SCANNED FROM: S. Anselmi Cantuariensis Archepiscopi opera omnia Vol.2, ed. F. S. Schmitt, Edinburgh 1946, pp.3-35. ANSELMUS: EPISTOLAE DE INCARNATIONE VERBI /3/ Domino et patri uniuersae ecclesiae in terra peregrinantis, summo pontifici Urbano: frater Anselmus, uita peccator, habitu monachus, siue iubente siue permittente deo Cantuariae metropolis uocatus episcopus, debitam subiectionem cum humili seruitio et deuotis orationibus. [1] Quoniam diuina prouidentia uestram elegit sanctitatem, cui fidem et uitam Christianam custodiendam et ecclesiam suam regendam committeret, ad nullum alium rectius refertur, si quid contra catholicam fidem oritur in ecclesia, ut eius auctoritate corrigatur; nec ulli alii tutius si quid contra errorem /4/ respondetur ostenditur, ut eius prudentia examinetur. Quapropter sicut nulli dignius possum, ita nulli libentius praesentem epistolam quam uestrae destino sapientiae, quatenus si quid in ea corrigendum est, uestra censura castigetur, et quod regulam ueritatis tenet, uestra auctoritate roboretur. Cum adhuc in Becci monasterio abbas essem, praesumpta est a quodam clerico in Francia talis assertio: 'Si, inquit, in deo tres personae sunt una tantum res et non sunt tres res unaquaeque per se separatim, sicut tres angeli aut tres animae, ita tamen ut uoluntate et potentia omnino sint idem: ergo pater et spiritus sanctus cum filio est incarnatus'. Quod cum ad me perlatum esset, incepi contra hunc errorem quandam epistolam, quam parte quadam edita perficere contempsi, credens non ea opus esse, quoniam et ille contra quem fiebat, in concilio a uenerabili archiepiscopo Remensi Rainaldo collecto errorem suum abiurauerat, et nullus uidebatur qui eum errare ignoraret. Partem tamen illam quam feceram, quidam fratres me nesciente transcripserunt atgue aliis legendam tradiderunt. Quod idcirco dico, ut si in alicuius manus pars illa uenerit, quamquam nihil ibi falsum sit, tamen tamquam imperfecta et non exquisita relinquatur et hic quod ibi incepi diligentius inceptum et perfectum requiratur. Postquam enim in Anglia ad episcopatum nescio qua dei dispositione captus et retentus sum, audiui praefatae nouitatis auctorem in sua perseuerantem sententia dicere se non ob aliud abiurasse quod dicebat, nisi /5/ quia a populo interfici timebat. Hac igitur cause quidam fratres me precibus suds coegerunt, ut soluerem quaestionem qua ipse sic erat irretitus, ut nullo modo se expediri ex ea posse crederet, nisi aut incarnatione dei patris et spiritus sancti aut deorum multiplicatione se impediret. Quod rogo, ne putet aliquis me praesumpsisse quasi fortitudinem fidei Christianae meae existimem indigere defensionis auxilio. Quippe si ego contemptibilis homuncio, tot sanctis et sapientibus ubique existentibus, ad confirmandum fidei Christianae firmamentum, quasi mea indigeat defensione, aliquid scribere tentarem: praesumptor utique iudicari et ridendus uideri possem Si enim me uiderent alii homines onustum paxillis et funibus et aliis rebus, quibus nutantia ligari et stabiliri solent, elaborare circa montem Olympum, ad confirmandum ilium ne alicuius impulsu nutaret aut subuerteretur: mirum si se a risu et derisu contineant. Quanto magis cum "lapis", qui "abscisus" "de monte sine manibus percussit et comminuit statuam", quam uidit in somnio Nabuchodonosor, iam "factus mons magnus impleuerit uniuersam terrama, si eum meis rationibus fulcire et quasi nutantem stabilire nitar: tot sancti et sapientes, qui super eius aeternam firmitatem se stabilitos essc gaudent, indignari mihi possum et hoc imputare non studiosae grauitati sed iactantiae leuitati? Si quid ergo de firmitate fidei nostrae in hac epistola disputauero, non est ad illam confirmandum sed ad fratrum hoc exigentium petitionibus satisfaciendum. Sed si ille qui praefatam protulit sententiam, deo corrigente ad ueri tatem rediit, nullatenus putet me in hac epistola contra se loqui, quoniam iam non est quod fuit. Si enim fuit "aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino", non sunt arguendae tenebrae quae iam non sunt sed lux approbanda /6/ quae lucet. Verumtamen siue adhuc ad lucem redierit siue non: quoniam sentio plures in eadem laborare quaestione, etiam si fides in illis superet rationem quae illis fidei uidetur repugnare, non mihi uidetur superfluum repugnantiam istam dissoluere. Sed priusquam de quaestione disseram, aliquid praemittam ad compescendam praesumptionem eorum, qui nefanda temeritate audent disputare contra aliquid eorum quae fides Christiana confitetur, quoniam id intellectu capere nequeunt, et potius insipienti superbia iudicant nullatenus posse esse quod nequeunt intelligere, quam humili sapientia fateantur esse multa posse, quae ipsi non ualeant comprehendere. Nullus quippe Christianus debet disputare, quomodo quod catholica ecclesia corde credit et ore confitetur non /7/ sit; sed semper eandem fidem indubitanter tenendo, amando et secundum illam uiuendo humiliter quantum potest quaerere rationem quomodo sit. Si potest intelligere, deo gratias agat; si non potest, non immittat cornua ad uentilandum sed submittat caput ad uenerandum. Citius enim potest in se confidens humana sapientia impingendo cornua sibi euellere, quam innitendo petram hanc euoluere. Solent enim quidam cum coeperint quasi cornua confidentis sibi scientiae producere, nescientes quia si quis se existimat scire aliquid, nondum cognouit quemadmodum oporteat eum scire, antequam habeant per soliditatem fidei alas spirituales, praesumendo in altissimas de fide quaestiones assurgere. Unde fit ut dum ad illa quae prius fidei scalam exigunt, sicut scriptum est: "nisi credideritis, non intelligetis", praepostere per intellectum prius conantur ascendere: in /8/ multimodos errores per intellectus defectum cogantur descendere. Palam namque est quia illi non habent fidei firmitatem, qui queniam quod credunt intelligere non possunt, disputant contra eiusdem fidei a sanctis patribus confirmatam ueritatem. Velut si uespertiliones et noctuae non nisi in nocte caelum uidentes de meridianis solis radiis disceptent contra aquilas ipsum solem irreuerberato uisu intuentes. Prius ergo fide mundandum est cor, sicut dicitur de deo: "fide mundans corda eorum"; et prius per praeceptorum domini custodiam illuminandi sunt oculi, quia "praeceptum domini lucidum, illuminans oculos"; et prius per humilem oboedientiam testimoniorum dei debemus fieri paruuli, ut discamus sapientiam quam dat "testimonium domini fidele, sapientiam praestans paruulis"; unde dominus: "confiteor tibi, pater, domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis"; prius