SCANNED FROM: S. Anselmi Cantuariensis Archepiscopi opera omnia Vol.1, ed. F. S. Schmitt, Edinburgh 1946, pp.145-168. ANSELMUS: DE GRAMMATICO: QUOMODO GRAMMATICUS SIT SUBSTANTIA ET QUALITAS [1] DISCIPULUS. De 'grammatico' peto ut me certum facias utrum sit substantia an qualitas, ut hoc cognito, quid de aliis quae similiter denominatiue dicuntur sentire debeam, agnoscam. MAGISTER. Dic primum cur dubites. DISCIPULUS. Ideo quia uidetur utrumque posse probari necessariis rationibus, esse scilicet et non esse. MAGISTER. Proba ergo. DISCIPULUS. Ne ergo festines contra dicere quid quid dixero sed patere me orationem meam ad suum finem perducere, deinde aut approba aut corrige. MAGISTER. Ut uis. DISCIPULUS. Ut quidem grammaticus probetur esse substantia, sufficit quia omnis grammaticus homo, et omnis homo substantia. Quidquid enim habet grammaticus ut sequatur eum substantia, non habet nisi ex eo quia homo est. Quare hoc concesso ut homo sit: quaecumque sequnntur hominem, /145/ sequuntur grammaticum. Quod uero grammaticus sit qualitas, aperte fatentur philosophi qui de hac re tractauerunt. Quorum auctoritatem de his rebus est impudentia improbare. Item quondam necesse est ut grammaticus sit aut substantia aut qualitas, ut quodlibet horum sit alterum non sit, et quodlibet non sit alterum necesse sit esse: quidquid ualet ad astruendam unam partem, destruit alteram, et quidquid unam debilitat, alteram roborat. Cum ergo alterum horum uerum sit, alterum falsum: rogo ut falsitatem detegens aperias mihi ueritatem. [2] MAGISTER. Argumenta quae ex utraque parse posuisti necessaria sunt, nisi quod dicis: si alterum est, alterum esse non posse. Quare non debes a me exigere, ut alteram partem falsam ostendam -- quod ab ullo fieri non potest -- sed quomodo sibi inuicem non repugnent aperiam, si a me fieri potest. Sed uellem ego prius a te ipso audire, quid his probationibus tuis obici posse opineris. DISCIPULUS. Hoc quod tu a me exigis, ego a te intentus exspectabam; sed quondam tu easdem probationes asseris irreprobabiles: meum est qui dubito aperire quid me sollicitet, tnum uero est utriusque partis firmitatem et conuenientiam ostendere. MAGISTER. Dic ergo tu quod semis, et ego tentabo facere quod poscis. DISCIPULUS. Illam quidem propositionem quae dicit grammaticum esse hominem, hoc modo repelli existimo: quia nullus grammaticus potest intelligi sine grammatica, et omnis homo potest intelligi sine grammatica. Item: Omnis grammaticus suscipit magis et minus, et nullus homo suscipit magis et minus. Ex qua utraque contextione binarum propositionum conficitur una conclusio, id est: nullus grammaticus homo. [3] MAGISTER. Non consequitur. DISCIPULUS. Quare? /147/ MAGISTER. An tibi uidetur 'animalis' nomen aliquid aliud significare quam 'substantiam animatam sensibilem'? DISCIPULUS. Prorsus nihil aliud est animal quam 'substantia animata sensibilis', nec 'substantia animata sensibilis' aliud est quam animal. MAGISTER. Ita est. Sed dic quoque, utrum omne quod non est aliud quam substantia animata sensibilis, possit intelligi praeter rationalitatem, nec sit rationale ex necessitate. DISCIPULUS. Negare non possum. MAGISTER. Omne igitur animal potest intelligi praeter rationalitatem, et nullum animal est ex necessitate rationale. DISCIPULUS. Nequeo dicere quin ex concessis eonsequatur, quamquam ualde metuam quod te suspicor intendere. MAGISTER. At nullus homo potest intelligi praeter rationalitatem, et omnem hominem necesse est rationalem esse. DISCIPULUS. Angustiae mihi sunt utrimque. Nam si concedo, concludis nullum hominem esse animal; si renuo, dices me non tantum posse intelligi sed uere esse sine rationalitate. MAGISTER. Ne timeas. Non enim sequitur quod putas. DISCIPULUS. Si sic est ut promittis, spontaneus concedo quidquid proposuisti; sin autem, inuitus. MAGISTER. Contexe ergo tu ipse quattuor ultimas propositiones quas feci in duos syllogismos. DISCIPULUS. Hoc utique ordine digeri possunt: Omne animal potest intelligi praeter rationalitatem. Nullus uero homo potest intelligi praeter rationalitatem. Item: Nullum animal rationale est ex necessitate. Omnis autem homo rationalis est ex necessitate. Ex utroque hoc ordine binarum propositionum uidetur nasci: Nullus igitur homo animal est, quo nihil falsius, licet praecedentes propositiones in nullo titubare uideam. Duae namque quae subiectum terminum habent hominem, sic sunt per se notae, ut imprudentia /148/ sit eas probare; duae uero quae subiciunt animal, sic uidentur probatae, ut impudentia sit eas negare. Sed uideo horum duorum syllogismorum conexionem per omnia similem illis duobus quos paulo ante protuli. Quapropter ad nihil aliud suspicor te hos attulisse, nisi ut cum horum conclusionem aperte falsam cernerem, idem de similibus quos ego feceram decernerem. MAGISTER. Sic est. DISCIPULUS. Ostende ergo in quo et hic et ibi tanta sit deceptio, ut cum et uerae propositiones et secundum naturam syllogismorum conexae uideantur, nulla tamen eorum conclusiones ueritas tueatur. [4] MAGISTER. In tuis syllogismis hoc faciam; meos si uis per te discutito. DISCIPULUS. Fiat tuo iudicio. MAGISTER. Repete et contexe syllogismos quos fecisti. DISCIPULUS. Omnis homo potest intelligi sine grammatica. MAGISTER. Quid dicis hominem posse intelligi sine grammatica? DISCIPULUS. Hominem. MAGISTER. Dic ergo in ipsa propositione quod intelligis. DISCIPULUS. Omnis homo