SCANNED FROM: S. Anselmi Cantuariensis Archepiscopi opera omnia Vol.1, ed. F. S. Schmitt, Edinburgh 1946, pp.281-290. EPISTOLAE DE INCARNATIONE VERBI PRIOR RECENSIO /281/ Dominis et patribus et fratribus omnibus catholicae et apostolicae fidei cultoribus, qui hanc legere dignabuntur epistolam: frater Anselmus quamuis indignus diuina tamen dispositione dictus abbes Beccensis, salutem in domino. [1] Si ego contemptibilis homuncio, tot sanctis et sapientibus ubique existentibus, ad confirmandum fidei Christianae firmamentum, quasi mea indigeat defensione, aliquid scribere tentauero: praesumptor utique indicari et ridendus uideri potero. Si enim me uiderent alii homines onustum paxillis et funibus et aliis rebus, quibus nutantia ligari et stabiliri solent, elaborare circa montem Olympum, ad confirmandum ilium ne alicuius impulsu nutaret aut subuerteretur: mirum si se a risu et derisu contineant. Quanto magis cum "lapis", qui "abscisus" "de monte sine manibus percussit et comminuit statuam" quam uidit in somnio Nabuchodonosor, iam "factus mons magnus impleuerit uniuersam terram", si eum meis rationibus fulcire et quasi nutantem stabilire nitar: indignari mihi possum tot sancti et sapientes, qui super eius aeternam firmitatem se stabilitos esse gaudent, et hoc imputare non studiosae grauitati sed iactantiae leuitati? Si quid ergo de firmitate fidei nostrae in hac epistola disputauero, /282/ non ad illam confirmandum sed ad me defendendum, qui eam legere dignabitur accipiat. Quanto namque magis cognoscet aliquis quid de eius ueritate intelligam, tanto minus credet quod aliquid contra illam definiam. [2] Significatum enim mihi nuper est per epistolam, talem a quodam clerico in Francia suscitari quaestionem: "Si, inquit, tres personae sunt una tantum res, et non sunt tres res unequaeque per se, sicut tres angeli aut tres animae, ita tamen ut uoluntate et potentia omnino sint idem: ergo pater et spiritus sanctus cum filio est incarnatus." Cui suae sententiae dicit uenerabilis memoriae domnum Lanfrancum Cantuariensem archiepiscopum concessisse, et me si mecum disputauerit concedere. Dictum quoque mihi prius fuerat similiter, quia Francigena quidam -- hunc autem noui, quia amicus meus est -- assereret se a me audisse ita de deo dici patrem et filium et procedentem a patre et filio spiritum, quomodo albus et iustus et grammaticus et similia de quodam indiuiduo homine dicuntur. [3] Pro archiepiscopo quidem mihi respondere sufficit, quia sicut testimonium uitae et sapientiae eius longe lateque diffusum ilium ab hoc crimine expurgat: ita eius criminatoris assertionem hoc infirmat, quia absentem et defunctum accusat. Pro me autem respondeo, quia nescio me umquam uel in infantia cogitauisse deum trinitatem ita esse, sicut sunt tres angeli aut tres animae, aut patrem incarnatum esse; et omnino nec credo nec credi a quoquam uolo; et quamdiu aliquis uult asserere -- siue ego siue alius -- anathema est et anathema sit. Quod autem dicit me hoc si mecum disputauerit concedere: nescio nec credo quod aliquis mihi hoc dialecticis sophismatibus possit concludere; sed certus sum nullum hoc rhetoricis cobribus mihi posse persuadere. [4] Quod uero pater et filius et procedens ita dicantur de deo, quomodo de quodam homine albus et iustus et similia: si sic intelligitur ut aliquam faciant circa diuinam substantiam mutationem paternitas et filiatio: et processio accepiendo uel recedendo, quemadmodum circa quendam hominem albedo et iustitia; aut quia ita possit pater dici filius et procedens, quoniam unus deus est pater et filius et spiritus sanctus, quemadmodum /283/ grammaticus dicitur et albus et iustus, quoniam de uno homine haec tria dicuntur: hoc nego et anathematizo. Si uero dicitur