SCANNED FROM: Sancti Aurelii Augustini De Trinitate libri XV. Corpus christianorum series latina tom.L and tom.L-A. Aurelii Augustini opera pars xvi.i. Cura et studio W. J. Mountain auxiliante Fr. Glorie. Turnholt: Brepols 1968. AURELII AUGUSTINI: DE TRINITATE LIBER 1 1.1 De triplici cause erroris falsa de deo opinantium. 1.2 Ordo disputandi de trinitate dinina. 1.3 De diuerso iudicio legentium et capacitate dissimili. 1.4 Quae esse propria diuinae trinitatis senserint catholici tractatores. 1.5 De quaestionibus quibus mouentur de trinitate quaerentes. 1.6 De unitate patris et filii et spiritus sancti qui sunt unus et solus et uerus deus. 1.7 Quod unigenitus dei filius propter formam serui minor patre dicatur, qui in forma dei aequalis est patri. 1.8 De subiectione qua filius subiciendus dicitur patri. 1.9 Quam utile credentibus fuerit ut ad patrem in forma serui Christus ascenderit. 1.10 Quomodo traditurus sit regnum filius patri. 1.11 Qua discretione intellegendus sit nunc aequalis patri filius, nunc autem minor. 1.12 Qua ratione filius nescire dicatur diem et horam quam scit pater. 1.13 De unitate personae filii dei et filii hominis siue in gloria siue in humilitate. LIBER 2 2.1 De regulis secundum quas scriptura de patre et filio loquitur. 2.2 De his scripturae locis de quibus dubium est an propter assumptam creaturam minorem patre indicent filium, an uero hoc tantum quod licet aequalem patri, tamen quia de patre sit doceant. 2.3 De his quae spiritum sanctum non minorem patre indicant sed tantum quod de patre procedit. 2.4 De clarificatione qua et peter filium glorificat et filius patrem. 2.5 Quomodo intellegenda sit missio siue filii siue spiritus sancti. 2.6 Quid sit quod nusquam legitur peter maior spiritu sancto aut spiritus sanctus minor patre. 2.7 Propositio quaestionis de multimodis apparitionibus dei quarum quaedam missiones appellantur, cum peter missus non queat dici, sed aut filius aut spiritus sanctus cooperante tamen in omnibus trinitate. 2.8 De his qui naturam uerbi dei uisibilem putauerunt. 2.9 De his qui filium uolunt etiam ante carnis assumptionem fuisse mortalem ut solus pater immortalitatem habere credatur. 2.10 An indiscrete deus trinitas patribus apparuerit an aliqua ex trinitate persona. 2.11 De tribus uiris Abrahae uisis cum quibus sicut cum domino deo loquitur. 2.12 De duobus angelis qui humane forma apparuerunt Loth et in quibus dominus singulariter appellatur. 2.13 De uisione Moysi qua deum uidit in Choreb per ignem in rubo. 2.14 De apparitione dei in exitu Israhel ex Aegypto. 2.15 De his quae diuinitus gesta sunt coram Moyse in monte Sina. 2.16 Utrum deus per suam substantiam Moysi apparuerit an per uisibilem creaturam. 2.17 Quod ex persona domini Iesu Christi dicta intellegenda sint Moysi: "Ponam te super petram et auferam manum meam, et posteriora mea uidebis" etc. 2.18 De uisione Danielis in qua illi et patris et filii persona apparuit in specie corporali. LIBER 3 3.1 Utrum cum deus hominibus uisus est ipse per assumptam creaturae speciem apparuerit, an uero angeli ex persona ipsius sint locuti. 3.2 De mutationibus creaturae siue consuetudinariis siue insolitis quae non fiunt extra potestatem ac sententiam creatoris. 3.3 Exemplum quo ostenditur omnes causes actionum rationabilium a summa dei uoluntate descendere. 3.4 De prouidentia dei qua subiectioni sanctorum praesidet angelorum. 3.5 Quod opere dei omnis creature administretur quo et mire multa ordine consuetudinis inserantur. 3.6 Quod deus omnem creaturam corporalem animare cognoscitur in uteris matrum. 3.7 De miraculis quae magicis artibus fiunt. 3.8 De causis originalibus creaturarum corporalium quas mundo creator inseruit. 3.9 De significationibus quae ad manifestandam uoluntatem dei siue per angelos siue per homines ministrantur. 3.10 Essentiam trinitatis numquam oculis apparuisse mortalium sed per subiectam sibi creaturam significasse quae uoluit. LIBER 4 4.1 De gratia dei qua sibi humanum genus reconciliat ut quod perierat saluetur. 4.2 De incarnatione uerbi ut participes eius esse possemus. 4.3 De simplo saluatoris nostri quod ad duplum nostrum concurrit et congruit. 4.4 De ratione simpli ad duplum per numerum ternarium atque senarium. 4.5 De quadraginta et sex annis aedificationis dominici corporis. 4.6 De triduo quo impleto dominus resurrexit. 4.7 De signis et peefigurationibus quae aduentum domini praecesserunt. 4.8 De filio dei qui et in forma dei et in forma serui una persona est. 4.9 De unitate ecclesiae in deo per geminam dilectionem cui formam praebet trinitas patris et filii et spiritus sancti. 4.10 De mediatore ad mortem diabolo et mediatore ad uitam Iesu Christo. 4.11 De facilitate ludificationum quibus homines immundi spiritus fallunt. 4.12 De falsis et deceptoriis purgationibus. 4.13 Mortem Christi non fuisse necessitatis nostrae sed uoluntatis suae ac potestatis. 4.14 De sacrificio perfecto et uero quod ipse pro nobis saluator effectus est. 4.15 De his qui sibi purgationem de uirtute propria pollicentur. 4.16 Sapientes mundi nec resurrectionis ueritatem cognoscere nec futurorum ordinem scire potuisse, quamuis et ipsi uaticinia habere uideantur. 4.17 Unde apud impios possint quaedam future praesciri. 4.18 De fide qua credimus temporaliter gesta et ueritate quae reddet aeterna. 4.19 De missione filii dei qua in forma serui patre factus est minor, cum in forma dei patri permaneret aequalis. 4.20 Non esse contra aequalitatem patris et filii si etiam secundum coaeternam petri diuinitatem intellegatur filius missus. 4.21 De sensibili demonstratione spiritus sancti et de coaeterna unitate trinitatis. LIBER 5 5.1 Quam modeste ac sobrie debeat homo cui etiam suae mentis natura inexplicabilis est de dei substantia cogitare. 5.2 De incommutabili essentia quod solus est deus. 5.3 Contra arrianorum argumentationem, an in deo ingeniti et geniti appellatio substantiarum indices diuersitatem. 5.4 De accidentibus siue separabilibus siue inseparabilibus quae in deo quia mutabilis non est esse non possunt. 5.5 Quae in deo ad aliquid dicuntur non secundum substantiam dici nec tamen esse accidentia sed relatiua incommutabilia. 5.6 An ingenitus quod pater dicitur possit inter illa accipi quae ad se ipsum et substantialiter dicuntur. 5.7 Quid in quibusque locutionibus ualeat negatiua particula qua aliquid non quid sit sed quid non sit ostenditur. 5.8 Quod in trinitate deitatis quidquid ad se dicitur quaeque persona indifferens atque commune sit et unam significet eandemque substantiam. 5.9 Qua necessitate tres personae in trinitate dicantur. 5.10 De uera magnitudine cuius participatione magna sunt quaecumque sunt magna. 5.11 Relatiue non substantialiter dici quidquid uel aut pater aut filius aut spiritus sanctus proprie nominatur. 5.12 De relatiuis quae referri ad inuicem nequeunt cum tamen relatiua sint. 5.13 Trinitatem deum non tria principia sed unum esse principium quia et pater et filius et spiritus sanctus UntSS creator est sicut unus deus est. 5.114 Quomodo in trinitate et peter ad filium principium sit et peter et filius ad spiritum sanctum. 5.15 Quomodo in spiritu sancto etiam antequam daretur possit doni nomen intellegi ut ei semper non aliud fuerit donum esse quam ipsum esse. 5.16 De appellationibus relatiuis quae non ad deum sed ad creaturam referendae sunt quondam deo nihil accidit. LIBER 6 6.1 De eo quod apostolus ait: "Christum dei uirtutem et dei sapientiam". 6.2 De patre et filio hoc solum non dici illud de illo quod non simul ambo sunt, deus enim de deo, bonus de bono, uirtus de uirtute quod simul sunt recte dicitur; pater autem de patre aut filius de filio quod non ambo simul sunt non potest dici. 6.3 De unitate filii cum patre et nostra inuicem nobiscum. 6.4 Pares in quacumque uirtute non posse in caeteris esse dissimiles, ac si haec aequalitas in animis reperiatur humanis, multo incomparabilius eam manere in incommutabili aeternaque substantia quod est deus trinitas. 6.5 De spiritus sancti unitate cum patre et filio. 6.6 De natura corporea et creature spiritali, quod simplices non sint quia nec incommutabiles. 6.7 De simplici et incommutabili essentia dei quamuis multipliciter secundum substantiam nominetur. 6.8 Trinitatem deitatis nullo modo triplicem esse dicendam quia nec tria ibi plus sunt quam unum nec unum minus quam tria. 6.9 De solo uero deo patre et filio et spiritu sancto. 6.10 De sententia sancti Hilarii qua in trinitate personarum proprietatem intellegitur demonstrasse. LIBER 7 7.1 Utrum quidquid de deo non relatiue sed ad se ipsum recte dicitur cuilibet personae in trinitate conueniat. 7.2 Ea quae patris et filii essentiam significant non esse relatiua quia quidquid ad se non ad aliquid dicuntur simul ambo sunt. 7.3 De sapientia a deo genita uel creata. 7.4 Quid uel a graecis uel a latinis necesse fuerit dici de ineffabili trinitate. 7.5 De substantia et essentia. 7.6 De tribus personis unius essentiae. LIBER 8 8.1 De indifferenti magnitudine trinitatis in qua non est plus ipsa trinitas simul quam singula quaeque persona. 8.2 Quod de essentia ueritatis quae est trinitas deus nihil corporeum neque mutabile debeat cogitari. 8.3 De uero et summo et uno bono. 8.4 De dilectione in deum per fidem. 8.5 De sacramento incarnationis domini et saluatoris nostri Iesu Christi. 8.6 Quid in sanctis quos non uidimus diligamus. 8.7 De uera dilectione. 8.8 Quod qui fratrem diligit deum diligat qui amat et ipsam dilectionem quae ex deo est et deus est. 8.9 Quod ex ea forma qua diligitur iustus diligatur deus quia non potest ea quae dilectio nem excit at forma non diligi eademque est deus quia deus caritas est. 8.10 De amante et quod amatur et amore. LIBER 9 9.1 De deo semper quaerendo. 9.2 An tria sint amens et quod amatur et amor, an autem duo sint cum quis non alium quam se ipsum diligit. 9.3 Menti notitiam sui nisi in se ipsa esse non posse. 9.4 Tria esse in anima quae sint unum, mentem et notitiam sui et amorem. 9.5 Quod mens et amor et notitia et singula in se maneant et omnia in omnibus. 9.6 De notitia qua mens non solum se sed etiam alias menses nosse regulariter potest. 9.7 De uerbo quod mens ex aeterna concipit ueritate. 9.8 Quali amore diligi debeat creature. 9.9 Quo differat dilectio rerum spiritalium ab amore carnalium. 9.10 Non omnia quae notitia comprehendit dici posse concepta. 9.11 Conceptae notitiae similitudinem tune ad aequalitatem mentis accedere cum id quod cognoscitur neque inferioris neque superioris naturae est. 9.12 Cur sicut notitia mentis est proles non etiam amor partus eiusdem sit. LIBER 10 10.1 De studiis discere amantium quod ignorant, quod tamen non expeterent scire si penitus ignorarent. 10.2 Quibus causis amari uideantur incognita cum ipsa scientia eorum quae nesciuntur expetitur. 10.3 An incognita sibi sit mens cum se quaerit ut nouerit. 10.4 De propriis mentis quae non potest ignorare. 10.5 In quo mens nosse se debeat et a quibus abstinere ne eis quasi propriis delectetur atque ita se minus nouerit. 10.6 In quibus mens de se cogitans possit errare. 10.7 De opinionibus eorum qui mentem aliquid praecipuum corporis esse senserunt. 10.8 Quod mens nosse se quaerens nihil de se corporeum debeat cogitare. 10.9 Quomodo mens cognoscat se ipsam. 10.10 Quod mens nosse se cupiens nihil eorum de se opinari debeat de quibus scit esse dubitandum. 10.11 De memoria, intellegentia et uoluntate in quibus habet in se quandam imaginem diuinae trinitatis. De quaerenda imagine trinitatis etiam in his quae anima ex corporis sensibus concipit. LIBER 11 11.1 De imagine trinitatis etiam in eo quod imago dei non est, id est in homine exteriore, quaerenda. 11.2 De uisibili et uidente atque uisione. 11.3 De memoria qua uisorum imago retinetur et intentione animi qua in utrumque concurritur. 11.4 De imaginibus quas cogitationis acies intuetur in phantasia quam memoria concepit. 11.5 De cogitationibus innoxiis et de his quae ab acie recordationis abigendae sunt. 11.6 De fine uoluntatis quo cognoscitur si recta an praua cupiamus. 11.7 De ea trinitate quae iam non ex corpore neque ex corporis sensu sed de memoria nascitur cogitantis. 11.8 De multiplicationibus trinitatis quae ex recordat~one pariuntur. 11.9 Quod in quolibet genere trinitatum uoluntas nec parens inueniatur esse nec proles. 11.10 Quam facile sit cogitanti fingere sibi eas species quas non uidit ex earum recordatione quas uidit. 11.11 De mensura et numero et pondere quorum similitudo sit in memoria et uisione et uoluntate. LIBER 12 12.1 Quid sit quod etiam in animo nostro intellegendum sit ad exteriorem hominem pertinere. 12.2 Corporales sensus communes nobis esse cum pecore, sed proprium esse hominis de his quae sensu corporis comprehendit secundum aeternas iudicare rationes. 12.3 Actiones corporales ita demum esse rectas si eis regendis mentis intellectuale praefuerit. 12.4 Quid intersit inter illud quo mens inclinatur ad temporalia et illud quo contemplatur aeterna. 12.5 De opinione eorum qui coniugio masculi et feminae et eorum proli diuinam comparant trinitatem. 12.6 Quod homo non ad unius in trinitate personae sed ad totius trinitatis imaginem sit creatus. 12.7 De eo quod apostolus dicit uirum esse imaginem dei, mulierem autem gloriam uiri. 12.8 Quibus progressibus mens corporalium usu et imagine delectata ab aeternorum contemplatione deficiat. 12.9 Quam perniciose relicto communi bono priuata quaerantur. 12.10 Quae sit humana temptatio et quod peccatum extra corpus habeatur. 12.11 Quibus dcminutionibus homo ab imagine dei in similitudinem pecoris delabatur. 12.12 Quam comparabilis sit primorum hominum praeuaricationi mens quae ad amorem temporalium sensu est tracta corporeo. 12.13 De eorum sententia qui in uno homine, mentem in persona uiri, sensum autem corporis in persona mulieris accipiendum esse dixerunt. 12.14 In quae officia proprie sapientia et scientia diuidantur. 12.15 De opinione Platonis qua credidit animas aliam uitam priusquam corporibus inderentur habuisse. LIBER 13 13.1 De gemino rationalis mentis officio quorum unum ad temporalia, aliud pertinet ad aeterna. 13.2 De fide quae licet per corporis sensum mente concepta sit, nihil tamen inuenitur habere corporeum. 13.3 De uoluntate quam et singuli propriam et omnes etiam non indicatam possum habere communem. 13.4 De beatitudine quam omnes una uoluntate expetunt sed non eadem omnes definitione nouerunt. 13.5 An omnes beati sint qui uiuunt ut uolunt. 13.6 Propiorem esse beatitudini uoluntatem rectam etiam non adeptam quod cupit quam prauam etiam si quod concupiuit obtinuit. 13.7 Ad ueram beatitudinem uiam esse per fidem rectam sine qua nulla cuiquam possit fortitudo prodesse. 13.8 Perfectam beatitudinem nisi in aeterna uita esse non posse. 13.9 An aeternitatis capax sit humana natura. 13.10 An alio modo omnipotens deus hominem aeternitati debuerit reformare quam ut sibi dei filius naturam uniret humanam. 13.11 Qua ratione in sanguine Christi iustificentur credentes, et quomodo in hoc sacramento totius sit trinitatis operatio. 13.12 Quo merito homo diabolicae sit traditus potestati. 13.13 De consilio dei quo ei placuit ut potestas diaboli non potentia sed iustitia uinceretur. 13.14 De omnium debito per nihil debentem Christum soluto. 13.15 In quo sit diabolus uictus a Christo. 13.16 Ad quam utilitatem fidelium renatorum male quae per originale peccatum sunt contracta conuersa sint. 13.17 De his quae per incarnationem Christi sunt conlata credentibus. 13.18 De natiuitate domini ex Maria uirgine et spiritu sancto. 13.19 Quod uerbum caro factum quod est Iesus Christus et sapientiae thesauros in se habeas et scientiae. 13.20 Neminem posse sine fide ad ueram beatitudinem peruenire. LIBER 14 14.1 Quae sit hominis uera sapientia. 14.2 De fide quae licet ad aeterna perducat, temporalis tamen est et cum ad aeternitatem uentum fuerit cessatura. 14.3 Quid illud sit animi in quo dei imago perpetua est et aeternae species trinitatis. 14.4 Quod natura animae etiam deformis et miserae nec uitam nec dei imaginem possit amittere. 14.5 An etiam paruulorum menses nosse se possint. 14.6 Quod mens hominis sine cogitatione sibimet conspicua esse non possit. 14.7 Quod aliud sit aliquid non nosse, aliud non inde cogitare. 14.8 De principali mentis in quo intuenda est summae imago trinitatis. 14.9 An uirtutes quibus ad aeternitatem tenditur desiturae sint cum ad aeterna perduxerint. 14.10 De cognoscibilibus temporalibus quorum alla cognitionem nostram praeueniunt, alla non praecedunt. 14.11 An semper memoria praeteritarum rerum sit an uero etiam praesentium. 14.12 Qua facultate mens rationalis obtineat ut in ea dei imago resplendeat. 14.13 De reminiscentia in deum cuius semper capax est mentis natura. 14.14 Quod etiam praua mens nec memoria sui careat nec cognitione nec amore. 14.15 De mutabilitate mentis humanae qua fit ut sicut misera facta est ex beata, ita beata possit esse ex misera. 14.16 De refonnatione mentis ad imaginem dei et quot modis spiritus appellatio diuersis assignetur naturis. 14.17 Quid intersit inter regenerationem baptismi et renouationem qua proficitur de die in diem, in agnitionem dei. 14.18 Posse hominem etiam corpore imaginem dei accipi secundum quod uerbum caro factum est cuius immortalitati omnes sancti conformabuntur. 14.19 Qua sui parte homo ad imaginem et similitudinem dei factus sit ad quam proficiendo renouatur. LIBER 15 15.1 De excellentia animi ad imaginem creatoris sui conditi. 15.2 De summo bono quod semper inueniendum quaeritur et quaerendum inuenitur. 15.3 Quid disputatum quidue sit comprehensum praccedentium ratiocinatione librorum. 15.4 In quarum rerum contemplatione summa trinitas inquirenda sit. 15.5 Omnia quae de deo digne dici uidentur posse in pauciora conferri ut nihil minus dictum intellegatur. 15.6 Quomodo etiam si unum aliquid eligatur ex multis quo digne appelletur deus, in ipsa una appellatione trinitas deitatis possit intellegi. 15.7 Quo differat trinitas quae inuenitur in imagine dei a trinitate quae deus est. 15.8 De speculo in quo per imaginent dei trinitas eius utcumque intellecta conspicitur. 15.9 De aenigmate et tropicis locutionibus. 15.10 Quomodo per inspectionem uerbi quod est in cogitatione mentis humanae ad agnitionem uerbi quod deus est aliquatenus possit accedi. 15.11 Sicut uerbum hominis significatur per uocem uel quodlibet indicium corporale, ita uerbum dei manifestatum esse per carnem. 15.12 Quantum distent a uera et perfecta similitudine dei quae in natura mentis utcumque deo similia reperiuntur. 15.13 De scientia dei patris cui nihil cuiusquam creaturae indiciis conferatur. 15.14 De similitudine et aequalitate patris dei et unigeniti eius consubstantialis et coaeterni. 15.15 Quam dissimile sit uerbum nostrum mutabile uerbo dei incommutabili et aeterno. 15.16 An uolubilitas cogitationis deo inesse credenda sit. 15.17 De sancto spiritu qui patri et filio aequalis accipitur et utriusque spiritus dicitur et caritatis nomine intellegitur, cum quaelibet in trinitate persona sit caritas. 15.18 De excellentia caritatis quae ita ex deo est ut ipsa sit deus. 15.19 Qua ratione donum dei dicatur spiritus sanctus. 15.20 Contra eos qui unigenitunt dei non paternae naturae sed uoluntatis filium esse dixerunt. 15.21 De similitudinibus trinitatis diuinae quae in natura mentis ad imaginem dei factae reperiri utcumque potuerunt. 15.22 Tria quae sunt in imagine dei, id est memoria, intellectus et amor, unius esse personae quia non hoc est ei esse quod haec habere. 15.23 Quam uera in dei trinitate unitas et quam uera in eiusdem unitate sit trinitas. 15.24 De his qui naturam mentis subtiliter intuentur et eam imaginem dei esse non sentiunt. 15.25 Quam beatos faciat fides recta etiam eos qui de naturis incorporeis nequeunt disputare. 15.26 Interuallis temporum diuiniae trinitatis carere naturam. 15.27 Quid quodam sermone ad populum disputatum sit de differentia generationis filii et processionis spiritus sancti. ************************************************************************** PROLOGUS DOMINO BEATISSIMO ET SINCERISSIMA CARITATE VENERANDO SANCTO FRATRI ET CONSACERDOTI PAPAE AURELIO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM. De trinitate quae deus summus et uerus est libros iuuenis inchoaui, senex edidi. Omiseram quippe hoc opus posteaquam comperi praereptos mihi esse siue subreptos antequam eos absoluerem et retractatos ut mea dispositio fuerat expolirem. Non enim singillatim sed omnes simul edere ea ratione decreueram quoniam praecedentibus consequentes inquisitione proficiente nectuntur. Cum ergo per eos homines (qui priusquam uellem ad quosdam illorum peruenire potuerunt) dispositio mea nequiuisset impleri, interruptam dictationem reliqueram cogitans hoc ipsum in aliquibus scriptis meis conqueriut scirent qui possent non a me fuisse eosdem libros editos sed ablatos priusquam mihi editione mea digni uiderentur. Verum multorum fratrum uehementissima postulatione et maxime tua iussione compulsus opus tam laboriosum adiuuante domino terminare curaui, eosque emendatos non ut uolui sed ut potui, ne ab illis qui subrepti iam in manus hominum exierant plurimum discreparent, uenerationi tuae per filium nostrum condiaconum carissimum misi et cuicumque audiendos, describendos legendosque permisi. In quibus si seruari mea dispositio potuisset, essent profecto etsi easdem sententias habentes, multo tamen enodatiores atque planiores quantum rerum tantarum explicandarum difficultas et facultas nostra pateretur. Sunt autem qui primos quattuor uel potius quinque etiam sine prooemiis habent et duodecimum sine extrema parte non parua, sed si eis haec editio potuerit innotescere, omnia si uoluerint et ualuerint emendabunt. Peto sane ut hanc epistulam seorsum quidem sed tamen ad caput eorundem librorum iubeas anteponi. Ora pro me. **************************************************************************** DE TRINITATE LIBER I [1.1.1] Lecturus haec quae de trinitate disserimus prius oportet ut nouerit stilum nostrum aduersus eorum uigilare calumnias qui fidei contemnentes initium immaturo et peruerso rationis amore falluntur. Quorum nonnulli ea quae de corporalibus rebus siue per sensus corporeos experta notauerunt, siue quae natura humani ingenii et diligentiae uiuacitate uel artis adiutorio perceperunt, ad res incorporeas et spiritales transferre conantur ut ex his illas metiri atque opinari uelint. Sunt item alii qui secundum animi humani naturam uel affectum de deo sentiunt, si quid sentiunt, et ex hoc errore cum de deo disputant sermoni suo distortas et fallaces regulas figunt. Est item aliud hominum genus, eorum qui uniuersam quidem creaturam, quae profecto mutabilis est, nituntur transcendere ut ad incommutabilem substantiam quae deus est erigant intentionem; sed mortalitatis onere praegrauati cum et uideri uolunt scire quod nesciunt et quod uolunt scire non possunt, praesumptiones opinionum suarum audacius affirmando intercludunt sibimet intellegentiae uias, magis eligentes sententiam suam non corrigere peruersam quam mutare defensam. Et hic quidem omnium morbus est trium generum quae proposui: et eorum scilicet qui secundum corpus de deo sapiunt; et eorum qui secundum spiritalem creaturam, sicuti est anima; et eorum qui neque secundum corpus neque secundum spiritalem creaturam, et tamen de deo falsa existimant, eo remotiores a uero quo id quod sapiunt nec in corpore reperitur nec in facto et condito spiritu nec in ipso creatore. Qui enim opinatur deum, uerbi gratia, candidum uel rutilum, fallitur; sed tamen haec inueniuntur in corpore. Rursus qui opinatur deum nunc obliuiscentem, nunc recordantem uel si quid huiusmodi est, nihilominus in errore est; sed tamen haec inueniuntur in animo. Qui autem putant eius esse potentiae deum ut seipsum ipse genuerit, eo plus errant quod non solum deus ita non est sed nec spiritalis nec corporalis creatura. Nulla enim omnino res est quae se ipsam gignat ut sit. [1.1.2] Ut ergo ab huiusmodi falsitatibus humanus animus purgaretur, sancta scriptura paruulis congruens nullius generis rerum uerba uitauit ex quibus quasi gradatim ad diuina atque sublimia noster intellectus uelut nutritus assurgeret. Nam et uerbis ex rebus corporalibus sumptis usa est cum de deo loqueretur, uelut cum ait: Sub umbraculo alarum tuarum protege me. Et de spiritali creatura multa transtulit quibus significaret illud quod ita non esset sed ita dici opus esset, sicuti est: Ego sum deus zelans et: Poenitet me hominem fecisse. De rebus autem quae omnino non sunt non traxit aliqua uocabula quibus uel figuraret locutiones uel sirparet aenigmata. Unde perniciosius et inanius euanescunt qui tertio illo genere erroris a ueritate secluduntur hoc suspicando de deo quod neque in ipso neque in ulla creatura inueniri potest. Rebus enim quae in creatura reperiuntur solet scriptura diuina uelut infantilia oblectamenta formare quibus infirmorum ad quaerenda superiora et inferiora deserenda pro suo modulo tamquam passibus moueretur aspectus. Quae uero proprie de deo dicuntur, quae in nulla creatura reperiuntur raro ponit scriptura diuina, sicut illud quod dictum est ad Moysen: Ego sum qui sum et: Qui est misit me ad uos. Cum enim esse aliquo modo dicatur et corpus et animus, nisi proprio quodam modo uellet intellegi, non id utique diceret. Et illud quod ait apostolus: Qui solus habet immortalitatem. Cum et anima modo quodam immortalis esse dicatur et sit, non diceret, solus habet, nisi quia uera immortalitas incommutabilitas est, quam nulla potest habere creatura quoniam solius creatoris est. Hoc et Iacobus dicit: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum, apud quem non est commutatio nec momenti obumbratio. Hoc et Dauid: Mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem ipse es. [1.1.3] Proinde substantiam dei sine ulla sui commutatione, mutabilia facientem, et sine ullo suo temporali motu temporalia creantem, intueri et plene nosse difficile est. Et ideo est necessaria purgatio mentis nostrae qua illud ineffabile ineffabiliter uideri possit; qua nondum praediti fide nutrimur, et per quaedam tolerabiliora ut ad illud capiendum apti et habiles efficiamur itinera ducimur. Unde apostolus in Christo quidem dicit esse omnes thesauros sapientiae et scientiae absconditos. Eum tamen, quamuis iam gratia eius renatis sed adhuc carnalibus et animalibus, tamquam paruulis in Christo, non ex diuina uiritute in qua aequalis est patri sed ex humana infirmitate ex qua crucifixus est, commendauit. Ait namque: Neque enim iudicaui me scire aliquid in uobis nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. Deinde secutus ait: Et ego in infirmitate et in timore et tremore multo fui apud uos. Et paulo post eis dicit: Et ego, fratres, non potui loqui uobis quasi spiritalibus sed quasi carnalibus. Quasi paruulis in Christo lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc potestis. Hoc cum dicitur quibusdam irascuntur et sibi contumeliose dici putant, et plerumque malunt credere eos potius a quibus haec audiunt non habere quod dicant quam se capere non posse quod dixerint. Et aliquando afferimus eis rationem, non quam petunt cum de deo quaerunt quia nec ipsi eam ualent sumere nec nos fortasse uel apprehendere uel proferre, sed qua demonstretur eis quam sint inhabiles minimeque idonei percipiendo quod exigunt. Sed quia non audiunt quod uolunt, aut callide nos agere putant ut nostram occultemus imperitiam aut malitiose quod eis inuideamus peritiam, atque ita indignantes perturbatique discedunt. [1.2.4] Quapropter adiuuante domino deo nostro suscipiemus et eam ipsam quam flagitant, quantum possumus, reddere rationem, quod trinitas sit unus et solus et uerus deus, et quam recte pater et filius et spiritus sanctus unius eiusdemque substantiae uel essentiae dicatur, credatur, intellegatur; ut non quasi nostris excusationibus inludantur sed reipsa experiantur et esse illud summum bonum quod purgatissimis mentibus cernitur, et a se propterea cerni comprehendique non posse quia mentis humanae acies inualida in tam excellenti luce non figitur nisi per iustitiam fidei nutrita uegetetur. Sed primum secundum auctoritatem scripturarum sanctarum utrum ita se fides habeat demonstrandum est. Deinde si uoluerit et adiuuerit deus, istis garrulis ratiocinatoribus, elatioribus quam capacioribus atque ideo morbo periculosiore laborantibus, sic fortasse seruiemus ut inueniant aliquid unde dubitare non possint, et ob hoc in eo quod inuenire nequiuerint, de suis mentibus potius quam de ipsa ueritate uel de nostris disputationibus conquerantur. Atque ita si quid eis erga deum uel amoris est uel timoris, ad initium fidei et ordinem redeant, iam sentientes quam salubriter in sancta ecclesia medicine fidelium constitute sit ut ad perceptionem incommutabilis ueritatis imbecillam mentem obseruata pietas sanet ne in opinionem noxiae falsitatis temeritas inordinate praecipitet. Nec pigebit autem me, sicubi haesito, quaerere; nec pudebit, sicubi erro, discere. [1.3.5] Proinde quisquis haec legit ubi pariter certus est, pergat mecum; ubi pariter haesitat, quaerat mecum; ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi meum, reuocet me. Ita ingrediamur simul caritatis uiam tendentes ad eum de quo dictum est: Quaerite faciem eius semper. Et hoc placitum pium atque tutum coram domino deo nostro cum omnibus interim qui ea quae scribo legunt et in omnibus scriptis meis maximeque in his ubi quaeritur unitas trinitatis, patris et filii et spiritus sancti, quia neque periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid inuenitur. Quisquis ergo cum legit dicit: Non bene hoc dictum est quondam non intellego locutionem meam reprehendit, non fidem; et forte uere potuit dici planius. Verumtamen nullus hominum ita locutus est ut in omnibus ab omnibus intellegeretur. Vide at ergo cui hoc in sermone meo displicet utrum altos in talibus rebus quaestionibusque uersatos cum intellegat, me non intellegit; et si ita est ponat librum meum uel etiam, si hoc uidetur, abiciat, et eis potius quos intellegit operam et tempus impendat. Non tamen propterea putet me tacere debuisse quia non tam expedite ac dilucide quam illi quos intellegit eloqui potui. Neque enim omnia quae ab omnibus conscribuntur in omnium menus ueniunt, et fieri potest ut nonnulli qui etiam haec nostra intellegere ualent illos planiores non inueniant libros et in istos saltem incident. Ideoque utile est plures a pluribus fieri diuerso stilo, non diuersa fide, etiam de quaestionibus eisdem ut ad plurimos res ipsa perueniat, ad altos sic, ad altos autem sic. At si ille qui se ista non intellexisse conqueritur nulla umquam de talibus rebus diligenter et acute disputata intellegere potuit, secum agat uotis et studiis ut proficiat, non mecum querelis et conuiciis ut taceam. Qui uero haec legens dicit: Intellego quidem quid dictum sit sed non uere dictum est asserat, ut places, sententiam suam et redarguat meam si potest. Quod si cum caritate et ueritate fecerit, mihique etiam (si in hac uita maneo) cognoscendum facere curauerit, uberrimum fructum laboris huius mei cepero. Quod si mihi non potuerit, quibus id potuerit me uolente ac libente praestiterit. Ego tamen in lege domini rneditabor, si non die ac nocte, saltem quibus temporum particulis possum, et meditationes meas ne obliuione fugiant stilo alligo sperans de misericordia dei quod in omnibus ueris quae certa mihi sunt perseuerantem me faciet; si quid autem aliter sapio, id quoque mihi ipse reuelabit siue per occultas inspirationes atgue admonitiones siue per manifesta eloquia sua siue per fraternal sermocinationes. Hoc oro et hoc depositum desideriumque meum penes ipsum habeo, qui mihi satis idoneus est et custodire quae dedit et reddere quae promisit. [1.3.6] Arbitror sane nonnullos tardiores in quibusdam locis librorum meorum opinaturos me sensisse quod non sensi aut non sensisse quod sensi. Quorum errorem mihi tribui non debere quis nesciat, si uelut me sequentes neque apprehendentes deuiauerint in aliquam falsitatem dum per quaedam dense et opaca cogor.uiam carpere, quandoquidem nec ipsis sanctis diuinorum librorum auctoritatibus ullo modo quisquam recte tribuerit tam multos et uarios errores haereticorum, cum omnes ex eisdem scripturis falsas atque fallaces opiniones suas conentur defendere? Admonet me plane ac mihi iubet suauissimo imperio lex Christi, hoc est caritas, ut cum aliquid falsi in libris meis me sensisse homines putant quod ego non sensi atque idipsum falsum alteri displicet, alteri placet, malim me reprehendi a reprehensore falsitatis quam ab eius laudatore laudari. Ab illo enim, quamuis ego non recte qui hoc non senserim, error tamen ipse recte uituperatur; ab hoc autem nec ego recte laudor a quo existimor id sensisse quod uituperat ueritas, nec ipsa sententia quam uituperat ueritas. Ergo in nomine domini susceptum opus aggrediamur. [1.4.7] Omnes quos legere potui qui ante me scripserunt de trinitate quae deus est, diuinorum librorum ueterum et nouorum catholici tractatores, hoc intenderunt secundum scripturas docere, quod pater et filius et spiritus sanctus unius substantiae inseparabili aequalitate diuinam insinuent unitatem, ideoque non sint tres dii sed unus deus -- quamuis pater filium genuerit, et ideo filius non sit qui pater est; filiusque a patre sit genitus, et ideo pater non sit qui filius est, spiritusque sanctus nec pater sit nec filius, sed tantum patris et filii spiritus, patri et filio etiam ipse coaequalis et ad trinitatis pertinens unitatem. Non tamen eandem trinitatem natam de uirgine Maria et sub Pontio Pilato crucifixam et sepultam tertio die resurrexisse et in caelum ascendisse, sed tantummodo filium. Nec eandem trinitatem descendisse in specie columbae super Iesum baptizatum aut die pentecostes post ascensionem domini sonitu facto de caelo quasi ferretur fiatus uehemens et linguis diuisis uelut ignis, sed tantummodo spiritum sanctum. Nec eandem trinitatem dixisse de caelo: Tu es filius meus, siue cum baptizatus est a Iohanne siue in monte quando cum illo erant tres discipuli, aut quando sonuit uox dicens: Et clarificaui et iterum clarificabo, sed tantummodo patris uocem fuisse ad filium factam, quamuis pater et filius et spiritus sanctus sicut inseparabiles sunt, ita inseparabiliter operentur. Haec et mea fides est quando haec est catholica fides. [1.5.8] Sed in ea nonnulli perturbantur cum audiunt deum patrem et deum filium et deum spiritum sanctum, et tamen hanc trinitatem non tres deos sed unum deum; et quemadmodum id intellegant quaerunt, praesertim cum dicitur inseparabiliter operari trinitatem in omni re quam deus operatur, et tamen quandam uocem patris sonuisse, quae uox filu non sit; in carne autem natum et passum et resurrexisse et ascendisse non nisi filium, in columbae autem specie uenisse non nisi spiriturn sanctum. Intellegere uolunt quomodo et illam uocem quae non nisi patris sunt trinitas fecerit, et illam carnem in qua non nisi filius de uirgine natus est eadem trinitas creauerit, et illam columbae speciem in qua non nisi spiritus sanctus apparuit illa ipsa trinitas operate sit. Alioquin non inseparabiliter trinitas operatur, sed alla pater facit, alla filius, alla spiritus sanctus; aut si quaedam simul faciunt, quaedam sine inuicem, iam non inseparabilis trinitas. Mouet etiam quomodo spiritus sanctus in trinitate sit, quem nec pater nec filius nec ambo genuerint, cum sit spiritus patris et filii. Quia ergo quaerunt ista homines, et taedio nobis sunt ut si quid hinc ex dono dei sapit infirmitas rostra, edisseramus eis ut possumus, neque cum inuidia tabescente iter habeamus. Si dicimus nos nihil de talibus rebus cogitare solere, mentimur, si autem fatemur habitare ista in cogitationibus nostris quondam rapimur amore indagandae ueritatis, flagitant lure caritatis ut eis indicemus quid hinc excogitare potuerimus. "Non quia iam acceperim aut iam perfectus sim" (nam si Paulus apostolus, quanto magis ego longe infra illius pedes iacens, non me arbitror apprehendisse?), sed pro modulo meo si ea "quae retro sunt obliuiscor et in anteriora me extendo et secundum intentionem sequor ad palmam supernae uocationis", quantum eiusdem uiae peregerim et quo peruenerim unde mihi in fine reliquus cursus est ut aperiam desideratur a me illis desiderantibus quibus me seruire cogit libera caritas. Oportet autem et donabit deus ut eis ministrando quae legant ipse quoque proficiam, et eis cupiens respondere quaerentibus ipse quoque inueniam quod quaerebam. Ergo suscepi haec iubente atque adiuuante domino deo nostro non tam cognita cum auctoritate disserere quam ea cum pietate disserendo cognoscere. [1.6.9] Qui dixerunt dominum nostrum Iesum Christum non esse deum, aut non esse uerum deum, aut non cum patre unum et solum deum, aut non uere immortalem quia mutabilem, manifestissima diuinorum testimoniorum et consona uoce conuicti sunt. Unde sunt illa: In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. Manifestum enim quod uerbum dei filium dei unicum accipimus, de quo post dicit: Et uerbum caro factum est, propter natiuitatem incarnationis eius quae facta est in tempore ex uirgine. In eo autem declarat non tantum deum esse sed etiam eiusdem cum patre substantiae quia cum dixisset: Et deus erat uerbum. Hoc erat, inquit, in principio apud deum, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Neque enim dicit omnia 'nisi quae facta sunt,' id est omnem creaturam. Unde liquido apparet ipsum factum non esse per quem facta sunt omnia. Et si factus non est, creatura non est; si autem creatura non est, eiusdem cum patre substantiae est. Omnis enim substantia quae deus non est creatura est, et quae creatura non est deus est. Et si non est filius eiusdem substantiae cuius pater, ergo facta substantia est; si facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt; at si omnia per ipsum facta sunt, unius igitur eiusdemque cum patre substantiae est. Et ideo non tantum deus sed et uerus deus. Quod idem Iohannes apertissime in epistula sua dicit: Scimus quod filius dei uenerit et dederit nobis intellectum ut cognoscamus uerum et simus in uero, filio eius Iesu Christo. Hic est uerus deus et uita aeterna. [1.6.10] Hinc etiam consequenter intellegitur non tantummodo de patre dixisse apostolum Paulum: Qui solus habet immortalitatem sed de uno et solo deo, quod est ipsa trinitas. Neque enim ipsa uita aeterna mortalis est secundum aliquam mutabilitatem; ac per hoc filius dei, quia uita aeterna est, cum patre etiam ipse intellegitur ubi dictum est: Solus habet immortalitatem. Eius enim uitae aeternae et nos participes facti pro modulo nostro immortales efficimur. Sed aliud est ipsa cuius participes efficimur uita aeterna, aliud nos qui eius participatione uiuemus in aeternum. Si enim dixisset: Quem temporibus propriis ostendit pater beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem nec sic inde separatum filium oporteret intellegi. Neque enim quia ipse filius alibi loquens uoce sapientiae (ipse est enim sapientia dei) ait: Gyrum caeli circuiui sola separauit a se patrem. Quanto magis ergo non est necesse ut tantummodo de patre praeter filium intellegatur quod dictum est: Qui solus habet immortalitatem cum ita dictum sit: Ut serues, inquit, mandatum sine macula, inreprehensibile, usque in aduentum domini nostri Iesu Christi, quem temporibus propriis ostendit beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum uidit nec uidere potest, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. In quibus uerbis nec pater proprie nominatus est nec filius nec spiritus sanctus, sed beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, quod est unus et solus et uerus deus, ipsa trinitas. [1.6.11] Nisi forte quae sequuntur perturbabunt hunc intellectum, quia dixit: Quem nemo hominum uidit nec uidere potest cum hoc etiam ad Christum pertinere secundum eius diuinitatem aecipiatur quam non uiderunt iudaei, qui tamen carnem uiderunt et crucifixerunt. Videri autem diuinitas humano uisu nullo modo potest, sed eo uisu uidetur quo iam qui uident non homines sed ultra homines sunt. Recte ergo ipse deus trinitas intellegitur beatus et solus potens, ostendens aduentum domini nostri Iesu Christi temporibus propriis. Sic enim dictum est: Solus habet immortalitatem quomodo dictum est: Qui facit mirabilia solus. Quod uelim scire de quo dictum accipiant. Si de patre tantum, quomodo ergo uerum est quod ipse filius dicit: Quaecumque enim pater facit, haec eadem et filius facit similiter? An quidquam est inter mirabilia mirabilius quam resuscitare et uiuificare mortuos? Dicit autem idem filius: Sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. Quomodo ergo solus pater facit mirabilia, cum haec uerba nec patrem tantum nec filium tantum permittant intellegi, sed utique deum unum uerum solum, id est patrem et filium et spiritum sanctum? [1.6.12] Item dicit idem apostolus: Nobis unus deus pater ex quo omnia, et nos in ipso, et unus dominus Iesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum. Quis dubitet eum omnia 'quae creata sunt' dicere, sicut Iohannes: Omnia per ipsum facta sunt? Quaero itaque de quo dicit alio loco: Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum. Si enim de patre et filio et spiritu sancto ut singulis personis singula tribuantur, ex ipso, ex patre; per ipsum, per filium; in ipso, in spiritu sancto; manifestum quod pater et filius et spiritus sanctus unus deus est quando singulariter intulit: Ipsi gloria in saecula saeculorum. Unde enim coepit hunc sensum; non ait: O altitudo diuitiarum sapientae et scientiae patris aut filii aut spiritus sancti, sed: sapientiae et scientiae dei! Quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! Quis enim cognouit sensum domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. Si autem hoc de patre tantummodo intellegi uolunt, quomodo ergo omnia per patrem sunt sicut hic dicitur, et omnia per filium sicut ad corinthios ubi ait: Et unus dominus Iesus Christus per quem omnia et sicut in euangelio Iohannis: Omnia per ipsum facta sunt Si enim alia per patrem, alia per filium, iam non omnia per patrem nec omnia per filium. Si autem omnia per patrem et omnia per filium, eadem per patrem quae per filium. Aequalis ergo est patri filius, et inseparabilis operatio est patris et filii. Quia si uel filium fecit pater quem non fecit ipse filius, non omnia per filium facta sunt. At omnia per filium facta sunt. Ipse igitur factus non est ut cum patre faceret omnia quae facta sunt. Quamquam nec ab ipso uerbo tacuerit apostolus et apertissime omnino dixerit: Qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo hic deum proprie patrem appellans, sicut alibi: Caput autem Christi deus. [1.6.13] Similiter et de spiritu sancto collecta sunt testimonia quibus ante nos qui haec disputauerunt abundantius usi sunt quia et ipse deus et non creatura. Quod si non creatura, non tantum deus (nam et homines dicti sunt dii), sed etiam uerus deus. Ergo patri et filio prorsus aequalis et in trinitatis unitate consubstantialis et coaeternus. Maxime uero illo loco satis claret quod spiritus sanctus non sit creatura ubi iubemur non seruire creaturae sed creatori, non eo modo quo iubemur per caritatem seruire inuicem, quod est graece *douleuein*, sed eo modo quo tantum deo seruitur, quod est graece *latreuein*. Unde idolatrae dicuntur qui simulacris eam seruitutem exhibent quae debetur deo. Secundum hanc enim seruitutem dictum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies. Nam hoc distinctius in graeca scriptura inuenitur, *latreuseis* enim habet. Porro si tali seruitute creaturae seruire prohibemur quandoquidem dictum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies -- unde et apostolus detestatur eos qui coluerunt et seruierunt creaturae quam creatori -- non est utique creatura spiritus sanctus cui ab omnibus sanctis talis seruitus exhibetur dicente apostolo: Nos enim sumus circumcisio, spiritui dei seruientes quod est in graeco *latreeuontes*. Plures enim codices etiam latini sic habent, qui spiritui dei seruimus; graeci autem omnes aut paene omnes. In nonnullis autem exemplaribus latinis inuenimus non "spiritui dei seruimus" sed "spiritu deo seruimus". Sed qui in hoc errant et auctoritati grauiori cedere detractant, numquid et illud uarium in codicibus reperiunt: Nescitis quia corpora uestra templum in uobis est spiritus sancti quem habetis a deo? Quid autem insanius magisque sacrilegum est quam ut quisquam dicere audeat membra Christi templum esse creaturae minoris secundum ipsos quam Christus est? Alio enim loco dicit: Corpora uestra membra sunt Christi. Si autem quae membra sunt Christi templum est spiritus sancti, non est creatura spiritus sanctus, quia cui corpus nostrum templum exhibemus necesse est ut huic eam seruitutem debeamus qua non nisi deo seruiendum est, quae graece appellatur *latreia*. Unde consequenter dicit: Glorificate ergo deum in corpore uestro. [1.7.14] His et talibus diuinarum scripturarum testimoniis quibus, ut dixi, priores copiosius usi expugnauerunt haereticorum tales calumnies uel errores, insinuatur fidei nostrae unites et aequalitas trinitatis. Sed quia multa in sanctis libris propter incarnationem uerbi dei, quae pro salute nostra reparanda facta est ut mediator dei et hominum esset homo Christus Iesus, ita dicuntur ut maiorem filio patrem significent uel etiam apertissime ostendant, errauerunt homines minus diligenter scrutantes uel intuentes uniuersam seriem scripturarum, et ea quae de Christo Iesu secundum hominem dicta sunt ad eius substantiam quae ante incarnationem sempiterna erat et sempiterna est transferre conati sunt. Et illi quidem dicunt minorem filium esse quam pater est quia scriptum est ipso domino dicente: Pater maior me est. Veritas autem ostendit secundum istum modum etiam se ipso minorem filium. Quomodo enim non etiam se ipso minor factus est qui semetipsum exinaniuit formam serui accipiens? Neque enim sic accepit formam serui ut amitteret formam dei in qua erat aequalis patri. Si ergo ita accepta est forma serui ut non amitteretur forma dei, cum et in forma serui et in forma dei idem ipse sit filius unigenitus dei patris, in forma dei aequalis patri, in forma serui mediator dei et hominum homo Christus Iesus, quis non intellegat quod in forma dei etiam ipse se ipso maior est, in forma autem serui etiam se ipso minor est? Non itaque immerito scriptura utrumque dicit, et aequalem patri filium, et patrem maiorem filio. Illud enim propter formam dei, hoc autem propter formam serui sine ulla confusione intellegitur. Et haec nobis regula per omnes sanctas scripturas dissoluendae huius quaestionis ex uno capite epistulae Pauli apostoli promitur ubi manifestius ista distinctio commendatur. Ait enim: Qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, sed semetipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inuentus ut homo. Est ergo dei filius deo patri natura aequalis, habitu minor. In forma enim serui quam accepit minor est patre; in forma autem dei in qua erat etiam antequam hanc accepisset aequalis est patri. In forma dei uerbum per quod facta sunt omnia; in forma autem serui factus ex muliere, factus sub lege ut eos qui sub lege erant redimeret. Proinde in forma dei fecit hominem; in forma serui factus est homo. Nam si pater tantum sine filio fecisset hominem, non scriptum esset: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ergo quia forma dei accepit formam serui, utrumque deus et utrumque homo; sed utrumque deus propter accipientem deum, utrumque autem homo propter acceptum hominem. Neque enim illa susceptione alterum eorum in alterum conuersum atque mutatum est; nec diuinitas quippe in creaturam mutata est ut desisteret esse diuinitas, nec creatura in diuinitatem ut desisteret esse creatura. [1.8.15] Illud autem quod ait idem apostolus: Cum autem ei omnia subiecta fuerint, tunc et ipse filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia aut ideo dictum est ne quisquam putaret habitum Christi, qui ex humana creatura susceptus est, conuersum iri postea in ipsam diuinitatem uel, ut certius expresserim, deitatem, quae non est creatura sed est unitas trinitatis mcorporea et incommutabilis, et sibimet consubstantialis et coaeterna natura. Aut si quisquam contendit, ut aliqui senserunt, ita dictum: Et ipse filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia ut ipsam subiectionem, commutationem et conuersionem credat futuram creaturae in ipsam substantiam uel essentiam creatoris, id est ut quae fuerat substantia creaturae fiat substantia creatoris, certe uel hoc concedit quod non habet ullam dubitationem nondum hoc fuisse factum cum dominus diceret: Pater maior me est. Dixit enim hoc non solum antequam ascendisset in caelum, uerum etiam antequam passus resurrexisset a mortuis. Illi autem qui putant humanam in eo naturam in deitatis substantiam mutari atque conuerti et ita dictum: Tunc et ipse filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia ac si diceretur: 'Tunc et ipse filius hominis et a uerbo dei suscepta humana natura commutabitur in eius naturam qui ei subiecit omnia,' tunc futurum putant cum post diem iudicii tradiderit regnum deo et patri. Ac per hoc etiam secundum istam opinionem adhuc pater maior est quam serui forma quae de uirgine accepta est. Quod si et aliqui hoc affirmant, quod iam fuerit in dei substantiam mutatus homo Christus Iesus, illud certe negare non possunt quod adhuc natura hominis manebat quando ante passionem dicebat: Quoniam pater maior me est. Unde nulla cunctatio est secundum hoc esse dictum quod forma serui maior est pater, cui in forma dei aequalis est filius. Nec quisquam cum audierit quod ait apostolus: Cum autem dixerit quia omnia subiecta sunt, manifestum quia praeter eum qui subiecit illi omnia ita existimet de patre intellegendum quod subiecerit omnia filio ut ipsum filium sibi omnia subiecisse non putet. {Quod apostolus ad philippenses ostendit dicens: Nostra autem conuersatio in caelis est; unde et saluatorem exspectamus dominum Iesum Christum, qui transfigurauit corpus humilitatis nostrae conforme ut fiat corpori gloriae suae, secundum operationem suam qua possit etiam sibi subicere omnia.} Inseparabilis enim est operatio patris et filii. Alioquin nec ipse pater sibi subiecit omnia, sed filius ei subiecit qui ei regnum tradidit et euacuat omnem principatum et omnem potestatem et uirtutem. De filio quippe ista dicta sunt: Cum tradiderit, inquit, regnum deo et patri, cum euacuauerit omnem principatum et omnem potestatem et uirtutem. Ipse enim subiecit qui euacuat. [1.8.16] Nec sic arbitremur Christum traditurum regnum deo et pa tri ut adimat sibi. Nam et hoc quidam uaniloqui crediderunt. Cum enim dicitur: Tradiderit regnum deo et patri non separatur ipse quia simul cum patre unus deus est. Sed diuinarum scripturarum incuriosos et contentionum studiosos fallit uerbum quod positum est, donec. Ita namque sequitur: Oportet enim illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis tamquam cum posuerit non sit regnaturus. Nec intellegunt ita dictum sicut est illud: Confirmatum est cor eius; non commouebitur donec uideat super inimicos suos. Non enim cum uiderit, iam commouebitur. Quid ergo est: Cum tradiderit regnum deo et patri quasi modo non habeat regnum deus et pater? Sed quia omnes iustos quibus nunc regnat ex fide uiuentibus mediator dei et hominum homo Christus Iesus perducturus est ad speciem quam uisionem dicit idem apostolus facie ad faciem, ita dictum est: Cum tradiderit regnum deo et patri ac si diceretur: 'Cum perduxerit credentes ad contemplationem dei et patris.' Sicut enim dicit: Omnia mihi tradita sunt a patre meo, et nemo nouit filium nisi pater, neque patrem quis nouit nisi filius et cui uoluerit filius reuelare tunc reuelabitur a filio pater cum euacuauerit omnem principatum et omnem potestatem et uirtutem, id est ut necessaria non sit dispensatio similitudinum per angelicos principatus et potestates et uirtutes. Ex quarum persona non inconuenienter intellegitur dici in cantico canticorum ad sponsam: Similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti quoadusque rex in recubitu suo est id est quoadusque Christus in secreto suo est, quia: uita nostra abscondita est cum Christo in deo. Cum Christus, inquit, apparuerit uita uestra, tunc et uos cum ipso apparebitis in gloria. Quod antequam fiat, uidemus nunc per speculum in aenigmate, hoc est in similitudinibus, tunc autem facie ad faciem. [1.8.17] Haec enim nobis contemplatio promittitur actionum omnium finis atque aeterna perfectio gaudiorum. Filii enim dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus quondam uidebimus eum sicuti est. Quod enim dixit famulo suo Moysi: Ego sum qui sum. Et dices itaque filiis Israhel: Qui est misit me ad uos; hoc contemplabimur cum uiuemus in aeternum. Ita quippe ait: Haec est autem uita aeterna ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum. Hoc fiet cum uenerit dominus et inluminauerit occulta tenebrarum, cum tenebrae mortalitatis huius corruptionisque transierint. Tunc erit mane nostrum de quo in psalmo dicitur: Mane adstabo tibi et contemplabor. De hac contemplatione intellego dictum: Cum tradiderit regnum deo et patri id est cum perduxerit iustos quibus nunc ex fide uiuentibus regnat mediator dei et hominum homo Christus Iesus ad contemplationem dei et patris. Si desipio hic, corrigat me qui melius sapit; mihi aliud non uidetur. Neque enim quaeremus aliud cum ad illius contemplationem peruenerimus, quae nunc non est quamdiu gaudium nostrum in spe est. Spes autem quae uidetur non est spes. Quod enim uidet quis, quid et sperat? Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus quoadusque rex in recubitu suo est. Tunc erit quod scriptum est: Adimplebis me laetitia cum uultu tuo. Illa laetitia nihil amplius requiretur quia nec erit quod amplius requiratur. Ostendetur enim nobis pater et aufficiet nobis. Quod bene intellexerat Philippus ut diceret: Domine, ostende nobis patrem et sufficit nobis. Sed nondum intellexerat eo quoque modo idipsum se potuisse dicere: 'Domine, ostende nobis te et sufficit nobis.' Ut enim hoc intellegeret, responsum est ei a domino: Tanto tempore uobiscum sum et non cognouistis me? Philippe, qui me uidit uidit et patrem. Sed quia uolebat eum ex fide uiuere antequam illud posses uidere, secutus est et ait: Non credis quia ego in patre et pater in me? Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non per speciem. Contemplatio quippe merces est fidei, cui mercedi per fidem corda mundantur, sicut scriptum est: Mundans fide corda eorum. Probatur autem quod illi corda mundentur illa maxime sententia: Beati mundicordes quondam ipsi deum uidebunt. Et quia haec est uita aeterna dicit deus in psalmis: Longitudinem dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum. Siue ergo audiamus: 'Ostende nobis filium,' siue audiamus: Ostende nobis patrem tantundem ualet quia neuter sine altero potest ostendi. Unum quippe sunt, sicut ait: Ego et pater unum sumus. Denique propter ipsam inseparabilitatem sufficienter aliquando nominatur uel pater solus uel filius solus adimpleturus nos laetitia cum uultu quo. [1.8.18] Nec inde separatur utriusque spiritus, id est patris et filii spiritus, qui spiritus sanctus proprie dicitur, spiritus ueritatis quem hic mundus accipere non potest. Hoc est enim plenum gaudium nostrum quo amplius non est, frui trinitate deo ad cuius imaginem facti sumus. Propter hoc aliquando ita loquitur de spiritu sancto tamquam solus ipse sufficiat ad beatitudinem nostram; et ideo solus sufficit quia separari a patre et filio non potest, sicut pater solus sufficit quia separari a filio et spiritu sancto non potest, et filius ideo sufficit solus quia separari a patre et spiritu sancto non potest. Quid enim sibi uult quod ait: Si diligitis me, mandata mea seruate, et ego rogabo patrem, et alium aduocatum dabit uobis ut uobiscum sit in aeternum, spiritum ueritatis quem hic mundus accipere non potest, id est dilectores mundi? Animalis enim homo non percipit quae sunt spiritus dei. Sed adhuc uideri potest ideo dictum: Et ego rogabo patrem, et alium aduocatum dabit uobis quasi non sufficiat solus filius. Illo autem loco ita de illo dictum est tamquam solus omnino sufficiat: Cum uenerit ille spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem. Numquid ergo separatur hinc filius tamquam ipse non doceat omnem ueritatem, aut quasi hoc impleat spiritus sanctus quod minus potuit docere filius? Dicant ergo, si places, maiorem esse filio spiritum sanctum quem minorem illo solent dicere. An quia non dictum est: 'Ipse solus,' aut: 'Nemo nisi ipse' uos docebit omnem ueritatem, ideo permittunt ut cum illo docere credatur et filius? Apostolus ergo separauit filium ab sciendis his quae dei sunt ubi ait: Sic et quae dei sunt nemo scit nisi spiritus dei! ut iam isti peruersi possint ex hoc dicere quod et filium non doceat quae dei sunt nisi spiritus sanctus, tamquam maior minorem; cui filius ipse tantum tribuit ut diceret: Quia haec locutus sum uobis, tristitia cor uestrum impleuit. Sed ego ueritatem dico: expedit uobis ut ego eam; nam si non abiero, aduocatus non ueniet ad uos. [1.9.18] Hoc autem dixit non propter inaequalitatem uerbi dei et spiritus sancti, sed tamquam impedimento esset praesentia filii hominis apud eos quominus ueniret ille qui minor non esset quia non semetipsum exinaniuit sicut filius formam serui accipiens. Oportebat ergo ut auferretur ab oculis eorum forma serui quam intuentes hoc solum esse Christum putabant quod uidebant. Inde est et illud quod ait: Si diligeretis me, gauderetis quondam eo ad patrem, quia pater maior me est id est propterea me oportet ire ad patrem quia dum me ita uidetis, et ex hoc quod uidetis aestimatis minor sum patre, atque ita circa creaturam susceptumque habitum occupati aequalitatem quam cum patre habeo non intellegitis. Inde est et illud: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem meum. Tactus enim tamquam finem facit notionis. Ideoque nolebat in eo esse finem intenti cordis in se ut hoc quod uidebatur tantummodo putaretur. Ascensio autem ad patrem erat ita uideri sicut aequalis est patri ut ibi esset finis uisionis quae sufficit nobis. Aliquando item de filio solo dicitur quod ipse sufficiat et in eius uisione merces tota promittitur dilectionis et desiderii nostri. Sic enim ait: Qui habet mandata mea et custodit ea, ille est qui me diligit. Qui autem me diligit, diligetur a patre meo; et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi. Numquid hic quia non dixit: 'Ostendam illi et patrem,' ideo separauit patrem? Sed quia uerum est: Ego et pater unum sumus cum pater ostenditur, et filius ostenditur qui in illo est; et cum filius ostenditur, etiam pater ostenditur qui in illo est. Sicut ergo cum ait: Et ostendam illi me ipsum intellegitur quia ostendit et patrem, ita et in eo quod dicitur: Cum tradiderit regnum deo et patri intellegitur quia non adimit sibi. Quoniam cum perducet credentes ad contemplationem dei et patris, profecto perducet ad contemplationem suam qui dixit: Et ostendam illi me ipsum. Et ideo consequenter cum dixisset illi Iudas: Domine, quid factum est quia ostensurus es te nobis et non huic mundo? respondit Iesus et dixit illi: Si quis me diligit, sermonem meum seruabit; et pater meus diliget ilium, et ad illum ueniemus et mansionem apud illum faciemus. Ecce quia non solum se ipsum ostendit ei a quo diligitur, quia simul cum patre uenit ad eum et mansionem facit apud eum. [1.9.19] An forte putabitur mansionem in dilectore suo facientibus patre et filio exclusus esse ab hac mansione spiritus sanctus? Quid est ergo quod superius ait de spiritu sancto: Quem hic mundus accipere non potest quondam non uidet illum, nostis illum uos quia uobiscum manes et in uobis est? Non itaque ab hac mansione separatus est de quo dictum est, uobiscum manes et in uobis est. Nisi forte quisquam sic absurdus est ut arbitretur cum pater et filius uenerint ut mansionem faciant apud dilectorem suum, discessurum inde spiritum sanctum et tamquam locum daturum esse maioribus. Sed et huic carnali cogitationi occurrit scripturae paulo quippe superius ait: Et ego rogabo patrem, et alium aduocatum dabit uobis ut uobiscum sit in aeternum. Non ergo discedet patre et filio uenientibus, sed in eadem mansione cum ipsis erit in aeternum quia nec ille sine ipsis uenit nec illi sine illo. Sed propter insinuationem trinitatis personis etiam singulis nominatis dicuntur quaedam; non tamen aliis separatis intelleguntur propter eiusdem trinitatis unitatem unamque substantiam atque deitatem patris et filii et spiritus sancti. [1.10.20] Tradet itaque regnum deo et patri dominus noster Iesus Christus, non se inde separato nec spiritu sancto, quondam perducet credentes ad contemplationem dei ubi est finis omnium bonarum actionum et requies sempiterna et gaudium quod non auferetur a nobis. Hoc enim significat in eo quod ait: Iterum uidebo uos, et gaudebit cor uestrum, et gaudium uestrum nemo auferet a uobis. Huius gaudii similitudinem praesignabat Maria sedens ad pedes domini et intenta in uerbum eius, quieta scilicet ab omni actione et intenta in ueritatem secundum quendam modum cuius capax est ista uita, quo tamen praefiguraret illud quod futurum est in aeternum. Martha quippe sorore sua in necessitatis actione conuersante quamuis bona et utili, tamen cum requies successerit transitura, ipsa requiescebat in uerbo domini. Et ideo dominus conquerenti Marthae quod eam soror non adiuuaret respondit: Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea. Non partem malam dixit quod agebat Martha, sed istam optimam quae non auferetur. Illa enim quae in ministerio indigentiae est, cum indigentia ipsa transierit, auferetur. Boni quippe operis transituri merces est requies permansura. In illa igitur contemplatione deus erit omnia in omnibus quia nihil ab illo aliud requiretur, sed solo ipso inlustrari perfruique sufficiet. Ideoque ille in quo spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus: Unam, inquit, petit a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini per omnes dies uitae meae, ut contempler delectationem domini. Contemplabimur enim deum patrem et filium et spiritum sanctum cum mediator dei et hominum homo Christus Iesus tradiderit regnum deo et patri ut iam non interpellet pro nobis mediator et sacerdos noster filius dei et filius hominis sed et ipse in quantum sacerdos est, assumpta propter nos forma serui, subiectus sit ei qui illi subiecit omnia et cui subiecit omnia, ut in quantum deus est cum illo nos subiectos habeas, in quantum sacerdos nobiscum illi subiectus sit. Quapropter cum filius sit et deus et homo, alla substantia deus, alla homo, homo potius in filio quam filius in patre; sicut caro animae meae alia substantia est ad animam meam quamuis in uno homine quam anima alterius hominis ad animam meam. [1.10.21] Cum ergo tradiderit regnum deo et patri, id est cum credentes et uiuentes ex fide pro quibus nunc mediator interpellat perduxerit ad contemplationem cui percipiendae suspiramus et gemimus, et transierit labor et gemitus, iam non interpellabit pro nobis tradito regno deo et patri. Hoc significans ait: Haec uobis locutus sum in similitudinibus; ueniet hora quando iam non in similitudinibus loquar uobis, sed manifeste de patre nuntiabo uobis id est iam non erunt similitudines cum uisio fuerit facie ad faciem. Hoc est enim quod ait, sed manifeste de patre nuntiabo uobis, ac si diceret 'manifeste patrem ostendam uobis.' Nuntiabo quippe ait quia uerbum eius est. Sequitur enim et dicit: Illa die in nomine meo petetis, et non dico uobis quia ego rogabo patrem; ipse enim pater amat uos quia uos me amatis et credidistis quia ego a deo exiui. Exiui a patre et ueni in hunc mundum: iterum relinquo mundum et uado ad patrem. Quid est, a patre exit, nisi 'non in ea forma qua aequalis sum patri sed aliter, id est in assumpta creatura minor apparui'? Et quid est, ueni in hunc mundum, nisi 'formam serui quam me exinaniens accept etiam peccatorum qui mundum istum diligunt oculis demonstraui'? Et quid est, iterum relinquo mundum, nisi 'ab aspectu dilectorum mundi aufero quod uiderunt'? Et quid est, uado ad patrem, nisi 'doceo me sic intellegendum a fidelibus meis quomodo aequalis sum patri'? Hoc qui credunt digni habebuntur perduci a fide ad speciem, id est ad ipsam uisionem, quo perducens dictus est tradere regnum deo et patri. Fideles quippe eius quos redemit sanguine suo dicti sunt regnum eius pro quibus nunc interpellat; tunc autem illic eos sibi faciens inhaerere ubi aequalis est patri, non iam rogabit patrem pro eis. Ipse enim, inquit, pater amat uos. Ex hoc enim rogat quo minor est patre quo uero aequalis exaudit cum patre. Unde se ab eo quod dixit: Ipse enim pater amat uos utique ipse non separat; sed secundum ea facit intellegi quae supra commemoraui satisque insinuaui, plerumque ita nominari unamquamque in trinitate personam ut et aliae illic intellegantur. Sic itaque dictum est: Ipse enim pater amat uos ut consequenter intellegatur et filius et spiritus sanctus; non quia modo nos non amat qui proprio filio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit eum sed tales nos amat deus quales futuri sumus, non quales sumus. Quales enim amat, tales in aeternum conseruat, quod tunc erit cum tradiderit regnum deo et patri qui nunc interpellat pro nobis ut iam non roget patrem quia ipse pater amat nos. Quo autem merito nisi fidei qua credimus antequam illud quod promittitur uideamus? Per hanc enim peruenimus ad speciem ut tales amet quales amat ut simus, non quales odit quia sumus, et hortatur ac praestat ne tales esse semper uelimus. [1.11.22] Quapropter cognita ista regula intellegendarum scripturarum de filio dei ut distinguamus quid in eis sonet secundum formam dei in qua est et aequalis est patri, et quid secundum formam serui quam accepit et minor est patre, non conturbabimur tamquam contrariis ac repugnantibus inter se sanctorum librorum sententiis. Nam secundum formam dei aequalis est patri et filius et spiritus sanctus quia neuter eorum creatura est sicut iam ostendimus; secundum formam autem serui minor est patre quia ipse dixit: Pater maior me est minor est se ipso quia de illo dictum est: Semetipsum exinaniuit minor est spiritu sancto quia ipse ait: Qui dixerit blasphemiam in filium hominis, remittetur ei, qui autem dixerit in spiritum sanctum, non dimittetur ei. Et in ipso uirtutes operatus est dicens: Si ego in spiritu dei eicio daemonia, certe superuenit super uos regnum dei. Et apud Esaiam dicit, quam lectionem ipse in synagoga recitauit et de se completam sine scrupulo dubitationis ostendit: Spiritus, inquit, domini super me; propter quod unxit me, euangelizare pauperibus misit me, praedicare captiuis remissionem... etc. ad quae facienda ideo se dicit missum quia spiritus domini est super eum. Secundum formam dei omnia per ipsum facta sunt, secundum formam serui ipse factus est ex muliere, factus suo lege. Secundum formam dei ipse et pater unum sunt, secundum formam serui non uenit facere uoluntatem suam sed uoluntatem eius qui misit eum. Secundum formam dei sicut habet pater uitam in semetipso, sic dedit et filio uitam habere in semetipso; secundum formam serui tristis est anima eius usque ad mortem et: Pater, inquit, si fieri potest, transeat hic calix. Secundum formam dei ipse est uerus deus et uita aeterna; secundum formam serui factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. [1.11.23] Secundum formam dei, omnia quae habet pater ipsius sunt: Et omnia tua mea sunt, inquit, et mea tua secundum formam serui non est doctrina ipsius sed illius qui eum misit. [1.12.23] Et: De die et hora nemo scit neque angeli in caelo neque filius nisi pater. Hoc enim nescit quod nescientes facit, id est quod non ita sciebat ut tunc discipulis indicaret, sicut dictum est ad Abraham: Nunc cognoui quia times deum id est nunc feci ut cognosceres, quia et ipse sibi in illa temptatione probatus innotuit. Nam et illud utique dicturus erat discipulis tempore opportuno, de quo futuro tamquam praeterito loquens ait: Iam non dicam uos seruos sed amicos. Seruus enim nescit uoluntatem domini sui, uos autem dixi amicos quia omnia quae audiui a patre meo nota uobis feci quod nondum fecerat, sed quia certo facturus erat quasi iam fecisset locutus est. Ipsis enim ait: Multa habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Inter quae intellegitur et: De die et hora. Nam et apostolus: Neque enim iudicaui me, inquit, scire aliquid in uobis nisi Christum Iesum et hunc crucifixum. Eis enim loquebatur qui capere altiora de Christi deitate non poterant. Quibus etiam paulo post dicit: Non potui loqui uobis quasi spiritalibus sed quasi carnalibus. Hoc ergo inter illos nesciebat quod per illum scire non poterant. Et hoc solum se scire dicebat quod eos per illum scire oportebat. Denique sciebat inter perfectos quod inter paruulos nesciebat; ibi quippe ait: Sapientiam loquimur inter perfectos. Eo namque genere locutionis nescire quisque dicitur quod occultat quo dicitur fossa caeca quae occulta est. Neque enim aliquo genere loquuntur scripturae quod in consuetudine humana non inueniatur quia utique hominibus loquuntur. [1.12.24] Secundum formam dei dictum est: Ante omnes colles genuit me id est ante omnes altitudines creaturarum, et: Ante luciferum genui te id est ante omnia tempora et temporalia; secundum formam autem serui dictum est: Dominus creauit me in principio uiarum suarum. Quia secundum formam dei dixit: Ego sum ueritas et secundum formam serui: Ego sum uia. Quia enim ipse est primogenitus a mortuis, iterfecit ecclesiae suae ad regnum dei ad uitam aeternam, cui caput est ad immortalitatem etiam corporis, ideo creatus est in principio uiarum dei in opera eius. Secundum formam enim dei principium est quod et loquitur nobis, in quo principio fecit deus caelum et terram; secundum formam autem serui: Sponsus procedens de thalamo suo. Secundum formam dei: Primogenitus omnis creaturae, et ipse est ante omnes et omnia in illo constant secundum formam serui: Ipse est caput corporis ecclesiae. Secundum formam dei dominus gloriae. Unde manifestum est quod ipse glorificet sanctos suos. Quos enim praedestinauit, ipsos et uocauit; et quos uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem iustificauit, ipsos et glorificauit. De illo quippe dictum est quod iustificet impium; de illo dictum est quod sit iustus et iustificans. Si ergo quos iustificauit, ipsos et glorificauit, qui iustificat ipse et glorificat, qui est, ut dixi, dominus gloriae. Secundum formam tamen serui satagentibus discipulis de glorificatione sua respondit: Sedere ad dexteram meam aut ad sinistram non est meum dare uobis, sed quibus paratum est a patre meo. [1.12.25] Quod autem paratum est a patre eius et ab ipso filio paratum est quia ipse et pater unum sunt. Iam enim ostendimus in hac trinitate per multos locutionum diuinarum modos etiam de singulis dici quod omnium est propter inseparabilem operationem unius eiusdemque substantiae. Sicut et de spiritu sancto dicit: Cum ego iero, mittam illum ad uos. Non dixit, 'mittemus,' sed ita quasi tantum filius eum missurus esset, non et pater; cum alio loco dicat: Haec locutus sum uobis apud uos martens, aduocatus autem ille spiritus sanctus quem mittet pater in nomine meo, ille uobis declarabit omnia. Hic rursus ita dictum est quasi non eum missurus esset et filius sed tantum pater. Sicut ergo ista ita et illud quod ait, sed quibus paratum est a patre meo; cum patre se intellegi uoluit parare sedes gloriae quibus uellet. Sed dicit aliquis: 'Illic cum de spiritu sancto loqueretur, ita se missurum ait ut non negaret patrem missurum, et alio loco ita patrem ut non negaret se missurum; hic uero aperte ait: Non est meum dare atque ita secutus a patre dixit ista praeparata.' Sed hoc est quod praestruximus secundum formam serui dictum, ut ita intellegeremus: Non est meum dare uobis ac si diceretur: 'Non est humanae potestatis hoc dare,' ut per illud intellegatur hoc dare per quod deus et aequalis est patri. Non est meum, inquit, dare, id est non humane potestate ista do, sed quibus paratum est a patre meo; sed iam tu intellege quia si omnia quae habet pater mea sunt, et hoc utique meum est, et cum patre ista paraui. [1.12.26] Nam et illud quaero quomodo dictum sit: Si quis non audit uerba mea, ego non iudicabo illum. Fortassis enim ita hoc dixit, ego non iudicabo ilium, quemadmodum ibi, non est meum dare. Sed quid hic sequitur? Non enim ueni, inquit, ut iudicem mundum, sed ut saluum faciam mundum. Deinde adiungit et dicit: Qui me spernit et non accipit uerba mea, habet qui se iudicet. Hic iam intellegeremus patrem nisi adiungeret et diceret: Verbum quod locutus sum, ipsum iudicabit ilium in nouissima die. Quid igitur iam nec filius iudicabit quia dixit: Ego non iudicabo ilium, nec pater, sed uerbum quod locutus est filius? Immo audi adhuc quod sequitur: Quia ego, inquit, non ex me locutus sum, sed ille qui me misit pater, ille mandatum mihi dedit quid dicam et quid loquar, et scio quia mandatum eius uita aeterna est. Quae ego loquor, ita ut dixit mihi pater, sic loquor. Si ergo non iudicat filius sed uerbum quod locutus est filius, ideo autem iudicat uerbum quod locutus est filius quia non ex se locutus est filius, sed qui misit eum pater mandatum ei dedit quid dicat et quid loquatur. Pater utique iudicat cuius uerbum est quod locutus est filius, atque ipsum uerbum patris idem ipse est filius. Non enim aliud est mandatum patris, aliud uerbum patris; nam et uerbum hoc appellauit et mandatum. Videamus ergo ne forte quod ait "Ego non ex me locutus sum", hoc intellegi uoluerit, 'Ego non ex me natus sum.' Si enim uerbum patris loquitur, se ipsum loquitur quia ipse est uerbum patris. Plerumque enim dicit: Dedit mihi pater in quo uult intellegi quod eum genuerit pater, ut non tamquam iam exsistenti et non habenti dederit aliquid, sed ipsum dedisse ut haberet, genuisse est ut esset. Non enim sicut creatura ita dei filius ante incarnationem et ante assumptam creaturam, unigenitus per quem facta sunt omnia, aliud est et aliud habet, sed hoc ipsum est quod est id quod habet. Quod illo loco manifestius dicitur si quis ad capiendum sit idoneus ubi ait: Sicut habet pater uitam in semetipso ita dedit filio habere uitam in semetipso. Neque enim iam exsistenti et uitam non habenti dedit ut haberet uitam in semetipso cum eo ipso quod est uita sit. Hoc est ergo, dedit filio habere uitam in semetipso, genuit filium esse incommutabilem uit am quod est uita aeterna. Cum ergo uerbum dei sit filius dei et filius dei sit uerus deus et uita aeterna sicut in epistula sua dicit Iohannes, etiam hic quid aliud agnoscimus cum dicit dominus: Verbum quod locutus sum, ipsum iudicabit eum in nouissima die? Et ipsum uerbum patris uerbum esse dicit et mandatum patris ipsumque mandatum uitam aeternam. Et scio, inquit, quia mandatum eius uita aeterna est. [1.12.27] Quaero itaque quomodo intellegamus: Ego non iudicabo sed: uerbum quod locutus sum iudicabit quod ex consequentibus apparel ita dictum ac si diceret 'Ego non iudicabo, sed uerbum patris iudicabit.' Verbum autem patris est ipse filius dei. Siccine intellegendum est: 'Ego non iudicabo, sed ego iudicabo'? Quomodo istud potest esse uerum nisi ita: 'Ego' scilicet 'non iudicabo ex potestate humane quia filius hominis sum, sed ego iudicabo ex potestate uerbi quondam filius dei sum.' Aut si contraria et repugnantia uidentur 'Ego non iudicabo, sed ego iudicabo,' quid illic dicemus ubi ait: Mea doctrina non est mea Quomodo mea, quomodo non mea? Non enim dixit: 'Ista doctrina non est mea,' sed: Mea doctrina non est mea; quam dixit suam, eandem dixit non suam. Quomodo istud uerum est nisi secundum aliud suam dixerit, secundum aliud non suam; secundum formam dei, suam; secundum formam serui, non suam? Cum enim dicit: Non est mea sed eius qui me misit ad ipsum uerbum nos facit recurrere. Doctrina enim patris est uerbum patris, qui est unicus filius. Quid sibi et illud uult: Qui in me credit, non in me credit Quomodo in ipsum, quomodo non in ipsum? Quomodo tam contrarium sibique aduersum potest intellegi: Qui in me credit, inquit, non in me credit sed in eum qui me misit nisi ita intellegas: 'Qui in me credit, non in hoc quod uidet credit,' ne sit spes nostra in creatura, sed in illo qui suscepit creaturam in qua humanis oculis appareret ac sic ad se aequalem patri contemplandum per fidem corda mundaret? Ideoque ad patrem referens intentionem credentium et dicens: Non in me credit sed in eum qui me misit non utique se a patre, id est ab illo qui eum misit, uoluit separari, sed ut sic in eum crederetur quomodo in patrem cui aequalis est. Quod aperte alio loco dicit: Credite in deum et in me credite id est sicut creditis in deum, sic et in me quia ego et pater unus deus. Sicuti ergo hic tamquam abstulit a se fidem hominum et in patrem transtulit dicendo: Non in me credit sed in eum qui me misit, a quo tamen se non utique separauit; sic etiam quod ait: Non est meum dare, sed quibus paratum est a patre meo puto clarere secundum quid utrumque accipiendum sit. Tale est enim et illud: Ego non iudicabo cum ipse iudicaturus sit uiuos et mortuos; sed quia non ex potestate humane, propterea recurrens ad deitatem sursum erigit corda hominum propter quae subleuanda descendit. [1.13.28] Nisi tamen idem ipse esset filius hominis propter formam serui quam accepit qui est filius dei propter dei formam in qua est, non diceret apostolus Paulus de principibus huius saeculi: Si enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent. Ex forma enim serui crucifixus est, et tamen dominus gloriae crucifixus est. Talis enim erat illa susceptio quae deum hominem faceret et hominem deum. Quid tamen propter quid et quid secundum quid dicatur, adiuuante domino prudens et diligens et plus rector intellegit. Nam ecce diximus quia secundum id quod deus est glorificat suos, secundum hoc utique quod dominus gloriae est; et tamen dominus gloriae crucifixus est, quia recte dicitur et deus crucifixus, non ex uirtute diuinitatis sed ex infirmitate carnis; sicut dicimus quia secundum id quod deus est iudicat, hoc est ex potestate diuina non ex humane, et tamen ipse homo iudicaturus est sicut dominus gloriae crucifixus est. Ita enim aperte dicit: Cum uenerit filius hominis in gloria sua et omnes angeli cum eo, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes et caetera quae de futuro iudicio usque ad ultimam sententiam in eo loco praedicantur. Et iudaei quippe, qui in malitia perseuerantes in illo iudicio puniendi sunt, sicut alibi scriptum est: Videbunt in quem pupugerunt. Cum enim et boni et mali uisuri sint iudicem uiuorum et mortuorum, procul dubio eum uidere mall non poterunt nisi secundum formam qua filius hominis est, sed tamen in claritate in qua iudicabit, non in humilitate in qua iudicatus est. Caeterum illam dei formam in qua aequalis est patri procul dubio impii non uidebunt. Non enim sunt mundicordes: Beati enim mundicordes quondam ipsi deum uidebunt. Et ipsa uisio est facie ad faciem, quae summum praemium promittitur iustis; et ipsa fiet cum trades regnum deo et patri, in quo et suae formae uisionem uult intellegi, subiecta deo uniuersa creatura et ipsa in qua filius dei filius hominis factus est, quia secundum hanc et ipse filius tunc subiectus illi erit qui ei subiecit omnia ut sit deus omnia in omnibus. Alioquin si filius dei iudex in forma in qua aequalis est patri etiam impiis cum iudicaturus est apparebit, quid est quod pro magno dilectori suo pollicetur dicens: Et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi? Quapropter filius hominis iudicaturus est nec tamen ex humana potestate sed ex ea qua filius dei est; et rursus filius dei iudicaturus est, nec tamen in ea forma apparens in qua deus est aequalis patri, sed in ea qua filius hominis est. [1.13.29] Itaque utrumque dici potest, et: 'Filius hominis iudicabit,' et: 'Non filius hominis iudicabit,' quia filius hominis iudicabit ut uerum sit quod ait: Cum uenerit filius hominis, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes et non filius hominis iudicabit ut uerum sit quod ait: Ego non iudicabo et: Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet. Nam secundum id quod in iudicio non forma dei sed forma filii hominis apparebit, nec ipse pater iudicabit. Secundum hoc enim dictum est: Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio. Quod utrum ex illa locutione dictum sit quam supra commemorauimus ubi ait: Sic dedit filio habere uitam in semetipso ut significaret quia sic genuit filium an ex illa qua loquitur apostolus dicens: Propter quod eum suscitauit et donauit ei nomen quod est super omne nomen. Hoc enim de filio hominis dictum est secundum quem dei filius suscitatus est a mortuis. Ille quippe in forma dei aequalis est patri, ex quo se exinaniuit formam serui accipiens; in ipsa forma serui et agit et patitur et accipit, quae consequenter contexit apostolus: Humiliauit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod eum exaltauit et donauit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia dominus Iesus in gloria est dei patris. Utrum ergo secundum illam an secundum istam locutionem dictum sit: Omne iudicium dedit filio, satis hinc apparel quia si secundum illud diceretur secundum quod dictum est: Dedit filio habere uitam in semetipso non utique diceretur: Pater non iudicat quemquam. Secundum hoc enim quod aequalem pater genuit filium iudicat cum illo. Secundum hoc ergo dictum est quod in iudicio non forma dei sed forma filii hominis apparebit. Non quia non iudicabit qui dedit omne iudicium filio, cum de illo dicat filius: Est qui quaerat et iudicet sed ita dictum est: Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio ac si diceretur: 'Patrem nemo uidebit in iudicio uiuorum et mortuorum sed omnes filium,' quia et filius hominis est ut possit et ab impiis uideri cum et illi uidebunt in quem pupugerunt. [1.13.30] Quod ne conicere potius quam aperte demonstrare uideamur, proferimus eiusdem domini certam manifestamque sententiam qua ostendamus ipsam fuisse causam ut diceret: Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio quia iudex forma filii hominis apparebit, quae forma non est patris sed filii, nec ea filii in qua aequalis est patri sed in qua minor est patre, ut sit in iudicio conspicuus et bonds et malis. Paulo post enim dicit: Amen dico uobis quia qui uerbum meum audit et credit ei qui me misit, habet uitam aeternam, et in iudicium non ueniet sed transiet de morte in uitam. Haec uita aeterna est illa uisio quae non pertinet ad malos. Deinde sequitur: Amen, amen dico uobis quia ueniet hora et nunc est cum mortui audient uocem filii dei, et qui audierint uiuent. Et hoc proprium est piorum qui sic audiunt de incarnatione eius ut credant quia filius dei est, id est sic eum propter se factum accipiunt minorem patre in forma serui ut credant quia aequalis est patri in forma dei. Et ideo sequitur et hoc ipsum commendans dicit: Sicut enim habet pater uitam in semetipso, ita dedit et filio uitam habere in semetipso. Deinde uenit ad uisionem suae claritatis in qua uenturus est ad iudicium, quae uisio communis erit et impiis et iustis. Sequitur enim et dicit: Et potestatem dedit ei et iudicium facere quondam filius hominis est. Puto nihil esse manifestius. Nam quia filius dei est et aequalis est patri, non accipit inane potestatem iudicii faciendi sed habet illam cum patre in occulto; accipit autem illam ut bond et mall eum uideant iudicantem quia filius hominis est. Visio quippe filii hominis exhibebitur et malis; nam uisio formae dei non nisi mundis corde, quia ipsi deum uidebunt; id est solis piis quorum dilectioni hoc ipsum promittit quia ostendet se ipsum illis. Et ideo uide quid sequitur: Nolite mirari hoc inquit. Quid nos prohibet mirari nisi illud quod reuera miratur omnis qui non intellegit ut ideo diceret patrem dedisse ei potestatem et iudicium facere quondam filius hominis est cum magis quasi hoc exspectaretur ut diceret, 'quoniam filius dei est'? Sed quia filium dei secundum id quod in forma dei aequalis est patri uidere iniqui non possum, oportet autem ut iudicem uiuorum et mortuorum cum coram iudicabuntur et iusti uideant et iniqui. Nolite, inquit, hoc mirari, quondam ueniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient uocem eius, et prodient qui bona gesserunt in resurrectionem uitae; qui mala gesserunt in resurrectionem iudicii. Ad hoc ergo oportebat ut ideo acciperet illam potestatem quia filius hominis est ut resurgentes omnes uiderent eum in forma in qua uideri ab omnibus potest, sed alii ad damnationem alii ad uitam aeternam. Quae est autem uita aeterna nisi iila uisio quae non conceditur impus? Ut cognoscant te, inquit, unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum. Quomodo et ipsum Iesum Christum nisi quemadmodum unum uerum deum qui ostendet se ipsum illis, non quomodo se ostendet etiam puniendis in forma filii hominis? [1.13.31] Secundum illam uisionem bonus est secundum quam uisionem deus apparet mundis corde, quondam: Quam bonus deus Israhel rectis corde! Quando autem iudicem uidebunt mali, non eis uidebitur bonus quia non ad eum gaudebunt corde, sed tunc se plangent omnes tribus terrae in numero utique malorum omnium et infidelium. Propter hoc etiam illi, qui eum dixerat magistrum bonum quaerens ab eo consilium consequendae uitae aeternae, respondit: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus nisi unus deus cum et hominem alio loco dicat bonum ipse dominus: Bonus homo, inquit, de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Sed quia ille uitam aeternam quaerebat, uita autem aeterna est in illa contemplatione qua non ad poenam uidetur deus sed ad gaudium sempiternum, et non intellegebat cum quo loquebatur quia tantummodo eum filium hominis arbitrabatur: Quid me interrogas, inquit, de bono? Id est: 'Istam formam quam uides, quid interrogas de bono, et uocas me secundum quod uides magistrum bonum? Haec forma filii hominis est; haec forma accepta est; haec forma apparebit in iudicio non tantum iustis sed et impiis, et huius formae uisio non erit in bonum eis qui male agunt. Est autem uisio formae meae in qua cum essem non rapinam arbitratus sum esse aequalis deo, sed ut hanc acciperem me ipsum exinaniui.' Ille ergo unus deus pater et filius et spiritus sanctus qui non apparebit nisi ad gaudium quod non auferetur a iustis cui gaudio futuro suspirat qui dicit: Unam petit a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini per omnes dies uitae meae, ut contempler delectationem domini unus ergo deus ipse est solus bonus ad hoc, quia nemo eum uidet ad luctum et planctum sed tantum ad salutem et laetitiam ueram. 'Secundum illam formam si me intellegis, bonus sum; si autem secundum hanc solam, quid me interrogas de bono si inter illos eris qui uidebunt in quem pupugerunt, et ipsa uisio malum eis erit quia poenalis erit?' Ex ista sententia dixisse dominum: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus nisi unus deus, his documentis quae commemoraui probabile est, quia uisio illa dei qua contemplabimur incommutabilem atque humanis oculis inuisibilem dei substantiam quae solis sanctis promittitur -- quam dicit apostolus Paulus facie ad faciem; et de qua dicit apostolus Iohannes: Similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est et de qua dicitur: Unam petii a domino, ut contempler delectationem domini et de qua dicit ipse dominus: Et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi et propter quam solam fide corda mundamus ut simus beati mundicordes quoniam ipsi deum uidebunt; et si qua alia de ista uisione dicta sunt quae copiosissime sparsa per omnes scripturas inuenit quisquis ad eam quaerendam oculum amoris intendit -- sola est summum bonum nostrum cuius adipiscendi causa praecipimur agere quidquid recte agimus. Visio uero illa filii hominis quae praenuntiata est cum congregabuntur ante eum omnes gentes et dicent ei: Domine, quando te uidimus esurientem et sitientem? etc. nec bonum erit impiis qui mittentur in ignem aetenum, nec summum bonum erit iustis. Adhuc enim uocat eos ad regnum quod eis paratum est ab initio mundi. Sicut enim illis dicet: Ite in ignem aeternum, sic istis: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum. Et sicut ibunt illi in ambustionem aeternam, sic iusti in uitam aeternam. Quid est autem uita aeterna nisi ut cognoscant te, inquit, unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum? Sed iam in ea claritate de qua dicit patri: quam habui apud te priusquam mundus fieret. Tunc enim tradet regnum deo et patri ut intret seruus bonus in gaudium domini sui, et abscondat eos quos possidet deus in abscondito uultus sui a conturbatione hominum, eorum scilicet qui tunc conturbabuntur audientes illam sententiam. A quo auditu malo iustus non timebit si modo protegatur in tabernaculo, id est in fide recta catholicae ecclesiae, a contradictione linguarum, id est a calumniis haereticorum. Si uero est alius intellectus uerborum domini quibus ait: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus nisi unus deus, dum tamen non ideo credatur maioris bonitatis esse patris quam filii substantia secundum quam uerbum est per quod facta sunt omnia nihilque abhorret a sana doctrina, securi utamur non uno tantum sed quotquot reperiri potuerint. Tanto enim fortius conuincuntur haeretici quanto plures exitus patent ad eorum laqueos euitandos. Sed ea quae adhuc consideranda sunt ab alio iam petamus exordio. LIBER II [2.0.1] Cum homines deum quaerunt et ad intellegentiam trinitatis pro captu infirmitatis humanae animum intendunt experti difficultates laboriosas siue in ipsa acie mentis conantis intueri inaccessibilem lucem siue in ipsa multiplici et multimoda locutione litterarum sacrarum, ubi mihi non uidetur nisi atteri Adam ut Christi gratia glorificata dilucescat, cum ad aliquid certum discussa omni ambiguitate peruenerint, facillime debent ignoscere errantibus in tanti peruestigatione secreti. Sed duo sunt quae in errore hominum difficillime tolerantur: praesumptio priusquam ueritas pateat, et cum iam patuerit praesumptae defensio falsitatis. A quibus duobus uitiis nimis inimicis inuentioni ueritatis et tractationi diuinorum sanctorumque librorum si me, ut precor et spero, deus defenderit atque muniuerit scuto bonae uoluntatis suae et gratia misericordiae suae, non ero segnis ad inquirendam substantiam dei siue per scripturam eius siue per creaturam. Quae utraque nobis ad hoc proponitur intuenda ut ipse quaeratur, ipse diligatur qui et illam inspirauit et istam creauit. Nec trepidus ero ad proferendam sententiam meam in qua magis amabo inspici a rectis quam timebo morderi a peruersis. Gratanter enim suscipit oculum columbinum pulcherrima et modestissima caritas, dentem autem caninum uel euitat cautissima humilitas uel retundit solidissima ueritas. Magisque optabo a quolibet reprehendi quam siue ab errante siue ab adulante laudari; nullus enim reprehensor formidandus est amatori ueritatis. Etenim aut inimicus reprehensurus est aut amicus. Si ergo inimicus insultat, ferendus est; amicus autem si errat, docendus; si docet, audiendus. Laudator uero et errans confirmat errorem, et adulans inlicit in errorem. Emendabit ergo me iustus in misericordia et arguet me, oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. [2.1.2] Quamobrem quamquam firmissime teneamus de domino nostro Iesu Christo et per scripturas disseminatam et a doctis catholicis earundem scripturarum tractatoribus demonstratam tamquam canonicam regulam quomodo intellegatur dei filius et aequalis patri secundum dei formam in qua est et minor patre secundum serui formam quam accepit, in qua forma non solum patre sed etiam spiritu sancto, neque hoc tantum sed etiam se ipso minor inuentus est, non se ipso qui fuit sed se ipso qui est quia forma serui accepta formam dei non amisit, sicut scripturarum quae in superiore libro commemorauimus testimonia docuerunt, sunt tamen quaedam in diuinis eloquiis ita posita ut ambiguum sit ad quam potius regulam referantur, utrum ad eam qua intellegimus minorem filium in assumpta creatura, an ad eam qua intellegimus non quidem minorem esse filium sed aequalem patri, tamen ab illo hunc esse deum de deo, lumen de lumine. Filium quippe dicimus deum de deo; patrem autem deum tantum, non 'de deo.' Unde manifestum est quod filius habeas alium de quo sit et cui filius sit; pater autem non filium de quo sit habeas sed tantum cui pater sit. Omnis enim filius de patre est quod est et patri filius est; nullus autem pater de filio est quod est sed filio pater est. [2.1.3] Quaedam itaque ita ponuntur in scripturis de patre et filio ut indicent unitatem aequalitatemque substantiae, sicuti est: Ego et pater unum sumus et: Cum in forma dei esset non rapinam arbitratus est esse aequalis deo et quaecumque talia sunt. Quaedam uero ita ut minorem ostendant filium propter formam serui, id est propter assumptam creaturam mutabilis humanaeque substantiae, sicuti est quod ait: Quoniam pater maior me est et: Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio. Nam paulo post consequenter ait: Et potestatem dedit ei et iudicium facere, quondam filius hominis est. Quaedam porro ita ut nec minor nec aequalis tunc ostendatur sed tantum quod de patre sit intimetur, ut est illud: Sicut habet pater uitam in semetipso, sic dedit filio uitam habere in semetipso et illud: Neque enim potest filius a se facere quidquam nisi quod uiderit patrem facientem. Quod si propterea dictum acceperimus quia in forma accepta ex creatura minor est filius, consequens erit ut prior pater super aquas ambulauerit aut alicuius alterius caeci nati de sputo et luto oculos aperuerit, et caetera quae filius in came apparens inter homines fecit, ut possit ea facere qui dixit non posse filium a se facere quidquam nisi quod uiderit patrem facientem. Quis autem uel delirus ita sentiat? Restat ergo ut haec ideo dicta sint quia incommutabilis est uita filii sicut patris, et tamen de patre est; et inseparabilis est operatio patris et filii, sed tamen ita operari filio de illo est de quo ipse est, id est de patre; et ita uidet filius patrem ut quo eum uidet hoc ipso sit filius. Non enim aliud illi est esse de patre, id est nasci de patre, quam uidere patrem, aut aliud uidere operantem quam pariter operari; sed ideo non a se quia non est a se, et ideo quod uiderit patrem quia de patre est. Neque enim alla similiter, sicut pictor alias tabulas pingit quemadmodum alias ab alio pictas uidit; nec eadem dissimiliter, sicut corpus easdem litteras exprimit quas animus cogitauit; sed: Quaecumque, inquit, pater facit, haec eadem et filius facit similiter. Et haec eadem dixit et similiter, ac per hoc inseparabilis et par operatio est patri et filio, sed a patre est filio. Ideo non potest filius a se facere quidquam nisi quod uiderit patrem facientem. Ex hac ergo regula qua ita loquuntur scripturae ut non alium alio minorem sed tantum uelint ostendere quis de quo sit, nonnulli eum sensum conceperunt tamquam minor filius diceretur. Quidam autem nostri indoctiores et in his minime eruditi dum haec secundum formam serui conantur accipere et eos rectus intellectus non sequitur, perturbantur. Quod ne accidat, tenenda est et haec regula qua non minor filius sed quod de patre sit intimatur, quibus uerbis non inaequalitas sed natiuitas eius ostenditur. [2.2.4] Sunt ergo quaedam in sanctis libris, ut dicere coeperam, ita posita ut ambiguum sit quonam referenda sins, utrum ad illud quod propter assumptam creaturam minor est filius, an ad illud quod quamuis aequalis tamen quia de patre sit indicatur. Et mihi quidem uidetur si eo modo ambiguum est ut explicari discernique non possit, ex utralibet regula sine periculo posse intellegi, sicut est quod ait: Mea doctrina non est mea sed eius qui me misit. Nam et ex forma serui potest accipi sicut iam in libro superiore tractauimus, et ex forma dei m qua sic aequalis est patri ut tamen de patre sit. In dei quippe forma sicut non est aliud filius, aliud uita eius, sed ipsa uita filius est, ita non est aliud filius, aliud doctrine eius, sed ipsa doctrina elius est. Ac per hoc sicut id quod dictum est: Dedit filio uitam non aliud intellegitur quam: 'Genuit filium qui est uita,' sic etiam cum dicitur: 'Dedit filio doctrinam,' bene intellegitur: 'Genuit filium qui est doctrinae; ut quod dictum est: Mea doctrina non est mea sed eius qui me misit sic intellegatur ac si dictum sit: 'Ego non sum a me ipso sed ab illo qui me misit.' [2.3.5] Nam et de spiritu sancto de quo non dictum est: Semetipsum exinaniuit formam serui accipiens ait tamen ipse dominus: Cum autem uenerit ille spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur, et quae uentura sunt annuntiabit uobis. Ille me clarificabit quia de meo accipiet et annuntiabit uobis. Post haec uerba nisi continuo secutus dixisset: Omnia quaecumque habet pater mea sunt; propterea dixi: Quia de meo accipiet et annuntiabit uobis crederetur fortas se ita natus de Christo spiritus sanctus quemadmodum ille de patre. De se quippe dixerat: Mea doctrina non est mea sed eius qui me misit de spiritu autem sancto: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur et: Quia de meo accipiet et annuntiabit uobis. Sed quia reddidit causam cur dixerit "de meo accipiet" -- ait enim: Omnia quaecumque habet pater mea sunt, propterea dixi: Quia de meo accipiet restat ut intellegatur etiam spiritus sanctus de patris habere sicut et filius. Quomodo nisi secundum id quod supra diximus: Cum autem uenerit paracletus quem ego mittam uobis a patre, spiritum ueritatis qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me? Procedendo itaque a patre dicitur non loqui a semetipso; et sicut non ex eo fit ut minor sit filius quia dixit: Non potest filius a se facere quidquam nisi quod uiderit patrem facientem (non enim hoc ex forma serui dixit, sed ex forma dei, sicut iam ostendimus; haec autem uerba non indicant quod minor sit sed quod de patre sit); ita non hinc efficitur ut minor sit spiritus sanctus quia dictum est de illo: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur secundum hoc enim dictum est quod de patre procedit. Cum uero et filius de patre sit et spiritus sanctus a patre procedat, cur non ambo filii dicantur nec ambo geniti, sed ille unus filius unigenitus, hic autem spiritus sanctus nec filius nec genitus, quia si genitus utique filius, alio loco, si deus donauerit et quantum donauerit, disseremus. [2.4.6] Verumtamen hic euigilent si possunt qui hoc etiam sibi suffragari put auerunt quasi ad demonstrandum patrem filio maiorem, quia dixit filius: Pater, clarifica me. Ecce et spiritus sanctus clarificat eum; numquidnam et ipse maior est illo? Porro autem si propterea spiritus sanctus glorificat filium quia de filii accipiet et ideo de eius accipiet quia omnia quae habet pater ipsius sunt, manifestum est quia cum spiritus sanctus glorificat filium, pater glorificat filium. Unde cognoscitur quod omnia quae habet pater non tantum filii sed etiam spiritus sancti sunt quia potens est spiritus sanctus glorificare filium quem glorificat pater. Quod si ille qui glorificat eo quem glorificat maior est, sinant ut aequales sint qui se inuicem glorificant. Scriptum est autem quod et filius glorificet patrem: Ego te, inquit, glorificaui super terram. Sane caueant ne putetur spiritus sanctus maior ambobus quia glorificat filium quem glorificat pater, ipsum autem nec a patre nec a filio glonfican scnptum est. [2.5.7] Sed in his conuicti ad illud se conuertunt ut dicant: 'Maior est qui mittit quam qui mittitur.' Proinde maior est pater filio quia filius a patre se missum assidue commemorat; maior est et spiritu sancto quia de illo dixit Iesus: Quem mittet pater in nomine meo et spiritus sanctus utroque minor est quia et pater eum mittit, sicut commemorauimus, et filius cum dicit: Si autem abiero, mittam eum ad uos. Qua in quaestione primum quaero unde et quo missus sit filius. Ego, inquit, a patre exii et ueni in hunc mundum ergo a patre exire et uenire in hunc mundum, hoc est mitti. Quid igitur est quod de illo idem ipse euangelista dicit: In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognouit? deinde coniungit: In sua propria uenit illuc utique missus est quo uenit. At si in hunc mundum missus est quia exiit a patre et uenit in hunc mundum, et in hoc mundo erat, illuc ergo missus est ubi erat. Nam et illud quod scriptum est in propheta deum dicere: Caelum et terram ego impleo si de filio dictum est (ipsum enim nonnulli uolunt intellegi uel prophetic uel in prophetic locutum), quo missus est nisi illuc ubi "erat?"; ubique enim erat qui ait: Caelum et terram ego impleo. Si autem de patre dictum est, ubi esse potuit sine uerbo suo et sine sapientia sua quae pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter? Sed neque sine spiritu suo usquam esse potuit. Itaque si ubique est deus, ubique est etiam spiritus eius. Illuc ergo et spiritus sanctus missus est ubi erat. Nam et ille qui non inuenit locum quo eat a facie dei et dicit: Si ascendero in caelum, tu ibi es, si descendero in infernum, ades ubique uolens intellegi praesentem deum, prius nominauit spiritum eius. Nam sic ait: Quo abibo ab spiritu tuo? Et quo a facie tua fugiam? [2.5.8] Quocirca si et filius et spiritus sanctus illuc mittitur ubi erat, quaerendum est quomodo intellegatur ista missio siue filii siue spiritus sancti. Pater enim solus nusquam legitur missus. Et de filio quidem ita scribit apostolus: Cum autem uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. Misit, inquit, filium suum factum ex muliere. Quo nomine quis catholicus nesciat non eum priuationem uirginitatis sed differentiam sexus hebraeo loquendi more significare uoluisse? Cum itaque ait: Misit deus filium suum factum ex muliere satis ostendit eo ipso missum filium quo factus est ex muliere. Quod ergo de deo natus est, in hoc mundo erat; quod autem de Maria natus est, in hunc mundum missus aduenit. Proinde mitti a patre sine spiritu sancto non potuit, non solum quia intellegitur pater cum eum misit, id est fecit ex femina, non utique sine spiritu suo fecisse; uerum etiam quod manifestissime atque apertissime in euangelio dicitur uirgini Mariae quaerenti ab angelo: Quomodo fiet istud? Spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi et Matthaeus dicit: Inuenta est in utero habens de spiritu sancto quamquam et apud Esaiam prophetam ipse Christus intellegitur de aduentu suo futuro dicere: Et nunc dominus misit me, et spiritus eius. [2.5.9] Fortasse aliquis cogat ut dicamus etiam a se ipso missum esse filium quia ille Mariae conceptus et partus operatio trinitatis est qua creante omnia creantur. 'Et quomodo iam,' inquit, 'pater eum misit si ipse se misit?' Cui primum respondeo quaerens ut dicat, si potest: quomodo eum pater sanctificauit si se ipse sanctificauit? Utrumque enim idem dominus ait: Quem pater, inquit, sanctificauit et misit in hunc mundum, uos dicitis quia blasphemat quondam dixi: Filius dei sum alio autem loco ait: Et pro eis sanctifico me ipsum. Item quaero quomodo eum pater tradidit si ipse se tradidit. Utrumque enim dicit apostolus Paulus: Qui filio, inquit, proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Alibi autem de ipso saluatore ait: Qui me dilexit et tradidit se ipsum pro me. Credo respondebit si haec probe sapit quia una uoluntas est patris et filii et inseparabilis operatio. Sic ergo intellegat illam incarnationem et ex uirgine natiuitatem in qua filius intellegitur missus una eademque operatione patris et filii inseparabiliter esse factam, non utique inde separato spiritu sancto de quo aperte dicitur: Inuenta est in utero habens de spiritu sancto. Nam etiam si ita quaeramus, enodatius fortassis quod dicimus apparebit. Quomodo misit deus filium suum? Iussit ut ueniret, atque ille iubenti obtemperans uenit? An rogauit? An tantummodo admonuit? Sed quodlibet horum sit uerbo utique factum est; dei autem uerbum ipse est dei filius. Quapropter cum eum pater uerbo misit, a patre et uerbo eius factum est ut mitteretur. Ergo a patre et filio missus est idem filius quia uerbum patris est ipse filius. Quis enim se tam sacrilege induat opinione ut putet temporale uerbum a patre factum esse ut aeternus filius mitteretur et in came appareret ex tempore? Sed utique in ipso dei uerbo quod erat in principio apud deum et deus erat, in ipsa scilicet sapientia dei sine tempore erat quo tempore illam in came apparere oporteret. Itaque cum sine ullo initio temporis in principio esset uerbum, et uerbum esset apud deum, et deus esset uerbum; sine ullo tempore in ipso uerbo erat quo tempore uerbum caro fieret et habitaret in nobis. Quae plenitudo temporis cum uenisset, misit deus filium suum factum ex muliere id est factum in tempore ut incarnatum uerbum hominibus appareret; quod in ipso uerbo sine tempore erat in quo tempore fieret. Ordo quippe temporum in aeterna dei sapientia sine tempore est. Cum itaque hoc a patre et filio factum esset ut in came filius appareret, congruenter dictus est missus ille qui in ea came apparuit, misisse autem ille qui in ea non apparuit. Quoniam illa quae coram corporeis oculis foris geruntur ab interiore apparatu naturae spiritalis exsistunt, propterea conuenienter missa dicuntur. Forma porro illa suscepti hominis filii persona est, non etiam patris. Quapropter pater inuisibilis una cum filio secum inuisibili eundem filium uisibilem faciendo misisse eum dictus est; qui si eo modo uisibilis fieret ut cum patre inuisibilis esse desisteret, id est si substantia inuisibilis uerbi in creaturam uisibilem mutate et transiens uerteretur, ita missus a patre intellegeretur filius ut tantum missus non etiam cum patre mittens inueniretur. Cum uero sic accepta est forma serui ut maneret incommutabilis forma dei, manifestum est quod a patre et filio non apparentibus factum sit quod appareret in filio, id est ab inuisibili patre cum inuisibili filio idem ipse filius uisibilis mitteretur. Cur ergo ait: Et a me ipso non ueni? Iam hoc secundum formam serui dictum est, secundum quam dictum est: Ego non iudico quemquam. [2.5.10] Si ergo missus dicitur in quantum apparuit foris in creatura corporali qui intus in natura spiritali oculis mortalium semper occultus est, iam in promptu est intellegere etiam de spiritu sancto cur missus et ipse dicatur. Facta est enim quaedam creaturae species ex tempore in qua uisibiliter ostenderetur spiritus sanctus, siue cum super ipsum dominum corporali specie uelut columba descendit, siue cum decem diebus peractis post eius ascensionem die pentecostes factus est subito de caelo sonus quasi ferretur fiatus uehemens, et uisae sunt illis linguae diuisae sicut ignis qui et insedit super unumquemque eorum. Haec operatio uisibiliter expressa et oculis oblata mortalibus missio spiritus sancti dicta est; non ut appareret eius ipsa substantia qua et ipse inuisibilis et incommutabilis est sicut pater et filius, sed ut exterioribus uisis hominum corda commota a temporali manifestatione uenientis ad occultam aeternitatem semper praesentis conuerterentur. [2.6.11] Ideo autem nusquam scriptum est quod deus pater maior sit spiritu sancto, uel spiritus sanctus minor deo patre, quia non sic est assumpta creatura in qua appareret spiritus sanctus sicut assumptus est filius hominis in qua forma ipsius uerbi dei persona praesentaretur, non ut haberet uerbum dei sicut alii sancti sapientes, sed prae participibus suis; non utique quod amplius habebat uerbum ut esset quam caeteri excellentiore sapientia, sed quod ipsum uerbum erat. Aliud est enim uerbum in carne, aliud uerbum caro; id est aliud est uerbum in homine, aliud uerbum homo. Caro enim pro homine posita est in eo quod ait: Verbum caro factum est sicut et illud: Et uidebit omnis caro salutare dei. Non enim sine anima uel sine mente, sed ita omnis caro ac si diceretur 'omnis homo.' Non ergo sic est assumpta creatura in qua appareret spiritus sanctus sicut assumpta est caro illa et humana illa forma ex uirgine Maria. Neque enim columbam beatificauit spiritus, uel illum flatum uel illum ignem sibique et personae suae in unitatem habitumque coniunxit in aeternum; aut uero mutabilis et conuertibilis est natura spiritus sancti ut non haec ex creatura fierent, sed ipse in illud atque illud mutabiliter uerteretur sicut aqua in glaciem. Sed apparuerunt ista sicut opportune apparere debuerunt creatura seruiente creatori et ad nutum eius incommutabiliter in se ipso permanentis ad eum significandum et demonstrandum, sicut significari et demonstrari mortalibus oportebat, mutata atque conuersa. Proinde quamquam illa columba spiritus dicta sit, et de illo igne cum diceretur: Visae sunt illis, inquit, linguae diuisae uelut ignis qui et insedit super unumquemque eorum, et coeperunt linguis loqui quemadmodum spiritus dabat eis pronuntiare ut ostenderet per illum ignem spiritum demonstratum sicut per columbam; non tamen ita possumus dicere spiritum sanctum et deum et columbam aut et deum et ignem, sicut dicimus filium et deum et hominem nec sicut dicimus filium agnum dei, non solum Iohanne baptista dicente: Ecce agnus dei sed etiam Iohanne euangelista uidente agnum occisum in apocalypsi. Illa quippe uisio prophetica non est exhibita oculis corporeis per formas corporeas sed in spiritu per spiritales imagines corporum. Columbam uero illam et ignem oculis uiderunt quicumque uiderunt, quamquam de igne disceptari potest utrum oculis an spiritu uisus sit propter uerba sic posita; non enim ait: 'Viderunt linguas diuisas uelut ignem,' sed: Visae sunt eis. Non autem sub eadem significatione solemus dicere: 'Visum est mihi,' qua dicimus: 'Vidi.' Et in illis quidem spiritalibus uisis imaginum corporalium solet dici et 'Visum est mihi' et Vidi, in istis uero quae per expressam corporalem speciem oculis demonstrantur non solet dici 'Visum est mihi' sed Vidi. De illo ergo igne potest esse quaestio quomodo uisus sit, utrum intus in spiritu tamquam foris, an uere foris coram oculis carnis; de illa uero columba quae dicta est corporali specie descendisse nullus umquam dubitauit quod oculis uisa sit. Nec sicut dicimus filium patram (scriptum est enim: Petra autem erat Christus), ita possumus dicere spiritum columbam uel ignem. Illa enim patra iam erat in creatura et per actionis modum connuncupata est nomine Christi quem significabat, sicut lapis ille quem Iacob positum ad caput etiam unctione ad significandum dominum assumpsit; sicut Isaac Christus erat cum ad se immolandum ligna portabat. Accessit istis actio quaedam significatiua iam exsistentibus; non autem sicut illa columba et ignis ad haec tantummodo significanda repente exstiterunt. Magis ista similia mihi uidentur flammae illi quae in rubo apparuit Moysi, et illi columnae quam populus in heremo sequebatur, et fulguribus ac tonitribus quae fiebant cum lex daretur in monte. Ad hoc enim rerum illarum corporalis exstitit species ut aliquid significaret atque praeteriret. [2.7.12] Propter has ergo corporales formas quae ad eum significandum et sicut humanis sensibus oportebat demonstrandum temporaliter exstiterunt missus dicitur etiam spiritus sanctus; non tamen minor patre dictus est sicut filius propter formam serui, quia illa forma serui inhaesit ad unitatem personae, illae uero species corporales ad demonstrandum quod opus fuit ad tempus apparuerunt et esse postea destiterunt. Cur ergo non et pater dicitur missus per illas species corporales, ignem rubi et columnam nubis uel ignis et fulgura in monte et si qua talia tunc apparuerunt, cum eum coram locutum patribus teste scriptura didicimus, si per illos creaturae modos et formas corporaliter ex press as et humanis aspectibus praesentatas ipse demonstrabatur? Si autem filius per ea demonstrabatur, cur tanto post dicitur missus cum ex femina factus est, sicut dicit apostolus: Cum autem uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere quandoquidem et antea mittebatur cum per illas creaturae mutabiles formas patribus apparebat? Aut si non recte posset dici missus nisi cum uerbum caro factum est, cur missus dicitur spiritus sanctus cuius nulla talis incorporatio facta est? Si uero per illa uisibilia quae in lege et prophetis commendantur nec pater nec filius sed spiritus sanctus ostendebatur, cur etiam ipse nunc dicitur missus cum illis modis et antea mitteretur? [2.7.13] In huius perplexitate quaestionis primum domino adiuuante quaerendum est utrum pater an filius an spiritus sanctus, an aliquando pater, aliquando filius, aliquando spiritus sanctus; an sine ulla distinctione personarum sicut dicitur deus unus et solus, id est ipsa trinitas, per illas creaturae formas patribus apparuerit. Deinde quodlibet horum inuentum uisumue fuerit, utrum ad hoc opus tantummodo creatura formata sit in qua deus sicut tunc oportuisse iudicauit humanis ostenderetur aspectibus, an angeli qui iam erant ita mittebantur ut ex persona dei loquerentur assumentes corporalem speciem de creatura corporea in usum ministerii sui sicut cuique opus esset, aut ipsum corpus suum cui non subduntur sed subditum regunt in species quas uellent adcommodatas atque aptas actionibus suds mutantes atque uertentes secundum attributam sibi a creatore potentiam. Postremo uidebimus id quod quaerere institueramus, utrum filius an spiritus sanctus et antea mittebantur, et si mittebantur, quid inter illam missionem et eam quam in euangelio legimus distet; an missus non sit aliquus eorum msi cum uel filius factus esset ex Maria uirgine uel cum spiritus sanctus uisibili specie siue in columba siue in igneis linguis apparuit. [2.8.14] Omittamus igitur eos qui nimis carnaliter naturam uerbi dei atque sapientiam quae in se ipsa manens innouat omnia, quem unicum filium dei dicimus, non solum mutabilem uerum etiam uisibilem esse putauerunt. Hi enim multum crassum cor diuinis rebus inquirendis audacius quam religiosius attulerunt. Anima quippe cum sit substantia spiritalis, cumque etiam ipsa facta sit nec per alium fieri potuerit nisi per quem facta sunt omnia et sine quo factum est nihil quamuis sit mutabilis, non est tamen uisibilis. Quod illi de uerbo ipso atque ipsa dei sapientia per quam facta est anima crediderunt, cum sit illa non inuisibilis tantum, quod et anima est, sed etiam incommutabilis, quod anima non est. Eadem quippe incommutabilitas eius commemorate est ut diceretur: In se ipsa manens innouat omnia. Et isti quidem ruinam erroris sui diuinarum scripturarum testimoniis quasi fulcire conantes adhibent Pauli apostoli sententiam, et quod dictum est de uno solo deo in quo ipsa trinitas intellegitur, tantum de patre, non et de filio et de spiritu sancto dictum accipiunt: Regi autem saeculorum immortali, inuisibili, soli deo honor et gloria in saecula saeculorum et illud alterum: Beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum uidit nec uidere potest. Haec quemadmodum intellegenda sint iam satis nos disseruisse arbitror. [2.9.15] Verum illi qui ista non de filio nec de spiritu sancto sed tantum de patre accipi uolunt, dicunt uisibilem filium non per carnem de uirgine assumptam sed etiam antea per se ipsum. 