potest intelligi homo sine grammatica. MAGISTER. Concedo; assume. DISCIPULUS. Nullus grammaticus potest intelligi sine grammatica. MAGISTER. Quid non potest grammaticus intelligi sine grammatica? DISCIPULUS. Grammaticus. MAGISTER. Profer ergo quod intelligis. DISCIPULUS. Nullus grammaticus potest intelligi grammaticus sine grammatica. MAGISTER. Iunge has duas propositiones ita integral, sicut eas modo protulisti. DISCIPULUS. Omnis homo potest intelligi homo sine grammatica. Nullus grammaticus potest intelligi grammaticus sine grammatica. MAGISTER. Vide ergo utrum habeant communem terminum, sine quo nihil efficiunt. DISCIPULUS. Video eas non habere communem terminum, et idcirco nihil ex eis consequi. /149/ MAGISTER. Contexe alterum syllogismum. DISCIPULUS. Non iam opus est ut pro eius ostensione labores. Nam aduerto eius fallaciam. Sic enim eius propositiones intelligebam, ac si diceretur: quia nullus homo est magis et minus homo, et omnis grammaticus est magis uel minus grammaticus. Et quondam hae duae propositiones nullum habent communem terrninum, nihil conficiunt. MAGISTER. Itane tibi uidetur his tuis conexionibus nihil concludi posse? DISCIPULUS. Ita utique putabam sed haec tua interrogatio facit me suspectum, ne forte in illis aliqua lateat efficacia. Sed quomodo efficiunt sine communi terming? MAGISTER. Communis terminus syllogismI non tam in prolatione quam in sententia est habendus. Sicut enim nihil efficitur, si communis est in uoce et non in sensu: ita nihil obest, si est in intellectu et non in prolatione. Sententia quippe ligat syllogismum, non uerba. [5] DISCIPULUS. Exspecto ut reddas effectum propositionibus m eis. MAGISTER. Efficiunt uere aliquid sed non quod exspectas. DISCIPULUS. Quidquid illud sit, non ingratus accipio. MAGISTER. Qui dicit: omnis homo potest intelligi homo sine grammatica, et nullus grammaticus potest intelligi grammaticus sine grammatica: nonne hoc significat quia esse hominis non indiget grammatica, et esse grammatici indiget grammatica? DISCIPULUS. Nihil uerius. MAGISTER. An habent communem terminum hae duae propositiones, quas modo dixi significari in illis aliis duabus? DISCIPULUS. Habent. MAGISTER. Conficitur ergo quia esse grammatici non est esse hominis, id est non esse eandem definitionem utriusque. DISCIPULUS. Procul dubio sic uideo consequi et esse. MAGISTER. Non tamen ideo consequitur grammaticum non esse hominem, sicut tu intelligebas. Sed si ita intelligas: grammaticus non est homo, ac si dicatur: grammaticus non est idem quod homo, id est non habent eandem definitionem: uera est conclusio. /150/ [6] DISCIPULUS. Intelligo quod dicis. MAGISTER. Si ergo bene intelligis quae dixi: dic quomodo tu dissolueres hunc syllogismum, si quis ita contexeret: Omnis grammaticus dicitur in eo quod quale. Nullus homo dicitur in eo quod quale. Nullus igitur homo grammaticus. DISCIPULUS. Tale mihi hoc uidetur esse, ac si diceretur: Omne rationale dicitur in eo quod quale. At nullus homo dicitur in eo quod quale. Nullus igitur homo rationalis. Hoc autem nulla probatio uerum efficere ualet, ut rationale praedicetur de nullo homine. Similiter ille syllogismus quem modo protulisti, non necessario concludit grammaticum non praedicari de homine. Hoc enim significant eius propositiones, si secundum ueritatem eas intelligimus, tamquam si diceretur ita: Omnis grammaticus dicitur grammaticus in eo quod quale. Nullus homo dicitur homo in eo quod quale. Ex his autem duabus propositionibus nequaquam consequitur: nullus grammaticus praedicatur de homine, quoniam non est id em terminus, qui affirmatur de grammatico et negatur de homine. Esset uero in illis communis terminus et necessariam conclusionem ingererent, si aut manente propositione sicut posita est, sic uera fieret assumptio: nullus homo dicitur grammaticus in eo quod quale; aut manente assumptione sic uere proponeretur: omnis grammaticus dicitur homo in eo quod quale. Nam ex utraque hac complexione nasceretur quia de nullo homine grammaticus praedicaretur. Si quis uero id quod dicitur: homo non est grammaticus, ita uelit intelligere, ac si diceretur: homo non est idem quod grammaticus, ut si dicam: fulgor est splendor, aut: fulgor non est splendor, id est fulgor est idipsum aut non est idipsum quod splendor; si quis inquam sic intelligat hoc quod dicitur: homo non est grammaticus: secundum hunc sensum consequitur ex illis propositionibus, si earum uis bene consideretur, quia nullus homo est grammaticus. Nam ad hoc probandum quia essentia hominis non est essentia grammatici, habet earum significatio communem terminum. [7] MAGISTER. Bene intellexisti quid dixi sed forte non bene considerasti quod dixi. DISCIPULUS. Quomodo bene intellexi, et non bene consideraui? 