inquam ea quae carnis sunt postponentes secundum spiritum uiuamus, quam profunda fidei diiudicando discutiamus. Nam qui secundum carnem uiuit, carnalis siue animalis est, de quo dicitur: "animalis homo non percipit ea, quae sunt spiritus dei"; qui uero "spiritu facta carnis mortificat", spiritualis efficitur, de quo legitur quia "spiritualis iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur". Verum enim est quia quanto opulentius nutrimur in sacra scriptura ex iis quae per oboedientiam pascunt, tanto subtilius prouehimur /9/ ad ea quae per intellectum satiant. Frustra quippe conatur dicere: "super omnes docentes me intellexi", qui proferre non audet: "quia testimonia tua meditatio mea est". Et nendaciter pronuntiat: "super senes intellexi", cui non est familiare quod sequitur: "quia mandate tua quaesiui". Nimirum hoc ipsum quod dico: qui non crediderit, non intelliget. Nam qui non crediderit, non experietur; et qui expertus non fuerit, non cognoscet. Quantum enim rei auditum superat experientia, tantum uincit audientis cognitionem experientus scientia. Et non solum ad intelligendum altiora prohibetur mens ascendere sine fide et mandatorum dei oboedientia sed etiam aliquando datus intellectus subtrahitur et fides ipsa subuertitur neglecta bona conscienha. Ait enim de quibusdam apostolus: "Cum cognouissent deum, non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt; sed euanuerunt in cogitationibus suds, et obscuratum est insipiens cor eorum". Et cum praeciperet Timotheo militare "bonam militiam", ait: "Habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragauerunt". Nemo ergo se temere immergat in condense diuinarum quaestionum, nisi prius in soliditate fidei conquisita morum et sapientiae grauitate, ne per multiplicia sophismatum diuerticula incauta leuitate discurrens, aliqua tenaci illaqueetur falsitate. Cumque omnes ut cautissime ad sacrae paginae quaestiones accedant, sint commonendi: illi unque nostri temporis dialectic), immo dialecticae haeretici, qui non nisi flatum uocis putant uniuersales esse substantial, et qui colorem non aliud queunt intelligere quam corpus, nec sapientiam hominis aliud quam animam, prorsus a spiritualium quaestionum disputatione sunt /10/ exsufflandi. In eorum quippe animabus ratio, quae et princeps et iudex debet omnium esse quae sunt in homine, sic est in imaginationibus corporalibus obuoluta, ut ex eis se non possit euoluere, nec ab ipsis ea quae ipsa sola et pura contemplari debet, ualeat discernere. Qui enim nondum intelligit quomodo plures homines in specie sint unus homo: qualiter in illa secretissima et altissima natura comprehendet quamodo plures personae, quarum singula quaeque perfectus est deus, sint unus deus? Et cuius mens obscura est ad diiudicandum inter equum suum et colorem eius: qualiter discernet inter unum deum et plures relationes eius? Denique qui non potest intelligere aliquid esse hominem nisi indiuiduum, nullatenus intelliget hominem nisi humanam personam. Omnis enim indiuiduus homo est persona. Quomodo ergo iste intelliget hominem assumptum esse a uerbo, non personam, id est naturam aliam, non aliam personam assumptam esse? Haec dixi ne quis, antequam sit idoneus, altissimas de fide quaestiones praesumat discutere; aut si praesumpserit, nulla difficultas aut impossibilitas intelligendi ualeat illum a ueritate cui per fidem adhaesit excutere. Iam ueniendum est ad id propter quod incepimus. [2] Dicit, sicut audio, ille qui tres personas dicitur asserere esse uelut tres angelos aut tres animas: 'Pagani defendunt legem suam, Iudaei defendunt legem suam. Ergo et nos Christiani debemus defendere fidem nostram'. Audiamus quomodo iste Christianus defendat fidem suam. 'Si, inquit, tres personae sunt una tantum res, et non sunt tres res unaquaeque per se separatim, sicut tres angeli aut tres animae, ita tamen ut uoluntate et potentia omnino sint /11/ idem: ergo pater et spiritus sanctus cum filio incarnatus est'. Videte quid dicat iste homo, quomodo defendat iste Christianus fidem suam. Certe aut uult confiteri tres deos, aut non intelligit quod dicit. Sed si tres deos confitetur, Christianus non est. Si autem affirmat quod non intelligit, non illi credendum est. Huic homini-non est respondendum auctoritate sacrae scripturae, quia aut ei non credit aut eam peruerso sensu interpretatur. Quid enim apertius dicit scripture sacra, quam quia deus unus et solus est? Ratione igitur qua se defendere nititur, eius error demonstrandus est. Ut autem facilius et breuius hoc faciam, loquar tantum de patre et filio, quoniam hae duae personae suis propriis uocibus aliae ab inuicem aperte designantur. Nam nomen spiritus sancti non est alienum a patre et filio, quia uterque est et spiritus et sanctus. Quod autem in patre et filio de unitate substantiae uel pluralitate personarum inueniemus, hoc in tribus absque dubio cognoscemus. Dicat ergo: 'Si duae personae, pater et filius, non sunt duae res'. Quaeramus primum quid ueldt hic dicere 'duas res'. Nam unamquamque personam credimus esse hoc quod commune est ambobus, et esse hoc quod proprium est sibi. Persona enim patris et deus est, quod commune est illi cum filio, et pater est, quod eius proprium est. Similiter persona filii et deus est, quod commune est illi cum patre, et filius est, quod non nisi de hac sola persona dicitur. In his igitur duabus personis unum est commune, id est deus, et duo propria, quae sunt pater et filius. Quaecumque enim illis sunt communia -- ut omnipotens, aeternus -- in hoc solo communi intelliguntur. Et quae singulis sunt propria -- ut petri genitor uel gignens et filio uerbum uel genitus -- his duobus nominibus, patris scilicet et filii, significantur. Cum igitur dicit has duas personas esse duas res, quaero quid dicat ibi /12/ esse duas res: an id quod commune est illis, an ea quae propria sunt singula singulis. Sed si duas res esse dicit duo propria, id est patrem et filium -- ut tamen id quod commune est, non sit plures res sed una et sola res -- superflue hoc dicit, quia nemo Christianus confitetur patrem et filium secundum haec duo propria unam rem esse sed duas. Solemus enim usu dicere 'rem', quidquid aliquo modo dicimus esse aliquid. Qui autem dicit de deo patrem aut filium, aliquid dicit de eo. Et omnes sciunt in deo patrem non esse filium et filium non esse patrem, quamuis in uno homine pater sit filius et filius sit pater, si idem homo est pater et filius. Quod ideo fit, quia in deo dicuntur opposite, in uno uero homine non ad inuicem sed ad alium filium pater et ad alium