quia, sicut albus et iustus et grammaticus cum dicuntur de quodam homine, uerbi gratia de Paulo, non facinnt ut sint plures Pauli, ita pater et filius et spiritus sanctus qui dicuntur de deo non faciunt esse plures deos: hoc accipio, hoc credo, hoc me dixisse non nego. Corde enim credo et ore confiteor unum et solum deum esse singulum patrem aut singulum filium aut singulum spiritum sanchm. Unum et solum deum esse duos, siue patrem et filium, siue patrem et spiritum sanctum, siue filium et spiritum sanctum. Unum et solum deum esse tres simul: patrem et filium et spiritum sanctum. Omnino et absque ulla dubietate credo et credendum assero, quidquid dicitur in eo symbolo quo dicimus: 'credo in deum' et quae sequnntur; et in eo quo dicimus: 'credo in unum deum' et quae ibi subinnguntur; et sicut cotidie dicimus cum canimus: 'quicumque uu1t saluus esse' et caetera. Haec est "petra super" quam "aedificauit" Christus "ecclesiam" suam, "aduersus" quam "portae inferi non praeualebunt". Haec est illa firma petra, super quam sapiens nacdificauit domum suam", quae nec impulsu fluminum nec flatu uentorum est mota. Super hanc nitar aedificare domum meam. Qui aedificat super firmitatem huius fidei, aedificat super Christum; et qui non aedificat super hanc fidem, non aedificat super Christum, praeter quem fundamentum aliud poni non potest. Deo protegente numquam de hac fide disputabo quomodo non sit; deo dante semper credendo, amando, uiuendo de illa disputabo quomodo sit. Si potero intelligere, gratias agam; si non potero, non immittam cornua ad uentilandum sed submittam caput ad uenerandum. Citius enim potest in se confiders humane sapientia impingendo cornua sibi euellere quam innitendo petram hanc euoluere. Solent enim quidam cum coeperint quasi cornua confidentis sibi scientiae producere, nescientes quia, si quis se existimat scire aliquid, nondum cognouit quemadmodum oporteat eum scire, antequam habeant alas spirituales, praesumendo in altissimas de fide quaestiones assurgere. Unde fit ut, dum ad illa quae /284/ prius fidei scalam exigunt, sicut scriptum est: "nisi credideritis, non intelligetis", praepostere per intellectum prius conantur ascendere: in multimodos errores per intellectus defectum cogantur descendere. Palam namque est quia illi non habent fidei fimmitatem, qui quoniam quod credunt intelligere non possunt, disputant contra eiusdem fidei a sanctis patribus confirmatam ueritatem. Velut si uespertiliones et noctuae non nisi in nocte caelum uidentes de meridianis radiis solis disceptent contra aquilas ipsum solem irreuerberato uisu intuentes. Prius ergo fide mundandum est cor, sicut dicitur de deo: "fide mundans corda eorum"; et prius per praeceptorum domini custodiam illuminandi sunt oculi, quia "praeceptum domini lucidum, illuminans oculos"; et prius per humilem oboedientiam testimoniorum dei debemus fieri paruuli, ut discamus sapientiam quam dat "testimonium domini fidele, sapientiam praestans paruulis"; unde dominus: "confiteor tibi, pater, quia abscondisti heec a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis"; prius inquam ea quze carnis sunt postponentes secundum spiritum uiuamus, quam profunda fidei diiudicando discutiamus. Nam qui secundum camem uiuit, carnalis siue animalis est, de quo dicitur: "animalis homo non percipit ea quae dei sunt"; qui uero "spiritu facta carnis mortificat", spiritualis efficitur, de quo legitur quia "spiritualis iudicat omnia". Verum enim est quia, quanto opulentius nutrimur in sacra scriptura ex his quae per oboedientiam: pascunt, tanto subtilius prouehimur ad ea quae per intellectum satiant. Frustra quippe conatur dicere: "super omnes docentes me intellexi", qui proferre non audet: "quia testimonia tua meditatio mea