'Nam ipse,' inquiunt, 'apparuit oculis patrum.' Quibus si dixeris: 'Quomodo ergo uisibilis per se ipsum filius, ita et mortalis per se ipsum, ut constet uobis quod tantummodo de patre uultis intellegi quod dictum est: Qui solus habet immortalitatem? Nam si propter carnem susceptam mortalis est filius, propter hanc sinite ut sit et uisibilis.' Respondent nec propter hanc se mortalem filium dicere, sed sicut et ante uisibilem ita et ante mortalem. Nam si propter carnem filium dicunt esse mortalem, iam non pater sine filio solus habet immortalitatem quia et uerbum eius per quod omnia facta sunt habet immortalitatem. Neque enim quia carnem assumpsit mortalem ideo amisit immortalitatem suam quandoquidem nec animae humanae hoc accidere potuit ut cum corpore moreretur dicente ipso domino: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possum occidere. Aut uero etiam spiritus sanctus carnem assumpsit (de quo utique sine dubio turbabuntur). Si propter carnem mortalis est filius, quomodo accipiant patrem tantummodo sine filio et sine spiritu sancto habere immortalitatem quandoquidem spiritus sanctus non assumpsit carnem? Qui si non habet immortalitatem, non ergo propter carnem mortalis est filius; si autem habet spiritus sanctus immortalitatem, non de patre tantummodo dictum est quia solus habet immortalitatem. Quocirca ita se arbitrantur et ante incarnationem per se ipsum mortalem filium posse conuincere quia ipsa mutabilitas non inconuenienter mortalitas dicitur, secundum quam et anima dicitur mori, non quia in corpus uel in aliquam alteram substantiam mutatur et uertitur, sed in ipsa sua substantia quidquid alio modo nunc est ac fun', secundum id quod destitit esse quod erat mortale deprehenditur. 'Quia itaque,' inquiunt, 'antequam natus esset filius dei de uirgine Maria, ipse apparuit patribus nostris non in una eademque specie sed multiformiter, aliter atque aliter, et uisibilis est per se ipsum quia nondum came assumpta substantia eius conspicua mortalibus oculis fun', et mortalis in quantum mutabilis. Ita et spiritus sanctus qui alias columba, alias ignis apparuit. Unde non trinitati,' aiunt, 'sea singulariter et proprie patri tantummodo conuenit quod dictum est: Immortali, inuisibili, soli deo et: Qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum uidit nec uidere potest.' [2.9.16] Omissis ergo istis qui nec animae substantiaminuisibilem nosse potuerunt, unde longe remotum ab eis erat ut nossent unius et solius dei, id est patris et filii et spiritus sancti, non solum inuisibtlem uerum et incommutabile.n permanere substantiam ac per hoc in uera et sincere immortalitate consistere; nos qui numquam apparuisse corporeis oculis deum nec patrem nec filium nec spiritum sanctum dicimus nisi per subiectam suae potestati corpoream creaturam, in pace catholica pactfico studio requiramus parati corrigi si fraterne ac recte reprehendimur, parati etiamsi ab inimico uera tamen dicente mordemur, utrum indiscrete deus apparuerit patribus nostris antequam Christus ueniret in carne, an aliqua ex trinitate persona, an singillatim quasi per uices. [2.10.17] Ac primum in eo quod in genesi scriptum est locutum deum cum homine quem de limo finxerat, si excepta figurata significatione ut rei gestae fides etiam ad litteram teneatur ista tractamus, in specie hominis uidetur deus cum homine tunc locutus. Non quidem expresse hoc in libro positum est, sed circumstantia lectionis id resonat maxime illo quod scriptum est uocem dei audisse Adam deambulantis in paradiso ad uesperam et abscondisse se in medio ligni quod erat in paradiso, deoque dicenti: Adam, ubi es? respondisse: Audiui uocem tuam et abscondi me a facie tua quoniam nudus sum. Quomodo enim possit ad litteram intellegi talis dei deambulatio et conlocutio nisi in specie humane non uideo. Neque enim dici potest uocem solam factam ubi deambulasse dictus est deus, aut eum qui deambulabat in loco non fuisse uisibilem cum et Adam dicat quod se absconderit a facie dei. Quis erat ergo ille? Utrum pater an filius an spiritus sanctus? An omnino deus indiscrete ipsa trinitas in forma hominis homini loquebatur? Contextio quidem ipsa scripturae nusquam transire sentitur a persona ad personam, sed ille uidetur loqui ad primum hominem qui dicebat: Fiat lux et: Fiat firmamentum et caetera per illos singulos dies, quem deum patrem solemus accipere dicentem ut fiat quidquid facere uoluit. Omnia enim per uerbum suum fecit, quod uerbum eius unicum filium eius secundum rectam fidei regulam nouimus. Si ergo deus pater locutus est ad primum hominem et ipse deambulabat in paradiso ad uesperam et ab eius facie se in medio ligni paradisi peccator absconderat, cur non iam ipse intellegatur apparuisse Abrahae et Moysi et quibus uoluit quemadmodum uoluit per subiectam sibi commutabilem atque uisibilem creaturam, cum ipse in se ipso atque in substantia sua qua est incommutabilis atque inuisibilis maneat? Sed fieri potuit ut a persona ad personam occulte scriptura transiret, et cum patrem dixisse narrasset: Fiat lux et caetera quae per uerbum fecisse commemoratur, iam filium indicaret loqui ad primum hominem non aperte hoc explicans sed eis qui possent intellegendum intimans. [2.10.18] Qui ergo habet uires quibus hoc secretum possit mentis acie penetrare ut ei liquido appareat uel posse etiam patrem uel non posse nisi filium et spiritum sanctum per creaturam uisibilem humanis oculis apparere pergat in haec scrutanda, si potest, etiam uerbis enuntianda atque tractanda; res tamen quantum ad hoc scripturae testimonium attinet ubi deus cum homine locutus est, quantum existimo, occulta est quia etiam utrum soleret Adam corporeis oculis deum uidere non euidenter apparel, cum praesertim magna sit quaestio cuiusmodi oculi eis aperti fuerint quando uetitum cibum gustauerunt; hi enim antequam gustassent clausi erant. Illud tantum non temere dixerim si paradisum corporalem quendam locum illa scriptura insinuat, deambulare ibi deum nisi in aliqua corporea forma nullo modo potuisse. Nam et solas uoces factas quas audiret homo nec aliquam formam uideret dici potest; nec quia scriptum est: Abscondit se Adam a facie dei continuo sequitur ut soleret eius faciem uidere. Quid si enim non quidem uidere ipse poterat sed uideri ipse metuebat ab eo cuius uocem audierat et deambulantis praesentiam senserat? Nam et Cain dixit deo: A facie tua abscondam me nec ideo fateri cogimur eum solere cernere faciem dei corporeis oculis in qualibet forma uisibili, quamuis de facinore suo uocem interrogantis secumque loquentis audisset. Cuiusmodi autem loquela tunc deus exterioribus hominum auribus insonaret maxime ad primum hominem loquens, et inuenire difficile est et non hoc isto sermone suscepimus. Verumtamen si solae uoces et sonitus fiebant quibus quaedam sensibilis praesentia dei primis illis hominibus praeberetur, cur ibi person am dei patris non intellegam nescio quandoquidem persona eius ostenditur et in ea uoce cum Iesus in monte coram tribus discipulis praefulgens apparuit et in illa ubi super baptizatum columba descendit et in illa ubi ad patrem de sua glorificatione clamauit eique responsum est: Et clarificaui et iterum clarificabo non quia fieri potuit uox sine opere filii et spiritus sancti (trinitas quippe inseparabiliter operatur), sed quia ea uox facta est quae solius personam patris ostenderet, sicut humanam illam formam ex uirgine Maria trinitas operate est sed solius filii persona est, uisibilem namque filii solius personam inuisibilis trinitas operate est. Nec nos aliquid prohibet illas uoces factas ad Adam non solum a trinitate factas intellegere sed etiam personam demonstrantes eiusdem trinitatis accipere. Ibi enim cogimur non nisi patris accipere ubi dictum est: Hic est filius meus dilectus neque enim Iesus etiam spiritus sancti filius aut etiam suus filius credi aut intellegi potest. Et ubi sonuit: Et clarificaui et iterum clarificabo non nisi patris personam fatemur, responsio quippe est ad illam domini uocem qua dixerat: Pater, clarifica filium tuum quod non potuit dicere nisi deo patri tantum non et spiritui sancto cuius non est filius. Hic autem ubi scriptum est: Et dixit dominus deus ad Adam cur non ipsa trinitas intellegatur nihil dici potest. [2.10.19] Similiter etiam quod scriptum est: Et dixit dominus ad Abraham: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui non est apertum utrum sola uox facta sit ad aures Abrahae an et oculis eius aliquid apparuerit. Paulo post autem aliquanto apertius dictum est: Et uisus est dominus Abrahae et dixit illi: Semini tuo dabo terram hanc. Sed nec ibi expressum est in qua specie uisus ei sit dominus, aut utrum pater an filius an spiritus sanctus ei uisus sit. Nisi forte ideo putant filium uisum esse Abrahae quia non scriptum est: 'Visus est ei deus,' sed: Visus est ei dominus tamquam enim proprie uidetur filius dominus uocari dicente apostolo: Nam et si sunt qui dicuntur dii siue in caelo siue in terra sicuti sunt dii multi et domini multi, sed nobis unus deus pater ex quo omnia et nos in ipso, et unus dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum. Sed cum et deus pater multis locis inueniatur dominus dictus sicut est illud: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te et illud: Dixit dominus domino meo: Sede ad dexteram meam cum etiam spiritus sanctus dominus dictus inueniatur ubi apostolus ait: Dominus autem spiritus est et ne quisquam arbitraretur filium significatum et ideo dictum spiritum propter incorpoream substantiam secutus contexuit: Ubi autem spiritus domini, ibi libertas spiritum autem domini spiritum sanctum esse nemo dubitauerit. Neque hic ergo euidenter apparet utrum aliqua ex trinitate persona an deus ipse trinitas, de quo uno deo dictum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies, uisus fuerit Abrahae. Sub ilice autem Mambre tres uiros uidit quibus et inuitatis hospitioque susceptis et epulantibus ministrauit. Sic tamen scriptura illam rem gestam narrare coepit ut non dicat: 'Visi sunt ei tres uiri,' sed: Visus est ei dominus. Atque inde consequenter exponens quomodo ei sit uisus dominus attexit narrationem de tribus uiris quos Abraham per pluralem numerum inuitat ut hospitio suscipiat; et postea singulariter sicut unum alloquitur, et sicut unus ei de Sara filium pollicetur, quem dominum dicit scriptura sicut in eiusdem narrationis exordio: Visus est, inquit, dominus Abrahae. Inuitat ergo et pedes lauat et deducit abeuntes tamquam homines; loquitur autem tamquam cum domino deo siue cum ei promittitur filius siue cum ei Sodomae imminens interitus indicatur. [2.11.20] Non paruam neque transitoriam considerationem postulat iste scripturae locus. Si enim uir unus uisus fuisset, iam illi qui dicunt et priusquam de uirgine nasceretur per suam substantiam uisibilem filium, quid aliud quam ipsum esse clamarent? Quoniam 'De patre,' inquiunt,'dictum est: Inuisibili soli deo.' Et tamen possem adhuc quaerere quomodo ante susceptam carnem habitu est inuentus ut homo, quandoquidem pedes ei loti sunt et humanis epulis epulatus est. Quomodo istud fieri poterat cum adhuc in forma dei esset, non rapinam arbitratus esse aequalis deo? Numquid enim iam semetipsum exinanierat formam serui accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inuentus ut homo cum hoc quando fecerit per partum uirginis nouerimus? Quomodo igitur antequam hoc fecisset ut uir unus apparuit Abrahae? An illa forma uera non erat? Possem ista quaerere si unus uir apparuisset Abrahae idemque dei filius crederetur. Cum uero tres uisi sunt nec quisquam in eis uel forma uel aetate uel potestate maior caeteris dictus est, cur non hic accipiamus uisibiliter insinuatam per creaturam uisibilem trinitatis aequalitatem atque in tribus personis unam eandemque substantiam? [2.11.21] Nam ne quisquam putaret sic intimatum unum in tribus fuisse maiorem et eum dominum dei filium intellegendum, duos autem illos angelos eius quia cum tres uisi sint, uni domino illic loquitur Abraham, sancta scriptura futuris talibus cogitationibus atque opinionibus contradicendo non praetermisit occurrere quando paulo post duos angelos dicit uenisse ad Loth in quibus et ille uir iustus qui de Sodomorum incendio meruit liberari ad unum dominum loquitur. Sic enim sequitur scriptura dicens: Abiit autem dominus postquam cessauit loquens ad Abraham, et Abraham reuersus est ad locum suum. Venerunt autem duo angeli in Sodomis uespere. [2.12.21] Hic attentius considerandum est quod ostendere institui. Cum tribus certe loquebatur Abraham et eum dominum singulariter appellauit. 'Forte,' inquit aliquis, 'unum ex tribus agnoscebat dominum, altos autem duos angelos eius.' Quid sibi ergo uult quod consequenter dicit scriptura: Abiit autem dominus postquam cessauit loquens ad Abraham, et Abraham reuersus est ad locum suum. Venerunt autem duo angeli in Sodomis uespere? An forte ille unus abscesserat qui dominus cognoscebatur in tribus, et duos angelos qui cum illo erant ad consumendam Sodoma miserat? Ergo sequentia uideamus. Venerunt, inquit, duo angeli in Sodomis uespere. Loth autem sedebat ad portam Sodomorum. Et cum uidisset eos Loth, surrexit in obuiam illis et adorauit in faciem super terram et dixit: Ecce, domini, diuertite in domum pueri uestri. Hic manifestum est et duos angelos fuisse et in hospitium pluraliter inuitatos et honorifice appellatos dominos cum fortasse homines putarentur. [2.12.22] Sed rursus moues quia nisi angeli dei cognoscerentur, non adoraret Loth in faciem super terram. Cur ergo tamquam tall humanitate indigentibus et hospitium praebetur et uictus? Sed quodlibet hic lateat, illud nunc quod suscepimus exsequamur. Duo apparent; angeli ambo dicuntur; pluraliter inuitantur tamquam cum duobus pluraliter loquitur donec exeatur a Sodomis. Deinde sequitur scriptura et dicit: Et factum est postquam eduxerunt eos foras et dixerunt: Saluans salua animam tuam; ne respexeris retro neque stes in hac uniuersa regione; in montem uade et ibi saluaberis ne forte comprehendaris. Dixit autem Loth ad eos: Rogo, domine, quoniam inuenit puer tuus ante te misericordiam... etc. Quid est hoc: Dixit ad eos: Rogo, domine si iam ille discesserat qui dominus erat et angelos miserat? Cur dicitur, Rogo, domine, et non, 'Rogo, domini'? Aut si unum ex eis uoluit appellare, cur ait scripturae Dixit autem Loth ad eos: Rogo, domine, quondam inuenit puer tuus ante te misericordiam? An et hic intellegimus in pluralium ero personas duas, cum autem idem duo tamquam unus conpellantur, unius substantiae unum dominum deum? Sed quas duas personas hic intellegimus? Patris et filii, an patris et spiritus sancti, an filii et spiritus sancti? Hoc forte congruentius quod ultimum dixi. Missos enim se dixerunt, quod de filio et de spiritu sancto dicimus. Nam patrem missum nusquam scripturarum nobis occurrit. [2.13.23] Moyses autem quando ad populum Israhel ex Aegypto educendum missus est, sic ei dominum apparuisse scriptum est: Pascebat, inquit, oues Iethro soceri sui sacerdotis Madian, et egit oues in desertum et uenit in montem dei Choreb. Apparuit autem illi angelus domini in fiamma ignis de rubo. Et uidit quia in rubo arderet ignis, rubus uero non comburebatur. Et ait Moyses: Ibo et uidebo uisum istud quod tam magnum uidi quondam non comburitur rubus. Cum ergo uidit dominus quia uenit uidere, clamauit eum dominus de rubo dicens: Ego sum deus patris tui, deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob. Et hic primo angelus domini dictus est deinde deus. Numquid ergo angelus est deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob? Potest ergo recte intellegi ipse saluator de quo dicit apostolus: Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula. Qui ergo super omnia est deus benedictus in saecula non absurde etiam hic ipse intellegitur deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob. Sed cur prius angelus domini dictus est cum de rubo in flamma ignis apparuit? Utrum quia unus ex multis angelis, erat sed per dispensationem personam domini sui gerebat, an assumptum erat aliquid creaturae quod ad praesens negotium uisibiliter appareret et unde uoces sensibiliter ederentur quibus praesentia domini per subiectam creaturam corporeis etiam sensibus hominis sicut oportebat exhiberetur? Si enim unus ex angelis erat, quis facile affirmare possit utrum ei filii persona nuntianda imposita fuerit an spiritus sancti an dei patris an ipsius omnino trinitatis qui est unus et solus deus ut diceret: Ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob? Neque enim possumus dicere deum Abraham et deum Isaac et deum Iacob filium dei esse et patrem non esse. Aut spiritum sanctum aut ipsam trinitatem quam credimus et intellegimus unum deum audebit aliquis negare deum Abraham et deum Isaac et deum Iacob? Ille enim non est illorum patrum deus qui non est deus. Porro si non solum pater deus est sicut omnes etiam haeretici concedunt, sed etiam filius quod uelint nolint coguntur fateri dicente apostolo: Qui est super omnia deus benedictus in saecula, et spiritus sanctus dicente ipso apostolo: Clarificate ergo deum in corpore uestro cum supra diceret: Nescitis quia corpora uestra templum in uobis spiritus sancti est quem habetis a deo? et hi tres unus deus sicut catholica sanitas credit, non satis elucet quam in trinitate personam, et utrum aliquam an ipsius trinitatis gerebat ille angelus, si unus ex caeteris angelis erat. Si autem in usum rei praesentis assumpta creatura est quae humanis et oculis appareret et auribus insonaret et appellaretur et angelus domini et dominus et deus, non potest hic deus pater intellegi, sed aut filius aut spiritus sanctus, quamquam spiritum sanctum alicubi angelum dictum non recolam. Sed ex opere possit intellegi; dictum enim de illo est: Quae uentura sunt annuntiabit uobis et utique angelus graece, latine nuntius interpretatur. De domino autem Iesu Christo euidentissime legimus apud prophetam quod magni consilii angelus dictus sit, cum et spiritus sanctus et dei filius sit deus et dominus angelorum. [2.14.24] Item in exitu de Aegypto filiorum Israhel scriptum est: Deus autem praeibat illos, die quidem in columna nubis et ostendebat illis uiam, nocte autem in columna ignis; et non deficiebat columna nubis die et columna ignis nocte ante populum. Quis et hic dubitet per subiectam creaturam eandemque corpoream non per suam substantiam deum oculis apparuisse mortalium? Sed utrum patrem an filium an spiritum sanctum an ipsam trinitatem unum deum similiter non apparet. Nec ibi hoc distinguitur, quantum existimo, ubi scriptum est: Et maiestas domini apparuit in nube, et locutus est dominus ad Moysen dicens: Exaudiui murmur filiorum Israhel... etc. [2.15.25] Iam uero de nubilous et uocibus et fulguribus et tuba et fumo in monte Sina cum diceretur: Sina autem mons fumabat totus propterea quod descendisset deus in eum in igne, et ascendebat fumus tamquam fumus fornacis. Et mente confusus est omnis populus uehementer, fiebant autem uoces tubae prodeuntes fortiter ualde. Moyses loquebatur et deus respondebat ei uoce. Et paulo post data lege in decem praeceptis consequenter dicitur: Et omnis populus uidebat uoces et lampadas et uoces tubae et montem fumantem. Et paulo post: Et stabat, inquit, omnis populus a longe. Moyses autem intrauit in nebulam ubi erat deus, et dixit dominus ad Moysen... etc. Quid hinc dicam nisi quod nemo tam uecors est qui credat fumum, ignem, nubes et nebulam et si qua huiusmodi uerbi et sapientiae dei quod est Christus uel spiritus sancti esse substantiam? Nam de patre deo nec arriani hoc umquam ausi sunt dicere. Ergo creatura seruiente creatorifacta sunt illa omnia et humanis sensibus pro dispensatione congrua praesentata, nisi forte quia dictum est: Moyses autem intrauit in nebulam ubi erat deus hoc arbitrabitur carnalis cogitatio, a populo quidem nebulam uisam, intra nebulam uero Moysen oculis carneis uidisse filium dei quem delirantes haeretici in sua substantia uisum uolunt. Sane uiderit eum Moyses oculis carneis si oculis carneis potest uideri non modo sapientia dei quod est Christus, sed uel ipsa cuiuslibet hominis et qualiscumque sapientis. Aut quia scriptum est de senioribus Israhel quia uiderunt locum ubi steterat deus Israhel et quia sub pedibus eius tamquam opus lapidis sapphiri et tamquam aspectus firmamenti caeli, propterea credendum est uerbum et sapientiam dei per suam substantiam in spatio loci terreni stetisse, quae pertendit a fine usque in finem fortiter et disponit omnia suauiter, et ita esse mutabile uerbum dei per quod facta sunt omnia ut modo se contrahat modo distendat? Mundet dominus a talibus cogitationibus corda fidelium suorum. Sed per subiectam, ut saepe diximus, creaturam exhibentur haec omnia uisibilia et sensibilia ad significandum inuisibilem atque intellegibilem deum, non solum patrem sed et filium et spiritum sanctum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; quamuis inuisibilia dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur, sempiterna quoque uirtus eius ac diuinitas. [2.15.26] Sed quod attinet ad id quod nunc suscepimus nec in monte Sina uideo quemadmodum appareat per illa omnia quae mortalium sensibus terribiliter ostendebantur utrum deus trinitas an pater an filius an spiritus sanctus proprie loquebatur. Verumtamen si quid hinc sine affirmandi temeritate modeste atque cunctanter coniectare conceditur, si una ex trinitate persona potest intellegi, cur non spiritum sanctum potius intellegimus quando et tabulis lapideis lex ipsa quae ibi data est digito dei scripta dicitur, quo nomine spiritum sanctum in euangelio significari nouimus. Et quinquaginta dies numerantur ab occisione agni et celebratione paschae usque ad diem quo haec fieri coepta sunt in monte Sina, sicut post domini passionem ab eius resurrectione quinquaginta dies numerantur et uenit promissus a filio dei spiritus sanctus. Et in ipso eius aduentu quem in apostolorum actibus legimus, per diuisionem linguarum ignis apparuit qui et insedit super unumquemque eorum, quod exodo congruit ubi scriptum est: Sina autem mons fumabat totus propterea quod descendisset in eum deus in igne et aliquanto post: Aspectus, inquit, maiestatis domini tamquam ignis ardens super uerticem montis coram filiis Israhel. Aut si haec ideo facta sunt quia nec pater nec filius illic eo modo praesentari poterant sine spiritu sancto quo ipsam legem scribi oportebat, deum quidem non per substantiam suam quae inuisibilis et incommutabilis manet sed per illam speciem creaturae illic apparuisse cognoscimus. Sed aliquam ex trinitate personam signo quodam proprio, quantum ad mei sensus capacitatem pertinet, non uidemus. [2.16.27] Est etiam quo plerique moueri solent quia scriptum est: Et locutus est dominus ad Moysen facie ad faciem sicut quis loquitur ad amicum suum cum paulo post dicat idem Moyses: Si ergo inueni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum manifeste ut uideam te, ut sim inueniens gratiam ante te et ut sciam quia populus tuus est gens haec et paulo post iterum: Dixitque Moyses ad dominum: Ostende mihi maiestatem tuam. Quid est hoc quod in omnibus quae supra fiebant deus uideri per suam substantiam putabatur, unde a miseris creditus est non per creaturam sed per se ipsum uisibilis filius dei, et quod intrauerat in nebulam Moyses ad hoc intrasse uidebatur ut oculis quidem populi ostenderetur caligo nebulosa, ille autem intus uerba dei tamquam eius faciem contemplatus audiret? Et quomodo dictum est: Locutus est dominus ad Moysen facie ad faciem sicut quis loquitur ad amicum suum? Ecce idem dicit: Si inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste. Nouerat utique quod corporaliter uidebat, et ueram uisionem dei spiritaliter requirebat. Locutio quippe illa quae fiebat in uocibus sic modificabatur tamquam esset amici loquentis ad amicum. Sed deum patrem quis corporeis oculis uidet? Et quod in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum per quod facta sunt omnia quis corporeis oculis uidet? Et spiritum sapientiae quis corporeis oculis uidet? Quid est autem: Ostende mihi temetipsum manifeste ut uideam te nisi ostende mihi substantiam tuam? Hoc autem si non dixisset Moyses, utcumque ferendi essent stulti qui putant per ea quae supra gesta uel dicta sunt substantiam dei oculis eius fuisse conspicuam; cum uero hic apertissime demonstretur nec desideranti hoc fuisse concessum, quis audeat dicere per similes formas quae huic quoque uisibiliter apparuerant non creaturam deos eruientem sed hoc ipsum quod deus est cuiusquam oculis apparuisse mortalium? [2.16.28] Et hic quidem quod postea dominus dicit ad Moysen: Non poteris uidere faciem meam et uiuere; non enim uidebit homo faciem meam et uiuet. Et ait dominus: Ecce locus penes me, et stabis super patram statim ut transiet mea maiestas, et ponam te in spelunca patrae. Et tegam manu mea super te donec transeam, et auferam manum, et tunc uidebis posteriora mea; nam facies mea non apparebit tibi. [2.17.28] Non incongruenter ex persona domini nostri Iesu Christi praefiguratum soles intellegi ut posteriora eius accipiantur caro eius in qua de uirgine natus est et mortuus et resurrexit, siue propter postremitatem mortalitatis posteriora dicta sint, siue quod eam prope in fine saeculi hoc est posterius, suscipere dignatus est. Facies autem eius ilia dei forma in qua non rapinam arbitratus esse aequalis deo patri, quod nemo utique potest uidere et uiuere; siue quia post hanc uitam in qua peregrinamur a domino et ubi corpus quod corrumpitur aggrauat animam, uidebimus facie ad faciem sicut dicit apostolus. De hac enim uita in psalmis dicitur: Verumtamen uniuersa uanitas omnis homo uiuens et iterum: Quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. In qua uita etiam secundum Iohannem nondum apparuit quod erimus. Scimus, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est quod utique post hanc uitam intellegi uoluit cum mortis debitum soluerimus et resurrectionis promissum receperimus -- siue quod etiam nunc in quantum dei sapientiam per quam facta sunt omnia spiritaliter intellegimus, in tantum carnalibus affectibus morimur ut mortuum nobis hunc mundum deputantes nos quoque ipsi huic mundo moriamur et dicamus quod ait apostolus: Mundus mihi crucifixus est et ego mundo. De hac enim morte item dicit: Si autem mortui estis cum Christo, quid adhuc uelut uiuentes de hoc mundo decernitis? Non ergo immerito nemo poterit faciem, id est ipsam manifestationem sapientiae dei, uidere et uiuere. Ipsa est enim species cui contemplandae suspirat omnis qui affectat diligere deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente ad quam contemplandam etiam proximum quantum potest aedificat qui diligit et proximum sicut se ipsum, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae Quod significatur etiam in ipso Moyse. Nam cum dixisset propter dilectionem dei qua praecipue flagrabat: Si inueni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum manifeste ut sim inueniens gratiam ante te continuo propter dilectionem etiam proximi subiecit atque ait: Et ut sciam quia populus tuus est gens haec. Illa est ergo species quae rapit omnem animam rationalem desiderio sui tanto ardentiorem quanto mundiorem et tanto mundiorem quanto ad spiritalia resurgentem, tanto autem ad spiritalia resurgentem quanto a carnalibus morientem. Sed dum peregrinamur a domino et per fidem ambulamus non per speciem posteriora Christi, hoc est carnem, per ipsam fidem uidere debemus, id est in solido fidei fundamento stantes quod significat patra, et eam de tali tutissima specula intuentes, in catholica scilicet ecclesia de qua dictum est: Et super hanc patram aedificabo ecclesiam meam. Tanto enim certius diligimus quam uidere desideramus faciem Christi quanto in posterioribus eius agnoscimus quantum nos prior dilexerit Christus. [2.17.29] Sed in ipsa carne fides resurrectionis eius saluos facit atque iustificat. Si enim credideris, inquit, in corde tuo quia deus illum suscitauit a mortuis, saluus eris et iterum: Qui traditus est, inquit, propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. Ideoque meritum fidei nostrae resurrectio corporis domini est. Nam mortuam esse illam carnem in cruce passionis etiam inimici eius credunt, sed resurrexisse non credunt. Quod firmissime nos credentes tamquam de patrae soliditate contuemur, unde certa spe adoptionem exspectamus redemptionem corporis nostri quia hoc in membris Christi speramus quae nos ipsi sumus quod perfectum esse in ipso tamquam in capite nostro fidei sanitate cognoscimus. Inde non uult nisi cum transierit uideri posteriora sua ut in eius resurrectionem credatur. Pascha enim hebraeum uerbum dicitur quod transitum interpretamur. Unde et Iohannes euangelista dicit: Ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia uenit eius hora ut transeat de hoc mundo ad patrem. [2.17.30] Hoc autem qui credunt nec tamen in catholica sed in schismate aliquo aut in haeresi credunt non de loco qui est penes eum uident posteriora domini. Quid enim sibi uult quod ait dominus: Ecce locus est penes me, et stabis super patram? Quis locus terrenus est penes dominum nisi hoc est penes eum quod eum spiritaliter attingit? Nam quis locus non est penes dominum qui attingit a fine usque in finem fortiter et disponit omnia suauiter et cuius dictum est caelum sedes et terra scabellum pedum eius, et qui dixit: Quam domum aedificabitis mihi? Aut quis locus quietis meae? Nonne manus mea fecit haec omnia? Sed uidelicet intellegitur locus penes eum in quo statur super patram ipsa ecclesia catholica ubi salubriter uidet pascha domini, id est transitum domini, et posteriora eius, id est corpus eius, qui credit in resurrectionem eius. Et stabis, inquit, super patram statim ut transiet mea maiestas. Re uera enim statim ut transiit maiestas domini in clarificatione domini qua resurgens ascendit ad patrem solidati sumus super patram. Et ipse Petrus tunc solidatus est ut cum fiducia praedicaret quem priusquam esset solidatus ter timore negauerat, iam quidem praedestinatione positus in specula patrae sed adhuc menu domini sibi superposita ne uideret. Posteriora enim eius uisurus erat et nondum ille transierat utique a morte ad uitam; nondum resurrectione clarificatus erat. [2.17.31] Nam et quod sequitur in exodo et dicit: Tegam manu mea super te donec transeam, et auferam manum et tunc uidebis posteriora mea. Multi israhelitae quorum tunc erat figura Moyses post resurrectionem domini crediderunt in eum tamquam iam uidentes posteriora eius remote menu eius ab oculis suds. Unde et Esaiae talem prophetiam euangelista commemorat: Incrassa cor populi huius et aures eorum oppila et oculos eorum graua. Denique in psalmo non absurde intellegitur ex eorum persona dici: Quoniam die ac nocte grauata est super me manus tua die fortasse cum manifesta miracula faceret nec ab eis agnosceretur; nocte autem cum in passione moreretur quando certius putauerunt sicut quemlibet hominem peremptum et exstinctum. Sed quondam cum transisset ut eius posteriora uiderentur praedicante sibi apostolo Petro quia oportebat Christum pati et resurgere, compuncti sunt dolore poenitentiae ut fieret in baptizatis quod in capite psalmi eius dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Propterea cum dictum esset: Grauata est super me manus tua tamquam domino transeunte ut iam remoueret manum et uiderentur posteriora eius, sequitur uox dolentis et confitentis et ex fide resurrectionis domini peccatorum remissionem accipientis: Conuersus sum, inquit, in aerumna dum confringeretur spina. Peccatum meum cognoui et iniustitiam meam non operui. Dixi: Pronuntiabo aduersum me iniustitiam meam domino et tu dimisisti impietatem cordis mei. Neque enim tanto carnis nubilo debemus inuolui ut putemus faciem quidem esse domini inuisibilem, dorsum uero uisibile, quandoquidem in forma serui utrumque uisibiliter apparuit; in forma autem dei absit ut tale aliquid cogitetur. Absit ut uerbum dei et sapientia dei ex una parte habeat faciem, ex alia dorsum sicut corpus humanum, aut omnino ulla specie uel motione siue loco siue tempore commutetur. [2.17.32] Quapropter si in illis uocibus quae fiebant in exodo et illis omnibus corporalibus demonstrationibus dominus Iesus Christus ostendebatur, aut alias Christus sicut loci huius consideratio persuadet, alias spiritus sanctus sicut ea quae supra diximus admonent, non hoc efficitur ut deus pater numquam tali aliqua specie patribus uisus sit. Multa enim talia uisa facta sunt illis temporibus non euidenter nominato et designato in eis uel patre uel filio uel spiritu sancto, sed tamen per quasdam ualde probabiles significationes nonnullis indiciis exsistentibus ut nimis temerarium sit dicere deum patrem numquam patribus aut prophetis per aliquas uisibiles formas apparuisse. Hanc enim opinionem illi pepererunt qui non potuerunt in unitate trinitatis intellegere quod dictum est: Regi autem saeculorum immortali, inuisibili soli deo, et Quem nemo hominum uidit nec uidere potest quod de ipsa substantia summa summeque diuina et incommutabili ubi et pater et filius et spiritus sanctus unus et solus deus per sanam fidem intellegitur. Visiones autem illae per creaturam commutabilem deo incommutabili subditam factae sunt, non proprie sicuti est, sed significatiue sicut pro rerum causis et temporibus oportuit ostendentes deum. [2.18.33] Quamquam nescio quemadmodum isti intellegant quod Danieli apparuerit antiquus dierum a quo filius hominis quod propter nos esse dignatus est accepisse intellegitur regnum, ab illo scilicet qui ei dicit in psalmis: Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et qui omnia subiecit sub pedibus eius. Si ergo Danieli et pater dans regnum et filius accipiens apparuerunt in specie corporali, quomodo isti dicunt patrem numquam uisum esse prophetis et ideo solum debere intellegi inuisibilem, quem nemo hominum uidit nec uidere potest? Ita enim narrauit Daniel: Aspiciebam, inquit, donec throni positi sunt, et uetustus dierum sedebat. Et indumentum eius quasi nix album, et capillus capitis eius quasi lana munda; thronus eius flamma ignis, rotae eius ignis flagrans, et fiumen ignis trahebat in conspectu eius. Et mille milia deseruiebant ei, et dena milia denum milium assistebant ei. Et iudicium conlocauit, et libri aperti sunt... etc. Et paulo post: Aspiciebam, inquit, in uisu noctis; et ecce cum caeli nubibus quasi filius hominis ueniens erat, et usque ad ueterem dierum peruenit et oblatus est ei. Et ipsi datus est principatus et honor et regnum; et omnes populi, tribus, Iinguae ipsi seruient. Potestas eius potestas aeterna quae non praeteribit, et regnum eius non corrumpetur. Ecce pater dans et filius accipiens regnum sempiternum, et sunt ambo in conspectu prophetantis uisibili specie. Non ergo inconuenienter creditur etiam deus pater eo modo solere apparere mortalibus. [2.18.34] Nisi forte aliquis dicet ideo non esse uisibilem patrem quia in conspectu somniantis apparuit, ideo autem filium uisibilem et spiritum sanctum quia Moyses illa omnia uigilans uiderit. Quasi uero uerbum et sapientiam dei uiderit Moyses carnalibus oculis, aut uideri spiritus uel humanus potest qui carnem istam uiuificat uel ipse corporeus qui uentus dicitur, quanto minus ille spiritus dei qui omnium hominum et angelorum mentes ineffabilu excellentia diuinae substantiae supergreditur; aut quisquam tali praecipitetur errore ut audeat dicere filium et spiritum sanctum etiam uigilantibus hominibus esse uisibilem, patrem autem non nisi somniantibus. Quomodo ergo de patre solo accipiunt: Quem nemo hominum uidit nec uidere potest? An cum dormiunt homines, tunc non sunt homines? Aut qui formare similitudinem corporis potest ad se significandum per uisa somniantium non potest form are ipsam corpoream creaturam ad se significandum oculis uigilantium, cum eius ipsa substantia qua est ipse quod est nulla corporis similitudine dormienti, nulla corporea specie uigilanti possit ostendi, sed non solum patris uerum etiam filii et spiritus sancti? Et certe qui uigilantium uisis mouentur ut non patrem sed tantum filium uel spiritum sanctum credant corporalibus hominum apparuisse conspectibus, ut omittam tantam latitudinem sanctarum paginarum et tam multiplicem earum intellegentiam unde nemo sani capitis affirmare debet nusquam personam patris per aliquam speciem corporalem uigilantium oculis demonstratam; sed ut hoc, ut dixi, omittam, quid dicunt de patre nostro Abraham cui certe uigilanti et ministranti, cum scriptura praemisisset dicens: Visus est dominus Abrahae non unus aut duo sed tres apparuerunt uiri quorum nullus excelsius aliis eminuisse dictus est, nullus honoratius effulsisse, nullus imperiosius egisse? [2.18.35] Quapropter quoniam in illa tripertita nostra distributione primum quaerere instituimus utrum pater an filius an spiritus sanctus; an aliquando pater aliquando filius, aliquando spiritus sanctus; an sine ulla distinctione personarum sicut dicitur deus unus et solus, id est ipsa trinitas, per illas creaturae formas patribus apparuerit; interrogatis quae potuimus quantum sufficere uisum est sanctarum scripturarum locis, nihil aliud, quantum existimo, diuinorum sacramentorum modesta et cauta consideratio persuadet nisi ut temere non dicamus quaenam ex trinitate persona cuilibet patrum uel prophetarum in aliquo corpore uel similitudine corporis apparuerit nisi cum continentia lectionis aliqua probabilia circumponit indicia. Ipsa enim natura uel substantia uel essentia uel quolibet alio nomine appellandum est idipsum quod deus est, quidquid illud est, corporaliter uideri non potest. Per subiectam uero creaturam non solum filium uel spiritum sanctum sed etiam patrem corporali specie siue similitudine mortalibus sensibus significationem sui dare potuisse credendum est. Quae cum ita sint, ne immoderatius progrediatur secundi huius uoluminis longitudo, ea quae restant inconsequentibus uideamus. LIBER III [3.0.1] Credant qui uolunt malle me legendo quam legenda dictando laborare. Qui autem hoc nolunt credere, experiri uero et possunt et uolunt, dent quae legendo uel meis inquisitionibus respondeatur uel interrogationibus aliorum quas pro mea persona quam in seruitio Christi gero et pro studio quo fidem nostram aduersus errorem carnalium et animalium hominum muniri inardesco necesse est me pati, et uideant quam facile ab isto labore me temperem et quanto etiam gaudio stilum possim habere feriatum. Quod si ea quae legamus de his rebus suffficienter edita in latino sermone aut non sunt aut non inueniuntur aut certe difficile a nobis inueniri queunt, graecae autem linguae non sit nobis tantus habitus ut talium rerum libris legendis et intellegendis ullo modo reperiamur idonei, quo genere litterarum ex his quae nobis pauca interpretata sunt non dubito cuncta quae utiliter quaerere possumus contineri; fratribus autem non ualeam resistere iure quo eis seruus factus sum flagitantibus ut eorum in Christo laudabilibus studiis lingua ac stilo meo quas bigas in me caritas agitat maxime seruiam. Egoque ipse multa quae nesciebam scribendo me didicisse confitear, non debet labor hic meus cuiquam pigro aut multum docto uideri superfluus cum multis impigris multisque indoctis inter quos etiam mihi non parua ex parte sit necessarius. Ex his igitur quae ab aliis de hac re scripta iam legimus plurimum adminiculati et adiuti ea quae de trinitate uno summo summeque bono deo pie quaeri et disseri posse arbitror ipso exhortante quaerenda atque adiuuante disserenda suscepi, ut si alia non sunt huiusmodi scripta, sit quod habeamus, et legant qui uoluerint et ualuerint; si autem iam sunt, tanto facilius aliqua inueniantur quanto talia plura esse potuerint. [3.0.2] Sane cum in omnibus litteris meis non solum pium lectorem sed etiam liberum correctorem desiderem, multo maxime in his ubi ipsa magnitudo quaestionis utinam tam multos inuentores habere posset quam multos contradictores habet. Verumtamen sicut lectorem meum nolo esse mihi deditum, ita correctorem nolo sibi. Ille me non amet amplius quam catholicam fidem; ille se non amet amplius quam catholicam ueritatem. Sicut illi dico: Noli meis litteris quasi scripturis canonicis inseruire, sed in illis et quod non credebas cum inueneris incunctanter crede, in istis autem quod certum non habebas nisi certum intellexeris noli firme retinere; ita illi dico: Noli meas litteras ex tua opinione uel contentione sed ex diuina lectione uel inconcussa ratione corrigere; si quid in eis ueri comprehenderis, exsistendo non est meum at intellegendo et amando et tuum sit et meum; si quid autem falsi conuiceris, errando fuerit meum sed iam cauendo nec tuum sit nec meum. [3.0.3] Hinc itaque tertius iste liber sumit exordium quousque secundus peruenerat. Cum enim ad id uentum esset ut uellemus ostendere non ideo minorem patre filium quia ille misit, hic missus est, nec ideo minorem utroque spiritum sanctum quia et ab illo et ab illo missus in euangelio legitur, suscepimus hoc quaerere cum illuc missus sit filius ubi erat quia in hunc mundum uenit et in hoc mundo erat, cum illuc etiam spiritus sanctus ubi et ipse erat, quoniam spiritus domini repleuit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia scientiam habet uocis utrum propterea missus sit dominus quia ex occulto in carne natus est et de sinu patris ad oculos hominum in forma serui tamquam egressus apparuit; ideo etiam spiritus sanctus quia et ipse corporali specie quasi columba uisus est et linguis diuisis uelut ignis; ut hoc eis fuerit mitti, ad aspectum mortalium in aliqua forma corporea de spiritali secreto procedere, quod pater quoniam non fecit tantummodo misisse non etiam missus esse dictus sit. Deinde quaesitum est cur et pater non aliquando dictus sit missus si per illas species corporales quae oculis antiquorum apparuerunt ipse demonstrabatur. Si autem filius tunc demonstrabatur, cur tanto post missus diceretur cum plenitudo temporis uenit ut ex femina nasceretur, quandoquidem et antea mittebatur cum in illis formis corporaliter apparebat. Aut si non recte missus diceretur nisi cum uerbum caro factum est, cur spiritus sanctus missus legatur cuius incarnatio talis non facta est. Si uero per illas antiquas demonstrationes nec pater nec filius sed spiritus sanctus ostendebatur, cur etiam ipse nunc diceretur missus cum illis modis et antea mitteretur. Deinde subdiuisimus ut haec diligentissime tractarentur, et tripertitam fecimus quaestionem cuius una pars in secundo libro explicata est, duae sunt reliquae de quibus deinceps disserere aggrediar. Iam enim quaesitum atque tractatum est in illis antiquis corporalibus formis et uisis non tantummodo patrem nec tantummodo filium nec tantummodo spiritum sanctum apparuisse, sed aut indifferenter dominum deum qui trinitas ipsa intellegitur aut quamlibet ex trinitate personam quam lectionis textus indicius circumstantibus significaret. [3.1.4] Nunc ergo primum quaerimus quod sequitur. Nam secundo loco in illa distributione positum est utrum ad hoc opus tantummodo creatura formata sit in qua deus, sicut tunc oportuisse iudicauit, humanis ostenderetur aspectibus; an angeli qui iam erant ita mittebantur ut ex persona dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea in usum ministeru sui; aut ipsum corpus suum cui non subduntur sed subditum regunt mutantes atque uertentes in species quas uellent accommodatas atque aptas actionibus suis secundum attributam sibi a creatore potentiam. Qua parte quaestionis quantum dominus dederit pertractata postremo erit uidendum id quod institueramus inquirere, utrum filius et spiritus sanctus et antea mittebantur, et si ita est quid inter illam missionem et eam quam in euangelio legimus distet; an missus non sit aliquis eorum nisi cum uel films factus est ex Maria uirgine uel cum spiritus sanctus uisibili specie siue in columba siue in igneis linguis apparuit. [3.1.5] Sed fateor excedere uires intentionis meae utrum angeli manente spiritali sui corporis qualitate per hanc occultius operantes assumant ex inferioribus elementis corpulentioribus quod sibi coaptatum quasi aliquam uestem mutent et uertant in quaslibet species corporales etiam ipsas ueras sicut aqua uera in uerum uinum conuersa est a domino, an ipsa propria corpora sua transforment in quod uoluerint accommodate ad id quod agunt. Sed quodlibet horum sit ad praesentem quaestionem non pertinet. Et quamuis haec quoniam homo sum nullo experimento possim comprehendere sicut angeli qui haec agunt, et magis ea norunt quam ego noui quatenus mutetur corpus meum in affectu uoluntatis meae siue quod in me siue quod ex aliis expertus sum; quid horum tamen ex diuinarum scripturarum auctoritatibus credam nunc non opus est dicere ne cogar probare et fiat sermo longior de re qua non indiget praesens quaestio. [3.1.6] Illud nunc uidendum est utrum angeli tunc agebant et illas corporum species apparentes oculis hominum et illas uoces auribus insonantes cum ipsa sensibilis creatura ad nutum seruiens conditoris in quod opus erat pro tempore uertebatur sicut in libro sapientiae scriptum est: Creatura enim tibi factori deseruiens extenditur in tormentum aduersus iniustos et lenior fit ad benefaciendum his qui in te confidunt. Propter hoc et tunc in omnia se transfigurans omnium nutrici gratiae tuae deseruiebat ad uoluntatem horum quia te desiderabant. Peruenit enim potentia uoluntatis dei per creaturam spiritalem usque ad effectus uisibiles atque sensibiles creaturae corporalis. Ubi enim non operatur quod uult dei omnipotentis sapientia quae pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter? [3.2.7] Sed alius est ordo naturalis in conuersione et mutabilitate corporum qui quamuis etiam ipse ad nutum dei seruiat perseuerantia tamen consuetudinis amisit admirationem, sicuti sunt quae uel breuissimis uel certe non longis interuallis temporum caelo, terra, marique mutantur siue nascentibus siue occidentibus rebus siue alias aliter atque aliter apparentibus; alia uero quamuis ex ipso ordine uenientia tamen propter longiora interualla temporum minus usitata, quae licet multi stupeant ab inquisitoribus huius saeculi comprehensa sunt et progressu generationum quo saepius repetita et a pluribus cogmta eo minus mira sunt, sicuti sunt defectus luminarium et raro exsist ent es quae dam species siderum et terrae motus et monstrosi partus animantium et quaeque similia, quorum nihil fit nisi dei uoluntate sed plerisque non apparet. Itaque licuit uanitati philosophorum etiam causis alus ea tribuere uel ueris sed proximis, cum omnino uidere non possent superiorem caeteris omnibus causam, id est uoluntatem dei, uel falsis et ne ab ipsa quidem peruestigatione corporalium rerum atque motionum sed a sua suspicione et errore prolatis. [3.2.8] Dicam si potero quiddam exempli gratia quo haec apertiora sint. Est certe in corpore humano quaedam moles carnis et formae species et ordo distinctioque membrorum et temperatio ualetudinis. Hoc corpus inspirata anima regit eademque rationalis, et ideo quamuis mutabilis tamen quae possit illius incommutabilis sapientiae particeps esse ut sit participatio eius in idipsum, sicut in psalmo scriptum est de omnibus sanctis ex quibus tamquam lapidibus uiuis aedificatur illa Hierusalem mater nostra aeterna in caelis. Ita enim canitur: Hierusalem quae aedificatur ut ciuitas, cuius participatio eius in idipsum. Idipsum quippe hoc loco illud summum et incommutabile bonum intellegitur quod deus est atque sapientia uoluntasque ipsius, cui cantatur alio loco: Mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem ipse es. [3.3.8] Constituamus ergo animo talem sapientem cuius anima rationalis iam sit particeps incommutabilis aeternaeque ueritatis quam de omnibus suis actionibus consulat, nec aliquid omnino faciat quod non in ea cognouerit esse faciendum ut ei subditus eique obtemperans recte faciat. Iste si consulta summa ratione diuinae iustitiae quam in secreto audiret aure cordis sui eaque sibi iubente in aliquo officio misericordiae corpus labore fatigaret aegritudinemque contraheret, consultisque medicis ab alio diceretur causam morbi esse corporis siccitatem, ab alio autem humoris immoderationem; unus eorum ueram causam diceret, alter erraret, uterque tamen de proximis causis, id est corporalibus pronuntiaret. At si illius siccitatis causa quaereretur et inueniretur uoluntarius labor, iam uentum esset ad superiorem causam quae ab anima proficisceretur ad afficiendum corpus quod; regit; sed nec ipsa prima esset. Illa enim procul dubio superior erat in ipsa incommutabili sapientia cui hominis sapientis anima in caritate seruiens et ineffabiliter iubenti obediens uoluntarium laborem susceperat. Ita non nisi dei uoluntas causa prima illius aegritudinis ueracissime reperiretur. Iam uero si in labore officioso et pio adhibuisset ille sapiens ministros conlaborantes secum in opere bono, nec tamen eadem uoluntate deo seruientes sed ad carnalium cupiditatum suarum mercedem peruenire cupientes uel incommoda carnalia deuitantes; adhibuisset etiam iumenta si hoc exigeret illius operis implendi procuratio, quae utique iumenta irrationalia essent animantia nec ideo mouerent membra sub sarcinis quod aliquid de illo bono opere cogitarent sed naturali appetitu suae uoluptatis et deuitatione molestiae; postremo adhibuisset ipsa etiam corpora omni sensu carentia quae illi operi essent necessaria, frumentum scilicet, uinum, oleum, uestem, nummum, codicem, et si qua huiusmodi. In his certe omnibus in illo opere uersantibus corporibus siue animatis siue inanimis quaecumque mouerentur, attererentur, repararentur, exterminarentur, reformarentur, alio atque alio modo locis et temporibus affecta mutarentur--num alia esset istorum omnium uisibilium et mutabilium factorum causa nisi illa inuisibilis et incommutabilis uoluntas dei per animam iustam sicut sedem sapientiae cunctis utens et malis et irrationalibus animis et postremo corporibus, siue quae illis inspirarentur et animarentur siue omni sensu carentibus cum primitus uteretur ipsa bona anima et sancta quam sibi ad pium et religiosum obsequium subdidisset? [3.3.9] Quod ergo de uno sapiente quamuis adhuc corpus mortale gestante, quamuis ex parte uidente, posuimus exempli gratia, hoc de aliqua domo ubi aliquorum talium societas est, hoc de ciuitate uel etiam de orbe terrarum licet cogitare si penes sapientes sancteque ac perfecte deo subditos sit principatus et regimen rerum humanarum. [3.4.9] Sed hoc quia nondum est (oportet enim nos in hac peregrinatione prius mortaliter exerceri et per uires mansuetudinis et patientiae in flagellis erudiri), illam ipsam supernam atque caelestem unde peregrinamur patriam cogitemus. Illic enim dei uoluntas qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem ardentem in spiritibus summa pace atque amicitia copulatis et in unam uoluntatem quodam spiritali caritatis igne conflatis tamquam in excelsa et sancta et secreta sede praesidens uelut in domo sua et in templo suo. Inde se quibusdam ordinatissimis creaturae motibus primo spiritalibus deinde corporalibus per cuncta diffundit et utitur omnibus ad incommutabile arbitrium sententiae suae, siue incorporeis siue corporeis rebus, siue rationalibus siue irrationalibus spiritibus, siue bonis per eius gratiam siue malis per propriam uoluntatem. Sed quemadmodum corpora crassiora et inferiora per subtiliora et potentiora quodam ordine reguntur, ita omnia corpora per spiritum uitae, et spiritus uitae irrationalis per spiritum uitae rationalem, et spiritus uitae rationalis desertor atque peccator per spiritum uitae rationalem pium et iustum, et ille per ipsum deum, ac SiC uniuersa creatura per creatorem suum ex quo et per quem et in quo etiam condita atque instituta est; ac per hoc uoluntas dei est prima et summa causa omnium corporalium specierum atque motionum. Nihil enim fit uisibiliter et sensibiliter quod non de interiore inuisibili atque intellegibili aula summi imperatoris aut iubeatur aut permittatur secundum ineffabilem iustitiam praemiorum atque poenarum, gratiarum et retributionum, in ista totius creaturae amplissima quadam immensaque republica. [3.4.10] Si ergo apostolus Paulus quamuis adhuc portaret sarcinam corporis quod corrumpitur et aggrauat animam, quamuis adhuc ex parte atque in aenigmate uideret, optans dissolui et esse cum Christo et in semetipso ingemiscens adoptionem exspectans redemptionem corporis sui potuit tamen significando praedicare dominum Iesum Christum, aliter per linguam suam, aliter per epistulam, aliter per sacramentum corporis et sanguinis eius; nec linguam quippe eius nec membranas et atramentum nec significantes sonos lingua editos nec signa litterarum conscripta pelliculis corpus Christi et sanguinem dicimus, sed illud tantum quod ex fructibus terrae acceptum et prece mystica consecratum rite sumimus ad salutem spiritalem in memoriam pro nobis dominicae passionis, quod cum per manus hominum ad illam uisibilem speciem perducatur non sanctificatur ut sit tam magnum sacramentum nisi operante inuisibiliter spiritu dei, cum haec omnia quae per corporales motus in illo opere fiunt deus operetur mouens primitus inuisibilia ministrorum siue animas hominum siue occultorum spirituum sibi subditas seruitutes quid mirum si etiam in creatura caeli et terrae, maris et aeris, facit deus quae uult sensibilia atque uisibilia ad se ipsum in eis sicut oportere ipse nouit significandum et demonstrandum, non ipsa sua gua est apparente substantia quae omnino incommutabiliis est omnibusque spiritibus quos creauit interius secretiusque sublimior? [3.5.11] Vi enim diuina totam spiritalem corporalemque administrante creaturam omnium annorum certis diebus aduocantur aquae maris et effunduntur super faciem