patrem filius dicitur. Hoc igitur modo nihil prohibet dicere duas personas, patrem et filium, esse duas res; si tamen intelligatur cuiusmodi sint res. Non enim sic sunt pater et filius duae res, ut in his duabus rebus intelligatur eorum substantia sed eorum relationes. Quamuis ille per ea quae subiungit aperte ostendat se non intelligere hoc modo duas personas esse duas res. Nam cum dicit: 'si tres personae sunt una tantum reset non tres res', subiungit: 'Per se separatim'. Quippe talem uidetur pronuntiare separationem, quae prohibeat esse simul /13/ in eodem homine patrem et filium. Per hanc namque solam putat se liberare patrem a communione incarnationis cum filio. Nam per illam separationem qua aliud est esse patrem et aliud esse filium, quoniam aliae sunt ab inuicem paternitas et filiatio: si credit unum et solum esse deum qui est pater et filius, non uidet patrem et filium posse separari, quin sint in eodem homine simul. Aut ergo aliam separationem personarum patris et filii loquitur, quam illam qua secundum propria alii sunt ab inuicem pater et filius, quia per hanc non intelligit incarnationem alienam esse a patre, immo si simul sunt pater et filius, opinatur consequi patrem esse participem incarnationis cum filio; aut si illam dicit, frustra laborat, sicut iam dixi, quia Christiana fides hoc modo intelligit patrem et filium esse duas res. Sed cum ait: 'sicut sunt tres angeli aut tres animae', aperte monstrat se non de pluralitate uel separatione illa loqui, quae in illis est personis secundum propria. Nempe de nulla una et eadem numero re duo angeli dicuntur aut duae animae, nec unum aliquid numero de duobus angelis dicitur aut de duabus animabus, sicut patrem aut filium dicimus de deo uno numero et unum numero deum de patre et filio. Credimus enim et dicimus quia deus est pater et deus est filius et conuersim pater est deus et filius est deus; et tamen nec credimus nec dicimus plures esse deos sed ita unum deum esse numero sicut natura, quamuis pater et filius nonsint unus sed duo. Angelum enim et animam secundum substantiam dicimus, non secundum relationem. Nam licet angeli nomen ab officio sumptum sit, quia angelus 'nuntius' dicitur, tamen, sicut anima pro specie substantiae accipitur, ita et angelus. Quod ipse intelligere se monstrat, cum pariter dicit: 'Sicut sunt tres angeli aut tres animae'. Talem itaque significat pluralitatem et separationem, qualem habent plures angeli aut animae, id est qualem plures habent substantiae. Quod adhuc aperte monstrare uidetur, cum subdit: 'Ita tamen ut uoluntate et potestate omnino sint idem'. Sic enim intelligit uoluntatem /14/ et potestatem in illis pluribus rebus, quemadmodum in pluribus angelis uel animabus. Quod intelligi non potest, si illae plures res putantur secundum proprietates personarum esse, non secundum hoc quod communiter dicuntur. Nullatenus namque patris et filii secundum ipsas proprietates, id est secundum paternitatem aut filiationem, ulla uoluntas aut potentia est sed secundum deitatis substantiam, quae communis illis est. Quare si dicit tres personas esse tres res secundum ipsa propria, palam est quam superflue hoc dicat; quam etiam inconuenienter cum addit: 'sicut sunt tres angeli aut tres animae'. [3] At si dicit easdem personas duas res esse secundum id quod commune illis est, id est secundum quod singula quaeque et plures simul unus perfectus deus est: primum quaero an sit Christianus. Respondebit, ut aestimo, se hoc esse. Ergo credit unum esse deum et ipsum esse tres personas, id est patrem et filium et spiritum sanctum, et filii solam personam incarnatam, aliis tamen duabus cooperantibus. Qui autem ita credit, adirmat eum non esse Christianum, qui aliquid uult asserere contra aliquid horum. Si ergo iste ita credit, negat eum esse Christianum qui contra haec disputat. Utrum autem hanc fidem subuertere ipse nitatur, uideamus. Cum igitur dicit -- ut de duabus personis dicam, sicut incepi, quod de tribus intelligatur -- cum inquam dicit: Si duae personae sunt una res et non duae, sicut sunt duo angeli aut duae animae, consequi patrem quoque esse incarnatum, si filius est incarnatus: puto quia sic ratiocinatur secum: Si una et eadem numero res deus est, et ipsa eadem est pater et est filius: cum filius sit incarnatus, quamodo non et pater est incarnatus? De una /15/ quippe et eadem re non est uera simul affirmatio et eius negatio; sed de alia re affirmare aliquid et de alia idem ipsum negare simul nihil prohibet. Non enim idem Petrus apostolus est et non est apostolus. Sed et si alio nomine idem ipse affirmetur apostolus et alio negetur -- ut: Petrus est apostolus, et: Simon non est apostolus -- non est utraque uera enuntiatio sed una ha rum false. Petrum autem esse apostolum et Stephanum non esse apostolum: quoniam alius est Petrus et alius Stephanus, possibile est uerum esse. Si ergo eadem numero et non alia res est pater quam filius, non est uerum affirmari debere aliquid de filio et negari de patre, aut affirmari de patre et de filio negari. Quidquid igitur est pater, est et filius; et quod dicitur de filio, non debet negari de patre. Est autem filius incarnatus. Est ergo pater quoque incarnatus. Sed haec ratiocinatio si rata est, uera est haeresis Sabellii. Si enim quidquid dicitur de una persona dicitur et de altera, idcirco quoniam una res sunt duae personae: ergo sicut de filio dicitur filius et uerbum et genitus, ita haec dicentur de patre. Et quemadmodum pater est et pater et genitor et ingenitus, sic ista de filio dicenda sunt. At si ita est, non est alius pater quam filius, nec filius est alius a patre. Quare non sunt duae sed una persona. Ideo namque dicuntur duae personae, quia alii creduntur ab inuicem pater et filius, si tamen deus erit pater et filius. Nam pater semper est alicuius pater et filius alicuius filius, nec umquam pater suimetipsius pater est aut filius suimetipsius filius est; sed alius est pater et alius, cuius est pater, et similiter alius est filius et alius, cuius filius est. Quare si in deo non est alius pater et alius, cuius pater est, nec filius alius est et alius, cuius est filius: falso dicitur deus pater aut filius. Si enim non est in deo alius a patre cuius pater sit, non potest esse pater. Et similiter si non est in eo alius a filio cuius filius sit, non ualet esse filius. Quapropter non erit unde duae illae /16/ personae dicantur in deo, quae ideo dicuntur, quia deus est pater et deus est filius, et semper alius est pater et alius filius. Videtis igitur quomodo destruatur fides nostra secundum sensum eius qui putat consequi patrem