SCANNED FROM: S. Anselmi Cantuariensis Archepiscopi opera omnia Vol.1, ed. F. S. Schmitt, Edinburgh 1946, pp.5-87. ANSELMUS: MONOLOGION Epistola ad Lanfrancum archiepiscopum /5/ Reuerendo et amando suo domino et patri et doctori, Cantuariae archiepiscopo, Anglorum primati, matri ecclesiae catholicae fidei utilitatisque merito multum amplectendo Lanfranco: frater Anselmus Beccensis, uita peccator, habitu monachus. Quoniam agenda sunt omnia consilio sed non omni consilio, sicut scriptum est: Omnia fac cum consilio et: Consiliarus sit tibi unus de mille unum, quem scitis, non de mille sed de omnibus mortalibus elegi, quem prae omnibus haberem consultorem in dubiis, doctorem in ignoratis, in excessibus correctorem, in recte actis approbatorem. Quo quamuis secundum uotum uti non possim, decreui tamen uti, quantum possum. Quamuis enim ualde multi sint praeter prudentiam uestram, de quorum multum proficere imperitus possim peritia, et quorum subiacere censurae mea me cogat imperitia: nullum tamen eorum noui, cuius me doctrinae iudicioue tam confidenter tamque libenter quam uestro subiciam, et qui mihi tam paterno affectu se si res indiget exhibeat, aut si res exigit congaudeat. Quare, quoniam quidquid de paterno uestro mihi /6/ pectore impenditur, et sapientia est exquisitum et auctoritate roboratum et dilectione conditum: cum aliquid inde haurio, id me sua et dulcedine delectat et securitate satiat. Sed quoniam haec ipsa scienti loquor, his omissis, cur eorum meminerim, expediam. Quidam fratres, serui uestri et conserui mei, me saepe multumque rogantes tandem coegerunt, ut acquiescerem illis quaedam scribere, sicut in eiusdem scripturae praefatinacula considerare poteritis. De quo opusculo hoc praeter spem euenit, ut non solum illi quibus instantibus editum est sed et plures alii illud uelint non solum legere sed etiam transcribere. Dubitans igitur, utrum illud uolentibus denegare debeam aut concedere, ne me aut inuidum putantes oderint aut stultum agnoscentes derideant: ad singularem meum recurro consiliarium, et scripturam ipsam examinandam uestro mitto iudicio, ut eIus auctoritate aut inepta a conspectu prohibeatur, aut correcta uolentibus praebeatur. PROLOGUS /7/ Quidam fratres saepe me studioseque precati sunt, ut quaedam, quae illis de meditanda diuinitatis essentia et quibusdam aliis huiusmodi meditationi cohaerentibus usitato sermone colloquendo protuleram, sub quodam eis meditationis exemplo describerem. Cuius scilicet scribendae meditationis magis secundum suam uoluntatem quam secundum rei facilitatem aut meam possibilitatem hanc mihi formam praestituerunt: quatenus auctoritate scripturae penitus nihil in ea persuaderetur sed quidquid per singulas inuestigationes finis assereret, id ita esse plano stilo et uulgaribus argumentis simplicique disputatione et rationis necessitas breuiter cogeret et ueritatis claritas patenter ostenderet. Voluerunt etiam, ut nec simplicibus paeneque fatuis obiectionibus mihi occurrentibus obuiare contemnerem. Quod quidem diu tentare recusaui atque me cum re ipsa comparans multis me rationibus excusare tentaui. Quanto enim id quod petebant usu sibi optabant facilius, tanto illud mihi actu ininngebant difficilius. Tandem tamen uictus cum precum modesta importunitate tum studii eorum non contemnenda honestate, inuitus quidem propter rei difficultatem et ingenii mei imbecillitatem quod precabantur incepi sed libenter propter eorum caritatem quantum potui secundum ipsorum definitionem effeci. /8/ Ad quod cum ea spe sim adductus, ut quidquid facerem, illis solis a quibus exigebatur, esset notum, et paulo post eisdem idipsum ut uilem rem fastidientibus contemptu esset obruendum -- scio enim me in eo non tam precantibus satisfacere potuisse, quam precibus me prosequentibus finem posuisse -- nescio tamen quo pacto sic praeter spem euenit, ut non solum praedicti fratres sed et plures alii scripturam ipsam quisque sibi eam transcribendo in longum memoriae commendare satagerent. Quam ego saepe retractans nihil potui inuenire me in ea dixisse, quod non catholicorum patrum et maxime beati Augustini scriptis cohaereat. Quapropter si cui uidebitur, quod in eodem opusculo aliquid protulerim, quod aut nimis nouum sit aut a ueritate dissentiat: rogo, ne statim me aut praesumptorem nouitatum aut falsitatis assertorem exclamet sed prius libros praefati doctoris Augustini De trinitate diligenter perspiciat, deinde secundum eos opusculum meum diiudicet. Quod enim dixi summam trinitatem posse dici tres substantias, Graecos secutus sum, qui confitentur tres substantias in una persona eadem fide, qua nos tres personas in una substantia. Nam hoc significant in deo per subs tantiam, quo d nos per personam. Quaecumque autem ibi dixi, sub persona secum sola cogitatione disputantis et inuestigantis ea quae prius non animaduertisset, prolata sunt, sicut sciebam eos uelle quorum petitioni obsequi intendebam. Precor autem et obsecro uehementer, si quis hoc opusculum uoluerit transcribere, ut hanc praefationem in capite libelli ante ipsa capitula studeat praeponere. Multum enim prodesse puto ad intelligenda ea quae ibi legerit, si quis prius, qua intentione quoue modo disputata sint, cognouerit. Puto etiam quod, si quis hanc ipsam praefationem prius uiderit, non temere iudicabit, si quid contra suam opinionem prolatum inuenerit. /9/ CAPITULA 1. QUOD SIT QUIDDAM OPTIMUM ET MAXIMUM ET SUMMUM OMNIUM QUAE SUNT. 2. DE EADEM RE. 3. QUOD SIT QUAEDAM NATURA, PER QUAM EST, QUIDQUID EST, ET QUAE PER SE EST, ET EST SUMMUM OMNIUM QUAE SUNT. 4. DE EADEM RET 5. QUOD, SICUT ILLA EST PER SE ET ALIA PER ILLAM, ITA SIT EX SE ET ALIA EX ILLA. 6. QUOD ILLA NON SIT ULLA IUVANTE CAUSE DUCTA AD ESSE, NEC TAMEN SIT PER NIHIL AUT EX NIHILO; ET QUOMODO INTELLIGI POSSIT ESSE PER SE ET EX SE. 7. QUOMODO OMNIA ALIA SINT PER ILLAM ET EX ILLA. 8. QUOMODO INTELLIGENDUM SIT, QUIA FECIT OMNIA EX NIHILO. 9. QUOD EA QUAE FACTA SUNT DE NIHILO, NON NIHIL ERANT, ANTEQUAM FIERENT, QUANTUM AD RATIONEM FACIENTIS. 10. QUOD ILLA RATIO SIT QUAEDAM RERUM LOCUTIO, SICUT FABER PRIUS APUD SE DICIT, QUOD FACTURUS EST. 11. QUOD TAMEN MULTA SIT IN HAC SIMILITUDINE DISSIMILITUDO. 12. QUOD HAEC SUMMAE ESSENTIAE LOCUTIO SIT SUMMA ESSENTIA. 13. QUOD, SICUT OMNIA PER SUMMAM ESSENTIAM FACTA SUNT, ITA VIGEANT PER IPSAM. 14. QUOD ILLA SIT IN OMNIBUS ET PER OMNIA, ET OMNIA SINT EX ILLA ET PER ILLAM ET IN ILLA. /10/ 15. QUID POSSIT AUT NON POSSIT DICI DE ILLA SUBSTANTIALITER. 16. QUOD IDEM SIT ILLI ESSE IUSTAM, QUOD EST ESSE IUSTITIAM; ET EODEM MODO DE IIS QUAE SIMILITER DE ILLA DICI POSSUM; ET QUOD NIHIL HORUM MONSTRET, QUALIS ILLA VEL QUANTA SIT SED QUID SIT. 17. QUOD ITA SIT SIMPLEX, UT OMNIA QUAE DE EIUS ESSENTIA DICI POSSUM, UNUM IDEMQUE IN ILLA SINT, ET NIHIL DE EA DICI POSSIT SUBSTANTIALITER NISI IN EO QUOD QUID EST. 18. QUOD SIT SINE PRINCIPIO ET SINE FINE. 19. QUOMODO NIHIL FUIT ANTE AUT ERIT POST ILLAM. 20. QUOD ILLA SIT IN OMNI LOCO ET TEMPORE. 21. QUOD IN NULLO SIT LOCO AUT TEMPORE. 22. QUOMODO SIT IN OMNI ET IN NULLO LOCO ET TEMPORE. 23. QUOMODO MELIUS INTELLIGI POSSIT ESSE UBIQUE QUAM IN OMNI LOCO. 24. QUOMODO MELIUS INTELLIGI POSSIT ESSE SEMPER QUAM IN OMNI TEMPORE. 25. QUOD NULLIS MUTABILIS SIT ACCIDENTIBUS. 26. QUOMODO ILLA DICENDA SIT ESSE SUBSTANTIA, ET QUOD SIT EXTRA OMNEM SUBSTANTIAM, ET SINGULARITER SIT QUIDQUID EST. 27. QUOD NON CONTINEATUR IN COMMUNI TRACTATU SUBSTANTIARUM, ET TAMEN SIT SUBSTANTIA ET INDIUIDUNS SPIRITUS. 28. QUOD IDEM SPIRITUS SIMPLICITER SIT, ET CREATA ILLI COMPARATA NON SINT. 29. QUOD EIUS LOCUTIO IDIPSUM SIT QUOD IPSE, NEC TAMEN SINT DUO SED UNUS SPIRITUS. 30. QUOD EADEM LOCUTIO NON CONSTET PLURIBUS VERBIS SED SIT UNUM VERBUM. 31. QUOD IPSUM VERBUM NON SIT SIMILITUDO FACTORUM SED VERITAS ESSENTIAE, FACTA UERO SINT ALIQUA VERITATIS IMITATIO; ET QUAE NATURAE MAGIS SINT QUAM ALIAE ET PRAESTANTIORES. 32. QUOD SUMMUS SPIRITUS SEIPSUM DICAT COAETERNO VERBO. 33. QUOD UNO VERBO DICAT SE ET QUOD FECIT. 34. QUOMODO SUO VERBO UIDERI POSSIT DICERE CREATURAM. 35. QUOD, QUIDQUID FACTUM EST, IN EIUS VERBO ET SCIENTIA SIT VITA ET VERITAS. 36. QUAM INCOMPREHENSIBILI MODO DICAT UEL SCIAT RES A SE FACTAS. /11/ 37. QUOD, QUIDQUID IPSE EST AD CREATURAM, HOC SIT ET VERBUM EIUS; NEC TAMEN AMBO SIMUL PLURALITER. 38. QUOD DICI NON POSSIT, QUID DUO SINT, QUAMVIS NECESSE SIT ESSE DUOS. 39. QUOD IDEM VERBUM SIT A SUMMO SPIRITU NASCENDO. 40. QUOD VERISSIME ILLE SIT PARENS ET ILLUD PROLES. 41. QUOD ILLE VERISSIME GIGNAT, ILLUD GIGNATUR. 42. QUOD ALTERIUS VERISSIME SIT ESSE GENITOREM ET PATREM, ALTERIUS GENITUM ET FILIUM. 43. RETRACTATIO COMMUNIONIS AMBORUM ET PROPRIETATUM SINGULORUM. 44. QUOMODO ALTER ALTERIUS SIT ESSENTIA. 45. QUOD APTIUS DICI POSSIT FILIUS ESSENTIA PATRIS QUAM PATER FILII; ET QUOD SIMILITER SIT FILIUS PATRIS VIRTUS ET SAPIENTIA ET SIMILIA. 46. QUOMODO QUAEDAM EX IIS QUAE SIC PROFERUNTUR, ALITER QUOQUE POSSINT INTELLIGI. 47. QUOD FILIUS SIT INTELLIGENTIA INTELLIGENTIAE ET VERITAS VERITATIS ET SIMILITER DE SIMILIBUS. 48. QUOD IN MEMORIA INTELLIGATUR PATER SICUT IN INTELLIGENTIA FILIUS; ET QUOMODO FILIUS SIT INTELLIGENTIA VEL SAPIENTIA MEMORIAE ET MEMORIA PATRIS ET MEMORIAE. 49. QUOD SUMMUS SPIRITUS SE AMET. 50. QUOD IDEM AMOR PARITER PROCEDAT A PATRE ET FILIO. 51. QUOD UTERQUE PARI AMORE DILIGAT SE ET ALTERUM. 52. QUOD TANTUS SIT IPSE AMOR, QUANTUS EST SUMMUS SPIRITUS. 53. QUOD IDEM AMOR SIT IDIPSUM QUOD EST SUMMUS SPIRITUS, ET TAMEN IPSE CUM PATRE ET FILIO UNUS SPIRITUS. 54. QUOD TOTUS PROCEDAT A PATRE, TOTUS A FILIO, ET TAMEN NON SIT NISI UNUS AMOR. 55. QUOD NON SIT EORUM FILIUS. 56. QUOD SOLUS PATER SIT GENITOR ET INGENITUS, SOLUS FILIUS GENITUS, SOLUS AMOR NEC GENITUS NEC INGENITUS. 57. QUOD AMOR IDEM SIC SIT INCREATUS ET CREATOR SICUT PATER ET FILIUS, ET TAMEN IPSE CUM ILLIS NON TRES SED UNUS INCREATUS ET UNUS CREATOR; ET QUOD IDEM POSSIT DICI SPIRITUS PATRIS ET FILII. /12/ 58. QUOD, SICUT FILIUS EST ESSENTIA UEL SAPIENTIA PATRIS EO SENSU QUIA HABET EANDEM ESSENTIAM UEL SAPIENTIAM QUAM PATER, SIC IDEM SPIRITUS SIT PATRIS ET FILII ESSENTIA ET SAPIENTIA ET SIMILIA. 59. QUOD PATER ET FILIUS ET EORUM SPIRITUS PARITER SINT IN SE INVICEM. 60. QUOD NULLUS EORUM ALIO INDIGEAT AD MEMORANDUM VEL INTELLIGENDUM VEL AMANDUM, QUIA SINGULUS QUISQUE EST MEMORIA ET INTELLIGENTIA ET AMOR ET QUIDQUID NECESSE EST INESSE SUMMAE ESSENTIAE. 61. QUOD TAMEN NON SINT TRES SED UNUS SEU PATER SEU FILIUS SIVE UTRIUSQUE SPIRITUS. 62. QUOMODO EX HIS MULTI FILII NASCI VIDEANTUR. 63. QUOMODO NON SIT IBI NISI UNUS UNIUS. 64. QUOD HOC, LICET INEXPLICABILE SIT, TAMEN CREDENDUM SIT. 65. QUOMODO DE INEFFABILI RE UERUM DISPUTATUM SIT. 66. QUOD PER RATIONALEM MENTEM MAXIME ACCEDATUR AD COGNOSCENDUM SUMMAM ESSENTIAM. 67. QUOD MENS IPSA SPECULUM EIUS ET IMAGO EIUS SIT. 68. QUOD RATIONALIS CREATURA AD AMANDUM ILLAM FACTA SIT. 69. QUOD ANIMA SEMPER ILLAM AMANS ALIQUANDO UERE BEATE UIUAT. 70. QUOD ILLA SE AMANTI SEIPSAM RETRIBUAT. 71. QUOD ILLAM CONTEMNENS AETERNE MISERA SIT. 72. QUOD OMNIS HUMANA ANIMA SIT IMMORTALIS. 73. QUOD AUT SEMPER MISERA AUT ALIQUANDO VERE BEATA SIT. 74. QUOD NULLA ANIMA INIUSTE PRIVETUR SUMMO BONO; ET QUOD OMNINO AD IPSUM NITENDUM SIT. 75. QUOD SUMMA ESSENTIA SIT SPERANDA. 76. QUOD CREDENDUM SIT IN ILLAM. 77. QUOD IN PATREM ET FILIUM ET EORUM SPIRITUM PARITER ET IN SINGULOS ET SIMUL IN TRES CREDENDUM SIT. 78. QUAE SIT UIUA ET QUAE MORTUA FIDES. 79. QUID TRES SUMMA ESSENTIA QUODAMMODO DICI POSSIT. 80. QUOD IPSA DOMINETUR OMNIBUS ET REGAT OMNIA ET SIT SOLUS DEUS. ******************************************************************* ANSELMUS: MONOLOGION 1. QUOD SIT QUIDDAM OPTIMUM ET MAXIMUM ET SUMMUM OMNIUM QUAE SUNT. /13/ Si quis unam naturam, summam omnium quae sunt, solam sibi in aeterna sua beatitudine sufficientem, omnibusque rebus aliis hoc ipsum quod aliquid sunt aut quod aliquomodo bene sunt, per omnipotentem bonitatem suam dantem et facientem, aliaque perplura quae de deo siue de eius creatura necessarie credimus, aut non audiendo aut non credendo ignorat: puto quia ea ipsa ex magna parte, si uel mediocris ingenii est, potest ipse sibi saltem sola ratione persuadere. Quod cum multis modis facere possit, unum ponam, quem illi aestimo esse promptissimum. Etenim cum omnes frui solis iis appetant quae bona putant: in promptu est, ut aliquando mentis oculum conuertat ad inuestigandum illud, unde sunt bona ea ipsa, quae non appetit nisi quia iudicat esse bona, ut deinde ratione ducente et illo prosequente ad ea quae irrationabiliter ignorat, rationabiliter /14/ proficiat. In quo tamen, si quid dixero quod maior non monstret auctoritas: sic uolo accipi ut, quamuis ex rationibus quae mihi uidebuntur, quasi necessarium concludatur, non ob hoc tamen omnino necessarium sed tantum sic interim uideri posse dicatur. Facile est igitur ut aliquis sic secum tacitus dicat: Cum tam innumerabilia bona sint, quorum tam multam diuersitatem et sensibus corporeis experimur et ratione mentis discernimus: estne credendum esse unum aliquid, per quod unum sint bona quaecumque bona sunt, an sunt bona alil per aliud? Certissimum quidem et omnibus est uolentibus aduertere perspicuum quia, quaecumque dicuntur aliquid ita, ut ad inuicem magis uel minus aut aequaliter dicantur: per aliquid dicuntur, quod non aliud et aliud sed idem intelligitur in diuersis, siue in illis aequaliter siue inaequaliter consideretur. Nam quaecumque iusta dicuntur ad inuicem siue pariter siue magis uel minus, non possum intelligi iusta nisi per iustitiam, quae non est aliud et aliud in diuersis. Ergo cum certum sit quod omnia bona, si ad inuicem conferantur, aut aequaliter aut inacqualiter sint bona, necesse est, ut omnia sint per aliquid bona, quod intelligitur idem in diuersis bonds, licet aliquando uideantur bona dici alia per aliud. Per aliud enim uidetur dici bonus equus quia fortis est, et per aliud bonus equus quia uelox est. Cum enim dici uideatur bonus per fortitudinem et bonus per uelocitatem, non tamen idem uidetur esse fortitudo et uelocitas. Verum si equus, quia est fortis aut uelox, idcirco bonus est: quomodo fortis et uelox latro malus est? Potius igitur, quemadmodum fortis et uelox latro ideo malus est quia noxius est, ita fortis et uelox: equus idcirco bonus est quia utilis est. Et quidem nihil soles putari bonum nisi aut propter aliquam utilitatem, ut bona dicitur salus et quae saluti prosunt, aut propter quamlibet honestatem, sicut pulchritudo aestimatur bona et quae pulchritudinem iuuant. Sed quondam iam perspecta ratio nullo /15/ potest dissolui pacto, necesse est omne quoque utile uel honestum, si uere bona sunt, per idipsum esse bona, per quod necesse est esse cuncta bona, quidquid illud sit. Quis autem dubitet illud ipsum, per quod cuncta sunt bona, esse magnum bonum? lllud igitur est bonum per seipsum, quondam omne bonum est per ipsum. Ergo consequitur, ut omnia alia bona sint per aliud quam quod ipsa sunt, et ipsum solum per seipsum. At nullum bonum, quod per aliud est, aequale aut maius est eo bono, quod per se est bonum. Illud itaque solum est summe bonum, quod solum est per se bonum. Id enim summum est, quod sic supereminet aliis, ut nec par habeas nec praestantius. Sed quod est summe bonum, est etiam summe magnum. Est igitur unum aliquid summe bonum et summe magnum, id est summum omnium quae sunt. 2. DE EADEM RE. Quemadmodum autem inuentum est aliquid esse summe bonum, queniam cuncta bona per unum aliquid sunt bona, quod est bonum per seipsum: sic ex necessitate colligitur aliquid esse summe magnum, quondam quaecumque magna sunt, per unum aliquid magna sunt, quod magnum est per seipsum. Dico autem non magnum spatio, ut est corpus aliquod; sed quod quanto maius tanto melius est aut dignius, ut est sapientia. Et quondam non potest esse summe magnum nisi id quod est summe bonum, necesse est aliquid esse maximum et optimum, id est summum omnium quae sunt. 3. QUOD SIT QUAEDAM NATURA, PER QUAM EST, QUIDQUID EST, ET QUAE PER SE EST, ET EST SUMMUM OMNIUM QUAE SUNT. Denique non solum omnia bona per idem aliquid sunt bona, et omnia magna per idem aliquid sunt magna sed quidquid est, per unum aliquid uidetur esse. Omne namque quod est, aut est per aliquid aut per nihil. Sed nihil est per nihil. Non enim uel cogitari potest, ut sit aliquid non per /16/ aliquid. Quidquid est igitur, non nisi per aliquid est. Quod cum ita sit, aut est unum aut sunt plura, per quae sunt cuncta quae sunt. Sed si sunt plura, aut ipsa referuntur ad unum aliquid per quod sunt, aut eadem plura singula sunt per se, aut ipsa per se inuicem sunt. At si plura ipsa sunt per unum, iam non sunt omnia per plura sed potius per illud unum, per quod haec plura sunt. Si uero ipsa plura singula sunt per se, utique est una aliqua uis uel natura existendi per se, quam habent, ut per se sint. Non est autem dubium quod per id ipsum unum sint, per quod habent, ut sint per se. Verius ergo per ipsum unum cuncta sunt, quam per plura, quae sine eo uno esse non possum. Ut uero plura per se inuicem sint, nulla patitur ratio, quoniam irrationabilis cogitatio est, ut aliqua res sit per illud, cui dat esse. Nam nec ipsa relatiue sic sunt per inuicem. Cum enim dominus et seruus referantur ad inuicem, et ipsi homines qui referuntur, omnino non sunt per inuicem, et ipsae relationes quibus referuntur, non omnino sunt per inuicem, quia eaedem sunt per subiecta. Cum itaque ueritas omnimodo excludat plura esse per quae cuncta sint, necesse est unum illud esse, per quod sunt cuncta quae sunt. Quoniam ergo cuncta quae sunt, sunt per ipsum unum, proculdubio et ipsum unum est per seipsum. Queecumque igitur alia sunt, sunt per aliud, et ipsum solum per seipsum. At quidquid est per aliud, minus est quam illud per quod cuncta sunt alia, et quod solum est per se. Quare illud quod est per se, maxime omnium est. Est igitur unum aliquid, quod solum maxime et summe omnium est. Quod autem maxime omnium est, et per quod est quidquid est bonum uel magnum, et omnino quidquid aliquid est id necesse est esse summe bonum et summe magnum, et summum omnium quae sunt. Quare est aliquid, quod, siue essentia siue substantia siue natura dicatur, optimum et maximum est et summum omnium quae sunt. 4. DE EADEM RE. Amplius. Si quis intendat rerum naturas, uelit nolit sentit non eas omnes contineri una dignitatis paritate sed quasdam earum distingui /17/ graduum imparitate. Qui enim dubitat quod in natura sua ligno melior sit equus, et equo praestantior homo, is profecto non est dicendus homo. Cum igitur naturarum aliae aliis negari non possint meliores, nihilominus persuadet ratio aliquam in eis sic supereminere, ut non habeas se superiorem. Si enim huiusmodi graduum distinctio sic est infinite, ut nullus ibi sit