est". Et mendaciter pronuntiat: "super senes intellexi", cui non est familiare quod sequitur: "quia mandata tua quaesiui". Nimirum hoc ipsum quod dico: qui non crediderit, non intelliget. Nam qui non crediderit, non experietur; et qui expertus non fuerit, non cognoscet. Quantum enim rei auditum superat experientia, tantum uincit audientis cognitionem experientis scientia. Nemo ergo se temere immergat in condensa quaestionum, nisi prius in soliditate fidei conquisita morum et sapientiae grauitate, ne per multiplicia sophismatum /285/ diuerticula incauta leuitate discurrens, aliqua tenaci illaqueetur falsitate. Cumque omnes ut cautissime ad sacrae paginae quaestiones accedant sint commonendi: illi utique dialectici, qui non nisi flatum uocis putant uniuersales esse substantias, et qui colorem non aliud queunt intehigere quam corpus, nec sapientiam hominis aliud quam animam, prorsus a spiritualium quaestionum disputatione sunt exsufflandi. In eorum quippe animabus ratio, quae et princeps et iudex debet omnium esse quae sunt in homine, sic est in imaginationibus corporeis obuoluta, ut ex eis se non possit euoluere nec ab ipsis ea quae ipsa sola et pura contemplari debet, ualeat discernere. Qui enim nondum intelligit quomodo plures boues in specie sint unus bos: qualiter in illa secretissima et altissima natura comprehendet quomodo plures personae, quarum singula quaeque perfectus est deus, sint unus deus? Et cuius mens obscura est ad diiudicandum inter asinum suum et colorem eius: qualiter discernet inter unum deum et trinam relationem eius? Haec dixi ne quis, antequam sit idoneus, altissimas quaestiones praesumat discutere; aut si praesumpserit, nulla difficultas aut impossibilitas intelligendi ualeat illum a ueritate cui per fidem adhaesit excutere. Iam ueniendum est ad id propter quod incepimus. [5] Dicit, sicut audio, ille qui tres personas dicitur asserere esse uelut tres angelos: 'Pagani defendunt legem suam, ludaei defendunt legem suam. Ergo et nos Christiani debemus defendere fidem nostram. Audiamus quomodo iste Christianus defendat fidem suam. 'Si, inquit, tres personae sunt una tantum res, et non sunt tres res unaquaeque per se, sicut tres angeli aut tres animae, ita tamen ut uoluntate et potentia omnino sint idem: ergo pater et spiritus sanctus cum filio incarnatus est.' Videte quid dicat iste homo, quomodo defendat iste Christianus fidem suam. Certe aut uult confiteri tres deos, aut non intelligit quod dicit. Sed si tres deos confitetur, Christianus non est. Si autem non intelligit quod dicit, insipiens est. Ut autem facilius et breuius edisseram, loquar tantum de patre et filio, quoniam hee duae personae suis propriis uocibus aliee ab inuicem aperte designantur. Nam nomen spiritus sancti non est alienum a patre et filio, quia uterque est et spiritus et sanctus. Quod autem in patre /286/ et filio de unitate uel pluralitate rei siue rerum quas dicit inueniemus, hoc in tribus absque dubio cognoscimus. Dicat ergo: 'Si duae personae, pater et filius, non sunt duae res, sicut sunt duo angeli'. Quaeramus primum quid uelit hic dicere 'duas res'. Nam unamquamque personam credimus esse hoc quod commune est omnibus, et esse hoc quod proprium est sibi; persona enim patris et deus est, quod commune est illi cum filio, et pater est, quod eius proprium est. Similiter persona filii et deus est, quod commune est illi cum patre; et filius est, quod non nisi de hac sola persona dicitur. In his igitur duabus personis unum est commune, id est deus; et duo propria, quae sunt pater et filius. Quaecumque enim illis sunt communiaÑut omnipotens, xternusÑ, in hoc solo communi intelliguntur. Et quae singulis sunt propria Ñ ut patri genitor uel gignens et filio uerbum uel genitusÑ, his