esse cum filio incarnatum, si una et non plures sunt res in deo personae plures? Si enim uera est haec eius consequentia, non solum hoc quod de patre et filio dixi sed in omnibus tribus personis tanta sequetur confusio, ut quidquid de singulis proprie dicitur, de omnibus communiter dicendum sit. Quamobrem non erit unde pater et filius et spiritus sanctus a patre et filio procedens sint alii ab inuicem, sicut ostendi in patre et filio. Quare nec ulla erit ibi relatio, quae nullatenus ibi est nisi secundum hoc, secundum quod alii sunt ab inuicem. Ergo nec plures erunt personae. Posito namque rem unam esse tres personas: aut illud non consequetur quod dicit, aut omnia illa simul quae dixi consequentur. Similis namque est in omnibus uis consequentiae. Cur ergo pergit ad incarnationem, quasi ipsa sola faciat quaestionem, et non potius dicit: si tres personae sunt una res, non sunt tres personae? Nam non minus ante incarnationem quam post facere quaestionem hanc potest. [4] Si autem hoc omnino uult asserere, tres scilicet personas secundum quod unaquaeque deus est non esse unam rem sed tres res unamquamque per se, sicut sunt tres angeli: apertissimum est quia tres deos constituit. Sed forsitan ipse non dicit: 'sicut sunt tres angeli aut tres animae' sed ille qui mihi eius /17/ mandauit quaestionem, hanc ex suo posuit similitudinem sed solummodo tres personas affirmat esse tres res, sine additamento alicuius similitudinis. Cur ergo fallitur aut fallit sub nomine rei, cum id ipsum significetur sub nomine dei? Nempe aut deum esse rem illam negabit, in qua tres personas immo quam tres fatemur esse personas; aut si hoc non negat, consequens est ut sicut asserit personas tres non unam sed tres esse res, ita quoque affirmet easdem personas non unum sed tres deos esse. Quae quam impia sint iudicent Christiani. Sed dicet: Non cogit quod dico 'tres res' fateri tres deos, quoniam tres illae res simul sunt unus deus. Et nos dicimus: Ergo singula quaeque res de illis tribus, id est singula quaeque persona, non est deus sed ex tribus rebus conficitur deus. Pater igitur non est deus, filius non est deus; spiritus sanctus non est deus, quoniam nec de singulis nec de duobus sed solum de tribus simul nominatis dicendus est deus; quod similiter est impium. Nam si ita est, non est deus simplex natura sed partibus composita. Sed si simplicem habet intellectum et non multiplicitate phantasmatum obrutum, intelligit simplicia praestare compositis, quantum ad simplicitatem attinet et compositionem; quoniam omne compositum necesse est aut actu aut intellectu posse disiungi, quod de simplicibus intelligi nequit. Cuius enim partes cogitari non possunt, id in partes dissoluere nullus intellectus potest. Si ergo deus tribus ex rebus compositus est: aut nulla natura simplex est, aut aliqua natura est alia quae in aliquo praestantior est natura dei; quae utraque quam falsa sint non est obscurum. Quod si iste de illis dialecticis modernis est, qui nihil esse /18/ credunt nisi quod imaginationibus comprehendere possunt, nec putat esse aliquid in quo partes nullae sunt: uel non negabit se intelligere quia, si esset aliquid quod nec actu nec intellectu dissolui posset, maius esset quam quod uel intellectu est dissolubile. Itaque si omne compositum saltem cogitatione dissolui potest: cum dicit deum esse compositum, dicit aliquid deo maius se posse intelligere. Transit igitur eius intellectus ultra deum, quod nullus facere potest intellectus. [5] Sed uideamus quid addat quasi ad repellendam inconuenientiam, quae uidetur nasci, si tres illae personae sunt tres res: 'Sic tamen, inquit, ut una trium earum rerum sit uoluntas et potestas'. Hic quaerendum est an illae tres res secundum hoc, quod separatim ab inuicem intelliguntur, an secundum communem uoluntatem et potestatem, an neque secundum illud solum quod separatim habent, neque secundum hoc quod illis commune est sed secundum utrumpue simul sint diuinae naturae. Quippe si secundum illud quod sunt separatim habent deitatem, erunt tres dii; et idem intelligi poterunt sine uoluntate et potestate. Semper enim propria discrete intelliguntur a communibus et communia a discretis. Sed diuina natura sine uoluntate aut potestate nullatenus ualet intelligi. Quod si secundum unam et communem uoluntatem et potestatem sunt et singulae et binae et tres simul deus: quid ibi faciunt illae tres discordes res, quae nec nisi per aliud in unitatem concordare possunt deitatis, nec ad perfectionem nec ad auxilium aliquod ut deus sit ualent? /19/ Nam si una sufficit uoluntas et potestas ad perfectionem dei: quae sunt illae tres res quibus indiget deus, aut ad quid illis eget? Credimus enim deum nullo indigere. Frustra igitur cogitantur illae tres res in deo. At si nec solae tres illae res, nec sola uoluntas et potestas sed haec omnia simul conficiunt deum: iterum dico quia compositus est, et ea quae non sunt per se deus aut dii, faciunt deum. Aut si dicit quia illae tres res ita nomen habent dei per potestatem et uoluntatem, sicut homo dicitur rex per regiam potestatem: non est deus nomen substantiae sed accidentaliter dicuntur illae nescio quae tres res tres dii, sicut tres homines eandem habentes regiam potestatem tres reges dicuntur. Tres enim homines unus rex esse nequeunt. Quod quam nefandum sit, non est opus dicere. Codex magnus implendus est, si uoluero scribere absurditates et impietates quae sequuntur, si uerum est una dei persona incarnata reliquas duas consequi esse incarnatas, quia tres illae personae sunt una res secundum id quod communiter de tribus dicimus; aut si sunt tres res separatae, quemadmodum ille putat contra quem ista dixi, quoniam solus filius est incarnatus. Palam ergo est quam non debeat esse promptus ad disputandum de rebus profundis, et maxime de illis in quibus non erratur sine periculo. [6] Sed forsitan dicet iste mihi: Sicut putas ista pariter ex necessitate consequi quae dicis, si consequitur quod puto: ita mihi necessaria mea uidetur consequentia. Ergo ostende non consequi quod dico, et fatebor ego tecum nullum inconueniens sequi, si solus filius est incarnatus, aut si tres personae sunt una res. Quod si ab hac ostensione deficis, non soluis sed magis ligas quaestionem, cum tu ipse mecum probas innumera inde nasci inconuenientia. Quae si neganda sunt, ambo debemus pariter concludere tres personas non esse unam rem, si solus filius est incarnatus; aut si sunt una res, omnes pariter esse incarnatas. Ostendendum ergo est in quo iste fallitur, et quamodo incarnationem solius filii non sequitur tres personas esse tres res