondum erat homo, multo minus putare posset ad substitutionem alterius naturae illum esse faciendum -- si inquam haec aliquis dicat: quae inconuenientia inest? DISCIPULUS. Mihi quidem magis uidetur conuenientia quam inconuenientia. MAGISTER. Redeamus ad hoc quod dixeram, illum scilicet hanc non debuisse habere scientiam. Si enim sciuisset, non posset uolens et habens beatitudinem sponte uelle unde miser esset. Quare non esset iustus non uolendo quod non deberet, quoniam non posset uelle. Sed et hac ratione considera utrum scire quod quaeris debuerit. Nam si scisset, aut peccasset aut non. DISCIPULUS. Unum horum esset. /271/ MAGISTER. Si praeuisa tanta poena nulla indigentia et nulla re cogente peccasset, tanto magis puniendus esset. DISCIPULUS. Ita est. MAGISTER. Non ergo haec praescientia illi expediebat. DISCIPULUS. Vere peccaturo non expediebat praescire poenam. MAGISTER. Quod si non peccasset: aut sola bona non peccasset uoluntate, aut timore poenae. DISCIPULUS. Nihil aliud dici potest. MAGISTER. Sed quoniam peccatum non cauisset solo amore iustitiae, ipso opere monstrauit. DISCIPULUS. Non est dubium. MAGISTER. Si uero timore cauisset, non esset iustus. DISCIPULUS. Palam est nullo modo eum debuisse scire inditam sibi poenam suum secuturam peccatum. 24. QUOD ETIAM BONUS ANGELUS HOC SCIRE NON DEBUIT. Sed quoniam et eum angelum qui stetit et eum qui non stetit in ueritate pari scientia praeditos in prima conditione credimus, non uideo cur illi negate sit scientia ista, cui tam tenax erat bona uoluntas ut sufficeret ad cauendum peccatum. MAGISTER. Non tamen posses nec deberet contemnere poenam quam preescicset. DISCIPULUS. Sic uidetur. MAGISTER. Sicut ergo solus amor iustitiae, ita solum odium poenae sufficeret ad non peccandum. DISCIPULUS. Nil planius. MAGISTER. Duas igitur habuisset causes non peccandi, unam honestam et utilem, alteram non honestam et inutilem, id est amorem iustitiae et odium /272/ poenae. Nam non honestum est solo odio poenae non peccare, et ad non peccandum inutile est odium poenae, ubi solus amor iustitiae sufficit. DISCIPULUS. Non est quod possim obicere. MAGISTER. Quid ergo? Nonne multo nitidius placet eius perseuerantia cum illa sola perseuerandi causa uidetur in illo quae utilis est et honesta, quia spontanea, quam si simul illa sese ostenderet quae inutilis et inhonesta, quia necessaria intelligitur? DISCIPULUS. Sic patet quod dicis, ut quod paulo ante uolebam eum sciuisse nunc gaudeam illum nesciuisse, nisi quia nunc eandem eum negare non possumus habere scientiam, quam ipso angeli peccantis exemplo ignorare non potest. 25. QUOD ILLE, ETIAMSI HOC SOLO DICITUR IAM NON POSSE PECCARE, QUIA NUNC HANC HABET SCIENTIAM EX CASU DIABOLI, TAMEN ILLI SIT AD GLORIAM. MAGISTER. Quod nunc uterque, bonus scilicet angelus et malus, certus est quia talem culpam talis sequitur poena: sicut scientia est ambobus diuersa, ita est scientiae causa non eadem, et finis dissimilis. Nam quod ille scit ipso sui experimento, hoc iste didicit solo alterius exemplo. Sed ille illo modo quia non perseuerauit, iste alio modo quia perseuerauit. Quapropter sicut illi quoniam uituperabiliter non perseuerauit scientia sua est ad contumeliam, ita isti quoniam laudabiliter perseuerauit scientia sua est ad gloriam. Si ergo iste dicitur hoc solo quia hanc habet scientiam iam peccare non posse: satis patet quia sicut gloriosa est scientia quae ex laudabili perseuerantia est comparata, sic ad gloriam est impotentia peccandi