gradus superior quo superior alius non inueniatur, ad hoc ratio deducitur, ut ipsarum multitudo naturarum nullo fine claudatur. Hoc autem nemo non putat absurdum, nisi qui nimis est absurdus. Est igitur ex necessitate aliqua natura, quae sic est alicui uel aliquibus superior, ut nulla sit cui ordinetur inferior. Haec uero natura quae talis est, aut sola est aut plures eiusmodi et aequales sunt. Verum si plures sunt et aequales: cum aequales esse non possint per diuersa quaedam sed per idem aliquid, illud unum per quod aequaliter tam magnae sunt, aut est idipsum quod ipsae sunt, id est ipsa earum essentia, aut aliud quam quod ipsae sunt. Sed si nihil est aliud quam ipsa earum essentia: sicut earum essentiae non sunt plures sed una, ita et naturae non sunt plures sed una. Idem namque naturam hic intelligo quod essentiam. Si uero id, per quod plures ipsae naturae tam magnae sunt, aliud est quam quod ipsee sunt, pro certo minores sunt quam id, per quod magnae sunt. Quidquid enim per aliud est magnum, minus est quam id, per quod est magnum. Quare non sic sunt magnae, ut illis nihil sit maius aliud. Quod si nec per hoc quod sunt, nec per aliud possibile est tales esse plures naturas quibus nihil sit preestantius, nullo modo possum esse naturae plures huiusmodi. Restat igitur unam et solam aliquam naturam esse, quae sic est aliis superior, ut nullo sit inferior. Sed quod tale est, maximum et optimum est omnium quae sunt. Est igitur quaedam natura, quae est summum omnium quae sunt. Hoc autem esse non potest, nisi ipsa sit per se id quod est, et cuncta quae sunt, sint per ipsam id quod sunt. Nam cum paulo ante ratio docuerit id quod per se est et per quod alia cuncta sunt, esse summum omnium existentium: aut e conuerso id quod est summum, est per se et cuncta alia per illud, aut Brunt plura summa. Sed plura summa non esse manifestum est. Quare est quaedam natura uel substantia uel essentia, quae per se est bona et magna, et per /18/ se est hoc quod est, et per quam est, quidquid uere aut bonum aut magnum aut aliquid est, et quae est summum bonum, summum magnum, summum ens siue subsistens, id est summum omnium quae sunt. 5. QUOD, SICUT ILLA EST PER SE ET ALIA PER ILLAM, ITA SIT EX SE ET ALIA EX ILLA. Quoniam itaque places quod inuentum est, iuuat indagare, utrum haec ipsa natura et cuncta quae aliquid sunt, non sint nisi ex ipsa, quemadmodum non sunt nisi per ipsam. Sed liquet posse dici quia quod est ex aliquo, est etiam per id ipsum, et quod est per aliquid, est etiam ex eo ipso, quemadmodum quod est ex materia et per artificem, potest etiam dici esse per materiam et ex artifice, quondam per utrumque et ex utroque, id est ab utroque habet ut sit, quamuis aliter sit per materiam et ex materia, quam per artificem et ex artifice. Consequitur ergo ut, quomodo cuncta quae sunt per summam sunt naturam id quod sunt, et ideo illa est per seipsam, alii uero per aliud: ita omnia quae sunt sint ex eadem summa natura, et idcirco sit illa ex seipsa, alia autem ex alto. 6. QUOD ILLA NON SIT ULLA IUVANTE CAUSA DUCTA AD ESSE, NEC TAMEN SIT PER NIHIL AUT EX NIHILO; ET QUOMODO INTELLIGI POSSIT ESSE PER SE ET EX SE. Quoniam igitur non semper eundem habet sensum, quod dicitur esse per aliquid aut esse ex aliquo, quaerendum est diligentius, quomodo per summam naturam uel ex ipsa sint omnia quae sunt. Et quondam id quod est per seipsum, et id quod est per aliud, non eandem suscipiont existendi rationem, prius separatim uideatur de ipsa summa natura euae per se est, postea de ifs quae per aliud sunt. Cum igitur constet quia illa est per seipsam quidquid est, et omnia /19/ alia sunt per illam id quod sunt: quomodo est ipsa per se? Quod enim dicitur esse per aliquid, uidetur esse aut per efficiens aut per materiam aut per aliquod aliud adiumentum, uelut per instrumentum. Sed quidquid aliquo ex his tribus modis est: per aliud est et posterius, et aliquomodo minus est eo, per quod habet ut sit. At summa natura nullatenus est per aliud nec est posterior aut minor seipsa aut aliqua alia re. Quare summa natura nec a se nec ab alio fieri potuit, nec ipsa sibi nec aliud aliquid illi materia unde fieret fuit, aut ipsa se aliquomodo aut aliqua res illam, ut esset quod non erat, adiuuit. Quid igitur? Quod enim non est, a quo faciente aut ex qua materia aut quibus adiumentis ad esse peruenerit: id uidetur aut esse nihil, aut si aliquid est, per nihil esse et ex nihilo. Quae licet ex iis, quae rationis luce de summa iam animaduerti substantia, putem nullatenus in illam posse cadere, non tamen negligam huius rei probationem contexere. Quoniam namque ad magnum et delectabile quiddam me subito perduxit haec mea meditatio, nullam uel simplicem pacneque fatuam obiectionem disputanti mihi occurrentem negligendo uolo praeterire. Quatenus et ego nihil ambiguum in praecedentibus relinquens certior ualeam ad sequentia procedere, et si cui forte quod speculor persuadere uoluero, omni uel modico remoto obstaculo quilibet tardus intellectus ad audita facile possit accedere. Quod igitur illa natura, sine qua nulla est natura, sit nihil, tam falsum est quam absurdum erit, si dicatur quidquid est nihil esse. Per nihil uero non est, quia nullo modo intelligi potest, ut quod aliquid est, sit per nihil. At si quomodo est ex nihilo: aut per se, aut per aliud, aut per nihil est ex nihilo. Sed constat quia nullo modo aliquid est per nihil. Si igitur est aliquomodo ex nihilo: aut per se aut per aliud est ex nihilo. Per se autem nihil potest esse ex nihilo, quia si quid est ex nihilo per aliquid, necesse est, ut id per quod est prius sit. Quoniam igitur haec essentia prior seipsa non est, nullo modo est ex nihilo per se. At si dicitur per aliam aliquam naturam extitisse ex nihilo, non est summa omnium sed aliquo inferior; nec est per se hoc quod est sed per aliud. Item si per aliquid est ipsa ex nihilo: id per quod est, magnum bonum fuit, cum /20/ causa tanti boni fuit. At nullum bonum potest intelligi ante illud bonum, sine quo nihil est bonum. Hoc autem bonum, sine quo nullum est bonum, satis liquet hanc esse summam naturam, de qua agitur. Quare nulla res uel intellectu praecessit, per quam ista ex nihilo esset. Denique si haec ipsa natura est aliquid aut per nihil aut ex nihilo: procul dubio aut ipsa non est per se et ex se quidquid est, aut ipsa dicitur nihil. Quod utrumque superfluum est exponere, quam falsum sit. Licet igitur summa substantia non sit per aliquid efficiens aut ex aliqua materia nec aliquibus sit adiuta causis ut ad esse perduceretur: nullatenus tamen est per nihil aut ex nihilo, quia per seipsam et ex seipsa est quidquid est. Quomodo ergo tandem esse intelligenda est per se et ex se, si nec ipsa se fecit, nec ipsa sibi materia extitit, nec ipsa se quolibet modo, ut quod non erat esset, adiuuit? Nisi forte eo modo intelligendum uidetur, quo dicitur quia lux lucet uel lucens est per seipsam et ex seipsa. Quemadmodum enim sese habent ad inuicem lux et lucere et lucens, sic sunt ad se inuicem essentia et esse et ens, hoc est existens siue subsistens. Ergo summa essentia et summe esse et summe ens, id est summe existens siue summe subsistens, non dissimiliter sibi conuenient, quam lux et lucere et lucens. 7. QUOMODO OMNIA ALIA SINT PER ILLAM ET EX ILLA. Restat nunc de rerum earum uniuersitate, quae per aliud sunt, discutere, quomodo sint per summam substantiam: utrum quia ipsa fecit uniuersa, aut quia materia fuit uniuersorum. Non enim opus est quaerere, utrum ideo sint uniuersa per ipsam, quia alio faciente aut alia materia existente illa tantum quolibet modo ut res omnes essent adiuuerit, cum repugnet iis quae iam supra patuerunt, si secundo loco et non principaliter sint per ipsam quaecumque sunt. Primum itaque mihi quaerendum esse puto, utrum uniuersitas rerum, quae per aliud sunt, sit ex aliqua materia. Non autem dubito omnem hanc /21/ mundi molem cum partibus suis sicut uidemus formatam, constare ex terra et aqua et aere et igne, quae scilicet quattuor elementa aliquomodo intelligi possunt sine his formis quas conspicimus in rebus formatis, ut eorum informis aut etiam confusa natura uideatur esse materia omnium corporum suis formis discretorum; non inquam hoc dubito sed quaero, unde haec ipsa quam dixi mundanae molis materia sit. Nam si huius materiae est aliqua materia, illa uerius est corporeae uniuersitatis materia. Si igitur uniuersitas rerum, seu uisibilium seu inuisibilium, est ex aliqua materia: profecto non solum non potest esse sed nec dici potest esse ex alia materia quam ex summa natura, aut ex seipsa, aut ex aliqua tertia essentia, quae utique nulla est. Quippe nihil omnino uel cogitari potest esse praeter illud summum omnium, quod est per seipsum, et uniuersitatem eorum, quae non per se sed per idem summum sunt. Quare quod nullo modo aliquid est, nullius rei materia est. Ex sua uero natura rerum uniuersitas, quae per se non est, esse non potest; quoniam si hoc esset, aliquomodo esset per se et per aliud quam per id per quod sunt cuncta, et non esset solum id per quod cuncta sunt; quae omnia falsa sunt. Item omne quod ex materia est, ex alio est et eo posterius. Quoniam igitur nihil est aliud a seipso uel posterius seipso, consequitur ut nihil sit materialiter ex seipso. At si ex summae naturae materia potest esse aliquid minus ipsa, summum bonum mutari et corrumpi potest; quod nefas est dicere. Quapropter quoniam omne quod aliud est quam ipsa, minus est ipsa, impossibile est aliquid aliud hoc modo esse ex ipsa. Amplius. Dubium non est, quia nullatenus est bonum, per quod mutatur uel corrumpitur summum bonum. Quod si qua minor natura est ex summi boni materia: cum nihil sit undecumque nisi per summam essentiam, mutatur et corrumpitur summum bonum per ipsam. Quare summa essentia, quae est ipsum summum bonum, nullatenus est bonum; quod est inconueniens. Nulla igitur minor natura materialiter est ex summa natura. Cum igitur eorum essentiam, quae per aliud sunt, constet non esse uelut ex materia ex summa essentia, nec ex se nec ex alio: manifestum est quia ex nulla materia est. Quare quoniam quidquid est, per summam essentiam est, nec per ipsam aliud aliquid esse potest nisi ea aut faciente aut materia existente, /22/ consequitur ex necessitate, ut praeter ipsam nihil sit nisi ea faciente. Et quoniam nihil aliud est uel fuit nisi illa et quae facta sunt ab illa, nihil omnino facere potuit per aliud uel instrumentum uel adiumentum quam per seipsam. At omne quod fecit, sine dubio aut fecit ex aliquo uelut ex materia, aut ex nihilo. Quoniam ergo certissime patet quia essentia omnium, quae praeter summam essentiam sunt, ab eadem summa essentia facta est, et quia ex nulla materia est: procul dubio nihil apertius quam quia illa summa essentia tantam rerum molem, tam numerosam multitudinem, tam fomnose formatam, tam ordinate uariatam, tam conuenienter diuersam sola per seipsam produxit ex nihilo. 8. QUOMODO INTELLIGENDUM SIT, QUIA FECIT OMNIA EX NIHILO. Sed occurrit quiddam de nihilo. Nam ex quocumque fit aliquid, id causa est eius quod ex se fit, et omnis causa necesse est aliquod ad essentiam effecti pracbeat adiumentum. Quod sic omnes tenent experimento, ut et nulli rapiatur contendendo, et uix ulli surripiatur decipiendo. Si ergo factum est ex nihilo aliquid, ipsum nihil causa fuit eius quod ex ipso factum est. Sed quomodo id quod nullum habebat esse, adiuuit aliquid, ut perueniret ad esse? Si autem nullum adiumentum de nihilo prouenit ad aliquid: cui aut qualiter persuadeatur, quia ex nihilo aliquid efficiatur? Praeterea 'nihil' aut significat aliquid aut non significat aliquid. Sed si: nihil est aliquid: quaecumque facta sunt ex nihilo, facta sunt ex aliquo. Si uero nihil non est aliquid: quoniam intelligi non potest ut ex eo quod penitus non est, fiat aliquid, nihil fit ex nihilo, sicut uox omnium est: quia de nihilo nihil. Unde uidetur sonsequi ut quidquid fit, fiat ex aliquo. Aut enim fit de aliquo, aut de nihilo. Siue igitur nihil sit aliquid, siue nihil non sit aliquid, consequi uidetur ut quidquid factum est, factum sit ex aliquo. Quod si uerum esse ponitur, omnibus quae supra disposita sunt, opponitur. Unde quoniam quod erat nihil, aliquid erit: id quod maxime erat aliquid, nihil erit. Ex eo namque quod quandam substantiam maxime omnium existentem inueneram, ad hoc ut omnia alia sic facta essent ab ea, ut nihil esset unde facta essent, ratiocinando perueneram. Quare si illud /23/ unde facta sunt, quod putabam esse nihil, est aliquid: quidquid inuentum aestimabam de summa essentia, est nihil. Quid igitur intelligendum est de nihilo? Nam nihil quod uideam obici posse uel paene fatoum, iam statui in hac meditatione negligere. Tribus itaque ut puto modis, quod ad praesentis impedimenti sufficit expedimentum, exponi potest, si qua substantia dicitur esse facta ex nihilo. Unus quidem modus est, quo uolumus intelligi penitus non esse factum, quod factum dicitur ex nihilo. Cui simile est, cum quaerenti de tacente unde loquatur, respondetur: de nihilo; id est: non loquitur. Secundum quem modum de ipsa summa essentia et de eo quod penitus nec fuit nec est, quaerenti unde factum sit, recte responderi potest: de nihilo; id est: nequaquam factum est. Qui sensus de nullo eorum quae facta sunt, intelligi potest. Alia significatio est, quae dici quidem potest, uera tamen esse non potest; ut si dicatur aliquid sic esse factum ex nihilo, ut ex ipso nihilo, id est ex eo quod penitus non est, factum sit; quasi ipsum nihil sit aliquid existens, ex quo possit aliquid fieri. Quod quoniam semper falsum est: quotiens esse ponitur, impossibilis inconuenientia consequitur. Tertia interpretatio qua dicitur aliquid esse factum de nihilo, est cum intelligimus esse quidem factum sed non esse aliquid unde sit factum. Per similem significationem dici uidetur, cum homo contristatus sine causa dicitur contristatus de nihilo. Secundum igitur hunc sensum si intelligatur quod supra conclusum est, quia praeter summam essentiam cuncta quae sunt, ab eadem ex nihilo facta sunt, id est non ex aliquo: sicut ipsa conclusio praecedentia conuenienter consequetur, ita ex eadem conclusione nihil inconueniens subsequetur. Quamuis non inconuenienter et sine omni repugnantia ea quae facta sunt a creatrice substantia, dici possint esse facta ex nihilo, eo modo quo dici solet diues ex paupere, et recepisse quis sanitatem ex aegritudine. Id est: qui prius pauper erat, nunc est diues, quod antea non erat; et qui prius habebat aegritudinem, nunc habet sanitatem, quam antea non habebat. Hoc igitur modo non inconuenienter intelligi potest, si dicitur creatrix essentia uniuersa fecisse de nihilo, siue quod uniuersa per illam facta sint de nihilo; id est: quae prius nihil erant, nunc sunt aliquid. Hac ipsa quippe /24/ uoce qua dicitur: quia illa fecit, siue: quia ista facta sunt, intelligitur: quia cum illa fecit, aliquid fecit, et: cum ista facta sunt, nonnisi aliquid facta sunt. Sic enim aspicientes aliquem de ualde humili fortuna multis opibus ab aliquo honoribusue exaltatum dicimus: ecce fecit ille istum de nihilo, aut: factus est iste ab illo de nihilo; id est: iste qui prius quasi nihilum deputabatur, nunc illo faciente uere aliquid existimatur. 9. QUOD EA QUAE FACTA SUNT DE NIHILO, NON NIHIL ERANT, ANTEQUAM FIERENT, QUANTUM AD RATIONEM FACIENTIS. Verum uideor mihi uidere quiddam, quod non negligenter discernere cogit, secundum quid ea quae facta sunt, antequam fierent, dici possint fuisse nihil. Nullo namque pacto fieri potest aliquid rationabiliter ab aliquo, nisi in facientis ratione praecedat aliquod rei faciendae quasi exemplum, siue aptius dicitur forma, uel similitudo, aut regula. Patet itaque, quoniam priusquam fierent uniuersa, erat in ratione summae naturae, quid aut qualia aut quomodo futura essent. Quare cum ea quae facta sunt, clarum sit nihil fuisse, antequam fierent, quantum ad hoc quia non erant quod nunc sunt, nec erat ex quo fierent: non tamen nihil erant quantum ad rationem facientis, per quam et secundum quam fierent. 10. QUOD ILLA RATIO SIT QUAEDAM RERUM LOCUTIO, SICUT FABER PRIUS APUD SE DICIT, QUOD FACTURUS EST. Illa autem rerum forma, quae in eius ratione res creandas praecedebat: quid aliud est quam rerum quaedam in ipsa ratione locutio, ueluti cum faber facturus aliquod suae artis opus prius illud intra se dicit mentis conceptione? Mentis autem siue rationis locutionem hic intelligo, non cum uoces rerum significatiuae cogitantur sed cum res ipsae uel futurae uel iam existentes acie cogitationis in mente conspiciuntur. Frequenti namque usu cognoscitur, quia rem unam tripliciter loqui possumus. Aut enim res loquimur signis sensibilibus, id est quae sensibus corporeis sentiri possunt /25/ sensibiliter utendo; aut eadem signa, quae foris sensibilia sunt, intra nos insensibiliter cogitando; aut nec sensibiliter nec insensibiliter his signis utendo sed res ipsas uel corporum imaginatione uel rationis intellectu pro rerum ipsarum diuersitate intus in nostra mente dicendo. Aliter namque dico hominem, cum eum hoc nomine, quod est 'homo', significo; aliter, cum idem nomen tacens cogito; aliter, cum eum ipsum hominem mens aut per corporis imaginem aut per rationem intuetur. Per corporis quidem imaginem, ut cum eius sensibilem figuram imaginatur; per rationem uero, ut cum eius uniuersalem essentiam, quae est 'animal rationale mortale', cogitat. Hae uero tres loquendi uarietates singulae uerbis sui generis constant. Sed illius quam tertiam et ultimam posui locutionis uerba, cum de rebus non ignoratis sunt, naturalia sunt et apud omnes gentes sunt eadem. Et quoniam alia omnia uerba propter haec sunt inuenta: ubi ista sunt, nullum aliud uerbum est necessarium ad rem cognoscendam; et ubi ista esse non possunt, nullum aliud est utile ad rem ostendendam. Possunt etiam non absurde dici tanto ueriora, quanto magis rebus quarum sunt uerba similia sunt et eas expressius signant. Exceptis namque rebus illis, quibus ipsis utimur pro nominibus suis ad easdem significandas, ut sunt quaedam uoces uelut 'a' uocalis, exceptis inquam his nullum aliud uerbum sic uidetur rei simile cuius est uerbum, aut sic eam exprimit, quomodo illa similitudo, quae in acie mentis rem ipsam cogitantis exprimitur. Illud igitur iure dicendum est maxime proprium et principale rei uerbum. Quapropter si nulla de qualibet re locutio tantum propinquat rei, quantum illa quae huiusmodi uerbis constat, nec aliquid aliud tam simile rei uel futurae uel iam existentis in ratione alicuius potest esse: non immerito uideri potest apud summam substantian, talem rerum locutionem et fuisse antequam essent ut per eam fierent, et esse cum facta sunt ut per eam sciantur. /26/ 11. QUOD TAMEN MULTA SIT IN HAC SIMILITUDINE DISSIMILITUDO. Sed quamuis summam substantiam constet prius in se quasi dixisse cunctam creaturam, quam eam secundum eandem et per eandem suam intimam locutionem conderet, quemadmodum faber prius mente concipit quod postea secundum mentis conceptionem opere perficit: multam tamen in hac similitudine intueor dissimilitudinem. Illa namque nihil omnino aliunde assumpsit, unde uel eorum quae factura erat formam in seipsa compingeret, uel ea ipsa hoc quod sunt perficeret. Faber uero penitus nec mente potest aliquid corporeum imaginando concipere, nisi id quod aut totum simul aut per partes ex aliquibus rebus aliquomodo iam didicit; nec opus mente conceptum perficere, si desit aut materia aut aliquid sine quo opus praecogitatum fieri non possit. Quamquam enim homo tale aliquod animal possit cogitando siue pingendo quale nusquam sit confingere: nequaquam tamen hoc facere ualet, nisi componendo in eo partes, quas ex rebus alias cognitis in memoriam attraxit. Quare in hoc differunt ab inuicem illae in creatrice substantia et in fabro suorum operum faciendorum intimae locutiones, quod illa nec assumpta nec adinta aliunde sed prima et sola causa sufficere potuit suo artifici ad suum opus perficiendum, ista uero nec prima nec sola nec sufficiens est ad suum incipiendum. Quapropter ea quae per illam creata sunt, omnino non sunt aliquid quod non sunt per: illam; quae uero fiunt per istam, penitus non essent, nisi essent aliquid quod non sunt per ipsam. 