SCANNED FROM: S. Anselmi Cantuariensis Archepiscopi opera omnia Vol.1, ed. F. S. Schmitt, Edinburgh 1946, pp.123-129. GAUNILON: RESPONSIO PRO INSIPIENTE QUID AD HAEC RESPONDEAT QUIDAM PRO INSIPIENTE [1] /125/ Dubitanti utrum sit uel neganti quod sit aliqua talis natura, qua nihil malus cogitari possit, cum esse illam hinc dicitur primo probari, quod ipse negans uel ambigens de illa iam habeas eam in intellectu, cum audiens illam dici id quod dicitur intelligit; deinde quia quod intelligit, necesse est ut non in solo intellectu sed etiam in re sit, et hoc ita probatur quia malus est esse et in re quam in solo intellectu, et si illud in solo est intellectu, maius illo erit quidquid etiam in re fuerit, ac sic malus omnibus minus erit aliquo et non erit maius omnibus, quod utique repugnat; et ideo necesse est ut malus omnibus, quod esse iam probatum est in intellectu, non in solo intellectu sed et in re sit, queniam aliter malus omnibus esse non poterit: respondere forsan potest: [2] Quod hoc iam esse dicitur in intellectu meo, non ob aliud nisi quia id quod dicitur intelligo: nonne et quaecumque falsa ac nullo prorsus modo in seipsis existentia in intellectu habere similiter dici possem, cum ea dicente aliquo, quaecumque ille diceret, ego intelligerem? Nisi forte tale illud constat esse ut non eo modo quo etiam falsa quaeque uel dubia, haberi possit in cogitatione, et ideo non dicor illud auditum cogitare uel in cogitatione habere sed intelligere et in intellectu habere; quia scilicet non possim hoc aliter cogitare, nisi intelligendo id est scientia comprehendendo /126/ re ipsa illud existere. Sed si hoc est, primo quidem non hic erit iam aliud idemque tempore praecedens habere rem in intellectu, et aliud idque tempore sequens intelligere rem esse; ut fit de pictura quae prius est in animo pictoris, deinde in opere. Deinde uix umquam poterit esse credibile, cum dictum et auditum fuerit istud, non eo modo posse cogitari non esse, quo etiam potest non esse deus. Nam si non potest: cur contra negantem aut dubitantem quod sit aliqua talis natura, tota ista disputatio est assumpta? Postremo quod tale sit illud ut non possit nisi max cogitatum indubitabilis existentiae sune certo percipi intellectu, indubio aliquo probandum mihi est argumento, non autem isto quod iam sit hoc in intellectu meo cum auditum intelligo, in quo similiter esse posse quaecumque alia incerta uel etiam falsa ab aliquo culus uerba intelligerem dicta adAuc puto; et insuper magis, si illa deceptus ut soepe fit crederem, qui istud nondum credo. [3] Unde nec illud exemplum de pictore picturam quam facturus est iam in intellectu habente, satis potest huic argumento congruere. Illa enim pictura antequam fiat in ipsa pictoris arte habetur, et tale quippiam in arte artificis alicuius nihil est aliud quam pars quaedam intelligentiae ipsius; quia et sicut sanctus Augustinus ait: Cum faber arcam facturus in opere, prius habet illam in arte; arca quae fit in opere non est uita, arca quae est in arte uita est, quia uiuit anima artificis, in qua sunt ista omnia, antequam proferantur. Ut quid enim in uiuente artificis anima uita sunt ista, nisi quia nil sunt aliud quam scientia uel intelligentia animae ipsius? At uero quidquid extra illa, quae ad ipsam mentis noscuntur pertinere naturam aut auditum aut excogitatum intellectu percipitur uerum: aliud sine dubio est uerum illud, aliud intellectus ipse quo capitur. Quocirca etiam si uerum sit esse aliquid quo maius quicquam nequeat cogitari: non tamen hoc auditum et intellectum tale est qualis nondum: facta pictura in intellectu pictoris. [4] Huc accedit illud, quod praetaxatum est superius, quia scilicet illud omnibus quae cogitari possint malus, quod nihil aliud posse esse dicitur quam ipse deus, tam ego secundum rem uel ex specie mihi uel ex genere /127/ notam, cogitare auditum uel in intellectu habere non possum, quam nec ipsum deum, quem utique ob hoc ipsum etiam non esse cogitare possum. Neque enim aut rem ipsam noui aut ex alia possum conicere simili, quandoquidem et tu talem asseris illam, ut esse non possit simile quicquam. Nam si de homine aliquo mihi prorsus ignoto, quem etiam esse nescirem, dici tamen aliquid audirem: per illam specialem generalemue notitiam qua quid sit homo uel homines noui, de illo quoque secundum rem ipsam quae est homo cogitare possem. Et tamen fieri posset, ut mentiente illo qui diceret, ipse quern cogitarem homo non esset; cum tamen ego de illo secundum ueram nihilominus rem, non quae esset ille homo sed quae est homo quilibet, cogitarem. Nec sic igitur, ut haberem falsum istud in cogitatione uel in intellectu, habere possum illud cum audio dici 'deus' aut 'aliquid omnibus maius', cum quando illud secundum rem ueram mihique notam cogitare possem, istud omnino nequeam nisi tantum secundum uocem, secundum quam solam aut uix aut numquam potest ullum cogitari uerum; siquidem cum ita cogitatur, non tam uox ipsa quae res est utique uera, hoc est litterarum sonus uel syllabarum, quam uocis auditue significatio cogitetur; sed