151/ MAGISTER. Dic mihi: Si quis sic proponeret: nullus homo potest intelligi sine rationalitate, omnis autem lapis potest intelligi sine rationalitate: quid consequeretur? DISCIPULUS. Quid nisi: nullus igitur lapis homo? MAGISTER. Quomodo hoc intelligis? An quia nullo modo lapis est homo, an quia non est lapis idem quod homo? DISCIPULUS. Quia nullo modo lapis est homo. MAGISTER. Dic ergo: quid differs iste syllogismus ab illo tuo syllogismo, in quo dicis grammaticum non posse intelligi sine grammatica, hominem uero posse, et ideo grammaticum hominem non esse? DISCIPULUS. Quantum quidem ad uim argumentationis, nihil uideo hunc ab illo differre. Sicut enim ibi intelligendum est quia grammaticus non potest intelligi grammaticus sine grammatica, et homo potest intelligi homo sine grammatica: ita hic est intelligendum quia homo non potest intelligi homo sine rationalitate, et lapis potest intelligi lapis sine rationalitate; et idcirco cum huius syllogismi sit rata conclusio, quia nullo modo lapis est homo: uideris mihi syllogismi mei, qui omnino similis est isti, conclusionem callidis tuis expositionibus obruisse. Unde iam intelligo quid dixeris quia bene intellexi sed non bene consideraui. Bene enim intellexi quid loquendo mihi significares sed idipsum quod significabas non bene consideraui, quia quomodo me deciperet ignoraui. MAGISTER. Immo in hoc non bene considerasti, quia quomodo te non deciperet ignorasti. DISCIPULUS. Quomodo? MAGISTER. Quippe si iste syllogismus quem modo proposui sic exponatur quemadmodum exposui tuum, ut dicatur: nullus homo potest intelligi homo sine rationalitate, omnis autem lapis potest intelligi lapis sine rationalitate: non habebit aliam uim concludendi, quam dixi tuum habere. Sed quondam iste quodam alio modo potest intelligi quo ille tuus non potest: habet hanc conclusionem, ut nullo modo lapis homo esse possit. Cum enim dico quia nullus homo intelligi ualet sine rationalitate, et omnis lapis ualet intelligi sine rationalitate: sic potest immo debet accipi ac si dicatur: Nullus homo potest aliquo modo intelligi sine rationalitate. Omnis uero lapis quolibet modo potest intelligi sine rationalitate. Unde conficitur: nullus /152/ igitur lapis aliquo modo est homo. In tuis uero propositionibus ueritas nequaquam similem admittit subauditionem. Namque non potest dici quia nullus grammaticus intelligi ualet aliquo modo sine grammatica, aut omnis homo ualet quolibet modo intelligi sine grammatica. Nam et omnis qui grammaticus est, potest intelligi homo sine grammatica, et nullus homo potest intelligi grammaticus sine grammatica. Quapropter non possunt conficere grammaticum nequaquam esse hominem. [8] DISCIPULUS. Non habeo quid contra hanc tuam sententiam dicam. Sed quoniam latenter monuisti me ut non sim contentus intelligere quid dicas sed idipsum quod dicis considerem: uidetur mihi consideranda illa conclusio quam ex meo syllogismo confici ostendisti, quia esse grammatici non est esse hominis. Si enim hoc est: qui habet essentiam grammatici, non ideo necessario habet essentiam hominis. Sed si homo sequitur grammaticum, essentia hominis sequitur essentiam grammatici. Sed haec non sequitur hanc. Quare nec ille illum. Non est igitur omnis grammaticus homo. At cum omnibus grammaticis una sit ratio cur sint homines: profecto aut omnis grammaticus est homo, aut nullus. Sed constat quia non omnis. Nullus igitur. Videtur itaque quia syllogismo meo conclusionem quam acute abstulisti, auferendo acutius dedisti. MAGISTER. Etsi latenter te monui considerare quod audis, non tamen ut apparet inutiliter. Nam etsi sophistice probes nullum grammaticum hominem per hoc quod esse grammatici non est esse hominis: utile tamen tibi erit, cum ipsum sophisma quod te sub pallio uerae rationis fallit, in sua fallacia nudum conspicies. DISCIPULUS. Ostende ergo quod me fallat et ubi me fallat haec quam modo feci de grammatico probatio. MAGISTER. Redeamus iterum ad animal et hominem, in quibus ita quasi palpamus ueritatem, ut nullum sophisma nobis persuadeat licet cogat credere hlsitatem. Dic ergo utrum esse uniuscuiusque rei in definitione consistat. DISCIPULUS. Ita est. MAGISTER. Definitio hominis est definitio animalis? DISCIPULUS. Minime. Si enim 'animal rationale mortale', quae est definitio hominis, /153/ esset definitio animalis: cuicumque conueniret 'animal', conueniret 'rationale mortale', quod falsum est. MAGISTER. Non est igitur esse hominis esse animalis. DISCIPULUS. Ita consequitur. MAGISTER. Potes igitur ex hoc probare quia nullus homo animal est, eadem ratione qua probasti modo nullum grammaticum hominem. Quapropter si uides apertam esse falsitatem, quod haec tua ratiocinatio hic concludit: ne credas certam esse ueritatem quod ibi ludit. DISCIPULUS. Iam ostendisti quia me fallit; ostende etiam ubi. MAGISTER. Non tenes quod paulo ante dixi te concedente quia esse grammatici non est esse hominis, idem ualet ac si diceretur: definitio grammatici non est definitio hominis, id est: non est idem omnino grammaticus et homo? Sicut enim homo definiri non debet cum grammatica, ita grammaticus non ualet sine grammatica. Quare debet intelligi illa tua argumentatio hoc modo: Si esse grammatici non est simpliciter esse hominis: qui habet essentiam grammatici, non ideo consequitur ut habeat simpliciter essentiam hominis. Similiter intelligendum est quia simpliciter homo non sequitur grammaticum, id est: si grammaticus est, non consequitur ut sit simpliciter homo. Ita uero nihil aliud consequitur nisi: nullus grammaticus est simpliciter homo. DISCIPULUS. Nihil clarius. [9] MAGISTER. Verum si probaretur, quod ut puto facile fieri potest, quia esse grammatici ita non est esse hominis, sicut esse albi non est esse hominis -- potest enim homo esse sine albo et album sine homine --: tunc uere consequeretur aliquem grammaticum posse esse non hominem. DISCIPULUS. Quid ergo laboramus, si hoc probari potest? Proba, et finiatur haec quaestio. MAGISTER. Non hoc a me debes hic exigere. Non enim in hac quaestione uentilamus utrum possit