quae ex gloriosa scientia est nata. Quemadmodum ergo malus angelus uituperandus est quia non potest ad iustitiam redire, ita iste laudandus est quia non potest abire. Sicut enim ille iam redire non potest quia sola mala uoluntate abiit, sic iste iam abire non potest quia sola bona uoluntate permansit. Palam igitur est quia sicut illi non posse /273/ recuperare quod deseruit est poena peccati, ita huic non posse deserere quod tenuit est praemium iustitiae. DISCIPULUS. Valde pulchra esset huius scientiae atque impotentiae ista tua contemplatio, si quemadmodum asseris ideo bono angelo eadem scientia et impotentia quia perseuerauit contigissent. Non enim eas adeptus esse uidetur quia ipse perseuerauit sed quia desertor non perseuerauit. MAGISTER. Si ita est ut dicis, gaudere potest bonus angelus de casu apostatae angeli, utpote cui expediebat ut ille caderet, quoniam adeptus est hanc scientiam, qua nec peccare nec miser esse amplius possit, non quia ipse bene meruit sed quia alius male meruit. Quae omnia nimia sunt absurditate plena. DISCIPULUS. Quanto absurdius uidetur sicut tu monstras, stanti angelo profuisse casum peccantis, tanto magis necesse est ut ostendas istum non ideo adeptum esse scientiam de qua agitur quia ille peccauit. MAGISTER. Non debes dicere ideo bonum angelum ad scientiam hanc profecisse quia malus peccauit sed bonum angelum ideo profecisse ad hanc scientiam exemplo cadentis, quia ille peccauit. Si enim neuter peccasset, utrique daturus erat deus eandem scientiam merito perseuerantiae alio modo sine alicuius cadentis exemplo. Nullus enim dicet deum non alio modo potuisse angelis suis hanc dare scientiam. Cum ergo ille peccauit, exemplo eius istum docuit quod docturus erat, non impotentia quia alio modo non potuit sed maiori potentia qua de malo bonum facere potuit, ut nec malum inordinatum in regno omnipotentis sapientiae remaneret. DISCIPULUS. Placet mihi ualde quod dicis. MAGISTER. Patet itaque si bonus angelus hoc solo peccare iam non posset, quia scit peccatum mali angeli poenam secutam esse, quod tamen haec impotentia non illi esset ad imminutionem laudis sed ad praemium seruatae iustitiae. Sed scis quia supra claruit eum idcirco peccare non posse, quoniam merito perseuerantiae adeo prouectus est, ut iam non uideat quid plus uelle queat. DISCIPULUS. Nihil excidit eorum quae supra ratione inuestigante comperimus, a memoria mea. /274/ 26. QUID HORREMUS AUDITO NOMINE MALI; ET QUID FACIT OPERA QUAE DICITUR INIUSTITIA FACERE, CUM IPSA ET MALUM NIHIL SIT. Sed cum omnibus quaestionibus meis satisfeceris: illud adhuc exspecto aperiri, quid sit quod horremus audito nomine mali, et quid faciat opera quae iniustitia quae malum est facere uidetur, ut in raptore, in libidinoso, cum malum nihil sit. MAGISTER. Breuiter tibi respondeo. Malum quod est iniustitia semper nihil est; malum uero quod est incommoditas aliquardo sine dubio est nihil, ut caecitas, aliquando est aliquid ut tristitia et dolor; et hanc incommoditatem quae aliquid est semper odio habemus. Cum igitur audimus nomen mali, non malum quod nihil est timemus sed malum quod aliquid est, quod absentiam boni sequitur. Nam iniustitiam et caecitatem quae malum et nihil sunt, sequuntur multa incommoda quae malum et aliquid sunt, et haec sunt quae horremus audito nomine mali. Cum autem dicimus quia iniustitia facit rapinam, aut caecitas facit hominem cadere in foueam, nequaquam intelligendum est quod iniustitia uel caecitas aliquid faciant; sed