non ita ut ab illo qui nouit, quid ea soleat uoce significari, a quo scilicet cogitatur secundum rem uel in sola cogitatione ueram, uerum ut ab eo qui illud non nouit et solummodo cogitat secundum animi motum illius auditu uocis effectum significationemque perceptae uocis conantem effingere sibi. Quod mirum est, si umquam rei ueritate potuerit. Ita ergo nec prorsus aliter adhuc in intellectu meo constat illud haberi, cum audio intelligoque dicentem esse aliquid maius omnibus quae ualeant cogitari. Haec de eo, quod summa illa natura iam esse dicitur in intellectu meo. [5] Quod autem et in re necessario esse inde mihi probatur, quia nisi fuerit, quidquid est in re maius illa erit, ac per hoc non erit illud malus omnibus, quod utique iam esse probatum est in intellectu: ad hoc respondeo: Si esse dicendum est in intellectu, quod secundum ueritatem culusquam rei nequit saltem cogitari: et hoc in meo sic esse non denego. Sed quia per /128/ hoc esse quoque in re non potest ullatenus obtinere: illud ei esse adhuc penitus non concedo, quousque mihi argumento probetur indubio. Quod qui esse dicit hoc quod maius omnibus aliter non erit omnibus malus: non satis attendit cui loquatur. Ego enim nondum dico, immo etiam nego uel dubito ulla re uera esse malus illud, nec aliud ei esse concedo quam illud, si dicendum est 'esse', cum secundum uocem tantum auditam rem prorsus ignotam sibi conatur animus effingere. Quomodo igitur inde mihi probatur malus illud rei ueritate subsistere, quia constet illud malus omnibus esse, cum id ego eo usque negem adAuc dubitemue constare, ut ne in intellectu quidem uel cogitatione mea eo saltem modo maius ipsum esse dicam, quo dubia etiam multa sunt et incerta? Prius enim certum mihi necesse est fiat re uera esse alicubi malus ipsum, et tum demum ex eo quod malus est omnibus, in seipso quoque subsistere non erit ambiguum. [6] Exempli gratia: Aiunt quidam alicubi oceani esse insulam, quam ex difficultate uel potius impossibilitate inueniendi quod non est, cognominant aliqui 'perditam', quamque fabulantur multo amplius quam de fortunatis insulis fertur, diuitiarum deliciarumque omnium inaestimabili ubertate pollere, nulloque possessore aut habitatore uniuersis allis quas incolunt homines terris possidendorum redundantia usquequaque praestare. Hoc ita esse dicat mihi quispiam, et ego facile dictum in quo nihil est difficultatis intelligam. At si tunc uelut consequenter adiungat ac dicat: non potes ultra dubitare insulam illam terris omnibus praestantiorem uere esse alicubi in re, quam et in intellectu tuo non ambigis esse; et quia praestantius est, non in intellectu solo sed etiam esse in re; ideo sic eam necesse est esse, quia nisi fuerit, quaecumque alia in re est terra, praestantior illa erit, ac sic ipsa iam a te praestantior intellecta praestantior non erit; -- si inquam per haec ille mihi uelit astruere de insula illa qund uere sit ambigendum ultra non esse: aut iocari illum credam, aut nescio quem stultiorem debeam reputare, utrum me si ei concedam, an illum si se putet aliqua certitudine insulae illius essentiam astruxisse, nisi prius ipsam praestantiam eius solummodo sicut rem uere atque indubie existentem nec ullatenus sicut falsum aut incertum aliquid in intellectu meo esse docuerit. /129/ [7] Haec interim ad obiecta insipiens ille responderit. Cui cum deinceps asseritur tale esse maius illud, ut nec sola cogitatione ualeat non esse, et hoc rursus non aliande probatur, quam eo ipso quod aliter non erit omnibus malus: idem ipsum possit referre responsum et dicere: Quando enim ego rei ueritate esse tale aliquid, hoc est 'malus omnibus', dixi, ut ex hoc mihi debeat probari in tantum etiam re ipsa id esse, ut nec possit cogitari non esse? Quapropter certissimo primitus aliquo probandum est argumento aliquam superiorem, hoc est maiorem ac meliorem omnium quae sunt esse naturam, ut ex hoc alia iam possimus omnia comprobare, quibus necesse est illud quod malus ac melius est omnibus non carere. Cum autem dicitur quod summa res ista non esse nequeat cogitari: melius fortasse diceretur, quod non esse aut etiam posse non esse non possit intelligi. Nam secundum proprietatem uerbi istius falsa nequeunt intelligi, quae possunt utique eo modo cogitari, quo deum non esse insipiens cogitauit. Et me quoque esse certissime scio sed et posse non esse nihilominus scio. Summum uero illud quod est, scilicet deus, et esse et non esse non posse indubitanter intelligo. Cogitare autem me non esse quamdiu esse certissime scio, nescio utrum possim. Sed si possum: cur non et quidquid aliud eadem certitudine scio? Si autem non possum: non erit iam istud proprium deo. [8] Caetera libelli illius tam ueraciter et tam praeclare sunt magnificeque disserta, tanta denique referta utilitate et pii ac sancti affectus intimo quodam odore fragrantia, ut nullo modo propter illa quae in initiis recte quidem sensa sed minus firmiter argumentata sunt, ista sint contemnenda; sed illa potius argumentanda robustius, ac sic omnia cum ingenti ueneratione et laude suscipienda.