terrae. Sed cum hoc orante sancto Helia factum est quia praecesserat tam continua et tam longa serenitas ut fame deficerent homines, nec ea hora qua ille dei seruus orauit aer ipse aliqua humida facie mox futurae pluuiae signa praetulerat, consecutis tantis et tam uelociter imbribus apparuit uis diuina quibus illud dispensabatur dabaturque miraculum. Ita deus operatur solemnia fulgura atque tonitrua. Sed quia in monte Sina inusitato modo fiebant uocesque illae non strepitu confuso edebantur sed eis quaedam signa dari certissimis indicius apparebat, miracula erant. Quis attrahit humorem per radicem uitis ad botrum et uinum facit nisi deus qui et homine plantante et rigaDte incrementum dat? Sed cum ad nutum domini aqua in uinum inusitata celeritate conuersa est, etiam stultis fatentibus uis diuina declarata est. Quis arbusta fronde ac flore solemniter uestit nisi deus? Verum cum floruit uirga sacerdotis Aaron, conlocuta est quodam modo cum dubitante humanitate diuinitas. Et lignis certe omnibus et omnium animalium carnibus gignendis atque formandis communis est terrena materies et quis ea facit nisi qui dixit ut haec terra produceret et in eodem uerbo suo quae creauit regit atque agit? Sed cum eandem materiam ex uirga Moysi in carnem serpentis proxime ac uelociter uertit, miraculum fuit, rei quidem mutabilis sed tamen inusitata mutatio. Quis autem animat quaeque uiua nascentia nisi qui et illum serpentem ad horam sicut opus fuerat animauit? [3.6.11] Et quis reddidit cadaueribus animas suas cum resurgerent mortui nisi qui animat carnes in uteris matrum ut oriantur morituri? Sed cum fiunt illa continuato quasi quodam fluuio labentium manantiumque rerum et ex occulto in promptum atque ex prompto in occultum usitato itinere transeuntium, naturalia dicuntur; cum uero admonendis hominibus inusitata mutabilitate ingeruntur, magnalia nomunantur. [3.7.12] Hic uideo quid infirmae cogitationi possit occurrere, cur scilicet ista miracula etiam magicis artibus fiant. Nam et magi pharaonis similiter serpentes fecerunt et alia similia. Sed illud amplius est admirandum quomodo magorum illa potentia quae serpentes facere potuit ubi ad muscas minutissimas uentum est omnino defecit. Scinifes enim musculae sunt breuissimae qua tertia plaga superbus aegyptius populus caedebatur. Ibi certe deficientes magi dixerunt: Digitus dei est hoc. Unde intellegi datur ne ipsos quidem transgressores angelos et aerias potestates in imam istam caliginem tamquam in sui generis carcerem ab illius sublimis aetheriae puritatis habitatione detrusas, per quas magicae artes possunt quidquid possunt, ualere aliquid nisi data desuper potestate. Datur autem uel ad fallendos fallaces sicut in aegyptios et in ipsos etiam magos data est ut in eorum spirituum seductione uiderentur admirandi a quibus fiebant, a dei ueritate damnandi; uel ad admonendos fideles ne tale aliquid facere pro magno desiderent, propter quod etiam nobis scripturae auctoritate sunt prodita; uel ad exercendam, probandam manifestandamque iustorum patientiam. Neque enim parua uisibilium miraculorum potentia Iob cuncta quae habebat amisit et filios et ipsam corporis sanitatem. [3.8.13] Nec ideo putandum est istis transgressoribus angelis ad nutum seruire hanc uisibilium rerum materiam sed deo potius a quo haec potestas datur quantum in sublimi et spiritali sede incommutabilis iudicat. Nam et damnatis iniquis etiam in metallo seruit aqua et ignis et terra ut faciant inde quod uolunt, sed quantum sinitur. Nec sane creatores illi mali angeli dicendi sunt quia per illos magi resistentes famulo dei ranas et serpentes fecerunt; non enim eas ipsi creauerunt. Omnium quippe rerum quae corporaliter uisibiliterque nascuntur occulta quaedam semina in istis corporeis mundi huius elementis latent. Alia sunt enim haec iam conspicua oculis nostris ex fructibus et animantibus; alia uero illa occulta istorum seminum semina unde iubente creatore produxit aqua prima natatilia et uolatilia, terra autem prima germina et prima sui generis animalia. Neque enim tunc in huiuscemodi fetus ita producta sunt ut in eis quae producta sunt uis illa consumpta sit, sed plerumque desunt congruae temperamentorum occasiones quibus erumpant et species suas peragant. Ecce enim breuissimus surculus semen est, nam conuenienter mandatus terrae arborem facit. Huius autem surculi subtilius semen aliquod eiusdem generis granum est et huc usque nobis uisibile. Iam uero huius etiam grani semen quamuis oculis uidere nequeamus, ratione tamen conicere possumus quia msi talis aliqua uis esset in istis elementis, non plerumque nascerentur ex terra quae ibi seminata non essent, nec animalia tam multa nulla marium feminarumque commixtione praecedente siue in terra siue in aqua, quae tamen crescunt et coeundo alia pariunt, cum illa nullis coeuntibus parentibus orta sint. Et certe apes semina filiorum non coeundo concipiunt sed tamquam sparsa per terras ore colligunt. Inuisibilium enim seminum creator ipse creator est omnium rerum quoniam quaecumque nascendo ad oculos nostros exeunt ex occultis seminibus accipiunt progrediendi primordia et incrementa debitae magnitudinis distinctionesque formarum ab originalibus tamquam regulis sumunt. Sicut ergo nec parentes dicimus creatores hominum nec agricolas creatores frugum, quamuis eorum extrinsecus adhibitis motibus ista creanda dei uirtus interius operetur, ita non solum malos sed nec bonos angelos fas est putare creatores si pro subtilitate sui sensus et corporis semina rerum istarum nobis occultiora nouerunt et ea per congruas temperationes elementorum latenter spargunt atque ita et gignendarum rerum et accelerandorum incrementorum praebent occasiones. Sed nec boni haec nisi quantum deus iubet, nec mali haec iniuste faciunt nisi quantum iuste ipse permittit. Nam iniqui malitia uoluntatem suam habent iniustam; potestatem autem non nisi iuste accipiunt siue ad suam poenam siue ad aliorum uel poenam malorum uel laudem bonorum. [3.7.14] Itaque apostolus discernens interius deum creantem atque formantem ab operibus creaturae quae admouentur extrinsecus et de agricultura similitudinem assumens ait: Ego plantaui, Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit. Sicut ergo in ipsa uita nostra mentem iustificando formare non potest nisi deus, praedicare autem extrinsecus euangelium et homines possunt non solum boni per ueritatem sed etiam mali per occasionem; ita creationem rerum uisibilium deus interius operatur, exteriores autem operationes siue bonorum siue malorum uel angelorum uel hominum, siue etiam quorumcumque animalium, secundum imperium suum et a se impertitas distributiones potestatum et appetitiones commoditatum ita rerum naturae adhibet in qua creat omnia quemadmodum terrae agriculturam. Quapropter ita non possum dicere angelos malos magicis artibus euocatos creatores fuisse ranarum atque serpentium, sicut non possum dicere homines malos segetis esse creatores quam per eorum operam uidero exortam. [3.7.15] Sicut nec Iacob creator colorum in pecoribus fuit quia bibentibus in conceptu matribus uariatas uirgas quas intuerentur apposuit. Sed nec ipsae pecudes creatrices fuerunt uarietatis prolis suae quia inhaeserat animae illarum discolor phantasia ex contuitu uariarum uirgarum per oculos impressa, quae non potuit nisi corpus quod sic affecto spiritu animabatur ex compassione commixtionis afficere unde teneris fetuum primordus colore tenus aspergeretur. Ut enim sic ex semetipsis afficiantur uel anima ex corpore uel corpus ex anima, congruentiae rationis id faciunt quae incommutabiliter uiuunt in ipsa summa dei sapientia quam nulla spatia locorum capiunt; et cum sit ipsa incommutabilis, nihil eorum quae uel mutabiliter sunt deserit quia nihil eorum nisi per ipsasn creatum est. Ut enim de pecoribus non uirgae sed pecora nascerentur, fecit hoc incommutabilis et inuisibilis ratio sapientiae dei per quam creata sunt omnia; ut autem de uarietate uirgarum pecorum conceptorum color aliquid duceret, fecit hoc anima grauidae pecudis per oculos affecta forinsecus et interius secum pro suo modulo formandi regulam trahens quam de intima potentia sui creatoris accepit. Sed quanta sit uis animae ad afficiendam atque mutandam materiam corporalem (cum tamen creatrix corporis dici non possit quia omnis causa mutabilis sensibilisque substantiae omnisque modus et numerus et pondus eius unde efficitur ut et sit et natura ita uel ita sit ab intellegibili et incommutabili uita quae super omnia est exsistit et peruenit usque ad extrema atque terrena), multus sermo est neque nunc necessarius. Verum propterea factum Iacob de pecoribus commemorandum arbitratus sum ut intellegeretur si homo qui uirgas illas sic posuit dici non potest creator colorum in agnis et haedis, nec ipsae matrum animae quae conceptam per oculos corporis phantasiam uarietatis semunibus carne conceptis quantum natura passa est asperserunt, multo minus dici posse ranarum serpentiumque creatores angelos malos per quos magi pharaonis tunc illa fecerunt. [3.9.16] Aliud est enim ex intimo ac summo causarum cardine condere atque administrare creaturam, quod qui facit solus creator est deus; aliud autem pro distributis ab illo uiribus et facultatibus aliquam operationem forinsecus admouere ut tunc uel tunc sic uel sic exeat quod creatur. Ista quippe originaliter ac primordialiter in quadam textura elementorum cuncta iam creata sunt sed acceptis opportunitatibus prodeunt. Nam sicut matres grauidae sunt fetibus, sic ipse mundus grauidus est causis nascentium quae in illo non creantur nisi ab illa summa essentia ubi nec oritur nec moritur aliquid nec incipit esse nec desinit. Adhibere autem forinsecus accedentes causas quae tametsi non sunt naturales tamen secundum naturam adhibentur ut ea quae secreto naturae sinu abdita continentur erumpant quodam modo et foris creantur explicando mensuras et numeros et pondera sua quae in occulto acceperunt ab illo qui omnia in mensura et numero et pondere disposuit, non solum mali angeli sed etiam mali homines possunt sicut exemplo agriculturae supra docui. [3.8.17] Sed ne de animalibus quasi diuersa ratio moueat quod habent spiritum uitae cum sensu appetendi quae secundum naturam sunt uitandique contraria, etiam hoc est uidere quam multi homines nouerint ex quibus herbis aut carnibus aut quarumque rerum quibuslibet sucis et humoribus uel ita positis uel ita obrutis uel ita contritis uel ita commixtis quae animalia nasci soleant. Quorum se quis tam demens audeat dicere creatorem? Quid ergo mirum si quemadmodum potest nosse quilibet nequissimus homo unde illi uel illi uermes muscaeque nascantur, ita mali angeli pro subtilitate sui sensus in occultioribus elementorum seminibus norunt unde ranae serpentesque nasc antur, et haec per certas et not as temperationum opportunitates occultis motibus adhibendo faciunt creari non creant? Sed illa homines quae solent ab hominibus fieri non mirantur. Quod si quisquam celeritates incrementorum forte miratur quod illa animantia tam cito facta sunt, attendat quemadmodum et ista pro modulo facultatis humanae ab hominibus procurentur. Unde enim fit ut eadem corpora citius uermescant aestate quam hieme, citius in calidionbus quam in frigidioribus locis? Sed haec ab hominibus tanto difficilius adhibentur quanto desunt sensuum subtilitates et corporum mobilitates in membris terrenis et pigris. Unde qualibuscumque angelis uicinas causas ab elementis contrahere quanto facilius est tanto mirabiliores in huiusmodi operibus eorum exsistunt celeritates. [3.8.18] Sed non est creator nisi qui principaliter ista format, nec quisquam hoc potest nisi ille penes quem primitus sunt omnium quae sunt mensurae, numeri et pondera et ipse est unus creator deus ex cuius ineffabili potentatu fit etiam ut quod possent hi angeli si permitterentur ideo non possint quia onon permittuntur. Neque enim occurrit alia ratio cur non potuerunt facere minutissimas muscas qui ranas serpentesque fecerunt nisi quia maior aderat dominatio prohibentis dei per spiritum sanctum, quod etiam ipsi magi confessi sunt dicentes: Digitus dei est hoc. Quid autem possint per naturam nec possint per prohibitionem, et quid per ipsius naturae suae conditionem facere non sinantur homini explorare difficile est immo uero impossibile nisi per illud donum dei quod apostolus commemorat dicens: Alii diiudicatio spirituum. Nouimus enum hominem posse ambulare et neque hoc posse si non permittatur, uolare autem non posse etiamsi permittatur Sic et illi angeli quaedam possunt facere si permittantur ab angelis potentioribus ex imperio dei, quaedam uero non possunt nec si ab eis permittantur, quia ille non permittit a quo illis est talis naturae modus, qui etiam per angelos suos et illa plerumque non permittit quae concessit ut possint. [3.8.19] Exceptis igitur illis quae usitatissimo transcursu temporum in rerum naturae ordine corporaliter fiunt, sicuti sunt ortus occasusque siderum, generationes et mortes animalium, seminum et germinum innumerabiles diuersitates, nebulae et nubes, niues et pluuiae, fulgura et tonitrua, fulmina et grandines, uenti et ignes, frigus et aestus, et omnia talia exceptis etiam illis quae in eodem ordine rara sunt, sicut defectus luminum et species inusitatae siderum et monstra et terrae motus et similia; exceptis ergo istis omnibus quorum quidem prima et summa causa non est nisi uoluntas dei -- unde et in psalmo cum quaedam huius generis commemorata essent: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis ne quis ea uel fortuitu, uel causis tantummodo corporalibus uel etiam spiritalibus tamen praeter uoluntatem dei exsistentibus agi crederet, continuo subiecit: Quae faciunt uerbum eius. [3.10.19] Sed his ut dicere coeperam exceptis, alia sunt illa quae quamuis ex eadem materia corporali ad aliquid tamen diuinitus annuntiandum nostris sensibus admouentur, quae proprie miracula et signa dicuntur, nec in omnibus quae nobis a domino deo annuntiantur ipsius dei persona suscipitur. Cum autem suscipitur, aliquando in angelo demonstratur, aliquando in ea specie quae non est quod angelus quamuis per angelum disposita ministretur; rursus cum in ea specie suscipitur quae non est quod angelus, aliquando iam erat ipsum corpus et ad hoc demonstrandum in aliquam mutationem assumitur, aliquando ad hoc exoritur et re peracta rursus absumitur. Sicut etiam cum homines annuntiant, aliquando ex sua persona uerba dei loquuntur sicuti cum praemittitur: Dixit dominus aut: Haec dicit dominus aut tale aliquid; aliquando autem nihil tale praemittentes ipsam dei personam in se suscipiunt sicuti est: Intellectum dabo tibi et constituam te in uia hac qua ingredieris. Sic non solum in dictis uerum etiam in factis dei persona significanda imponitur prophetae ut eam gerat in ministerio prophetiae, sicut eius personam gerebat qui uestimentum suum diuisit in duodecim partes et ex eis decem seruo regis Salomonis dedit regi futuro Israhel; aliquando etiam res quae non erat quod propheta et erat iam in terrenis rebus in huiusmodi significa tion em assumpta est, sicut somnio uiso euigilans Iacob fecit de lapide quem dormiens habebat ad caput, aliquando ad hoc fit eadem species uel aliquantum mansura, sicut potuit serpens ille aeneus exaltatus in heremo, sicut possunt et litterae; uel peracto ministerio transitura sicut panis ad hoc factus in accipiendo sacramento consumitur. [3.10.20] Sed quia haec hominibus nota sunt quippe quia per homines fiunt, honorem tamquam religiosa possunt habere, stuporem tamquam mira non possunt. Itaque illa quae per angelos fiunt quo difficiliora et ignotiora eo mirabiliora sunt nobis, illis autem tamquam suae actiones notae atque faciles. Loquitur ex persona dei angelus homini dicens: Ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob cum scriptura praedixisset: Visus est ei angelus domini loquitur et homo ex persona dei dicens: Audi populus meus et loquar, Israhel, et testificabor tibi: Deus, deus tuus sum ego. Assumpta est uirga ad significationem et in serpentem angelica facultate mutata est; quae facultas cum desit homini, assumptus est tamen et ab homine lapis ad talem aliquam significationem. Inter factum angeli et factum hominis plurimum distat. Illud et mirandum est et intellegendum, hoc autem tantummodo intellegendum. Quod ex utroque intellegitur fortassis unum est, at illa ex quibus intellegitur diuersa sunt, tamquam si domini nomen et auro et atramento scribatur. Illud est pretiosius, illud uilius; quod tamen utroque significatur idipsum est. Et quamuis idem significauerit serpens ex uirga Moysi quod lapis Iacob, melius tamen aliquid lapis Iacob quam serpentes magorum. Nam sicut unctio lapidis Christum in carne in qua unctus est oleo exsultationis prae participibus suis, ita uirga Moysi conuersa in serpentem ipsum Christum factum obedientem usque ad mortem crucis. Unde ait: Sicut exaltauit Moyses serpentem in heremo, sic oportet exaltari filium hominis ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat uitam aeternam sicut intuentes illum serpentem exaltatum in heremo serpentium morsibus non peribant. Vetus enim homo noster confixus est cruci cum illo ut euacuetur corpus peccati. Per serpentem autem mors intellegitur quae facta est a serpente in paradiso modo locutionis per efficientem id quod efficitur demonstrante. Ergo uirga in serpentem, Christus in mortem, et serpens rursus in uirgam, Christus in resurrectionem totus cum corpore suo quod est ecclesia, quod in fine temporis erit quem serpentis cauda significat quam Moyses tenuit ut redigeretur in uirgam. Serpentes autem magorum tamquam mortui saeculi nisi credentes in Christum tamquam deuorati in corpus eius intrauerint resurgere in illo non poterunt. Lapis ergo Iacob, ut dixi, melius aliquid significauit quam serpentes magorum; at enim factum magorum multo mirabilius. Verum haec ita non praeiudicant rebus intellegendis tamquam si hominis nomen scribatur auro et dei atramento. [3.10.21] Illas etiam nubes et ignes quomodo fecerint uel assumpserint angeli ad significandum quod annuntiabant etiam si dominus uel spiritus sanctus illis corporalibus formis ostendebatur, quis nouit hominum? Sicut infantes non nouerunt quod in altari ponitur et peracta pietatis celebratione consumitur unde uel quomodo conficiatur, unde in usum religionis assumatur. Et si numquam discant experimento uel suo uel aliorum et numquam illam speciem rerum uideant nisi inter celebrationem sacramentorum cum offertur et datur, dicaturque illis auctoritate grauissima cuius corpus et sanguis sit, nihil aliud credent nisi omnino in illa specie dominum oculis apparuisse mortalium et de latere tali percusso liquorem illum omnino fluxisse. Mihi autem utile est ut meminerim uirium mearum, fratresque meos admoneam ut meminerint suarum, ne ultra quam tutum est humana progrediatur infirmitas. Quemadmodum enim haec faciant angeli uel potius deus quemadmodum haec faciat per angelos suos, et quantum fieri uelit etiam per angelos malos siue sinendo siue iubendo siue cogendo ex occulta sede altissimi imperii sui, nec oculorum acie penetrare nec fiducia rationis enucleare nec prouectu mentis comprehendere ualeo ut tam certus hinc loquar ad omnia quae requiri de his rebus possunt quam si essem angelus aut propheta aut apostolus. Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae prouidentiae nostrae. Corpus enim quod corrumpitur aggrauat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Et difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt inuenimus cum labore. Quae in caelis sunt autem quis inuestigauit? Sed quia sequitur et dicit: Sensum uero tuum quis scit nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis?, quae in caelis sunt quidem non inuestigamus quo rerum genere et corpora angelica secundum propriam dignitatem et eorum quaedam corporalis actio continetur; secundum spiritum tamen dei missum nobis de altissimis et impertitam eius gratiam mentibus nostris audeo fiducialiter dicere nec deum patrem nec uerbum eius nec spiritum eius, quod deus unus est, per id quod est atque idipsum est ullo modo esse mutabilem ac per hoc multo minus uisibilem. Quoniam sunt quaedam quamuis mutabilia non tamen uisibilia, sicut nostrae cogitationes et memoriae et uoluntates et omnis incorporea creatura; uisibile autem quidquam non est quod non sit mutabile. [3.11.21] Quapropter substantia uel si melius dicitur essentia dei, ubi pro nostro modulo ex quantulacumque particula intellegimus patrem et filium et spiritum sanctum, quandoquidem nullo modo mutabilis est, nullo modo potest ipsa per semetipsam esse uisibilis. [3.11.22] Proinde illa omnia quae patribus uisa sunt cum deus illis secundum suam dispensationem temporibus congruam praesentaretur per creaturam facta esse manifestum est. Et si nos latet quomodo ea ministris angelis fecerit, per angelos tamen esse facta non ex nostro sensu dicimus ne cuiquam uideamur plus sapere praeter quam oportet sapere, sed sapimus ad temperantiam sicut deus nobis partitus est mensuram fidei, et credimus propter quod et loquimur. Exstat enim auctoritas diuinarum scripturarum unde mens nostra deuiare non debet, nec relicto solidamento diuini eloquii per suspicionum suarum abrupta praecipitari ubi nec sensus corporis regit nec perspicua ratio ueritatis elucet. Apertissime quippe scriptum est in epistula ad hebraeos, cum dispensatio noui testamenti a dispensatione ueteris testamenti secundum congruentiam saeculorum ac temporum distingueretur, non tantum illa uisibilia sed ipsum etiam sermonem per angelos factum. Sic enim dicit: Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede ad dexteram meam donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Nonne omnes sunt ministri spiritus ad ministrationem missi propter eos qui futuri sunt haereditate possidere salutem? Hinc ostendit illa omnia non solum per angelos facta sed etiam propter nos facta, id est populum dei cui promittitur haereditas uitae aeternae. Sicut ad corinthios etiam scriptum est: Omnia autem haec in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos finis saeculorum obuenit. Deinde quia tunc per angelos nunc autem per filium sermo factus est, consequenter aperteque demonstrans: Propterea, inquit, abundantius debemus attendere nos ea quae audiuimus ne forte defiuamus. Si enim qui per angelos dictus sermo factus est firmus, et omnis praeuaricatio et inobedientia iustam accepit mercedis retributionem, quomodo nos effugiemus tantam neglegentes salutem? Et quasi quaereres quam salutem, ut ostenderet se de nouo testamento iam dicere, id est sermonem qui non per angelos sed per dominum factus est: Quae cum initium accepisset, inquit, ut enarraretur per dominum, ab his qui audierunt in nos confirmata est coatestante deo signis et ostentis et uariis uirtutibus et spiritus sancti diuisionibus secundum suam uoluntatem. [3.10.23] 'Sed,' ait aliquis, 'cur ergo scriptum est: Dixit dominus ad Moysen et non potius: 'Dixit angelus ad Moysen?' Quia cum uerba iudicis praeco pronuntiat, non scribitur in gestis: 'Ille praeco dixit,' sea: 'Ille iudex.' Sic etiam loquente propheta sancto etsi dicamus: 'Propheta dixit,' nihil aliud quam dominum dixisse intellegi uolumus. Et si dicamus: Dominus dixit, prophetam non subtrahimus, sed quis per eum dixerit admonemus. Et illa quidem scriptura eaepe aperit angelum esse domini quo loquente identidem dicitur: Dominus dixit sicut iam demonstrauimus. Sed propter eos qui cum scriptura illic angelum nominal ipsum per se ipsum filium dei uolunt intellegi quia propter annuntiationem paternae ac suae uoluntatis a propheta dictus est angelus, propterea uolui ex hac epistula manifestius testimonium dare ubi non dictum est 'per angelum' sed 'per angelos'. [3.10.24] Nam et Stephanus in actibus apostolorum eo more narrat haec quo etiam in ueteribus libris conscripta sunt: Viri fratres et patres, audite, inquit: Deus gloriae apparuit Abrahae patri nostro cum esset in Mesopotamia. Ne quis autem arbitraretur tunc deum gloriae per id quod in se ipso est cuiusquam oculis apparuisse mortalium, in consequentibus dicit quod Moysi angelus apparuerit. Fugit, inquit, Moyses in uerbo isto, et factus est inquilinus in terra Madian ubi genuit filios duos. Et completis illic annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus domini in flamma ignis in rubo. Moyses autem uidens mirabatur uisum. Qui cum accederet considerare, facta est uox domini: Ego deus patrum tuorum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob. Tremefactus autem Moyses non audebat considerare. Dixitque illi dominus: Solue calceamentum pedum tuorum... etc. Hic certe et angelum et dominum dicit eundemque deum Abraham et deum Isaac et deum Iacob sicut in genes) scriptum est. [3.10.25] An forte quisquam dicturus est quod Moysi per angelum apparuit dominus, Abrahae uero per se ipsum? At hoc ab Stephano non quaeramus. Ipsum librum interrogemus unde Stephanus ista narrauit. Numquid enim quia scriptum est: Et dixit dominus deus ad Abraham et paulo post: Et uisus est dominus deus Abrahae propterea ista non per angelos facta sunt? Cum alio loco similiter dicat: Visus est autem ei deus ad ilicem Mambre, sedente eo ad ostium tabernaculi sui meridie et tamen consequenter adiungat: Respiciens autem oculis suis uidit, et ecce tres uiri stabant super eum de quibus iam diximus. Quomodo enim poterunt isti qui uel a uerbis ad intellectum nolunt assurgere uel facile se ab intellectu in uerba praecipitant, quomodo poterunt explicare uisum esse deum in uiris tribus nisi eos, sicut etiam consequentia docent, angelos fuisse fateantur? An quia non dictum est, 'Angelus ei locutus est' uel 'apparuit,' propterea dicere audebunt Moysi quidem illam uisionem ac uocem per angelum factam quia ita scriptum est, Abrahae autem quia commemoratio angel) fact a non est per sub st antiam suam deum apparuisse atq ue sonuisse? Quid quod nec apud Abraham de angelo tacitum est? Nam ita legitur cum immolandus eius filius pateretur: Et factum est post haec uerba temptauit deus Abraham et dixit ad eum: Abraham, Abraham. Et ille dixit: Ecce ego. Et dixit ei: Accipe filium tuum dilectum quem diligis, Isaac, et uade in terram excelsam et offeres eum ibi holocaustum super unum montium quem tibi dixero. Certe hic deus non angelus commemoratus est. Paulo post uero ita se habet scriptura: Extendens autem Abraham manum suam sumpsit gladium occidere filium suum. Et uocauit eum angelus domini de caelo et dixit ei: Abraham, Abraham. Et dixit: Ecce ego. Et dixit: Ne inicias manum tuam super puerum neque facias ei quidquam. Quid ad haec respondetur? An dicturi sunt deum iussisse ut occideretur Isaac et angelum prohibuisse; porro ipsum patrem aduersus dei praeceptum qui iusserat ut occideret obtemperasse angelo ut parceret? Ridendus et abiciendus hic sensus est. Sed neque huic tam grosso et abiecto ullum locum esse scriptura permittit continuo subiungens: Nunc enim cognoui quia times deum tu et non pepercisti filio tuo dilecto propter me. Quid est, propter me, nisi propter eum qui occidi iusserat? Idem igitur deus Abrahae qui angelus, an potius per angelum deus? Accipe sequentia; certe iam hic angelus manifestissime expressus est. Attende tamen quid contexatur: Respiciens Abraham oculis suis uidit, et ecce aries unus tenebatur in arbore sabech cornibus; et abiit Abraham et accepit arietem et obtulit eum holocaustum pro Isaac filio quo. Et cognominauit Abraham nomen loci illius: dominus uidit, ut dicant hodie quod in monte dominus uisus est. Sicut paulo ante quod dixit deus per angelum: Nunc enim cognoui quia times deum non tunc deus cognouisse intellegendus est sed egisse ut per deum ipse Abraham cognosceret quantas haberet uires cordis ad obediendum deo usque ad immolationem unici filii, illo modo locutionis quo significatur per efficientem id quod efficitur, sicut dicitur frigus pigrum, quod pigros facit, ut ideo cognouisse diceretur quia ipsum Abraham cognoscere fecerat quem poterat latere fidei suae firmitas nisi tall experimento probaretur; ita et hic cognominauit Abraham nomen loci illius: dominus uidit id est quod uideri se fecit. Nam continuo secutus ait: Ut dicant hodie quod in monte dominus uisus est. Ecce idem angelus dominus dicitur. Quare nisi quia per angelum dominus? Iam uero in eo quod sequitur prophetice omnino angelus loquitur et prorsus aperit quod per angelum deus loquatur. Et uocauit, inquit, angelus domini Abraham iterum de caelo dicens: Per me iuraui, dicit dominus, propter quod fecisti hoc uerbum et non pepercisti filio tuo dilecto propter me... etc. Haec certe uerba ut dicat ille per quem loquitur dominus Haec dicit dominus etiam prophetae solent habere. An filius dei de patre ait: Dicit dominus et ipse est ille angelus patris? Quid ergo de illis tribus uiris, nonne respiciunt quomodo urgeantur qui uisi sunt Abrahae cum praedictum esset: Visus est ei dominus? An quia uiri dicti sunt non erant angeli? Danielem legant dicentem: Et ecce uir Gabriel. [3.10.26] Sed quid ultra differimus ore eorum euidentissimo atque grauissimo alio documento oppilare ubi non angelus singulariter nec uiri pluraliter sed omnino angeli dicuntur, per quos non sermo quilibet factus sed lex ipsa data manifestissime ostenditur, quam certe nullus fidelium dubitat deum dedisse Moysi ad subiugandum populum Israhel sed tamen per angelos datam? Ita Stephanus loquitur: Dura ceruice, inquit, et non circumcisi corde et auribus, uos semper spiritui sancto restitistis sicut et patres uestri. Quem prophetarum non persecuti sunt patres uestri? Et occiderunt eos qui praenuntiabant de aduentu iusti, cuius nunc uos proditores et interfectores fuistis qui accepistis legem in edictis angelorum nec custodistis. Quid hoc euidentius? Quid tanta auctoritate robustius? In edictis quidem angelorum illi populo lex data est, sed domini Iesu Christi per eam disponebatur et praenuntiabatur aduentus, et ipse tamquam uerbum dei miro et ineffabili modo erat in angelis in quorum edictis lex dabatur. Unde dicit in euangelio: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi, de me enim ille scripsit. Per angelos ergo tunc dominus loquebatur, per angelos filius dei mediator dei et hominum futurus ex semine Abrahae suum disponebat aduentum ut inueniret a quibus reciperetur, confitentes reos quos lex non impleta fecerat transgressores. Unde et apostolus ad galatas dicit: Quid ergo lex? Transgressionis gratia proposita est donec ueniret semen cui promissum est, dispositum per angelos in manu mediatoris {hoc est dispositum per angelos in manu sua. Non enim natus est per conditionem sed per potestatem.} Quod autem non aliquem ex angelis dicit mediatorem sed ipsum dominum Iesum Christum in quantum homo fieri dignatus est haloes alio loco: Unus, inquit, deus, unus et mediator dei et hominum homo Christus Iesus. Hinc illud pascha in interfectione agni; hinc illa omnia quae de Christo uenturo in came atque passuro sed et resurrecturo in lege figurantur quae data est in edictis angelorum, in quibus angelis erat utique et pater et filius et spiritus sanctus, et aliquando pater, aliquando filius, aliquando spiritus sanctus, aliquando sine ulla distinctione personae deus per illos figurabatur etsi uisibilibus et sensibilibus formis apparens, per creaturam tamen suam non per substantiam suam cui uidendae corda mundantur per haec omnia quae oculis uidentur et auribus audiuntur. [3.10.27] Sed iam satis quantum existimo pro captu nostro disputatum et demonstratum est quod in hoc libro susceperamus ostendere, constititque et probabilitate rationis quantum homo uel potius quantum ego potui, et firmitate auctoritatis quantum de scripturis sanctis diuina eloquia patuerunt, quod antiquis patribus nostris ante incarnationem saluatoris cum deus apparere dicebatur uoces illae ac species corporales per angelos factae sunt, siue ipsis loquentibus uel agentibus aliquid ex persona dei sicut etiam prophetas solere ostendimus, siue assumentibus ex creatura quod ipsi non essent ubi deus figurate demonstraretur hominibus, quod genus significationum nec prophetas omisisse multis exemplis docet scriptura. Superest igitur iam ut uideamus cum et nato per uirginem domino et corporali specie sicut columba descendente spiritu sancto uisisque igneis linguis sonitu facto de caelo die pentecostes post ascensionem domini, non ipsum dei uerbum per substantiam qua patri aequale atque coaeternum est, nec spiritus patris et filii per substantiam qua et ipse utrique coaequalis atque coaeternus est, sed utique creatura quae illis modis formari et exsistere potuit corporeis atque mortalibus sensibus apparuerit; quid inter illas demonstrationes et has proprietates filii dei et spiritus sancti quamuis per creaturam uisibilem factas intersit, quod ab alio uolumine commodius ordiemur. LIBER IV [4.0.1] Scientiam terrestrium caelestiumque rerum magni aestimare solet genus humanum. In quo profecto meliores sunt qui huic scientiae praeponunt nosse semetipsos, laudabiliorque est animus cui nota est uel infirmitas sua quam qui ea non respecta uias siderum scrutatur etiam cogniturus aut qui iam cognit as tenet ignorans ipse qua ingrediatur ad salutem ac firmitatem suam. Qui uero iam euigilauit in deum spiritus sancti calore excitatus atque in eius amore coram se uiluit ad eumque intrare uolens nec ualens eoque sibi lucente attendit in se inuenitque se suamque aegritudinem illius munditiae contemperari non posse cognouit, flere dulce habet et eum deprecari ut etiam atque etiam misereatur donec exuat totam miseriam, et precari cum fiducia iam gratuito pignore salutis accepto per eius unicum saluatorem hominis et inluminatorem -- hunc ita egentem ac dolentem scientia non infiat quia caritas aedificat. Praeposuit enim scientiam scientiae, praeposuit scire infirmitatem suam magis quam scire mundi moenia, fundamenta terrarum et fastigia caelorum, et hanc apponendo scientiam apposuit dolorem, dolorem peregrinationis suae ex desiderio patriae suae et conditoris eius beati dei sui. In hoc genere hominum, in familia Christi tui, domine deus meus, si inter pauperes tuos gemo, da mihi de pane tuo respondere hominibus qui non esuriunt et sitiunt iustitiam sed satiati sunt et abundant. Satiauit autem illos phantasma eorum non ueritas tua quam repellendo resiliunt et in suam uanitatem cadunt. Ego certe sentio quam multa figmenta pariat cor humanum. Et quid est cor meum nisi cor huma num? Sed hoc oro deum cordis mei ut nihil ex eis figmentis pro solido uero eructuem in has litteras, sed inde ueniat in eas quidquid per me uenire potuerit unde mihi, quamuis proiecto a facie ocolorum suorum et de longinquo redire conanti per uiam quam strauit humanitate diuinitatis uni geniti sui, aura ueritatis eius aspergitur -- quam in tantum licet mutabilis haurio in quantum in ea nihil mutabile uideo, nec locis et temporibus sicut corpora, nec solis temporibus et quasi locis sicut spirituum nostrorum cogitationes, nec solis temporibus et nulla uel imagine locorum sicut quaedam nostrarum mentium ratiocinationes. Omnino enim dei essentia qua est nihil hab et mutabile nec in aeternitate nec in ueritate nec in uoluntate quia aeterna ibi est ueritas, aeterna caritas; et uera ibi est caritas, uera aeternitas; cara ueritas. [4.1.2] Sed quoniam exsulauimus ab incommutabili gaudio, nec tamen inde praecisi atque abrupti sumus ut non etiam in istis mutabilibus et temporalibus aeternitatem, ueritatem, beatitatem quaereremus (nec mori enim nec falli nec perturbari uolumus), missa sunt nobis diuinitus uisa congrua peregrinationi nostrae quibus admoneremur non hic esse quod quaerimus sed illuc ab ista esse redeundum unde nisi penderemus hic ea non quaereremus. Ac primum nobis persuadendum fuit quantum nos diligeret deus ne desperatione non auderemus erigi in eum. Quales autem dilexerit ostendi oportebat ne tamquam de meritis nostris superbientes magis ab eo resiliremus et in nostra fortitudine magis deficeremus, ac per hoc egit nobiscum ut per eius fortitudinem potius proficeremus atque ita in infirmitate humilitatis perficeretur uirtus caritatis. Hoc significat in psalmo ubi ait: Pluuiam uoluntariam segregans, deus, haereditati tuae, et infirmata est; tu uero perfecisti eam. Pluuiam quippe uoluntariam non nisi gratiam uult intellegi, non meritis redditam sed gratis datam unde et gratia nominatur; dedit enim eam non quia digni eramus sed quia uoluit. Hoc cognoscentes non fidentes in nobis erimus, et hoc est infirmari. Ipse uero perficit nos qui etiam Paulo apostolo dixit: Sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. Persuadendum ergo erat homini quantum nos dilexerit deus et quales dilexerit: quantum ne desperaremus, quales ne superbiremus. Hunc locum apostolus per necessarium sic explicat: Commendat autem, inquit, suam caritatem deus in nobis quondam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius salui erimus, ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius, multo magis reconciliati salui erimus in uita ipsius. Item alio loco: Quid ergo dicemus, inquit, ad haec? Si deus pro nobis, quis contra nos? Qui filio proprio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donauit? Quod autem factum nobis annuntiatur, hoc futurum ostendebatur et antiquis iustis ut per eandem fidem etiam ipsi humiliati infirmarentur et infirmati perficerentur. [4.1.3] Quia igitur unum est uerbum dei per quod facta sunt omnia, quod est incommutabilis ueritas ubi principaliter atque incommutabiliter sunt omnia simul, non solum quae nunc sunt in hac uniuersa creatura, uerum etiam quae fuerunt et quae future sunt; ibi autem nec fuerunt nec future sunt sed tantummodo sunt; et omnia uita sunt et omnia unum sunt et magis unum est et una est uita. Sic enim omnia per ipsum facta sunt ut quidquid factum est in his, in illo uita sit; et facta non sit quia in principio non factum est uerbum, sed erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum, et omnia per ipsum facta sunt; nec per ipsum omnia facta essent nisi ipsum esset ante omnia factumque non esset. In his autem quae per ipsum facta sunt etiam corpus quod uita non est per ipsum non fieret nisi in illo antequam fieret uita esset. Quod enim factum est in illo iam uita erat, et non qualiscumque uita; nam et anima uita est corporis, sed et haec facta est quia mutabilis est, et per quid facta est nisi per dei uerbum incommutabile? Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod ergo factum est iam in illo uita erat, et non qualiscumque uita, sed uita erat lux hominum, lux utique rationalium mentium per quas homines a pecoribus differunt et ideo sunt homines. Non ergo lux corporea quae lux est carnium siue de caelo fulgeat siue terrenis ignibus accendatur, nec humanarum tantum carnium sed etiam belluinarum et usque ad minutissimos quosque uermiculos; omnia enim haec uident istam lucem. At illa uita lux hominum erat nec longe posita ab unoquoque nostrum; in illa enim uiuimus et mouemur et sumus [4.2.4] Sed lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Tenebrae autem sunt stultae menses hominum praua cupiditate atque infidelitate caecatae. Has ut curaret atque sanaret uerbum, per quod facta sunt omnia, caro factum est et habitauit in nobis. Inluminatio quippe nostra participatio uerbi est, illius scilicet uitae quae lux est hominum. Huic autem participationi prorsus inhabiles et minus idonei eramus propter immunditiam peccatorum; mundandi ergo eramus. Porro iniquorum et superborum una mundatio est sanguis iusti et humilitas dei, ut ad contemplandum deum quod natura non sumus per eum mundaremur factum quod natura sumus et quod peccato non sumus. Deus enim natura non sumus; homines natura sumus; iusti peccato non sumus. Deus itaque factus homo iustus intercessit deo pro homine peccatore. Non enim congruit peccator iusto, sed congruit homini homo. Adiungens ergo nobis similitudinem humanitatis suae abstulit dissimilitudinem iniquitatis nostrae, et factus particeps mortalitatis nostrae fecit participes diuinitatis suae. Merito quippe mors peccatoris ueniens ex damnationis necessitate soluta est per mortem iusti uenientem ex miserieordiae uoluntate dum simplum eius congruit duplo nostro Haec enim congruentia (siue conuenientia uel concinentia uel consonantia commodms dicitur quod est unum ad duo), in omni compaginatione uel si melius dieitur coaptatione creaturae ualet plurimum. Hane enim eoaptationem, sieut mihi nunc oceurrit, dicere uolui quam graeci *harmonian* uocant. Neque nunc locus est ut ostendam quantum ualeat consonantia simpli ad duplum quae maxime in nobis reperitur et sic nobis insita naturaliter (a quo utique nisi ab eo qui nos creauit?) ut nec imperiti possint eam non sentire siue ipsi cantantes siue alios audientes. Per hane quippe uoces acutiores grauioresque coneordant ita ut quisquis ab ea dissonuerit non scientiam, cuius expertes sunt plurimi, sed ipsum sensum auditus nostri uehementer offendat. Sed hoc ut demonstretur longo sermone opus est; ipsis autem auribus exhiberi potest ab eo qui nouit in regulari monochordo. [4.3.5] Verum quod instat in praesentia quantum donat deus edisserendum est, quemadmodum simplum domini et saluatoris nostri Iesu Christi duplo nostro congruat et quodam modo coneinat ad salutem. Nos certe, quod nemo christianus ambigit, et anima et corpore mortui sumus, anima propter peccatum, corpore propter poenam peceati ae per hoc et corpore propter peccatum. Utrique autem rei nostrae, id est et animae et corpori, medicina et resurrectione opus erat ut in melius renouaretur quod erat in deterius commutatum. Mors autem animae impietas est et mors corporis corruptibilitas per quam fit et animae a corpore abscessus. Sicut enim anima deo deserente sic corpus anima deserente moritur, unde illa fit insipiens, hoc exanime. Resuscitatur ergo anima per poenitentiam, et in corpore adhuc mortali renouatio uitae inchoatur a fide qua creditur in eum qui iustificat impium, bonisque moribus augetur et roboratur de die in diem cum magis magisque renouatur interior homo. Corpus uero tamquam homo exterior quanto est haec uita diuturnior magis magisque corrumpitur uel aetate uel morbo uel uariis afflictationibus donec ueniat ad ultimam quae ab omnibus mors uocatur. Eius autem resurrectio differtur in finem cum et ipsa iustificatio nostra perficietur ineffabiliter. Tunc enim similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est. Nunc uero quamdiu corpus quod corrumpitur aggrauat animam et uita humana super terram tota temptatio est, non iustificatur in conspectu eius omnis uiuens in comparatione iustitiae qua aequabimur angelis et gloriae quae reuelabitur in nobis. De morte autem animae a morte corporis distinguenda quid plura documenta commemorem, cum dominus in una euangelica sententia utramque mortem cuiuis facile discernendam posuerit ubi ait: Sine mortuos sepelire mortuos suos? Sepeliendum quippe corpus mortuum erat; sepultores autem eius per infidelitatem impietatis in anima mortuos intellegi uoluit quales excitantur cum dicitur: Surge qui dormis et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Detestatur autem quandam mortem apostolus dicens de uidua: Quae autem in deliciis agit uiuens mortua est. Anima igitur iam pia quae fuit impia propter iustitiam fidei dicitur ex morte reuixisse atque uiuere. Corpus autem non tantum moriturum propter animae abscessum qui futurus est, sed propter tantam infirmitatem carnis et sanguinis quodam loco in scripturis etiam mortuum dicitur loquente apostolo: Corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum; spiritus autem uita est propter iustitiam. Haec uita ex fide facta est quoniam iustus ex fide uiuit. Sed quid sequitur? Si autem spiritus eius qui suscitauit Iesum ex mortuis habitat in uobis, qui suscitauit Iesum Christum a mortuis uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. [4.2.6] Huic ergo duplae morti nostrae saluator impendit simplam suam, et ad faciendam utramque resuscitationem nostram in sacramento et exemplo praeposuit et proposuit unam suam. Neque enim fuit peccator aut impius ut ei tamquam spiritu mortuo in interiore homine renouari opus esset et tamquam resipiscendo ad uitam iustitiae reuocari, sed indutus carne mortali et sola moriens, sola resurgens, ea sola nobis ad utrumque concinuit cum in ea fieret interioris hominis sacramentum, exterioris exemplum. Interioris enim hominis nostri sacramento data est illa uox pertinens ad mortem animae nostrae significandam non solum in psalmo uerum etiam in cruce: Deus meus, deus meus ut quid me dereliquisti? Cui uoci congruit apostolus dicens: Scientes quia uetus homo noster simul crucifixus est ut euacuetur corpus peccati, ut ultra non seruiamus peccato. Crucifixio quippe interioris hominis poenitentiae dolores intelleguntur et continentiae quidam salubris cruciatus, per quam mortem mors impietatis perimitur in qua nos non relinquit deus. Et ideo per talem crucem euacuatur corpus peccati ut iam non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato. Quia et interior homo si utique renouatur de die in diem profecto uetus est antequam renouetur. Intus namque agitur quod idem apostolus dicit: Exuite uos ueterem hominem et induite nouum. Quod ita consequenter exponit: Quapropter deponentes mendacium loquimini ueritatem. Ubi autem deponitur mendacium nisi intus ut habitet in monte sancto dei qui loquitur ueritatem in corde suo? Resurrectio uero corporis domini ad sacramentum interioris resurrectionis nostrae pertinere ostenditur ubi postquam resurrexit ait mulieri: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum. Cui mysterio congruit apostolus dicens: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera dei sedens; quae sursum sunt sapite. Hoc est enim Christum non tangere nisi cum ascenderit ad patrem, non de Christo carnaliter sapere. Iam uero ad exemplum mortis exterioris hominis nostri dominicae carnis mors pertinet quia per talem passionem maxime hortatus est seruos suos ut non timeant eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Propter quod dicit apostolus: Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea. Et ad exemplum resurrectionis exterioris hominis nostri pertinere inuenitur resurrectio corporis domini quia discipulis ait: Palpate et uidete quia spiritus ossa et carnem non habet sicut me uidetis habere. Et unus ex discipulis eius etiam cicatrices eius contrectans exclamauit dicens: Dominus meus et deus meus! Et cum illius carnis tota integritas appareret, demonstratum est in ea quod suos exhortans dixerat: Capillus capitis uestri non peribit. Unde enim primo: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum et unde antequam ascendat ad patrem a discipulis tangitur nisi quia illic insinuabatur interioris hominis sacramentum, hic praebebatur exterioris exemplum? An forte quisquam ita est absurdus atque auersus a uero ut audeat dicere a uiris eum tactum antequam ascenderet, a mulieribus autem cum ascendisset? Propter hoc exemplum futurae nostrae resurrectionis in corpore quod praecessit in domino dicit apostolus: Initium Christus, deinde qui sunt Christi. De corporis enim resurrectione illo loco agebatur propter quam etiam dicit: Transfigurauit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae. Una ergo mors nostri saluatoris duabus mortibus nostris saluti fuit, et una eius resurrectio duas nobis resurrectiones praestitit cum corpus eius in utraque re, id est et in morte et in resurrectione, et in sacramento interioris hominis nostri et exemplo exterioris medicinali quadam conuenientia ministratum est. [4.4.7] Haec autem ratio simpli ad duplum oritur quidem a ternario numero; unum quippe ad duo tria sunt. Sed hoc totum quod dixi ad senarium peruenit, unum enim et duo et tria sex fiunt. Qui numerus propterea perfectus dicitur quia partibus suis completur; habet enim eas tres: sextam, tertiam, dimidiam; nec ulla pars alia quae dici possit quota sit inuenitur in eo. Sexta ergo eius unum est, tertia duo, dimidia tria. Unum autem et duo et tria consummant eundem senarium. Cuius perfectionem nobis sancta scriptura commendat in eo maxime quod deus sex diebus perfecit opera sua, et sexto die factus est homo ad imaginem dei. Et sexta aetate generis humani filius dei uenit et factus est filius hominis ut nos reformaret ad imaginem dei. Ea quippe nunc aetas agitur siue milleni anni singulis distribuantur aetatibus siue in diuinis litteris memorabiles atque insignes quasi articulos temporum uestigemus ut prima aetas inueniatur ab Adam usque ad Noe, inde secunda usque ad Abraham, et deinceps sicut Matthaeus euangelista distinxit ab Abraham usque ad Dauid, a Dauid usque ad transmigrationem in Babyloniam atque inde usque ad uirginis partum. Quae tres aetates coniunctae illis duabus quinque faciunt. Proinde sextam inchoauit natiuitas domini, quae nunc agitur usque ad occultum temporis finem. Hunc senarium numerum quandam temporis gerere figuram etiam in illa ratione tripertitae distributionis agnoscimus qua unum tempus computamus ante legem, alterum sub lege, tertium sub gratia. In quo tempore sacramentum renouationis accipimus ut in fine temporis etiam resurrectione carnis omni ex parte renouati ab uniuersa non solum animi uerum etiam corporis infirmitate sanemur. Unde intellegitur illa mulier in typo ecclesiae a domino sanata et erecta quam curuauerat infirmitas alligante satana; de talibus enim occultis hostibus plangit illa uox psalmi: Curuauerunt animam meam. Haec autem mulier decem et octo annos habebat in infirmitate, quod est ter seni. Menses autem annorum decem et octo inueniuntur in numero solidi quadrati senarii, quod est sexies seni et hoc sexies. Iuxta quippe est in eodem euangelii loco arbor quoque illa ficulnea cuius miseram sterilitatem etiam tertius annus arguebat. Sed ita pro illa intercessum est ut dimitteretur illo anno, ut si fructum ferret, bene, sin aliter, excideretur. Nam et tres anni ad eandem tnpertitam distributionem pertinent, et menses trium annorum quadratum senanum faciunt, quod est sexies senu. [4.4.8] Annus etiam unus si duodecim menses integn considerentur quos triceni dies complent (talem quippe mensem ueteres obseruauerunt quem circuitus lunaris ostendit), senario numero pollet. Quod enim ualent sex in primo ordine numerorum qui constat ex unis ut perueniatur ad decem, hoc ualent sexaginta in secundo ordine qui constat ex denis ut perueniatur ad centum. Sexagenarius ergo numerus dierum sexta pars anni est. Proinde per senarium primi uersus multiplicatur tamquam senarius secundi uersus et fiunt sexies sexageni, trecenti et sexaginta dies, qui sunt integri duodecim menses. Sed quoniam sicut mensem circuitus lunae ostendit hominibus sic annus circuitu solis animaduersus est, restant autem quinque dies et quadrans diei ut sol impleat cursum unum annumque concludat; quattuor enim quadrantes faciunt unum diem quem necesse est intercalari excurso quadriennio quod bissextum uocant ne temporum ordo turbetur. Etiam ipsos quinque dies et quadrantem si consideremus, senarius numerus in eis plurimum ualet; primo quia sicut fieri solet ut a parte totum computetur, non sunt iam dies quinque sed potius sex ut quadrans ille accipiatur pro die; deinde quia in ipsis quinque diebus sexta pars mensis est, ipse autem quadrans sex horas habet; totus enim dies, id est cum sua nocte, uiginti quattuor horae sunt quarum pars quarta qui est quadrans diei sex horae inueniuntur. Ita in anni cursu senarius numerus plurimum ualet. [4.5.9] Nec immerito in aedificatione dominici corporis, in cuius figura templum a iudaeis destructum triduo se resuscitaturum esse dicebat, numerus ipse senarius pro anno positus intellegitur. Dixerunt enim: Quadraginta et sex annis aedificatum templum et quadragies sexies seni fiunt ducenti septuaginta sex. Qui numerus dierum complet nouem menses et sex dies qui tamquam decem menses parientibus feminis imputantur, non quia omnes ad sextum diem post nonum mensem perueniunt, sed quia ipsa perfectio corporis domini tot diebus ad partum perducta comperitur sicut a maioribus traditum suscipiens ecclesiae custodit auctoritas. Octauo enim kalendas apriles conceptus creditur quo et passus; ita monumento nouo quo sepultus est ubi nullus erat positus mortuorum nec ante nec postea congruit uterus uirginis quo conceptus est ubi nullus seminatus est mortalium. Natus autem traditur octauo kalendas ianuarias; ab illo ergo die usque ad istum computati ducenti septuaginta sex reperiuntur dies, qui senarium numerum quadragies sexies habet. Quo numero annorum templum aedificatum est quia eo numero senariorum corpus domini perfectum est quod mortis passione destructum triduo resuscitauit. Dicebat enim hoc de templo corporis sui sicut euidentissimo et robustissimo euangelii testimonio declaratur {quo ait: Sicut fuit Ionas in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus}. [4.6.10] Ipsum autem triduum non totum et plenum fuisse scriptura testis est; sed primus dies a parte extrema totus annumeratus est; dies uero tertius a parte prima et ipse totus; medius autem inter eos, id est secundus dies, absolute totus uiginti quattuor horis suis, duodecim nocturnis et duodecim diurnis. Crucifixus est enim primo iudaeorum uocibus hora tertia cum esset dies sexta sabbati; deinde in ipsa cruce suspensus hora sexta et spiritum tradidit hora nona; sepultus est autem cum iam sero factum esset sicut sese habent uerba euangelii, quod intellegitur in fine diei. Undelibet ergo incipias etiam si alia ratio reddi potest quomodo non sit contra euangelium Iohannis ut hora tertia ligno suspensus intellegatur, totum diem primum non eomprehendis. Ergo a parte extrema totus computabitur sieut tertius a parte prima. Nox enim usque ad diluculum quo do mini resurre ctio declarat a est ad tertium pertinet diem quia deus qui dixit de tenebris lumen clarescere ut per gratiam noui testamenti et participationem resurrectionis Christi audiremus: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino insinuat nobis quodammodo quod a nocte dies sumat initium. Sicut enim primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem ita isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur. Ab hora ergo mortis usque ad diluculum resurrectionis horae quadraginta ut et ipsa nona connumeretur, cui numero congruit etiam uita eius super terram post resurrectionem in quadraginta diebus. Et est iste numerus in scripturis frequentissimus ad insinuandum mysterium perfectionis in quadripertito mundo; habent enim quandam perfectionem decem, et ea quater multiplicata faeiunt quadraginta. A uespera autem sepulturae usque ad dilueulum resurrectionis triginta sex horae sunt, qui est quadratus senarius. Refertur autem ad illam rationem simpli ad duplum ubi est eoaptationis maxima consonantia. Duodecim enim ad uiginti quattuor simplo ad duplum conueniunt et fiunt triginta sex, nox tota cum die toto et nocte tota, neque hoe sine illo sacramento quod supra memoraui. Non absurde quippe spiritum diei comparamus, corpus autem noeti, dominieum enim corpus in morte ac resurrectione et spiritus nostri figuram et corporis gerebat exemplum. Etiam sic ergo apparet illa ratio simpli ad duplum in horis triginta sex eum duodecim ad uiginti quattuor conferuntur. Et horum quidem numerorum causas cur in scripturis sanetis positi sint potest alius alias indagare uel quibus istae quas ego reddidi praeponendae sint uel aeque probabiles uel istis etiam probabiliores; frustra tamen eos esse in scripturis positos et nullas esse eausas mysticas eur illic isti numeri commemorentur nemo tam stultus ineptusque contenderit. Ego autem quas reddidi uel ex ecclesiae auctoritate a maioribus tradita uel ex diuinarum scripturarum testimonio uel ex ratione numerorum similitudinumque eollegi. Contra rationem nemo sobrius, contra scripturas nemo christianus, contra ecclesiam nemo pacificus senserit. [4.7.11] Hoc sacramentum, hoc sacrificium, hic sacerdos, hic deus antequam missus ueniret factus ex femina -- omnia quae sacrate atque mystice patribus nostris per angelica miracula apparuerunt sine quae per ipsos facta sunt similitudines huius fuerunt ut omnis creatura factis quodam modo loqueretur unum futurum in quo esset salus uniuersorum a morte reparandorum. Quia enim ab uno deo summo et uero per impietatis iniquitatem resilientes et dissonantes defluxeramus