quod si iustitia esset in uoluntate et uisus in oculo, nec rapina fieret nec casus in foueam. Tale est cum dicimus: absentia gubernaculi impellit nauem in scopulos, aut: absentia freni facit equum discurrere; quod non est aliud quam: si gubernaculum adesset naui et frenum equo, nec uenti nauem impellerent nec equns discurreret. Sicut namque gubernaculo regitur nauis et freno equus, sic iustitia gubernatur uoluntas hominis et uisu pedes. DISCIPULUS. Sic mihi de malo quod est iniustitia satisfecisti, ut iam omnis in corde meo quae de illo inesse solebat quaestio sit detersa. De hoc enim malo quaestio nasci uidetur, quoniam si esset aliqua essentia esset a deo, a quo et necesse est esse omne quod aliquid est, et impossibile est esse peccatum siue iniustitiam. De malo uero quod est incommoditas, si aliquando est aliquid, nihil uideo rectae fidei obuiare. /275/ 27. UNDE VENIT MALUM IN ANGELUM, QUI BONUS ERAT. Sed ne taedeat te breuiter respondere fatuae interrogationi meae, ut sciam qualiter hoc ipsum qurerentibus respondeam. Quippe non semper facile est insipienter quaerenti sapienter respondere. Quaero igitur unde primum uenit malum quod dicitur iniustitia siue peccatum, in angelum qui factus est iustus. MAGISTER. Dic tu mihi unde uenit nihil in aliquid. DISCIPULUS. Nihil nec uenit nec recedit. MAGISTER. Cur ergo quaeris unde uenit iniustitia quae nihil est? DISCIPULUS. Quia quando iustitia inde recedit ubi erat, dicimus accedere iniustitiam. MAGISTER. Dic ergo quod magis proprie et apertius dicitur, et quaere de abscessu iustitiae. Siquidem saepe apta interrogatio expedit responsionem, et inepta reddit impeditiorem. DISCIPULUS. Cur ergo recessit ab angelo iusto iustitia? MAGISTER. Si proprie uis loqui, non recessit ab eo sed ipse deseruit eam uolendo quod non debuit. DISCIPULUS. Cur deseruit eam? MAGISTER. Cum dico quia uolendo quod non debuit illam deseruit, aperte ostendo cur et quomodo illam deseruit. Nam ideo illam deseruit, quia uoluit quod uelle non debuit; et hoc modo, id est uolendo quod non debuit illam deseruit. DISCIPULUS. Cur uoluit quod non debuit? MAGISTER. Nulla causa praecessit hanc uoluntatem, nisi quia uelle potuit. DISCIPULUS. An ideo uoluit quia potuit? MAGISTER. Non, quia similiter potuit uelle bonus angelus, nec tamen uoluit. Nam nullus uult quod uelle potest ideo quia potest, sine alia causa, quamuis numquam uelit si non potest. DISCIPULUS. Cur ergo uoluit? MAGISTER. Non nisi quia uoluit. Nam haec uoluntas nullam aliam habuit causam qua impelleretur aliquatenus aut attraheretur sed ipsa sibi efficiens causa fuit, si dici potest, et effectum. 28. QUOD POTESTAS VOLENDI QUOD NON DEBUIT BONA FUIT SEMPER, ET IPSUM VELLE BONUM, QUANTUM AD ESSE. DISCIPULUS. Si potestas ipsa uolendi et ipsum uelle foit aliquid, bonum fuit et a deo. MAGISTER. Utrumque aliquid fuit. Et potestas quidem non nisi bonum aliquid et spontaneum donum dei, uelle autem secundum essentiam bonum sed quoniam miuste factum est malum; et tamen a deo fuit, a quo est omne quod aliquid est. Nempe non solum hoc habet aliquis a deo quod deus sponte dat sed etiam quod iniuste rapit deo permittente. Et sicut deus dicitur facere quod permittit fieri, ita dicitur dare quod permittit rapi. Quoniam igitur permittente deo angelus malus per rapinam usus est potestate a deo sponte data: a deo habuit uti, quod non est aliud quam ipsum uelle. Non est enim aliud uelle quam uti potestate uolendi, sicut idem est loqui et uti potestate loquendi.