esse sed utrum sit aliquis grammaticus non homo, quod uides monstrari non posse. DISCIPULUS. Nondum uideo, quia adhuc habeo dicere contra. MAGISTER. Dic. /154/ DISCIPULUS. Aristoteles ostendit grammaticum eorum esse quae sunt in subiecto. Et nullus homo est in subiecto. Quare nullus grammaticus homo. MAGISTER. Noluit Aristoteles hoc consequi ex suds dictis. Nam idem Aristoteles dicit et quendam hominem, et hominem et animal grammaticum. DISCIPULUS. Quomodo ergo dissoluitur iste syllogismus? MAGISTER. Responde mihi: cum loqueris mihi de grammatico, unde intelligam te loqui: de hoc nomine, an de rebus quas significat? DISCIPULUS. De rebus. MAGISTER. Quas ergo res significat? DISCIPULUS. Hominem et grammaticam. MAGISTER. Audito ergo hoc nomine, intelligam hominem aut grammaticam; et loquens de grammatico, loquar de homine aut de grammatica. DISCIPULUS. Ita oportet. MAGISTER. Dic ergo: homo est substantia, an in subiecto? DISCIPULUS. Non est in subiecto sed est substantia. MAGISTER. Grammatica est qualitas, et in subiecto? DISCIPULUS. Utrumque est. MAGISTER. Quid ergo mirum si quis dicit quia grammaticus est substantia et non est in subiecto secundum hominem; et grammaticus est qualitas et in subiecto secundum grammaticam? [10] DISCIPULUS. Diffiteri non possum. Sed unum adhuc dicam cur grammaticus non sit substantia: quia omnis substantia est prima aut secunda, grammaticus autem nec prima nec secunda. MAGISTER. Memento dictorum Aristotelis quae paulo ante dixi, quibus dicit grammaticum et prim am et secundam substantiam, quia et quendam hominem, /155/ et hominem et animal grammaticum dici testatur. Sed tamen unde probes grammaticum non esse primam nec secundam substantiam? DISCIPULUS. Quia est in subiecto, quod nulla substantia est; et dicitur de pluribus, quod primae non est; nec est genus aut species nec dicitur in eo quod quid, quod est secundae. MAGISTER. Nihil horum si bene meministi quae iam diximus, aufert grammatico substantiam, quia secundum aliquid grammaticus non est in subiecto, et est genus et species, et dicitur in eo quod quid; quia est et homo qui species est, et animal quod est genus, et haec dicuntur in eo quod quid. Est etiam indiuiduus sicut homo et animal, quia quemadmodum quidam homo et quoddam animal, ita quidam grammaticus est indiuiduus. Socrates enim et animal et homo est et grammaticus. DISCIPULUS. Non possum negare quod dicis. [11] MAGISTER. Si alia non haloes unde possis probare grammaticum non esse hominem: nunc probe eum non esse grammaticam. DISCIPULUS. Facilius hoc possum digito quam argumento. Ibi namque fregisti omnia mea argumenta, ubi aperuisti a grammatico significari diuersa, et secundum ea loquendum intelligendumque de grammatico. Quod quamuis abnuere non possim, tamen non sic satisfacit animo meo ut uelut quod quaerebat inuento quiescat. Videris enim mihi quasi non curare ut me doceas sed tantum ut rationes meas obstruas. Sed sicut meum fuit exponere quae me ex utraque parte in ambiguitatem cogunt: ita tnum erat aut unam partem destruere, aut ostendere quomodo non sibi inuicem repugnent. /156/ MAGISTER. Cur non satis tibi uidetur ostensum, quod grammaticum esse substantiam et grammaticum esse qualitatem nequaquam sibi repugnent inuicem, in eo quod de grammatico modo secundum hominem, modo secundum grammaticam loqui et intelligere oportet? DISCIPULUS. Quoniam nemo qui intelligit nomen grammatici, ignorat grammaticum significare hominem et grammaticam, et tamen si hac fiducia loquens in populo dicam: utilis scientia est grammaticus, aut: bene scit homo iste grammaticum: non solum stomachabuntur grammatici sed et ridebunt rustici. Nullatenus itaque credam sine aliqua alia ratione tractatores dialecticae tam saepe et tam studiose in suis libris scripsisse, quod idem ipsi colloquentes dicere erubescerent. Saepissime namque cum uolunt ostendere qualitatem aut accidens, subiungunt: ut grammaticus et similia, cum grammaticurn magis esse substantiam quam qualitatem aut accidens usus omnium loquentium attestetur. Et cum uolunt aliquid docere de substantia, nusquam proferunt: ut grammaticus aut aliquid huiusmodi. Huc accedit, quia si ideo grammaticus quia significat hominem et grammaticam dicendus est substantia et qualitas: cur homo non est similiter qualitas et substantia7 Homo namque significat substantiam cum omnibus illis differentiis quae sunt in homine, ut est sensibilitas et mortalitas. Sed nusquam ubi scriptum sit aliquid de qualitate aliqua, prolatum est ad exemplum: uelut homo. [12] MAGISTER. Quod illam rationem quam dixi, cur grammaticus scilicet sit substantia et qualitas, idcirco repudias quia non ualet in nomine hominis: ideo facis ut puto quia non consideras, quam dissimiliter significent scilicet nomen hominis ea ex quibus constat homo, et grammaticus hominem et grammaticam. Nempe nomen hominis per se et ut unum significat ea ex quibus constat totus homo. In quibus substantia principalem locum tenet, quoniam est causa aliorum et habens ea, non ut indigens illis sed ut se ;ndigentia. Nulla enim est differentia substantiae sine qua substantia inueniri non possit, et nulla differentiarum eius sine illa potest existere. Quapropter quamuis omnia simul uelut unum totum sub una significatione uno nomine appellentur 'homo', sic tamen principaliter hoc nomen est significatiuum et appellatiuum substantiae, ut cum recte dicatur: substantia est