12. QUOD HAEC SUMMAE ESSENTIAE LOCUTIO SIT SUMMA ESSENTIA. Sed cum pariter ratione docente certum sit, quia quidquid summa substantia fecit, non fecit per aliud quam per semetipsam, et quidquid fecit, per suam intimam locutionem fecit, siue singula singulis uerbis, siue potius uno uerbo simul omnia dicendo: quid magis necessarium uideri potest, quam hanc summae essentiae locutionem non esse aliud quam summam 3 essentiam? Non igitur negligenter praetereundam huius locutionis considerationem puto; sed priusquam de illa possit tractari diligenter, eiusdem summae substantiae proprietates aliquas studiose inuestigandas existimo. /27/ 13. QUOD, SICUT OMNIA PER SUMMAM ESSENTIAM FACTA SUNT, ITA VIGEANT PER IPSAM. Constat ergo per summam naturam esse factum, quidquid non est idem illi. Dubium autem non nisi irrationabili menti esse potest, quod cuncta quae facta sunt, eodem ipso sustinente uigent et perseuerant esse quamdiu sunt, quo faciente de nihilo habent esse quod sunt. Simili namque per omnia ratione qua collectum est omnia quae sunt esse per unum aliquid, unde ipsum solum est per seipsum et alia per aliud, simili inquam ratione potest probari quia quaecumque uigent per unum aliquid uigent, unde illud solum uiget per seipsum et alia per aliud. Quod quondam aliter esse non potest, nisi ut ea quae sunt facta uigeant per aliud, et id a quo sunt facta uigeat per seipsum: necesse est ut, sicut nihil factum est nisi per creatricem praesentem essentiam, ita nihil uigeat nisi per eiusdem seruatricem praesentiam. 14. QUOD ILLA SIT IN OMNIBUS ET PER OMNIA, ET OMNIA SINT EX ILLA ET PER ILLAM ET IN ILLA. Quod si ita est, immo quia ex necessitate sic est consequitur ut, ubi ipsa non est, nihil sit. Ubique igitur est et per omnia et in omnibus. At quondam absurdum est, ut scilicet, quemadmodum nullatenus aliquid creatum potest exire creantis et fouentis immensitatem, sic creans et fouens nequaquam ualeat aliquomodo excedere factorum uniuersitatem: liquet quondam ipsa est, quae cuncta alia portat et superat, claudit et penetrat. Si igitur haec illis quae superius sunt inuenta iungantur: eadem est, quae in omnibus est et per omnia, et ex qua et per quam et in qua omnia. /28/ 15. QUID POSSIT AUT NON POSSIT DICI DE ILLA SUBSTANTIALITER. Iam non immerito ualde moueor quam studiose possum inquirere, quid omnium quae de aliquo dici possum, huic tam admirabili naturae queat conuenire substantialiter. Quamquam enim mirer, si possit in nominibus uel uerbis quae aptamus rebus factis de nihilo reperiri, quod digne dicatur de creatrice uniuersorum substantia: tentandum tamen est, ad quid hanc indagationem ratio perducet. Itaque de relatiuis quidem nulli dubium, quia nullum eorum substantiale est illi de quo relatiue dicitur. Quare si quid de summa natura dicitur relatiue, non est eius significatiuum substantiae. Unde hoc ipsum quod summa omnium siue maior omnibus quae ab illa facta sunt, seu aliud aliquid similiter relatiue dici potest: manifestum est quondam non eius naturalem designat essentiam. Si enim nulla earum rerum umquam esset, quarum relatione summa et maior dicitur, ipsa nec summa nec maior intelligeretur: nec tamen idcirco minus bona esset aut essentialis suae magnitudinis in aliquo detrimentum pateretur. Quod ex eo manifeste cognoscitur, quondam ipsa quidquid bond uel magni est, non est per aliud quam per seipsam. Si igitur summa natura sic potest intelligi non summa, ut tamen nequaquam sit maior aut minor quam cum intelligitur summa omnium: manifestum est quia 'summum' non simpliciter significat illam essentiam quae omnimodo maior et melior est, quam quidquid non est quod ipsa. Quod autem ratio docet de 'summo', non dissimiliter inuenitur in similiter relatiuis. Illis itaque quae relatiue dicuntur omissis, quia nullum eorum simpliciter demonstrat alicuius essentiam, ad alia discutienda se conuertat intentio. Equidem si quis singula diligenter intueatur: quidquid est praeter relatiua, aut tale est, ut ipsum omnino melius sit quam non ipsum, aut tale ut non ipsum in aliquo melius sit quam ipsum. 'Ipsum' autem et 'non ipsum' non aliud hic intelligo quam uerum, non uerum; corpus, non corpus; et his similia. Melius quidem est omnino aliquid quam non ipsum, ut sapiens quam non ipsum sapiens, id est: melius est sapiens quam non sapiens. Quamuis enim iustus non sapiens melior uideatur quam non iustus sapiens, non tamen est melius simpliciter non sapiens quam sapiens. Omne quippe non sapiens simpliciter, inquantum non sapiens est, minus est quam sapiens; /29/ quia omne non sapiens melius esset, si esset sapiens. Similiter omnino melius est uerum quam non ipsum, id est quam non uerum; et iustum quam non iustum; et uiuit quam non uiuit. Melius autem est in aliquo non ipsum quam ipsum, ut non aurum quam aurum. Nam melius est homini esse non aurum quam aurum, quamuis forsitan alicui melius esset aurum esse quam non aurum, ut plumbo. Cum enim utrumque, scilicet homo et plumbum, sit non aurum: tanto melius aliquid est homo quam aurum, quanto inferioris esset naturae, si esset aurum; et plumbum tanto uilius est, quanto pretiosius esset, si aurum esset. Patet autem ex eo quod summa natura sic intelligi potest non summa, ut nec summum omnino melius sit quam non summum, nec non summum alicui melius quam summum: multa relatiua esse, quae nequaquam hac contineantur diuisione. Utrum uero aliqua contineantur, inquirere supersedeo, cum ad propositum sufficiat, quod de illis notum est: nullum scilicet eorum designare simplicem summae naturae substantiam. Cum igitur quidquid aliud est, si singula dispiciantur, aut sit melius quam non ipsum, aut non ipsum in aliquo sit melius quam ipsum: sicut nefas est putare quod substantia supremae naturae sit aliquid, quo melius sit aliquomodo non ipsum, sic necesse est ut sit quidquid omnino melius est quam non ipsum. Illa enim sola est qua penitus nihil est melius, et quae melior est omnibus quae non sunt quod ipsa est. Non est igitur corpus uel aliquid eorum, quae corporei sensus discemunt. Quippe his omnibus melius est aliquid, quod non est quod ipsa sunt. Mens enim rationalis, quae nullo corporeo sensu quid uel qualis uel quanta sit percipitur: quanto minor esset, si esset aliquid eorum quae corporeis sensibus subiacent, tanto maior est quam quodlibet eorum. Penitus enim ipsa summa essentia tacenda est esse aliquid eorum quibus est aliquid, quod non est, quod ipsa sunt superius; et est omnino, sicut ratio docet, dicenda quodlibet eorum, quibus est omne quod non est quod ipsa sunt, inrerius. Quare necesse est eam esse uiuentem, sapientem, potentem et omnipotentem, ueram, iustam, beatam, aeternam, et quidquid similiter absolute melius est quam non ipsum. Quid ergo quaeratur amplius quid summa illa sit natura, si manifestum est quid omnium sit aut quid non sit? /30/ 16. QUOD IDEM SIT ILLI ESSE IUSTAM, QUOD EST ESSE IUSTITIAM; ET EODEM MODO DE IIS QUAE SIMILITER DE ILLA DICI POSSUM; ET QUOD NIHIL HORUM MONSTRET, QUALIS ILLA UEL QUANTA SIT SED QUID SIT. Sed fortasse cum dicitur iusta uel magna uel aliquid similium, non ostenditur quid sit sed potius qualis uel quanta sit. Per qualitatem quippe uel quantitatem quodlibet horum dici uidetur. Omne namque quod iustum est, per iustitiam iustum est. Et alia huiusmodi similiter. Quare ipsa summa natura eon est iusta nisi per iustitiam. Videtur igitur participatione qualitatis, iustitiae scilicet, iusta dici summe bona substantia. Quod si ita est, per aliud est iusta, non per se. At hoc contrarium est ueritati perspectae, quia bona uel magna uel subsistens quod est, omnino per se est, non per aliud. Si igitur non est iusta nisi per iustitiam, nec iusta potest esse nisi per se: quid magis conspicuum, quid magis necessarium, quam quod eadem natura est ipsa iustitia; et cum dicitur esse iusta per iustitiam, idem est quod per se; et cum iusta per se dicitur esse, non aliud intelligitur quam per iustitiam? Quapropter si quaeratur quid sit ipsa summa natura de qua agitur: quid uerius respondetur, quam: iustitia? Videndum igitur quomodo intelligendum sit, quando illa natura, quae est ipsa iustitia, dicitur iusta. Quoniam enim homo non potest esse iustitia sed habere potest iustitiam, non intelligitur; iustus homo existens iustitia sed habens iustitiam. Quoniam igitur summa natura non proprie dicitur quia habet iustitiam sed existit iustitia: cum dicitur iusta, proprie intelligitur existens iustitia, non autem habens iustitiam. Quare si, cum dicitur existens iustitia, non dicitur qualis est sed quid est, consequitur ut, cum dicitur iusta, non dicatur qualis sit sed quid sit. Deinde, quondam de illa supreme essentia idem est dicere: quia est iusta, et: quia est existens iustitia; et cum dicitur: est existens iustitia, non est aliud quam: est iustitia: nihil differs in illa siue dicatur: est iusta, siue: est iustitia. Quapropter cum quaeritur de illa quid est, non minus congrue respondetur: iusta, quam: iustitia. Quod uero in exemplo iustitiae ratum esse conspicitur, hoc de omnibus quae similiter de ipsa summa natura dicuntur, intellectus sentire per /31/ rationem constringitur. Quidquid igitur eorum de illa dicatur: non qualis uel quanta sed magis quid sit monstratur. Sed palam est quia quodlibet bonum summa natura sit, summe illud est. Illa igitur est summa essentia, summa uita, summa ratio, summa salus, summa iustitia, summa sapientia, summa ueritas, summa bonitas, summa magnitudo, summa pulchritudo, summa imrnortalitas, summa incorruptibilitas, summa immutabilitas, summa beatitudo, summa aeternitas, summa potestas, summa unites, quod non est aliud quam summe ens, summe uiuens, et alia similiter. 17. QUOD ITA SIT SIMPLEX, UT OMNIA QUAE DE EIUS ESSENTIA DICI POSSUM, UNUM IDEMQUE IN ILLA SINT, ET NIHIL DE EA DICI POSSIT SUBSTANTIALITER NISI IN EO QUOD QUID EST. Quid ergo? Si illa summa natura tot bona est: eritne composite tam pluribus bonds, an potius non sunt plura bona sed unum bonum, tam pluribus nominibus significatum? Omne enim compositum ut subsistat, indiget ifs ex quibus componitur, et illis debet quod est; quia quidquid est, per illa est, et illa quod sunt, per illud non sunt; et idcirco penitus summum non est. Si igitur illa natura composite est pluribus bonds, haec omnia quae omni composito insunt, in illam incidere necesse est. Quod nefas falsitatis aperta ratione destruit et obruit tote quae supra patuit necessitas ueritatis. Cum igitur illa natura nullo modo composite sit, et tamen omnimodo tot illa bona sit, necesse est ut illa omnia non plura sed unum sint. Idem igitur est quodlibet unum eorum quod omnia, siue simul siue singula. Ut cum dicitur iustitia uel essentia, idem significat quod alia, uel omnia simul uel singula. Quemadmodum itaque unum est quidquid essentialiter de summa substantia dicitur, ita ipsa uno modo, una consideratione est quidquid est essentialiter. Cum enim aliquis homo dicatur et corpus et rationalis et homo, non uno modo uel consideratione haec tria dicitur. Secundum aliud enim est corpus, et secundum aliud rationalis, et singulum horum non est totum hoc quod est homo. Illa uero summa essentia nullo modo sic est aliquid, ut illud idem secundum alium modum aut secundum aliam considerationem non sit; quia quidquid aliquo /32/ modo essentialiter est, hoc est totum quod ipsa est. Nihil igitur quod de eius essentia uere dicitur, in eo quod qualis uel quanta sed in eo quod quid sit accipitur. Quidquid enim est quale uel quantum, est etiam aliud in eo quod quid est; unde non simplex sed compositum est. 18. QUOD SIT SINE PRINCIPIO ET SINE FINE. Ex quo igitur haec tam simplex natura creatrix et uigor omnium fuit, uel usquequo futura est? An potius nec ex quo nec usquequo est sed sine principio et sine fine est? Si enim principium habet: aut ex se uel per se hoc habet, aut ex alio uel per aliud, aut ex nihilo uel per nihil. Sed constat per ueritatem iam perspectam, quia nullo modo ex alio uel ex nihilo, aut per aliud uel per nihil est. Nullo igitur modo per aliud uel ex alto, aut per nihil uel ex nihilo initium sortita est. Ex seipsa uero uel per se initium habere non potest, quamquam ex seipsa et per seipsam sit. Sic enim est ex se et per se, ut nullo modo sit alia essentia quae est per se et ex se, et alia per quam et ex qua est. Quidquid autem ex aliquo uel per aliquid incipit esse, non est omnino idem illi, ex quo uel per quod incipit esse. Summa igitur natura non incepit per se uel ex se. Quoniam igitur nec per se nec ex se, nec per aliud nec ex alto, nec per nihil nec ex nihilo habet principium: nullo modo habet principium. Sed neque finem habebit. Si enim finem habitue est, non est summe immortalis et summe incorruptibilis. Sed constat quia est summe et immortalis /33/ et incorruptibilis. Non habebit igitur finem. Amplius. Si finem habitura est, aut uolens aut nolens deficiet. Sed pro certo non est simplex bonum, cuius uoluntate perit summum bonum. At ipsa est uerum et simplex bonum. Quare sua sponte non deficiet ipsa, quam certum est esse summum bonum. Si uero nolens peritura est, non est summe potens nec omnipotens. Sed rationis necessitas asseruit eam esse summe potentem et omnipotentem. Non ergo nolens deficiet. Quare si nec uolens nec nolens summa natura finem habebit, nullo modo finem habebit. Amplius. Si summa illa natura principium uel finem habet, non est uera aeternitas, quod esse supra inexpugnabiliter inuentum est. Deinde cogitet qui potest, quando incepit aut quando non fuit hoc uerum: scilicet quia futurum erat aliquid; aut quando desinet et non erit hoc uerum: uidelicet quia praeteritum erit aliquid. Quodsi neutrum horum cogitari potest, et utrumque hoc uerum sine ueritate esse non potest: impossibile est uel cogitare, quod ueritas principium aut finem habeat. Denique si ueritas habuit principium uel habebit finem: antequam ipsa inciperet, uerum erat tunc quia non erat ueritas; et postquam finita erit, uerum erit tunc quia non erit ueritas. Atqui uerum non potest esse sine ueritate. Erat igitur ueritas, antequam esset ueritas; et erit ueritas, postquam finita erit ueritas; quod inconuenientissimum est. Siue igitur dicatur ueritas habere, siue intelligatur non habere principium uel finem: nullo claudi potest ueritas principio uel fine. Quare idem sequitur de summa natura, quia ipsa summa ueritas est. 19. QUOMODO NIHIL FUIT ANTE AUT ERIT POST ILLAM. Sed ecce iterum insurgit nihil, et quaecumque hactenus ratio ueritate et necessitate concorditer attestantibus disseruit, asserit esse nihil. Si enim ea quae supra digesta sunt, necessariae ueritatis munimine firmata sunt, non fuit aliquid ante summam essentiam nec erit aliquid post eam. /34/ Quare nihil fuit ante eam et nihil erit post eam. Nam aut aliquid aut nihil necesse est praecessisse uel subsecuturum esse. Qui autem dicit, quia nihil fuit ante ipsam et nihil erit post ipsam, id pronuntiare uidetur, quia fuit ante ipsam quando nihil erat, et erit post ipsam quando nihil erit. Quando ergo nihil erat, illa non erat; et quando nihil erit, illa non erit. Quomodo ergo non incepit ex nihilo, aut quomodo non deueniet ad nihilum, si illa nondum erat cum iam erat nihil, et eadem iam non erit cum adhuc erit nihil? Quid igitur molita est tanta moles argumentorum, si tam facile demolitur nihilum molimina eorum? Si namque constituitur, ut summum esse nihilo et praecedenti succedat et subsequenti decedat: quidquid supra statuit uerum necesse, destituitur per inane nihilum. An potius repugnandum est nihilo, ne tot structurae necessariae rationis expugnentur a nihilo, et summum bonum quod lucerna ueritatis quaesitum et inuentum est, amittatur pro nihilo? Potius igitur asseratur, si fieri potest, quia nihil non fuit ante summam essentiam nec erit post illam, quam dum locus datur ante uel post illam nihilo, per nihilum reducatur ad nihil illud esse, quod per seipsum conduxit id quod erat nihil ad esse. Duplicem namque una pronuntiatio gerit sententiam, cum dicitur quia nihil fuit ante summam essentiam. Unus enim est eius sensus: quia priusquam summa essentia esset fuit, cum erat nihil; alter uero eius est intellectus: quia ante summam essentiam non foit aliquid. Veluti si dicam: nihil me docuit uolare, hoc aut sic exponam: quia ipsum 'nihil', quod significat 'non aliquid', docuit me uolare, et erit falsum; aut: quia non me docuit aliquid uolare, quod est uerum. Prior itaque sensus est, quem sequitur supra tractata inconuenientia, et omnimoda ratione pro falso repellitur; alter uero est, qui superioribus perfecta cohaeret conuenientia, et tota illorum contextione uerus esse compellitur. Quare cum dicitur quia nihil fuit ante illam, secundum posteriorem intellectum accipiendum est; nec sic est exponendum ut intelligatur aliquando fuisse, quando illa non erat et nihil erat sed ita ut intelligatur quia ante illam non fuit aliquid. Eadem ratio est duplicis intellectus, si nihil dicatur post illam esse futurum. Si ergo haec interpretatio quae facta est de nihilo /35/ diligenter discernitur, uerissime nec aliquid nec nihil summam essentiam aut praecessisse aut subsecuturum esse, et nihil fuisse ante uel post illam esse secuturum concluditur; et tamen nulla iam constitutorum soliditas nihili inanitate concutitur. 