SCANNED FROM: S. Anselmi Cantuariensis Archepiscopi opera omnia Vol.1, ed. F. S. Schmitt, Edinburgh 1946, pp.130-139. QUID AD HAEC RESPONDEAT EDITOR IPSIUS LIBELLI /130/ Quoniam non me reprehendit in his dictis ille 'insipiens', contra quem sum locutus in meo opusculo sed quidam non insipiens et catholicus pro insipiente: sufficere mihi potest respondere catholico. [1] Dicis quidem quicumque es qui dicis haec posse dicere insipientem: quia non est in intellectu aliquid quo maius cogitari non possit, aliter quam quod secundum ueritatem cuiusquam rei nequit saltem cogitari, et quia non magis consequitur hoc quod dico 'quo maius cogitari non possit' ex eo quia est in intellectu esse et in re, quam perditam insulam certissime existere ex eo quia cum describitur uerbis, audiens eam non ambigit in intellectu suo esse. Ego uero dico: Si 'quo maius cogitari non potest' non intelligitur uel cogitatur nec est in intellectu uel cogitatione: profecto deus aut non est quo maius cogitari non possit, aut non intelligitur uel cogitatur et non est in intellectu uel cogitatione. Quod quam falsum sit, fide et conscientia tua pro firmissimo utor argumento. Ergo 'quo maius cogitari non potest' uere intelligitur et cogitatur et est in intellectu et cogitatione. Quare aut uera non sunt quibus contra conaris probare, aut ex eis non consequitur quod te consequenter opinaris concludere. Quod autem putas ex eo quia intelligitur aliquid quo maius cogitari nequit, non consequi illud esse in intellectu, nec si est in intellectu ideo /131/ esse in re: certe ego dico: si uel cogitari potest esse, necesse est illud esse. Nam 'quo maius cogitari nequit' non potest cogitari esse nisi sine initio. Quidquid autem potest cogitari esse et non est, per initium potest cogitari esse. Non ergo 'quo maius cogitari nequit' cogitari potest esse et non est. Si ergo cogitari potest esse, ex necessitate est. Amplius. Si utique uel cogitari potest, necesse est illud esse. Nullus enim negans aut dubitans esse aliquid quo maius cogitari non possit, negat uel dubitat quia si esset, nec actu nec intellectu posset non esse. Aliter namque non esset quo maius cogitari non posset. Sed quidquid cogitari potest et non est: si esset, posset uel actu uel intellectu non esse. Quare si uel cogitari potest, non potest non esse 'quo maius cogitari nequit'. Sed ponamus non esse, si uel cogitari ualet. At quidquid cogitari potest et non est: si esset, non esset 'quo maius cogitari non possit'. Si ergo esset 'quo maius cogitari non possit', non esset quo maius cogitari non possit; quod nimis est absurdum. Falsum est igitur non esse aliquid quo maius cogitari non possit, si uel cogitari potest. Multo itaque magis, si intelligi et in intellectu esse potest. Plus aliquid dicam. Procul dubio quidquid alicubi aut aliquando non est: etiam si est alicubi aut aliquando, potest tamen cogitari numquam et nusquam esse, sicut non est alicubi aut aliquando. Nam quod heri non fuit et hodie est: sicut heri non fuisse intelligitur, ita numquam esse subintelligi potest. Et quod hic non est et alibi est: sicut non est hic, ita potest cogitari nusquam esse. Similiter cuius partes singulae non sunt, ubi aut quando sunt aliae partes, eIus omnes partes et ideo ipsum totum possunt cogitari numquam aut nusquam esse. Nam et si dicatur tempus semper esse et mundus ubique, non tamen illud totum semper aut iste totus est ubique. Et sicut singulae partes temporis non sunt quando aliae sunt, ita possunt numquam esse cogitari. Et singulae mundi partes, sicut non sunt, ubi aliae sunt, ita subintelligi possunt nusquam esse. Sed et quod partibus coninactum est, cogitatione dissolui et non esse potest. Quare quidquid alicubi aut aliquando totum non est: etiam si est, potest cogitari non esse. At 'quo maius nequit cogitari': si est, non potest cogitari non esse. Alioquin si est, non est quo maius cogitari non possit; /132/ quod non conuenit. Nullatenus ergo alicubi aut