separatas; aut si una sunt res tres personae, omnes eas incarnatas esse. Quod utique deus una et sola et indiuidua et simplex sit natura et tres personae, sanctorum patrum et maxime beati AUGUSTINI post apostolos et euangelistas inexpugnabilibus rationibus disputatum est. Sed et si quis legere dignabitur duo parua mea opuscula, Monologion scilicet et Proslogion, quae ad hoc maxime facta sunt, ut quod fide tencmus de diuina natura et eius personis praeter incarnationem, necessariis rationibus sine scripturae auctoritate probari possit; si inquam aliquis ea legere uoluerit, puto quia et ibi de hoc inueniet quod nec improbare poterit nec contemnere uolet. In quibus si aliquid quod alibi aut non legi aut non memini me legisse -- non quasi docendo quod doctores nostri nescierunt, aut corrigendo quod non bene dixerunt sed dicendo forsitan quod tacuerunt, quod tamen ab illorum dictis non discordet sed illis cohaereat -- /21/ posui ad respondendum pro fide nostra contra eos, qui nolentes credere quod non intelligunt derident credentes, siue ad adiuuandum religiosum studium eorum qui humiliter quaerunt intelligere quod firmissime credunt: nequaquam ob hoc me redarguendum existimo. Ne tamen hanc legentibus epistolam laborem iniungam quaerendi alia scripta, ut non solum fide uerum etiam euidenti cognoscant ratione tres personas non esse tres deos sed unum solum, nec tamen deo secundum unam personam incarnato ex necessitate secundum alias personas eundem deum incarnari: aliquid hic, quantum ad repellendum opinionem huius defensoris, sicut ipse putat, nostrae fidei sufficere credo, subiungam. Aperte dicit aut patrem et spiritum sanctum cum filio esse incarnatum, aut tres illas personas esse tres res separatas. Quam nimirum separationem talem existimat, ut nec pater nec spiritus sanctus sint in filio. Nam si aliae duae personae sunt in filio et filius in homine, illae quoque sunt in homine. Unde putat consequi, cum tres personae simul sint in eodem homine: si sunt una res, nullatenus personam filii posse in homine ipso incarnari sine aliis duabus personis. Personas tamen tres esse non negat, nec filium esse incarnatum. Quaniam igitur supra monstratum est, si tres personae sunt tres res separatae, aut tres esse deos consequi, aut alias de quibus i&m dictum est absurditates: nunc breuiter ostendam adiuuante uno solo deo, primum quia etiam si sint tres dii, nihil illi proderunt ad defendendum patrem et spiritum sanctum ab incarnatione, quod fieri non posse putat sine deorum multitudine; deinde quia non sunt plures dii sed unus solus. Postea patefaciam, quamuis sit unus deus tres personae, non tamen una qualibet incarnata alias quoque incarnari necesse esse sed potius esse impossibile. /22/ [7] Diuinae utique naturae est sic semper et ubique esse, ut nihil umquam aut alicubi sit sine eius praesentia. Alioquin nequaquam ubique et semper est potens; et quod ubique potens non est et semper, nullatenus est deus. Si enim dicit non ipsam diuinam substantiam sed potestatem eius esse semper et ubique, non tamen negabit potestatem illi esse aut accidentalem aut substantialem. Accidentalis quidem non est deo potestas, quia cum omne subiectum sine accidenti aut esse aut intelligi possit, deus sine potestate nec esse nec intelligi potest. Si uero deo potestas substantialis est, aut pars est eius essentiae, aut est id ipsum quod tota eius est essentia. Pars autem non est, quia, sicut supra dictum est, quod partes habet aut actu aut intellectu est dissolubile; quod omnino est extraneum a deo. Idem igitur est esse dei et potestatis eius. Sicut itaque potestas dei est semper et ubique, ita quidquid est deus, ubique et semper est. Ergo cum praedictus nostrae fidei secundum se defensor dicit esse tres deos, monstrare nequit quomodo sint separatim ea separatione, qua putat se patrem et spiritum sanctum ab incarnatione liberare. Non ergo illum potest adiuuare multitudo deorum ad defendendum patrem et spiritum sanctum ab incarnatione, quoniam non inueniri potest in deorum multiplicatione illa disiunctio, sine qua defensionem istam fieri posse nequaquam existimat. [8] Quod autem unus solus deus sit et non plures, hinc facile probatur quia aut deus non est summum bonum, aut sunt plura summa bona, aut non sunt plures dii sed unus solus. Deum uero summum bonum esse nullus negat, quia quidquid aliquo minus est, nullatenus deus est, et quidquid summum bo num non est, minus est aliquo, quia minus est summo bono. Summum certe bonum pluralitatem sui non admittit, ut plura sint summa bona. Si enim plura summa bona sunt, paria sunt. Summum uero bonum est, quod sic /23/ praestat aliis bonds, ut nec par habeas nec praestantius. Summum ergo bonum unum et solum est. Non igitur sunt plures did sed unus et solus est deus, sicut summum bonum est unum et solum, et sicut summa substantia uel essentia siue nature, quae eadem ratione qua summum bonum nullatenus pluraliter posse dici probantur. [9] Qui unus solus deus cum sit tres personae, pater scilicet et filius et spiritus sanctus, non tamen filio incarnato necesse est alias quoque personas, sicut ille disputator putat, incarnari sed impossibile. Personas enim non negat esse plures, idcirco quoniam aliae sunt ab inuicem. Si enim ab inuicem non essent aliae, plures non essent. Sed ut breuius explicem et facilius quod uolo, loquar tantum, sicut supra feci, de patre et filio, quia per hos clarum erit quid intelligendum sit de spiritu sancto. Pater ergo et filius secundum substantiam non sunt plures nec alii ab inuicem, quia non sunt duae substantiae, nec alia substantia pater, alia filius sed una et eadem substantia sunt pater et filius. Secundum personam uero sunt plures et alii ab inuicem, quia pater et filius non sunt una et eadem persona sed duae et aliae ab inuicem. Dicit ergo: Si filius incarnatus est et filius non est alia sed una et eadem numero res quae pater est: ergo necesse est patrem quoque esse incarnatum. Unam enim et eandem numero rem impossibile est simul esse et non esse in eodem homine incarnatam. Et ego dico: Si filius incarnatus est, et filius non est una et eadem numero persona quae pater est sed alia: non idcirco est necesse /24/ patrem quoque esse incarnatum. Aliam enim personam esse in uno homine incarnatam et aliam simul non esse in eodem homine incarnatam possibile est. Et ille: Si deus filius incarnatus est, et deus qui est filius non est alius sed unus et idem numero deus qui est pater: plus tamen, quamuis diuersae personae sint pater et filius, uidetur necesse esse patrem quoque esse incarnatum cum filio propter unitatem