et euanueramus in multa diseissi per multa et inhaerentes in multis, oportebat nutu et imperio dei miserantis ut ipsa multa uenturum conclamarent unum, et a multis conclamatus ueniret unus, et multa contestarentur uenisse unum, et a multis exonerati ueniremus ad unum, et multis peccatis in anima mortui et propter peccatum in came morituri amaremus sine peccato mortuum in came pro nobis unum, et in resuscitatum credentes et cum illo per fidem spiritu resurgentes iustificaremur in uno iusto facti unum, nec in ipsa came nos resurrecturos desperaremus cum multa membra intueremur praecessisse nos caput unum in quo nunc per fidem mundati et tunc per speciem redintegrati et per mediatorem deo reconciliati haereamus uni, fruamur uno, permaneamus unum. [4.8.12] Sic ipse filius dei, uerbum dei et idem ipse mediator dei et hominum filius hominis, aequalis patri per diuinitatis unitatem et particeps noster per humanitatis susceptionem, patrem interpellans pro nobis per id quod homo erat nec tamen tacens quod deus cum patre unum erat et inter caetera ita loquitur: Non pro his autem rogo, inquit, tantum sed et pro eis qui credituri sunt per uerbum eorum in me ut omnes unum sint sicut tu pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sins, ut mundus credat quia tu me misisti. Et ego claritatem quam dedisti mihi dedi illis ut sint unum sicut et nos unum sumus. [4.9.12] Non dixit: 'Ego et ipsi unum,' quamuis per id quod ecclesiae caput est et corpus eius ecclesia posses dicere: 'Ego et ipsi' non unum sed 'unus,' quia caput et corpus unus est Christus. Sed diuinitatem suam consubstantialem patri ostendens (propter quod et alio loco dicit: "Ego et pater unum sumus"), in suo genere, hoc est in eiusdem naturae consubstantiali parilitate, uult esse suos unum sed in ipso quia in se ipsis non possent dissociati ab inuicem per diuersas uoluntates et cupiditates et immunditiam peccatorum; unde mundantur per mediatorem ut sint in illo unum non tantum per eandem naturam qua omnes ex hominibus mortalibus aequales angelis fiunt sed etiam per eandem in eandem beatitudinem conspirantem concordissimam uoluntatem in unum spiritum quodam modo caritatis igne conflatam. Ad hoc enim ualet quod ait: Ut sint unum sicut et nos unum sumus ut quemadmodum pater et filius non tantum aequalitate substantiae sed etiam uoluntate unum sunt, ita et hi inter quos et deum mediator est filius non tantum per id quod eiusdem naturae sunt sed etiam per eandem dilectionis societatem unum sint. Deinde idipsum quod mediator est per quem reconciliamur deo sic indicat: Ego, inquit, in eis et tu in me ut sint consummati in unum. [4.10.13] Haec est uera pax et cum creatore nostro nobis firma conexio purgatis et reconciliatis per mediatorem uitae sicut maculati et alienati ab eo recesseramus per mediatorem mortis. Sicut enim diabolus superbus hominem superbientem perduxit ad mortem, ita Christus humilis hominem obedientem reduxit ad uitam; qma sicut ille elatus cecidit et deiecit consentientem, sic iste humiliatus surrexit et erexit credentem. Quia enim non peruenerat diabolus quo ipse perduxerat (mortem quippe spiritus in impietate gestabat sed mortem carnis non subierat quia nec indumentum susceperat), magnus homini uidebatur princeps in legionibus daemonum per quos fallaciarum regnum exercet. Sic hominem per elationis typhum potentiae quam iustitiae cupidiorem aut per falsam philosophiam magis inflans aut per sacra sacrilega inretiens, in quibus etiam magicae fallaciae curiosiores superbioresque animas deceptas inlusasque praecipitans, subditum tenet pollicens etiam purgationem animae per eas quas *teletas* appellant transfigurando se in angelum lucis per multiformem machinationem in signis et prodigiis mendacii. [4.11.14] Facile est enim spiritibus nequissimis per aeria corpora facere multa quae mirentur animae terrenis corporibus aggrauatae etiam melioris affectus. Si enim corpora ipsa terrena nonnullis artibus et excreitationibus modificata in spectaeulis theatrieis tanta miracula hominibus exhibent ut hi qui numquam talia uiderunt narrata uix credant, quid magnum est diabolo et angelis eius de corporeis elementis per aeria corpora facere quae earo miretur aut etiam occultis inspirationibus ad inludendos humanos sensus phantasmata imaginum machinari quibus uigilantes dormientesue decipiat uel furentes exagitet? Sed sicut fieri potest ut homo uita ac moribus melior spectet nequissimos homines uel in fune ambulantes uel multimodis motibus eorporum multa incredibilia facientes nec ullo modo talia facere concupiscat nec eos propterea sibi praeponendos existimet, sic anima fidelis et pia non solum si uideat, uerum etiam si propter fragilitatem carnis exhorreat miracula daemonum, non ideo tamen aut non se posse talia dolebit aut ob hoc illos meliores esse iudicabit, cum sit praesertim in societate sanctorum qui per uirtutem dei cui cuncta subiecta sunt et minime fallacia et multo maiora fecerunt siue homines siue angeli boni. [4.12.15] Nequaquam igitur per sacrilegas similitudines et impias curiositates et magicas consecrationes animae purgantur et reconciliantur deo quia falsus mediator non traicit ad superiora, sed potius obsidens intercludit uiam per affectus quos tanto maligniores quanto superbiores suae societatis inspirat, qui non possunt ad euolandum pinnas nutrire uirtutum sed potius ad demergendum pondera exaggerare uitiorum tanto grauius animae ruiturae quanto sibi uidetur euecta sublimius. Proinde sicut magi fecerunt diuinitus moniti quos ad humilitatem domini adorandam stella perduxit, ita et nos non qua uenimus sed per aliam uiam in patriam redire debemus quam rex humilis docuit et quam rex superbus humili regi aduersarius obsidere non possit. Et nobis enim ut adoremus humilem Christum caeli enarrauerunt gloriam dei cum in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. Via nobis fuit ad mortem per peccatum in Adam: Per unum quippe hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit in quo omnes peccauerunt. Huius uiae mediator diabolus fuit, persuasor peccati et praecipitator in mortem; nam et ipse ad operandam duplam mortem nostram simplam attulit suam. Per impietatem namque mortuus in spiritu, carne utique mortuus non est; nobis autem et impietatem persuasit et propter hanc ut in mortem carnis uenire mereremur effecit. Unum ergo appetiuimus iniqua suasione; alterum nos secutum est iusta damnatione. Propterea quippe scriptum est: Deus mortem non fecit quia causa mortis ipse non fuit; sed tamen per eius retributionem iustissima mors inrogata est peccatori; sicut supplicium iudex inrogat reo, causa tamen supplicii non est iustitia iudicis sed meritum criminis. Quo ergo nos mediator mortis transmisit et ipse non uenit, id est ad mortem carnis, ibi nobis dominus deus noster medicinam emendationis inseruit quam ille non meruit occulta et nimis arcana ordinatione diuinae altaeque iustitiae. Ut ergo sicut per unum hominem mors ita per unum hominem fieret resurrectio mortuorum quia magis uitabant homines quod euitare non poterant mortem carnis quam mortem spiritus, id est magis poenam quam meritum poenae (nam non peccare aut non curatur aut parum curatur; non mori autem quamuis non obtineatur uehementer satagitur), uitae mediator ostendens quam non sit mors timenda quae per humanam conditionem iam euadi non potest sed potius impietas quae per fidem caueri potest, occurrit nobis ad finem quo uenimus sed non qua uenimus. Nos enim ad mortem per peccatum uenimus, ille per iustitiam; et ideo cum sit mors nostra poena peccati, mors illius facta est hostia pro peccato. [4.13.16] Quapropter cum spiritus corpori praeponatur morsque sit spiritus a deo deseri, mors autem corporis ab spiritu deseri eaque sit poena in morte corporis ut quia spiritus uolens deseruit deum, deserat corpus inuitus ut cum spiritus deum deseruerit quia uoluit, deserat corpus etiamsi noluerit nec deserat cum uoluerit nisi aliquam sibi uim qua ipsum corpus perimatur intulerit, demonstrauit spiritus mediatoris quam nulla poena peccati usque ad mortem carnis accesserit quia non eam deseruit inuitus sed quia uoluit, quando uoluit, quomodo uoluit. Quippe dei uerbo ad unitatem commixtus hinc ait: Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me, et iterum sumo eam. Et hoc maxime mirati sunt sicut euangelium loquitur qui praesentes erant cum post illam uocem in qua figuram peccati nostri edidit, continuo tradidit spiritum. Longa enim morte cruciabantur ligno suspensi. Unde latronibus ut iam morerentur et de ligno ante sabbatum deponerentur crura confracta sunt. Ille autem quia mortuus inuentus est miraculo fuit. Hoc etiam Pilatum legimus fuisse miratum cum ab illo sepeliendum corpus domini pateretur. [4.13.17] Ille itaque deceptor qui fuit homini mediator ad mortem falsoque se opponit ad uitam nomine purgationis per sacra et sacrificia sacrilega quibus superbi seducuntur quia nec participationem mortis nostrae habere potuit nec resurrectionem suae, simplam quidem suam mortem ad duplam nostram potuit afferre; simplam uero resurrectionem in qua et sacramentum esset renouationis nostrae et eius quae in fine futura est euigilationis exemplum non utique potuit. Ille proinde qui spiritu uiuus carnem suam mortuam resuscitauit, uerus uitae mediator illum spiritum mortuum et mortis mediatorem ab spiritibus in se credentium foras misit ut non regnaret intrinsecus sed forinsecus oppugnaret nec tamen expugnaret. Cui se ipse quoque temptandum praebuit ut ad superandas etiam temptationes eius mediator esset non solum per adiutorium uerum etiam per exemplum. At ille primitus ubi per omnes aditus ad interiora moliens inrepere expulsus est, post baptismum in heremo completa omni temptatione inlecebrosa quia uiuum spiritum mortuus spiritu non inuasit quoquo modo auidus mortis humanae conuertit se ad faciendam mortem quam potuit et permissus est in illud quod ex nobis mortale uiuus mediator acceperat. Et ubi potuit aliquid facere ibi ex omni parte deuictus est, et unde accepit exterius potestatem dominicae carnis occidendae inde interior qua nos tenebat potestas eius occisa est. Factum est enim ut uincula peccatorum multorum in multis mortibus per unius unam mortem quam peccatum nullum praecesserat soluerentur. Quam propterea dominus pro nobis indebitam reddidit ut nobis debita non noceret. Neque enim cuiusquam iure potestatis exutus est carne, sed ipse se exuit. Nam qui posset non mori si nollet, procul dubio quia uoluit mortuus est, et ideo principatus et potestates exemplauit fiducialiter triumphans eas in semetipso. Morte sua quippe uno uerissimo sacrificio pro nobis oblato quidquid culparum erat unde nos principatus et potestates ad luenda supplicia iure detinebant purgauit, aboleuit, exstinxit, et sua resurrectione in nouam uitam nos praedestinatos uocauit, uocatos iustificauit, iustificatos glorificauit. Ita diabolus hominem quem per consensionem seductum tamquam iure integro possidebat, et ipse nulla corruptione carnis et sanguinis septus per istam corporis mortalis fragilitatem nimis egeno et infirmo tanto superbior quanto uelut ditior et fortior quasi pannoso et aerumnoso dominabatur, in ipsa morte carnis amisit. Quo enim cadentem non secutus impulit peccatorem illuc descendentem persecutus compulit redemptorem. Sic in mortis consortio filius dei nobis fieri dignatus est amicus quo non perueniendo meliorem se nobis atque maiorem putabat inimicus. Dicit enim redemptor noster: Maiorem dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Quocirca etiam ipso domino se credebat diabolus superiorem in quantum illi dominus in passionibus cessit quia et de ipso intellectum est quod in psalmis legitur: Minuisti eum paulo minus ab angelis ut ab iniquo uelut aequo iure aduersus nos agente ipse occisus innocens eum iure aequissimo superaret {atque ita captiuitatem propter peccatum factam captiuaret} nosque liberaret a captiuitate propter peccatum iusta suo iusto sanguine iniuste fuso mortis chirographum delens et iustificandos redimens peccatores. [4.13.18] Hinc etiam diabolus adhuc suos inludit quibus se per sua sacra uelut purgandis et potius implicandis atque mergendis falsus mediator opponit quod superbis facillime persuadet inridere atque contemnere mortem Christi a qua ipse quanto est alienior tanto ab eis creditur sanctior atque diuinior. Qui tamen apud eum paucissimi remanserunt agnoscentibus gentibus et pia humilitate bibentibus pretium suum eiusque fiducia deserentibus hostem suum et concurrentibus ad redemptorem suum. Nescit enim diabolus quomodo illo et insidiante et furente utatur ad salutem fidelium suorum excelsissima sapientia dei, a fine superiore, quod est initium spiritalis creaturae, usque ad finem inferiorem, quod est mors corporis pertendens fortiter et disponens omnia suauiter. Attingit enim uoique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit. A morte autem carnis alieno diabolo unde nimium superbus incedit mors alterius generis praeparatur in aeterno igne tartari quo non solum cum terrenis sed etiam cum aeriis corporibus excruciari spiritus possint. Superbi autem homines quibus Christus quia mortuus est uiluit ubi nos tam magno emit et istam mortem reddunt cum hominibus conditioni aerumnosae naturae quae trahitur a primo peccato et in illam cum illo praecipitabuntur. Quem propterea Christo praeposuerunt quia eos in istam deiecit quo per distantem naturam ipse non cecidit et quo propter eos per ingentem misericordiam ille descendit, et tamen se daemonibus esse meliores non dubitant credere eosque maledictis omnibus insectari detestarique non cessant, quos certe alienos ab huius mortis passione nouerunt propter quam Christum contemnunt. Nec sic uolunt considerare quam fieri potuerit ut in se manens nec per se ipsum ex ulla parte mutabile uerbum dei per inferioris tamen naturae susceptionem aliquid inferius pati posset quod immundus daemon quia terrenum corpus non habet, pati non possit. Sic cum sint ipsi daemonibus meliores, tamen quia carnem portant mori sic possunt quemadmodum mori daemones quia non eam portant non utique possum. Et cum de mortibus sacrificiorum quorum multum praesumant quae se fallacibus superbisque spiritibus immolare non sentiunt, aut si etiam sentiunt, aliquid sibi prodesse arbitrantur perfidorum et inuidorum amicitiam quorum intentionis nullum negotium est nisi impeditio reditus nostri. [4.13.19] Non intellegunt ne ipsos quidem superbissimos spiritus honoribus sacrificiorum gaudere potuisse nisi uni uero deo pro quo cold uolunt uerum sacrificium deberetur. [4.14.19] Neque id posse rite offerri nisi per sacerdotem sanctum et iustum nec nisi ab eis accipiatur quod offertur pro quibus offertur atque id sine uitio sit ut pro uitiosis mundandis possit offerri. Hoc certe omnes cupiunt qui pro se offerri sacrificium deo uolunt. Quis ergo tam iustus et sanctus sacerdos quam unicus dei filius non qui opus haberet per sacrificium sua purgare peccata nec originalia nec ex humane uita quae adduntur? Et quid tam congruenter ab hominibus sumeretur quod pro eis offerretur quam humane caro? Et quid tam aptum huic immolation) quam caro mortalis? Et quid tam mundum pro mundandis uitiis mortalium quam sine ulla contagione carnalis concupiscentiae caro nata in utero et ex utero uirginali? Et quid tam grate offerri et suscipi posses quam caro sacrificu nostri corpus effectum sacerdotis nostri? Ut quondam quattuor considerantur in omni sacrificio: cui offeratur, a quo offeratur, quid offeratur, pro quibus offeratur; idem ipse unus uerusque mediator per sacrificium pacts reconcilians nos deo unum cum illo maneret cui offerebat, unum in se faceret pro quibus offerebat, unus ipse esset qui offerebat et quod offerebat. [4.15.20] Sunt autem quidam qui se putant ad contemplandum deum et inhaerendum deo uirtute propria posse purgari, quos ipsa superbia maxime maculat. Nullum enim uitium est cui magis diuina lege resistitur et in quod maius accipiat dominandi ius ille superbissimus spiritus ad ima mediator, ad summa interclusor, nisi occulte insidians alia uia deuitetur, aut per populum deficientem quod interpretatur Amalech aperte saeuiens et ad terram promissionis repugnando transitum negans per crucem domini quae Moysi manibus extentis est praefigurata superetur. Hinc enim sibi purgationem isti uirtute propria pollicentur quia nonnulli eorum potuerunt aciem mentis ultra omnem creaturam transmittere et lucem incommutabilis ueritatis quantulacumque ex parse contingere, quod christianos multos ex fide interim sola uiuentes nondum potuisse derident. Sed quid prodest superbienti et ob hoc erubescenti lignum conscendere de longinquo prospicere patriam transmarinam? Aut quid obest humili de tanto interuallo non eam uidere in illo ligno ad eam uenienti quo dedignatur ille portari? [4.16.21] Hi etiam resurrectionem carnis nos credere reprehendunt sibique potius etiam de his rebus credi uolunt, quasi uero quia praecelsam incommutabilemque substantiam per illa quae facta sunt intellegere potuerunt, propterea de conuersione rerum mutabilium aut de contexto saeculorum ordine consulendi sunt. Numquid enim quia uerissime disputant et documentis certissimis persuadent aeternis rationibus omnia temporalia fieri, propterea potuerunt in ipsis rationibus perspicere uel ex ipsis colligere quot sint animalium genera, quae semina singulorum in exordiis, qui modus in incrementis, qui numeri per conceptus, per ortus, per aetates, per occasus, qui motus in appetendis quae secundum naturam sunt fugiendisque contrariis? Nonne ista omnia non per illam incommutabilem sapientiam sed per locorum ac temporum historiam quaesierunt et ab aliis experta atque conscripta crediderunt? Quo minus mirandum est nullo modo eos potuisse prolixiorum saeculorum seriem uestigare et quandam metam huius excursus quo tamquam fluuio genus decurrit humanum atque inde conuersionem ad suum cuique debitum terminum. Ista enim nec historici scribere potuerunt longe futura et a nullo experta atque narrata. Nec isti philosophi caeteris meliores in illis summis aeternisque rationibus intellectu talia contemplati sunt; alioquin non eiusdem generis praeterita quae potuerunt historici inquirerent sed potius et futura praenoscerent. Quod qui potuerunt ab eis uates, a nostris prophetae appellati sunt, [4.17.22] quamquam et prophetarum nomen non omnino alienum est a litteris eorum. Sed plurimum interest utrum experimento praeteritorum futura coniciantur, sicut medici multa praeuidendo etiam litteris mandauerunt quae ipsi experta notauerant, sicut denique agricolae uel etiam nautae multa praenuntiant; talia enim si ex longis interuallis temporum fiant diuinationes putantur; an uero iam uentura praecesserint et longe uisa uenientia nuntientur pro acuto sensu uidentium, quod cum faciunt aeriae potestates diuinare creduntur, tamquam si quisquam de montis uertice aliquem longe uideat uenientem et proxime in campo habitantibus ante nuntiet; an ab angelis sanctis quibus ea deus per uerbum sapientiamque suam indicat ubi et futura et praeterita stant uel quibusdam praenuntientur hominibus uel ab eis audita rursus ad alios homines transmittantur, an ipsorum hominum quorundam mentes in tantum euehantur spiritu sancto ut non per angelos sed per se ipsas futurorum instantes causas in ipsa summa rerum arce conspiciant. Audiunt enim ista et aeriae potestates siue angelis ea nuntiantibus siue hominibus, et tantum audiunt quantum opus esse ille iudicat cui subiecta sunt omnia. Multa etiam praedicuntur instinctu quodam et impulso spiritu nescientium, sicut Caiphas nesciuit quid dixit sed cum esset pontifex prophetauit. [4.17.23] Ergo de successionibus saeculorum et de resurrectione mortuorum philosophos nec illos consulere debemus qui creatoris aeternitatem in quo uiuimus, mouemur et sumus quantum potuerunt intellexerunt, quia per ea quae facta sunt cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt, sed dicentes se esse sapientes stulti facti sunt. Et cum idonei non essent in aeternitatem spiritalis incommutabilisque naturae aciem mentis tam constanter infigere ut in ipsa sapientia creatoris atque rectoris uniuersitatis uiderent uolumina saeculorum quae ibi iam essent et semper essent, hic autem futura essent ut non essent, atque ut ibi uiderent conuersiones in melius non solum animorum sed etiam corporum humanorum usque ad sui modi perfectionem; cum ergo ad haec ibi uidenda nullo modo essent idonei, ne ad illud quidem digni habiti sunt ut eis ista per sanctos angelos nuntiarentur siue forinsecus per sensus corporis siue interioribus reuelationibus in spiritu expressis, sicut patrious nostris uera pietate praeditis haec demonstrata sunt qui ea praedicentes et uel de praesentibus signis uel de proximis rebus ita ut praedixerant factis fidem facientes auctoritatem cui de longe futuris usque in saeculi finem crederetur habere meruerunt. Potestates autem aeriae superbae atque fallaces etiam si quaedam de societate et ciuitate sanctorum et de uero mediatore a sanctis prophetis uel angelis audita per suos uates dixisse reperiuntur id egerunt ut per haec aliena uera etiam fideles dei si possent ad sua falsa traducerent. Deus autem per nescientes id egit ut ueritas undique resonaret, fidelibus in adiutorium, impus in testimonium. [4.18.24] Quia igitur ad aeterna capessenda idonei non eramus sordesque peccatorum nos praegrauabant temporalium rerum amore contractae et de propagine mortalitatis tamquam naturaliter inolitae, purgandi eramus. Purgari autem ut contemperaremur aeternis non nisi per temporalia possemus qualibus iam contemperati tenebamur. Sanitas enim a morbo plurimum distat, sed media curatio nisi morbo congruat non perducit ad sanitatem. Inutilia temporalia decipiunt aegrotos; utilia temporalia suscipiunt sanandos et traiciunt ad aeterna sanatos. Mens autem rationalis sicut purgata contemplationem debet rebus aeternis, sic purganda temporalibus fidem. Dixit quidam et illorum qui quondam apud graecos sapientes habiti sunt: Quantum ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. Et profecto est uera sententia. Quod enim nos temporale dicimus, hoc ille quod ortum est appellauit. Ex quo genere etiam nos sumus non tantum secundum corpus sed etiam secundum animi mutabilitatem; non enim proprie uocatur aeternum quod aliqua ex parte mutatur. In quantum igitur mutabiles sumus in tantum ab aeternitate distamus. Promittitur autem nobis uita aeterna per ueritatem a cuius perspicuitate rursus tantum distat fides nostra quantum ab aeternitate mortalitas. Nunc ergo adhibemus fidem rebus temporaliter gestis propter nos et per ipsam mundamur ut cum ad speciem uenerimus quemadmodum succedit fidei ueritas ita mortalitati succedat aeternitas. Quapropter quoniam fides nostra fiet ueritas cum ad id quod nobis credentibus promittitur uenerimus, promittitur autem nobis uita aeterna, et dixit ueritas (non quae fiet sicut future est fides rostra, sed quae semper est ueritas quia ibi est aeternitas), dixit ergo ueritas: Haec est autem uita aeterna ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum cum fides nostra uidendo fiet ueritas, tunc mortalitatem nostram commutatam tenebit aeternitas. Quod donec fiat et ut fiat, quia rebus ortis adcommodamus fidem credulitatis sicut in aeternis speramus ueritatem contemplationis ne fides mortalis uitae dissonaret a ueritate aeternae uitae, ipsa ueritas patri coaeterna de terra orta est cum filius dei sic uenit ut fieret filius hominis et ipse in se exciperet fidem nostram qua nos perduceret ad ueritatem suam qui sic suscepit mortalitatem nostram ut non amitteret aeternitatem suam. Quantum enim ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. Ita ergo nos purgari oportebat ut ille nobis fieret ortus qui maneret aeternus ne alter nobis esset in fide, alter in ueritate; nec ab eo quod orti sumus ad aeterna transire possemus nisi aeterno per ortum nostrum nobis sociato ad aeternitatem ipsius traiceremur. Nunc itaque illuc quodam modo secuta est fides nostra quo ascendit in quem credidimus, ortus, mortuus, resuscitatus, assumptus. Horum quattuor duo priora noueramus in nobis; scimus enim homines et oriri et mori. Duo autem reliqua id est resuscitari et assumi iuste in nobis future speramus qiua in illo facta credidimus. Itaque in illo quia et id quod ortum erat transiit ad aeternitatem, transiturum est et nostrum cum fides peruenerit ad ueritatem. Iam enim credentibus ut in uerbo fidei manerent et inde ad ueritatem, ac per hoc ad aeternitatem perducti a morte liberarentur ita loquitur: Si manseritis in uerbo meo, uere discipuli mei estis. Et quasi quaererent, 'Quo fructu?,' secutus ait: Et cognoscetis ueritatem. Rursus quasi dicerent, 'Quid prodest mortalibus ueritas?,' Et ueritas, inquit, liberabit uos. Unde nisi a morte, a corruptione, a mutabilitate? Veritas quippe immortalis, incorrupta, incommutabilis permanet. Vera autem immortalitas, uera incorruptibilitas, uera incommutabilitas, ipsa est aeternitas. [4.19.25] Ecce ad quod missus est filius dei; immo uero ecce quod est missum esse filium dei. Quaecumque propter faciendam fidem qua mundaremur ad contemplandam ueritatem in rebus ortis ab aeternitate prolatis et ad aeternitatem relatis temporaliter gesta sunt aut testimonia missionis huius fuerunt aut ipsa missio filiu dei. Sed testimonia quaedam uenturum praenuntiauerunt; quaedam uenisse testate sunt. Factum quippe creaturam per quem facta est omnis creatura omnem creaturam testem habere oportebat. Nisi enim multis missis praedicaretur unus, non multis dimissis teneretur unus. Et nisi talia essent testimonia quae paruis magna uiderentur, non crederetur ut magnos faceret magnus qui ad paruos missus est paruus. Incomparabiliter enim maiora filii dei facta sunt caelum et terra et omnia quae in eis sunt quia omnia per ipsum facta sunt, quam signa atque portenta quae in eius testimonium proruperunt. Sed tamen homines ut haec magna per eum facta parui crederent illa parua tamquam magna tremuerunt. [4.19.26] Cum ergo uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege usque adeo paruum ut factum, eo itaque missum quo factum. Si ergo maior mittit minorem, fatemur et nos factum minorem et in tantum minorem in quantum factum et in tantum factum in quantum missum. Misit enim filium suum factum ex muliere, per quem tamen quia facta sunt omnia non solum priusquam factus mitteretur sed priusquam essent omnia, eundem mittenti confitemur aequalem quem dicimus missum minorem. Quomodo ergo ante istam plenitudinem temporis qua eum mitti oportebat priusquam missus esset uideri a patribus potuit cum eis angelica quaedam uisa demonstrarentur, quando nec iam missus sicut aequalis est patri uidebatur? Unde enim dicit Philippo a quo utique sicut a caeteris et ab ipsis a quibus crucifixus est in came uidebatur: Tanto tempore uobiscum sum et non cognouistis me? Philippe, qui me uidit uidit et patrem nisi quia uidebatur et non uidebatur? Videbatur sicut missus factus erat; non uidebatur sicut per eum omnia facta erant. Aut unde etiam illud dicit: Qui habet mandata mea et seruat ea ipse est qui me diligit, et qui me diligit diligetur a patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum cum esset manifestus ante oculos hominum, nisi quia carnem quod uerbum in plenitudine temporis factum erat suscipiendae nostrae fidei porrigebat; ipsum autem uerbum per quod omnia facta erant purgatae per fidem menti contemplandum in aeternitate seruabat? [4.20.27] Si autem secundum hoc missus a patre filius dicitur quia ille pater est, ille filius, nullo modo impedit ut credamus aequalem patri esse filium et consubstantialem et coaeternum et tamen a patre missum filium. Non quia ille maior est et ille minor; sed quia ille pater est, ille filius; ille genitor, ille genitus; ille a quo est qui mittitur, ille qui est ab eo qui mittit. Filius enim a patre est, non pater a filio. Secundum hoc iam potest intellegi non tantum ideo dici missus filius quia uerbum caro factum est, sed ideo missus ut uerbum caro fieret et per praesentiam corporalem illa quae scripta sunt operaretur, id est ut non tantum homo missus intellegatur quod uerbum factum est, sed et uerbum missum ut homo fieret quia non secundum imparem potes tat em uel subst antiam uel aliquid quod in eo patri non sit aequale missus est, sed secundum id quod filius a patre est, non pater a filio. Verbum enim patris est filius, quod et sapientia eius dicitur. Quid ergo mirum si mittitur non quia inaequalis est patri sed quia est manatio quaedam claritatis omnipotentis dei sinceris? Ibi autem quod manat et de quo manat unius eiusdemque substantiae est. Neque enim sicut aqua de foramine terrae aut lapidis manat sed sicut lux de luce. Nam quod dictum est: Candor est enim lucis aeternae quid aliud dictum est quam lux est lucis aeternae? Candor quippe lucis quid nisi lux est? Et ideo coaeterna luci de qua lux est. Maluit autem dicere candor lucis quam lux lucis ne obscurior putaretur ista quae manat quam illa de qua manat. Cum enim auditur candor eius esse ista, facilius est ut per hanc lucere illa quam haec minus lucere credatur. Sed quia cauendum non erat ne minor lux illa putaretur quae istam genuit (hoc enim nullus umquam haereticus ausus est dicere nec credendum est aliquem ausurum), illi cogitationi occurrit scriptura qua posset uideri obscurior lux ista quae manat quam illa de qua manat, quam suspicionem tulit cum ait candor est illius, id est lucis aeternae, atque ita ostendit aequalem. Si enim haec minor est, obscuritas illius est non candor illius. Si autem maior est, non ex ea manat; non enim uinceret de qua genita est. Quia ergo ex illa manat non est maior quam illa, quia uero non obscuritas illius sed candor illius est non est minor; aequalis est ergo. Neque hoc mouere debet quia dicta est manatio quaedam claritatis omnipotentis dei sinceris tamquam ipsa non sit omnipotens sed omnipotentis manatio. Mox enim de illa dicitur: Et cum sit una, omnia potest. Quis est autem omnipotens nisi qui omnia potest? Ab illo itaque mittitur a quo emanat. Sic enim et petitur ab illo qui amabat eam et desiderabat: Emitte, inquit, illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret id est, 'Doceat me laborare ne laborem.' Labores enim eius uirtutes sunt. Sed aliter mittitur ut sit cum homine; aliter missa est ut ipsa sit homo. In animas enim sanctas se transfert atque amicos dei et prophetas constituit sicut etiam implet sanctos angelos et omnia talibus ministeriis congrua per eos operatur. Cum autem uenit plenitudo temporis, missa est non ut impleret angelos, nec ut esset angelus nisi in quantum consilium patris annuntiabat quod et ipsius erat, nec ut esset cum hominibus aut in hominibus, hoc enim et antea in patribus et prophetis; sed ut ipsum uerbum caro fieret, id est homo fieret, in quo futuro reuelato sacramento etiam eorum sapientium atque sanctorum salus esset qui priusquam ipse de uirgine nasceretur de mulieribus nati sunt, et in quo facto atque praedicato salus sit omnium credentium, sperantium, diligentium. Hoc est enim magnum pietatis sacramentum quod manifestatum est in came, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. [4.20.28] Ab illo ergo mittitur dei uerbum cuius est uerbum; ab illo mittitur de quo natum est. Mittit qui genuit; mittitur quod genitum est. Et tunc unicuique mittitur cum a quoquam cognoscitur atque percipitur quantum cognosci et percipi pot est pro captu uel proficientis in deum uel perfect ae in deo animae rationalis. Ntn ergo eo ipso quo de patre natus est missus dicitur filius, sed uel eo quod apparuit huic mundo uerbum caro factum unde dicit: A patre exii et ueni in hunc mundum uel eo quod ex tempore cuiusquam mente percipitur sicut dictum est: Mitte illam ut mecum sit et mecum laboret. Quod ergo natum est ab aeterno in aeternum est: Candor est enim lucis aeternae. Quod autem mittitur ex tempore a quoquam cognoscitur. Sed cum in came manifestatus est filius dei, in hunc mundum missus est in plenitudine temporis factus ex femina. Quia enim in sapientia dei non poterat mundus cognoscere per sapientiam deum quondam lux lucet in tenebris et tenebrae eam non comprehenderunt, placuit deo per stultitiam praedicationis saluos facere credentes ut uerbum caro fieret et habitaret in nobis. Cum autem ex tempore cuiusque prouectus mente percipitur, mitti quidem dicitur sed non in hunc mundum; neque enim sensibiliter apparel, id est corporeis sensibus praesto est. Quia et nos secundum quod mente aliquid aeternum quantum possumus capimus, non in hoc mundo sumus, et omnium iustorum spiritus etiam adhuc in hac came uiuentium in quantum diuina sapiunt non sunt in hoc mundo. Sed pater cum ex tempore a quoquam cognoscitur, non dicitur missus, non enim habet de quo sit aut ex quo procedat. Sapientia quippe dicit: Ego ex ore altissimi prodiui, et de spiritu sancto: A patre procedit pater uero a nullo. [4.20.29] Sicut ergo pater genuit, filius genitus est; ita pater misit, filius missus est. Sed quemadmodum qui genuit et qui genitus est, ita et qui misit et qui missus est unum sunt quia pater et filius unum sunt; ita etiam spiritus sanctus unum cum eis est quia haec tria unum sunt. Sicut enim natum esse est filio a patre esse, ita mitti est filio cognosci quod ab illo sit. Et sicut spiritui sancto donum dei esse est a patre procedere, ita mitti est cognosci quod ab illo procedat. Nec possumus dicere quod spiritus sanctus et a filio non procedat; neque enim frustra idem spiritus et patris et filii spiritus dicitur. Nec uideo quid aliud sign)ficare uoluerit cum sufflans ait: Accipite spiritum sanctum. Neque enim flatus ille corporeus cum sensu corporaliter tangendi procedens ex corpore substantia spiritus sancti fuit sed demonstratio per congruam significationem non tantum a patre sed et a filio procedere spiritum sanctum. Quis enim dementissimus dixerit alium fuisse spiritum quem sufflans dedit et alium quem post ascensionem suam misit? Unus enim spiritus est spiritus dei, spiritus patris et filii spiritus sanctus qui operatur omnia in omnibus. Sed quod bis datus est dispensatio certe significationis fuit, de qua suo loco quantum dominus dederit disseremus. Quod ergo ait dominus: Quem ego mittam uobis a patre ostendit spiritum et patris et filii. Quia etiam cum dixisset: Quem mittet pater, addidit in nomine meo, non tamen dixit, 'Quem mittet pater a me,' quemadmodum dixit, Quem ego mittam uobis a patre, uidelicet ostendens quod totius diuinitatis uel si melius dicitur deitatis principium pater est. Qui ergo expatre procedit et filio ad eum refertur a quo natus est filius. Et quod dicit euangelista: Spiritus nondum erat datus quia Iesus nondum fuerat clarificatus quomodo intellegatur nisi quia certa illa spiritus sancti datio uel missio post clarificationem Christi futura erat qualis numquam antea fuerat? Neque enim antea nulla erat, sed talis non fuerat. Si enim antea spiritus sanctus non dabatur, quo impleti prophetae locuti sunt cum aperte scriptura dicat et multis locis ostendat spiritu sancto eos locutos fuisse, cum et de Iohanne baptista dictum sit: Spiritu sancto replebitur iam inde ab utero matris suae, et spiritu sancto repletus Zacharias inuenitur pater eius ut de illo talia diceret, et spiritu sancto Maria ut talia de domino quem gestabat utero praedicaret, spiritu sancto Simeon et Anna ut magnitudinem Christi paruuli agnoscerent; quomodo ergo spiritus nondum erat datus quia Iesus nondum erat clarificatus nisi quia illa datio uel donatio uel missio spiritus sancti habitura erat quandam proprietatem suam in ipso aduentu qualis antea numquam fuit? Nusquam enim legimus linguis quas non nouerant homines locutos ueniente in se spiritu sancto sicut tunc factum est cum oporteret eius aduentum signis sensibilibus demonstrari ut ostenderetur totum orbem terrarum atque omnes gentes in linguis uariis constitutas credituras in Christum per donum spiritus sancti ut impleretur quod in psalmo canitur: Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur uoces eorum, in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum. [4.20.30] Verbo itaque dei ad unitatem personae copulatus, et quodam modo commixtus est homo cum ueniente plenitudine temporis missus est in hunc mundum factus ex femina filius dei ut esset et filius hominis propter filios hominum. Hanc personam angelica natura figurare antea potuit ut praenuntiaret, non expropriare ut ipsa esset. [4.21.30] De sensibili autem demonstratione spiritus sancti siue per columbae speciem siue per linguas egneas cum eius substantiam patri et filio coaeternam pariterque incommutabilem subdita et seruiens creatura temporalibus motibus et formis ostenderet, cum ad eius personae unitatem sicut caro quod uerbum factum est non copularetur, non audeo dicere nihil tale factum esse antea. Sed plane fidenter dixerim patrem et filium et spiritum sanctum unius eiusdemque substantiae deum creatorem, trinitatem omnipotentem inseparabiliter operari. Sed ita non posse per longe imparem maximeque corpoream creaturam inseparabiliter demonstrari, sicut per uoces nostras quae utique corporaliter sonant non possum pater et filius et spiritus sanctus nisi suds et proprus interuallis temporum certa separatione distinctis quae sui cuiusque uocabuli syllabae occupant nominari. In sua quippe substantia qua sunt tria unum sunt, pater et filius et spiritus sanctus, nullo temporali motu super omnem creaturam idipsum sine ullis interuallis temporum uel locorum et simul unum atque idem ab aeternitate in aeternitatem tamquam ipsa aeternitas quae sine ueritate et caritate non est; in meis autem uocibus separati sunt pater et filius et spiritus sanctus nec simul dici potuerunt, et in litteris uisibilibus sua separatim locorum spatia tenuerunt. Et quemadmodum cum memoriam meam et intellectum et uoluntatem nomino, singula quidem nomina ad res singulas referuntur sed tamen ab omnibus tribus singula facta sunt; nullum enim horum trium nominum est quod non et memoria et intellectus et uoluntas mea simul operate sint; ita trinitas simul operate est et uocem patris et carnem filii et columbam spiritus sancti cum ad personas singulas haec singula referantur. Qua similitudine utcumque cognoscitur inseparabilem in se ipsa trinitatem per uisibilis creaturae speciem separabiliter demonstrari, et inseparabilem trinitatis operationem etiam in singulis esse rebus quae uel ad patrem uel ad filium uel ad spiritum sanctum demonstrandum proprie pertinere dicuntur. [4.21.31] Si ergo a me quaeritur quomodo factae sint uel uoces uel sensibiles formae atque species ante incarnationem uerbi dei quae hoc futurum praefigurarent, per angelos ea deum operatum esse respondeo, quod etiam scripturarum sanctarum testimoniis, quantum existimo, satis ostendi. Si autem quaeritur ipsa incarnatio quomodo facta sit, ipsum dei uerbum dico carnem factum, id est hominem factum, non tamen in hoc quod factum est conuersum atque mutatum, ita sane factum ut ibi sit non tantum uerbum dei et hominis caro sed etiam rationalis hominis anima, atque hoc totum et deus dicatur propter deum et homo propter hominem. Quod si difficile intellegitur, mens fide purgetur magis magisque abstinendo a peccatis et bene operando et orando cum gemitu desideriorum sanctorum ut per diuinum adiutorium proficiendo et intellegat et amet. Si autem quaeritur post incarnationem uerbi quomodo facta sit uel uox patris uel species corporalis qua spiritus sanctus demonstratus est, per creaturam quidem facta ista non dubito. Sed utrum tantummodo corporalem atque sensibilem, an adhibito spiritu etiam rationali uel intellectuali (hoc enim quibusdam placuit appellare quod graeci dicunt *noeron*), non quidem ad unitatem personae (quis enim hoc dixerit ut quidquid illud est creaturae per quod sonuit uox patris ita sit deus pater, aut quidquid illud est creaturae in quo per columbae speciem uel per igneas linguas spiritus sanctus demonstratus est ita sit spiritus sanctus sicut est dei fiiius homo ille qui ex uirgine factus est?), sed tantummodo ad ministerium peragendae significationis sicut oportuisse deus iudicauit an aliquid aliud intellegendum sit inuenire difficile est et temere affirmare non expedit. Quomodo tamen ista sine rationali uel intellectuali creatura potuerint fieri non uideo. Neque adhuc locus est explicare cur ita sentiam quantum uires dominus dederit. Prius enim sunt discutienda et refellenda haereticorum argumenta quae non ex diuinis libris sed ex rationibus, suis proferunt quibus se uehementer cogere arbitrantur testimonia scripturarum quae de patre et filio et spiritu sancto sunt ita esse intellegenda ut ipsi uolunt. [4.21.32] Nunc autem non ideo minorem filium quia missus est a patre, nec ideo minorem spiritum sanctum quia et pater eum misit et filius sufficienter quantum arbitror demonstratum est. Siue enim propter uisibilem creaturam siue potius propter principii commendationem, non propter inaequalitatem uel imparilitatem uel dissimilitudinem substantiae in scripturis haec posita intelleguntur, quia etiam si uoluisset deus pater per subiectam creaturam uisibiliter apparere, absurdissime tamen aut a filio quem genuit aut ab spiritu sancto qui de illo procedit missus diceretur. Iste igitur sit huius uoluminis modus; deinceps in caeteris adiuuante domino illa haereticorum uersutissima argumenta qualia sint et quemadmodum redarguantur uidebimus. LIBER V [5.1.1] Hinc iam exordiens ea dicere quae dici ut cogitantur uel ab homine aliquo uel certe a nobis non omni modo possunt, quamuis et ipsa nostra cogitatio cum de deo trinitate cogitamus longe se illi de quo cogitat imparem sentiat neque ut est eum capiat sed, ut scriptum est etiam a tantis quantus Paulus apostolus hic erat, per speculum in aenigmate uideatur, primum ab ipso domino deo nostro de quo semper cogitare debemus et de quo digne cogitare non possumus, cui laudando reddenda est omni tempore benedictio et cui enuntiando nulla competit dictio, et adiutorium ad intellegenda atque explicanda quae intendo et ueniam precor sicubi offendo. Memor enim sum non solum uoluntatis uerum etiam infirmitatis meae. Ab his etiam qui ista lecturi sunt ut ignoscant peto ubi me magis uoluisse quam potuisse dicere aduerterint quod uel ipsi melius intellegunt uel propter mei eloquii difficultatem non intellegunt, sicut ego eis ignosco ubi propter suam tarditatem intellegere non possunt. [5.1.2] Facilius autem nobis inuicem ignoscimus si nouerimus aut certe credendo firmum tenuerimus ea quae de natura incommutabili et inuisibili summeque uiuente ac sibi sufficiente dicuntur non ex consuetudine uisibilium atque mutabilium et mortalium uel egenarum rerum esse metienda. Sed cum in his etiam quae nostris corporalibus adiacent sensibus uel quod nos ipsi in interiore homine sumus scientia comprehendendis laboremus nec sufficiamus, non tamen impudenter in illa quae supra sunt diuina et ineffabilia pietas fidelis ardescit, non quam suarum uirium inflat arrogantia sed quam gratia ipsius creatoris et saluatoris inflammat. Nam quo intellectu homo deum capit qui ipsum intellectum suum quo eum uult capere nondum capit? Si autem hunc iam capit, attendat diligenter nihil eo esse in sua natura melius, et uideat utrum ibi uideat ulla lineamenta formarum, nitores colorum, spatiosam granditatem, partium distantiam, molis distensionem, aliquas per locorum interualla motiones uel quid eiusmodi. Nihil certe istorum inuenimus in eo quo in natura nostra nihil melius inuenimus, id est in nostro intellectu quo sapientiam capimus quantae capaces sumus. Quod ergo non inuenimus in meliore nostro non debemus in illo quaerere quod longe melius est meliore nostro, ut sic intellegamus deum si possumus, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem nihilque patientem. Quisquis deum ita cogitat etsi nondum potest omni modo inuenire quid sit, pie tamen cauet quantum potest aliquid de illo sentire quod non sit. [5.2.3] Est tamen sine dubitatione substantia uel si melius hoc appellatur essentia, quam graeci *ousian* uocant. Sicut enim ab eo quod est sapere dicta est sapientia et ab eo quod est scire dicta est scientia, ita ab eo quod est esse dicta est essentia. Et quis magis est quam ille qui dixit famulo suo: Ego sum qui sum et: Dices filiis Israhel: Qui est misit me ad uos? Sed aliae quae dicuntur essentiae siue substantiae capiunt accidentias quibus in eis fiat uel magna uel quantacumque mutatio; deo autem aliquid eiusmodi accidere non potest. Et ideo sola est incommutabilis substantia uel essentia quae deus est, cui profecto ipsum esse unde essentia nominata est maxime ac uerissime competit. Quod enim mutatur non seruat ipsum esse, et quod mutari potest etiamsi non mutetur potest quod fuerat non esse, ac per hoc illud solum quod non tantum non mutatur uerum etiam mutari omnino non potest sine scrupulo occurrit quod uerissime dicatur esse. [5.3.4] Quamobrem ut iam etiam de his quae nec dicuntur ut cogitantur nec cogitantur ut sunt respondere incipiamus fidei nostrae aduersariis, inter multa quae arriani aduersus catholicam fidem solent disputare hoc sibi maxime callidissimum machinamentum proponere uidentur cum dicunt: 'Quidquid de deo dicitur uel intellegitur non secundum accidens sed secundum substantiam dicitur. Quapropter ingenitum esse patri secundum substantiam est, et genitum esse filio secundum substantiam est. Diuersum est autem ingenitum esse et genitum esse; diuersa est ergo substantia patris et filii.' Quibus respondemus: Si quidquid de deo dicitur secundum substantiam dicitur, ergo quod dictum est: Ego et pater unum sumus secundum substantiam dictum est. Una est igitur substantia patris et filii. Aut si hoc non secundum substantiam dictum est, dicitur ergo aliquid de deo non secundum substantiam, et ideo iam non cogimur secundum substantiam intellegere ingenitum et genitum. Item dictum est de filio: Non rapinam arhitratus est esse aequalis deo. Quaerimus secundum quid aequalis. Si enim non secundum substantiam dicitur aequalis, admittunt ut dicatur aliquid de deo non secundum substantiam, admittant ergo non secundum substantiam dici ingenitum et genitum. Quod si propterea non admittunt quia omnia de deo secundum substantiam dici uolunt, secundum substantiam filius aequalis est patri. [5.4.5] Accidens autem dici non solet nisi quod aliqua mutatione eius rei cui accidit amitti potest. Nam etsi quaedam dicuntur accidentia inseparabilia, quae appellantur graece *achorista*, sicuti est plumae corui color niger; amittit eum tamen non quidem quamdiu pluma est sed quia non semper est pluma. Quapropter ipsa materies mutabilis est, et ex eo quod desinit esse illud animal uel illa pluma totumque illud corpus in terram mutatur et uertitur, amittit utique etiam illum colorem. Quamuis et accidens quod separabile dicitur non separatione sed mutatione amittatur, sicuti est capillis hominum nigritudo, quoniam dum capilli sunt possunt albescere, separabile accidens dicitur, sed diligenter intuentibus satis apparet non separatione quasi emigrare aliquid a capite dum canescit ut nigritudo inde candore succedente discedat et aliquo eat, sed illam qualitatem coloris ibi uerti atque mutari. Nihil itaque accidens in deo quia nihil mutabile aut amissibile. Quod si et illud dici accidens placet quod licet non amittatur minuitur tamen uel augetur, sicuti est animae uita (nam et quamdiu anima est tamdiu uiuit, et quia semper anima est semper uiuit, sed quia magis uiuit cum sapit minusque dum desipit, fit etiam hic aliqua mutatio non ut desit uita sicuti deest insipienti sapientia, sed ut minus sit), nec tale aliquid in deo fit quia omnino incommutabilis manes. [5.4.6] Quamobrem nihil in eo secundum accidens dicitur quia nihil ei accidit; nec tamen omne quod dicitur secundum substantiam dicitur. In rebus enim creatis atque mutabilibus quod non secundum substantiam dicitur restat ut secundum accidens dicatur. Omnia enim accidunt eis, quae uel amitti possum uel minui et magnitudines et qualitates, et quod dicitur ad aliquid sicut amicitiae, propinquitates, seruitutes, similitudines, aequalitates et si qua huiusmodi et situs et habitus et loca et tempora et opera atque passiones. [5.5.6] In deo autem nihil quidem secundum accidens dicitur quia nihil in eo mutabile est, nec tamen omne quod dicitur secundum substantiam dicitur. Dicitur enim ad aliquid sicut pater ad filium et filius ad patrem, quod non est accidens quia et ille semper pater et ille semper filius, et non ita semper quasi ex quo natus est filius aut ex eo quod numquam desinat esse filius pater esse non desinat pater, sed ex eo quod semper natus est filius nec coepit umquam esse filius. Quod si aliquando esse coepisset aut aliquando esse desineret filius, secundum accidens diceretur. Si uero quod dicitur pater ad se ipsum diceretur non ad filium, et quod dicitur filius ad se ipsum diceretur non ad patrem, secundum substantiam diceretur et ille pater et ille filius. Sed quia et pater non dicitur pater nisi ex eo quod est ei filius et filius non dicitur nisi ex eo quod habet patrem, non secundum substantiam haec dicuntur quia non quisque eorum ad se ipsum sed ad inuicem atque ad alterutrum ista dicuntur; neque secundum accidens quia et quod dicitur pater et quod dicitur filius aeternum atque incommutabile est eis. Quamobrem quamuis diuersum sit patrem esse et filium esse, non est tamen diuersa substantia quia hoc non secundum substantiam dicuntur sed secundum relatiuum quod tamen relatiuum non est accidens quia non est mutabile. [5.6.7] Si autem huic sic putant resistendum esse sermoni quod pater quidem ad filium dicitur et filius ad patrem, ingenitus tamen et genitus ad se ipsos dicuntur non ad alterutrum; non enim hoc est dicere ingenitum quod est patrem dicere quia et si filium non genuisset nihil prohiberet dicere eum ingenitum, et si gignat quisque filium non ex eo ipse est ingenitus quia geniti homines ex aliis hominibus gignunt et ipsi altos--inquiunt ergo: 'Peter ad filium dicitur et filius ad patrem; ingenitus autem ad se ipsum et genitus ad se ipsum dicitur. Et ideo si quidquid ad se ipsum dicitur secundum substantiam dicitur; diuersum est autem ingenitum esse et genitum esse; diuersa igitur substantia est.' Hoc si dicunt non intellegunt de ingenito quidem aliquid se dicere quod diligentius pertractandum sit, quia nec ideo quisque pater quia ingenitus nec ingenitus ideo quia pater, et propterea non ad aliquid sed ad se dici putatur ingenitus genitum uero mire caecitate non aduertunt dici non posse nisi ad aliquid. Ideo quippe filius quia genitus et quia filius utique genitus. Sicut autem filius ad patrem sic genitus ad genitorem refertur, et sicut pater ad filium ita genitor ad genitum. Ideoque alla notio est qua intellegitur genitor, alla qua ingenitus. Nam quamuis de patre deo utrumque dicatur, illud tamen ad genitum, id est ad filium dicitur, quod nec illi negant; hoc autem quod ingenitus dicitur ad se ipsum dici perhibent. Dicunt ergo: 'Si aliquid ad se ipsum dicitur pater quod ad se ipsum dici non potest filius, et quidquid ad se ipsum dicitur secundum substantiam dicitur, et ad se ipsum dicitur ingenitus quod dici non potest filius, ergo secundum sub stantiam dicitur ingenitus quo d filius quia dici non potest non est eiusdem substantiae.' Cui uersutiae respondetur ita ut ipsi cogantur dicere secundum quid sit aequalis filius patri, utrum secundum id quod ad se dicitur an secundum id quod ad patrem dicitur. Non enim secundum id quod ad patrem dicitur quondam ad patrem filius dicitur; ille autem non filius sed pater est--quia non sic ad se dicuntur pater et filius quomodo amici aut uicini. Relatiue quippe amicus dicitur ad amicum, et si aequaliter se diligunt, eadem in utroque amicitia est, et relatiue uicinus dicitur ad uicinum et quia aequaliter sibi uicini sunt (quantum enim iste illi, tantum et ille huic uicinatur), eadem in utroque uicinitas. Quia uero filius non ad filium relatiue dicitur sed ad patrem, non secundum hoc quod ad patrem dicitur aequalis est filius patri. Restat ut secundum id aequalis sit quod ad se dicitur. Quidquid autem ad se dicitur secundum substantiam dicitur. Restat ergo ut secundum substantiam sit aequalis. Eadem est igitur utriusque substantia. Cum uero ingenitus dicitur pater, non quid sit sed quid non sit dicitur. Cum autem relatiuum negatur, non secundum substantiam negatur quia ipsum relatiuum non secundum substantiam dicitur. [5.7.8] Hoc exemplis plenum faciendum est. Ac primum uidendum est hoc significari cum dicitur genitus quod significatur cum dicitur filius. Ideo enim filius quia genitus, et quia filius utique genitus. Quod ergo dicitur ingenitus, hoc ostenditur quod non sit filius. Sed genitus et ingenitus commode dicuntur; filius autem latine dicitur, sed 'infilius' ut dicatur non admittit loquendi consuetudo. Nihil tamen intellectui demitur si dicatur non filius quemadmodum etiam si dicatur non genitus pro eo quod dicitur ingenitus nihil aliud dicitur. Sic enim et uicinus et amicus relatiue dicuntur, nec tamen potest 'inuicinus' dici quomodo dicitur inimicus. Quamobrem non est in reb us considerandum quid uel sinat uel non sin at dici usus sermonis nostri sed quis rerum ipsarum intellectus eluceat. Non ergo iam dicamus ingenitum quamuis dici latine possit, sed pro eo dicamus non genitum quod tantum ualet. Num ergo aliud dicimus quam non filium? Negatiua porro ista particula non id efficit ut quod sine illa relatiue dicitur eadem praeposita substantialiter dicatur, sed id tantum negatur quod sine illa aiebatur sicut in caeteris praedicamentis. Velut cum dicimus: 'Homo est,' substantiam designamus. Qui ergo dicit: 'Non homo est,' non aliud genus praedicamenti enuntiat sed tantum illud negat. Sicut ergo secundum substantiam ado: 'Homo est,' sic secundum substantiam nego cum dico: 'Non homo est.' Et cum quaeritur, quantus sit et ado: 'Quadripedalis est,' id est quattuor pedum, qui dicit: 'Non quadripedalis est,' secundum quantitatem negat. 'Candidus est,' secundum qualitatem ado; 'Non candidus est,' secundum qualitatem nego. 