aliquando totum non est sed semper et ubique totum est. Putasne aliquatenus posse cogitari uel intelligi aut esse in cogitatione uel intellectu, de quo haec intelliguntur? Si enim non potest, non de eo possunt haec intelligi. Quod si dicis non intelligi et non esse in intellectu quod non penitus intelligitur: dic quia qui non potest intueri purissimam lucem solis, non uidet lucem dici, quae non est nisi lux solis. Certe uel hactenus intelligitur et est in intellectu 'quo maius cogitari nequit', ut haec de eo intelligantur. [2] Dixi itaque in argumentatione quam reprehendis quia cum insipiens audit proferri 'quo maius cogitari non potest', intelligit, quod audit. Utique qui non intelligit si nota lingua dicitur, aut nullum aut nimis obrutum habet intellectum. Deinde dixi quia si intelligitur, est in intellectu. An est in nullo intellectu, quod necessario in rei ueritate esse monstratum est? Sed dices quia etsi est in intellectu, non tamen consequitur quia intelligitur. Vide quia consequitur esse in intellectu, ex eo quia intelligitur. Sicut enim quod cogitatur, cogitatione cogitatur, et quod cogitatione cogitatur, sicut cogitatur sic est in cogitatione: ita quod intelligitur intellectu intelligitur, et quod intellectu intelligitur, sicut intelligitur ita est in intellectu. Quid hoc planius? Postea dixi quia si est uel in solo intellectu, potest cogitari-esse et in re, quod maius est. Si ergo in solo est intellectu: idipsum, scilicet 'quo maius non potest cogitari', est quo maius cogitari potest. Rogo quid consequentius? An enim si est uel in solo intellectu, non potest cogitari esse et in re? Aut si potest, nonne qui hoc cogitat, aliquid cogitat maius eo, si est in solo intellectu? Quid igitur consequentius, quam si 'quo maius cogitari nequit' est in solo intellectu, idem esse quo maius cogitari possit? Sed utique 'quo maius cogitari potest', in nullo intellectu est 'quo maius cogitari non possit'. An ergo non consequitur 'quo maius cogitari nequit', /133/ si est in ullo intellectu, non esse in solo intellectu? Si enim est in solo intellectu, est quo maius cogitari potest; quod non conuenit. [3] Sed tale est, inquis, ac si aliquis insulam oceani omnes terras sua fertilitate uincentem, quae difficultate immo impossibilitate inueniendi quod non est, 'perdita' nominatur, dicat idcirco non posse dubitari uere esse in re, quia uerois descriptam facile quis intelligit. Fidens loquor, quia si quis inuenerit mihi aut re ipsa aut sola cogitatione existens praeter 'quo maius cogitari non possit', cui aptare ualeat conexionem huius meae argumentationis: inueniam et dabo illi perditam insulam amplius non perdendam. Palam autem iam uidetur 'quo non ualet cogitari maius' non posse cogitari non esse, quod tam certa ratione ueritatis existit. Aliter enim nullatenus existeret. Denique si quis dicit se cogitare illud non esse, dico quia cum hoc cogitat, aut cogitat aliquid quo maius cogitari non possit, aut non cogitat. Si non cogitat, non cogitat non esse quod non cogitat. Si uero cogitat, utique cogitat aliquid quod nec cogitari possit non esse. Si enim posset cogitari non esse, cogitari posset habere principium et finem. Sed hoc non potest. Qui ergo illud cogitat, aliquid cogitat quod nec cogitari non esse possit. Hoc uero qui cogitat, non cogitat idipsum non esse. Alioquin cogitat quod cogitari non potest. Non igitur potest cogitari non esse 'quo maius nequit cogitari'. [4] Quod autem dicis, quia cum dicitur, quod summa res ista non esse nequeat cogitari, melius fortasse diceretur quod non esse aut etiam posse non esse non possit intelligi: potius dicendum fuit non posse cogitari. Si enim dixissem rem ipsam non posse intelligi non esse, fortasse tu ipse, qui dicis, quia secundum proprietatem uerbi istius falsa nequeunt intelligi, obiceres nihil quod est posse intelligi non esse. Falsum est enim non esse quod est. Quare non esse proprium deo non posse intelligi non esse. Quod si