duobus nominibus, patris scilicet et filii, significantur. Cum igitur dicit has duas personas esse duas res, quaero quid dicat ibi esse duas res: an id quod commune est illis, an ea quae sunt singula propria singulis. Sed si duas res esse dicit duo propria, id est patrem et filium -- ut tamen id quod commune est non sit plures res sed una et sola res -- superflue hoc dicit, quia nemo dicit haec duo propria unam rem esse. Omnes enim sciunt patrem non esse filium et filium non csse patrem, quoniam aliud est esse patrem quam esse filium; et aliud est csse filium quam esse patrem. Solemus enim usu dicere 'rem', quidquid aliquo meta dicimus esse aliquid. Qui autem dicit de deo patrem aut filium, aliquid dicit de eo. Hoc igitur modo nihil prohibet dicere duas personas, patrem et filium, esse duas res. Quamuis ea quae subiungit aperte ostendant non illum intelligere hoc modo duas personas esse duas res. Subiungit enim dicens: 'Sicut duo angeli aut duae animae, ita tamen ut uoluntate et potestate omnino sint idem'; de nulla namque una numero substantia duo angeli preedicantur, nec ulla una numero substantia dicitur de duobus angelis, sicut deus qui unus et solus est dicitur de patre et filio, et sicut pater et filius dicuntur de deo. Sed neque ipsorum propriorum est secundum ipsa ulla uoluntas aut potentia sed ipsa substantia de qua praedicantur secundum se habet uoluntatem et potentiam. Quare si dicit duas praedictas personas esse duas res, sicut sunt duo angeli, secundum ipsa propria: palam est quam superflue et quam inconuenienter hoc dicatur. /287/ Si ergo dicit duas personas duas res esse secundum id quod commune illis est, id est secundum quod singula quaeque et plures simul unus perfectus deus est: primum quaero an sit Christianus. Respondebit, ut aestimo, se hoc esse. Ergo credit unum esse deum et ipsum esse tres personas, id est patrem et filium et spiritum sanctum, et filii solam personam incarnatam, aliis tamen duabus cooperantibus. Qui autem ita credit, affirmat eum non esse Christianum qui aliquid uult asserere contra aliquid horum. Cum igitur dicit -- ut de duabus personis sicut incepi quod de tribus intelligatur -- cum inquam dicit: si duae personae sunt una res et non duae, sicut sunt duo angeli, consequi quoque patrem esse incarnatum si filius est incarnatus: puto quia sic ratiocinatur secum: [6] Si una et eadem numero res deus est, et ipsa eadem est pater et est filius: cum filius sit incarnatus, quomodo non et pater est incarnatus? De una quippe et eadem re non est uera simul affirmatio et eius negatio; sed de alla re affirmare aliquid et de alla idem ipsum negare simul nihil prohibet; non enim idem Petrus apostolus est et non est apostolus. Sed et si alio nomine idem ipse affirmetur apostolus et alio negetur -- ut: Petrus est apostolus, et: Simon non est apostolus -- non est utraque uera enuntiatio sed una harum false. Petrum autem esse apostolum et Stephanum non esse apostolum: quoniam alius est Petrus et alius Stephanus, possibile est uerum esse. Si ergo eadem et non alla res est pater quam filius: quidquid erit filius, erit pater. Est autem filius incarnatus. Est ergo pater quoque incarnatus. [7] Sed haec ratiocinatio si rata est, uera est haeresis Sabellii. Si enim quidquid dicitur de una persona dicitur et de altera, idcirco quoniam una res sunt duae personae: ergo sicut de filio dicitur filius, ita de patre dicetur filius, et similiter pater dicetur de filio. At si ita est, non est alius pater quam filius, nec filius alius a patre. Quare non sunt duae sed una persona. Ideo namque dicuntur duae personae, quia alii creduntur ab inuicem pater et filius, si tamen deus erit pater et filius. Nam pater semper est alicuius pater et filius alicuius