'Propinquus est,' secundum relatiuum ado, 'Non proinquus est,' secundum relatiuum nego. Secundum situm aio cum dico: 'Iacet'; secundum situm nego cum dico: 'Non facet.' Secundum habitum aio cum dico: 'Armatus est' secundum habitum nego cum dico: 'Non armatus est,' tantumdem autem ualet si dicam: 'Inermis est.' Secundum tempus aio cum dico: 'Hesternus est'; secundum tempus nego cum dico: 'Non hesternus est.' Et cum dico: 'Romae est,'secundum locum ado, et secundum locum nego cum dico: 'Non Romae est.' Secundum id quod est facere aio cum dico: 'Caedit'; si autem dicam: 'Non caedit,' secundum id quod est facere nego ut ostendam non hoc facere. Et cum dico: 'Vapulat,' secundum praedicamentum aio quod pati uocatur et secundum id nego cum dico: 'Non uapulat.' Et omnino nullum praedicamenti genus est secundum quod aliquid aiere uolumus nisi ut secundum idipsum praedicamentum negare conuincamur si praeponere negatiuam particulam uoluerimus. Quae cum ita sint, si substantialiter aierem dicendo 'filius'; substantialiter negarem dicendo 'non filius.' Quia uero relatiue aio cum dico: 'Filius est,' ad patrem enim refero; relatiue nego si dico: 'Non filius est,' ad parentem enim eandem negationem refero uolens ostendere quod ei parens non sit. At si quantum ualet quod dicitur 'filius,' tantundem ualet quod dicitur 'genitus' sicut praelocuti sumus, tantundem ergo ualet quod dicitur 'non genitus' quantum ualet quod dicitur 'non filius.' Relatiue autem negamus dicendo 'non filius'; relatiue igitur negamus dicendo 'non genitus.' Ingenitus porro quid est nisi non genitus? Non ergo receditur a relatiuo praedicamento cum ingenitus dicitur. Sicut enim genitus non ad se ipsum dicitur sed quod ex genitore sit, ita cum dicitur ingenitus non ad se ipsum dicitur sed quod ex genitore non sit ostenditur. In eodem tamen praedicamento quod relatiuum uocatur utraque significatio uertitur. Quod autem relatiue pronuntiatur non indicat substantiam. Ita quamuis diuersum sit genitus et ingenitus, non indicat diuersam substantiam, quia sicut filius ad patrem et non filius ad non patrem refertur, ita genitus ad genitorem et non genitus ad non genitorem referatur necesse est. [5.8.9] Quapropter illud praecipue teneamus, quidquid ad se dicitur praestantissima illa et diuina sublimitas substantialiter dici; quod autem ad aliquid non substantialiter sed relatiue; tantamque uim esse eiusdem substantiae in patre et filio et spiritu sancto ut quidquid de singulis ad se ipsos dicitur non pluraliter in summa sed singulariter accipiatur. Quemadmodum enim deus est pater et filius deus est et spiritus sanctus deus est, quod secundum substantiam dici nemo dubitat, non tamen tres deos sed unum deum dicimus eam ipsam praestantissimam trinitatem. Ita magnus pater, magnus filius, magnus et spiritus sanctus; nec tamen tres magni sed unus magnus. Non enim de patre solo sicut illi peruerse sentiunt, sed de patre et filio et spiritu sancto scriptum est: Tu es solus deus, magnus. Et bonus pater, bonus filius, bonus et spiritus sanctus; nec tres bond sed unus bonus de quo dictum est: Nemo bonus nisi unus deus. Etenim dominus Iesus ne ab illo qui dixerat: Magister bone tamquam hominem compellans secundum hominem tantummodo intellegeretur ideo non ait: 'Nemo bonus nisi solus pater,' sea: Nemo bonus nisi unus deus. In patris enim nomine ipse per se pater pronuntiatur, in dei uero et ipse et filius et spiritus sanctus quia trinitas unus deus. Situs uero et habitue et loca et tempora non proprie sed translate ac per similitudines dicuntur in deo. Nam et sedere super cherubim dicitur, quod ad situm dicitur; et abyssus tamquam uestimentum amictus ipsius quod ad habitum; et: Anni tui non deficient quod ad tempus; et: Si ascendero in caelum, tu ibi es quod ad locum. Quod autem ad faciendum attinet fortassis de solo deo uerissime dicatur; solus enim deus facit et ipse non fit, neque patitur quantum ad eius substantiam pertinet qua deus est. Itaque omnipotens pater, omnipotens filius, omnipotens spiritus sanctus, nec tamen tres omnipotentes sed unus omnipotens; ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; ipsi gloria. Quidquid ergo ad se ipsum dicitur deus et de singulis personis ter dicitur patre et filio et spiritu sancto, et simul de ipsa trinitate non pluraliter sed singulariter dicitur. Quoniam quippe non aliud est deo esse et aliud magnum esse, sed hoc idem illi est esse quod magnum esse, propterea sicut non dicimus tres essential, sic non dicimus tres magnitudines, sed unam essentiam et unam magnitudinem. Essentiam dico quae *ousia* graece dicitur, quam usitatius substantiam uocamus. [5.8.10] Dicunt quidem et illi *hypostasin* sed nescio quid uolunt interesse inter *ousian* et *hypostasin* ita ut plerique nostri qui haec graeco tractant eloquio dicere consuerint *mian ousian treis hypostaseis*, quod est latine, unam essentiam tres substantiam. [5.9.10] Sed quia nostra loquendi consuetudo iam obtinuit ut hoc intellegatur cum dicimus essentiam quod intellegitur cum dicimus substantiam, non audemus dicere unam essentiam, tres substantiae, sed unam essentiam uel substantiam. Tres autem personas multi latini ista tractantes et digni auctoritate dixerunt cum alium modum aptiorem non inuenirent quo enuntiarent uerbis quod sine uerbis intellegebant. Reuera enim quod pater non sit filius et filius non sit pater et spiritus sanctus ille qui etiam donum dei uocatur nec pater sit nec filius, tres utique sunt. Ideoque pluraliter dictum est: Ego et pater unum sumus. Non enim dixit 'unum est,' quod sabelliani dicunt, sed unum sumus. Tamen cum quaeritur quid tres, magna prorsus inopia humanum laborat eloquium. Dictum est tamen tres personae non ut illud diceretur sed ne taceretur. [5.10.11] Sicut ergo non dicimus tres essential, ita non dicimus tres magnitudines neque tres magnos. In rebus enim quae participatione magnitudinis magnae sunt quibus aliud est esse, aliud magnas esse sicut magna domus et magnus mons et magnus animus, in his ergo rebus aliud est magnitudo, aliud quod ab ea magmtudine magnum est, et prorsus non hoc est magrutudo quod est magna domus. Sed illa est uera magnitudo qua non solum magna est domus quae magna est et qua magnus est mons quisquis magnus est, sed etiam qua magnum est quidquid aliud magnum dicitur, ut aliud sit ipsa magnitudo, aliud ea quae ab illa magna dicuntur. Quae magnitudo utique primitus magna est multoque excellentius quam ea quae participatione eius magna sunt. Deus autem quia non ea magnitudine magnus est quae non est quod ipse ut quasi particeps eius sit deus cum magnus est (alioquin illa ent maior magnitudo quam deus; deo autem non est aliquid maius), ea igitur magnitudine magnus est qua ipse est eadem magnitudo. Et ideo sicut non dicimus tres essential sic nec tres magnitudines; hoc est enim deo esse quod est magnum esse. Eadem causa nec magnos tres dicimus sed unum magnum quia non participatione magnitudinis deus magnus est sed se ipso magno magnus est quia ipse sua est magnitudo. Hoc et de bonitate et de aeternitate et de omnipotentia dei dictum sit omnibusque omnino praedicamentis quae de deo possum pronuntiari, quod ad se ipsum dicitur non translate ac per similitudinem sed proprie, si tamen de illo proprie aliquid ore hominis dici potest. [5.11.12] Quod autem proprie singula in eadem trinitate dicuntur nullo modo ad se ipsa sed ad inuicem aut ad creaturam dicuntur, et ideo relatiue non substantialiter ea dici manifestum est. Sicut enim trinitas unus deus dicitur magnus, bonus, aeternus, omnipotens, idemque ipse sua sic dici potest deltas, ipse sua magnitudo, ipse sua bonitas, ipse sua aeternitas, ipse sua omnipotentia; non sic dici potest trinitas pater nisi forte translate ad creaturam propter adoptionem filiorum. Quod enim scriptum est: Audi, Israhel: dominus deus tuus dominus unus est non utique excepto filio aut excepto spiritu sancto oportet intellegi, quem unum dominum deum nostrum recte dicimus etiam patrem nostrum per gratiam suam nos regenerantem. Trinitas autem filius nullo modo dici potest. Spiritus uero sanctus secundum id quod scriptum est: Quoniam deus Spiritus est potest quidem uniuersaliter dici quia et pater spiritus et filius spiritus, et pater sanctus et filius sanctus. Itaque pater et filius et spiritus sanctus quondam unus deus et utique deus sanctus est et deus spiritus est potest appellari trinitas et spiritus et sanctus. Sed tamen ille spiritus sanctus qui non trinitas sed in trinitate intellegitur in eo quod proprie dicitur spiritus sanctus, relatiue dicitur cum et ad patrem et ad filium refertur quia spiritus sanctus et patris et filii spiritus est. Sed ipsa relatio non apparel in hoc nomine, apparel autem cum dicitur donum dei. Donum enim est patris et filii quia et a patre procedit, sicut dominus dicit, et quod apostolus ait: Qui spiritum Christi non habet hic non est eius de ipso utique spiritu sancto ait. 'Donum' ergo 'donatoris' et 'donator doni' cum dicimus relatiue utrumque ad inuicem dicimus. Ergo spiritus sanctus ineffabilis quaedam patris filoque communio, et ideo fortasse sic appellatur quia patri et filio potest eadem appellatio conuenire. Nam hoc ipse proprie dicitur quod illi communiter quia et pater spiritus et filius spiritus, et pater sanctus et filius sanctus. Ut ergo ex nomine quod utrique conuenit utriusque communio significetur, uocatur donum amborum spiritus sanctus. Et haec trinitas unus deus, solus, bonus, magnus, aeternus, omnipotens; ipse sibi unitas, deitas, magnitudo, bonitas, aeternitas, omnipotentia. [5.12.13] Nec mouere debet quoniam diximus relatiue dici spiritum sanctum (non ipsam trinitatem sed eum qui est in trinitate), quia non ei uidetur uicissim respondere uocabulum eius ad quem refertur. Non enim sicut dicimus seruum domini et dominum serui, filium patris et patrem filii quoniam ista relatiue dicuntur, ita etiam hic possumus dicere. Dicimus enim spiritum sanctum patris, sed non uicissim dicimus patrem spiritus sancti ne filius eius intellegatur spiritus sanctus. Item dicimus spiritum sanctum filii, sed non dicimus filium spiritus sancti ne pater eius intellegatur spiritus sanctus. In multis enim relatiuis hoc contingit ut non inueniatur uocabulum quo sibi uicissim respondeant quae ad se referuntur. Quid enim tam manifeste relatiue dicitur quam pignus? Ad id quippe refertur cuius pignis est, et semper pignus alicuius rei pignus est. Num ergo cum dicimus pignus patris et filii possumus uicissim dicere patrem pignoris aut filium pignoris? At uero cum dicimus donum patris et filii, non quidem possumus dicere patrem doni aut filium doni, sed ut haec uicissim respondeant dicimus donum donatoris et donatorem doni quia hic potuit inueniri usitatum uocabulum, illic non potuit. [5.13.14] Dicitur ergo relatiue pater idemque relatiue dicitur principium et si quid forte aliud; sed pater ad filium dicitur, principium uero ad omnia quae ab ipso sunt. Item dicitur relatiue filius; relatiue dicitur et uerbum et imago, et in omnibus his uocabulis ad patrem refertur, nihil autem horum pater dicitur. Et principium dicitur filius; cum enim diceretur ei: Tu quis es? respondit: Principium quia et loquor uobis. Sed numquid patris principium? Creatorem se quippe ostendere uoluit cum se dixit esse principium, sicut et pater principium est creaturae quod ab ipso sunt omnia. Nam et creator relatiue dicitur ad creaturam sicut dominus ad seruum. Et ideo cum dicimus et patrem principium et filium principium, non duo principia creaturae dicimus quia pater et filius simul ad creaturam unum principium est sicut unus creator, sicut unus deus. Si autem quidquid in se manet et gignit aliquid uel operatur principium est ei rei quam gignit uel ei quam operatur, non possumus negare etiam spiritum sanctum recte dici principium quia non eum separamus ab appellatione creatoris. Et scriptum est de illo quod operetur, et utique in se manens operatur; non enim in aliquid eorum quae operatur ipse mutatur et uertitur. Et quae operatur uide: Unicuique autem inquit, datur manifestatio spiritus ad uitilitatem. Alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum; alteri autem fides in eodem spiritu alii donatio curationum in uno spiritu; alii operationes uirtutum; alii prophetia; alii diiudicatio spirituum; alteri genera linguarum. Omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus diuidens propria unicuique prout uult utique sicut deus. Quis enim tanta illa potest operari nisi deus? Idem autem deus qui operatur omnia in omnibus. Nam et singillatim si interrogemur de spiritu sancto, uerissime respondemus quod deus sit, et cum patre et filio simul unus deus est. Unum ergo principium ad creaturam dicitur deus, non duo uel tria principia. [5.14.15] Ad se autem inuicem in trinitate si gignens ad id quod gignit principium est, pater ad filium principium est quia genuit eum. Utrum autem et ad spiritum sanctum principium sit pater quondam dictum est: De patre procedit non parua quaestio est. Quia si ita est, non iam principium ei tantum rei erit quam gignit aut facit sed etiam ei quam cat. Ubi et illud elucescit ut potest quod soles multos mouere, cur non sit filius etiam spiritus sanctus cum et ipse a patre exeat sicut in euangelio legitur. Exit enim non quomodo natus sed quomodo datus, et ideo non dicitur filius quia neque natus est sicut unigenitus neque factus ut per gratiam in adoptionem nasceretur sicuti nos. Quod enim de patre natum est ad patrem solum refertur cum dicitur filius, et ideo filius patris est non et noster. Quod autem datum est et ad eum qui dedit refertur et ad eos quibus dedit; itaque spiritus sanetus non tantum patris et filii qui dederunt sed etiam noster dieitur qui accepimus, sicut dicitur domini salus qui dat salutem, eadem etiam nostra salus est qui accepimus. Spiritus ergo et dei qui dedit et noster qui accepimus. Non ille spiritus noster quo sumus, quia ipse spiritus est hominis qui in ipso est, sed alio modo iste noster quo dicimus et: Panem nostrum da nobis. Quamquam et ilium spiritum qui hominis dicitur utique accepimus. Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Sed aliud est quod accepimus ut essemus aliud quod accepimus ut sancti essemus. Unde scriptum est et de Iohanne quod in spiritu et uirtute Heliae ueniret; dictus est Heliae spiritus, sed spiritus sanctus quem accepit Helias. Hoc et de Moyse intellegendum est cum ait ei dominus: Tollam de spiritu tuo et dabo eis hoc est dabo illis de spiritu sancto quem iam tibi dedi. Si ergo et quod datur principium habet eum a quo datur quia non aliunde accepit illud quod ab ipso procedit, fatendum est patrem et filium principium esse spiritus sancti, non duo principia, sed sicut pater et filius unus deus et ad creaturam relatiue unus creator et unus dominus, sic relatiue ad spiritum sanctum unum principium, ad creaturam uero pater et filius et spiritus sanctus unum principium sicut unus creator et unus dominus. [5.15.15] Interius autem quaeritur utrum quemadmodum filius non hoc tantum habet nascendo ut filius sit sed omnino ut sit, sic et spiritus sanctus eo quo datur habeat non tantum ut donum sit sed omnino ut sit; utrum ergo erat antequam daretur sed nondum erat donum, an eo ipso quo daturus erat eum deus iam donum erat et antequam daretur. Sed si non procedit nisi cum datur, nec procederet utique priusquam esset cui daretur. Quomodo iam erat ipsa substantia si non est nisi quia datur, sicut filius non tantum ut sit filius quod relatiue dicitur sed omnino ut sit ipsa substantia nascendo habet? An semper procedit spiritus sanctus et non ex tempore sed ab aeternitate procedit, sed quia sic procedebat ut esset donabile, iam donum erat et antequam esset cui daretur? Aliter enim intellegitur cum dicitur donum, aliter cum dicitur donatum. Nam donum potest esse et antequam detur; donatum autem nisi datum fuerit nullo modo dici potest. [5.16.17] Nec moueat quod spiritus sanctus, cum sit coaeternus patri et filio, dicitur tamen aliquid ex tempore ueluti hoc ipsum quod donatum diximus. Nam sempiterne spiritus donum, temporaliter autem donatum. Nam et si dominus non dicitur nisi cum habere incipit seruum, etiam ista appellatio relatiua ex tempore est deo, non enim sempiterna creatura est cuius est ille dominus. Quomodo ergo obtinebimus nec ipsa relatiua esse accidentia, quoniam nihil accidit deo temporaliter quia non est mutabilis sicut in exordio huius disputationis tractauimus? Ecce dominum esse non sempiternum habet ne cogamur etiam creaturam sempiternam dicere, quia ille sempiterne non dominaretur nisi etiam ista sempiterne famularetur. Sicut autem non potest esse seruus qui non habet dominum, sic nec dominus qui non habet seruum. Et quisquis exstiterit qui aeternum quidem deum solum dicat, tempora autem non esse aeterna propter uarietatem et mutabilitatem, sed tamen tempora non in tempore esse coepisse (non enim erat tempus antequam inciperent tempora, et ideo non in tempore accidit deo ut dominus esset quia ipsorum temporum dominus erat quae utique non in tempore esse coeperunt), quid respondebit de homine qui in tempore factus est cuius utique dominus non erat antequam esset cui esset? Certe uel ut dominus hominis esset ex tempore accidit deo, et ut omnis auferri uideatur controuersia, certe ut tuus dominus esset aut meus qui modo esse coepimus ex tempore accidit deo. Aut si et hoc propter obscuram quaestionem animae uidetur incertum, quid ut esset dominus populi Israhel? Quia etsi iam erat animae natura quam ille populus habebat -quomodo non quaerimus -- tamen ille populus nondum erat et quando esse coepit apparet. Postremo ut dominus esset huius arboris et huius segetis ex tempore accidit quae modo esse coeperunt. Quia etsi materies ipsa iam erat, aliud est tamen dominum esse materiae, aliud esse dominum iam factae naturae. Alio enim tempore est etiam homo dominus ligni et alio tempore est dominus arcae quamuis ex ipso ligno fabricatae, quod utique non erat cum ligni dominus iam esset. Quomodo igitur obtinebimus nihil secundum accidens dici deum nisi quia ipsius naturae nihil accidit quo mutetur, ut ea sint accidentia relatiua quae cum aliqua mutatione rerum de quibus dicuntur accidunt? Sicut amicus relatiue dicitur, neque enim esse incipit nisi cum amare coeperit; fit ergo aliqua mutatio uoluntatis ut amicus dicatur. Nummus autem cum dicitur pretium relatiue dicitur, nec tamen mutatus est cum esse coepit pretium neque cum dicitur pignus et si qua similia. Si ergo nummus potest nulla sui mutatione totiens dici relatiue ut neque cum incipit dici neque cum desinit aliquid in eius natura uel forma qua nummus est mutationis fiat, quanto facilius de illa incommutabili dei substantia debemus accipere ut ita dicatur relatiue aliquid ad creaturam ut, quamuis temporaliter incipiat dici, non tamen ipsi substantiae dei accidisse intellegatur sed illi creaturae ad quam dicitur? Domine, inquit, refugium factus es nobis. Refugium ergo nostrum deus relatiue dicitur; ad nos enim refertur; et tunc refugium nostrum fit cum ad eum refugimus. Numquid tunc fit aliquid in eius natura quod antequam ad eum refugeremus non erat? In nobis ergo fit aliqua mutatio; deteriores enim fuimus antequam ad eum refugeremus, et efficimur ad eum refugiendo meliores; in illo autem nulla. Sic et pater noster esse incipit cum per eius gratiam regeneramur quoniam dedit nobis potestatem filios dei fieri. Substantia itaque nostra mutatur in melius cum filii eius efficimur; simul et ille pater noster esse incipit, sed nulla suae commutatione substantiae. Quod ergo temporaliter dici incipit deus quod antea non dicebatur manifestum est relatiue dici, non tamen secundum accidens dei quod ei aliquid acciderit, sed plane secundum accidens eius ad quod dici aliquid deus incipit relatiue. Et quod amicus dei iustus esse incipit ipse mutatur; deus autem absit ut temporaliter aliquem diligat quasi noua dilectione quae in ipso ante non erat apud quem nec praeterita transierunt et futura iam facta sunt. Itaque omnes sanctos suos ante mundi constitutionem dilexit sicut praedestinauit, sed cum conuertuntur et inueniunt illum tunc incipere ab eo diligi dicuntur ut eo modo dicatur quo potest humano affectu capi quod dicitur. Sic etiam cum iratus malis dicitur et placidus bonis, illi mutantur non ipse; sicut lux infirmis oculis aspera, firmis lenis est, ipsorum scilicet mutatione non sua. LIBER VI [6.1.1] Aequalitatem patris et filii et spiritus sancti putant nonnulli ex hoc impediri quominus intellegatur, quia scriptum est: Christum dei uirtutem et dei sapientiam ut ideo non uideatur aequalitas quia non est pater ipse uirtus et sapientia sed genitor uirtutis et sapientiae. Et reuera non mediocri intentione quaeri solet quomodo dicatur deus uirtutis et sapientiae pater. Ait enim apostolus: Christum dei uirtutem et dei sapientiam. Et hinc nonnulli nostri aduersus arrianos hoc modo ratiocinati sunt, eos dumtaxat qui prius se aduersus catholicam fidem extulerunt. Nam ipse Arius dixisse fertur: si filius est, natus est. Si natus est, erat tempus quando non erat filius non intellegens etiam natum esse deo sempiternum esse ut sit coaeternus patri filius, sicut splendor qui gignitur ab igne atque diffunditur coaeuus est illi, et esset coaeternus si esset ignis aeternus. Unde quidem posteriores arriani abiecerunt istam sententiam fassique sunt non ex tempore coepisse filium dei. Sed inter disputationes quas habebant nostri aduersus eos qui dicebant: Erat tempus quando non erat filius hanc etiam nonnulli ratiocinationem inserebant: 'Si dei filius uirtus et sapientia dei est nec umquam deus sine uirtute et sapientia fuit, coaeternus est deo patri filius. Dicit autem apostolus: Christum dei uirtutem et dei sapientiam et deum aliquando non habuisse uirtutem aut sapientiam dementis est dicere. Non igitur erat tempus quando non erat filius.' [6.1.2] Quae ratiocinatio ad id cogit ut dicamus deum pat rem non esse sapientem nisi habendo sapientiam quam genuit, non exsistendo per se pater ipsa sapientia. Deinde si ita est, filius quoque ipse sicut dicitur deus de deo, lumen de lumine, uidendum est utrum possit sapientia de sapientia dici si non est deus pater ipsa sapientia sed tantum genitor sapientiae. Quod si tenemus, cur non et magnitudinis suae et bonitatis, aeternitatis, omnipotentiae suae genitor sit ut non ipse sit sua magnitudo et sua bonitas et sua aeternitas et sua omnipotentia, sed ea magnitudine magnus sit quam genuit et ea bonitate bonus et ea aeternitate aeternus et ea omnipotentia omnipotens quae de illo nata est, sicut non ipse sua sapientia est sed ea sapientia sapiens est quae de illo nata est. Nam illud non est formidandum ne cogamur multos filios dei dicere praeter adoptionem creaturae coaeternos patri si magnitudinis suae genitor est et bonitatis et aeternitatis et omnipotentiae. Huic enim calumniae facile respondetur sic non effici quia multa nominata sunt ut ille multorum filiorum co aeternorum sit pater quemadmodum non efficitur ut duorum sit cum dicitur: Christus dei uirtus et dei sapientia. Eadem quippe uirtus quae sapientia et eadem sapientia quae uirtus. Itane igitur etiam de caeteris ut eadem sit magnitudo quae uirtus et si qua alia uel supra commemorata sunt uel commemorari adhuc possunt? [6.2.3] Sed si non dicitur in se ipso nisi quod ad filium dicitur, id est pater uel genitor uel principium eius, si etiam gignens ei quod de se gignit consequenter principium est, quidquid autem aliud dicitur cum filio dicitur uel potius in filio, siue magnus ea magnitudine quam genuit, siue iustus ea iustitia quam genuit, siue bonus ea bonitate quam genuit, siue potens ea potentia uel uirtute quam genuit, siue sapiens ea sapientia quam genuit--magnitudo autem ipsa non dicitur pater sed magnitudinis generator; filius uero sicut in se ipso dicitur filius, quod non cum patre dicitur sed ad patrem, non sic et in se ipso magnus sed cum patre cuius ipse magnitudo est; sic et sapiens cum patre dicitur cuius ipse sapientia est, sicut ille sapiens cum filio quia ea sapientia sapiens est quam genuit -- quidquid ergo ad se dicuntur, non dicitur alter sine altero, id est quidquid dicuntur quod substantiam eorum ostendat ambo simul dicuntur. Si haec ita sunt, iam ergo nec deus est pater sine filio nec filius deus sine patre, sed ambo simul deus. Et quod dictum est: In principio erat uerbum in patre erat uerbum intellegitur. Aut si in principio sic dictum est ac si diceretur 'ante omnia,' quod sequitur: Et uerbum erat apud deum uerbum quidem solus filius accipitur non simul pater et filius tamquam ambo unum uerbum. Sic enim uerbum quomodo imago; non autem pater et filius simul ambo imago, sed filius solus imago patris quemadmodum et filius; non enim ambo simul filius. Quod uero adiungitur: Et uerbum erat apud deum multum est ut sic intellegatur: uerbum, quod solus est filius, erat apud deum, quod non solus est pater sed pater et filius simul deus. Sed quid mirum si in duabus quibusdam rebus longe inter se diuersis potest hoc dici? Quid enim tam diuersum quam animus et corpus? Potest tamen dici animus erat apud hominem, id est in homine, cum animus non sit corpus. homo autem animus simul et corpus sit. Ut etiam quod consequenter scriptum est: Et deus erat uerbum sic intellegatur, uerbum quod non est pater deus erat simul cum patre. Itane ergo dicimus ut pater sit generator magnitudinis, hoc est generator uirtutis uel generator sapientiae suae, filius autem magnitudo, uirtus et sapientia; deus uero magnus, omnipotens, sapiens, ambo simul? Quomodo ergo deus de deo, lumen de lumine? Non enim simul ambo deus de deo, sed solus filius de deo, scilicet patre; nec ambo simul lumen de lumine, sed solus filius de lumine patre. Nisi forte ad insinuandum et breuissime inculcandum quod coaeternus est patri filius ita dictum est deus de deo et lumen de lumine et si quid hoc modo dicitur, ac si diceretur, hoc quod non est filius sine patre de hoc quod non est pater sine filio, id est hoc lumen quod lumen non est sine patre de hoc lumine patre quod lumen non est sine filio, ut cum dicitur deus, quod non est filius sine patre, et de deo, quod non est pater sine filio, perfecte intellegatur quod non praecessit genitor illud quod genuit. Quod si ita est, hoc solum de eis dici non potest illud de illo quod simul ambo non sunt. Sicut uerbum de uerbo dici non potest quia non simul ambo uerbum, sed solus filius; nec imago de imagine quia non simul ambo imago; nec filiusde filioquia non simul ambofilius. Secundum quod dicitur: Ego et pater unum sumus. Unum sumus enim dictum est; quod ille, hoc et ego secundum essentiam, non secundum relatiuum. [6.3.4] Et nescio utrum inueniatur in scripturis dictum 'unum sunt' quorum est diuersa natura. Si autem et aliqua plura eiusdem naturae sint et diuersa sentient, non sunt unum in quantum diuersa sentiunt. Nam si iam unum essent ex eo quod homines erant, non diceret: Ut sint unum sicut et nos unum cum suos discipulos patri commendaret. At uero Paulus et Apollo quia et ambo homines et idem sentiebant: qui plantat, inquit, et qui rigat unum sunt. Cum ergo sic dicitur unum ut non addatur quid unum et plura unum dicantur, eadem natura atque essentia non dissidens neque dissentiens significatur. Cum uero additur quid unum, potest aliquid significari ex pluribus unum factum quamuis diuersis natura. Sicut anima et corpus non sunt utique unum (quid enim tam diuersum?), nisi addatur aut subintellegatur quid unum, id est unus homo aut unum animal. Inde apostolus: Qui adhaeret meretrici, inquit, unum corpus est. Non dixit 'unum sunt' aut 'unum est,' sed addidit corpus tamquam ex duobus diuersis masculino et feminino unum corpus adiunctione compositum. Et: Qui adhaeret, inquit, domino unus spiritus est. Non dixit 'qui adhaeret domino unus est' aut 'unum sunt,' sed addidit spiritus. Diuersum enim natura spiritus hominis et spiritus dei, sed inhaerendo fit unus spiritus ex diuersis duobus, ita ut sine humano spiritu beatus sit dei spiritus atque perfectus, beatus autem hominis spiritus non nisi cum deo. Nec frustra, ut existimo, cum tanta in euangelio secundum Iohannem et totiens diceret dominus de ipsa unitate uel sua cum patre uel nostra inuicem nobiscum, nusquam dixit: 'Ut nos et ipsi unum,' sed: Ut sint unum sicut et nos unum. Pater ergo et filius unum sunt utique secundum unitatem substantiae, et unus deus est et unus magnus et unus sapiens sicut tractatum est. [6.3.5] Unde ergo maior pater? Si enim maior, magnitudine maior. Cum autem magnitudo eius filius sit, nec ille utique maior est eo qui se genuit, nec ille maior est ea magnitudine qua magnus est; ergo aequalis. Nam unde aequalis si non eo quo est cui non est aliud esse et aliud magnum esse? Aut si aeternitate pater maior est, non est aequalis filius quacumque ret Unde enim aequalis? Si magnitudine dixeris, non est par magnitudo quae minus aeterna est atque ita caetera. An forte in uirtute aequalis est, in sapientia uero non est aequalis? Sed quomodo est aequalis uirtus quae minus sapit? An in sapientia aequalis est, in uirtute autem non est aequalis? Sed quomodo aequalis sapientia quae minus potens est? Restat itaque ut si in ulla re aequalis non est, non sit aequalis. At scriptura clamat: Non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. Cogitur ergo quiuis aduersarius ueritatis qui modo tenetur auctoritate apostolica in qualibet uel una re aequalem deo filium confiteri. Eligat quam uoluerit. Hinc ei ostendetur in omnibus esse aequalem quae de substantia eius dicuntur. [6.4.6] Si enim uirtutes quae sunt in animo humano, quamuis alio atque alio modo singulae intellegantur, nullo modo tamen separantur ab inuicem, ut quicumque fuerint aequales uerbi gratia in fortitudine, aequales sint et prudentia et iustitia et temperantia (si enim dixeris aequales esse istos fortitudine sed ilium praestare prudentia, sequitur ut huius fortitudo minus prudens sit ac per hoc nec fortitudine aequales sunt quando est illius fortitudo prudentior, atque ita de caeteris uirtutibus inuenies si omnes eadem consideratione percurras; non enim de uiribus corporis agitur sed de animi fortitudine), quanto ergo magis in illa incommutabili aeternaque substantia incomparabiliter simpliciore quam est animus humanus haec ita se habent? Humano quippe animo non hoc est esse quod est fortem esse aut prudentem aut iustum aut temperantem, potest enim esse animus et nullam istarum habere uirtutem. Deo autem hoc est esse quod est potentem esse aut iustum esse aut sapientem esse et si quid de illa simplici multiplicitate uel multiplici simplicitate dixeris quo substantia eius significetur. Quamobrem siue ita dicatur deus de deo ut et singulis hoc nomen conueniat, non tamen ut ambo simul duo dii, sed unus deus sit (ita enim sibi cohaerent quod etiam in distantibus diuersisque substantiis fieri apostolus testis est, nam et solus dominus spiritus est et solus hominis spiritus utique spiritus est, tamen si haereat domino unus spiritus est; quanto magis ibi ubi est omnino inseparabilis atque aeterna conexio ne absurde dici uideatur quasi filius amborum cum dicitur filius dei si id quod dicitur deus non nisi de ambobus simul dicitur), siue quidquid de deo dicitur quod substantiam eius indicet non nisi de ambobus simul, immo de ipsa simul trinitate dicitur; siue ergo hoc siue illud sit quod diligentius discutiendum est, nunc unde agitur satis est uidere nullo modo filium aequalem esse patri si in aliquo scilicet quod pertinet ad significandam eius substantiam inaequalis inuenitur sicut iam ostendimus. Apostolus autem dixit aequalem. In omnibus ergo aequalis est patri filius et est unius eiusdemque substantiae. [6.5.7] Quapropter etiam spiritus sanctus in eadem unitate substantiae et aequalitate consistit. Siue enim sit unitas amborum siue sanctitas siue caritas, siue ideo unitas quia caritas et ideo caritas, quia sanctitas, manifestum est quod non aliquis duorum est quo uterque coniungitur, quo genitus a gignente diligatur generatoremque suum diligat, sintque non participatione sed essentia sua neque dono superioris alicuius sed suo proprio seruantes unitatem spiritus in uinculo pacis. Quod imitari per gratiam et ad deum et ad nos ipsos iubemur, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Ita sunt illa tria deus unus, solus, magnus, sapiens, sanctus, beatus. Nos autem ex ipso et per ipsum et in ipso beati quia ipsius munere inter nos unum; cum illo autem unus spiritus quia agglutinatur anima nostra post eum. Et nobis haerere deo bonum est quia perdet omnem qui fornicatur ab eo. Spiritus ergo sanctus commune aliquid est patris et filii, quidquid illud est, aut ipsa communio consubstantialis et coaeterna; quae si amicitia conuenienter dici potest, dicatur, sed aptius dicitur caritas; et haec quoque substantia quia deus substantia et deus caritas sicut scriptum est. Sicut autem simul substantia cum patre et filio, ita simul magna et simul bona et simul sancta et quidquid aliud ad se dicitur quondam non aliud est deo esse et aliud magnum esse uel bonum et caetera sicut supra ostendimus. Si enim minus magna est ibi caritas quam sapientia, minus quam est diligitur sapientia; aequalis est igitur ut quanta est sapientia tantum diligatur. Est autem sapientia aequalis patri sicut supra disputauimus; aequalis est igitur etiam spiritus sanctus, et si aequalis in omnibus aequalis propter summam simplicitatem quae in illa substantia est. Et ideo non amplius quam tria sunt: unus diligens eum qui de illo est, et unus diligens eum de quo est, et ipsa dilectio. Quae si nihil est, quomodo deus dilectio est? Si non est substantia, quomodo deus substantia est? [6.6.8] Si autem quaeritur quomodo simplex et multiplex sit illa substantia, animaduertenda est primo creatura quare sit multiplex, nullo autem modo uere simplex. Et prius corpus uniuersum utique partibus constat ita ut sit ibi alla pars maior, alia minor, et maius sit uniuersum quam pars quaelibet aut quantalibet. Nam et caelum et terra parses sunt uniuersae mundanae molis, et sola terra uel solum caelum innumerabilibus partibus constat, et in tertia sui parse minor est quam in caetera et in dimidia minor quam in tote, et totum mundi corpus quod duabus plerumque partibus appellari soles, id est caelum et terra, utique maius est quam solum caelum aut sola terra. Et in unoquoque corpore aliud est magnitudo, aliud color, aliud figura. Potest enim et deminuta magnitudine manere idem color et eadem figura, et colore mutato manere eadem figura et eadem magnitudo, et figura eadem non manente tam magnum esse et eodem modo coloratum, et quaecumque alla simul dicuntur de corpore possum et simul et plura sine caeteris commutari. Ac per hoc multiplex esse conuincitur natura corporis, simplex autem nullo modo. Creatura quoque spiritalis sicut est anima est quidem in corporis comparatione simplicior, sine comparatione autem corporis multiplex est, etiam ipsa non simplex. Nam ideo simplicior est corpore quia non mole diffunditur per spatium loci sed in unoquoque corpore, et in toto tote est et in qualibet parse eius tote est; et ideo cum fit aliquid in quamuis exigua particula corporis quod sentiat anima, quamuis non fiat in toto corpore, illa tamen tote sentit quia totem non latet. Sed tamen etiam in anima cum aliud sit artificiosum esse, aliud inertem, aliud acutum, aliud memorem, aliud cupiditas aliud timor, aliud laetitia, aliud tristitia, possintque et alla sine alus et alia lagis, alia linus, innumerabilia et innumerabiliter in animae natura inueniri; manifestum est non simplicem sed multiplicem esse naturam. Nihil enim simplex mutabile est; omnis autem creatura mutabilis. [6.7.8] Deus uero multipliciter quidem dicitur magnus, bonus, sapiens, beatus, uerus, et quidquid aliud non indigne dici uidetur; sed eadem magnitudo eius est quae sapientia (non enim mole magnus est sed uirtute), et eadem bonitas quae sapientia et magnitudo, et eadem ueritas quae illa omnia; et non est ibi aliud beatum esse et aliud magnum aut sapientem aut uerum aut bonum esse aut omnino ipsum esse. [6.7.9] Nec quondam trinitas est ideo triplex putandus est; alioquin minor erit pater solus aut filius solus quam simul pater et filius -- quamquam non inuenitur quomodo dici possit aut pater solus aut filius solus cum semper atque inseparabiliter et ille cum filio sit et ille cum patre, non ut ambo sint pater aut ambo filius, sed quia semper in inuicem neuter solus. Quia uero dicimus et deum solum ipsam trinitatem, quamuis semper sit cum spiritibus et animabus sanctis, sed solum dicimus quod deus est quia non et illi pe illo sunt, ita solum patrem dicimus patrem non quia separatur a filio sed quia non simul ambo pater est. [6.8.9] Cum itaque tantus est solus pater uel solus filius uel solus spiritus sanctus quantus est simul pater et filius et spiritus sanctus, nullo modo triplex dicendus est. Corpora quippe adiunctione sua crescunt. Quamuis enim qui adhaeret uxori suae unum corpus sit, maius tamen corpus fit quam si solius uiri esset aut solius uxoris. In rebus autem spiritalibus cum minor maiori adhaeret sicut creatura creatori illa fit maior quam erat, non ille. In his enim quae non mole magna sunt hoc est maius esse quod est melius esse. Melior fit autem spiritus alicuius creaturae cum adhaeret creatori quam si non adhaereat, et ideo etiam maior quia melior. Qui ergo adhaeret domino unus spiritus est, sed tamen dominus non ideo fit maior quamuis fiat ille qui domino adhaeret. In ipso igitur deo cum adhaeret aequali patri filius aequalis aut spiritus sanctus patri et filio aequalis, non fit maior deus quam singuli eorum quia non est quo crescat illa perfectio. Perfectus autem siue pater siue filius siue spiritus sanctus, et perfectus deus pater et filius et spiritus sanctus, et ideo trinitas potius quam triplex. [6.9.10] Et quondam ostendimus quomodo possit dici solus pater quia non nisi ipse ibi pater, consideranda est illa sententia qua dicitur deum uerum solum non esse patrem solum sed patrem et filium et spiritum sanctum. Si quis enim interroget pater solus utrum sit deus, quomodo respondebitur non esse nisi forte ita dicamus esse quidem patrem deum sed non eum esse solum deum, esse autem solum deum patrem et filium et spiritum sanctum? Sed quid agimus de illo testimonio domini? Patri enim dicebat et patrem nominauerat ad quem loquebatur cum ait: Haec est autem uita aeterna ut cognoscant te unum uerum deum. Quod quidem arriani sic solent accipere quasi non sit filius deus uerus. Quibus exclusis uidendum est an intellegere cogamur cum dictum est patri: Ut cognoscant te unum uerum deum tamquam hoc insinuare uoluerit quia et solus pater deus uerus est ne non intellegeremus deum nisi ipsa tria simul, patrem et filium et spiritum sanctum. Num ergo ex domini testimonio et patrem unum uerum deum dicimus et filium unum uerum deum et spiritum sanctum unum uerum deum, et simul patrem et filium et spiritum sanctum, id est simul ipsam trinitatem, non tres ueros deos sed unum uerum deum? An quondam addidit et quem misisti Iesum Christum subaudiendum est 'unum uerum deum'; et ordo uerborum est: 'ut te et quem misisti Iesum Christum cognoscant unum uerum deum'? Cur ergo tacuit de spiritu sancto? An quondam consequens est ut ubicumque nominatur unum tanta pace uni adhaerens ut per hanc utrumque unum sit, iam ex hoc intellegatur etiam ipsa pax quamuis non commemoretur? Nam et illo loco apostolus uidetur quasi praetermittere spiritum sanctum, et tamen ibi intellegitur ubi ait: Omnia uestra; uos autem Christi; Christus autem dei et iterum: Caput mulieris uir; caput uiri Christus; caput autem Christi deus. Sed rursus si deus non nisi omnia simul tria, quomodo caput Christi deus, id est caput Christi trinitas, cum in trinitate sit Christus ut sit trinitas? An quod est pater cum filio caput est ei quod est solus filius? Cum filio enim pater deus; solus autem filius Christus est maxime quia iam uerbum caro factum loquitur secundum quam humilitatem eius etiam maior est pater sicut dicit: Quoniam pater maior me est ut hoc ipsum deum esse quod illi ut patre est caput sit hominis mediatoris quod ipse solus est. Si enim mentem recte dicimus principale hominis, id est tamquam caput humanae substantiae, cum ipse homo cum mente sit homo, cur non multo congruentius multoque magis uerbum cum patre quod simul deus est caput est Christi, quamuis Christus homo nisi cum uerbo quod caro factum est intellegi non possit? Sed hoc, ut iam diximus, aliquanto diligentius postea considerabimus. Nunc autem aequalitas trinitatis et una eademque substantia, quantum breuiter potuimus, demonstrata est ut, quoquo modo se habeas ista quaestio quam discutiendam acriore intentione distulimus, nihil impediat quominus fateamur summam aequalitatem patris et filii et spiritus sancti. [6.10.11] Quidam cum uellet breuissime singularum in trinitate personarum insinuare propria: Aeternitas, inquit, in patre, species in imagine, usus in munere. Et quia non mediocris auctoritatis in tractatione scripturarum et assertione fidei uir exstitit, (Hilarius enim hoc in libris suis posuit) horum uerborum, id est patris et imaginis et muneris, aeternitatis et specie) et usus, abditam scrutatus intellegentiam quantum ualeo, non eum secutum arbitror in aeternitatis uocabulo nisi quod pater non habet patrem de quo sit, filius autem de patre est ut sit. Imago enim si perfecte implet illud cuius imago est, ipsa coaequatur ei non illud imagini suae. In qua imagine speciem nominauit, credo, propter pulchritudinem ubi iam est tanta congruentia et prima aequalitas et prima similitudo nulla in re dissidens et nullo modo inaequalis et nulla ex parse dissimilis, sed ad identidem respondens ei cuius imago est, ubi est prima et summa uita cui non est aliud uiuere et aliud esse, sed idem et esse et uiuere, et primus ac summus intellectus cui non est aliud uiuere et aliud intellegere, sed id quod est intellegere, hoc uiuere, hoc esse est unum omnia tamquam uerbum perfectum cui non desit aliquid et ars quaedam omnipotentis atque sapientis dei plena omnium rationum uiuentium incommutabilium, et omnes unum in ea sicut ipsa unum de uno cum quo unum. Ibi nouit omnia deus quae fecit per ipsam et ideo cum decedent et succedant tempora, non decedit aliquid uel succedit scientiae dei. Non enim haec quae create sunt ideo sciuntur a deo quia facta sunt, ac non potius ideo facta sunt uel mutabilia quia immutabiliter ab eo sciuntur. Ille igitur ineffabilis quidam complexus patris et imaginis non est sine perfruitione, sine caritate, sine "audio. Illa ergo dilectio, delectatio, felicitas uel beatitudo, si tamen aliqua humane uoce digne dicitur, usus ab illo appellatus est breuiter, et est in trinitate spiritus sanctus, non genitus sed genitoris genitique suauitas ingenti largitate atque ubertate perfundens omnes creaturas pro captu earum ut ordinem suum teneant et locis suds acquiescent. [6.10.12] Haec igitur omnia quae arte diuina facta sunt et unitatem quandam in se ostendunt et speciem et ordinem. Quidquid enim horum est et unum aliquid est sicut sunt naturae corporum ingeniaque animarum, et aliqua specie formatur sicut sunt figurae uel qualitates corporum ac doctrinae uel artes animarum, et ordinem aliquem petit aut tenet sicut sunt pondera uel conlocationes corporum atque amores aut delectationes animarum. Oportet igitur ut creatorem per ea quae facta sunt intellecta conspicientes trinitatem intellegamus cuius in creatura quomodo dignum est apparet uestigium. In illa enim trinitate summa origo est rerum omnium et perfectissima pulchritudo et beatissima delectatio. Itaque illa tria et a se inuicem determinari uidentur et in se infinita sunt. {Sed hic in rebus corporeis non tantum est una quantum tres simul, et plus aliquid sunt duae quam una res; caeterum in summa trinitate tantum est una quantum tres simul, nec plus aliquid sunt duae quam una, et in se infinita sunt.} Ita et singula sunt in singulis et omnia in singulis et singula in omnibus et omnia in omnibus et unum omnia. Qui uidet hoc uel ex parte uel per speculum in aenigmate gaudeat cognoscens deum et sicut deum honoret et gratias agat; qui autem non uidet tendat per pietatem ad uidendum, non per caecitatem ad calumniandum, quondam unus est deus sed tamen trinitas. Nec confuse accipiendum est ex quo omnia, per quem omnia, in quem omnia nec diis multis, sed ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. LIBER VII [7.1.1] Iam nunc quaeramus diligentius quantum dat deus quod paulo ante distulimus, utrum et singula quaeque in trinitate persona possit et per se ipsam non cum caeteris duabus dici deus aut magnus aut sapiens aut uerus aut omnipotens aut iustus et si quid aliud de deo dici potest, non relatiue sed ad se ipsum, an uero non dicantur ista nisi cum trinitas intellegitur. Hoc enim quaestionem facit quia scriptum est: Christum dei uirtutem et dei sapientiam utrum ita sit pater sapientiae atque uirtutis suae ut hac sapientia sapiens sit quam genuit et hac uirtute potens quam genuit, et quia semper potens et sapiens, semper genuit uirtutem et sapientiam. Dixeramus enim si ita est cur non et magnitudinis suae pater sit qua magnus est et bonitatis qua bonus et iustitiae qua iustus et alii si qua sunt. Aut si haec omnia pluribus uocabulis in eadem sapientia et uirtute intelleguntur ut ea sit magnitudo quae uirtus, ea bonitas quae sapientia, et ea rursus sapientia quae uirtus sicut iam tractauimus meminerimus cum aliquid horum nomino sic accipiendum esse ac Si omnua commemorem. Quaeritur ergo an pater etiam singulus sit sapiens atque ipsa sibi ipse sapientia, an ita sit sapiens quomodo dicens. Verbo enim quod genuit dicens est, non uerbo quod profertur et sonat et transit, sed uerbo quod erat apud deum et deus erat uerbum et omnia per ipsum facta sunt, uerbo aequali sibi quo semper atque incommutabiliter dicit se ipsum. Non est enim ipse uerbum sicut nec filius nec imago. Dicens autem (exceptis illis temporalibus uocibus dei quae in creature fiunt, nam sonant et transeunt), dicens ergo illo coaeterno uerbo non singulus intellegitur sed cum ipso uerbo sine quo non est utique dicens. Itane et sapiens sicut dicens ut ita sit sapientia sicut uerbum et hoc sit uerbum esse quod est esse sapientiam, hoc etiam esse uirtutem ut uirtus et sapientia et uerbum idem sit et relatiue dicatur sicut filius et imago, atque ille non singulus potens uel sapiens sed cum ipsa uirtute atque sapientia quam genuit sicut non singulus dicens sed eo uerbo et cum eo uerbo quod genuit, atque ita magnus ea et cum ea magnitudine quam genuit? Et si non alio magnus, alio deus, sed eo magnus quo deus quia non aliud illi est magnum esse, aliud deum esse, consequens est ut nec deus singulus sed ea et cum ea deitate quam genuit ut sic sit filius deitas patris sicut sapientia et uirtus patris et sicuti est uerbum et imago patris. Et quia non aliud illi est esse, aliud deum esse, ita sit etiam essentia patris filius sicuti est uerbum et imago eius. Ac per hoc etiam excepto eo quod pater est non sit aliquid pater nisi quia est ei filius ut non tantum id quod dicitur pater (quod manifestum est eum non ad se ipsum sed ad filium relatiue dici et ideo patrem quia est ei filius), sed omnino ut sit quod ad se ipsum est ideo sit quia genuit essentiam suam. Sicut enim magnus est non nisi ea quam genuit magnitudine, ita et est non nisi ea quam genuit essentia quia non aliud est illi esse, aliud magnum esse. Itane igitur pater est essentiae suae sicut pater est magrutudinis suae, sicut pater est uirtutis et sapientiae suae? Eadem quippe eius magnitudo quae uirtus et eadem essentia quae magnitudo. [7.1.2] Haec disputatio nata est ex eo quod scriptum est: Christum esse dei uirtutem et dei sapientiam. Quapropter in eas angustias sermo coartatur cum ineffabilia fari cupimus ut aut dicamus Christum non esse dei uirtutem et dei sapientiam atque ita impudenter et impie resistamus apostolo; aut Christum quidem dei uirtutem et dei sapientiam esse fateamur sed eius patrem non esse patrem uirtutis et sapientiae suae, quod non minus impium est (sic enim nec Christi erit pater quia Christus dei uirtus et dei sapientia est); aut non esse patrem uirtute sua potentem neque sapientia sua sapientem, quod quis audeat dicere?; aut aliud in patre intellegi esse, aliud sapientem esse ut non hoc ipso sit quo sapiens est, quod de anima intellegi soles quae alias insipiens, alias sapiens est uelut natura mutabilis et non summe perfecteque simplex; aut patrem non esse aliquid ad se ipsum et non solum quod pater est sed omnino quod est, ad filium relatiue dici. Quomodo ergo eiusdem essentiae filius cuius pater quandoquidem ad se ipsum nec essentia est, nec omnino est ad se ipsum sed etiam esse ad filium illi est? At enim multo magis unius eiusdemque essentiae quia una eademque essentia pater et filius quandoquidem patri non ad se ipsum est ipsum esse sed ad filium quam essentiam genuit et qua essentia est quidquid est. Neuter ergo ad se est, et uterque ad inuicem relatiue dicitur. An pater solus non solum quod pater dicitur sed omnino quidquid dicitur relatiue ad filium dicitur, ille autem dicitur et ad se? Et si ita est, quid dicitur ad se? An ipsa essentia? Sed patris essentia est filius sicut patris uirtus et sapientia, sicut uerbum patris et imago patris. Aut si essentia dicitur ad se filius, pater autem non est essentia sed genitor essentiae, non est autem ad se ipsum sed hac ipsa essentia quam genuit sicut hac ipsa magnitudine magnus quam genuit, ergo et magnitudo dicitur ad se filius, ergo et uirtus et sapientia et uerbum et imago. Quid autem absurdius quam imaginem ad se dici? Aut si non idipsum est imago et uerbum quod est uirtus et sapientia, sed illa relatiue dicuntur, haec autem ad se non ad aliud, incipit non ea sapientia quam genuit sapiens esse pater quia non potest ipse ad eam relatiue dici et illa ad eum relatiue non dici. Omnia enim quae relatiue dicuntur ad inuicem dicuntur. Restat itaque ut etiam essentia filius relatiue dicatur ad patrem. Ex quo conficitur inopinatissimus sensus ut ipsa essentia non sit essentia, uel certe cum dicitur essentia, non essentia sed relatiuum indicetur. Quomodo cum dicitur dominus, non essentia indicatur sed relatiuum quod refertur ad seruum; cum autem homo dicitur uel aliquid tale quod ad se non ad aliud dicitur, tunc indicatur essentia, homo ergo cum dicitur dominus, ipse homo essentia est, dominus uero relatiue dicitur; homo enim ad se dicitur, dominus ad seruum. Hoc autem unde agimus si essentia ipsa relatiue dicitur, essentia ipsa non est essentia? Huc accedit quia omnis essentia quae relatiue dicitur est etiam aliquid excepto relatiuo sicut homo dominus et homo seruus et equus iumentum et nummus arra; homo et equus et nummus ad se dicuntur et substantiae sunt uel essentiae; dominus uero et seruus et iumentum et arra ad aliquid relatiue dicuntur. Sed si non esset homo, id est aliqua substantia, non esset qui relatiue dominus diceretur; et si non esset equus quaedam essentia, non esset quod iumentum relatiue diceretur; ita si nummus non esset aliqua substantia, nec arra posses relatiue dici. Quapropter si et pater non est aliquid ad se ipsum, non est omnino qui relatiue dicatur ad aliquid. Non enim sicut ad aliquid coloratum refertur color eius, nec omnino ad se dicitur color sed semper alicuius colorati est; illud autem cuius color est etiam si eo quod coloratum dicitur ad colorem refertur, tamen id quod corpus dicitur ad se dicitur, ullo modo ita putandum est patrem non dici aliquid ad se ipsum, sed quidquid dicitur ad filium dici, eundem uero filium et ad se ipsum dici et ad patrem, cum dicitur magnitudo magna et uirtus potens utique ad se ipsum, et magnitudo atque uirtus magni et potentis patris qua pater magnus et potens est. Non ergo ita, sed utrumque substantia et utrumque una substantia. Sicut autem absurdum est dicere candidum non esse candorem, sic absurdum est dicere sapientem non esse sapientiam; et sicut candor ad se ipsum candidus dicitur, ita et sapientia ad se ipsam dicitur sapiens. Sed candor corporis non est essentia quondam ipsum corpus essentia est et illa eius qualitas, unde et ab ea dicitur candidum corpus cui non hoc est esse quod candidum esse. Aliud enim ibi forma et aliud color et utrumque non in se ipso sed in aliqua mole, quae moles nec forma nec color est sed formata atque colorata. Sapientia uero et sapiens est et se ipsa sapiens est. Et quondam quaecumque anima participatione sapientiae fit sapiens, si rursus desipiat, manes tamen in se sapientia; nec cum fuerit anima in stultitiam commutate, illa mutatur. Non ita est in eo qui ex ea fit sapiens quemadmodum candor in corpore quod ex illo candidum est; cum enim corpus in alium colorem fuerit commutatum, non manebit candor ille atque omnino esse desinet. Quod si et pater qui genuit sapientiam ex ea fit sapiens neque hoc est k ali quod sapere, qualitas eius est filius, non proles eius, et non ibi erit iam summa simplicitas. Sed absit ut ita sit quia uere ibi est summe simplex essentia; hoc ergo est ibi esse quod sapere. Quod si hoc est ibi esse quod sapere, non per illam sapientiam quam genuit sapiens est pater; alioquin non ipse illam, sed illa eum genuit. Quid enim aliud dicimus cum dicimus hoc illi est esse sapere nisi eo est quo sapiens est? Quapropter quae causa illi est ut sapiens sit, ipsa illi causa est ut sit. Proinde si sapientia quam genuit causa est illi a sapiens sit, etiam sit ipsa illi causa est. Quod fieri non potest nisi gignendo aut faciendo. Sed neque genitricem neque conditricem patris ullo modo quisquam dixerit sapientiam. Quid enim est insanius? Ergo et pater ipse sapientia est, et ita dicitur filius sapientia patris quomodo dicitur lumen patris, id est ut quemadmodum lumen de lumine et utrumque unum lumen sic intellegatur sapientia de sapientia et utrumque una sapientia. Ergo et una essentia quia hoc est ibi esse quod sapere. Quod enim est sapientiae sapere et potentiae posse, aeternitati aeternam esse, iustitiae iustam esse, magnitudini magnam esse, hoc est essentiae ipsum esse. Et quia in illa simplicitate non est aliud sapere quam esse, eadem ibi sapientia quae essentia. [7.2.3] Pater igitur et filius simul una essentia et una magnitudo et una ueritas et una sapientia. Sed non pater et filius simul ambo unum uerbum quia non simul ambo unus filius. Sicut enim filius ad patrem refertur, non ad se ipsum dicitur, ita et uerbum ad eum cuius uerbum est refertur cum dicitur uerbum. Eo quippe filius quo uerbum et eo uerbum quo filius. Quoniam igitur pater et filius simul non utique unus filius, consequens est ut pater et filius simul non ambo unum uerbum. Et propterea non eo uerbum quo sapientia quia uerbum non ad se dicitur sed tantum relatiue ad eum cuius uerbum est sicut filius ad patrem; sapientia uero eo quo essentia. Et ideo quia una essentia, una sapientia. Quoniam uero et uerbum sapientia est, sed non eo uerbum quo sapientia (uerbum enim relatiue, sapientia essentialiter intellegitur), id dici accipiamus cum dicitur uerbum ac si dicatur nata sapientia, ut sit et filius et imago. Et haec duo cum dicuntur, id est 'nata sapientia,' in uno eorum eo quod est 'nata' et uerbum et imago et filius intellegatur, et in his omnibus nominibus non ostendatur essentia quia relatiue dicuntur; at in altero quod est 'sapientia,' quondam et ad se dicitur (se ipsa enim sapiens est), etiam essentia demonstretur et hoc eius esse quod sapere. Unde pater et filius simul una sapientia quia una essentia, et singillatim sapientia de sapientia sicut essentia de essentia. Quapropter non quia pater non est filius et filius non est pater, aut ille ingenitus, ille autem genitus, ideo non una .essentia quia his nominibus relatiua eorum ostenduntur. Uterque autem simul una sapientia et una essentia ubi hoc est esse quod sapere; non autem simul uterque uerbum aut filius quia non hoc est esse quod uerbum esse aut filium esse sicut iam satis ostendimus ista relatiue dici. [7.3.4] Cur ergo in scripturis nusquam fere de sapientia quidquam dicitur nisi ut ostendatur a deo genita uel creata? Genita scilicet per quam facta sunt omnia, creata uero uel facta sicut in hominibus cum ad eam quae non create et facta sed genita est conuertuntur et inlustrantur, in ipsis enim fit aliquid quod uocetur eorum sapientia; uel illud scripturis praenuntiantibus aut narrantibus quod uerbum caro factum est et habitauit in nobis hoc modo enim Christus facta sapientia est quia factus est homo. An propterea non loquitur in illis libris sapientia uel de illa dicitur aliquid nisi quod eam de deo natam ostendat aut factam, quamuis sit et pater ipsa sapientia, quia illa nobis sapientia commendanda erat et imitanda cuius imitatione formamur? Pater enim eam dicit ut uerbum eius sit, non quomodo profertur ex ore uerbum sonans aut ante pronuntiationem cogitatur (spatius enim temporum hoc completur, illud autem aeternum est), et inluminando dicit nobis et de se et de patre quod dicendum est hominibus. Ideoque ait: Nemo nouit filium nisi pater, et nemo nouit patrem nisi filius et cui uoluerit filius reuelare quia per filium reuelat pater, id est per uerbum suum. Si enim hoc uerbum quod nos proferimus temporale et transitorium et se ipsum ostendit et illud de quo loquimur, quanto magis uerbum dei per quod facta sunt omnia, quod ita ostendit patrem sicuti est pater quia et ipsum ita est, et hoc est quod pater secundum quod sapientia est et essentia? Nam secundum quod uerbum non hoc est quod pater quia uerbum non est pater, et uerbum relatiue dicitur sicut filius quod utique non pater. Et ideo Christus uirtus et sapientia dei quia de patre uirtute et sapientia etiam ipse uirtus et sapientia est sicut lumen de patre lumine et fons uitae apud deum patrem utique fontem uitae. Quoniam apud te, inquit, fons uitae, in lumine tuo uidebimus lumen, quia sicut pater habet uitam in semetipso, sic dedit filio uitam habere in semetipso; et erat lumen uerum quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, et lumen hoc uerbum erat apud deum, sed et deus erat uerbum. Deus autem lumen est, et tenebrae in eo non sunt ullae; lumen uero non corporale sed spiritale, neque ita spiritale ut inluminatione factum sit quemadmodum dictum est apostolis: Vos estis lumen mundi, sed lumen quod inluminat omnem hominem ea ipsa et summa sapientia deus unde nunc agimus. Sapientia ergo filius de sapientia patre sicut lumen de lumine et deus de deo ut et singulus pater lumen et singulus filius lumen, et singulus pater deus et singulus filius deus; ergo et