homo et homo substantia: nullus tamen dicat: rationalitas est homo aut homo rationalitas /157/ sed habens rationalitatem. Grammaticus uero non significat hominem et grammaticam ut unum sed grammaticam per se et hominem per aliud significat. Et hoc nomen quamuis sit appellatiuum hominis, non tamen proprie dicitur eius significatiuum; et licet sit significatiuum grammaticae, non tamen est eius appellatiuum. Appellatiuum autem nomen cuiuslibet rei nunc dico, quo res ipsa usu loquendi appellatur. Nullo enim usu loquendi dicitur: grammatica est grammaticus, aut: grammaticus est grammatica; sed: homo est grammaticus, et grammaticus homo. [13] DISCIPULUS. Non uideo quid dices quia grammaticus significat grammaticam per se, et hominem per aliud, et quomodo grammaticae tantum sit significauum. Sicut enim homo constat ex animali et rationalitate et mortalitate, et idcirco homo significat haec tria: ita grammaticus constat ex homine et grammatica, et ideo nomen hoc significat utrumque. Numquam enim dicitur grammaticus aut homo sine grammatica, aut grammatica sine homine. MAGISTER. Si ergo ita est ut tu dicis, definitio et esse grammatici est: homo sciens grammaticam. DISCIPULUS. Non potest aliud esse. MAGISTER. Ergo cum grammatica diuidit hominem grammaticum a non-grammatico, conducit grammaticum ad esse, et est pars eius quod est esse rei, nec potest adesse et abesse a grammatico praeter subiecti corruptionem. DISCIPULUS. Quid inde? MAGISTER. Non est igitur grammatica accidens sed substantialis differentia, et est homo genus, et grammaticus species. Nec dissimilis est ratio de albedine et similibus accidentibus. Quod falsum esse totius artis tractatus ostendit. DISCIPULUS. Quamquam non possim negare quod dicis, nondum tamen mihi persuasum est quod grammaticus non significet hominem. MAGISTER. Ponamus quod sit aliquod animal rationale -- non tamen homo -- quod ita sciat grammaticam sicut homo. DISCIPULUS. Facile est hoc fingere. MAGISTER. Est igitur aliquis non-homo sciens grammaticam. /158/ DISCIPULUS. Ita sequitur. MAGISTER. At omne sciens grammaticam est grammaticum. DISCIPULUS. Concedo. MAGISTER. Est igitur quidam non-homo grammaticus. DISCIPULUS. Consequitur. MAGISTER. Sed tu dicis in grammatico intelligi hominem. DISCIPULUS. Dico. MAGISTER. Quidam igitur non-homo est homo, quod falsum est. DISCIPULUS. Ad hoc ratio deducitur. MAGISTER. Nonne ergo uides quia grammaticus non ob aliud magis uidetur significare hominem quam albus, nisi quia grammatica sold homini accidit, albedo uero non sold homini? DISCIPULUS. Sic sequitur ex eo quod finximus. Sed sine figmento uolo ut hoc efficias. MAGISTER. Si homo est in grammatico, non praedicatur cum eo simul de aliquo, sicut animal non praedicatur cum homine, quia inest in homine. Non enim apte dicitur quia Socrates est homo animal. DISCIPULUS. Non potest contradict. MAGISTER. Sed conuenienter dicitur quia Socrates est homo grammaticus. DISCIPULUS. Conuenienter. MAGISTER. Non est igitur homo in grammatico. DISCIPULUS. Sic consequi uideo. MAGISTER. Item si grammaticus est homo sciens grammaticam: ubicumque ponitur grammaticus, apte ponitur: homo sciens grammaticam. DISCIPULUS. Ita est. MAGISTER. Si igitur apte dicitur: Socrates est homo grammaticus, apte quoque dicitur: Socrates est homo homo sciens grammaticam. DISCIPULUS. Consequitur. MAGISTER. Omnis autem homo sciens grammaticam est homo grammaticus. DISCIPULUS. Ita est. MAGISTER. Socrates igitur qui est homo homo sciens grammaticam, est homo homo grammaticus. Et quondam grammaticus est homo sciens grammaticam, consequitur ut Socrates sit homo homo homo sciens grammaticam, et sic in infinitum. /159/ DISCIPULUS. Non possum apertae consequentiae resistere. MAGISTER. Item si in grammatico homo intelligendus est cum grammatica, intelligendum est similiter in omnibus similibus denominatiuis id quod denominatur cum eo a quo denominatur. DISCIPULUS. Hoc sentiebam. MAGISTER. Ergo 'hodiernum' significat id quod uocatur hodiernum et hodie. D. Quid postea? MAGISTER. 'Hodiernum' igitur significat aliquid cum tempore. DISCIPULUS. Ita esse necesse est. MAGISTER. Igitur 'hodiernum' non est nomen sed uerbum, quia est uox consignificans tempus, nec est oratio. [14] DISCIPULUS. Satis mihi probasti grammaticum non significare hominem. MAGISTER. Vides igitur quid dixerim quia grammaticus non est hominis significatiuum? DISCIPULUS. Video, et exspecto ut grammaticum ostendas esse significatiuum grammaticae. MAGISTER. Nonne paulo ante dicebas grammaticurn significare 'hominem scientem grammaticam'? DISCIPULUS. Et credebam. MAGISTER. Sed iam satis probatum est quia non significat hominem. DISCIPULUS. Satis. MAGISTER. Quid ergo restat? DISCIPULUS. Ut non significet aliud quam 'scientem grammaticam'. MAGISTER. Est igitur significatiuum grammaticae. DISCIPULUS. Sufficienter probatum est grammaticum non esse appellatiuum grammaticae sed hominis, nec esse significatiuum hominis sed grammaticae. Sed quondam dixisti grammaticum significare grammaticam per se et hominem per aliud: peto ut aperte mihi duas has significationes distinguas, /160/ut intelligam quomodo grammaticus non sit significatiuum eius quod aliquo modo significat, aut quomodo sit appellatiuum eius cuius significatiuum non est. MAGISTER. Si est in domo aliqua albus equus te nesciente inclusus, et aliquis tibi dicit: in hac domo est album siue albus: an scis