filius, nec umquam pater suimetipsius pater est aut filius suimetipsius filius est; sed alius est pater, et alius cuius est pater, et similiter alius est filius et alius cuius filius est. Quare si in deo non est alius pater et alius cuius pater est, nec filius alius est et alius cuius est filius: falso dicitur deus pater aut filius. Quapropter non erit unde duae illae personae dicantur in deo, quae ideo dicuntur quia deus est pater et deus est filius, et alius est pater, alius filius. /288/ [8] Videtis igitur quomodo destruatur fides nostra secundum sensum eius qui putat consequi patrem esse cum filio incarnatum, si una et non plures sunt res in deo personae plures? Si enim uera est haec eius consequentia, non solum hoc quod de patre et filio dixi sed in omnibus tribus personis tanta sequetur confusio, ut quidquid de singulis proprie dicitur, de omnibus communiter dicendum sit. Quamobrem non erit unde paler et filius et spiritus sanctus a patre et filio procedens sint alii ab inuicem, sicut ostendi in patre et filio. Quare nec ulla erit ibi relatio, quoniam non possum referri nisi alius ad alium. Ergo nec plures Brunt personae. Posito namque rem unam esse tres personas: aut illud non consequetur quod dicit, aut omnia illa simul quae dixi consequentur. Similis namque est in omnibus uis consequentiae. Verumtamen si dicit plures personas unam rem esse posse, incarnari uero aliam sine alla non posse propter rei unitatem: utique non negat plures eas esse, ideirco quonidm aliae sunt ab inuicem. Quomodo ergo mirum aut impossibile est filium assumpsisse hominem in unitatem suae personae, in qua alius est a patre; patrem autem non eundem hominem assumpsisse in unitatem suae personae, in qua alius est a filio? Magis enim impossibile est diuersas personas communiter unamquamque in unitatem sui unum eundemque hominem assumere. Nam si unus homo cum singulis pluribus personis est una persona, necesse est plures personas esse unam personam; quod impossibile est. Quare si possibile credit unam rem tres esse personas uel remote incarnatione, necesse est, ut fateatur aut nullam de tribus personis aut unam solam esse incarnatam. At si omnia quae dixi opinatur consequi, si tres personas unam ponimus esse rem: cur pergit ad incarnationem, quasi ipsa sola faciat quaestionem, et non potius dicit: si tres personae sunt una res, non sunt tres personae? Nam et ante et post incarnationem hanc facere quaestionem potest. Si autem hoc omnino uult asserere, tres scilicet personas secundum quod unaquaeque deus est non esse unam rem sed tres res unamquamque per se, sicut sunt tres angeli: apertissimum est quia tres deos constituit. [9] Sed forsitan ipse non dicit: 'sicut sunt tres angeli' sed ille qui mihi eius mandauit quaestionem, hanc ex suo posuit similitudinem sed solummodo tres personas affirmat esse tres res, sine additamento alicuius similitudinis. Cur ergo fallitur aut fallit sub rei nomine, cum idipsum significetur sub nomine dei? Nempe aut deum esse rem aliquam negabit, aut /289/ similiter tres personas non unum deum sed tres esse deos affirrnabit. Quod quam impium sit iudicent Christiani. [10] Sed dicet: Non cogit quod dico fateri tres deos, quoniam tres illae res sunt unus deus. Et nos dicimus: Ergo singula quaeque res de illis tribus, id est singula quaeque persona, non est deus sed ex tribus rebus conficitur deus. Pater igitur non est deus, filius non est deus, spiritus sanctus non est deus, quoniam nec de singulis nec de duobus sed solum de tribus simul nominatis dicendus est deus; quod similiter est impium. Quod si ita est, non est deus simplex natura sed composita. Sed si simplicem habet intellectum et non multiplicitate phantasmatum obrutum, intelligit simplicia praestare