singulus pater sapientia et singulus filius sapientia. Et sicut utrumque simul unum lumen et unus deus, sic utrumque una sapientia. Sed filius factus est nobis sapientia a deo et iustitia et sanctificatio quia temporaliter nos ad illim conuertimur, id est ex aliquo tempore, ut cum illo maneamus in aeternum. Et ipse ex quodam tempore uerbum caro factusn est et habitauit in nobis. [7.3.5] Propterea igitur cum pronuntiatur in scripturis aut enarratur aliquid de sapientia, siue dicente ipsa siue cum de illa dicitur, filius nobis potissimum insinuatur. Cuius imaginis exemplo et nos non discedamus a deo quia et nos imago dei sumus, non quidem aequalis, facta quippe a patre per filium, non nata de patre sicut illa, et nos quia inluminamur lumine, illa uero quia lumen inluminans, et ideo illa sine exemplo nobis exemplum est. Neque enim imitatur praecedentem aliquem ad patrem a quo numquam est omnino separabilis quia idipsum est quod ille de quo est. Nos autem nitentes imitamur manentem et sequimur stantem et in ipso ambulantes tendimus ad ipsum quia factus est nobis uia temporalis per humilitatem quae mansio nobis aeterna est per diuinitatem. Quoniam quippe spiritibus mundis intellectualibus qui superbia non lapsi sunt in forma dei et deo aequalis et deus praebet exemplum, ut se idem exemplum redeundi etiam lapso praeberet homini qui propter immunditiam peccatorum poenamque mortalitatis deum uidere non poterat semetipsum exinaniuit non mutando diuinitatem suam sed nostram mutabilitatem assumendo, et formam serui accipiens uenit ad nos in hunc mundum qui in hoc mundo erat quia mundus per eum factus est ut exemplum sursum uidentibus deum, exemplum deorsum mirantibus hominem, exemplum sands ad permanendum, exemplum infirmus ad conualescendum, exemplum morituris ad non timendum, exemplum mortuis ad resurgendum esset, in omnibus ipse primatum tenens. Quia enim homo ad beatitudinem sequi non debebat nisi deum et sentire non poterat deum, sequendo deum hominem factum sequeretur simul et quem sentire poterat et quem sequi debebat. Amemus ergo eum et inhaereamus illi caritate diffusa in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. Non igitur mirum si propter exemplum quod nobis ut reformemur ad imaginem dei praebet imago aequalis patri, cum de sapientia scriptura loquitur, de filio loquitur quem sequimur uiuendo sapienter, quamuis et pater sit sapientia sicut lumen et deus. [7.3.6] Spiritus quoque sanctus siue sit summa caritas utrumque coniungens nosque submngens, quod ideo non indigne dicitur quia scriptum est: Deus caritas est quomodo non est etiam ipse sapientia cum sit lumen, quondam deus lumen est? Siue alio modo essentia spiritus sancti singillatim ac proprie nominanda est, quondam deus est utique lumen est, et quoniam lumen est utique sapientia est. Deum autem esse spiritum sanctum scriptura elamat apud apostolum qui dicit: Nescitis quia templum dei estis? Statimque subiecit: Et spiritus dei habitat in uobis. Deus enim habitat in templo suo. Non enim tamquam minister habitat spiritus dei in templo dei cum alio loco euidentius dicat: Nescitis quia corpora uestra templum in uobis est spiritus sancti quem habetis a deo et non estis uestri? Empti enim estis pretio magno. Glorificate ergo deum in corpore uestro. Quid est autem sapientia nisi lumen spiritale et incommutabile? Est enim et sol iste lumen sed corporale; est et spiritalis creature lumen sed non incommutabile. Lumen ergo pater, lumen filius, lumen spiritus sanctus; simul autem non tria lumina sed unum lumen. Et ideo sapientia pater, sapientia filius, sapientia spiritus sanctus; et simul non tres sapientiae, sed una sapientia; et quia hoc est ibi esse quod sapere, una essentia pater et filius et spiritus sanctus. Nec aliud est ibi esse quam deum esse. Unus ergo deus pater et filius et spiritus sanctus. [7.4.7] Itaque loquendi causa de ineffabilibus ut fari aliquo modo possemus quod effari nullo modo possumus dictum est a nostris graecis una essentia, tres substantiae, a latinis autem una essentia uel substantia, tres personae quia sicut iam diximus non aliter in sermone nostro, id est latino, essentia quam substantia soles intellegi. Et dum intellegatur saltem in aenigmate quod dicitur placuit ita dici ut diceretur aliquid cum quaereretur quid tria sins, quae tria esse fides uera pronuntiat cum et patrem non dicit esse filium, et spiritum sanctum quod est donum dei nec patrem dicit esse nec filium. Cum ergo quaeritur quid tria uel quid tres, conferimus nos ad inueniendum aliquod speciale uel generale nomen quo complectamur haec tria, neque occurrit animo quia excedit supereminentia diuinitatis usitati eloquii facultatem. Verius enim cogitatur deus quam dicitur, et uerius est quam cogitatur. Cum enim dicimus non eundem esse Iacob qui est Abraham, Isaac autem nec Abraham esse nec Iacob, tres esse utique fatemur, Abraham, Isaac et Iacob. Sed cum quaeritur quid tres, respondemus tres homines nomine speciali eos pluraliter appellantes; generali autem si dicamus tria animalia (homo enim sicut ueteres definierunt animal est rationale, mortale); aut sicut scripturae nostrae loqui solent, tres animas, cum a parse meliore totum appellari places, id est ab anima, et corpus et animam quod est totus homo. Ita quippe dictum est in Aegyptum descendisse cum Iacob animas septuaginta quinque pro tot hominibus. Item cum dicimus equum tuum non eum esse qui meus est et tertium alicuius alterius nec meum esse nec tuum, fatemur tres esse, et interroganti quid tres respondemus tres equos nomine speciali, generali autem animalia tria. Itemque cum dicimus bouem non esse equum, canem uero nec bouem esse nec equum, tria quaedam dicimus; et percontantibus quid tria non iam speciali nomine dicimus tres equos aut tres boues aut tres canes quia non eadem specie continentur, sed generali, tria animalia, siue superiore genere, tres substantias uel tres creaturas uel tres naturas. Quaecumque autem plurali numero enuntiantur specialiter uno nomine etiam generaliter enuntiari possunt; non autem omnia quae generaliter nomine uno appellantur etiam specialiter appellare uno nomine possumus. Nam tres equos, quod est nomen speciale, etiam animalia tria dicimus; equum uero et bouem et canem, animalia tantum tria dicimus uel substantias, quae sunt generalia nomina, et si quid aliud de his generaliter dici potest; tres uero equos aut boues aut canes, quae specialia uocabula sunt, non ea possumus dicere. Ea quippe uno nomine quamuis pluraliter enuntiamus quae communiter habent illud quod eo nomine significatur. Abraham quippe et Isaac et Iacob commune habent id quod est homo, itaque dicuntur tres homines; equus quoque et bos et canis commune habent id quod est animal, dicuntur ergo tria animalia. Ita tres aliquas lauros, etiam tres arbores dicimus; laurum uero et myrtum et oleam, tantum tres arbores uel tres substantias aut naturas. Atque ita tres lapides, etiam tria corpora; lapidem uero et lignum et ferrum, tantum tria corpora uel si quo etiam superiore generali nomine dici possunt. Pater ergo et filius et spiritus sanctus quoniam tres sunt, quid tres sint quaeramus, quid commune habeant. Non enim commune illis est id quod pater est ut inuicem sibi sint patres, sicut amici cum relatiue ad alterutrum dicantur, possunt dici tres amici quod inuicem sibi sunt; non autem hoc ibi quia tantum pater ibi pater, nec duorum pater sed unici filu. Nec tres filii cum pater ibi non sit filius nec spiritus sanctus. Nec tres spiritus sancti quia et spiritus sanctus propria significatione qua etiam donum dei dicitur nec pater nec filius. Quid igitur tres? Si enim tres personae, commune est eis id quod persona est. Ergo speciale hoc aut generale nomen est eis si consuetudinem loquendi respicimus. Sed ubi est naturae nulla diuersitas ita generaliter enuntiantur aliqua plura ut etiam specialiter enuntiari possint. Naturae enim differentia facit ut laurus et myrtus et olea, aut equus et bos et canis non dicantur speciali nomine, istae, tres lauri, aut illi, tres boues, sed generali, et istae, tres arbores; et illa, tria animalia. Hic uero ubi nulla est essentiae diuersitas oportet et speciale nomen habeant haec tria, quod tamen non inuenitur. Nam persona generale nomen est in tantum ut etiam homo possit hoc dici, cum tantum intersit inter hominem et deum. [7.4.8] Deinde in ipso generali uocabulo si propterea dicimus tres personas quia commune est eis id quod persona est (alioquin nullo modo possunt ita dici, quemadmodum non dicuntur tres filii quia non commune est eis id quod est filius), cur non etiam tres deos dicimus? Certe enim quia pater persona et filius persona et spiritus sanctus persona, ideo tres personae. Quia ergo pater deus et filius deus et spiritus sanctus deus, cur non tres dii? Aut quoniam propter ineffabilem coniunctionem haec tria simul unus deus, cur non etiam una persona ut ita non possimus dicere tres personas, quamuis singulam quamque appellemus personam, quemadmodum non possumus dicere tres deos, quamuis singulum quemque appellemus deum siue patrem siue filium siue spiritum sanctum? An quia scriptura non dicit tres deos? Sed nec tres personas alicubi scripturam commemorare inuenimus. An quia nec tres nec unam personam scriptura dicit haec tria (legimus enim personam domini, non personam dominum), propterea licuit loquendi et disputandi necessitate tres personas dicere non quia scriptura dicit, sed quia scriptura non contradicit, si autem diceremus tres deos, contradiceret scriptura dicens: Audi, Israhel: Dominus deus tuus, deus unus est? Cur ergo et tres essentias non licet dicere quod similiter scriptura sicut non dicit, ita nec contradicit? Nam essentia si speciale nomen est commune tribus, cur non dicantur tres essentiae sicut Abraham, Isaac et Iacob, tres homines, quia homo speciale nomen est commune omnibus hominibus? Si autem speciale nomen non est essentia sed generale quia homo et pecus et arbor et sidus et angelus dicitur essentia, cur non dicuntur istae tres essentiae sicut tres equi dicuntur tria animalia et tres lauri dicuntur tres arbores et tres lapides tria corpora? Aut si propter unitatem trinitatis non dicuntur tres essentiae sed una essentia, cur non propter eandem unitatem non dicuntur tres substantiae uel tres personae, sed una substantia et una persona? Quam enim est illis commune nomen essentiae ita ut singulus quisque dicatur essentia, tam illis commune est uel substantiae uel personae uocabulum. Quod enim de personis secundum nostram, hoc de substantius secundum graecorum consuetudinem ea quae diximus oportet intellegi. Sic enim dicunt illi tres substantias, unam essentiam, quemadmodum nos dicimus tres personas, unam essentiam uel substantiam. [7.4.9] Quid igitur restat? An ut fateamur loquendi necessitate part a haec uocabula cum opus ess et copiosa disputatione aduersus insidias uel errores haereticorum? Cum enim conaretur humana inopia loquendo proferre ad hominum sensus quod in secretario mentis pro captu tenet de domino deo creatore suo siue per piam fidem siue per qualemcumque intellegentiam, timuit dicere tres essentias ne intellegeretur in illa summa aequalitate ulla diuersitas. Rursus non esse tria quaedam non poterat dicere, quod Sabellius quia dixit in haeresim lapsus est. Certissime quippe et de scripturis cognoscitur quod pie credendum est, et aspectu mentis indubitata perceptione perstringitur et patrem esse et filium esse et spiritum sanctum nec eundem filium esse qui pater est nec spiritum sanctum eundem patrem esse uel filium. Quaesiuit quid tria diceret et dixit substantias siue personas, quibus nominibus non diuersitatem intellegi uoluit sed singularitatem noluit ut non solum ibi unitas intellegatur ex eo quod dicitur una essentia, sed et trinitas ex eo quod dicuntur tres substantiae uel personae. Nam si hoc est deo esse quod subsistere, ita non erant dicendae tres substantiae ut non dicuntur tres essentiae, quemadmodum quia hoc est deo esse quod sapere sicut non tres essentias ita nec tres sapientias dicimus. Sic enim quia hoc illi est deum esse quod est esse, tam tres essentias quam tres deos dici fas non est. Si autem aliud est deo esse, aliud subsistere, sicut aliud deo esse, aliud patrem esse uel dominum esse (quod enim est ad se dicitur, pater autem ad filium et dominus ad seruientem creaturam dicitur, relatiue ergo subsistit sicut relatiue gignit et relatiue dominatur), ita iam substantia non erit substantia quia relatiuum erit. Sicut enim ab eo quod est esse appellatur essentia, ita ab eo quod est subsistere substantiam dicimus. Absurdum est autem ut substantia relatiue dicatur; omnis enim res ad se ipsam subsistit. Quanto magis deus si tamen dignum est ut deus dicatur subsistere? [7.5.10] De his enim rebus recte intellegitur in quibus subiectis sunt ea quae in aliquo subiecto esse dicuntur sicut color aut forma in corpore. Corpus enim subsistit et ideo substantia est; illa uero in subsistente atque in subiecto corpore, quae non substantiae sunt sed in substantia; et ideo si esse desinat uel ille color uel illa forma, non adimunt corpori corpus esse quia non hoc est ei esse quod illam uel illam formam coloremue retinere. Res ergo mutabiles neque simplices proprie dicuntur substantiae. Deus autem si subsistit ut substantia proprie dici possit, inest in eo aliquid tamquam in subiecto, et non est simplex cui hoc sit esse quod illi est quidquid aliquid de illo ad illum dicitur sicut magnus, omnipotens, bonus, et si quid huiusmodi de deo non incongrue dicitur. Nefas est autem dicere ut subsistat et subsit deus bonitati suae atque illa bonitas non substantia sit uel potius essentia, neque ipse deus sit bonitas sua, sed in illo sit tamquam in subiecto. Unde manifestum est deum abusiue substantiam uocari ut nomine usitatiore intellegatur essentia, quod uere ac proprie dicitur ita ut fortasse solum deum dici oporteat essentiam. Est enim uere solus quia incommutabilis est, idque suum nomen famulo suo Moysi enuntiauit cum ait Ego sum qui sum et: Dices ad eos: Qui est misit me ad uos. Sed tamen siue essentia dicatur quod proprie dicitur, siue substantia quod abusiue, utrumque ad se dicitur, non relatiue ad aliquid. Unde hoc est deo esse quod subsistere, et ideo si una essentia trinitas, una etiam substantia. [7.6.11] Fortassis igitur commodius dicuntur tres personae quam tres substantiae. Sed ne nobis uideatur suffragari hoc quoque requiramus, quamquam et illi si uellent, sicut dicunt tres substantias, *treis hypostaseis*, possent dicere tres personas, *tria prosopa*. Illud autem maluerunt quod forte secundum linguae suae consuetudinem aptius diceretur. Namque et in personis eadem ratio est; non enim aliud est deo esse, aliud personam esse sed omnino idem. Nam si esse ad se dicitur, persona uero relatiue. Sic dicamus tres personas patrem et filium et spiritum sanctum quemadmodum dicuntur aliqui tres amici aut tres propinqui aut tres uicini quod sint ad inuicem, non quod unusquisque eorum sit ad se ipsum. Quapropter quilibet ex eis amicus est duorum caeterorum, aut propinquus aut uicinus quia haec nomina relatiuam significationem habent. Quid ergo? Num places dicamus patrem personam esse filii et spiritus sancti, aut filium personam esse patris et spiritus sancti, aut spiritum sanctum personam esse patris et filii? Sed neque persona ita dici alicubi soles, neque in hac trinitate cum dicimus personam patris aliud dicimus quam substantiam patris. Quocirca ut substantia patris ipse pater est, non quo pater est sed quo est; ita et persona patris non aliud quam ipse pater est. Ad se quippe dicitur persona, non ad filium uel spiritum sanctum; sicut ad se dicitur deus et magnus et bonus et iustus et si quid aliud huiusmodi. Et quemadmodum hoc illi est esse quod deum esse, quod magnum, quod bonum esse, ita hoc illi est esse quod personam esse. Cur ergo non haec tria simul unam personam dicimus sicut unam essentiam et unum deum, sed dicimus tres personas, cum tres deos aut tres essential non dicamus, nisi quia uolumus uel unum aliquod uocabulum seruire huic significationi qua intellegitur trinitas ne omnino taceremus interrogati quid tres, cum tres esse fateremur? Nam si genus est essentia, species autem substantia siue persona ut nonnulli sentiunt (omitto illud quod iam dixi, oportere appellari tres essential ut appellantur tres substantiae uel personae sicut appellantur tres equi eademque animalia tria, cum sit species equus, animal genus. Neque enim species ibi pluraliter dicta est et genus singulariter tamquam diceretur tres equi unum animal, sed sicut tres equi specialinomine ita tria animalia nomine generali. Quod si dicunt substantiae uel personae nomine non speciem sign)ficari sed aliquid singulare atque indiuiduum, ut substantia uel persona non ita dicatur sicut dicitur homo quod commune est omnibus hominibus, sed quomodo dicitur hic homo uelut Abraham, uelut Isaac, uelut Iacob, uel si quis alius qui etiam digito praesens demonstrari possit, sic quoque illos eadem ratio consequetur. Sicut enim dicuntur Abraham, Isaac, Iacob tria indiuidua, ita tres homines et tres animae. Cur ergo et pater et filius et spiritus sanctus si secundum genus et speciem et indiuiduum etiam ista disserimus, non ita dicuntur tres essentiae ut tres substantiae seu personae? Sed hoc, ut dixi, omitto). Illud dico, si essentia genus est, una essentia iam non habet species sicut quia genus est animal, unum animal iam non habet species. Non sunt ergo tres species unius essentiae pater et filius et spiritus sanctus. Si autem species est essentia sicut species est homo, tres uero illae quas appellamus substantiae siue personas sic eandem speciem communiter habent quemadmodum Abraham et Isaac et Iacob speciem quae homo dicitur communiter habent (non sicut homo subdiuiditur in Abraham, Isaac et Iacob, ita unus homo et in aliquos singulos homines subdiuidi potest; omnino enim non potest quia unus homo iam singulus homo est). Cur ergo una essentia in tres substantiae uel personas subdiuiditur? Nam si essentia species est sicut homo, sic est una essentia sicut unus homo. An sicut dicimus aliquos tres homines eiusdem sexus, eiusdem temperationis corporis, eiusdemque animi unam esse naturam (tres enim sunt homines sed una natura), sic etiam ibi dicimus tres substantias unam essentiam, aut tres personas unam substantiam uel essentiam? Hoc uero utcumque simile est quia et ueteres qui latine locuti sunt antequam haberent ista nomina, quae non diu est ut in usum uenerunt, id est essentiam uel substantiam, pro his naturam dicebant. Non itaque secundum genus et species ista dicimus sed quasi secundum communem eandemque materiem. Sicut ex eodem auro si fierent tres statuae, diceremus tres statuas unum aurum, nec tamen genus diceremus aurum, species autem statuas, nec aurum speciem, statuas uero indiuidua. Nulla quippe species indiuidua sua transgreditur ut aliquid extra comprehendat. Cum enim definiero quid sit homo, quod est nomen speciale, singuli quique homines quae sunt indiuidua eadem definitione continentur, nec aliquid ad eam pertinet quod homo non sit. Cum uero aurum definiero, non solae statuae si aureae fuerint sed et anuli et si quid aliud de auro fuerit ad aurum pertinebit. Etsi nihil inde fiat, aurum dicitur quia etiamsi non sint aureae, non ideo non erunt statuae. Item nulla species excedit definitionem generis sui. Cum enim definiero animal, quoniam generis huius species est equus, omnis equus animal est, non autem statua omnis aurum est. Ideo quamuis in tribus statuis aureis recte dicamus tres statuas unum aurum, non tamen ita dicimus ut genus aurum, statuas uero species intellegamus. Nec sic ergo trinitatem dicimus tres personas uel substantias unam essentiam et unum deum tamquam ex una materia tria quaedam subsistant, etiamsi quidquid illud est in his tribus explicatum sit; non enim aliquid aliud eius essentiae est praeter istam trinitatem. Tamen tres personas eiusdem essentiae uel tres personas unam essentiam dicimus; tres autem personas ex eadem essentia non dicimus quasi aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod persona sicut tres statuas ex eodem auro possumus dicere, aliud enim est illic esse aurum, aliud esse statuas. Et cum dicuntur tres homines una natura uel tres homines eiusdem naturae, possunt etiam dici tres homines ex eadem natura quoniam ex eadem natura et alii tales homines possunt exsistere, in illa uero essentia trinitatis nullo modo alia quaelibet persona ex eadem essentia potest exsistere. Deinde in his rebus non tantum est unus homo quantum tres homines simul, et plus aliquid sunt homines duo quam unus homo; et in statuis aequalibus plus auri est tres simul quam singulae, et minus auri est una quam duae. At in deo non ita est; non enim maior essentia est pater et filius simul quam solus pater aut solus filius, sed tres simul illae substantiae siue personae, si ita dicendae sunt, aequales sunt singulis, quod animalis homo non percipit. Non enim potest cogitare nisi moles et spatia uel minuta uel grandia uolitantibus in animo eius phantasmatis tamquam imaginibus corporum. [7.6.12] Ex qua immunditia donec purgetur credat in patrem et filium et spiritum sanctum, unum deum, solum, magnum, omnipotentem, bonum, iustum, misericordem, omnium uisibilium et inuisibilium conditorem, et quidquid de illo pro humana facultate digne uereque dici potest. Neque cum audierit patrem solum deum separet inde filium aut spiritum sanctum, cum eo quippe solus deus cum quo et unus deus est quia et filium cum audimus solum deum sine ulla separatione patris aut spiritus sancti oportet accipere. Atque ita dicat unam essentiam ut non existimet aliud alio uel maius uel melius uel aliqua ex parse diuersum, non tamen ut pater ipse sit et filius et spiritus sanctus et quidquid aliud ad alterutrum singula dicuntur sicut uerbum quod non dicitur nisi filius aut donum quod non dicitur nisi spiritus sanctus. Propter quod etiam pluralem numerum admittunt sicut in euangelio scriptum est: Ego et pater unum sumus. Et unum dixit et sumus; unum secundum essentiam, quod idem deus; sumus secundum relatiuum, quod ille pater, hic filius. Aliquando et tacetur unites essentiae et sola pluraliter relatiua commemorantur: Veniemus ad eum ego (et pater) et habitabimus apud eum. Veniemus et habitabimus pluralis est numerus quia praedictum est ego et pater, id est filius et pater, quae relatiue ad inuicem dicuntur. Aliquando latenter omnino sicut in genesi: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et faciamus et nostram pluraliter dictum est et nisi ex relatiuis accipi non oportet, non enim ut facerent du aut ad imaginem et similitudinem deorum, sed ut facerent pater et filius et spiritus sanctus ad imaginem ergo patris et filiu et spiritus sancti ut subsisteret homo imago dei; deus autem trinitas. Sed quia non omnimodo aequalis fiebat illa imago dei tamquam non ab illo nata sed ab eo create, huius rei significandae causa ita imago est ut ad imaginem sit, id est non aequatur parilitate sed quadam similitudine accedit. Non enim locorum interuallis sed similitudine acceditur ad deum, et dissimilitudine receditur ab eo. Sunt enim qui ita distinguunt ut imaginem uelint esse filium, hominem uero non imaginem sed ad imaginem. Refellit autem eos apostolus dicens: Vir quidem non debet uelare caput cum sit imago et gloria dei. Non dixit ad imaginem sed imago. Quae tamen imago cum alibi dicitur ad imaginem non quasi ad filium dicitur quae imago aequalis est patri; alioquin non diceret ad imaginem nostram. Quomodo enim nostram cum filius solius patris imago sit? Sed propter imparem ut diximus similitudinem dictus est homo ad imaginem, et ideo nostram ut imago trinitatis esset homo, non trinitati aequalis sicut filius patri, sed acceders ut dictum est quadam similitudine sicut in distantibus significatur quaedam uicinitas non loci sed cuiusdam imitationis. Ad hoc enim et dicitur: Reformamini in nouitate mentis uestrae quibus item dicit: Estote itaque imitatores dei sicut filii dilectissimi. Nouo enim homini dicitur: Qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius qui creauit eum. Aut si iam places propter disputandi necessitatem etiam , exceptis nominibus relatiuis pluralem numerum admittere ut uno nomine respondeatur cum quaeritur quid tria, et dicere tres substantiae siue personas, nullae moles aut interualla cogitentur, nulla distantia quantulaecumque dissimilitudinis aut ubi intellegatur aliud alio uel paulo minus quocumque modo minus esse aliud alio potest ut neque personarum sit confusio nec talis distinctio qua sit impar aliquid. Quod si intellectu capi non potest, fide teneatur donec inlucescat in cordibus ille qui ait per prophetam: Nisi credideritis non intellegetis. LIBER VIII [8.0.1] Diximus alibi ea dici proprie in illa trinitate distincte ad singulas personas pertinentia quae relatiue dicuntur ad inuicem sicut pater et filius et utriusque donum spiritus sanctus, non enim pater trinitas aut filius trinitas aut trinitas donum. Quod uero ad se dicuntur singuli non dici pluraliter tres sed unum ipsam trinitatem sicut deus pater, deus filius deus spiritus sanctus; et bonus pater, bonus filius, bonus spiritus sanctus; et omnipotens pater, omnipotens filius, omnipotens spiritus sanctus; nec tamen tres dii aut tres boni aut tres omnipotentes, sed unus deus, bonus, omnipotens, ipsa trinitas, et quidquid aliud non ad inuicem relatiue sed ad se singuli dicuntur. Hoc enim secundum essentiam dicuntur quia hoc est ibi esse quod magnum esse, quod bonum, quod sapientem esse, et quidquid aliud ad se unaquaeque ibi persona uel ipsa trinitas dicitur. Ideoque dici tres personas uel tres substantias non ut aliqua intellegatur diuersitas essentiae sed ut uel uno aliquo uocabulo responderi possit cum dicitur quid tres uel quid tria; tantamque esse aequalitatem in ea trinitate ut non solum pater non sit maior quam filius quod attinet ad diuinitatem, sed nec pater et filius simul maius aliquid sint quam spiritus sanctus, aut singula quaeque persona quaelibet trium minus aliquid sit quam ipsa trinitas. Dicta sunt haec, et si saepius uersando repetantur, familiarius quidem innotescunt; sed et modus aliquis adhibendus est deoque supplicandum deuotissima pietate ut intellectum aperiat et studium contentionis absumat quo possit mente cerni essentia ueritatis sine ulla mole, sine ulla mutabilitate. Nunc itaque in quantum ipse adiuuat creator mire misericors attendamus haec quae modo interiore quam superiora tractauimus, cum sint eadem, seruata illa regula ut quod intellectui nostro nondum eluxerit a firmit at e fidei non dimittatur. [8.1.2] Dicimus enim non esse in hac trinitate maius aliquid duas aut tres personas quam unam earum, quod non capit consuetudo carnalis non ob aliud nisi quia uera quae creata sunt sentit ut potest, ueritatem autem ipsam qua creata sunt non potest intueri; nam si posset, nullo modo esset lux ista corporea manifestior quam hoc quod diximus. In substantia quippe ueritatis quoniam sola uere est non est maior aliqua nisi quae uerius est. Quidquid autem intellegibile atque incommutabile est non aliud alio uerius est quia aeque incommutabiliter aeternum est, nec quod ibi magnum dicitur aliunde magnum est quam eo quo uere est. Quapropter ubi magnitudo ipsa ueritas est quidquid plus habet magnitudinis necesse est plus habeat ueritatis; quidquid ergo plus ueritatis non habet non habet etiam plus magnitudinis. Porro quidquid plus habet ueritatis profecto uerius est sicut maius est quod plus habet magnitudinis; hoc ergo ibi est maius quod uerius. Non autem uerius est pater et filius simul quam singulus pater aut singulus filius. Non igitur maius aliquid utrumque simul quam singulum eorum. Et quoniam aeque uere est etiam spiritus sanctus, nec pater et filius simul maius aliquid est quam ipse quia nec uerius. Pater quoque et spiritus sanctus simul quoniam ueritate non superant filium, non enim uerius sunt, nec magnitudine superant. Atque ita filius et spiritus sanctus simul tam magnum aliquid sunt quam pater solus quia tam uere sunt. Sic et ipsa trinitas tam magnum est quam unaquaeque ibi persona; non enim ibi maior est quae uerior non est ubi est ipsa ueritas magnitudo quia in essentia ueritatis hoc est uerum esse quod est esse, et hoc est esse quod est magnum esse; hoc ergo magnum esse quod uerum esse. Quod igitur ibi aeque uerum est etiam aeque magnum sit necesse est. [8.2.3] In corporibus autem fieri potest ut aeque uerum sit hoc aurum atque illud, sed maius hoc sit quam illud quia non eadem ibi est magnitudo quae ueritas, aliudque illi est aurum esse, aliud magnum esse. Sic et in animi natura secundum quod dicitur magnus animus, non secundum hoc dicitur uerus animus; animum enim uerum habet etiam qui non est magnanimus quandoquidem corporis et animi essentia non est ipsius ueritatis essentia sicuti est trinitas, deus unus, solus, magnus, uerus, uerax, ueritas. Quem si cogitare conamur quantum sinit et donat, nullus cogitetur per locorum spatia contactus aut complexus quasi trium corporum, nulla compago iuncturae sicut tricorporem Geryonem fabulae ferunt; sed quidquid animo tale occurrerit ut maius sit in tribus quam in singulis minusque in uno quam in duobus sine ulla dubitatione respuatur; ita enim respuitur omne corporeum. In spiritalibus autem omne mutabile quod occurrerit non putetur deus. Non enim paruae notitiae pars est cum de profundo isto in illam summitatem respiramus si antequam scire possimus quid sit deus, possumus iam scire quid non sit. Non est enim certe nec terra nec caelum nec quasi terra et caelum nec tale aliquid quale uidemus in caelo, nec quidquid tale non uidemus et est fortassis in caelo. Nec si augeas imaginatione cogitationis lucem solis quantum poses, siue quo sit maior siue quo sit clarior, millies tantum aut innumerabiliter, neque hoc est deus. Nec sicut cogitantur angel) mundi spiritus caelestia corpora inspirantes atque ad arbitrium quo seruiunt deo mutantes atque uersantes neque si omnes, cum sint milia millium, in unum conlati unus fiant, nec tale aliquid deus est. Nec si eosdem spiritus sine corporibus cogites, quod quidem carnali cogitationi difficillimum est. Ecce uide si poses, o anima praegrauata corpore quod corrumpitur et onusta terrenis cogitationibus multis et uariis, ecce uide si poses, deus ueritas est. Hoc enim scriptum est: Quoniam deus lux est non quomodo isti oculi uident, sed quomodo uidet cor cum audit, ueritas est. Noli quaerere quid sit ueritas; statim enim se opponent caligines imaginum corporalium et nubila ehantasmatum et perturbabunt serenitatem quae primo ictu diluxit tibi cum dicerem, ueritas. Ecce in ipso primo ictu qua uelut coruscatione perstringeris cum dicitur ueritas mane si poses; sed non poses. Relaberis in ista solita atque terrena. Quo tandem pondere, quaeso, relaberis nisi sordium contractarum cupiditatis uisco et peregrinationis erroribus? [8.3.4] Ecce iterum uide si potes. Non amas certe nisi bonum quia bona est terra altitudine montium et temperamento collium et planitie camporum, et bonum praedium amoenum ac fertile, et bona domus paribus membris disposita et ample et lucida, et bona animalia animate corpora, et bonus aer modestus et salubris, et bonus cibus suauis atque aptus ualetudini, et bona ualetudo sine doloribus et lassitudine, et bona facies hominis dimensa pariliter et affecta hilariter et luculente colorata, et bonus animus amici consensionis dulcedine et amoris fide, et bonus uir iustus, et bonae diuitiae quia facile expediunt, et bonum caelum cum sole et luna et stellis suis, et boni angeli sancta obedientia, et bona locutio suauiter docens et congruenter mouens audientem, et bonum carmen canorum numeris et sententus graue. Quid plura et plura? Bonum hoc et bonum illud. Tolle hoc et illud, et uide ipsum bonum si poses; ita deum uidebis, non alio bono bonum, sed bonum omnis bond. Neque enim in his omnibus bonds uel quae commemoraui uel quae alla cernuntur siue cogitantur diceremus aliud alio melius cum uere iudicamus nisi esset nobis im, pressa notio ipsius bond secundum quod et probaremus aliquid et aliud alii praeponeremus. Sic amandus est deus, non hoc et illud bonum, sed ipsum bonum; quaerendum enim bonum animae, non cuu superuolitet iudicando, sed cui haereat amando, et quid hoc nisi deus? Non bonus animus aut bonus angelus aut bonum caelum, sed bonum bonum. Sic enim forte facilius aduertitur quid uelim dicere. Cum enim audio uerbi gratia quod dicitur animus bonus, sicut duo uerba sunt ita ex eis uerbis duo quaedam intellego, aliud quo animus est, aliud quo bonus. Et quidem ut animus esset non egit ipse ahqmd; non enim iam erat qui ageret ut esset. Ut autem sit bonus animus uideo agendum esse uoluntate, non quia idipsum quo animus est non est aliquid bond (nam unde iam dicitur et uerissime dicitur corpore melior?) sed ideo nondum dicitur bonus animus quia restat ei actio uoluntatis qua sit praestantior. Quam si neglexerit, lure culpatur recteque dicitur non bonus animus; distat enim ab eo qui hoc agit, et quia ille laudabilis, profecto iste qui hoc non agit uituperabilis est. Cum uero agit hoc studio et fit bonus animus, nisi se ad aliquid conuertat quod ipse non est non potest hoc assequi. Quo se autem conuertit ut fiat bonus animus nisi ad bonum, cum hoc amat et appetit et adipiscitur? Unde se si rursus auertat fiatque non bonus, hoc ipso quod se auertit a bono, nisi maneat in se illud bonum unde se auertit, non est quo se iterum si uoluerit emendare conuertat. [8.3.5] Quapropter nulla essent mutabilia bon a nisi esset incommutabile bonum. Cum itaque audis bonum hoc et bonum illud quae possum alias dici etiam non bona, si potueris sine illis quae participatione bond bona sunt perspicere ipsum bonum cuius participatione bona sunt (simul enim et ipsum intellegis, cum audis hoc aut illud bonum), si ergo potueris illis detractis per se ipsum perspicere bonum, perspexeris deum. Et si amore inhaeseris, continuo beat)ficaberis. Pudeat autem cum alia lon amentur nisi quia bona sunt, eis inhaerendo non amare bonum ipsum unde bona sunt. Illud etiam quod animus tantum quia est animus, etiam nondum eo modo bonus quo se conuertit ad incommutabile bonum, sea, ut dixi, tantum animus cum ita nobis places ut eum omni etiam luci corporeae cum b en e in tellegimus , praeferamus , non in se ipso nobis places sed in illa arte qua factus est. Inde enim approbatur factus ubi uidetur fuisse faciendus. Haec est ueritas et simplex bonum; non enim est aliud aliquid quam ipsum bonum ac per hoc etiam summum bonum. Non enim minui uel augeri bonum potest nisi quod ex alio bono bonum est. Ad hoc se igitur animus conuertit ut bonus sit a quo habet ut animus sit. Tunc ergo uoluntas naturae congruit ut perficiatur in bono animus cum illud bonum diligitur conuersione uoluntatis unde est et illud quod non amittitur nec auersione uoluntatis. Auertendo enim se a summo bono amittit animus ut sit bonus animus; non autem amittit ut sit animus cum et hoc iam bonum sit corpore melius. Hoc ergo amittit uoluntas quod uoluntas adipiscitur, iam enim erat animus qui conuerti ad id uellet a quo erat; qui autem uellet esse antequam esset nondum erat. Et hoc est bonum nostrum ubi uidemus utrum esse debuerit aut debeat quidquid esse debuisse aut debere comprehendimus, et ubi uidemus esse non potuisse nisi esse debuisset quidquid etiam quomodo esse debuerit non comprehendimus. Hoc ergo bonum non longe positum est ab unoquoque nostrum: In illo enim uiuimus et mouemur et sumus. [8.4.6] Sed dilectione standum est ad illud et inhaerendum illi ut praesente perfruamur a quo sumus, quo absente nec esse possemus. Cum enim per fidem adhuc ambulamus non per speciem nondum utique uidemus deum sicut idem ait facie ad faciem. Quem tamen nisi iam nunc diligamus, numquam uidebimus. Sed quis diligit quod ignorat? Sciri enim aliquid et non diligi potest; diligi autem quod nescitur, quaero utrum possit quia si non potest, nemo diligit deum antequam sciat. Et quid est deum scire nisi eum mente conspicere firmeque percipere? Non enim corpus est, ut carneis oculis inquiratur. Sed et priusquam ualeamus conspicere atque percipere deum sicut conspici et percipi potest, quod mundis cordibus licet: Beati enim mundicordes quia ipsi deum uidebunt nisi per fidem diligatur, non poterit cor mundari quo ad eum uidendum sit aptum et idoneum. Ubi sunt enim illa tria propter quae in animo aedificanda omnium diuinorum librorum machinamenta consurgunt, fides, spes, caritas nisi in animo credente quod nondum uidet et sperante atque amante quod credit? Amatur ergo et quod ignoratur sed tamen creditur. Nimirum autem cauendum est ne credens animus id quod non uidet fingat sibi aliquid quod non est et speret diligatque quod falsum est. Quod si fit, non erit caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, qui finis praecepti est sicut idem apostolus dicit. [8.4.7] Necesse est autem cum aliqua corporalia recta uel audita quae non uidimus credimus, fingat sibi animus aliquid in lineamentis formisque corporum sicut occurrerit cogitanti, quod aut uerum non sit aut etiam si uerum est, quod rarissime potest accidere, non hoc tamen fide ut teneamus quidquam prodest, sed ad aliud aliquid utile quod per hoc insinuatur. Quis enim legentium uel audientium quae scripsit apostolus Paulus uel quae de illo scripta sunt non fingat animo et ipsius apostoli faciem et omnium quorum ibi nomina commemorantur? Et cum in tanta hominum multitudine quibus illae litterae notae sunt alius aliter lineamenta figuramque illorum corporum cogitet, quis propinquius et similius cogitet utique incertum est. Neque ibi occupatur fides nostra qua facie corporis fuerint illi homines, sed tantum quia per dei gratiam ita uixerunt et ea gesserunt quae scriptura illa testatur. Hoc utile est credere et non desperandum et appetendum. Nam et ipsius facies dominicae carnis innumerabilium cogitationum diuersitate uariatur et fingitur, quae tamen una erat quaecumque erat. Neque in fide nostra quam de domino Iesu Christo habemus illud salubre est quod sibi animus fingit longe fortasse aliter quam res habet, sed illud quod secundum speciem de homine cogitamus; habemus enim quasi regulariter infixam naturae humanae notitiam secundum quam quidquid tale aspicimus statim hominem esse cognoscimus uel hominis formam. [8.5.7] Secundum hanc notitiam cogitatio nostra informatur cum credimus pro nobis deum hominem factum ad humilitatis exemplum et ad demonstrandam erga nos dilectionem dei. Hoc enim nobis prodest credere et firmum atque inconcussum corde retinere, humilitatem qua natus est deus ex femina et a mortalibus per tantas contumelias perductus ad mortem summum esse medicamentum quo superbiae nostrae sanaretur tumor et altum sacramentum quo peccati uinculum solueretur. Sic et uirtutem miraculorum et ipsius resurrectionis eius, quoniam nouimus quid sit omnipotentia, de omnipotente deo credimus et secundum species et genera rerum uel natura insita uel experientia collecta de factis huiuscemodi cogitamus ut non ficta sit fides nostra. Neque enim nouimus faciem uirginis Mariae ex qua ille a uiro intacta neque in ipso partu corrupta mirabiliter natus est; nec quibus membrorum lineamentis fuerit Lazarus nec Bethaniam nec sepulcrum lapidemque illum quem remoueri iussit cum eum resuscitaret uidimus; nec monumentum nouum excisum in patra unde ipse resurrexit, nec montem Oliueti unde ascendit in caelum; neque omnuno scimus quicumque ista non uidimus an ita sint ut ea cogitamus, immo uero probabilius existimamus ita non esse. Namque cum alicuius facies uel loci uel hominis uel cuiuslibet corporis eadem occurrerit oculis nostris quae occurrebat animo cum eam priusquam uideremus cogitabamus, non paruo miraculo mouemur ita raro et pene numquam accidit, et tamen ea firmissime credimus quia secundum specialem generalemque notitiam quae certa nobis est cogitamus. Credimus enim dominum Iesum Christum natum de uirgine quae Maria uocabatur. Quid sit autem uirgo et quid sit nasci et quid sit nomen proprium non credimus sed prorsus nouimus. Utrum autem illa facies Mariae fuerit quae occurrerit animo cum ista loquimur aut recordamur nec nouimus omnino nec credimus. Itaque hic salua fide licet dicere: 'Forte talem habebat faciem, forte non talem'; 'Forte' autem 'de uirgine natus est Christus,' nemo salua fide christiana dixerit. [8.5.8] Quamobrem quoniam trinitatis aeternitatem et aequalitatem et unitatem quantum datur intellegere cupimus, prius autem quam intellegamus credere debemus uigilandumque nobis est ne ficta sit fides nostra. Eadem quippe trinitate fruendum est ut beate uiuamus; si autem falsum de illa crediderimus, inanis erit spes et non caste caritas. Quomodo igitur eam trinitatem quam non nouimus credendo diligimus? An secundum specialem generalemue notitiam secundum quam diligimus apostolum Paulum? Qui etiam si non ea facie fun' quae nobis occurrit de illo cogitantibus, et hoc penitus ignoramus, nouimus tamen quid sit homo. Ut enim longe non eamus, hoc sumus, et ilium hoc fuisse et animam eius corpori copulatam mortaliter uixisse manifestum est. Hoc ergo de illo credimus quod inuenimus in nobis iuxta speciem uel genus quo humane omnis natura pariter continetur. Quid igitur de illa excellentia trinitatis siue specialiter siue generaliter nouimus quasi multae sint tales trinitates quarum aliquas experti sumus ut per regulam similitudinis impressam uel specialem uel generalem notitiam illam quoque talem esse credamus, atque ita rem quam credimus et nondum nouimus ex parilitate rei quam nouimus diligamus? Quod utique non ita est. An quemadmodum diligimus in domino Iesu Christo quod resurrexit a mortuis, quamuis inde neminem umquam resurrexisse uiderimus, ita trinitatem quam non uidemus et qualem nullam umquam uidimus, possumus credendo diligere? Sed quid sit uiuere et quid sit mori utique scimus quia et uiuimus et mortuos ac morientes aliquando uidimus atque experti sumus. Quid est autem aliud resurgere nisi reuiuiscere, id est ex morte ad uitam redire? Cum ergo dicimus et credimus esse trinitatem, nouimus quid sit trinitas quia nouimus quid sint tria; sed hoc non diligimus. Nam id ubi uolumus facile habemus, ut alia lmittam uel micando digitis tribus. An uero diligimus non quod omnis trinitas sed quod trinitas deus? Hoc ergo diligimus in trinitate, quod deus est. Sed deum nullum alium uidimus aut nouimus quia unus est deus, ille solus quem nondum uidimus et credendo diligimus. Sed ex qua rerum notarum similitudine uel comparatione credamus quo etiam nondum notum deum diligamus, hoc quaeritur. [8.6.9] Redi ergo mecum et consideremus cur diligamus apostolum. Numquidnam propter humanam speciem quam notissimam habemus eo quod credimus eum hominem fuisse? Non utique; alioquin nunc non est quem diligamus quandoquidem homo ille iam non est; anima enim eius a corpore separate est. Sed id quod in illo amamus etiam nunc uiuere credimus; amamus enim animum iustum. Ex qua ergo generali aut speciali regula nisi quia scimus et quid sit animus et quid sit iustus? Et animus quidem quid sit non incongrue nos dicimus ideo nosse quia et nos habemus animum; neque enim umquam oculis uidimus et ex similitudine uisorum plurium notionem generalem specialemue percepimus, sed potius, ut dixi, quia et nos habemus. Quid enim tam intime scitur seque ipsum esse sentit quam id quo etiam caetera sentiuntur, id est ipse animus? Nam et motus corporum quibus praeter nos alits uiuere sentimus ex nostra similitudine agnoscimus quia et nos ita mouemus corpus uiuendo sicut illa corpora moueri aduertimus. Neque enim cum corpus uiuum mouetur aperitur ulla uia oculis nostris ad uidendum animum, rem quae oculis uideri non potest; sed illi dei aliquid inesse sentimus quale nobis inest ad mouendam similiter molem nostram, quod est uita et anima. Neque quasi humanae prudentiae rationisque proprium est. Et bestiae quippe sentiunt uiuere non tantum se ipsas sed etiam inuicem atque alterutrum et nos ipsos, nec animas nostras uident sed ex motibus corporis idque statim et facillime quadam conspiratione naturali. )nimum igitur cuiuslibet ex nostro nouimus, et ex nostro credimus quem non nouimus. Non enim tantum sentimus animum, sed etiam scire possumus quid sit animus consideratione nostri; habemus enim animum. Sed quid sit iustus unde nouimus? Dixeramus enim apostolum nos non alia lausa diligere nisi quod sit iustus animus. Nouimus ergo et quid sit iustus sicut quid sit animus. Sed quid sit animus, ut dictum est, nouimus ex nobis; inest enim animus nobis. Quid autem sit iustus unde nouimus si iusti non sumus? Quod si nemo nouit quid sit iustus nisi qui iustus est, nemo diligit iustum nisi iustus; non enim potest diligere quem iustum esse credit ob hoc ipsum quia iustum esse credit si quid sit iustus ignorat secundum quod superius demonstrauimus neminem diligere quod credit et non uidet nisi ex aliqua regula notitiae generalis siue specialist Ac per hoc si non diligit iustum nisi iustus, quomodo uolet quisque iustus esse qui nondum est? Non enim uult quisquam esse quod non diligit. Ut autem sit iustus qui nondum est uolet utique iustus esse; ut autem uelit diligit iustum. Diligit ergo iustum et qui nondum iustus est. Diligere autem iustum non potest si quid sit iustus ignorat. Proinde nouit quid sit iustus etiam qui nondum est. Ubi ergo nouit? Num oculis uidit aut ullum corpus iustum uelut album aut nigrum aut quadrum aut rotundum? Quis hoc dixerit? At oculis non uidit nisi corpora; iustus autem in homine non est nisi animus, et cum homo iustus dicitur ex animo dicitur non ex corpore. Est enim quaedam pulchritudo animi iustitia qua pulchri sunt homines plerique etiam qui corpore distorti atque deformes sunt. Sicut autem animus non uidetur oculis ita nec pulchritudo eius. Ubi ergo nouit quid sit iustus qui nondum est atque ut sit diligit iustum? An signa quaedam per motum corporis emicant quibus ille aut ille homo esse iustus apparet? Sed unde nouit illa signa esse animi iusti nesciens quid omnino sit iustus? Nouit ergo. Sed ubi nouimus quid sit iustus etiam cum iusti nondum sumus? Si extra quam nos nouimus, in corpore aliquo nouimus. Sed non est ista res corporis. In nobis igitur nouimus quid sit iustus. Non enim alibi hoc inuenio cum quaero ut hoc eloquar nisi apud me ipsum; et si interrogem alium quid sit iustus, apud se ipsum quaerit quid respondeat; et quisquis hinc uerum respondere potuit apud se ipsum quid responderet inuenit. Et Carthaginem quidem cum eloqui uolo apud me ipsum quaero ut eloquar, et apud me ipsum inuenio phantasiam Carthaginis Sed eam per corpus accept, id est per corpons sensum quomam praesens in ea corpore fui et eam uidi atque sensi memoriaque retinui ut apud me inuenirem de illa uerbum cum eam uellem dicere. Ipsa enim phantasia eius in memoria mea uerbum eius, non sonus iste trisyllabus cum Carthago nominatur uel etiam tacite nomen ipsum per spatia temporum cogitatur, sed illud quod in animo meo cerno cum hoc trisyllabum uoce profero uel antequam proferam. Sic et Alexandnam cum eloqui uolo quam numquam uidi praesto est apud me phantasma eius. Cum enim a multis audissem et credidissem magnam esse illam urbem sicut mihi narrari potuit, finxi animo imaginem eius quam potui, et hoc est apud me uerbum eius cum eam uolo dicere antequam uoce quinque syllabas proferam, quod nomen eius fere omnibus notum est. Quam tamen imaginem si ex animo meo proferre possem ad oculos hominum qui Alexandriam nouerunt, profecto aut omnes dicerent: 'Non est ipsa,' aut si dicerent: 'Ipsa est,' multum mirarer atque ipsam intuens in animo meo, id est imaginem quasi picturam eius, ipsam tamen esse nescirem sed eis crederem qui uisam tenerent. Non autem ita quaero quid sit iustus, nec ita inuenio nec ita intueor cum id eloquor, nec ita probor cum audior, nec ita probo cum audio quasi tale aliquid oculis uiderim aut ullo corporis sensu didicerim aut ab eis qui ita didicissent audierim. Cum enim dico et sciens dico: 'Iustus est animus qui scientia atque ratione in uita ac moribus sua cuique distribuit,' non aliquam rem absentem cogito sicut Carthaginem aut fingo ut possum sicut Alexandriam, siue ita sit siue non ita; sed praesens quiddam cerno et cerno apud me etsi non sum ipse quod cerno, et multi si audiant, approbabunt. Et quisquis me audit atque scienter approbat apud se et ipse hoc idem cernit etiamsi non sit et ipse quod cernit. Iustus uero cum id dicit id quod ipse est cernit et dicit. Et ubi etiam ipse cernit nisi apud se ipsum? Sed hoc mirum non est; ubi enim se ipsum cerneret nisi apud se ipsum? Illud mirabile ut apud se animus uideat quod alibi nusquam uidit et uerum uideat, et ipsum uerum iustum animum uideat, et sit ipse animus et non sit iustus animus quem apud se ipsum uidet. Num est alius animus iustus in animo nondum iusto? Aut si non est, quem ibi uidet cum uidet et dicit quid sit animus iustus, nec alibi quam in se uidet, cum ipse non sit animus iustus? An illud quod uidet ueritas est interior praesens animo qui eam ualet intueri? Neque omnes ualent, et qui intueri ualent hoc etiam quod intuentur non omnes sunt hoc est non sunt etiam ipsi iusti animi sicut possum uidere ac dicere quid sit iustus animus. Quod unde esse poterunt nisi inhaerendo eidem ipsi formae quam intuentur ut inde formentur et sint iusti ammi, non tantum cernentes et dicentes iustum esse animum 'qui scientia atque ratione in uita ac moribus sua cuique distribuit,' sed etiam ut ipsi iuste uiuant iusteque morati sint sua cuique distribuendo ut nemini quidquam debeant nisi ut inuicem diligant? Et unde inhaeretur illi formae nisi amando? Cur ergo alium diligimus quem credimus iustum et non diligimus ipsam formam ubi uidemus quid sit iustus animus ut et nos iusti esse possimus? An uero nisi et istam diligeremus nullo modo eum diligeremus quem ex ista diligimus, sed dum iusti non sumus minus eam diligimus quam ut iusti esse ualeamus? Homo ergo qui creditur iustus ex ea forma et uentate diligitur quam cernit et intellegit apud se ille qui diligit; ipsa uero forma et ueritas non est quomodo aliunde diligatur. Neque enim inuenimus aliquid tale praeter ipsam ut eam cum incognita est credendo diligamus ex eo quod iam tale aliquid nouimus. Quidquid enim tale aspexeris ipsa est, et non est quidquam tale quondam sola ipsa talis est qualis ipsa est. Qui ergo amat homines, aut quia iusti sunt aut ut iusti sint amare debet. Sic enim et se ipsum amare debet aut quia iustus est aut ut iustus sit; sic enim diligit proximum tamquam se ipsum sine ullo periculo. Qui enim aliter se diligit iniuste se diligit quondam se ad hoc diligit ut sit iniustus, ad hoc ergo ut sit malus, ac per hoc iam non se diligit: Qui enim diligit iniquitatem odit animam suam. [8.7.10] Quapropter non est praecipue uidendum in hac quaestione quae de trinitate nobis est et de cognoscendo deo nisi quid sit uera dilectio, immo uero quid sit dilectio. Ea quippe dilectio dicenda quae uera est, alioquin cupiditas est; atque ita cupidi abusiue dicuntur diligere quemadmodum cupere abusiue dicuntur qui diligunt. Haec est autem uera dilectio ut inhaerentes ueritati iuste uiuamus, et ideo contemnamus omnia mortalia prae amore hominum quo eos uolumus iuste uiuere. Ita enim et mori pro fratribus utiliter parati esse poterimus, quod nos exemplo suo dominus Iesus Christus docuit. Cum enim duo praecepta sint in quibus tota lex pendet et prophetae, dilectio dei et dilectio proximi non immerito plerumque scriptura pro utroque unum ponit. Siue tantum dei sicuti est illud: Scimus quoniam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum et iterum: Quisquis autem diligit deum hic cognitus est ab illo et illud: Quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis et alia multa quia et qui diligit deum, consequens est ut faciat quod praecepit deus et in tantum diligit in quantum facit; consequens ergo est ut et proximum diligat quia hoc praecepit deus. Siue tantum proximi dilectionem scriptura commemorat sicuti est illud: Inuicem onera uestra portate et sic adimplebitis legem Christi et illud: Omnis enim lex in uno sermone impletur, in eo quod scriptum est: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum et in euangelio: Omnia quaecumque uultis ut faciant uobis homines bona, haec et uos facite illis; haec est enim lex et prophetae et pleraque alia reperimus in litteris sanctis in quibus sola dilectio proximi ad perfectionem praecipi uidetur et taceri de dilectione dei cum in utroque praecepto lex pendeat et prophetae, sed et hoc ideo quia et qui proximum diligit consequens est ut ipsam praecipue dilectionem diligat. Deus autem dilectio est, et qui manet in dilectione in deo manet. Consequens ergo est ut praecipue deum diligat. [8.7.11] Quapropter qui quaerunt deum per istas potestates quae mundo praesunt uel partibus mundi auferuntur ab eo longeque iactantur non interuallis locorum sed diuersitate affectuum; exterius enim conantur ire et interiora sua deserunt quibus interior est deus. Itaque etiamsi aliquam sanctam caelitem potestatem uel audierint uel utcumque cogitauerint, facta magis eius appetunt quae humana miratur infirmitas; non imitantur pietatem qua diuina requies comparatur. Malunt enim superbe hoc posse quod angelus quam deuote hoc esse quod angelus. Non enim sanctus quisquam potestate sua gaudet sed eius a quo habet posse quidquid congruenter potest, et nouit potentius esse coniungi omnipotenti pia uoluntate quam propria uoluntate posse quod contremescant qui talia non possunt. Itaque ipse dominus Iesus Christus talia faciens ut mirantes doceret ampliora et temporalibus insolitis intentos atque suspensos ad aeterna atque interiora conuerteret: Venite, inquit, ad me qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam; tollite iugum meum super uos. Et non dixit: 'Discite a me quia triduanos mortuos suscito,' sed ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Potentior est enim et tutior solidissima humilitas quam uentosissima celsitudo. Et ideo sequitur dicens: Et inuenietis requiem animabus uestris. Dilectio enim non inflatur, et deus dilectio est, et fideles in dilectione adquiescunt illi reuocati ab strepitu qui foris est ad gaudia silentia. Ecce, deus dilectio est. Utquid imus et currimus in sublimia caelorum et ima terrarum quaerentes eum qui est apud nos si nos esse uelimus apud eum? [8.8.12] Nemo dicat: 'Non noui quod diligam.' Diligat fratrem et diligat eandem dilectionem; magis enim nouit dilectionem qua diligit quam fratrem quem diligit. Ecce iam potest notiorem deum habere quam fratrem, plane notiorem quia praesentiorem, notiorem quia interiorem, notiorem quia certiorem. Amplectere dilectionem deum et dilectione amplectere deum. Ipsa est dilectio quae omnes bonos angelos et omnes dei seruos consociat uinculo sanctitatis, nosque et illos coniungit inuicem nobis et subiungit sibi. Quanto igitur saniores sumus a tumore superbiae tanto sumus dilectione pleniores. Et quo nisi deo plenus est qui plenus est dilectione? 