per hoc ibi esse equum? DISCIPULUS. Non. Siue enim dicat album albedinem, siue in quo est albedo: nullius certae rei mente concipio essentiam nisi huius colorist MAGISTER. Etiamsi aliquid aliud intelligis quam colorem istum: illud tamen certum est, quia eius in quo est ipse color essentiam per hoc nomen non intelligis. DISCIPULUS. Certum. Nam etsi occurrat animo corpus aut superficies, quod non ob aliud fit nisi quia expertus sum in his solere esse albedinem: ipsum tamen nomen 'albi' nihil horum significat, sicut probatum est de grammatico. Sed adhuc expecto ut ostendas quia significat. MAGISTER. Quid si uides stantes iuxta se inuicem album equum et nigrum bouem, et dicit tibi aliquis de equo: percute ilium, non monstrans aliquo signo de quo dicat: an scis quod de equo dicat? DISCIPULUS. Non. MAGISTER. Si uero nescienti tibi et interroganti: quem? respondet: album: intelligis de quo dicit? DISCIPULUS. Equum intelligo per nomen albi. MAGISTER. Nomen igitur albi significat tibi equum. DISCIPULUS. Significat utique. MAGISTER. Nonne uides quia alio modo quam nomen equi? DISCIPULUS. Video. Nempe nomen equi etiam priusquam sciam ipsum equum album esse, significat mihi equi substantiam per se, et non per aliud. Nomen uero albi equi substantiam significat non per se sed per aliud, id est per hoc quia scio equum esse album. Cum enim nihil aliud significet hoc nomen, quod est 'albus', quam haec oratio, qua' est 'habens albedinem': sicut haec oratio per se constituit mihi intellectum albedinis, et non eius rei quae habet albedinem: ita et nomen. Sed quondam scio /161/ albedinem esse in equo, et hoc per aliud quam per nomen albi, uelut per uisum: intellecta albedine per hoc nomen, intelligo equum per hoc quod albedinem scio esse in equo, id est per aliud quam per nomen albi, quo tamen equus appellatur. [15] MAGISTER. Vides ergo quomodo 'albus' non sit significatiuum eius quod aliquo modo significat, et quo modo sit appellatiuum eius cuius non est significatiuum? DISCIPULUS. Hoc quoque uideo. Significat enim equum et non significat, quia non eum significat per se sed per aliud, et tamen equus appellatur albus. Et quod uideo in albo, hoc intelligo in grammatico et in similibus denominatiuis. Quapropter uidetur mihi significatio nominum et uerborum sic diuidi posse. quod alia sit per se, alia per aliud. MAGISTER. Considera etiam, quondam harum duarum significationum illa quae per se est, ipsis uocibus significatiuis est substantialis, altera uero accidentalis. Cum enim in definitione nominis uel uerbi dicitur quia est 'uox significatiua', intelligendum est non alia significatione quam ea quae per se est. Nam si illa significatio quae est per aliud, in definitione nominis uel uerbi intelligenda est, iam non erit 'hodiernus' nomen sed uerbum. Significat enim aliquando ea significatione aliquid cum tempore, sicut supra dixi, quod non est nominis sed uerbi. [16] DISCIPULUS. Patet quod dicis. Sed non sine scrupulo accipit animus grammaticum esse qualitatem, quamuis significet grammaticam, aut hominem solum, id est sine grammatica, esse grammaticum, licet probatum sit hominem simul et grammaticam non esse grammaticum; unde consequitur solum hominem esse grammaticum, quondam non potest esse grammaticus nisi aut solus aut cum grammatica. Quamuis namque grammatici nomen significatiuum sit grammaticae: non tamen conuenienter respondetur quaerenti quid grammaticus sit: grammatica, aut qualitas. Et si nullus est /162/ grammaticus nisi participando grammaticam, consequitur ut homo non sit grammaticus nisi cum grammatica. MAGISTER. Quod quidem dicitur quia homo solus, id est sine grammatica, est grammaticus, quantum ad tuam quaestionem soluendam sufficit, duobus modis intelligi potest, uno uero, altero falso. Homo quippe solus sine grammatica est grammaticus, quia solus est habens grammaticam. Grammatica namque nec sola nec cum homine habet grammaticam. Sed homo solus, id est absque grammatica, non est grammaticus, quia absente grammatica nullus esse grammaticus potest. Sicut qui praecedendo ducit alium, et solus est praeuius, quia qui sequitur non est praeuius, nec separatim nec sic ut ex illis duobus unus fiat praeuius; et solus non est praeuius, quia nisi sit qui sequatur, praeuius esse non potest. Cum uero dicitur quia grammaticus est qualitas: non recte nisi secundum tractatum Aristotelis "De categoriis" dicitur. [17] DISCIPULUS. An aliud habet ille tractatus quam: omne quod est, aut est substantia aut quantitas aut qualitas et caetera? Si igitur solus homo est grammaticus, sola substantia est grammaticus. Quomodo ergo secundum illum tractatum magis est grammaticus qualitas quam substantia? MAGISTER. Etsi hoc ibi intelligatur quod tu dicis, quia omne quod est aliquid horum est: non tamen fuit principalis intentio Aristotelis hoc in: illo libro ostendere sed quoniam omne nomen uel uerbum aliquid horum significat. Non enim intendebat ostendere quid sint singulae res, nec quarum rerum sint appellatiuae singulae uoces: sed quarum significatiuae sint. Sed quoniam uoces non significant nisi res: dicendo quid sit quod uoces significant, necesse fuit dicere quid sint res. Nam ut alia taceam, sufficienter hoc quod dico diuisio quam facit in principio tractatus Categoriarum ostendit. Non enim ait: eorum quae sunt, singulum est aut substantia aut quantitas et caetera; nec ait: eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut substantia appellatur aut quantitas; sed ait: Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut substantiam significat aut quantitatem... /163/ DISCIPULUS. Persuadet ratio quod dicis. MAGISTER. Cum ergo Aristoteles ita dicat: Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut substantiam significat aut quantitatem... etc. de qua significatione uidetur tibi dicere, de illa qua per se significant ipsae uoces et quae illis est substantialis, an de altera quae per aliud est et accidentalis? DISCIPULUS. Non nisi de illa quam idem ipse eisdem uocibus inesse definiendo nomen et uerbum assignauit, qua per se significant. MAGISTER. An putas ilium aliter prosecutum in tractatu, quam proposuit in diuisione, aut aliquem eorum qui eum sequentes de dialectica scripserunt, aliter sentire uoluisse de hac re, quam ipse sensit? DISCIPULUS. Nullo modo eorum scripta hoc aliquem opinari permittunt, quia nusquam inuenitur aliquis eorum posuisse aliquam uocem ad ostendendum aliquid quod significet per aliud sed semper ad hoc quod per se significat. Nullus enim uolens monstrare substantiam ponit album aut grammaticum sed de qualitate docens album et grammaticum profert et similia. [18] MAGISTER. Si ergo proposita diuisione praefata quaero a te, quid sit grammaticus secundum hanc diuisionem et secundum eos qui illam scribendo de dialectica sequuntur: quid quaero, aut quid mihi respondebis? DISCIPULUS. Procul dubio non hic potest quaeri nisi aut de uoce aut de re quam significat. Quare quia constat grammaticum non significare secundum hanc diuisionem hominem sed grammaticam, incunctanter respondebo: si quaeris de uoce: quia est uox significans qualitatem; si uero quaeris de re: quia est qualitas. MAGISTER. An ignores quia idem Aristoteles appellat uoces nomine rerum quarum sunt significatiuae, et non quarum tantum sunt appellatiuae, in eodem libro; ut cum dicit quia 'omnis substantia uidetur significare hoc aliquid', id est omnis uox significans substantiam; sicut nominat uel potius /164/ ostendit res -- quod tu paulo ante meministi -- solis uocibus earum significatiuis et saepe non appellatiuis? DISCIPULUS. Non hoc ignorare possum. Quare siue quaeratur de uoce siue de re: cum quaeritur quid sit grammaticus secundum tractatum Aristotelis et secundum sequaces eius, recte respondetur: qualitas; et tamen secundum appellationem uere est substantia. MAGISTER. Ita est. Non enim mouere nos debet quod dialectici aliter scribunt de uocibus secundum quod sunt significatiuae, aliter eis utuntur loquendo secundum quod sunt appellatiuae, si et grammatici aliud dicunt secundum formam uocum, aliud secundum rerum naturam. Dicunt quippe lapidem esse masculini generis, petram feminini, mancipium autem neutri, et timere actiuum, timeri uero passiuum, cum nemo dicat esse lapidem masculum aut petram feminam aut mancipium nec masculum nec feminam, aut timere facere, timeri autem pati. [19] DISCIPULUS. Aperta ratio nihil me in iis quae dixisti dubitare permittit. Sed adhuc est de hac quaestione quod uelim discere. Nam si grammaticus est qualitas quia significat qualitatem: non uideo cur 'armatus' non sit substantia cum significet substantiam. Et si armatus ideo est 'habere' quia significat habere: ignoro cur grammaticus non sit habere quia significat habere. Omnino enim quemadmodum grammaticus probatur significare qualitatem, quia significat habentem qualitatem: ita armatus significat substantiam, quia significat habentem substantiam, id est arma. Et sicut armatus conuincitur significare habere, quia significat habentem arma: sic grammaticus significat habere, quia significat habentem disciplinam. MAGISTER. Nullatenus hac ratione considerata negare possum aut armatum esse substantiam aut grammaticum habere. DISCIPULUS. Vellem ergo a te doceri utrum unum aliquid possit esse diuersorum praedicamentorum. MAGISTER. Rem quidem unam eandemque non puto sub diuersis aptari posse /165/ praedicamentis, licet in quibusdam dubitari possit; quod maiori et altiori indigere disputatione existimo, quam hac nostra breui sermocinatione assumpsimus. Unam autem uocem plura signiffcantem non ut unum, non uideo quid prohibeat pluribus aliquando supponi pracdicamentis, ut si 'albus' dicitur qualitas et habere. Albus enim non ita significat qualitatem et habere ut unum, quemadmodum homo significat ut unum substantiam et qualitates quibus constat homo. Res enim quae appellatur 'homo', est unum quiddam constans ex iis quae dixi; res uero quae appellatur 'albus', non est unum aliquid ex habere et qualitate constans, quia nihil appellatur albus nisi res quae habet albedinem, quae nequaquam constat ex habere et qualitate. Quare si dicitur: homo est substantia et homo est qualitas: una eademque res quae significatur et appellatur hoc nomine, dicitur substantia esse et qualitas, quod uidetur inconueniens. Cum autem dicimus quia albus est qualitas et habere, non dicimus quia quod appellatur hoc nomine est qualitas et habere sed quia haec duo significantur hoc nomine, et nihil inconueniens sequitur. DISCIPULUS. Cur autem non est homo secundum diuisionem Aristotelis substantia et qualitas, quia utrumque significat, quemadmodum est albus qualitas et habere propter utriusque significationem? MAGISTER. Aestimo huic interrogationi illud posse sufficere quod supra dixi, quia principaliter est significatiuum substantiae, et quia