20. QUOD ILLA SIT IN OMNI LOCO ET TEMPORE. Quamquam autem supra conclusum sit, quia creatrix haec natura ubique et in omnibus et per omnia sit, et ex eo quia nec incepit nec desinet esse, consequatur quia semper fuit et est et erit: sentio tamen quiddam contradictionis summurmurare, quod me cogit diligentius ubi et quando illa sit indagare. Itaque summa essentia aut ubique et semper est, aut tantum alicubi et aliquando, aut nusquam et numquam. Quod dico: aut in omni loco uel tempore, aut determinate in aliquo, aut in nullo. Sed quid uidetur repugnantius, quam ut, quod uerissime et summe est, id nusquam et numquam sit? Falsum est igitur nusquam uel numquam illam esse. Deinde, quoniam nullum bonum nec penitus aliquid est sine ea: si ipsa nusquam uel numquam est, nusquam uel numquam aliquod bonum est, et nusquam uel numquam omnino aliquid est. Quod quam falsum sit, nec dicere opus est. Falsum igitur est et illud, quod illa nusquam et numquam sit. Aut est ergo determinate alicubi et aliquando, aut ubique et semper. At si determinate est in aliquo loco uel tempore: ibi et tunc tantum, ubi et quando ipsa est, potest aliquid esse; ubi uero et quando ipsa non est, ibi et tunc penitus nulla est essentia, quia sine ea nihil est. Unde consequetur ut sit aliquis locus et aliquod tempus, ubi et quando nihil omnino est. Quod quoniam falsum est -- ipse namque locus et ipsum tempus aliquid est -- non potest esse summa natura alicubi uel aliquando determinate. Quod si dicitur, quia determinate ipsa per se alicubi et aliquando est sed per potentiam suam est ubicumque uel quandocumque aliquid est: non est uerum. Quoniam enim potentiam /36/ eius nihil aliud quam ipsam esse manifestum est, nullo modo potentia eius sine ipsa est. Cum ergo non sit alicubi uel aliquando determinate, necesse est ut sit ubique et semper, id est in omni loco uel tempore. 21. QUOD IN NULLO SIT LOCO AUT TEMPORE. Quod si ita est, aut tote est in omni loco uel tempore, aut tantum quaelibet pars eius, ut altera pars sit extra omnem locum et tempus. Si uero partim est et partim non est in omni loco uel tempore, parses habet; quod falsum est Non igitur partim est ubique et semper. Tota autem quomodo est ubique et semper? Aut enim sic est intelligendum, ut tote semel sit in omnibus locis uel temporibus et per parses in singulis; aut sic ut tote sit etiam in singulis. Verum si per parses est in singulis, non effugit partium compositionem et diuisionem; quod ualde alienum a summa natura inuentum est. Quapropter non est ita tote in omnibus locis aut temporibus, ut per parses sit in singulis. Restat altera pars discutienda, scilicet: qualiter summa natura tote sit in omnibus et singulis locis uel temporibus. Hoc nimirum esse non potest, nisi aut simul aut diuersis temporibus. Sed quondam ratio loci ac ratio temporis, quas hactenus simul progresses eisdem uestigiis una potuit indagare prosecutio, hic ab inuicem digredientes disputationem uidentur diuersis quasi fugere anfractibus, singulatim suds inuestigentur discussionibus. Primum ergo uideatur si summa natura tote possit esse in singulis locis aut simul aut per diuersa tempora. Deinde id ipsum in temporibus inquiratur. Si igitur tote est simul in singulis locis, per singula loca sunt singulae totae. Sicut enim locus a loco distinguitur, ut singula loca sint, ita id quod totum est in uno loco, ab eo quod eodem tempore totum est in alio loco distinguitur, ut singula tote sint. Nam quod totum est in aliquo loco, nihil eius est quod non sit in ipso loco. At de quo nihil est quod non sit in aliquo loco, nihil est de eo quod sit eodem tempore extra eundem locum. Quod igitur totum est in aliquo loco, nihil eius est quod eodem tempore sit extra ipsum locum. Sed de quo nihil est extra quemlibet locum, nihil eius est eodem tempore in alio loco. Quare quod totum est /37/ in quolibet loco, nihil eius est simul in alio loco. Quod igitur totum est in aliquo loco: quomodo totum quoque est simul in alio loco, si nihil de eo potest esse in alio loco? Quoniam igitur unum totum non potest esse simul in diuersis locis totum, consequitur ut per singula loca singula sint tota, si in singulis locis simul aliquid est totum. Quapropter si summa natura tota est uno tempore in singulis omnibus locis: quot singula loca esse possunt, tot singulae summae naturae sunt; quod irrationabile est opinari. Non est igitur tota uno tempore in singulis locis. At uero si diuersis temporibus tota est in singulis locis: quando est in uno loco, nullum bonum et nulia essentia est interim in aliis locis, quia sine ea prorsus aliquid non existit. Quod absurdum esse uel ipsa loca probant, quae non nihil sed aliquid sunt. Non est itaque summa natura tota in singulis locis diuersis temporibus. Quod si nec eodem tempore nec diuersis temporibus tota est in singulis locis: liquet quia nullo modo est tota in singulis omnibus locis. Nunc est indagandum, si eadem summa natura sit tota in singulis temporibus, aut simul aut distincte per singula tempora. Sed quomodo est aliquid totum simul in singulis temporibus, si ipsa tempora simul non sunt? Si uero separatim et distincte tota est in singulis temporibus, quemadmodum aliquis homo totus est heri et hodie et cras: proprie dicitur quia fuit et est et erit. Ergo eIus aetas, quae nihil aliud est quam eIus aeternitas, non est tota simul sed est partibus extensa per temporum partes. At eius aeternitas nihil aliud est quam ipsa. Summa igitur essentia erit diuisa per partes secundum temporum distinctiones. Si enim eius aetas per temporum cursus producitur, habet cum ipsis temporibus praesens, praeteritum et futurum. Quid autem aliud est eius uel aetas uel existendi diuturnitas, quam eius aeternitas? Ergo cum eius aeternitas nihil aliud sit quam eius essentia, sicut supra digesta ratio indubitabiliter probat: si eius aeternitas habet praeteritum, praesens et futurum, consequenter quoque /38/ eius essentia habet praeteritum, praesens et futurum. At quod praeteritum est, non est praesens uel futurum; et quod praesens est, non est futurum nec praeteritum; et quod futurum est, non est praeteritum uel praesens. Quomodo igitur stabit, quod supra rationabili et perspicua necessitate claruit, scilicet quia illa summa natura nullo modo composite sed summe simplex est et summe incommutabilis: si aliud et aliod est in diuersis temporibus et per tempora distributes habet parses? Aut potius si illa uera sunt, immo quia liquida uera sunt: quomodo haec possibilia sunt? Nullo igitur modo creatrix essentia aut aetas aut aeternitas eius recipit praeteritum uel futurum. Praesens enim quomodo non habet, si uere est? Sed 'fuit' significat praeteritum, et 'erit' futurum. Numquam igitur illa fuit uel erit. Quare non est distincte sicut nec simul tote in diuersis singulis temporibus. Si igitur sicut discussum est, nec sic est tote in omnibus locis uel temporibus, ut semel sit tote in omnibus et per partes in singulis, nec sic ut tote sit in singulis: manifestum est quondam non est ullo modo tote in omni loco uel tempore. Et quondam similiter peruisum est, quia non sic est in omni loco uel tempore, ut pars sit in omni et pars sit extra omnem locum aut tempus: impossibile est ut sit ubique et semper. Nullatenus enim potest intelligi esse ubique et semper, nisi aut tote aut pars. Quod si nequaquam est ubique et semper: aut erit determinate in aliquo loco uel tempore, aut in nullo. Determinate autem eam in aliquo non posse esse iam discussum est. In nullo igitur loco uel tempore, id est nusquam et numquam est. Non enim potest esse nisi aut in omni aut in aliquo. Sed rursus cum constet inexpugnabiliter non solum quia est per se et sine principio et sine fine sed quia aliquid sine ea nec usquam nec umquam est: necesse est illam esse ubique et semper. /39/ 22. QUOMODO SIT IN OMNI ET IN NULLO LOCO ET TEMPORE. Quomodo ergo conuenient haec tam contraria secundum prolationem, et tam necessaria secundum probationem? Fortasse quodam modo est summa natura in loco uel tempore, quo non prohibetur sic esse simul tota in singulis locis uel temporibus, ut tamen non sint plures totae sed una sola tota, nec eius aetas, quae non est nisi uera aeternitas, non sit dictributa in praeteritum, praesens et futurum. Non enim uidentur hac lege loci ac temporis cogi nisi ea quae sic sunt in loco uel tempore, ut loci spatium aut temporis diuturnitatem non excedant. Quare sicut de iis quae huiusmodi sunt, unum idemque totum simul non posse esse totum in diuersis locis et temporibus omni ueritate asseritur, ita in iis quae huiusmodi non sunt, id ipsum nulla necessitate concluditur. Iure namque dici uidetur quod tantum eius rei sit aliquis locus, cuius quantitatem locus circumscribendo continet et continendo circumscribit; et quod eius solum rei sit aliquod tempus, cuius diuturnitatem tempus metiendo aliquomodo terminat et terminando metitur. Quapropter cuius amplitudini aut diuturnitati nulla meta uel a loco uel a tempore opponitur, illi nullum esse locum uel tempus uere proponitur. Quoniam namque nec locus illi facit quod locus, nec tempus quod tempus: non irrationabiliter dicitur, quia nullus locus est eius locus, et nullum tempus est eius tempus. Quod uero nullum locum aut tempus habere conspicitur, id profecto nullatenus loci aut temporis legem subire conuincitur. Nulla igitur lex loci aut temporis naturam ullam aliquomodo cogit, quam nullus locus ac tempus aliqua continentia claudit. Quaenam autem rationalis consideratio omnimoda ratione non excludat, ut creatricem summamque omnium substantiam, quam necesse est alienam esse et liberam a natura et iure omnium quae ipsa de nihilo fecit, ulla loci cohibitio uel temporis includat, cum potius eius potentia, quae nihil /40/ est aliud quam eius essentia, cuncta a se facta sub se continendo concludat? Quomodo quoque non est impudentis imprudentiae dicere quod summae ueritatis aut locus circumscribat quantitatem aut tempus metiatur diuturnitatem, quae nullam penitus localis uel temporalis distentionis magnitudinem suscipit uel paruitatem? Quoniam itaque loci haec est et temporis conditio, ut tantummodo quidquid eorum metis clauditur, nec partium fugiat rationem, uel qualem suscipit locus eius secundum quantitatem, uel qualem patitur tempus eius secundum diuturnitatem, nec ullo modo possit totum a diuersis locis uel temporibus simul contineri; quidquid uero loci uel temporis continentia nequaquam coercetur, nulla locorum uel temporum lege ad partium multiplicitatem cogatur, aut praesens esse totum simul pluribus locis aut temporibus prohibeatur; quoniam inquam haec est conditio loci ac temporis: procul dubio summa substantia, quae nulla loci uel temporis continentia cingitur, nulla eorum lege constringitur. Quare quoniam summam essentiam totam et ineuitabilis necessitas exigit nulli loco uel tempori deesse, et nulla ratio loci aut temporis prohibet omni loco uel tempori simul totam adesse: necesse est eam simul totam omnibus et singulis locis et temporibus praesentem esse. Non enim quia huic loco uel tempori praesens est, idcirco prohibetur illi uel illi loco aut tempori simul et similiter praesens esse; nec quoniam fuit aut est aut erit, ideo aeternitatis eius aliquid euanuit a praesenti tempore cum praeterito quod iam non est, aut transit cum praesenti quod uix est, aut uenturum est cum futuro quod nondum est. Nullatenus namque cogitur uel prohibetur lege locorum aut temporum alicubi aut aliquando esse uel non esse, quod nullo modo intra locum uel tempus claudit suum esse. Nam si ipsa summa essentia dicitur esse in loco aut tempore: quamuis de illa et de localibus siue temporalibus naturis una sit prolatio propter loquendi consuetudinem, diuersus tamen est intellectus propter rerum dissimilitudinem. In illis namque duo quaedam eadem prolatio significat, id est: quia et praesentia sunt locis et temporibus in quibus esse dicuntur, et quia continentur ab ipsis; in summa uero essentia unum tantum percipitur, id est: quia praesens est, non etiam quia continetur. /41/ Unde si usus loquendi admitteret, conuenientius dici uideretur esse cum loco uel tempore quam in loco uel tempore. Plus enim significatur contineri aliquid cum dicitur esse in alio, quam cum dicitur esse cum alio. In nullo itaque loco uel tempore proprie dicitur esse, quia omnino a nullo alio continetur; et tamen in omni loco uel tempore suo quodam modo dici potest esse, quoniam quidquid aliud est ne in nihilum cadat ab ea praesente sustinetur. In omni loco et tempore est, quia nulli abest; et in nullo est, quia nullum locum aut tempus habet. Nec in se recipit distinctiones locorum aut temporum, ut hic uel illic uel alicubi, aut nunc uel tunc uel aliquando; nec secundum labile praesens tempus quo utimur est, aut secundum praeteritum uel futurum fuit aut erit, quoniam haec circumscriptorum et mutabilium propria sunt, quod illa non est; et tamen haec de ea quodammodo dici possunt, quoniam sic est praesens omnibus circumscriptis et mutabilibus, ac si illa eisdem circumscribatur locis et mutetur temporibus. Patet itaque quantum sat est ad dissoluendam quae insonabat contrarietatem: qualiter summa omnium essentia ubique et semper et nusquam et numquam, id est in omni et nullo loco aut tempore sit, iuxta diuersorum intellectuum concordem ueritatem. 23. QUOMODO MELIUS INTELLEGI POSSIT ESSE UBIQUE QUAM IN OMNI LOCO. Verum cum constet eandem summam naturam non magis esse in omnibus locis quam in omnibus quae sunt, non uelut quae contineatur sed quae penetrando cuncta contineat: cur non dicatur esse ubique hoc sensu, ut potius intelligatur esse in omnibus quae sunt, quam tantum in omnibus locis, cum hunc intellectum et rei ueritas exhibeat, et ipsa localis uerbi proprietas nequaquam prohibeat? Solemus namque saepe localia uerba irreprehensibiliter attribuere rebus, quae nec loca sunt nec circumscriptione locali continentur. Velut si dicam ibi esse intellectum in anima, ubi est rationalitas. Nam cum 'ibi' et 'ubi' localia uerba sint, non tamen /42/ locali circumscriptione aut anima continet aliquid, aut intellectus uel rationalitas continentur. Quare summa natura secundum rei ueritatem aptius dicitur esse ubique secundum hanc significationem, ut intelligatur esse in omnibus quae sunt, quam si intelligitur tantum in omnibus locis. Et quoniam, sicut supra expositae rationes docent, aliter esse non potest, necesse est eam sic esse in omnibus quae sunt, ut una eademque perfecte tota simul sit in singulis. 24. QUOMODO MELIUS INTELLIGI POSSIT ESSE SEMPER QUAM IN OMNI TEMPORE. Eandem quoque summam substantiam constat sine principio et fine esse, nec habere praeteritum aut futurum, nec temporale, hoc est labile presens quo nos utimur; quoniam aetas siue aeternitas eius, quae nihil aliud est quam ipsa, immutabilis et sine partibus est. Nonne ergo 'semper', quod uidetur designare totum tempus, multo uerius si de ilia dicitur, ts intelligitur significare aeternitatem, qua, sibi ipsi numquam est dissimilis, quam temporum uarietatem, quae sibi semper in aliquo est non similis? Quare si dicitur semper esse: quoniam idem est illi esse et uiuere, nihil melius intelligitur quam aeterne esace uel uiuere, id est interminabilem uitam perfecte simul totam obtinere. Videtur enim eius aeternitas esse interminabilis uita simul perfecte tota existens. Cum enim supra iam satis liqueat quod eadem substantia non sit aliud quam uita sua et aeternitas sua, nec sit aliquo modo terminabilis, nec nisi simul et perfecte tota: quid aliud est uera aeternitas quae illi soli conuenit, quam interminabilis uita simul et perfecte tota existens? Nam uel hoc solo ueram aeternitatem soli illi inesse substantiae, quae sola non facta sed factrix esse inuenta est, aperte percipitur: quoniam uera aeternitas principii finisque meta carere intelligitur; quod nulli rerum creatarum conuenire, eo ipso quod de nihilo factae sunt, conuincitur. /43/ 25. QUOD NULLIS MUTABILIS SIT ACCIDENTIBUS. Sed haec essentia quam patuit omnimode sibi esse eandem substantialiter: nonne aliquando est a se diuersa uel accidentaliter? Verum quomodo est summe incommutabilis, si per accidentia potest non dicam esse sed uel intelligi uariabilis? Et econtra, quomodo non est particeps accidentis, cum hoc ipsum quod maior est omnibus aliis naturis et quod illis dissimilis est, illi uideatur accidere? Sed quid repugnant quorundam qua, accidentia dicuntur susceptibilitas et naturalis incommutabilitas, si ox eorum assumptione nulla substantiam consequatur uariabilitas? Omnium quippe quae accidentia dicuntur, alia non nisi cum aliqua participantis uariatione adesse et abesse posse intelliguntur, ut omnes colores; alia nullam omnino uel accedendo uel recedendo mutationem circa id de quo dicuntur efficere noscuntur, ut quaedam relationes. Constat namque quia homini post annum prasentem nascituro nec maior nec minor nec aequalis sum nec similis. Omnes autem has relationes utique cum natus fuerit, sine omni mei mutatione ad illum habere potero et amittere, secundum quod crescet uel per qualitates diuersas mutabitur. Palam itaque fit, quia eorum quae accidentia dicuntur, quaedam aliquatenus attrahant commutabilitatem, quaedam uero nullatenus subtrahant immutabilitatem. Sicut igitur summa natura accidentibus mutationem efficientibus numquam in sua simplicitate locum tribuit, sic secundum ea quae nullatenus summae incommutabilitati repugnant, aliquando dici aliquid non respuit, et tamen aliquid eius essentiae unde ipsa uariabilis intelligi possit non accidit. Unde hoc quoque concludi potest, quia nullius accidentis susceptibilis est. Quippe quemadmodum illa accidentia, quae mutationem aliquam accedendo uel recedendo faciunt, ipso suo effectu uere accidere rei quam mutant perpenduntur: sic illa quae a simili effectu deficiunt, improprie dici accidentia deprehenduntur. Sicut ergo semper sibi est omni modo eadem substantialiter, ita numquam est a se diuersa ullo modo uel accidentaliter. Sed quoquo modo sese habeat ratio de proprietate nominis accidentium: /44/ illud sine dubio uerum est, quia de summe incommutabili natura nihil potest dici, unde mutabilis possit intelligi. 