deitatis, quam possibile esse propter diuersitatem personarum non eum esse simul incarnatum. Videte qui hoc dicit quomodo claudicat utroque pede in incarnatione filii dei. Nam qui recte suscipit eius incarnationem, credit eum non assumpsisse hominem in unitatem naturae sed in unitatem personae. Hic autem somniat hominem a filio dei magis esse assumptum in naturae unitatem quam in personae unitatem. Si enim hoc non opinaretur, non diceret magis esse necessarium patrem cum filio esse incarnatum, quoniam unus est deus pater et filius, quam esse possibile ilium simul non esse incarnatum, quia plures sunt personae. Utroque igitur pede, id est in utraque parse, claudicat in incarnatione filii dei, qui una nature est cum patre et alia persona a patre: quicumque existimat eandem incarnationem sic esse secundum naturae unitatem, ut filius non possit incarnari sine patre, nec intelligit sic eam secundum unitatem esse personae, ut pater non possit incarnari cum filio. Quippe deus non sic assumpsit hominem, ut nature dei et hominis sit una et eadem sed ut persona dei et hominis una eademque sit. Quod non nisi in una dei persona esse potest. Diuersas enim personas unam eandemque personam esse cum uno eodemque homine, nequit intelligi. Nam si unus homo cum singulis pluribus /25/ personis est una persona, necesse est plures personas quae aliae sunt a se inuicem esse unam eandemque personam; quod non est possibile. Quapropter impossibile est deo incarnato secundum unam quamlibet personam illum secundum aliam quoque personam incarnari. [10] Cur autem deus magis assumpserit hominem in unitatem personae filii quam in unitatem alicuius aliarum personarum: quamuis in hac epistola nostrum hoc non fuerit propositum, tamen quoniam huius rei mentio se obtulit, aliquam reddendam rationem existimo. Nempe si spiritus sanctus incarnatus esset, sicut filius est incarnatus, esset spiritus sanctus filius hominis. Essent igitur duo filii in trinitate dei, filius scilicet dei et filius hominis. Unde quaedam nasceretur dubietatis confusio, cum de deo filio loqueremur. Uterque enim esset deus et filius, quamuis alter dei, alter hominis. Fieret quoque quasi quaedam inaequalitas diuersarum personarum secundum hoc quod filii essent, quae omnino aequales esse debent, cum alter filius maioris parentis dignitate excelleret, alter minoris parentis humilitate subesset. Quanto enim maior est natura dei quam hominis, tanto dignius est esse filium dei quam esse filium hominis. Si ergo spiritus sanctus natus esset ex uirgine: cum filius dei haberet excellentiorem natiuitatem solam quae est ex deo, et spiritus sanctus minorem tantum quae esset ex homine, alia persona esset maior et alia minor secundum dignitatem natiuitatis; quod non conuenit. Quod si pater in unitatem suae personae hominem assumpsisset, easdem faceret in deo pluralitas filiorum inconuenientias, /26/ et adhuc aliam. Nam si esset filius uirginis, duse personae in trinitate nomen nepotis assumerent, quia et pater nepos esset parentum uirginis, et filius eius uirginis esset nepos, cum ipse tamen nihil haberet ex uirgine. Quoniam ergo quamlibet paruum inconueniens in deo est impossibile, non debuit alia dei persona incarnari quam filius. Illo enim incarnato nullum sequitur inconueniens. Quod enim patre dicitur minor filius et spiritu sancto secundum humanitatem, non tamen ideo illae duae personae excellent filio, quia eandem maiestatem qua maiores sunt humanitate filii, habet et filius, qua et ipse praeest cum illis suae humanitati. Est et aliud cur magis conueniat filio incarnatio quam alit. Qui enim erat incarnandus, oraturus erat pro humano genere; et conuenientius satis suscipit mens humane filium petri quam alium alii supplicare, quamuis haec supplicatio non fiat a diuinitate sed ab humanitate ad diuinitatem. Quam idcirco filius dei facit, quia homo per unitatem personae filius est dei. Amplius. Qui hominem erat assumpturus, uenturus erat ad pugnandum /27/ contra diabolum et ad intercedendum, sicut dixi, pro homine. Qui ambo, diabolus scilicet et homo, per rapinam se uoluerunt facere similes deo, cum propria sunt usi uoluntate. Et quia per rapinam uoluerunt, non nisi per falsitatem, quoniam non nisi iniuste potuerunt. Propria enim uoluntas angeli siue hominis est, quae contra uoluntatem dei est. Cum enim uult aliquis quod deus uelle prohibet, nullum habet auctorem suae uoluntatis nisi se ipsum; et ideo sua propria est. Nam quamuis homo uoluntatem suam aliquando sufficiat uoluntati alterius hominis, propria tamen est si contra deum est; quoniam non eam subdit nisi ut ad aliquid quod uult attingat, et idcirco se ipsum habet auctorem cur eam alii subdat. Quapropter propria uoluntas est, quae nulli est alii subdita. Solius autem dei est propriam habere uoluntatem, id est quae nulli subdita sit. Quicumque igitur propria uoluntate utitur, ad simili tudinem dei per rapinam nititur et deum propria dignitate et singulari excellentia priuare, quantum in ipso est, conuincitur. Si enim est alia aliqua uoluntas quae nulli subdita sit, non erit uoluntas dei omnibus praelata, nec erit sola cui nulla alia praesit. Nulla igitur trium personarum dei congruentius "semetipsam exinaniuit formam serui accipiens" ad debellandum diabolum et intercedendum pro homine, qui per rapinam falsam similitudinem dei praesumpserant, /28/ quam filius, qui, splendor lucis aeternae et uera patris imago, "non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo", uerum per ueram aequalitatem et similitudinem dixit: "Ego et pater unum sumus". Et: "Qui me uidet, uidet et patrem". Nullus namque iustius expugnat reum uel punit, aut illi misericordius parcit uel intercedit pro eo, quam cui specialius iniuria fieri probatur; nec aliquid conuenientius opponitur falsitati ad expugnandum aut apponitur ad sanandum quam ueritas. In illum enim dei falsam praesumentes similitudinem specialius peccasse uidentur, qui uera dei patris similitudo creditur. Suscepit autem hominem in unitatem personae, sicut dictum est, ut sint duae naturae, diuina scilicet et humana, una persona. [11] De qua unitate personae, quam firmissime credimus esse non ex duabus personis in Christo, tamen quia potest dici unde parum caute intuentibus uideri possit Christus ex duabus et in duabus personis existere, non inutile mihi uidetur aliquid dicere. Dicunt enim quidam: Quamodo dicimus in Christo non esse duas personas, sicut duas naturas? Nam deus et ante hominis as sumptionem persona erat nec postquam hominem assumpsit persona destitit esse; et homo assumptus persona est, quia omnis homo