unum illud quod significat substantia est, et non qualitas sed quale; albus uero nihil principalius sed pariter significat qualitatem et habere, nec fit unum ex his quod magis sit hoc uel illud, cuius sit albus significatiuum. [20] DISCIPULUS. Planias mihi uellem explicari quomodo non fiat unum aliquid ex iis quae significat albus. MAGISTER. Si aliquid constat ex eis, aut est substantia aut aliquid aliorum praedicamentorum. DISCIPULUS. Aliud esse non potest. MAGISTER. Sed nihil horum fit ex habere et albedine. /166/ DISCIPULUS. Non possum contradicere. MAGISTER. Item: Unum non fit ex pluribus nisi aut compositione partium quae sunt eiusdem praedicamenti, ut animal constat corpore et anima; aut conuenientia generis et differentiae unius uel plurium, ut corpus et homo; aut specie et proprietatum collectione, ut Plato. Illa uero quae albus significat, non sunt unius praedicamenti, nec est alterum, alteri genus aut differentia aut species aut collectio proprietatum, nec sunt differentiae unius generis sed sunt accidentia eiusdem subiecti, quod tamen subiectum albus non significat, quia omnino nihil significat aliud quam habere et qualitatem. Quare non fit unum ex iis quae albus significat. DISCIPULUS. Quamquam ratio mihi asserere uideatur quae disseris, uellem tamen audire quid responderes, si quis ad hoc quod dicis quia nihil omnino significat albus aliud quam habere et qualitatem, sic obiceret: Albus cum sit idem quod habens albedinem, non significat determinate hoc uel illud habens, uelut corpus sed indeterminate aliquid habens albedinem. Albus enim aut est qui habet albedinem, aut qui non habet. Sed qui non habet albedinem, non est albus. Albus igitur est qui habet albedinem. Quare quoniam omnis qui albedinem habet non nisi aliquid est, necesse est ut albus sit aliquid quod habet albedinem, aut aliquid habens albedinem. Denique albus aut aliquid significat habens albedinem aut nihil. Sed nihil non potest intelligi habens albedinem. Necesse est ergo ut albus significet aliquid habens albedinem. [21] MAGISTER. Non agitur utrum omnis qui est albus sit aliquid aut sit qui habet sed utrum hoc nomen sua significatione contineat hoc quod dicitur aliquid aut qui habet -- sicut homo continet animal -- ut quamodo homo est 'animal rationale mortale', ita albus sit aliquid habens albedinem aut qui habet albedinem. Multa namque necesse est rem quamlibet esse, quae tamen rei eiusdem nomine non significantur. Nam omne animal necesse est coloratum esse et rationale aut irrationale, nomen tamen animalis nihil horum significat. Quare licet albus non sit nisi aliquid habens aut qui habet albedinem, non tamen necesse est ut albus hoc significet. Ponamus /167/ enim quod albus siue album significet aliquid habens albedinem. Sed aliquid habens albedinem non est aliud quam aliquid album. DISCIPULUS. Non potest aliud esse. MAGISTER. Albus igitur siue album semper significat aliquid album. DISCIPULUS. Ita sit. MAGISTER. Ubi ergo ponitur albus uel album, recte semper accipitur pro albo aliquid album. DISCIPULUS. Consequitur. MAGISTER. Ergo ubi dicitur aliquid album, recte quoque dicitur bis: aliquid aliquid album; et ubi bis, ibi et ter, et hoc infinite. DISCIPULUS. Consequens et absurdum est hoc. MAGISTER. Sit quoque albus id ipsum quod est qui albedinem habet. Sed 'habet' non est aliud quam 'habens est'. DISCIPULUS. Nec potest esse. MAGISTER. Albus ergo non est aliud quam qui albedinem habens est. DISCIPULUS. Non aliud. MAGISTER. Cum autem dicitur 'albedinem habens', non aliud significat haec oratio quam album. DISCIPULUS. Ita est. MAGISTER. Idem igitur est albus quod qui albus est. DISCIPULUS. Sic sequitur. MAGISTER. Ubicumque itaque ponitur albus, recte pro eo accipitur: qui albus est. DISCIPULUS. Non possum negare. MAGISTER. Si ergo albus est qui albus est, est etiam qui qui albus est est. Et si hoc est, est etiam qui qui qui albus est est est, et sic in infinitum. DISCIPULUS. Nec hoc minus consequens nec minus absurdum est, quam ut saepe sit aliquid aliquid. MAGISTER. Si quis autem dicit quia albus aut aliquid significat habens albedinem aut nihil: si sic intelligitur, ac si diceretur: albus aut significat aliquid habens aut significat non aliquid habens, ut non-aliquid sit infinitum nomen, non est integra nec uera diuisio, et ideo nihil probat. Veluti si quis diceret: Caecus aut uidet aliquid aut uidet non aliquid. Si uero sic intelligitur, quia aut significat aliquid habens aut non significat: integra est diuisio et uera, nec repugnat iis quae dicta sunt. /168/ DISCIPULUS. Satis apparet, quia per album non significatur aliquid habens albedinem nec qui albedinem habet sed tantum albedinem habens, id est qualitas et habere, ex quibus solis non conficitur unum aliquid, et ideo albus est utrumque, quia pariter utrumque significat. Quam rationem in omnibus quae sine complexione dicuntur et similiter significant quamlibet plura ex quibus non fit unum, ualere uideo; nec aliquid iis quae in hac disputatione asseruisti, obici recte posse existimo. MAGISTER. Nec mihi nunc uidetur. Tamen quoniam scis quantum nostris temporibus dialectici certent de quaestione a te proposita, nolo te sic iis quae diximus inhaerere, ut ea pertinaciter teneas, si quis ualidioribus argumentis haec destruere et diuersa ualuerit astruere. Quod si contigerit: saltem ad exercitationem disputandi nobis haec profecisse non negabis.