aliquid eorum quae certissime sunt potest intelligi non esse, similiter et alia certa non esse posse intelligi. Sed hoc utique non potest obici de cogitatione, si bene consideretur. Nam et si nulla quae sunt possint /134/ intelligi non esse, omnia tamen possum cogitari non esse, praeter id quod summe est. Illa quippe omnia et sola possum cogitari non esse, quae initium aut finem aut partium habent coniunctionem, et sicut iam dixi, quidquid alicubi aut aliquando totum non est. Illud uero solum non potest cogitari non esse, in quo nec initium nec finem nec partium coniunctionem, et quod non nisi semper et ubique totum ulla inuenit cogitatio. Scito igitur quia poses cogitare te non esse, quamdiu esse certissime scis; quod te miror dixisse nescire. Multa namque cogitamus non esse quae scimus esse, et multa esse quae non esse scimus; non existimando sed fingendo ita esse ut cogitamus. Et quidem possumus cogitare aliquid non esse, quamdiu scimus esse, quia simul et illud possumus et istud scimus. Et non possumus cogitare non esse, quamdiu scimus esse, quia non possumus cogitare esse simul et non esse. Si quis igitur sic distinguat huIus prolationis has duas sentential, intelliget nihil, quamdiu esse scitur, posse cogitari non esse, et quidquid est praeter id quo maius cogitari nequit, etiam cum scitur esse, posse non esse cogitari. Sic igitur et proprium est deo non posse cogitari non esse, et tamen multa non possum cogitari, quamdiu sunt, non esse. Quomodo tamen dicatur cogitari deus non esse, in ipso libello puto sufficienter esse dictum. [5] Qualia uero sint et alia quae mihi obicis pro insipiente, facile est deprehendere uel parum sapienti, et ideo id ostendere supersedendum existimaueram. Sed quondam audio quibusdam ea legentibus aliquid contra me ualere uideri, paucis de illis commemorabo. Primum, quod saepe repetis me dicere, quia quod est maius omnibus est in intellectu, si est in intellectu est et in re -- aliter enim omnibus maius non esset omnibus maius -- nusquam in omnibus dictis meis inuenitur talis probatio. Non enim idem ualet quod dicitur 'maius omnibus' et 'quo maIus cogitari nequit', ad probandum quia est in re quod dicitur. Si quis enim dicat 'quo maius cogitari non possit' non esse aliquid in re aut posse non esse aut uel non esse posse cogitari, facile refelli potest. Nam quod non est, potest non esse; et quod non esse potest, cogitari /135/ potest non esse. Quidquid autem cogitari potest non esse: si est, non est quo maius cogitari non possit. Quod si non est: utique si esset, non esset quo maius non possit cogitari. Sed dici non potest, quia 'quo maius non possit cogitari' si est, non est quo maius cogitari non possib aut si esset, non esset quo non possit cogitari maius. Patet ergo quia nec non est nec potest non esse aut cogitari non esse. Aliter enim si est, non est quod dicitur; et si esset, non esset. Hoc autem non tam facile probari posse uidetur de eo quod maius dicitur omnibus. Non enim ita pates quia quod non esse cogitari potest, non est maius omnibus quae sunt, sicut quia non est quo maius cogitari non possit; nec sic est indubitabile quia, si est aliquid 'maius omnibus', non est aliud quam 'quo maius non possit cogitari', aut si esset, non esset similiter aliud, quomodo certum est de eo quod dicitur 'quo maius cogitari nequit'. Quid enim si quis dicat esse aliquid maius omnibus quae sunt, et idipsum tamen posse cogitari non esse, et aliquid maius eo etiam si non sit, posse tamen cogitari? An hic sic aperte inferri potest: non est ergo maius omnibus quae sunt, sicut ibi apertissime diceretur: ergo non est quo maius cogitari nequit? Illud namque alio indiget argumento quam hoc quod dicitur 'omnibus maius'; in isto uero non est opus alio quam hoc ipso quod sonat 'quo maius cogitari non possit'. Ergo si non similiter potest probari de eo quod 'maius omnibus' dicitur, quod de se per seipsum probat 'quo maius nequit cogitari': iniuste me