indiuiduus esse persona cognoscitur. Quare alia est persona dei quae fuit ante incarnationem, alia hominis assumpti. Sicut igitur Christus est deus et homo, ita duae in illo uidentur esse personae. Quae ratiocinatio per hoc uidetur probare duas esse personas in Christo, quia deus est persona et homo assumptus persona est. Sed non ita est. Sicut enim in deo una natura est plures personae, et plures personae sunt una natura: ita in Christo una persona est plures naturae et plures naturae sunt una persona. Quemadmodum enim pater est deus, et filius deus, et spiritus sanctus deus, et tamen non tres dii sed unus est deus: /29/ ita in Christo deus est persona, et homo est persona, nec tamen duae sunt personae sed una persona. Non enim est alius deus, alius homo in Christo, quamuis aliud sit deus, aliud homo: sed idem ipse est deus qui et homo. "Verbum" enim "caro factum" assumpsit naturam aliam, non aliam personam. Nam cum profertur 'homo', natura tantum quae communis omnibus est hominibus significatur. Cum uero demonstratiue dicimus 'istum uel illum hominem' uel proprio nomine 'Ihesum', personam designamus, quae cum natura collectionem habet proprietatum, quibus homo communis fit singulus et ab aliis singulis distinguitur. Nam cum ita designatur, non quilibet homo intelligitur sed qui ab angelo annuntiatus est, qui deus et homo, filius dei et filius uirginis est, et quidquid de illo aut secundum deum aut secundum hominem uerum est dicere. Neque enim personaliter filius dei designari potest uel nominari sine filio hominis, nec filius hominis sine filio dei, quia idem ipse est filius dei qui filius hominis, et eadem est uerbi et assumpti hominis proprietatum collectio. Diuersarum uero personarum impossibile est eandem esse proprietatum; collectionem, aut de inuicem eas praedicari. Nam Petri et Pauli non est eadem proprietatum collectio, et Petrus non dicitur Paulus, nec Paulus Petrus. Cum ergo "uerbum caro factum est", naturam assumpsit, quae sola hominis nomine significatur et semper est alia a natura diuina, non aliam assumpsit personam, quoniam eandem habet cum assumpto homine proprietatum collectionem. Non enim idem est homo et assumptus a uerbo homo, id est IESUS; quoniam in nomine hominis, sicut dictum est, sola intelligitur natura, in assumpto uero homine uel in nomine IESU intelligitur cum natura, id est cum homine, collectio proprietatum, quae est eadem eidem assumpto homini et uerbo. Quapropter non dicimus uerbum et simpliciter hominem eandem esse personam, ne non magis dicamus illum hominem eandem esse personam cum uerbo quam quemlibet hominem sed uerbum et illum assumptum hominem, id est IESUM; sicut non credimus eundem hominem eandem /30/ esse personam simpliciter cum deo sed cum illa persona, quae uerbum et filius est, ne uideamur confiteri ipsum hominem personam eandem esse, quae pater est aut spiritus sanctus. Sed quoniam et uerbum est deus et ille assumptus homo est homo, uerum est dicere quia deus et homo eadem persona est; sed in nomine 'dei' subaudiendum est uerbum, et in nomine 'hominis' subintelligendus est filius uirginis. De scriptis illius cui respondeo in hac epistola, nihil potui uidere praeter illud quod supra posui; sed puto sic rei patere ueritatem ex iis quae dixi, ut nulli lateat intelligenti nihil quod contra illam dicitur uim ueritatis tenere. [12] Sed si reuocatus a multitudine deorum pluralitatem abnegat in deo personarum, hoc ideo facit, quia nescit unde loquitur. Nam nec deum nec personas eius cogitat sed tale aliquid, quales sunt plures humanae personae. Et quia uidet unum hominem plures personas esse non posse, negat hoc ipsum de deo. Non enim idcirco dicuntur tres personae, quia sint tres res separatae sicut tres homines sed quia similitudinem habent quandam cum tribus separatis personis. Consideremus hoc in patre et filio, et id ipsum intelligatur de spiritu sancto. Ponamus igitur hominem qui tantum pater sit et non filius, et filium eius qui tantum filius sit et non pater, id est Adam et Abel. Dicimus itaque de Adam patre et de Abel filio quia pater non est filius et filius non est pater, quoniam duo homines et separatae personae sunt Adam et Abel, nec est cuius filius sit Adam, aut cuius pater Abel. Sic itaque fatemur in deo quia pater non est filius aut filius pater, quamuis duo dii non sins, quoniam pater non habet patrem aut filius filium. Similiter spiritus sanctus non est pater aut filius, quia non est cuius sit pater aut cuius filius sit. Quoniam ergo pater et filius et spiritus sanctus tres sunt et alii ab inuicem, nec de inuicem dici queunt, sicut de patre et filio in diuersis personis hominum ostendimus: ideo dicuntur tres personae, non quia sint tres res separatae. /31/ [13] At si negat tria posse dici de uno et unum de tribus, ut tria non dicantur de inuicem, sicut in his tribus personis et uno deo facimus, quoniam hoc in aliis rebus non uidet, nec in deo intelligere ualet: sufferat aliquid quod intellectus eius penetrare non possit esse in deo, nec comparet naturam quae super omnia est, liberam ab omni lege loci et temporis et compositionis partium, rebus quae loco aut tempore clauduntur aut partibus componuntur; sed credat aliquid in illa esse quod in istis esse nequit, et acquiescat auctoritati Christianae nec disputet contra illam. Videamus tamen an in rebus creatis, quae et loci et temporis et compositionis partium legi subiacent, inueniri possit aliquatenus hoc quod negat in deo. Ponamus fontem de quo nascatur et fluat riuus, qui postea colligatur in lacum; sitque nomen eius Nilus. Sic itaque discrete dicimus fontem, riuum, lacum, ut fontem non dicamus riuum aut lacum, nec riuum aut fontem aut lacum, nec lacum fontem aut riuum. Fons tamen Nilus uocatur et riuus Nilus et lacus Nilus; et duo simul fons et riuus Nilus, fons et lacus Nilus, riuus et lacus Nilus; et simul tres fons et riuus et lacus Nilus; cum tamen non sit alius et alius Nilus sed unus idemque, siue cum singulus quisque siue cum bind seu cum tres dicuntur Nilus. Tres igitur sunt fons, riuus, lacus, et unus Nilus, unus fluuius, una nature, una aqua; et dici non potest quid tres. Nam neque tres aut Nili aut fluuii aut aquee aut naturae sunt, neque tres aut fontes aut riui aut lacus. Unum igitur dicitur hic de tribus et tria de uno, nec tamen tria de inuicem. Quod si obicit non esse singulum quemque aut fontem aut riuum aut lacum, aut binos perfectum Nilum sed partes Nili: cogitet totum hunc Nilum, ex quo incepit usque dum desinet, esse in tote quasi aetate sua; quia nec ipse totus est simul aut loco aut tempore sed per partes, nec