compositis, quantum ad simplicitatem attinet et compositionem; quoniam omne compositum necesse est aut actu aut intellectu posse disinngi, quod de simplicibus intelligi nequit. Cuius enim partes cogitari non possunt, id in partes dissoluere nullus intellectus potest. Si ergo deus tribus ex rebus compositus est: aut nulla natura simplex est, aut aliqua natura est alia quae in aliquo praestantior est natura dei; quae utraque quam falsa sint non est obscurum. Quod si de illis dialecticis modernis est, qui nihil esse credunt nisi quod imaginationibus comprehendere possunt, nec putat est aliquid in quo partes nullae sunt: uel non negabit se intelligere quia, si esset aliquid quod nec actu nec intellectu dissolui posset, maius esset quam quod uel intellectu esset dissolubile. Itaque si deus est natura composita et omne compositum uel cogitatione dissolui potest: cum dicit deum esse compositum, dicit aliquid deo maius se posse intelligere. Transit igitur eius intellectus ultra deum. [11] Sed uideamus quid addat quasi ad reppellendam inconuenientiam quae uidetur nasci, si tres illae personae sunt tres res: 'Sic tamen, inquit, ut una trium earum rerum sit uoluntas et potestas.' Hic quaerendum est, an illae tres res secundum hoc quod separatim ab inuicem intelliguntur, an secundum communem uoluntatem et potestatem, an neque secundum illud solum quod separatim habent, neque secundum hoc quod illis commune est sed secundum utrumque simul sint diuinae naturae. Quippe si secundum illud quod sunt separatim habent deitatem, erunt tres deitates; et eaedem intelligi poterunt sine uoluntate et potestate. Semper enim propria discrete intelliguntur a communibus et communia a /290/ discretis. Erunt igitur tres alii, et poterit deus, immo poterunt tres dii intelligi sine uoluntate et potestate. Quod si secundum unam et communem uoluntatem et potestatem sunt et singulae et binae et tres simul deus: quid ibi facinnt illae tres discordes res, quae nec nisi per aliud in unitatem concordare possunt, nec ad perfectionem nec ad auxilium aliquod ut deus sit ualent? Nam si una sufficit uoluntas et potestas ad perfectionem dei: quae sunt illae tres res quibus indiget deus, aut ad quid illis eget? Credimus enim deum nullo indigere. Frustra igitur cogitantur illae tres res in deo. At si nec solae tres illae res, nec sola uoluntas et potestas sed haec omnia simul conficinnt deum: iterum dico quia compositus est, et ea quae non sunt deus faciunt deum. Aut si dicit quia illae tres res ita dicuntur dii uel deus per potestatem et uoluntatem, sicut homo dicitur rex: non est deus nomen substantiae sed accidentaliter dicuntur illae nescio quae res deus. Codex magnus implendus est, si uoluero scribere absurditates et impietates quae sequuntur, si dixerimus patrem esse incamatum et spiritum sanctum, quia tres personae sunt una res; aut si consenserimus easdem personas tres res esse non secundum proprietates singulorum sed secundum quod communiter sunt deus. Siue autem qui h£ec aut de incarnatione patris et spiritus sancti aut de tribus in deo rebus asserit intelligat quae sequantur, siue non intelligat. palam est quam sit non intelligens et quam non debeat esse promptus ad disputandum de rebus profundissimis, et maxime de illis in quibus non erratur sine periculo. [12] Sed forsitan dicet: Sicut ista tibi uidentur necessarie consequi, si pater et spiritus sanctus est incarnatus, aut si tres personae sunt tres res secundum id quod commune est eisdem tribus personis: ita non minus mihi necessarium uidetur secundum illam meam ratiocinationem quam tu ipse supra exposuisti, si quidem aliquid sunt illae tres personae: aut tres personas esse tres res, aut si una sunt res, patrem et spiritum sanctum esse incarnatum.