reprehendisti dixisse quod non dixi, cum tantum differat ab eo quod dixi. Si uero uel post aliud argumentum potest, nec sic me debuisti reprehendere dixisse quod probari potest. Utrum autem possit, facile perpendit, qui hoc posse 'quo maius cogitari nequit' cognoscit. Nullatenus enim potest intelligi 'quo maius cogitari non possit' nisi id quod solum omnibus est maius. Sicut ergo 'quo maius cogitari nequit' intelligitur et est in intellectu, et ideo esse in rei ueritate asseritur: sic quod maius dicitur omnibus, intelligi et esse in intellectu, et idcirco re ipsa esse ex necessitate concluditur. Vides ergo, quam recte me comparasti stulto illi, /136/ qui hoc solo quod descripta intelligeretur, perditam insulam esse uellet asserere? [6] Quod autem obicis quaelibet falsa uel dubia similiter posse intelligi et esse in intellectu, quemadmodum illud quod dicebam: miror quid hic sensisti contra me dubium probare uolentem, cui primum hoc sat erat, ut quolibet modo illud intelligi et esse in intellectu ostenderem, quatenus consequenter consideraretur, utrum esset in solo intellectu, uelut falsa, an et in re, ut uera. Nam si falsa et dubia hoc modo intelliguntur et sunt in intellectu, quia cum dicuntur, audiens intelligit quid dicens significet, nihil prohibet quod dixi intelligi et esse in intellectu. Quomodo autem sibi conueniant, quod dicis quia falsa dicente aliquo quaecumque ille diceret intelligeres, et quia illud quod non eo modo quo etiam falsa habetur in cogitatione, non diceris auditum cogitare aut in cogitatione habere sed intelligere et in intellectu habere, quia scilicet non possis hoc aliter cogitare nisi intelligendo, id est scientia comprehendendo re ipsa illud existere; quomodo inquam conueniant et falsa intelligi et intelligere esse scientia comprehendere existere aliquid: nil ad me, tu uideris. Quodsi et falsa aliquo modo intelliguntur, et non omnis sed cuiusdam intellectus est haec definitio: non debui reprehendi, quia dixi 'quo maius cogitari non possit' intelligi et in intellectu esse, etiam antequam certum esset re ipsa illud existere. [7] Deinde quod dicis uix umquam posse esse credibile, cum dictum et auditum fuerit istud, non eo modo posse cogitari non esse quo etiam potest cogitari non esse deus: respondeant pro me, qui uel paruam scientiam disputandi argumentandique attigerunt. An enim rationabile est, ut idcirco neget aliquis quod intelligit, quia esse dicitur id, quod ideo negat quia non intelligit? Aut si aliquando negatur, quod aliquatenus intelligitur, et idem est illi quod nuDatenus intelligitur: nonne facilius probatur quod dubium est de illo quod in aliquo, quam de eo quod in nullo est intellectu? Quare nec credibile potest esse idcirco quemlibet negare 'quo maius cogitari nequit', quod auditum aliquatenus intelligit: quia negat /137/ deum, cuius sensum nullo modo cogitat. Aut si et illud, quia non omnino intelligitur negatur: nonne tamen facilius id quod aliquo modo, quam id quod nullo modo intelligitur probatur? Non ergo irrationabiliter contra insipientem ad probandum deum esse attuli 'quo maius cogitari non possit', cum illud nullo modo, istud aliquo modo intelligeret. [8] Quod uero tam studiose probas 'quo maius cogitari nequit' non tale esse qualis nondum facta pictura in intellectu pictoris: sine causa fit. Non enim ad hoc protuli picturam praecogitatam, ut tale illud de quo agebatur uellem asserere sed tantum ut aliquid esse in intellectu, quod esse non intelligeretur, possem ostendere. Item quod dicis 'quo maius cogitari nequit' secundum rem uel ex genere tibi uel ex specie notam te cogitare auditum uel in intellectu habere non posse, quoniam nec ipsam rem nosti, nec eam ex alia simili potes conicere: palam est rem aliter sese habere. Quoniam namque omne minus bonum in tantum est simile maiori bono inquantum est bonum: patet cuilibet rationabili menti, quia de bonis minoribus ad maiora conscendendo ex iis quibus aliquid maius cogitari