26. QUOMODO ILLA DICENDA SIT ESSE SUBSTANTIA, ET QUOD SIT EXTRA OMNEM SUBSTANTIAM, ET SINGULARITER SIT QUIDQUID EST. Sed si ratum est quod de huius naturae simplicitate perspectum est: quomodo substantia est? Nam cum omnis substantia admixtionis differen tiarum uel mutationis accidentium sit susceptibilis: huius immutabilis sinceritas omnimodae admixtioni siue mutationi est inaccessibilis. Quomodo ergo obtinebitur eam esse quamlibet substantiam, nisi dicatur substantia pro essentia, et sic sit extra sicut est supra omnem substantiam? Nam quantum illud esse, quod per se est quidquid est, et de nihilo facit omne aliud esse, diuersum est ab eo esse, quod per aliud fit de nihilo quidquid est: tantum omnino distat summa substantia ab iis quae non sunt idem quod ipsa. Cumque ipsa sola omnium naturarum habeat a se sine alterius naturae auxilio esse quidquid est: quomodo non est singulariter absque suae creaturae consortio quidquid ipsa est? Unde si quando illi est cum aliis nominis alicuius communio, ualde procul dubio intelligenda est diuersa significatio. /45/ 27. QUOD NON CONTINEATUR IN COMMUNI TRACTATU SUBSTANTIARUM, ET TAMEN SIT SUBSTANTIA ET INDIVIDUUS SPIRITUS. Constat igitur quia illa substantia nullo communi substantiarum tractatu includitur, a cuius essentiali communione omnis natura excluditur. Nempe cum omnis substantia tractetur aut esse uniuersalis, quae pluribus substantiis essentialiter communis est, ut hominem esse commune est singulis hominibus; aut esse indiuidua, quae uniuersalem essentiam communem habet cum aliis, quemadmodum singuli homines commune habent cum singulis, ut homines sint: quomodo aliquis summam naturam in aliarum substantiarum tractatu contineri intelligit, quae nec in plures substantias se diuidit, nec cum alia aliqua per essentialem communionem se colligit? Quoniam tamen ipsa non solum certissime existit sed etiam summe omnium existit, et cuiuslibet rei essentia dici solet substantia: profecto si quid digne dici potest, non prohibetur dici substantia. Et quoniam non noscitur dignior essentia quam spiritus aut corpus, et ex his spiritus dignior est quam corpus: utique eadem asserenda est esse spiritus, non corpus. Quoniam autem nec ullae partes sunt eiusdem spiritus, nec plures esse possunt eiusmodi spiritus, necesse est ut sit omnino indiuiduus spiritus. Quoniam enim sicut supra constat nec partibus est compositus, nec ullis differentiis uel accidentibus intelligi potest esse mutabilis: impossibile est ut qualibet sectione sit diuisibilis. 28. QUOD IDEM SPIRITUS SIMPLICITER SIT, ET CREATA ILLI COMPARATA NON SINT. Videtur ergo consequi ex praecedentibus quod iste spiritus, qui sic suo quodam mirabiliter singulari et singulariter mirabili modo est, quadam /46/ ratione solus sit, alia uero quaecumque uidentur esse, huic collata non sint. Si enim diligenter intendatur, ille solus uidebitur simpliciter et perfecte et absolute esse, alia uero omnia fere non esse et uix esse. Quaniam namque idem spiritus propter incommutabilem aeternitatem suam nullo modo secundum aliquem motum dici potest quia fuit uel erit sed simpliciter est; nec mutabiliter est aliquid quod aliquando aut non fuit aut non erit; neque non est quod aliquando foit aut erit sed quidquid est semel et simul et interminabiliter est; quoniam inquam huiusmodi est eius esse: iure ipse simpliciter et absolute et perfecte dicitur esse. Quoniam uero alia omnia mutabiliter secundum aliquid aliquando aut fuerunt aut crunt quod non sunt, aut sunt quod aliquando non fuerunt uel non erunt; et quoniam hoc quia fuerunt iam non est, illud autem scilicet quia erunt nondum est, et hoc quod in labili breuissimoque et uix existente praesenti sunt uix est; quoniam ergo tam mutabiliter sunt: non immerito negantur simpliciter et perfecte et absolute esse, et asseruntur fere non esse et uix esse. Deinde, cum omnia quaecumque aliud sunt quam ipse, de non esse uenerint ad esse non per se sed per aliud; et cum de esse redeant ad non esse quantum ad se, nisi sustineantur per aliud: quomodo illis conuenit simpiiciter aut perfecte siue absolute esse et non magis uix esse aut fere non esse? Cumque esse solius eiusdem ineffabilis spiritus nullo modo intelligi possit aut ex non esse inceptum, aut aliquem pati posse ex eo quod est in non esse defectum; et quidquid ipse est non sit per aliud quam per se, id est per hoc, quod ipse est: nonne huius esse merito solum intelligitur simplex perfectumque et absolutum? Quod uero sic simpliciter et omnimoda ratione solum est perfectum, simplex et absolutum: id nimirum quodam modo iure dici potest solum esse. Et econtra, quidquid per superiorem rationem nec simpliciter nec perfecte nec absolute esse sed uix esse aut fere non esse cognoscitur: id utique aliquo modo recte non esse dicitur. Secundum hanc igitur rationem solus ille creator spiritus est, et omnia creata non sunt; nec tamen omnino non: sunt, quia per illum, qui solus absolute est, de nihilo aliquid facta sunt. /47/ 29. QUOD EIUS LOCUTIO IDIPSUM SIT QUOD IPSE, NEC TAMEN SINT DUO SED UNUS SPIRITUS. Iam uero iis quae de proprietatibus huius summae naturae ad praesens mihi ducem rationem sequenti occurrerunt perspectis, opportunum existimo, ut de eius locutione, per quam facta sunt omnia, si quid possum considerem. Etenim cum omnia quae de illa supra potui animaduertere, rationis robur inflexibile teneant, illud me maxime cogit de illa diligentius discutere, quia idipsum quod ipse summus spiritus est probatur esse. Si enim ille nihil fecit nisi per seipsum, et quidquid ab eo factum est per illam est factum: quomodo illa est aliud quam quod est idem ipse? Amplius. Asserunt utique inexpugnabiliter ea quae iam inuenta sunt, quia nihil omnino potuit umquam aut potest subsistere praeter creantem spiritum et eius creaturam. Hanc uero spiritus eiusdem locutionem impossibile est inter creata contineri, quoniam quidquid creatum subsistit per illam factum est, illa uero per se fieri non potuit. Nihil quippe per seipsum fieri potest, quia quidquid fit, posterius est eo per quod fit, et nihil est posterius seipso. Relinquitur itaque ut haec summi spiritus locutio, cum creatura esse non possit, non sit aliud quam summus spiritus. Denique haec ipsa locutio nihil aliud potest intelligi quam eiusdem spiritus intelligentia, qua cuncta intelligit. Quid enim est aliud illi rem loqui aliquam hoc loquendi modo quam intelligere? Nam non ut homo non semper dicit quod intelligit. Si igitur summe simplex natura non est aliud quam quod est sua intelligentia, /48/ quemadmodum est idem quod est sua sapientia: necesse est ut similiter non sit aliud quam quod est sua locutio. Sed quoniam iam manifestum est summum spiritum unum tantum esse et omnimode indiuiduum: necesse est ut sic illi haec sua locutio sit consubstantialis, ut non sint duo sed unus spiritus. 30. QUOD EADEM LOCUTIO NON CONSTET PLURIBUS VERBIS SED SIT UNUM VERBUM. Cur igitur dubitem quod supra dubium dimiseram, scilicet utrum haec locutio in pluribus uerbis an in uno uerbo consistat? Nam si sic est summae naturae consubstantialis, ut non sint duo sed unus spiritus: utique sicut illa summe simplex est, ita et ista. Non igitur constat pluribus uerbis sed est unum uerbum per quod facta sunt omnia. 31. QUOD IPSUM VERBUM NON SIT SIMILITUDO FACTORUM SED VERITAS ESSENTIAE, FACTA UERO SINT ALIQUA VERITATIS IMITATIO; ET QUAE NATURAE MAGIS SINT QUAM ALIAE ET PRAESTANTIORES. Sed ecce uidetur mihi suboriri nec facilis nec ullatenus sub ambiguitate relinquenda quaestio. Etenim omnia huiusmodi uerba quibus res quaslibet mente dicimus, id est cogitamus: similitudines et imagines sunt rerum quarum uerba sunt; et omnis similitudo uel imago tanto magis uel minus est uera, quanto magis uel minus imitatur rem cuius est similitudo. Quid igitut tenendum est de uerbo, quo dicuntur et per quod facta sunt omnia? Erit aut non erit similitudo eorum, quae per ipsum facta sunt? Si enim ipsum est uera mutabilium similitudo, non est consubstantiale summae incommutabilitati; quod falsum est. Si autem non omnino uera sed qualiscumque similitudo mutabilium est, non est uerbum summae ueritatis omnino uerum; quod absurdum est. At si nullam mutabilium habet similitudinem: quomodo ad exemplum illius facta sunt? /49/ Verum forsitan nihil huius remanebit ambiguitatis, si quemadmodum in uiuo homine ueritas hominis esse dicitur, in picto uero similitudo siue imago illius ueritatis: sic existendi ueritas intelligatur in uerbo cuius essentia sic summe est, ut quodam modo illa sola sit; in iis uero quae in eius comparatione quodam modo non sunt, et tamen per illud et secundum illud facta sunt aliquid, imitatio aliqua summae illius essentiae perpendatur. Sic quippe uerbum summae ueritatis, quod et ipsum est summa ueritas, nullum augmentum uel detrimentum sentiet secundum hoc quod magis uel minus creaturis sit simile; sed potius necesse erit omne quod creatum est tanto magis esse et tanto esse praestantius, quanto similius est illi quod summe est et summe magnum est. Hinc etenim fortasse, immo non fortasse sed pro certo, hinc omnis intellectus iudicat naturas quolibet modo uiuentes praestare non uiuentibus, sentientes non sentientibus, rationales irrationalibus. Quoniam enim summa natura suo quodam singulari modo non solum est sed et uiuit et sentit et rationalis est, liquet quoniam omnium quae sunt, id quod aliquomodo uiuit, magis est illi simile quam id quod nullatenus uiuit; et quod modo quolibet uel corporeo sensu cognoscit aliquid, magis quam quod nihil omnino sentit; et quod rationale est, magis quam quod rationis capax non est. Quoniam uero simili ratione quaedam naturae magis minusue sint quam aliae, perspicuum est. Quemadmodum enim illud natura praestantius est, quod per naturalem essentiam propinquius est praestantissimo: ita utique illa natura magis est, cuius essentia similior est summae essentiae. Quod sic quoque facile animaduerti posse existimo. Nempe si cuilibet substantiae, quae et uiuit et sensibilis et rationalis est, cogitatione auferatur quod rationalis est, deinde quod sensibilis, et postea quod uitalis, postremo ipsum nudum esse quod remanet: quis non intelligat quod illa substantia quae sic paulatim destruitur, ad minus et minus esse, et ad ultimum ad /50/ non esse gradatim perducitur? Quae autem singulatim absumpta quamlibet essentiam ad minus et minus esse deducunt, eadem ordinatim assumpta illam ad magis et magis esse perducunt. Patet igitur quia magis est uiuens substantia quam non uiuens, et sensibilis quam non sensibilis, et rationalis quam non rationalis. Non est itaque dubium quod omnis essentia eo ipso magis est et praestantior est, quo similior est illi essentiae, quae summe est et summe praestat. Satis itaque manifestum est in uerbo, per quod facta sunt omnia, non esse ipsorum similitudinem sed ueram simplicemque essentiam; in factis uero non esse simplicem absolutamque essentiam sed uerae illius essentiae uix aliquam imitationem. Unde necesse est non idem uerbum secundum rerum creatarum similitudinem magis uel minus esse uerum sed omnem creatam naturam eo altiori gradu essentiae dignitatisque consistere, quo magis illi propinquare uidetur. 32. QUOD SUMMUS SPIRITUS SEIPSUM DICAT COAETERNO VERBO. Sed cum ita sit: quomodo illud quod simplex est ueritas, potest esse uerbum eorum quorum non est similitudo, cum omne uerbum quo aliqua res sic mente dicitur, similitudo sit rei eiusdem? Et si non est uerbum eorum quae facta sunt per ipsum: quomodo constabit quia sit uerbum? Nempe omne uerbum alicuius rei uerbum est. Denique, si numquam creatura esset, nullum eius esset uerbum. Quid igitur? An concludendum est quia, si nullo modo esset creatura, nequaquam esset uerbum illud, quod est summa et nullius indigens essentia? Aut fortasse ipsa summa essentia quae uerbum est, essentia quidem esset aeterna sed uerbum non esset, si nihil umquam per illam fieret? Eius enim quod nec fuit nec est nec futurum est, nullum uerbum esse potest. Verum secundum hanc rationem, si numquam ulla praeter summum spiritum esset essentia, nullum omnino esset in illo uerbum. Si nullum in illo uerbum esset, nihil apud se diceret. Si nihil apud se diceret: cum /51/ idem sit illi sic dicere aliquid quod est intelligere, non aliquid intelligeret. Si nihil intelligeret: ergo summa sapientia, quae non est aliud quam idem spiritus, nihil intelligeret; quod absurdissimum est. Quid ergo? Si enim nihil intelligeret: quomodo esset summa sapientia? Aut si nullo modo aliquid esset praeter illam: quid illa intelligeret? Sed numquid seipsam non intelligeret? At quomodo uel cogitari potest quod summa sapientia se aliquando non intelligat, cum rat ionalis m ens possit non solum suimet sed et ipsius summae sapientiae reminisci, et illam et se intelligere? Si enim mens humana nullam eius aut suam habere memoriam aut intelligentiam posset, nequaquam se ab irrationalibus creaturis et illam ab omni creatura, secum soia tacite disputando, sicut nunc mens mea facit, discerneret. Ergo summus ille spiritus sicut est aeternus, ita aeterne sui memor est et intelligit se ad similitudinem mentis rationalis; immo non ad ullius similitudinem sed ille principaliter et mens rationalis ad eius similitudinem. At si aeterne se intelligit, aeterne se dicit. Si aeterne se dicit, aeterne est uerbum eius apud ipsum. Siue igitur ille cogitetur nulla alia existente essentia, siue aliis existentibus: necesse est uerbum illius coaeternum illi esse cum illo. 33. QUOD UNO VERBO DICAT SE ET QUOD FECIT. Sed ecce quaerenti mihi de uerbo quo creator dicit omnia quae fecit, obtulit se uerbum quo seipsum dicit, qui omnia fecit. An ergo alio uerbo dicit se ipsum, et alio ea quae facit; aut potius eodem ipso uerbo quo dicit se ipsum, dicit quaecumque facit? Nam hoc quoque uerbum quo se ipsum dicit, necesse est idipsum esse quod ipse est, sicut constat de /52/ uerbo illo, quo dicit ea quae a se facta sunt. Cum enim, etiam si nihil umquam aliud esset nisi summus ille spiritus, ratio tamen cogat uerbum illud quo se dicit ex necessitate esse: quid uerius, quam hoc uerbum eius non esse aliud, quam quod ipse est? Ergo si et se ipsum et ea quae facit consubstantiali sibi uerbo dicit: manifestum est quia uerbi quo se dicit, et uerbi quo creaturam dicit, una substantia est. Quomodo ergo, si una substantia est, duo uerba sunt? Sed forsitan non cogit identitas substantiae uerbi unitatem admittere. Nam idem ipse qui his uerbis loquitur, eandem illis habet substantiam, et tamen uerbum non est. Sed utique uerbum quo se dicit summa sapientia, conuenientissime dici potest uerbum eius secundum superiorem rationem, quia eius perfectam tenet similitudinem. Nam nulla ratione negari potest, cum mens rationalis seipsam cogitando intelligit, imaginem ipsius nasci in sua cogitatione; immo ipsam cogitationem sui esse suam imaginem ad eius similitudinem tamquam ex eius impressione formatam. Quamcumque enim rem mens seu per corporis imaginationem seu per rationem cupit ueraciter cogitare, eius utique similitudinem quantum ualet in ipsa sua cogitatione conatur exprimere. Quod quanto uerius facit, tanto uerius rem ipsam cogitat. Et hoc quidem, cum cogitat aliquid aliud quod ipsa non est, et maxime cum aliquod cogitat corpus, clarius perspicitur. Cum enim cogito notum mihi hominem absentem, formatur acies cogitationis meae in talem imaginem eius, qualem illam per uisum oculorum in memoriam attraxi. Quae imago in cogitatione uerbum est eiusdem hominis, quem cogitando dico. Habet igitur mens rationalis, cum se cogitando intelligit, secum imaginem suam ex se natam, id est cogitationem sui ad suam similitudinem quasi sua impressione formatam; quamuis ipsa se a sua imagine non nisi ratione sola separare possit. Quae imago eius uerbum eius est. Hoc itaque modo quis neget summam sapientiam, cum se dicendo /53/ intelligit, gignere consubstantialem sibi similitudinem suam, id est uerbum suum? Quod uerbum, licet de re tam singulariter eminenti proprie aliquid satis conuenienter dici non possit, non tamen inconuenienter sicut similitudo ita et imago et figura et caracter eius dici potest. Verbum autem quo creaturam dicit, nequaquam similiter est uerbum creaturae, quia non est eius similitudo sed principalis essentia. Consequitur igitur, ut ipsam creaturam non dicat uerbo creaturae. Cuius ergo uerbo eam dicit, si non eam dicit uerbo eius? Nam quod dicit, uerbo dicit, et uerbum alicuius est uerbum, id est similitudo. Sed si nihil aliud dicit quam se aut creaturam, nihil dicere potest nisi aut suo aut eius uerbo. Si ergo nihil dicit uerbo creaturae: quidquid dicit, uerbo suo dicit. Uno igitur eodemque uerbo dicit seipsum et quaecumque fecit. 34. QUOMODO SUO VERBO VIDERI POSSIT DICERE CREATURAM. Sed quomodo tam differentes res, scilicet creans et creata essentia, dici possunt uno uerbo, praesertim cum uerbum ipsum sit dicenti coaeternum, creatura autem non sit illi coaeterna? Forsitan quia ipse est summa sapientia et summa ratio, in qua sunt omnia quae facta sunt -- quemadmodum opus quod fit secundum aliquam artem, non solum quando fit, uerum et antequam fiat et postquam dissoluitur, semper est in ipsa arte non aliud quam quod est ars ipsa --: idcirco cum ipse summus spiritus dicit seipsum, dicit omnia quae facta sunt. Nam et antequam fierent, et cum iam facta sunt, et cum corrumpuntur seu aliquo modo uariantur: semper in ipso sunt, non quod sunt in seipsis sed quod est idem ipse. Etenim in seipsis sunt essentia mutabilis secundum immutabilem rationem creata; in ipso uero sunt ipsa prima essentia et prima existendi ueritas, /54/ cui prout magis utcumque illa similia sunt, ita uerius et praestantius existunt. Hoc itaque modo non irrationabiliter asseri potest, quia cum seipsum dicit summus ille spiritus, dicit etiam quidquid factum est uno eodemque uerbo. 35. QUOD, QUIDQUID FACTUM EST, IN EIUS VERBO ET SCIENTIA SIT VITA ET VERITAS. Verum cum constet quia uerbum eius consubstantiale illi est et perfecte simile, necessario consequitur, ut omnia quae sunt in illo, eadem et eodem modo sint in uerbo eIus. Quidquid igitur factum est siue uiuat siue non uiuat, aut quomodocumque sit in se: in illo est ipsa uita et ueritas. Quoniam autem idem est summo spiritui scire quod intelligere siue dicere, necesse est ut eodem modo sciat omnia quae scit, quo ea dicit aut intelligit. Quemadmodum igitur sunt in uerbo eius omnia uita et ueritas, ita sunt in scientia eius. 36. QUAM INCOMPREHENSIBILI MODO DICAT UEL SCIAT RES A SE FACTAS. Qua ex re manifestissime comprehendi potest, quomodo dicat idem spiritus uel quomodo sciat ea quae facta sunt, ab humana scientia comprehendi non posse. Nam nulli dubium creatas substantias multo aliter esse in seipsis quam in nostra scientia. In seipsis namque sunt per /55/ ipsam suam essentiam; in nostra uero scientia non sunt earum essentiae sed earum similitudines. Restat igitur ut tanto uerius sint in seipsis quam in nostra scientia, quanto uerius alicubi sunt per suam essentiam quam per suam similitudinem. Cum ergo et hoc constet, quia omnis creata substantia tanto uerius est in uerbo, id est in intelligentia creatoris, quam in seipsa, quanto uerius existit creatrix quam creata essentia: quomodo comprehendat humana mens cuIusmodi sit illud dicere, et illa scientia, quae sic longe superior et uerior est creatis substantiis, si nostra scientia tam longe superatur ab illis, quantum earum similitudo distat ab earum essentia? 