perfectus erit donec desinat esse. Habet enim quandam in hoc cum oratione similitudinem, quae quamdiu quasi ex oris fonte procedit perfecta non est; et /32/ cum perfecta est iam non est. Si quis enim sic consideret et diligenter intelligat, cognoscet totum Nilum esse fontem, totum esse riuum, totum esse lacum; nec fontem esse riuum aut lacum, nec riuum esse lacum aut fontem, nec lacum esse fontem aut riuum. Non enim est idem ipse fons qui riuus aut lacus, quamuis id ipsum sit riuus et lacus quod est fons, id est idem Nilus, idem fluuius, eadem aqua, eadem nature. Tria igitur hic dicuntur de uno toto perfecto, et unum perfectum totum de tribus, nec tamen ipsa tria de inuicem dicuntur; quamuis hoc ualde aliter et perfectius sit in illa nature simplicissima et ab omni loci uel temporis lege liberrima. Verumtamen si hoc aliquatenus uidetur in re quae partibus composite localis et temporalis est, non est incredibile in illa summe libera nature esse perfecte. Est hoc quoque hic considerandum quia fons non est de riuo nec de lacu, riuus uero de solo est fonte non de lacu, lacus autem de fonte et de riuo, et ita ut totus riuus de toto fonte et totus lacus de toto fonte et de toto riuo : sicut dicimus in patre et filio et spiritu sancto; et quia alio modo riuus est de fonte, et alio lacus de fonte et riuo, ut lacus non dicatur riuus: sicut suo quodam alio modo uerbum est de patre, et spiritus sanctus alio modo de patre et uerbo, ut idem spiritus sanctus non sit uerbum aut filius sed procedens. /33/ [14] Adhuc uolo quiddam dicere, quod quamuis magnam habeat dissimilitudinem, nonnullam tamen habet ad incarnationem uerbi similitudinem; quod forsitan aliquis legens contemnet. Dicam tamen, quia ego alio dicente non omnino contemnerem. Si enim riuus per fistulam currat a fonte usque ad lacum: nonne solus riuus, quamuis non alius Nilus quam fons et lacus, ut ita dicam infistulatus est, sicut solus filius incarnatus est, licet non alius deus quam pater et spiritus sanctus? [15] Sed quoniam ista terrena ualde longe sunt a summa natura, leuemus ad illam ipsa opitulante mentem, et in ea contemplemur aliquatenus et breuiter quod dicimus. Deus non est aliud quam ipsa simplex aetemitas. Aeternitates autem plures intelligi nequeunt. Nam si plures sunt, aut sunt extra se inuicem aut sunt in se inuicem. Sed nihil est extra aeternitatem. Ergo nec aetemitas extra aeternitatem est. Item, si extra se inuicem sunt, in diuersis locis sunt aut temporibus, quod alienum est ab aeternitate. Non itaque sunt plures aeternitates extra se inuicem. Si uero in se inuicem plures esse dicuntur, sciendum est quia quotienscumque repetatur aeternitas in aeternitate, non est nisi una et eadem aeternitas. Dignior enim est natura quae in se repetita semper sibi conuenit in perfectam unitatem, quam quae sui admittit pluralitatem. Ubi enim pluralitas, ibi diuersitas. At ubi diuersitas est, non est perfecta concordia. Perfecta namque concordia est, quae in unam identitatem et eandem unitatem conuenit. Si ergo melior est perfecta concordia quam imperfecta, et impossibile est in summo bono -- quod est ipsa aeternitas -- esse imperfectum aliquid: non est possibile naturam aeternitatis pluralitatem admittere. Quapropter quotienscumque repetatur aeternitas in aeternitate, semper una eademque et sola aetemitas est. Quod de multis aliis similiter dicitur. Ut omnipotentia in omnipotentia non est nisi una omnipotentia. Et ut unum de iis quae diuinam non habent /34/ naturam, in quo similiter est ponam: punctum in puncto non est nisi unum punctum. Habet enim punctum uelut medium punctum mundi et punctum temporis, id est praesens tempus, ad aeternitatem nonnullam similitudinem, non parum ad eiusdem aetemitatis contemplationem utilem; unde latius alias disputandum est. Hoc tantum hic sufficiat quia punctum simplex, id est sine partibus, est et indiuisibile uelut aeternitas; et ideo punctum cum puncto sine interuallo non est nisi unum punctum: sicut aeternitas cum aeternitate non est nisi una aeternitas. Ergo quoniam deus aeternitas est, non sunt plures did; quia nec deus est extra deum, nec deus in deo addit numerum deo. Semper igitur unus et idem et solus est deus. Cum itaque deus de deo nascitur: quia quod nascitur non est extra id de quo nascitur, est proles in parente et parens in prole, unus scilicet deus pater et filius. Et cum deus procedit de deo patre et filio nec exit extra deum: manes deus, id est spiritus sanctus, in deo de quo procedit, et est unus deus pater et filius et spiritus sanctus. Et queniam ista natiuitas et ista processio sine principio sunt -- alioquin aeternitas nata et aeternitas procedens, quod falsum est, habet principium -- nequaquam deum incepisse esse patrem aut filium aut spiritum sanctum cogitare debemus aut possumus. [16] Sicut autem substantia diuine aeternam et singularem seruat unitatem, sic horum relatiuorum, patris scilicet et filii, procedentis et de quo procedit nature, inseparabilem tenet pluralitatem. Nam quemadmodum necesse est deum semper unum et eundem esse et non alium et alium: ita pater numquam est idem filio suo aut procedens illi a quo procedit, secundum has relationes; sed semper alius pater et alius filius, alius procedens et alius de quo procedit, nec umquam dici possum de inuicem. Quoniam ergo cum deus /35/ nascitur de deo uel deus procedit de deo, nec substantia potest amittere singularitatem nec relatio pluralitatem: idcirco unum est ibi triaet tria unum, nec tamen tria de inuicem dicuntur. Nec incredibile debet esse in nature, quae super omnia et omnibus aliis dissimilis est, aliquid esse; cuius exemplum in aliis rebus non ualeat perfecte inueniri. Haec autem tria Latini dicunt personas, Graeci substantias. Sicut enim nos dicimus in deo substantiam unam tres personas, sic illi dicunt unam personam tres substantias, id ipsum ibi per substantiam quod nos per personam significantes, nec a nobis aliquatenus in fide discrepantes. Quomodo uero filius nascatur de patre et spiritus sanctus procedat a patre et filio, nec tamen sit filius, quoniam "sicuti esta uideri non potest in hac uita: beatus Augustinus uelut "per speculum et in aenigmate" in libro de hac ipsa trinitate diligenter contemplatus est, et ego in Monologio meo, cuius supra memini, pro mea possibilitate disputaui. Si quis autem uult scire cur, cum in summa essentia nullus sit sexus, parens ibi potius dicatur pater quam mater, aut proles filius quam filia, aut cur pater tantum ingenitus, filius tantum genitus, spiritus sanctus nec genitus nec ingenitus: in eodem libello aperte inueniet.