potest, multum possumus conicere illud quo nihil potest maius cogitari. Quis enim uerbi gratia uel hoc cogitare non potest, etiam si non credat in re esse quod cogitat, scilicet si bonum est aliquid quod initium et finem habet, multo melius esse bonum, quod licet incipiat non tamen desinit; et sicut istud illo melius est, ita isto esse melius illud quod nec finem habet nec initium, etiam si semper de praeterito per praesens transeat ad futurum; et siue sit in re aliquid huiusmodi siue non sit, ualde tamen eo melius esse id quod nullo modo indiget uel cogitur mutari uel moueri? An hoc cogitari .non potest, aut aliquid hoc maius cogitari potest? Aut non est hoc ex iis quibus maius cogitari ualet, conicere id quo maius cogitari nequit? Est igitur unde possit conici 'quo maius cogitari nequeat'. Sic itaque facile refelli potest insipiens qui sacram auctoritatem non recipit, si negat 'quo maius cogitari non ualet' ex aliis rebus conici posse. At si quis catholicus /138/ hoc neget, meminerit quia "inuisibilia" dei "a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspicinntur, sempiterna quoque eius uirtus et diuinitas". [9] Sed et si uerum esset non posse cogitari uel intelligi illud quo maius nequit cogitari, non tamen falsum esset 'quo maius cogitari nequit' cogitari posse et intelligi. Sicut enim nil prohibet dici 'ineffabile', licet illud dici non possit quod 'ineffabile' dicitur; et quemadmodum cogitari potest 'non cogitabile', quamuis illud cogitari non possit cui conuenit 'non cogitabile' dici: ita cum dicitur 'quo nil maius ualet cogitari', procul dubio quod auditur cogitari et intelligi potest, etiam si res illa cogitari non ualeat aut intelligi, qua maius cogitari nequit. Nam etsi quisquam est tam insipiens, ut dicat non esse aliquid quo maius non possit cogitari: non tamen ita erit impudens, ut dicat se non posse intelligere aut cogitare quid dicat. Aut si quis talis inuenitur, non modo sermo eius est respuendus sed et ipse conspuendus. Quisquis igitur negat aliquid esse quo maius nequeat cogitari: utique intelligit et cogitat negationem quam facit. Quam negationem intelligere aut cogitare non potest sine partibus eius. Pars autem eius est 'quo maius cogitari non potest'. Quicumque igitur hoc negat, intelligit et cogitat 'quo maIus cogitari nequit'. Palam autem est quia similiter potest cogitari et intelligi, quod non potest non esse. Maius uero cogitat qui hoc cogitat, quam qui cogitat quod possit non; esse. Dum ergo cogitatur quo maius non possit cogitari: si cogitatur quod possit non esse, non cogitatur quo non possit cogitari maius. Sed nequit idem simul cogitari et non cogitari. Quare qui cogitat quo maius non possit cogitari: non cogitat quod possit sed quod non possit non esse. Quapropter necesse est esse quod cogitat, quia quidquid non esse potest, non est quod cogitat. [10] Puto quia monstraui me non infirma sed satis necessaria argumentatione probasse in praefato libello re ipsa existere aliquid, quo maius cogitari non possit; nec eam alicuius obiectionis infirmari firmitate. Tantam enim uim huius prolationis in se continet significatio, ut hoc ipsum quod /139/ dicitur, ex necessitate eo ipso quod intelligitur uel cogitatur, et reuera probetur existere, et id ipsum esse quidquid de diuina substantia oportet credere. Credimus namque de diuina substantia quidquid absolute cogitari potest melius esse quam non esse. Verbi gratia: melius est esse aeternum quam non aeternum, bonum quam non bonum, immo bonitatem ipsam quam non ipsam bonitatem. Nihil autem huiusmodi non esse potest, quo maius aliquid cogitari non potest. Necesse igitur est 'quo maius cogitari non potest' esse, quidquid de diuina essentia credi oportet. Gratias ago benignitati tuae et in reprehensione et in laude mei opusculi. Cum enim ea qure tibi digna susceptione uidentur, tanta laude extulisti: satis apparet quia quae tibi infirma uisa sunt, beneuolentia non maleuolentia reprehendisti.