37. QUOD, QUIDQUID IPSE EST AD CREATURAM, HOC SIT ET VERBUM EIUS; NEC TAMEN AMBO SIMUL PLURALITER. Verum cum manifeste rationes superiores doceant summum spiritum per uerbum suum fecisse omnia: numquid non et ipsum uerbum fecit eadem omnia? Quoniam enim illi est consubstantiale, cuius est uerbum, necesse est ut sit summa essentia. Summa autem essentia non est nisi una, quae sola creatrix et solum principium est omnium quae facta sunt. Ipsa namque sola fecit non per aliud quam per se omnia ex nihilo. Quare quaecumque summus spiritus facit, eadem et uerbum eius facit et similiter. Quidquid igitur summus spiritus est ad creaturam, hoc et uerbum eius est et similiter; nec tamen ambo simul pluraliter, quia non sunt plures creatrices summae essentiee. Sicut igitur ille est creator rerum et principium, sic et uerbum eius; nec tamen sunt duo sed unus creator et unum principium. /56/ 38. QUOD DICI NON POSSIT, QUID DUO SINT, QUAMVIS NECESSE SIT ESSE DUOS. Studiose itaque attendendum est quiddam, quod ualde insolitum rebus aliis, in summo spiritu et uerbo eIus uidetur euenire. Nam certum est sic unicuique singulatim et utrisque simul inesse, quidquid sunt in essentia et quidquid sunt ad creaturam, ut et singulatim perfectum sit ambobus, et tamen pluralitatem non admittat in duobus. Licet enim singulatim et ille perfecte sit summa ueritas et creator, et uerbum eius sit summa ueritas et creator: non tamen ambo simul sunt duae ueritates aut duo creatores. Sed cum haec ita sint, miro tamen modo apertissimum est, quia nec ille cuius est uerbum, potest esse uerbum suum, nec uerbum potest esse ille cuius est uerbum. Ut in eo quod significat uel quid sint substantialiter, uel quid sint ad creaturam, semper indiuiduam teneant unitatem; in eo uero quod ille non est ex isto, hoc autem est ex illo, ineffabilem admittant pluralitatem. Ineffabilem certe. Quamuis enim necessitas cogat ut sint duo, nullo tamen modo exprimi potest, quid duo sint. Nam etsi forte duo pares aut aliquid aliud similiter ad inuicem possint dici: in his ipsis tamen relatiuis si quaeratur quid sit illud de quo dicuntur, non poterit dici pluraliter, quemadmodum dicuntur duae pares lineae aut duo similes homines. Quippe nec sunt duo pares spiritus nec duo pares creatores nec duo aliquid, quod significet eorun, aut essentiam aut habitudinem ad creaturam. Sed nec duo aliquid, quod designet propriam habitudinem alterius ad alterum; quia nec duo uerba nec duae imagines. Verbum namque hoc ipsum quod uerbum est aut imago, ad alterum est, quia non nisi alicuius uerbum est aut imago; et sic propria sunt haec alterius, ut nequaquam alteri coaptentur. Nam ille cuius est uerbum aut imago, nec imago nec uerbum est. Constat igitur quia exprimi non potest, quid duo sint summus spiritus et uerbum eius, quamuis quibusdam singulorum proprietatibus cogantur esse duo. Etenim proprium est unius esse ex altero, et proprium est alterius alterum esse ex illo. /57/ 39. QUOD IDEM VERBUM SIT A SUMMO SPIRITU NASCENDO. Quod ipsum nullo utique uerbo uidetur familiarius posse proferri, quam si dicatur proprium esse unius nasci ex altero, et proprium alterius nasci alterum ex ipso. Certum namque iam constat, quia uerbum summi spiritus non sic est ex eo, quemadmodum ea quae ab illo facta sunt sed quemadmodum creator de creatore, summum de summo, et ut plena breuitate omnimoda absoluatur similitudo: penitus idem ipsum est de eodem ipso, et ita ut nullatenus sit nisi ex eo. Cum igitur pateat uerbum summi spiritus sic esse ex ipso solo, ut perfectam eius quasi proles parentis teneat similitudinem, nec sic esse ex ipso, ut fiat ab eo: profecto nullo modo conuenientius cogitari potest esse ex illo quam nascendo. Nempe si innumerabiles res indubitanter dicuntur nasci ex iis ex quibus habent ut sint, cum nullam eorum de quibus nasci dicuntur, teneant similitudinem sicut proles parentis -- dicimus enim capillos nasci de capite et poma ex arbore, licet nec illi capitis nec ista arboris similia sint --; si inquam multa huiusmodi non absurde dicuntur nasci: tanto congruentius dici potest uerbum summi spiritus ex illo existere nascendo, quanto perfectius quasi proles parentis trahit eius similitudinem ex illo existendo. 40. QUOD VERISSIME ILLE SIT PARENS ET ILLUD PROLES. Quodsi conuenientissime dicitur nasci, et tam simile est illi de quo nascitur: cur aestimetur simile quasi proles parenti, et non potius asseratur quia tanto uerior est ille parens et istud proles, quanto magis et ille ad huius natiuitatis perfectionem solus sufficit, et quod nascitur eius similitudinem exprimit? Namque in rebus aliis quas parentis prolisque certum est habitudinem habere, nulla sic gignit, ut omnino nullius indigens sola per se ad gignendam prolem sufficiat; nulla sic gignitur, ut nulla admixta /58/ dissimilitudine omnimodam similitudinem parentis exhibeat. Si ergo uerbum summi spiritus sic est omnino ex ipsius sola essentia, et sic singulariter est illi simile, ut nulla proles sic sit omnino ex sola parentis essentia, aut sic similis parenti: profecto nullis rebus tam conuenienter uidetur aptari habitudo parentis et prolis, quam summo spiritui et uerbo eius. Quapropter illius est proprium uerissimum esse parentem, istius uero uerissimam esse prolem. 41. QUOD ILLE VERISSIME GIGNAT, ILLUD GIGNATUR. At hoc constare non poterit, nisi pariter ille uerissime gignat, et istud uerissime gignatur. Sicut igitur illud est perspicuum, ita hoc esse certissimum necesse est. Quare summi spiritus est uerissime gignere, et uerbi eius uerissime gigni. 42. QUOD ALTERIUS VERISSIME SIT ESSE GENITOREM ET PATREM, ALTERIUS GENITUM ET FILIUM. Vellem iam quidem et forte possem illum esse uerissime patrem, hoc uero esse uerissime filium concludere; sed nec hoc negligendum existimo, an patris et filii, an matris et filiae magis illis apta sit appellatio, cum in eis nulla sit sexus discretio. Nam si idcirco conuenienter est ille pater et proles eius filius, quia uterque est spiritus: cur non pari ratione alteri conuenit esse matrem, alteri filiam, quia uterque est ueritas et sapientia? An quia in iis naturis quae sexus habent differentiam, melioris sexus est patrem esse uel filium, minoris uero matrem uel filiam? Est hoc quidem naturaliter in pluribus; in quibusdam uero e contrario, ut in quibusdam auium generibus, in quibus femininus sexus semper maior et ualidior est, masculinus uero minor et infirmior. /59/ Aut certe idcirco magis conuenit summo spiritui patrem dici quam matrem, quia prima et principalis causa prolis semper est in patre. Nam si maternam causam quolibet modo semper paterna praecedit, nimis incongruum est, ut illi parenti aptetur nomen matris, cui ad gignendam prolem nulla alia causa aut sociatur aut praecedit. Verissimum igitur est summum spiritum patrem esse prolis suae. Quod si filius semper similior est patri quam filia, nihil autem similius est alteri quam summo patri proles sua: uerissimum est hanc prolem non esse filiam sed filium. Sicut igitur proprium est illius uerissime gignere, istius uero gigni: sic proprium est illius uerissimum esse genitorem, istius uero uerissimum genitum. Et sicut alter est uerissimus parens, alter uerissima proles: sic alter est uerissimus pater, alter uerissimus filius. 43. RETRACTATIO COMMUNIONIS AMBORUM ET PROPRIETATUM SINGULORUM. Inuentis tot et tantis singulorum proprietatibus, quibus mira quaedam tam ineffabilis quam ineuitabilis in summa unitate probatur esse pluralitas: ualde mihi uidetur delectabile retractare saepius tam impenetrabile secretum. Ecce enim, cum sic impossibile sit eundem esse eum qui gignit et eum qui gignitur, atque eundem esse parentem et prolem, ut necesse sit alium esse genitorem, alium genitum, et alium esse patrem, alium filium: sic tamen necesse est idem esse illum qui gignit et illum qui gignitur, necnon parentem et prolem, ut impossibile sit aliud esse genitorem quam quod est genitus, aliud esse patrem quam quod filius. Et cum ita sit alius ille et alius ille, ut omnino pateat quod duo sint: sic tamen unum et idipsum est id quod est ille et ille, ut penitus lateat quid duo sint. Nam sic est alius pater, alius filius, ut cum ambos dixerim, uideam me duos dixisse; et sic est idipsum, quod est et pater et filius, ut non intelligam quid duos dixerim. Quamuis namque singulus pater sit perfecte summus spiritus et singulus filius sit perfecte summus spiritus: sic tamen unum idemque est spiritus pater et spiritus filius, ut pater et filius non sint duo spiritus sed unus spiritus. Ut sicut singula propria singulorum non recipiunt pluralitatem quia non sunt duorum, ita id quod /60/ commune est amborum, indiuiduam teneat unitatem, quamuis totum sit singulorum. Nam sicut non sunt duo patres aut duo filii sed unus pater et unus filius, quondam singula sunt singulorum propria: ita non sunt duo sed unus spiritus, quamuis et singuli patris et singuli filii sit perfectum esse spiritum. Sic sunt oppositi relationibus, ut alter numquam suscipiat proprium alterius; sic sunt concordes natura, ut alter semper teneat essentiam alterius. Sic enim diuersi sunt per hoc quod alter est pater, alter filius, ut numquam dicatur aut pater filius aut filius pater; et sic idem sunt per substantiam, ut semper sit in patre essentia filii et in filio essentia patris. Est enim non diuersa sed eadem, non plures sed una utriusque essentia. 44. QUOMODO ALTER ALTERIUS SIT ESSENTIA. Unde etiam, si alter alterius dicatur essentia, non erratur a ueritate sed summa unites simplicitasque commendatur communis naturae. Non enim quemadmodum intelligitur sapientia hominis, per quam homo sapiens est, qui per se non potest esse sapiens, ita intelligi potest, si dicatur pater essentia filii et filius essentia patris, ut eo modo sit filius existens per patrem et pater per filium, quasi non possit alter existens esse nisi per alterum, sicut homo non potest esse sapiens nisi per sapientiam. Sicut namque summa sapientia semper sapit per se, ita summa essentia semper est per se. Est autem perfecte summa essentia pater et perfecte summa essentia filius. Pariter ergo perfectus pater per se est et perfectus filius per se est, sicut uterque sapit per se. Non enim idcirco minus perfecta est essentia uel sapientia filius, quia est essentia nata de patris essentia et sapientia de sapientia; sed tunc minus perfecta essentia aut sapientia esset, si non esset per se aut non saperet per se. Nequaquam enim repugnant, ut filius /61/ et per se subsistat et de patre habeas esse. "Sicut enim pater habet" essentiam et sapientiam et "uitam in semetipso", ut non per alienam sed per suam essentiam sit, per suam sapientiam sapiat, per suam uitam uiuat: "ita" gignendo "dat filio habere" essentiam et sapientiam et "uitam in semetipso", ut non per extraneam sed per suam essentiam, sapientiam et uitam subsistat, sapiat et uiuat. Alioquin non erit idem esse patris et filii, nec erit par patri filius. Quod quam falsum sit, liquidissime superius peruisum est. Quare non repugnat filium et subsistere per se et esse de patre, quia hoc ipsum, id est per seipsum posse subsistere, necesse est ilium habere ex patre. Nam si quis sapiens suam me sapientiam cuius prius expers essem doceret: utique hoc ipsa sapientia eius facere non incongrue diceretur. Sed quamuis mea sapientia ab illius sapientia haberet esse et sapere, tamen cum iam esset, non nisi sua essentia esset nec saperet nisi seipsa. Multo igitur magis aeterni patris coaeternus filius, qui sic habet a patre esse ut non sint duae essentiae, per se subsistit, sapit et uiuit. Non igitur sic intelligi potest quod pater filii aut filius patris sit essentia, quasi alter non possit subsistere per se sed per alterum; sed ad significandam quam habent communionem summe simplicis summeque unius essentiae, sic congrue dici et intelligi potest quia sic est alter idipsum quod alter, ut alter habeas essentiam alterius. Hac itaque ratione, quondam utrique non aliud est habere essentiam quam essentiam esse: sicut habet alter alterius essentiam, ita est alter essentia alterius; id est idem esse est alteri quod alteri. 45. QUOD APTIUS DICI POSSIT FILIUS ESSENTIA PATRIS QUAM PATER FILII; ET QUOD SIMILITER SIT FILIUS PATRIS VIRTUE ET SAPIENTIA ET SIMILIA. Quod licet secundum perspectam rationem uerum sit, ualde tamen magis congruit filium dici essentiam patris quam patrem essentiam filii. Quoniam namque pater a nullo habet essentiam nisi a seipso, non satis /62/ apte dicitur habere essentiam alicuius nisi suam. Quia uero filius essentiam suam habet a patre, et eandem quam habet pater: aptissime dici potest habere essentiam patris. Quare quoniam neuter aliter habet essentiam quam existendo essentia: sicut satis aptius intelligitur habere filius patris essentiam quam pater filii, ita conuenientius dici potest filius patris essentia quam pater filii. Nam haec una si fiat prolatio, satis acuta breuitate commendat filium non solum eandem essentiam habere cum patre sed hanc ipsam habere de patre. Ut hoc sit: filius est essentia patris, quod est: filius est non differens essentia de patris essentia, immo de patre essentia. Similiter ergo est filius patris uirtus et sapientia seu ueritas, et iustitia et quidquid summi spiritus conuenit essentiae. 46. QUOMODO QUAEDAM EX IIS QUAE SIC PROFERUNTUR, ALITER QUOQUE POSSINT INTELLIGI. Videntur tamen quaedam ex iis quae sic proferri et intelligi possunt, aliam quoque non incongruam sub hac ipsa pronuntiatione intelligentiam suscipere. Liquet enim filium esse uerum uerbum, id est perfectam intelligentiam siue perfectam totius paternae substantiae cognitianem et scientiam et sapientiam, id est quae ipsam patris essentiam intelligit et cognoscit et scit et sapit. Si igitur hoc sensu filius dicatur patris intelligentia et sapientia et scientia et cognitio siue notitia, quoniam intelligit, sapit, scit et nouit patrem: nequaquam a ueritate disceditur. Veritas quoque patris aptissime dici potest filius, non solum eo sensu quia est eadem filii ueritas quae est et patris, sicut iam perspectum est; sed etiam hoc sensu, ut in eo intelligatur non imperfecta quaedam imitatio sed integra ueritas paternae substantiae, quia non est aliud quam quod est pater. /63/ 47. QUOD FILIUS SIT INTELLIGENTIA INTELLIGENTIAE ET VERITAS VERITATIS ET SIMILITER DE SIMILIBUS. At si ipsa substantia patris est intelligentia et scientia et sapientia et ueritas, consequenter colligitur quia sicut filius est intelligentia et scientia et sapientia et ueritas paternae substantiae, ita est intelligentia intelligentiae, scientia scientiae, sapientia sapientiae, ueritas ueritatis. 48. QUOD IN MEMORIA INTELLIGATUR PATER, SICUT IN INTELLIGENTIA FILIUS; ET QUOMODO FILIUS SIT INTELLIGENTIA VEL SAPIENTIA MEMORIAE ET MEMORIA PATRIS ET MEMORIAE. De memoria uero quid sentiendum est? An aestimandus est filius intelligentia memoriae, siue memoria patris, aut memoria memoriae? Equidem cum summa sapientia sui memor esse negari non possit: nihil competentius quam in memoria pater sicut in uerbo filius intelligitur, quoniam de memoria nasci uerbum uidetur. Quod clarius in nostra mente percipitur. Quoniam namque mens humana non semper se cogitat, sicut sui semper meminit: liquet cum se cogitat quia uerbum eius nascitur de memoria. Unde apparet quia, si semper se cogitaret, semper uerbum eius de memoria nasceretur. Rem etenim cogitare cuius memoriam habemus, hoc est mente eam dicere; uerbum uero rei est ipsa cogitatio ad eius similitudinem ex memoria formata. Hinc itaque liquido animaduerti potest de summa sapientia, quae sic semper se dicit sicut semper sui memor est, quia de eeterna memoria eius coaeternum uerbum nascitur. Sicut igitur uerbum congrue intelligitur proles, ita memoria parentis nomen aptissime /64/ suscipit. Si ergo proles, quae omnino de solo summo spiritu nata est, proles est memoriae eius: nihil consequentius quam quia memoria sua est idem ipse. Quippe non in eo quod sui memor est, sic est in sua memoria uelut alia res in alia, quemadmodum ea quae sic sunt in humanae mentis memoria, ut non sint ipsa nostra memoria; sed sic est memor sui, ut ipse memoria sua sit. Consequitur itaque ut, quomodo filius est intelligentia siue sapientia patris, ita sit et paternae memoriae. At quidquid filius sapit aut intelligit, eius similiter et meminit. Est igitur filius memoria patris et memoria memoriae, id est memoria memor patris qui est memoria, sicut est sapientia patris et sapientia sapientiae, id est sapientia sapiens patrem sapientiam. Et filius quidem memoria nata de memoria, sicut sapientia nata de sapientia; pater uero de nullo nata memoria uel sapientia. 49. QUOD SUMMUS SPIRITUS SE AMET. Sed ecce, dum huius patris filiique proprietates communionemque delectabiliter intueor, nihil delectabilius in illis contemplandum inuenio quam mutui amoris affectum. Quam enim absurde negetur summus spiritus se amare, sicut sui memor est et se intelligit, cum et mens rationalis se et illum am are posse conuincatur, ex eo quia sui et illius memor esse et se et illum intelligere potest? Otiosa namque et penitus inutilis est memoria et intelligentia cuiuslibet rei, nisi prout ratio exigit res ipsa ametur aut reprobe tur. Amat ergo seip sum summ us spiritus, sicut sui meminit et se intelligit. /65/ 50. QUOD IDEM AMOR PARITER PROCEDAT A PATRE ET FILIO. Palam certe est rationem habenti eum non idcirco sui memorem esse aut se intelligere quia se amat sed ideo se amare quia sui meminit et se intelligit; nec eum se posse amare, si sui non sit memor aut se non intelligat. Nulla enim res amatur sine eius memoria aut intelligentia, et multa tenentur memoria et intelliguntur, quae non amantur. Patet igitur amorem summi spiritus ex eo procedere, quia sui memor est et se intelligit. Quod si in memoria summi spiritus intelligitur pater, in intelligentia filius: manifestum est quia a patre pariter et filio summi spiritus amor procedit. 51. QUOD UTERQUE PARI AMORE DILIGAT SE ET ALTERUM. Sed si se amat summus spiritus, procul dubio amat se pater, amat se filius, et alter alterum; quia singulus pater est summus spiritus, et singulus filius summus spiritus, et ambo simul unus spiritus; et quia uterque pariter sui et alterius meminit, et se et alterum intelligit. Et quoniam omnino idipsum est quod amat uel amatur in patre, et quod in filio: necesse est ut pari amore uterque diligat se et alterum. 52. QUOD TANTUS SIT IPSE AMOR, QUANTUS EST SUMMUS SPIRITUS. Quantus ergo est amor iste summi spiritus sic communis patri et filio? Sed si tantum se diligit, quantum sui meminit et se intelligit, tantum autem sui memor est et intelligit se, quanta est eius essentia, quod aliter esse non potest: profecto tantus est amor eius, quantus ipse est. /66/ 53. QUOD IDEM AMOR SIT IDIPSUM, QUOD EST SUMMUS SPIRITUS, ET TAMEN IPSE CUM PATRE ET FILIO UNUS SPIRITUS. Verum quid potest esse par summo spiritui nisi summus spiritus? Iste itaque amor est summus spiritus. Denique si nulla umquam creatura, id est si nihi1 umquam aliud esset quam summus spiritus pater et filius: nihilominus seipsos et inuicem pater et filius diligerent. Consequitur itaque hunc amorem non esse aliud quam quod est pater et filius, quod est summa essentia. At quoniam summee essentiae plures esse non possunt: quid magis necessarium, quam patrem et filium et utriusque amorem unam esse summam essentiam? Est igitur idem amor summa sapientia, summa ueritas, summum bonum, et quidquid de summi spiritus substantia dici potest. 54. QUOD TOTUS PROCEDAT A PATRE, TOTUS A FILIO, ET TAMEN NON SIT NISI UNUS AMOR. Intuendum est diligenter utrum sint duo amores, unus a patre procedens, alter a filio; an unus non totus ab uno procedens sed partim a patre, partim a filio; an nec plures nec unus partim procedens a singulis sed unus totus a singulis et idem totus a duobus simul. Sed huius dubitationis certitudo hinc indubitanter cognoscitur, quia non ex eo procedit in quo plures sunt pater et filius sed ex eo in quo unum sunt. Nam non ex relationibus suis quae plures sunt -- alia est enim relatio patris, alia filii -- sed ex ipsa sua essentia quae pluralitatem non admittit, emittunt pater et filius pariter tantum bonum. Sicut ergo singulus pater est summus spiritus, et singulus fflius est summus spiritus, et simul pater et filius non duo sed unus spiritus: ita a singulo patre manat totus amor summi spiritus, et a singulo filio totus, et simul a patre et filio non duo toti sed unus idemque totus. /67/ 55. QUOD NON SIT EORUM FILIUS. Quid ergo? Cum hic amor pariter habeat esse a patre et filio, et sic similis sit ambobus ut nullatenus dissimilis sit illis sed omnino idem sit quod illi: numquid filius eorum aut proles aestimandus est? Sed sicut uerbum mox consideratur, se prolem eius esse a quo est, euidentissime probat, promptam praeferendo parentis imaginem: sic amor aperte se prolem negat, quia dum a patre et filio procedere intelligitur, non statim tam perspicuam exhibet se contemplanti eius ex quo est similitudinem; quamuis ipsum considerata ratio doceat omnino idipsum esse quod est pater et filius. Denique si proles eorum est: aut alter eorum erit pater eius, alter mater, aut uterque pater siue mater est; quae omnia ueritati repugnare uidentur. Quoniam namque nullatenus aliter a patre procedit quam a fflio, nulla ueritas patitur ut dissimili uocabulo ad illum pater et filius referantur. Non est igitur alter pater eius, alter mater. Ut autem duo aliqua sint, quae singula perfectam et nulla consideratione differentem habeant pariter ad aliquid unum patris aut matris habitudinem: nulla natura aliquo monstrari concedit exemplo. Ergo non est uterque, scilicet pater et filius, pater aut mater amoris a se manantis. Nequaquam itaque uidetur ueritati conuenire, ut idem amor eorum filius sit aut proles. 56. QUOD SOLUS PATER SIT GENITOR ET INGENITUS, SOLUS FILIUS GENITUS, SOLUS AMOR NEC GENITUS NEC INGENITUS. Sed uidetur tamen amor idem nec omnino secundum communis locutionis usum dici posse ingenitus, nec ita proprie sicut uerbum genitus. Solemus enim saepe dicere aliquid gigni ex ea re de qua existit; ut cum dicimus calorem aut splendorem gigni ab igne, seu aliquod effectum ex /68/ causa sua. Secundum hanc igitur rationem amor a summo spiritu exiens non omnino asseri potest ingenitus. Ita uero proprie sicut uerbum dici genitus non potest, quia uerbum uerissimam esse prolem et uerissimum filium, amorem uero nullatenus filium aut prolem esse manifestum est. Potest itaque immo debet dici solus ille cuius uerbum est genitor et ingenitus, quia solus est pater et parens, et nullo modo ab alio est. Solum autem uerbum genitum, quia solum filius et proles est. Solus uero amor utriusque nec genitus nec ingenitus, quia nec filius est nec proles est, nec omnino non est ab alio. 57. QUOD AMOR IDEM SIC SIT INCREATUS ET CREATOR SICUT PATER ET FILIUS, ET TAMEN IPSE CUM ILLIS NON TRES SED UNUS INCREATUS ET UNUS CREATOR; ET QUOD IDEM POSSIT DICI SPIRITUS PATRIS ET FILLI. Quoniam autem idem amor singulus est summa essentia sicut pater et filius, et tamen simul pater et filius et utriusque amor non plures sed una summa essentia, quae sola a nullo facta non per aliud quam per se omnia fecit: necesse est ut, quemadmodum singulus pater et singulus filius est increatus et creator, ita et amor singulus sit increatus et creator, et tamen omnes tres simul non plures sed unus increatus et unus creator. Patrem itaque nullus facit siue creat aut gignit. Filium uero pater solus non facit sed gignit. Pater autem pariter et filius non faciunt neque gignunt sed quodam modo si sic dici potest spirant suum amorem. Quamuis enim non nostro modo spiret summe incommutabilis essentia, tamen ipsum suum amorem a se ineffabiliter procedentem non discedendo ab illa sed existendo ex illa, forsan non alio modo uidetur posse dici aptius ex se emittere quam spirando. /69/ Quod si dici potest: sicut uerbum summae essentiae filius est eius, ita eiusdem amor satis conuenienter appellari potest spiritus eius. Ut cum essentialiter ipse sit spiritus sicut pater et filius, illi non putentur alicuius spiritus, quia nec pater ab ullo alio est, nec filius a patre quasi spirante nascitur, iste autem aestimetur spiritus utriusque, quia ab utroque suo quodam inenarrabili modo spirante mirabiliter procedit. Qui etiam ex eo quia est communio patris et filii, non absque ratione quasi proprium assumere posse uidetur aliquod nomen, quod patri filioque commune sit, si proprii nominis exigit indigentia. Quod quidem, si fiat, scilicet ut ipse amor nomine 'spiritus', quod substantiam pariter patris et filii significat, quasi proprio designetur: ad hoc quoque non inutiliter ualebit, ut per hoc idipsum esse quod est pater et filius, quamuis ab illis esse suum habeat, intimetur. 58. QUOD, SICUT FILIUS EST ESSENTIA VEL SAPIENTIA PATRIS EO SENSU QUIA HABET EANDEM ESSENTIAM UEL SAPIENTIAM QUAM PATER, SIC IDEM SPIRITUS SIT PATRIS ET FILLI ESSENTIA ET SAPIENTIA ET SIMILIA. Potest quoque, quemadmodum filius est substantia et sapientia et uirtus patris eo sensu quia habet eandem essentiam et sapientiam et uirtutem quam pater: ita utriusque spiritus intelligi essentia uel sapientia uel uirtus patris et filii, quia habet omnino eandem quam habent illi. 70/ 59. QUOD PATER ET FILIUS ET EORUM SPIRITUS PARITER SINT IN SE INUICEM. Iucundum est intueri in patre et filio et utriusque spiritu, quomodo sint in se inuicem tanta aequalitate, ut nullus alium excedat. Praeter hoc enim quia unusquisque illorum sic est perfecte summa essentia, ut tamen omnes tres simul non sint nisi una summa essentia, quae nec sine se uel extra se nec maior uel minor seipsa esse potest: per singulos tamen idipsum non minus ualet probari. Est etenim totus pater in filio et communi spiritu, et filius in patre et eodem spiritu, et idem spiritus in patre et filio, quia memoria summae essentiae tote est in eius intelligentia et in amore, et intelligentia in memoria et in amore, et amor in memoria et intelligentia. Totam quippe suam memoriam summus spiritus intelligit et amat, et totius intelligentiae meminit et totem amat, et totius amoris meminit et totum intelligit. Intelligitur autem in memoria pater, in intelligentia filius, in amore utriusque spiritus. Tanta igitur pater et filius et utriwque spiritus aequalitate sese complectuntur et sunt in se inuicem, ut eorum nullus alium excedere aut sine eo esse probetur. 60. QUOD NULLUS EORUM ALIO INDIGEAT AD MEMORANDUM UEL INTELLIGENDUM VEL AMANDUM, QUIA SINGULUS QUISQUE EST MEMORIA ET INTELLIGENTIA ET AMOR ET QUIDQUID NECESSE EST INESSE SUMMAE ESSENTIAE. Sed in his nullatenw negligenter memoriae commendandum, quod intuenti mihi occurrit, existimo. Sic enim necesse est ut pater intelligatur memoria, filius intelligentia, spiritus amor: ut nec pater indigeat filio aut communi spiritu, nec filius patre uel eodem spiritu, siue idem spiritus patre aut filio, quasi pater per se meminisse solum possit, intelligere autem non nisi per filium, et amare non nisi per snum filIique spiritum; et filius per se intelligere tantum,queat, per patrem autem memor sit, et per spiritum soum amet; et idem spiritus per se non aliud quam amare ualeat. sed pater illi sit memor, et filius illi intelligat. Nam cum in his /71/ tribus unusquisque singulus sit summa essentia et summa sapientia sic perfecta, ut ipsa per se memor sit et intelligat et amet: necesse est ut nullus horum trium alio indigeat aut ad memorandum aut ad intelligendum aut ad amandum. Singulus enim quisque essentialiter est et memoria et intelligentia et amor et quidquid summae essentiae necesse est inesse. 61. QUOD TAMEN NON SINT TRES SED UNUS SEU PATER SEU FILIUS SIUE UTRIUSQUE SPIRITUS. Quandam hic uideo quaestionem occurrere. Nam si pater ita est intelligentia et amor, sicut est memoria; et filius sic est memoria et amor, quamodo est intelligentia; et utriusque spiritus non minw est memoria et intelligentia quam amor: quomodo non est pater filius et alicuius spiritus; et quare non est filius pater et spiritus alicuius; et cur non est idem spiritus alicuius pater et alicuius filius? Sic quippe intelligebatur quod memoria esset pater, filius intelligentia, utriusque spiritus amor. Verum haec quaestio non difficile soluitur, si ea quae iam ratione inuenta sunt, considerentur. Idcirco enim non est pater filius aut alterius spiritus, licet sit intelligentia et amor, quia non est intelligentia genita aut amor ab aliquo procedens; sed quidquid est, gignens est tantum, et a quo procedit alius Filius quoque ideo non est pater aut alicuius spiritus, quamuis seipso et memor sit et amet, quia non est memoria gignens aut amor ab alio ad similitudinem sui spiritus procedens; sed quidquid existit, tantum gignitur, et est a quo spiritus procedit. Spiritum quoque non cogit esse patrem aut filium hoc quia contentus est memoria aut intelligentia sua, cum non sit memoria gignens aut intelligentia genita; sed /72/ solum quidquid est procedat. Quid igitur prohibet concludi quia unus tantum est in summa essentia pater, unus filius, unus spiritus, et non tres patres aut filii aut spiritus? 62. QUOMODO EX HIS MULTI FILLI NASCI VIDEANTUR. Sed ne forte repugnet huic assertioni quod intueor. Nam dubium esse non debet, quia pater et filius et eorum spiritus unusquisque seipsum et alios ambos dicit, sicut se et alios intelligit. Quod si ita est: quomodo non sunt in summa essentia tot uerba, quot sunt dicentes et quot sunt qui dicuntur? Si enim plures homines unum aliquid cogitatione dicant: tot eius uidentur esse uerba, quot sunt cogitantes, quia in singulorum cogitationibus uerbum eius est. Item si unus homo cogitet plura aliqua, tot uerba sunt in mente cogitantis, quot sunt res cogitatae. Sed in hominis cogitatione cum cogitat aliquid quod extra eius mentem est, non nascitur uerbum cogitatae rei ex ipsa re, quoniam ipsa absens est a cogitationis intuitu sed ex rei aliqua similitudine uel imagine quae est in cogitantis memoria, aut forte quae tunc cum cogitat per corporeum sensum ex re praesenti in mentem attrahitur. In summa uero essentia sic sibi semper sunt praesentes pater et filius et eorum spiritus -- est enim, sicut iam perspectum est, unusquisque non minus in aliis quam in seipso -- ut cum inuicem se dicunt, sic uideatur idem ipse qui dicitur gignere uerbum snum, quemadmodum cum a seipso dicitur. Quomodo ergo nihil gignit filius aut eius patrisque spiritus, si unusquisque eorum uerbum suum gignit, cum a se dicitur uel ab alio? Quot autem uerba probari possunt de summa nasci substantia, tot eam necesse est secundum superiorem considerationem filios gignere, et tot emittere /73/ spiritus. Hac itaque ratione uidentur in illa esse non solum multi patres et filii et procedentes sed et aliae necessitudines. 63. QUOMODO NON SIT IBI NISI UNUS UNIUS. Aut certe pater et filius et eorum spiritus de quibus iam certissimum est quia uere existunt, non sunt tres dicentes, quamuis singulus quisque sit dicens; nec sunt plura quae dicuntur, cum unusquisque seipsum et alios duos dicit. Sicut enim summae sapientiae inest scire et intelligere, ita utique aeternae incommutabilisque scientiae et intelligentiae naturale est semper id praesens intueri, quod scit et intelligit. Nihil autem aliod est summo spiritui huiusmodi dicere quam quasi cogitando intueri, sicut nostrae mentis locutio non aliud est quam cogitantis inspectio. Certissimum autem iam consideratae rationes reddiderunt: quidquid summae naturae inest essentialiter, id perfecte conuenire patri et filio et eorum spiritui s singulatim; et tamen idipsum, si simul dicatur de tribus, non admittere pluralitatem. Cum ergo constet quia, sicut pertinet ad eius essentiam scientia et intelligentia, sic eius scire et intelligere non est aliud quam dicere, id est semper praesens intueri quod scit et intelligit: necesse est ut, quemadmodum singulus pater et singulus filius et singulus eorum spiritus est sciens et intelligens, et tamen hi tres simul non sunt plures scientes aut intelligentes sed unus sciens, unus intelligens: ita singulus quisque sit dicens, nec tamen omnes simul tres dicentes sed unus dicens. Hinc illud quoque liquide cognosci potest quia, cum hi tres dicuntur uel a seipsis 4uel ab inuicem, non sunt plura quae dicuntur. Quid namque ibi dicitur nisi eorum essentia? Si ergo illa una sola est, unum solum est quod dicitur. Ergo si unum est in illis quod dicit, et unum quod dicitur -- una quippe sapientia est quae in illis dicit, et una substantia quae dicitur -- consequitur non ibi esse plura uerba sed unum. Licet igitur unusquisque /74/ seipsum et omnes inuicem se dicant, impossibile tamen est esse in summa essentia uerbum aliud praeter illud de quo iam constat, quod sic nascitur ex eo cuius est.uerbum, ut et uera eius dici possit imago et uere filius eius sit. In quo mirum quiddam et inexplicabile uideo. Ecce enim cum manifestum sit unumquemque, scilicet patrem et filium et patris filiique spiritum, pariter se et ambos altos dicere, et unum solum ibi esse uerbum: nullatenus tamen ipsum uerbum uidetur posse dici uerbum omnium trium sed tantum unius eorum. Constat enim ipsum esse imaginem et filium eius cuius est uerbum; et pates quia nec imago nec filius suimet aut a se procedentis spiritus congrue dici potest. Nam nec ex seipso nec ex procedente a se nascitur, nec seipsum aut procedentem a se existendo imitatur. Seipsum quippe non imitatur nec a se trahit existendi similitudinem, quia imitatio et similitudo non est in uno solo sed in pluribus. Illum uero non imitatur nec ad eius similitudinem existit, quia iste non habet ab illo esse sed ille ab isto. Restat igitur hoc solum uerbum illius solius esse de quo nascendo habet esse, et ad cuius omnimodam similitudinem existit. Unus ergo pater, non plures patres, unus filius, non plures filii, unus procedens spiritus, non plures procedentes spiritus sunt in summa essentia. Qui cum ita tres sint ut numquam pater sit filius aut procedens spiritus, nec filius aliquando sit pater aut spiritus procedens, nec umquam spiritus patris et filii sit pater aut filius; et singulus quisque sic sit perfectus, ut nullo indigeat: id tamen quod sunt sic est unum, ut sicut de singulis pluraliter dici non potest, ita nec de tribus simul. Et cum pariter unusquisque seipsum et omnes inuicem se dicant: non tamen sunt ibi plura uerba sed unum; et ipsum non singulorum aut omnium simul sed unius tantum. 64. QUOD HOC, LICET INEXPLICABILE SIT, TAMEN CREDENDUM SIT. Videtur mihi huius tam sublimis rei secretum transcendere omnem so intellectus aciem humani, et idcirco conatum explicandi qualiter hoc sit /75/ continendum puto. Sufficere namque debere existimo rem incomprehensibilem indaganti, si ad hoc ratiocinando peruenerit ut eam certissime esse cognoscat, etiamsi penetrare nequeat intellectu quomodo ita sit; nec idcirco minus iis adhibendam fidei certitudinem, quae probationibus necessariis nulla alia repugnante ratione asseruntur, si suae naturalis altitudinis incomprehensibilitate explicari non patiantur. Quid autem tam incomprehensibile, tam ineffabile, quam id quod super omnia est? Quapropter si ea quae de summa essentia hactenus disputata sunt, necessariis sunt rationibus asserta: quamuis sic intellectu penetrari non possint, ut et uerbis ualeant explicari, nullatenus tamen certitudinis eorum nutat soliditas. Nam si superior consideratio rationabiliter comprehendit incomprehensibile esse, quomodo eadem summa sapientia sciat ea quae fecit, de quibus tam multa nos scire necesse est: quis explicet quamodo sciat aut dicat seipsam, de qua aut nihil aut uix aliquid ab homine scire possibile est? Ergo si in eo quod seipsam dicit, generat pater et generatur filius: Generationem eius quis enarrabit? 65. QUOMODO DE INEFFABILI RE VERUM DISPUTATUM SIT. Sed rursum si ita se ratio ineffabilitatis illius habet, immo quia sic est: quomodo stabit quidquid de illa secundum patris et filii et procedentis habitudinem disputatum est? Nam si uera illud ratione explicitum est: qualiter est illa ineffabilis? Aut si ineffabilis est: quomodo est ita, sicut est disputatum? An quodamtenus de illa potuit explicari, et ideo nihil prohibet esse uerum quod disputatum est; sed quia penitus non /76/ potuit comprehendi: idcirco est ineffabilis? Sed ad illud quid responderi poterit, quod iam supra in hac ipsa disputatione constitit: quia sic est summa essentia supra et extra omnem aliam naturam, ut si quando de illa dicitur aliquid uerbis, quae communia sunt aliis naturis, sensus nullatenus sit communis? Quem enim sensum in omnibus iis uerbis quae cogitaui intellexi, nisi communem et usitatum? Si ergo usitatus sensus uerborum alienus est ab illa: quidquid ratiocinatus sum non pertinet ad illam. Quomodo igitur uerum est inuentum esse aliquid de summa essentia, si quod est inuentum longe diuersum est ab illa? Quid ergo? An quodam modo inuentum est aliquid de incomprehensibili re, et quodam modo nihil perspectum est de ea? Saepe namque multa dicimus, quae proprie sicut sunt non exprimimus sed per aliud significamus id quod proprie aut nolumus aut non possumus depromere; ut cum per aenigmata loquimur. Et saepe uidemus aliquid non proprie, quemadmodum res ipsa est sed per aliquam similitudinem aut imaginem; ut cum uultum alicuius consideramus in speculo. Sic quippe unam eandemque rem dicimus et non dicimus, uidemus et non uidemus. Dicimus et uidemus per aliud, non dicimus et non uidemus per suam proprietatem. Hac itaque ratione nihil prohibet et uerum esse quod disputatum est hactenus de su m ma natura, et ipsam tam en nihilominus ineffabilem persistere: si nequaquam illa putetur per essentiae suee proprietatem expressa, 2 sed utcumque per aliud designata. Nam quaecumque nomina de illa natura dici posse uidentur: non tam mihi eam ostendunt per proprietatern, quam per aliquam innuunt similitudinem. Etenim cum earundem uocum significationes cogito, familiarius concipio mente quod in rebus factis conspicio, quam id quod omnem humanum intellectum transcendere intelligo. Nam ualde minus aliquid, immo longe aliud in mente mea sua significatione; constituunt, quam sit illud ad quod intelligendum per hanc tenuem significationem mens ipsa mea conatur proficere. Nam nec nomen sapientiae mihi sufficit ostendere illud, per quod omnia facta sunt de nihilo et seruantur a nihilo; nec nomen essentiae mihi ualet exprimere illud, quod per singularem altitudinem longe est supra omnia et per naturalem proprietatem /77/ ualde est extra omnia. f;ic igitur illa natura et ineffabilis est, quia per uerba sicuti est nullatenus ualet intimari; et falsum non est, si quid de illa ratione docente per aliud uelut in aenigmate potest aestimari. 66. QUOD PER RATIONALEM MENTEM MAXIME ACCEDATUR AD COGNOSCENDUM SUMMAM ESSENTIAM. Cum igitur pateat quia nihil de hac natura possit percipi per suam proprietatem sed per aliud, certum est quia per illud magis ad eius cognitionem acceditur, quod illi magis per similitudinem propinquat. Quidquid enim inter creata constat illi esse similius, id necesse est esse natura praestantius. Quapropter id et per maiorem similitudinem plus iuuat mentem indagantem summae ueritati propinquare, et per excellentiorem creatam essentiam plus docet, quid de creante mens ipsa debeat aestimare. Procul dubio itaque tanto altius creatrix essentia cognoscitur, quanto per s propinquiorem sibi creaturam indagatur. Nam quod omnis essentia, in quantum est, in tantum sit summae similis essentiae, ratio iam supra considerata dubitare non permittit. Patet itaque quia, sicut sola est mens rationalis inter omnes creaturas, quae ad eius inuestigationem assurgere ualeat, ita nihilominus eadem sola est, per quam maxime ipsamet ad eiusdem inuentionem proficere queat. Nam iam cognitum est, quia haec illi maxime per naturalis essentiae propinquat similitudinem. Quid igitur apertius quam quia mens rationalis quanto studiosius ad se discendum intendit, tanto efficacius ad illius cognitionem ascendit; et quanto seipsam intueri negligit, tanto ab eius speculatione descendit? 67. QUOD MENS IPSA SPECULUM EIUS ET IMAGO EIUS SIT. Aptissime igitur ipsa sibimet esse uelut "speculum" dici potest, in quo speculetur ut ita dicam imaginem eius, quam "facie ad faciem" uidere /78/ nequit. Nam si mens ipsa sola ex omnibus quae facta sunt, sui memor et intelligens et amans esse potest: non uideo cur negetur esse in illa uera imago illius essentiae, quae per sui memoriam et intelligentiam et amorem in trinitate ineffabili consistit. Aut certe inde uerius esse illius se probat imaginem, quia illius potest esse memor, illam intelligere et amare. In quo enim maior est et illi similior, in eo uerior illius esse imago cognoscitur. Omnino autem cogitari non potest rationali creaturae naturaliter esse datum ali quid tam praecipuum tamque simile summae sapientiae, quam hoc guia potest reminisci et intelligere et amare id, quod optimum et maximum est omnium. Nihil igitur aliud est inditum alicui creaturae, quod sic praeferat imaginem creatoris. 68. QUOD RATIONALIS CREATURA AD AMANDUM ILLAM FACTA SIT. Consequi itaque uidetur quia rationalis creatura nihil tantum debet studere, quam hanc imaginem sibi per naturalem potentiam impressam per uoluntarium effectum exprimere. Etenim praeter hoc quia creanti se debet hoc ipsum quod est: hinc quoque quia nil tam praecipoum posse quam reminisci et intelligere et amare summum bonum cognoscitur, nimirum nihil tam praecipue debere uelle conuincitur. Quis enim neget quaecumque meliora sunt in potestate, ea magis esse debere in uoluntate? Denique rationali naturae non est aliud esse rationalem, quam posse discernere iustum a non iusto, uerum a non uero, bonum a non bono, magis bonum a minus bono. Hoc autem posse omnino inutile illi est et superuacuum, nisi quod discernit amet aut reprobet secundum uerae discretionis iudicium. Hinc itaque satis patenter uidetur omne rationale ad hoc existere, ut sicut ratione discretionis aliquid magis uel minus bonum /79/ siue non bonum indicat, ita magis uel minus id amet aut respuat. Nihil igitur apertius quam rationalem creaturam ad hoc esse factam, ut summam essentiam amet super omnia bona, sicut ipsa est summum bonum; immo ut nihil amet nisi illam aut propter illam, quia illa est bona per se, et nihil aliud est bonum nisi per illam. Amare autem eam nequit, nisi eIus reminisci et eam studuerit intelligere. Clarum ergo est rationalem creaturam totum suum posse et uelle ad memorandum et intelligendum et amandum summum bonum impendere debere, ad quod ipsum esse soum se cognoscit habere. 69. QUOD ANIMA SEMPER ILLAM AMANS ALIQUANDO VERE BEATE VIVAT. Dubium autem non est humanam animam esse rationalem creaturam. Ergo necesse est eam esse factam ad hoc, ut amet summam essentiam. Necesse est igitur eam esse factam aut ad hoc ut sine fine amet, aut ad hoc ut aliquando uel sponte uel uiolenter hunc amorem amittat. Sed nefas est aestimare summam sapientiam ad hoc eam fecisse, ut aliquando tantum bonum aut contemnat, aut uolens tenere aliqua uiolentia perdat. Restat igitur eam esse factam ad hoc, ut sine fine amet summam essentiam. At hoc facere non potest, nisi semper uiuat. Sic igitur est facta ut semper uiuat, si semper uelit facere ad quod facta est. Deinde inconueniens nimis est summe bono summeque sapienti et omnipotenti creatori, ut quod fecit esse ad se amandum, id faciat non esse, quamdiu uere amauerit; et quod sponte dedit non amanti ut semper amaret, id auferat uel auferri permittat amanti, ut ex necessitate non amet; praesertim cum dubitari nullatenus debeat, quod ipse omnem naturam se uere amantem amet. Quare manifestum est humanae animae numquam auferri suam uitam, si semper studeat amare summam uitam. Qualiter ergo uiuet? Quid enim magnum est longa uita, nisi sit a molestiarum incursione uere secura? Quisquis enim dum uiuit aut timendo /80/ aut patiendo molestiis subiacet aut falsa securitate fallitur: quid nisi misere uiuit? Si quis autem ab iis liber uiuit, beate uiuit. Sed absurdissimum est ut aliqua natura semper amando illum qui est summe bonus et omnipotens, semper misere uiuat. Liquet igitur humanam animam huiusmodi esse, ut si seruet id ad quod est, aliquando uere secura ab ipsa morte et omni alia molestia beate uiuat. 70. QUOD ILLA SE AMANTI SEIPSAM RETRIBUET. Denique nullatenus uerum uideri potest, ut iustissimus et potentissimus nihil retribuat amanti se perseueranter, cui non amanti tribuit essentiam ut amans esse posset. Si enim nihil retribuit amanti, non discernit iustissimus inter amantem et contemnentem id quod summe amari debet; nec amat amantem se; aut non prodest ab illo amari. Quae omnia ab illo dissonant. Retribuit igitur omni se amare perseueranti. Quid autem retribuit? Si nihilo dedit rationalem essentiam ut amans esset: quid dabit amanti si amare non cesset? Si tam grande est quod amori famulatur: quam grande est quod amori recompensatur? Et si tale est amoris fulcimentum: quale est amoris emolumentum? Nam si rationalis creatura, quae sibi inutilis est sine hoc amore, sic eminet in omnibus creaturis: utique nihil potest esse praemium huius amoris, nisi quod supereminet in omnibus naturis. Etenim idem ipsum bonum quod sic se amari exigit, non minus se ab amante desiderari cogit. Nam quis sic amet iustitiam, ueritatem, beatitudinem, incorruptibilitatem, ut iis frui non appetat? Quid ergo summa bonitas retribuet amanti et desideranti se, nisi seipsam? Nam quidquid aliud tribuat, non retribuit, quia nec compensatur amori nec consolatur amantem nec satiat desiderantem. Aut si se uult amari et desiderari, ut aliud retribnat: non se uuIt amari et desiderari propter se sed propter aliud, et sic non se uult amari sed aliod; quod cogitare nefas est. Nihil ergo uerius, quam quod omnis anima rationalis, si quemadmodum debet studeat amando desiderare summam beatitudinem, aliquando illam ad fruendum percipiat. Ut quod "nunc" uidet /81/ quasi "per speculum et in aenigmate, tunc" uideat "facie ad faciem". Utrum autem ea sine fine fruatur, dubitare stultissimum est, quoniam illa fruens nec timore torqueri poterit nec fallaci securitate decipi, nec eius indigentiam iam experta illam poterit non amare; nec illa deseret amantem se; nec aliquid erit potentius quod eas separet inuitas. Quare quaecumque anima summa beatitudine semel frui coeperit, aeterne beata erit. 71. QUOD ILLAM CONTEMNENS AETERNE MISERA SIT. Hinc utique consequenter colligitur, quod illa quae summi boni amorem contemnit, aeternam miseriam incurrat. Nam si dicitur quod pro tali contemptu sic iustius puniatur, ut ipsum esse uel uitam perdat, quia se non utitur ad id ad quod facta est: nullatenus hoc admittit ratio, ut post tantam culpam pro poena recipiat esse, quod erat ante omnem culpam. Quippe antequam esset, nec culpam habere nec poenam sentire poterat. Si ergo anima contemnens id ad quod facta est, sic moritur, ut nihil sentiat aut ut omnino nihil sit: similiter se habebit et in maxima culpa et sine omni culpa, nec discernet summe sapiens iustitia inter id quod nullum bonum potest et nullum malum uult, et id quod maximum bonum potest et maximum malum uuIt. At hoc satis patet, quam inconueniens sit. Nihil igitur uideri potest consequentius et nihil credi debet certius, quam hominis animam sic esse factam, ut si contemnat amare summam essentiam, /82/ aeternam patiatur miseriam. Ut sicut amans aeterno gaudebit praemio, ita contemnens aeterna poena doleat. Et sicut illa sentiet immutabilem sufficientiam, ita ista sentiat inconsolabilem indigentiam. 72. QUOD OMNIS HUMANA ANIMA SIT IMMORTALIS. Sed nec amantem animam necesse est aeterne beatam esse nec contemnentem miseram, si sit mortalis. Siue igitur amet siue contemnat id ad quod amandum creata est: necesse est eam immortalem esse. Si autem aliquae sunt animae rationales, quae nec amantes nec contemnentes iudicandae sint -- sicut uidentur esse animae infantum --: quid de iis sentiendum est? Sunt mortales an immortales? Sed procul dubio omnes humanae animae eiusdem naturae sunt. Quare quoniam constat quasdami esse immortales, necesse est omnem humanam animam esse immortalem. 73. QUOD AUT SEMPER MISERA AUT ALIQUANDO VERE BEATA SIT. Verum cum omne quod uiuit aut numquam aut aliquando sit uere securum ab omni molestia, nihilominus est necesse omnem humanam animam aut semper miseram esse aut aliquando uere beatam. 74. QUOD NULLA ANIMA INIUSTE PRIVETUR SUMMO BONO; ET QUOD OMNINO AD IPSUM NITENDUM SIT. Quae uero animae incunctanter iudicandae sint sic tes id ad quod amandum factae sunt ut illo quandoque frui, quae autem sic contemnentes /83/ ut illo semper indigere mereantur, aut qualiter quoue merito illae quae nec amantes nec contemnentes dici posse uidentur, ad beatitudinem aeternam miseriamue distribnantur: aliquem mortalium disputando posse comprehendere, procul dubio aut difficillimum aut impossibile existimo. Quod tamen a summe iusto summeque bono creatore rerum nulla eo bono ad quod facta est iniuste priuetur, certissime est tenendum; et ad idem ipsum bonum est omni homini toto corde, tote anima, tote mente amando et desiderando nitendum. 75. QUOD SUMMA ESSENTIA SIT SPERANDA. Sed in hac intentione humane anima nullatenus se poterit exercere, si desperet quo intendit se posse peruenire. Quapropter, quantum illi est utile studium annitendi, tantum necessaria est spes pertingendi. 76. QUOD CREDENDUM SIT IN ILLAM. Amare autem aut sperare non potest, quod non credit. Expedit itaque eidem humanae animae summam essentiam et ea sine quibus illa amari non potest credere, ut illa credendo tendat in illam. Quod idem apte breuiusque significari posse puto, si pro eo, quod est credendo tendere in summam essentiam, dicatur credere in summam essentiam. Nam si quis dicat se credere in illam, satis uidetur ostendere et per fidem quam profitetur ad summam se tendere essentiam, et illa se credere quae ad hanc pertinent intentionem. Nam non uidetur credere in illam siue qui credit quod ad tendendum in illam non pertinet, siue qui per hoc quod credit non ad illam tendit. Et fortasse indifferenter dici potest credere in illam et ad illam, sicut pro eodem accipi potest credendo tendere in illam et ad illam, nisi quia quisquis tendendo ad illam peruenerit, non extra illam remanebit sed intra illam permanebit; quod expressius et familiarius significatur, si dicitur tendendum esse in illam, /84/ quam si dicitur ad illam. Hac itaque ratione puto congruentius posse dici credendum esse in illam quam ad illam. 77. QUOD IN PATREM ET FILIUM ET EORUM SPIRITUM PARITER ET IN SINGULOS ET SIMUL IN TRES CREDENDUM SIT. Credendum igitur est pariter in patrem et filium et eorum spiritum, et in singulos et simul in tres; quia et singulus pater et singulus filius et singulus eorum spiritus est summa essentia; et simul pater et filius cum suo spiritu sunt una eademque summa essentia, in quam solam omnis homo debet credere, quia est solus finis quem in omni cogitatu actuque suo per amorem debet intendere. Unde manifestum est quia sicut in illam tendere nisi credat illam nullus potest, ita illam credere nisi tendat in illam nulli prodest. 78. QUAE SIT VIVA ET QUAE MORTUA FIDES. Quapropter, quantacumque certitudine credatur tanta res: inutilis erit fides et quasi mortuum aliquid, nisi dilectione ualeat et uiuat. Etenim nullatenus fidem illam quam competens comitatur dilectio, si se opportunitas conferat operandi, otiosam esse sed magna se quadam operum exercere frequentia, quod sine dilectione facere non posses, uel hoc solo probari potest, quia quod summam iustitiam diligit, nihil iustum contemnere, nihil ualet iniustum admittere. Ergo quondam quod aliquid operatur, inesse sibi uitam sine qua operari non ualeret ostendit: non absurde dicitur et operose fides uiuere, quia habet uitam dilectionis sine qua non /85/ operaretur, et otiosa fides non uiuere, quia caret uita dilectionis cum qua non otiaretur. Quare si caecus dicitur non tantum qui perdidit uisum sed qui cum debet habere non habet: cur non similiter potest dici "fides sine" dilectione "mortua", non quia uitam suam id est dilectionem perdiderit sed quia non habet, quam semper habere debet? Quemadmodum igitur illa "fides quae per dilectionem operatur", uiua esse cognoscitur, ita illa quae per contemptum otiatur, mortua esse conuincitur. Satis itaque conuenienter dici potest uiua fides credere in id in quod credi debet, mortua uero fides credere tantum id quod credi debet. 79. QUID TRES SUMMA ESSENTIA QUODAMMODO DICI POSSIT. Ecce patet omni homini expedire, ut credat in quandam ineffabilem trinam unitatem et unam trinitatem. Unam quidem et unitatem propter unam essentiam, trinam uero et trinitatem propter tres nescio quid. Licet enim possim dicere trinitatem propter patrem et filium et utriusque spiritum qui sunt tres: non tamen possum proferre uno nomine propter quid tres, uelut si dicerem propter tres personas, sicut dicerem unitatem propter unam substantiam. Non enim putandae sunt tres personae, quia omnes plures personae sic subsistunt separatim ab inuicem, ut tot necesse sit esse substantias quot sunt personae; quod in pluribus hominibus, qui quot personae tot indiuiduae substantiae sunt cognoscitur. Quare in summa essentia sicut non sunt plures substantia=, ita nec plures personae. Si quis itaque inde uelit alicui loqui: quid tres dicet esse patrem et /86/ filium et utriusque spiritum, nisi forte indigentia nominis proprie conuenientis coactus, elegerit aliquod de illis nominibus quae pluraliter in summa essentia dici non possunt, ad significandum id quod congruo nomine dici non potest; ut si dicat illam admirabilem trinitatem esse unam essentiam uel naturam et tres personas siue substantias? Nam haec duo nomina aptius eliguntur ad significandam pluralitatem in summa essentia, quia persona non dicitur nisi de indiuidua rationali natura, et substantia principaliter dicitur de indiuiduis quae maxime in pluralitate consistunt. Indiuidua namque maxime substant id est subiacent accidentibus, et ideo magis proprie substantiae nomen suscipiunt. Unde iam supra manifestum est summam essentiam quae nullis subiacet accidentibus proprie non posse dici substantiam, nisi substantia ponatur pro essentia. Potest ergo hac necessitatis ratione irreprehensibiliter illa summa et una trinitas siue trina unitas dici una essentia et tres personae siue tres substantiae. 80. QUOD IPSA DOMINETUR OMNIBUS ET REGAT OMNIA ET SIT SOLUS DEUS. Videtur ergo, immo incunctanter asseritur, quia nec nihil est id quod dicitur deus, et huic soli summae essentiae proprie nomen dei assignatur. Quippe omnis qui deum esse dicit, siue unum siue plures, non intelligit nisi aliquam substantiam, quam censet supra omnem naturam quae deus non est, ab hominibus et uenerandam propter eius eminentem dignitatem et exorandam contra sibi quamlibet imminentem necessitatem. Quid autem tam pro sua dignitate uenerandum et pro qualibet re deprecandum, quam summe bonus et summe potens spiritus, qui dominatur omnibus et regit /87/ omnia? Sicut enim constat quia omnia per summe bonam summeque sapientem omnipotentiam eius facta sunt et uigent: ita nimis inconueniens est, si aestimetur quod rebus a se factis ipse non dominetur, siue quod factae ab illo ab alio minus potente minusue bono uel sapiente, aut nulla penitus ratione sed sola casoum inordinate uolubilitate regantur; cum ille solus sit, per quem cuilibet et sine quo nulli bene est et ex quo et per quem et in quo sunt omnia. Cum igitur solus ipse sit non solum bonus creator sed et potentissimus dominus et sapientissimus rector omnium: liquidissimum est hunc solum esse, quem omnis alia natura secundum totum snum posse debet diligendo uenerari et uenerando diligere, de quo solo prospera sunt speranda, ad quem solum ab aduersis fugiendum, cui soli pro quauis re supplicandum. Vere igitur hic est non solum deus sed solus deus ineffabiliter trinus et unus.