'At enim caritatem uideo, et quantum possum eam mente conspicio, et credo scripturae dicenti: Quoniam deus caritas est, et qui manet in caritate in deo manet. Sed cum eam uideo non in ea uideo trinitatem.' Immo uero uides trinitatem si caritatem uides. Sed commonebo si potero ut uidere te uideas; adsit tantum ipsa ut moueamur caritate ad aliquod bonum. Quia cum diligimus caritatem, aliquid diligentem diligimus propter hoc ipsum quia diligit aliquid. Ergo quid diligit caritas ut possit etiam ipsa caritas diligi? Caritas enim non est quae nihil diligit. Si autem se ipsam diligit, diligat aliquid oportet ut caritate se diligat. Sicut enim uerbum indicat aliquid, indicat etiam se ipsum, sed non se uerbum indicat nisi se aliquid indicare indicet; sic et caritas diligit quidem se, sed nisi se aliquid diligentem diligat non caritate se diligit. Quid ergo diligit caritas nisi quod caritate diligimus? Id autem ut a proximo prouehamur frater est. Dilectionem autem fraternam quantum commendet Iohannes apostolus attendamus: Qui diligit, inquit, fratrem suum in lumine manet, et scandalum in eo non est. Manifestum est quod iustitiae perfectionem in fratris dilectione posuerit; nam in quo scandalum non est utique perfectus est. Et tamen uidetur dilectionem dei tacuisse. Quod numquam faceret nisi quia in ipsa fraterna dilectione uult intellegi deum. Apertissime enim in eadem epistula paulo post ita dicit: Dilectissimi, diligamus inuicem quia dilectio ex deo est, et omnis qui diligit ex deo natus est et cognouit deum. Qui non diligit non cognouit deum quia deus dilectio est. Ista contextio satis aperteque declarat eandem ipsam fraternam dilectionem (nam fraterna dilectio est qua diligimus inuicem) non solum ex deo sed etiam deum esse tanta auctoritate praedicari. Cum ergo de dilectione diligimus fratrem, de deo diligimus fratrem; nec fieri potest ut eandem dilectionem non praecipue diligamus qua fratrem diligimus. Unde colligitur duo illa praecepta non posse sine inuicem. Quoniam quippe deus dilectio est deum certe diligit qui diligit dilectionem dilectionem autem necesse est diligat qui diligit fratrem. Et ideo quod paulo post ait: Non potest deum diligere quem non uidet qui fratrem quem uidet non diligit quia haec illi causa est non uidendi deum quod non diligit fratrem. Qui enim non diligit fratrem non est in dilectione, et qui non est in dilectione non est in deo quia deus dilectio est. Porro qui non est in deo non est in lumine quia deus lumen est, et tenebrae in eo non sunt ullae. Qui ergo non est in lumine quid mirum si non uidet lumen, id est non uidet deum quia in tenebris est? Fratrem autem uidet humano uisu quo uideri deus non potest. Sed si eum quem uidet humano uisu spiritali caritate diligeret, uideret deum qui est ipsa caritas uisu interiore quo uideri potest. Itaque qui fratrem quem uidet non diligit, deum, quem propterea non uidet quia deus dilectio est qua caret qui fratrem non diligit, quomodo potest diligere? Nec illa iam quaestio moueat quantum caritatis fratri debeamus impendere, quantum deo. Fratri enim quantum nobis ipsis, nos autem ipsos tanto magis diligimus quanto magis diligimus deum. Ex una igitur eademque caritate deum proximumque diligimus, sed deum propter deum, nos autem et proximum propter deum. [8.9.13] Quid enim est, quaeso, quod exardescimus cum audimus et legimus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nullam in quoquam dantes offensionem ut non reprehendatur ministerium nostrum, sed in omnibus commendantes nosmetipsos ut dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in iactationibus, in laboribus, in uigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in bonitate, in spiritu sancto, in caritate non ficta, in uerbo ueritatis, in uirtute dei, per arma iustitiae dextra et sinistra, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et ueraces, ut qui ignoramur et cognoscimur, quasi morientes et ecce uiuimus, ut coerciti et non mortificati, ut tristes semper autem gaudentes, sicut egeni multos autem ditantes, tamquam nihil habentes et omnia possidentes? Quid est quod accendimur in dilectione Pauli apostoli cum ista legimus nisi quod credimus eum ita uixisse? Viuendum tamen sic esse dei ministris non de aliquibus auditum credimus sed intus apud nos, uel potius supra nos in ipsa ueritate conspicimus. Illum ergo quem sic uixisse credimus ex hoc quod uidemus diligimus, et nisi hanc formam quam semper stabilem atque incommutabilem cernimus praecipue diligeremus, non ideo diligeremus illum quia eius uit am cum in carne uiueret huic formae co apt atam et congruentem fuisse fide retinemus. Sed nescio quomodo amplius et in ipsius formae caritatem excitamur per fidem qua credimus uixisse sic aliquem, et spem qua nos quoque ita posse uiuere qui homines sumus ex eo quod aliqui homines ita uixerunt minime desperamus ut hoc et desideremus ardentius et fidentius precemur. Ita et ipsorum uitam facit a nobis diligi formae illius dilectio secundum quam uixisse creduntur, et illorum uita credita in eandem formam flagrantiorem excitat caritatem ut quanto flagrantius diligimus deum, tanto certius sereniusque uideamus quia in deo conspicimus incommutabilem formam iustitiae secundum quam hominem uiuere oportere iudicamus. Valet ergo fides ad cognitionem et ad dilectionem dei, non tamquam omnino incogniti aut omnino non dilecti, sed quo cognoscatur manifestius et quo firmius diligatur. [8.10.14] Quid est autem dilectio uel caritas quam tantopere scriptura diuina laudat et praedicat nisi amor boni? Amor autem alicuius amantis est, et amore aliquid amatur. Ecce tria sunt, amans et quod amatur et amor. Quid est ergo amor nisi quaedam uita duo aliqua copulans uel copulari appetens, amantem scilicet et quod amatur? Et hoc etiam in extremis carnalibusque amoribus ita est. Sed ut aliquid purius et liquidius hauriamus calcata carne ascendamus ad animum. Quid amat animus in amico nisi animum? Et illic igitur tria sunt, amans et quod amatur et amor. Restat etiam hinc ascendere et superius ista quaerere quantum homini datur. Sed hic paululum requiescat intentio non ut se iam existimet inuenisse quod quaerit, sed sicut solet inueniri locus ubi quaerendum est aliquid. Nondum illud inuentum est, sed iam inuentum est ubi quaeratur. Ita hoc dixisse suffecerit ut tamquam ab articulo alicuius exordii caetera contexamus. LIBER IX [9.1.1] Trinitatem certe quaerimus, non quamlibet sed illam trinitatem quae deus est, uerusque ac summus et solus deus. Exspecta ergo, quisquis haec audis; adhuc enim quaerimus, et talia quaerentem nemo iuste reprehendit si tamen in fide firmissimus quaerat quod aut nosse aut eloqui difficillimum est. Affirmantem uero cito iusteque reprehendit quisquis melius uel uidet uel docet. Quaerite, inquit, dominum, et uiuet anima uestra. Et ne quisquam se tamquam apprehendisse temere gaudeat: Quaerite, inquit, faciem eius semper. Et apostolus: Si quis se, inquit, putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum scire oporteat. Quisquis autem diligit deum, hic cognitus est ab illo. Nec sic quidem dixit, 'cognouit illum,' quae periculosa praesumptio est, sed, cognitus est ab illo. Sic et alibi cum dixisset: Nunc autem cognoscentes deum statim corrigens immo cogniti, inquit, a deo. Maximeque illo loco: Fratres, inquit, ego me ipsum non arbitror apprehendisse; unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus secundum intentionem sequor ad palmam supernae uocationis dei in Christo Iesu. Quotquot ergo perfecti hoc sapiamus. Perfectionem in hac uita dicit non aliud quam ea quae retro sunt obliuisci et in ea quae ante sunt extendi secundum intentionem. Tutissima est enim quaerentis intentio donec apprehendatur illud quo tendimus et quo extendimur. Sed ea recta intentio est quae proficiscitur a fide. Certa enim fides utcumque inchoat cognitionem; cognitio uero certa non perficietur nisi post hanc uitam cum uidebimus facie ad faciem. Hoc ergo sapiamus ut nouerimus tutiorem esse affectum uera quaerendi quam incognita pro cognitis praesumendi. Sic ergo quaeramus tanquam inuenturi, et sic inueniamus tamquam quaesituri. Cum enim consummauerit homo, tunc incipit. De credendis nulla infidelitate dubitemus, de intellegendis nulla temeritate affirmemus, in illis auctoritas tenenda est, in his ueritas exquirenda. Quod ergo ad istam quaestionem attinet credamus patrem et filium et spiritum sanctum esse unum deum, uniuersae creaturae conditorem atque rectorem; nec patrem esse filium nec spiritum sanctum uel patrem esse uel filium, sed trinitatem relatarum ad inuicem personarum et unitatem aequalis essentiae. Quaeramus hoc autem intellegere ab eo ipso quem intellegere uolumus auxilium precantes, et quantum tribuitur quod intellegimus explicare tanta cura et sollicitudine pietatis ut etiam si aliquid aliud pro alio dicimus, nihil tamen dicamus indignum. Ut si quid uerbi gratia de patre dicimus quod patri proprie non conueniat, aut filio conueniat aut spiritui sancto aut ipsi trinitati; et si quid de filio quod filio proprie non congruat, saltem congruat patri aut spiritui sancto aut trinitati; item si quid de spiritu sancto quod proprietatem spiritus sancti non doceat, non tamen alienum sit a patre aut a filio aut ab uno deo ipsa trinitate, ueluti nunc cupimus uidere utrum illa excellentissima caritas proprie spiritus sanctus sit. Quod si non est, aut pater est caritas aut filius aut ipsa trinitas quondam resistere non possumus certissimae fidei et ualidissimae auctoritati scripturae dicentis: Deus caritas est. Non tamen debemus deuiare sacrilego errore ut aliquid de trinitate dicamus quod non creatori sed creaturae potius conueniat aut inani cogitatione fingatur. [9.2.2] Quae cum ita sint attendamus ista tria quae inuenisse nobis uidemur. Nondum de supernis loquimur, nondum de deo patre et filio et spiritu sancto, sed de hac impart imagine attamen imagine, id est homine; familiarius enim eam et facilius fortassis intuetur nostrae mentis infirmitas. Ecce ego qui hoc quaero cum aliquid amo tria sunt, ego et quod amo et ipse amor. Non enim amo amorem nisi amantem amem, nam non est amor ubi nihil amatur. Tria ergo sunt, amens et quod amatur et amor. Quid si non amem nisi me ipsum, nonne duo sunt, quod amo et amor? Amans enim et quod amatur hoc idem est quando se ipse amat, sicut amare et amari eodem modo idipsum est cum se quisque amat. Eadem quippe res bis dicitur cum dicitur, amat se, et, amatur a se. Tunc non est aliud atque aliud amare et amari, sicut non est alius atque alius amens et amatus. At uero amor et quod amatur etiam sic duo sunt. Non enim quisquis se amat amor est nisi cum amatur ipse amor. Aliud est autem amare se, aliud amare amorem suum. Non enim amatur amor nisi iam aliquid amens quia ubi nihil amatur, nullus est amor. Duo ergo sunt cum se quisque amat, amor et quod amatur; tunc enim amens et quod amatur unum est. Unde uidetur non esse consequens ut ubicumque amor fuerit iam tria intellegantur. Auferamus enim ab hac consideratione caetera quae multa sunt quibus homo constat, atque ut haec quae nunc requirimus quantum in his rebus possumus liquido reperiamus, de sola mente tractemus. Mens igitur cum amat se ipsam duo quaedam ostendit, mentem et amorem. Quid est autem amare se nisi praesto sibi esse uelle ad fruendum se? Et cum tantum se uult esse quantum est, par menti uoluntas est et amanti amor aequalis Et si aliqua substantia est amor, non est utique corpus sed spiritus, nec mens corpus sed spiritus est. Neque tamen amor et mens duo spiritus sed unus spiritus, nec essentiae duae sed una; et tamen duo quaedam unum sunt, amens et amor, siue sic dices, quod amatur et amor. Et haec quidem duo relatiue ad inuicem dicuntur. Amans quippe ad amorem refertur et amor ad amantem; amens enim aliquo amore amat, et amor alicuius amantis est. Mens uero et spiritus non relatiue dicuntur sed essentiam demonstrant. Non enim quia mens et spiritus alicuius hominis est, ideo mens et spiritus est. Retracto enim eo quod homo est, quod adiuncto corpore dicitur, retracto ergo corpore mens et spiritus manes. Retracto autem amante nullus est amor, et retracto amore nullus est amens. Ideoque quantum ad inuicem referuntur duo sunt; quod autem ad se ipsa dicuntur, et singula spiritus et simul utrumque unus spiritus, et singula mens et simul utrumque una mens. Ubi ergo trinitas? Attendamus quantum possumus et inuocemus lucem sempiternam ut inluminet tenebras nostras et uideamus in nobis quantum sinimur imaginem dei. [9.3.3] Mens enim amare se ipsam non potest nisi etiam nouerit se. Nam quomodo amat quod nescit? Aut si quisquam dicit ex notitia generali uel speciali mentem credere se esse talem quales alias experta est et ideo amare semetipsam, insipientissime loquitur. Unde enim mens aliquam mentem nouit si se non nouit? Neque enim ut oculus corporis uidet altos oculos et se non uidet, ita mens nouit alias menses et ignorat semetipsam. Per oculos enim corporis corpora uidemus quia radios, qui per eos emicant et quidquid cernimus tangunt, refringere ac retorquere in ipsos non possumus nisi cum specula intuemur. Quod subtilissime obscurissimeque disseritur donec apertissime demonstretur uel ita se rem habere uel non ita. Sed quoquo modo se habeas uis qua per oculos cernimus, ipsam certe uim, siue sint radii siue aliud aliquid, oculis cernere non ualemus; sed mente quaerimus, et si fieri potest etiam hoc mente comprehendimus. Mens ergo ipsa sicut corporearum rerum notitias per sensus corporis colligit sic incorporearum per semetipsam. Ergo et se ipsam per se ipsam nouit quondam est incorporea. Nam si non se nouit, non se amat. [9.4.4] Sicut autem duo quaedam sunt, mens et amor eius, cum se amat; ita quaedam duo sunt, mens et notitia eius cum se nouit. Ipsa igitur mens et amor et notitia eius tria quaedam sunt, et haec tria unum sunt, et cum perfecta sunt aequalia sunt. Si enim minus se amat quam est ut uerbi gratia tantum se amet hominis mens quantum amandum est corpus hominis, cum plus sit ipsa quam corpus, peccat et non est perfectus amor eius. Item si amplius se amet quam est uelut si tantum se amet quantum amandus est deus, cum incomparabiliter minus sit ipsa quam deus, etiam sic nimio peccat et non perfectum habet amorem suit Maiore autem peruersitate et iniquitate peccat cum corpus tantum amat quantum amandus est deus. Item notitia si minor est quam est illud quod noscitur et plene nosci potest, perfecta non est. Si autem maior est, iam superior est natura quae nouit quam illa quae note est, sicut maior est notitia corporis quam ipsum corpus quod ea notitia notum est. Illa enim uita quaedam est in ratione cognoscentis; corpus autem non est uita. Et uita quaelibet quolibet corpore maior est, non mole sed ui. Mens uero cum se ipsa cognoscit, non se superat notitia sua quia ipsa cognoscit, ipsa cognoscitur. Cum ergo se totem cognoscit neque secum quidquam aliud, par illi est cognitio sua quia neque ex alia natura est eius cognitio cum se ipsa cognoscit. Et cum se totem nihilque amplius percipit, nec minor nec maior est. Recte igitur diximus haec tria cum perfecta sunt esse consequenter aequalia. [9.4.5] Simul etiam admonemur si utcumque uidere possumus haec in anima exsistere et tamquam inuoluta euolui ut sentiantur et dinumerentur substantialiter uel, ut ita dicam, essentialiter, non tamquam in subiecto ut color aut figura in corpore aut ulla alia qualitas aut quantitas. Quidquid enim tale est non excedit subiectum in quo est. Non enim color iste aut figura huius corporis potest esse et alterius corporis. Mens autem amore quo se amat potest amare et aliud praeter se. Item non se solam cognoscit mens sed et alla multa. Quamobrem non amor et cognitio tamquam in subiecto insunt menti, sed substantialiter etiam ista sunt sicut ipsa mens quia et si relatiue dicuntur ad inuicem, in sua tamen sunt singula quaeque substantia; non sicut color et coloratum relatiue ita dicuntur ad inuicem ut color in subiecto colorato sit non habens in se ipso propriam substantiam, quondam coloratum corpus substantia est, ille autem in substantia; sed sicut duo amici etiam duo sunt homines quae sunt substantiae, cum homines non relatiue dicantur, amici autem relatiue. [9.4.6] Sed item quamuis substantia sit amens uel sciens, substantia sit scientia, substantia sit amor, sed amens et amor aut sciens et scientia relatiue ad se dicantur sicut amici; mens uero aut spiritus non sint relatiua sicut nec homines relatiua sunt; non tamen sicut amici homines possum seorsum esse ab inuicem, sic amens et amor aut sciens et scientia. Quamquam et amici corpore uidentur separari posse, non animo in quantum amici sunt, uerumtamen fieri potest ut amicus amicum etiam odisse incipiat, et eo ipso amicus esse desinat nesciente illo et adhuc amante. Amor autem quo se mens amat si esse desinat, simul et illa desinit esse amens. Item notitia qua se mens nouit si esse desinat simul et illa nosse se desinet. Sicut caput capitati alicuius utique caput est et relatiue ad se dicuntur quamuis etiam substantiae sins; nam et caput corpus est et capitatum, et si non sit corpus nec capitatum erit. Sed haec praecisione ab inuicem separari possunt, illa non possum. [9.4.7] Quod si sunt aliqua corpora quae secari omnino et diuidi nequeunt, tamen nisi partibus suds constarent corpora non essent. Pars ergo ad totum relatiue dicitur quia omnis pars alicuius totius pars est et totum omnibus partibus totum est. Sed quondam et pars corpus est et totum, non tantum ista relatiue dicuntur, sed etiam substantialiter sunt. Fortassis ergo mens totum est et eius quasi parses amor quo se amat et scientia qua se nouit, quibus duabus partibus illud totum constat? An tres sunt aequales parses quibus totum unum completur? Sed nulla pars totum cuius pars est complectitur. Mens uero cum se totem nouit, hoc est perfecte nouit, per totum eius est notitia eius; et cum se perfecte amat, totem se amat et per totum eius est amor eius. Num ergo sicut ex uino et aqua et melle una fit potio et singula per totum sunt et tamen tria sunt (nulla enim pars est potionis quae non habeas haec tria; non enim iuncta uelut si aqua et oleum essent, sed omnino commixta sunt, et substantiae sunt omnes, et totus ille liquor una quaedam est ex tribus confecta substantia), tale aliquid arbitrandum est esse simul haec tria, mentem, amorem, notitiam? Sed non unius substantiae sunt aqua, uinum, et mel, quamuis ex eorum commixtione fiat una substantia potionis Quomodo autem illa tria non sint eiusdem essentiae non uideo, cum mens ipsa se amet atque ipsa se nouerit atque ita sint haec tria ut non alteri alicui rerum mens uel amata uel note sit. Unius ergo eiusdemque essentiae necesse est haec tria sins, et ideo si tamquam commixtione confusa essent, nullo modo essent tria nec referri ad inuicem possent. Quemadmodum si ex uno eodemque auro tres anulos similes facias quamuis connexos sibi, referuntur ad inuicem quod similes sunt; omnis enim similis alicui similis est, et trinitas anulorum est et unum aurum. At si misceantur sibi et per totem singuli massam suam conspergantur, intercidet illa trinitas et omnino non erit, ac non solum unum aurum dicetur sicut in illis tribus anulis dicebatur, sed iam nulla aurea tria. [9.5.8] At in illis tribus cum se nouit mens et amat se, manes trinitas, mens, amor, notitia; et nulla commixtione confunditur quamuis et singula sint in se ipsis et inuicem tota in totis, siue singula in binis siue bina in singulis, itaque omnia in omnibus. Nam et mens est utique in se ipsa quondam ad se ipsam mens dicitur, quamuis noscens uel note uel noscibilis ad suam notitiam relatiue dicatur; amens quoque et amata uel amabilis ad amorem referatur quo se amat. Et notitia quamuis referatur ad mentem cognoscentem uel cognitam, tamen et ad se ipsam note et noscens dicitur; non enim sibi est incognita notitia qua se mens ipsa cognoscit. Et amor quamuis referatur ad mentem amantem cuius amor est, tamen et ad se ipsum est amor ut sit etiam in se ipso quia et amor amatur, nec alio nisi amore amari potest, id est se ipso. Ita sunt haec singula in se ipsis. In alternis autem ita sunt quia et mens amens in amore est et amor in amantis notitia et notitia in mente noscente. Singula in binds ita sunt quia mens quae se nouit et amat in amore et notitia sua est, et amor amantis mentis seseque scientis in mente notitiaque eius est, et notitia mentis se scientis et amantis in mente atque in amore eius est quia scientem se amat et amantem se nouit. Ac per hoc et bina in singulis quia mens quae se nouit et amat cum sua notitia est in amore et cum suo amore in notitia, amorque ipse et notitia simul sunt in mente quae se amat et nouit. Tota uero in totis quemadmodum sint iam supra ostendimus cum se totem mens amat et totem nouit et totum amorem suum nouit totamque amat notitiam suam quando tria ista ad se ipsa perfecta sunt. Miro itaque modo tria ista inseparabilia sunt a semetipsis, et tamen eorum singulum quidque substantia est et simul omnia una substantia uel essentia cum et relatiue dicantur ad inuicem. [9.6.9] Sed cum se ipsam nouit humane mens et amat se ipsam, non aliquid incommutabile nouit et amat. Aliterque unusquisque homo loquendo enuntiat mentem suam quid in se ipso agatur attendens aliter autem humanam mentem speciali aut generali cognitione definit. Itaque cum mihi de sua propria loquitur, utrum intellegat hoc aut illud an non intellegat, et utrum uelit an nolit hoc aut illud, credo, cum uero de humane specialiter aut generaliter uerum dicit, agnosco et approbo. Unde manifestum est aliud unumquemque uidere in se quod sibi alius dicenti credat, non tamen uideat; aliud autem in ipsa ueritate quod alius quoque possit intueri, quorum alterum mutari per tempora, alterum incommutabili aeternitate consistere. Neque enim oculis corporeis multas menses uidendo per similitudinem colligimus generalem uel specialem mentis humanae notitiam, sed intuemur inuiolabilem ueritatem ex qua perfecte quantum possumus definiamus non qualis sit uniuscuiusque hominis mens, sed qualis esse sempiternis rationibus debeat. [9.6.10] Unde etiam phantasias rerum corporalium per corporis sensum haustas et quodam modo infuses memoriae, ex quibus etiam ea quae non uisa sunt ficto phantasmate cogitantur siue aliter quam sunt siue fortuito sicuti sunt, aliis omnino regulis supra mentem nostram incommutabiliter manentibus uel approbare apud nosmetipsos uel improbare conuincimur cum recte aliquid approbamus aut improbamus. Nam et cum recolo Carthaginis moenia quae uidi et cum fingo Alexandriae quae non uidi easdemque imaginarias formas quasdam quibusdam praeferens, rationabiliter praefero. Viget et claret desuper iudicium ueritatis ac sui iuris incorruptissimis regulis firmum est, et si corporalium imaginum quasi quodam nubilo subtexitur, non tamen inuoluitur atque confunditur. [9.6.11] Sed interest utrum ego sub illa uel in illa caligine tamquam a caelo perspicuo secludar, an sicut in altissimis montibus accidere solet inter utrumque aere libero fruens et serenissimam lucem supra et densissimas nebulas subter aspiciam. Nam unde in me fraterni amoris inflammatur ardor cum audio uirum aliquem pro fidei pulchritudine et firmitate acriora tormenta tolerasse? Et si mihi digito ostendatur ipse homo, studeo mihi coniungere, notum facere, amicitiaconligare. Itaque si facultas datur, accedo, alloquor, sermonem confero, affectum meum in illum quibus uerbis possum exprimo, uicissimque in eo fieri quem in me habeat atque exprimi uolo, spiritalemque complexum credendo molior quia peruestigare tam cito et cernere penitus eius interiora non possum. Amo itaque fidelem ac fortem uirum amore casto atque germano. Quod si mihi inter nostras loquelas fateatur aut incautus aliquo modo sese indicet quod uel de deo credat incongrua atque in illo quoque aliquid carnale desideret et pro tali errore illa pertulerit, uel speratae pecuniae cupiditate uel inani auiditate laudis humanae, statim amor ille quo in eum ferebar offensus et quasi repercussus atque ab indigno homine ablatus in ea forma permanet ex qua eum talem credens amaueram. Nisi forte ad hoc amo iam ut talis sit cum talem non esse comperero. At in illo homine nihil mutatum est; mutari tamen potest ut fiat quod eum iam esse credideram. In mente autem mea mutata est utique ipsa existimatio quae de illo aliter se habebat et aliter habet, idemque amor ab intentione perfruendi ad intentionem consulendi incommutabili desuper iustitia iubente deflexus est. Ipsa uero forma inconcussae ac stabilis ueritatis et in qua fruerer homine bonum eum credens et in qua consulo ut bonus sit eadem luce incorruptibilis sincerissimaeque rationis et meae mentis aspectum et illam phantasiae nubem quam desuper cerno cum eundem hominem quem uideram cogito imperturbabili aeternitate perfundit. Item cum arcum pulchre et aequabiliter intortum quem uidi uerbi gratia Carthagine animo reuoluo, res quaedam menti nuntiata per oculos memoriaeque transfusa imaginarium conspectum facit. Sed aliud mente conspicio secundum quod mihi opus illud placet, unde etiam si displiceret corrigerem. Itaque de istis secundum illam iudicamus, et illam cernimus rationalis mentis intuitu. Ista uero aut praesentia sensu corporis tangimus aut imagines absentium fixas in memoria recordamur aut ex earum similitudine talia fingimus qualia nos ipsi si uellemus atque possemus etiam opere moliremur aliter figurantes animo imagines corporum aut per corpus corpora uidentes, aliter autem rationes artemque ineffabiliter pulchram talium figurarum super aciem mentis simplici intellegentia capientes. [9.7.12] In illa igitur aeterna ueritate ex qua temporalia facta sunt omnia formam secundum quam sumus et secundum quam uel in nobis uel in corporibus uera et recta ratione aliquid operamur uisu mentis aspicimus, atque inde conceptam rerum ueracem notitiam tamquam uerbum apud nos habemus et dicendo intus gignimus, nec a nobis nascendo discedit. Cum autem ad alios loquimur, uerbo intus manenti ministerium uocis adhibemus aut alicuius signi corporalis ut per quandam commemorationem sensibilem tale aliquid fiat etiam in animo audientis quale de loquentis animo non recedit. Nihil itaque agimus per membra corporis in factis dictisque nostris quibus uel approbantur uel improbantur mores hominum quod non uerbo apud nos intus edito praeuenimus. Nemo enim aliquid uolens facit quod non in corde suo prius dixerit. [9.7.13] Quod uerbum amore concipitur siue creaturae siue creatoris, id est aut naturae mutabilis aut incommutabilis ueritatis. [9.8.13] Ergo aut cupiditate aut caritate, non quo non sit amanda creatura, sed si ad creatorem refertur ille amor, non iam cupiditas sed caritas erit. Tunc enim est cupiditas cum propter se amatur creatura. Tunc non utentem adiuuat sed corrumpit fruentem. Cum ergo aut par nobis aut inferior creatura sit, inferiore utendum est ad deum, pari autem fruendum sed in deo. Sicut enim te ipso non in te ipso frui debes sed in eo qui fecit te, sic etiam illo quem diligis tamquam te ipsum. Et nobis ergo et fratribus in domino fruamur, et inde nos nec ad nosmetipsos remit tere et quasi relax are deorsum uersus audeamus. Nascitur autem uerbum cum excogitatum placet aut ad peccandum aut ad recte faciendum. Verbum ergo nostrum et mentem de qua gignitur quasi medius amor coniungit seque cum eis tertium complexu incorporeo sine ulla confusione constringit. [9.9.14] Conceptum autem uerbum et natum idipsum est cum uoluntas in ipsa notitia conquiescit, quod fit in amore spiritalium. Qui enim uerbi gratia perfecte nouit perfecteque amat iustitiam, iam iustus est etiamsi nulla exsistat secundum eam forinsecus per membra corporis operandi necessitas. In amore autem carnalium temporaliumque rerum sicut in ipsis animalium fetibus alius est conceptus uerbi, alius partus. Illic enim quod cupiendo concipitur adipiscendo nascitur quoniam non sufficit auaritiae nosse et amare aurum nisi et habeat, neque nosse et amare uesci aut concumbere nisi etiam id agat, neque nosse et amare honores et imperia nisi proueniant. Quae tamen omnia nec adepta sufficiunt: Qui enim biberit, inquit, ex hac aqua sitiet iterum ideoque et in psalmis: Concepit, inquit, dolorem et peperit iniquitatem. Dolorem uel laborem dicit concipi cum ea concipiuntur quae nosse ac uelle non sufficit, et inardescit atque aegrotat animus indigentia donec ad ea perueniat et quasi pariat ea. Unde eleganter in latina lingua parta dicuntur et reperta atque comperta, quae uerba quasi a partu ducta resonant, quia concupiscentia cum conceperit parit peccatum. Unde dominus clamat: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et alio loco: Vae praegnantibus et mammantibus in illis diebus. Cum itaque ad partum uerbi referret omnia uel recte facta uel peccata. Ex ore inquit, tuo iustificaberis et ex ore tuo condemnaberis os uolens intellegi non hoc uisibile sed interius inuisibile cogitationis et cordis. [9.10.15] Recte ergo quaeritur utrum omnis notitia uerbum an tantum amata notitia. Nouimus enim et ea quae odimus, sed nec concepta nec parta dicenda sunt animo quae nobis displicent. Non enim omnia quae quoquo modo tangunt concipiuntur, ut tantum nota sint non tamen uerba dicantur ista de quibus nunc agimus. Aliter enim dicuntur uerba quae spatia temporum syllabis tenent siue pronuntientur siue cogitentur; aliter omne quod notum est uerbum dicitur animo impressum quamdiu de memoria proferri et definiri potest, quamuis res ipsa displiceat; aliter cum placet quod mente concipitur. Secundum quod genus uerbi accipiendum est quod ait apostolus: Nemo dicit: Dominus Iesus, nisi in spiritu sancto cum secundum aliam uerbi notionem dicant hoc et illi de quibus ipse dominus ait: Non omnis qui mihi dicit: Domine, domine, intrabit in regnum caelorum. Verumtamen cum et illa quae odimus recte displicent recteque improbantur, approbatur eorum improbatio et placet et uerbum est. Neque uitiorum notitia nobis displicet sed ipsa uitia. Nam placet mihi quod noui et definio quid sit intemperantia, et hoc est uerbum eius. Sicuti sunt in arte nota uitia, et recte approbatur eorum notitia cum discernit cognitor speciem priuationemque uirtutis sicut aiere et negare et esse et non esse; attamen uirtute priuari atque in uitium deficere damnabile est. Et definire intemperantiam uerbumque eius dicere pertinet ad artem morum; esse autem intemperantem ad id pertinet quod illa arte culpatur. Sicut nosse ac definire quid sit soloecismus pertinet ad artem loquendi; facere autem uitium est quod eadem arte reprehenditur. Verbum est igitur quod nunc discernere et insinuare uolumus, cum amore notitia. Cum itaque se mens nouit et amat iungitur ei amore uerbum eius. Et quoniam amat notitiam et nouit amorem, et uerbum in amore est et amor in uerbo et utrumque in amante atque dicente. [9.10.16] Sed omnis secundum speciem notitia similis est ei rei quam nouit. Est enim alia notitia secundum priuationem quam cum improbamus loquimur, et haec priuationis improbatio speciem laudat ideoque approbatur. [9.11.16] Habet ergo animus nonnullam speciei notae similitudinem siue cum ea placet siue cum eius priuatio displicet. Quocirca in quantum deum nouimus similes sumus, sed non adaequalitatem similes quia nec tantum eum nouimus quantum ipse se. Et quemadmodum cum per sensum corporis discimus corpora fit aliqua eorum similitudo in animo nostro quae phantasia memoriae est (non enim omnino ipsa corpora in animo sunt cum ea cogitamus sed eorum similitudines, itaque cum eas pro illis approbamus erramus; error est namque pro alio alterius approbatio; melior est tamen imaginatio corporns in animo quam illa species corporis in quantum haec in meliore natura est, id est in substantia uitali sicuti est animus), ita cum deum nouimus, quamuis meliores efficiamur quam eramus antequam nossemus maximeque cum eadem notitia etiam placita digneque amata uerbum est fitque aliqua dei similitudo illa notitia, tamen inferior est quia in inferiore natura est; creatura quippe animus, creator autem deus. Ex quo colligitur qma cum se mens ipsa nouit atque approbat sic est eadem notitia uerbum eius ut ei sit par omnino et aequale atque identidem quia neque inferioris essentiae notitia est sicut corporis neque superioris sicut dei. Et cum habeat notitia similitudinem ad eam rem quam nouit, hoc est cuius notitia est, haec habet perfectam et aequalem qua mens ipsa quae nouit est nota. Ideoque et imago et uerbum est quia de illa exprimitur cum cognoscendo eidem coaequatur, et est gignenti aequale quod genitum est. [9.12.17] Quid ergo? Amor non erit imago, non uerbum, non genitus? Cur enim mens notitiam suam gignit cum se nouit, et amorem suum non gignit cum se amat? Nam si propterea est notionis suae causa quia noscibilis est, amoris etiam sui causa est quia est amabilis. Cur itaque non utrumque genuerit difficile est dicere. Haec enim quaestio etiam de ipsa summa trinitate, omnipotentissimo creatore deo, ad cuius imaginem homo factus est solet mouere homines quos ueritas dei per humanam locutionem inuitat ad fidem, cur non spiritus quoque sanctus a patre deo genitus uel creditur uel intellegitur, ut filius etiam ipse dicatur. Quod nunc in mente humana utcumque uestigare conamur ut ex inferiore imagine in qua nobis familiarius natura ipsa nostra quasi interrogata respondet exercitatiorem mentis aciem ab inluminata creatura ad lumen incommutabile dirigamus; si tamen ueritas ipsa persuaserit, sicut dei uerbum filium esse nullus christianus dubitat, ita caritatem esse spiritum sanctum. Ergo ad illam imaginem quae creatura est, hoc est ad rationalem mentem diligentius de hac re interrogandam considerandamque redeamus ubi temporaliter exsistens nonnullarum rerum notitia quae ante non erat, et aliquarum rerum amor quae antea non amabantur, distinctius nobis aperit quid dicamus quia et ipsi locutioni temporaliter dirigendae facilior est ad explicandum res quae in ordine temporum comprehenditur. [9.12.18] Primo itaque manifestum sit posse fieri ut sit aliquid scibile, id est quod sciri possit, et tamen nesciatur; illud autem fieri non posse ut sciatur quod scibile non fuerit. Unde liquido tenendum est quod omnis res quamcumque cognoscimus congenerat in nobis notitiam sui, ab utroque enim notitia paritur, a cognoscente et cognito. Itaque mens cum se ipsa cognoscit sola parens est notitiae suae, et cognitum enim et cognitor ipsa est. Erat autem sibi ipsa noscibilis et antequam se nosset, sed notitia sui non erat in ea cum se ipsa non nouerat. Quod ergo cognoscit se parem sibi notitiam sui gignit quia non minus se nouit quam est nec alterius essentiae est notitia eius non solum quia ipsa nouit, sed etiam quia se ipsam sicut supra diximus. Quid igitur de amore dicendum est cur non etiam cum se amat ipsum quoque amorem sui genuisse uideatur? Erat enim amabilis sibi et antequam se amaret quia poterat se amare, sicut erat sibi noscibilis et antequam se nosset quia se poterat nosse. Nam si non sibi esset noscibilis, numquam se nosse potuisset; ita si non sibi esset amabilis, numquam se amare potuisset. Cur itaque amando se non genuisse dicatur amorem suum sicut cognoscendo se genuit notitiam suam? An eo quidem manifeste ostenditur hoc amoris esse principium unde procedit? Ab ipsa quippe mente procedit quae sibi est amabilis antequam se amet, atque ita principium est amoris sui quo se amat. Sed ideo non recte dicitur genitus ab ea sicut notitia sui qua se nouit quia notitia iam inuentum est quod partum uel repertum dicitur, quod saepe praecedit inquisitio eo fine quietura. Nam inquisitio est appetitus inueniendi, quod idem ualet si dicas reperiendi. Quae autem reperiuntur quasi pariuntur, unde proli similia sunt. Ubi nisi in ipsa notitia? Ibi enim quasi expressa formantur. Nam etsi iam erant res quas quaerendo inuenimus, notitia tamen ipsa non erat quam sicut prolem nascentem deputamus. Porro appetitus ille qui est in quaerendo procedit a quaerente et pendet quodam modo, neque requiescit fine quo intenditur nisi id quod quaeritur inuentum quaerenti copuletur. Qui appetitus, id est inquisitio, quamuis amor esse non uideatur quo id quod notum est amatur (hoc enim adhuc ut cognoscatur agitur), tamen ex eodem genere quiddam est. Nam uoluntas iam dici potest quia omnis qui quaerit inuenire uult, et si id quaeritur quod ad notitiam pertineat, omnis qui quaerit nosse uult. Quod si ardenter atque instanter uult, studere dicitur, quod maxime in assequendis atque adipiscendis quibusque doctrinis dici solet. Partum ergo mentis antecedit appetitus quidam quo id quod nosse uolumus quaerendo et inueniendo nascitur proles ipsa notitia, ac per hoc appetitus ille quo concipitur pariturque notitia partus et proles recte dici non potest. Idemque appetitus quo inhiatur rei cognoscendae fit amor cognitae dum tenet atque amplectitur placitam prolem, id est notitiam gignentique coniungit. Et est quaedam imago trinitatis, ipsa mens et notitia eius, quod est proles eius ac de se ipsa uerbum eius, et amor tertius, et haec tria unum atque una substantia. Nec minor proles dum tantam se nouit mens quanta est, nec minor amor dum tantum se diligit quantum nouit et quanta est. LIBER X [10.1.1] Nunc ad ea ipsa consequenter enodatius explicanda limatior accedat intentio. Ac primum quia rem prorsus ignotam amare omnino nullus potest, diligenter intuendum est cuiusmodi sit amor studentium, id est non iam scientium sed adhuc scire cupientium quamque doctrinam. Et in his quippe rebus in quibus non usitate dicitur studium solent exsistere amores ex auditu dum cuiusque pulchritudinis fama ad uidendum ac fruendum animus accenditur quia generaliter nouit corporum pulchritudines ex eo quod plurimas uidit, et inest intrinsecus unde approbetur cui forinsecus inhiatur. Quod cum fit non rei penitus incognitae amor excitatur cuius genus ita notum est. Cum autem uirum bonum amamus cuius faciem non uidimus, ex notitia uirtutum amamus quas nouimus in ipsa ueritate. Ad doctrinas autem cognoscendas plerumque nos laudantium atque praedicantium accendit auctoritas, et tamen nisi breuiter impressam cuiusque doctrinae haberemus in animo notionem, nullo ad eam discendam studio flagraremus. Quis enim sciendae uerbi gratia rhetoricae ullam curam et operam impenderet nisi ante sciret eam dicendi esse scientiam? Aliquando etiam ipsarum doctrinarum fines auditos expertosue miramur et ex hoc inardescimus facultatem comparare discendo qua ad eos peruenire possimus, tamquam si litteras nescienti dicatur quandam esse doctrinam qua quisque ualeat quamuis longe absenti uerba mittere manu facta in silentio quae rursus ille cui mittuntur non auribus, sed oculis colligat idque fieri uideat. Nonne dum concupiscit nosse quo id possit omni studio circa illum finem mouetur quem iam notum tenet? Sic accenduntur studia discentium. Nam quod quisque prorsus ignorat amare nullo pacto potest. [10.1.2] Ita etiam signum si quis audiat incognitum ueluti uerbi alicuius sonum quo quid significetur ignorat, cupit scire quidnam sit, id est sonus ille cui rei commemorandae institutus sit, ueluti audiat cum dicitur 'temetum,' et ignorans quid sit requirat. Iam itaque oportet ut nouerit signum esse, id est non esse inanem illam uocem sed aliquid ea significari; alioquin iam notum est hoc trisyllabum, et articulatam speciem suam impressit ammo per sensum aurium. Quid amplius in eo requiratur quo magis innotescat cuius omnes litterae omniaque soni spatia nota sunt nisi quia simul innotuit signum esse mouitque sciendi cupiditatem cuius rei signum sit? Quo igitur amplius notum est sed non plene notum est, eo cupit animus de illo nosse quod reliquum est; si enim tantummodo esse istam uocem nosset eamque alicuius rei signum esse non nosset, nihil iam quaereret sensibili re quantum poterat sentiendo percepta. Quia uero non solum esse uocem sed et signum esse iam nouit, perfecte id nosse uult; neque ullum perfecte signum noscitur nisi cuius rei signum sit cognoscatur. Hoc ergo qui ardenti cura quaerit ut nouerit studioque accensus insistit, num potest dici esse sine amore? Quid igitur amat? Certe enim amari aliquid nisi notum non potest. Neque enim ille istas tres syllabas amat quas iam notas habet (quod si iam hoc in eis amat quia scit eas significare aliquid, non inde nunc agitur; non enim hoc nosse quaerit). Sed in eo quod scire studet quid amet inquirimus, quod profecto nondum nouit, et propterea miramur cur amet quoniam firmissime nouimus amari nisi nota non posse. Quid ergo amat nisi quia nouit atque intuetur in rationibus rerum quae sit pulchritudo doctrinae qua continentur notitiae signorum omnium; et quae sit utilitas in ea peritia qua inter se humana societas sensa communicat ne sibi hominum coetus deteriores sint quauis solitudine si cogitationes suas conloquendo non misceant? Hanc ergo speciem decoram et utilem cernit anima et nouit et amat, eamque in se perfici studet quantum potest quisquis uocum significantium quaecumque ignorat inquirit; aliud est enim quod eam in ueritatis luce conspicit, aliud quod in sua facultate concupiscit. Conspicit namque in luce ueritatis quam magnum et quam bonum sit omnes omnium gentium linguas intellegere ac loqui nullamque ut alienigenam audire et a nullo ita audiri. Cuius notitiae decus cogitatione iam cernitur amaturque res nota, quae ita conspicitur atque inflammat studia discentium ut circa eam moueantur eique inhient in omni opera quam impendunt consequendae tali facultati ut etiam usu amplectantur quod ratione praenoscunt, atque ita quisque cui facultati spe propinquat ei feruentius amore inardescit. Eis doctrinis quippe studetur uehementius quae capi posse non desperantur. Nam cuius rei adipiscendae spem quisque non gerit, aut tepide amat aut omnino non amat, quamuis quam pulchra sit uideat. Quocirca quia omnium linguarum scientia fere ab omnibus desperatur, suae gentis quisque maxime studet ut nouerit. Quod si et illi ad . perfectum percipiendae se non sufficere sentit, nemo tamen tam desidiosus est huius notitiae qui non cum audierit incognitum uerbum uelit nosse quid illud sit et si potest quaerat ac discat. Quod dum quaerit utique in studio discendi est et uidetur amare rem incognitam, quod non ita est. Species namque illa tangit animum quam nouit et cogitat in qua elucet decus consociandorum animorum in uocibus notis audiendis atque reddendis, eaque accendit studio quaerentem quidem quod ignorat, sed notam formam quo id pertineat intuentem et amantem. Itaque si quaerenti uerbi gratia quid sit 'temetum' (hoc enim exempli causa posueram), dicatur: 'Quid ad te pertinet?', respondebit: 'Ne forte audiam loquentem et non intellegam, aut uspiam forte id legam et quid scriptor senserit nesciam.' Quis tandem huic dicat et: 'Noli intellegere quod audis; noli nosse quod legis'? Omnibus enim fere animis rationalibus in promptu est ad uidendum huius peritiae pulchritudo qua hominum inter se cogitata significantium uocum enuntiatione noscuntur; propter hoc notum decus et ob hoc amatum quia notum studiose quaeritur uerbum illud ignotum. Itaque cum audierit atque cognouerit 'temetum' a ueteribus uinum appellatum sed iam ex usu loquendi quem nunc habemus hoc uocabulum emortuum, propter nonnullos fortasse ueterum libros sibi necessarium deputabit. Si autem et illos superuacaneos habet, forte iam nec dignum quod memoriae commendet existimat quia uidet ad illam speciem doctrinae quam notam mente intuetur atque amat minime pertinere. [10.1.3] Quamobrem omnis amor studentis animi, hoc est uolentis scire quod nescit, non est amor eius rei quam nescit sed eius quam scit propter quam uult scire quod nescit. Aut si tam curiosus est ut non propter aliquam notam causam sed solo amore rapiatur incognita sciendi, discernendus quidem est ab studiosi nomine iste curiosus; sed nec ipse amat incognita, immo congruentius dicitur, 'odit incognita,' quae nulla esse uult dum uult omnia cognita. Sed ne quisquam nobis difficiliorem referat quaestionem asserens tam non posse quemquam odisse quod nescit quam non potest amare quod nescit, non resistimus ueris, sed intellegendum est non hoc idem dici cum dicitur: 'Amat scire incognita,' ac si diceretur: 'Amat incognita'; illud enim fieri potest ut amet quisque scire incognita, ut autem amet incognita non potest. Non enim frustra ibi est positum 'scire' quoniam qui scire amat incognita non ipsa incognita sed ipsum scire amat. Quod nisi haberet cognitum, neque scire se quidquam posset fidenter dicere neque nescire. Non solum enim qui dicit: 'Scio,' et uerum dicit necesse est ut quid sit scire sciat; sed etiam qui dicit: 'Nescio,' idque fidenter et uerum dicit et scit uerum se dicere, scit utique quid sit scire quia et discernit ab sciente nescientem cum ueraciter se intuens dicit: 'Nescio'. Et cum id se scit uerum dicere, unde sciret si quid sit scire nesciret? [10.2.4] Quilibet igitur studiosus, quilibet curiosus non amat incognita etiam cum ardentissimo appetitu instat scire quod nescit. Aut enim iam genere notum habet quod amat idque nosse expetit etiam in aliqua singula uel in singulis rebus quae illi nondum notae forte laudantur, fingitque animo imaginariam formam qua excitetur in amorem. (Unde autem fingit nisi ex his quae iam nouerat? Cuius tamen formae animo figuratae atque in cogitatione notissimae si eam quae laudabatur dissimilem inuenerit, fortasse non amabit; quod si amauerit, ex illo amare incipiet ex quo didicit. Paulo ante quippe alla erat quae amabatur quam sibi animus formans exhibere consueuerat. Si autem ilk formae similem inuenerit quam fame praedicauerat cui uere possit dicere: 'Iam te amabam,' nec tunc utique amabat incognitam quam in illa similitudine nouerat.) Aut in specie sempiternae rationis uidemus aliquid et ibi amamus, quod cum expressum in aliqua rei temporalis effigie illis qui expert) sunt laudantibus credimus et amamus, non aliquid amamus incognitum unde iam supra satis disseruimus. Aut aliquid notum amamus propter quod ignotum aliquid quaerimus, cuius ignoti amor nequaquam nos tenet sed illius cogniti quo pertinere nouimus ut illud etiam quod adhuc ignotum quaerimus nouerimus sicut de incognito uerbo paulo ante locutus sum. Aut ipsum scire quisque amat, quod nulli scire aliquid cupienti esse incognitum potest. His causis uidentur amare incognita qui scire aliquid uolunt quod nesciunt et propter ardentiorem quaerendi appetitum sine amore esse dici non possum. Sed quam se res aliter habeas neque omnino quidquam ametur incognitum, arbitror me persuasisse uerum diligenter intuentibus. Sed quia exempla quae dedimus eorum sunt qui aliquid quod ipsi non sunt nosse cupiunt, uidendum est ne forte aliquod nouum genus appareat cum se ipsa mens nosse desiderat. [10.3.5] Quid ergo amat mens cum ardenter se ipsam quaerit ut nouerit dum incognita sibi est? Ecce enim mens semetipsam quaerit ut nouerit et inflammatur hoc studio. Amat igitur. Sed quid amat? Si se ipsam, quomodo cum se nondum nouerit, nec quisquam possit amare quod nescit? An ei fame praedicauit speciem suam sicut de absentibus solemus audire? Forte ergo non se amat, sed quod de se fingit hoc amat longe fortasse aliud quam ipsa est. Aut si se mens sui similem fingit et ideo cum hoc figmentum amat se amat antequam nouerit quia id quod sui simile est intuetur, nouit ergo alias menses ex quibus se fingat et genere ipso sibi note est. Cur ergo cum alias menses nouit se non nouit cum se ipsa nihil sibi possit esse praesentius? Quod si ut oculis corporis magis alii oculi noti sunt quam ipsi sibi, non se ergo quaerat numquam inuentura; numquam enim se oculi praeter specula uidebunt, nec ullo modo putandum est etiam rebus incorporeis contemplandis tale aliquid adhiberi ut mens tamquam in speculo se nouerit. An in ratione ueritatis aeternae uidet quam speciosum sit nosse semetipsam et hoc amat quod uidet studetque in se fieri quia, quamuis sibi note non sit, notum ei tamen est quam bonum sit ut sibi note sit? Et hoc quidem permirabile est nondum se nosse et quam sit pulchrum se nosse iam nosse. An aliquem finem optimum, id est securitatem et beatitudinem suam, uidet per quandam occultam memoriam quae in longinqua eam progressam non deseruit, et credit ad eundem finem nisi se ipsam cognouerit se peruenire non posse? Ita dum illud amat hoc quaerit, et notum amat illud propter quod quaerit ignotum. Sed cur memoria beatitudinis suae potuit et memoria sui cum ea perdurare non potuit ut tam se nosset quae uult peruenire quam nouit illud quo uult peruenire? An cum se nosse amat, non se quam nondum nouit sed ipsum nosse amat acerbiusque tolerat se ipsam deesse scientiae suae qua uult cuncta comprehendere? Nouit autem quid sit nosse, et dum hoc amat quod nouit etiam se cupit nosse. Ubi ergo nosse suum nouit si se non nouit? Nam nouit quod alla nouerit, se autem non nouerit; hinc enim nouit et quid sit nosse. Quo pacto igitur se aliquid scientem scit quae se ipsam nescit? Neque enim alteram mentem scientem scit sed se ipsam. Scit igitur se ipsam. Deinde cum se quaerit ut nouerit, quaerentem se iam nouit. Iam se ergo nouit. Quapropter non potest omnino nescire se quae dum se nescientem scit se utique scit. Si autem se nescientem nesciat, non se quaeret ut sciat. Quapropter eo ipso quo se quaerit magis se sibi notam quam ignotam esse conuincitur. Nouit enim se quaerentem atque nescientem dum se quaerit ut nouerit. [10.3.6] Quid ergo dicemus? An quod ex parte se nouit, ex parse non nouit? Sed absurdum est dicere non eam totem scire quod scit. Non dico: 'Totum scit,' sed: 'Quod scit tote scit.' Cum itaque aliquid de se scit quod nisi tote non potest, totem se scit. Scit autem se aliquid scientem, nec potest quidquam scire nisi tote. Scit se igitur totem. Deinde quid eius ei tam notum est quam se uiuere? [10.4.6] Non potest autem et mens esse et non uiuere quando habet etiam amplius ut intellegat, nam et animae bestiarum uiuunt sed non intellegunt. Sicut ergo mens tote mens est, sic tote uiuit. Nouit autem uiuere se; totem se igitur nouit. Postremo cum se nosse mens quaerit, mentem se esse iam nouit; alioquin utrum se quaerat ignorat, et aliud pro alio forsitan quaerat. Fieri enim potest ut ipsa non sit mens, atque ita dum mentem nosse quaerit non se ipsam quaerat. Quapropter quoniam cum quaerit mens quid sit mens nouit quod se quaerat, profecto nouit quod ipsa sit mens. Porro si hoc in se nouit quod mens est et tote mens est, totem se nouit. Sed ecce non se nouerit esse mentem cum autem se quaerit; hoc tantummodo nouerit quod se quaerat. Potest enim etiam sic aliud pro alio quaerere si hoc nescit, ut autem non quaerat aliud pro alto, procul dubio nouit quid quaerat. At si nouit quid quaerat et se ipsam quaerit, se ipsam utique nouit. Quid ergo adhuc quaerit? Quod si ex parse se nouit, ex parse autem adhuc quaerit, non se ipsam sed partem suam quaerit; cum enim ea ipsa dicitur, tote dicitur. Deinde quia nouit nondum se a se inuentam totem, nouit quanta sit tota. Atque ita quaerit quod deest quemadmodum solemus quaerere ut ueniat in mentem quod excidit, nec tamen penitus excidit quia potest recognosci cum uenerit hoc esse quod quaerebatur. Sed quomodo mens ueniat in mentem quasi possit mens in mente non esse? Huc accedit quia si parse inuenta, non se totem quaerit; tamen tote se quaerit. Tota ergo sibi praesto est, et quid adhuc quaeratur non est; hoc enim deest quod quaeritur, non illa quae quaerit. Cum itaque tote se quaerit, nihil eius deest. Aut si non tote se quaerit sed pars quae inuenta est quaerit partem quae nondum inuenta est, non se ergo mens quaerit cuius se nulla pars quaerit. Pars enim quae inuenta est non se quaerit; pars autem quae nondum inuenta est nec ipsa se quaerit quondam ab ea quae iam inuenta est parse quaeritur. Quocirca quia nec tote se quaerit mens nec pars eius ulla se quaerit, se mens omnino non quaerit. [10.5.7] Utquid ergo ei praeceptum est ut se ipsa cognoscat? Credo ut se cogitet et secundum naturam suam uiuat, id est ut secundum suam naturam ordinari appetat, sub eo scilicet cui subdenda est, supra ea quibus praeponenda est; sub illo a quo regi debet, supra ea quae regere debet. Multa enim per cupiditatem prauam tamquam sui sit oblita sic agit. Videt enim quaedam intrinsecus pulchra in praestantiore natura quae deus est. Et cum stare debeat ut eis fruatur, uolens ea sibi tribuere et non ex illo similis illius sed ex se ipsa esse quod ille est auertitur ab eo, moueturque et labitur in minus et minus quod putatur amplius et amplius quia nec ipsa sibi nec ei quidquam sufficit recedenti ab illo qui solus aufficit. Ideoque per egestatem ac difficultatem fit nimis intenta in actiones sues et inquietas delectationes quas per eas colligit; atque ita cupiditate adquirendi notitias ex his quae foris sunt, quorum cognitum genus amat et sentit amitti posse nisi impensa cure teneantur, perdit securitatem, tantoque se ipsam minus cogitat quanto magis secure est quod se non possit amittere. Ita cum aliud sit non se nosse, aliud non se cogitare (neque enim multarum doctrinarum peritum ignorare grammaticam dicimus cum eam non cogitat quia de medicinae arte tunc cogitat), cum ergo aliud sit non se nosse, aliud non se cogitare, tanta uis est amoris ut ea quae cum amore diu cogitauerit Bisque curae glutino inhaeserit attrahat secum etiam cum ad se cogitandam quodam modo redit. Et quia illa corpora sunt quae foris per sensus carnis adamauit eorumque diuturna quadam familiaritate implicate est, nec secum potest introrsus tamquam in regi nem in corporeae naturae ipsa corpora inferre, imagines eorum conuoluit et rapit factas in semetipsa de semetipsa. Dat enim eis formandis quiddam substantiae suae; seruat autem aliquid quo libere de specie talium imaginum iudicet, et hoc est magis mens, id est rationalis intellegentia quae seruatur ut iudicet. Nam illas animae parses quae corporum similitudinibus informantur etiam cum bestiis nos communes habere sentimus. [10.6.8] Errat autem mens cum se istis imaginibus tanto amore coniungit ut etiam se esse aliquid huiusmodi existimet. Ita enim conformatur eis quodam modo non id exsistendo sed putando, non quo se imaginem putet sed omnino illud ipsum cuius imagmem secum habet. Viget quippe in ea iudicium discernendi corpus quod foris relinquit ab imagine quam de illo secum gerit nisi cum ita exprimuntur eaedem imagines tamquam foris sentiantur non intus cogitentur sicut dormientibus aut furentibus aut in aliqua extasi accidere solet. [10.7.9] Cum itaque se tale aliquid putat, corpus esse se putat. Et quia sibi bene conscia est principatus sui quo corpus regit, hinc factum est ut quidam quaererent quid corporis amplius ualet in corpore, et hoc esse mentem uel omnino totam animam existimarent. Itaque alii sanguinem, alii cerebrum, alii cor (non sicut scriptura dicit: Confitebor tibi, domine, in toto corde meo et: Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo hoc enim abutendo uel transferendo uocabulo dicitur a corpore ad animum), sed ipsam omnino particulam corporis quam in uisceribus dilaniatis uidemus eam esse putauerunt. Alii ex minutissimis indiuiduisque corpusculis quas atomos dicunt concurrentibus in se atque cohaerentibus eam confici crediderunt. Alii aerem, alii ignem substantiam eius esse dixerunt. Alii eam nullam esse substantiam quia nisi corpus nullam sub stantiam poterant cogit are et eam corpus esse non inueniebant, sed ipsam temperationem corporis nostri uel compagem primordiorum quibus ista caro tamquam connectitur esse opinati sunt. Eique omnes eam mortalem esse senserunt quia siue corpus esset siue aliqua compositio corporis non posset utique immortaliter permanere. Qui uero eius substantiam uitam quandam nequaquam corpoream, quandoquidem uitam omne uiuum corpus animantem ac uiuificantem esse repererunt, consequenter et immortalem quia uita carere uita non potest ut quisque potuit, probare conati sunt. Nam de quinto illo nescio quo corpore quod notissimis quattuor huius mundi elementis quidam coniungentes hinc animam esse dixerunt, hoc loco diu disserendum non puto; aut enim hoc uocant corpus quod nos cuius in loci spatio pars toto minor est, et in illis adnumerandi sunt qui mentem corpoream esse crediderunt; aut si uel omnem substantiam uel omnem mutabilem substantiam corpus appellant, cum sciant non omnem locorum spatiis aliqua longitudine et latitudine et altitudine contineri, non cum eis de uocabuli quaestione pugnandum est. [10.7.10] In his omnibus sententiis quisquis uidet mentis naturam et esse substantiam et non esse corpoream, id est non minore sui parte minus occupare loci spatium maiusque maiore, simul oportet uideat eos qui opinantur esse corpoream non ob hoc errare quod mens desit eorum notitiae, sed quod adiungunt ea sine quibus nullam possunt cogitare naturam; sine phantasiis enim corporum quidquid iussi fuerint cogitare nihil omnino esse arbitrantur, ideoque non se tamquam sibi desit mens requirat. Quid enim tam cognitioni adest quam id quod menti adest, aut quid tam menti adest quam ipsa mens? Unde et ipsa quae appellatur inuentio si uerbi originem retractemus, quid aliud resonat nisi quia inuenire est in id uenire quod quaeritur? Propterea quae quasi ultro in mentem ueniunt non usitate dicuntur inuenta, quamuis cognita dici possint quia non in ea quaerendo tendebamus ut in ea ueniremus, hoc est ea inueniremus. Quapropter sicut ea quae oculis aut ullo alio corporis sensu requiruntur ipsa mens quaerit (ipsa enim etiam sensum carnis intendit, tunc autem inuenit cum in ea quae requiruntur idem sensus uenit), sic alla quae non corporeo sensu internuntio sed per se ipsam nosse debet cum in ea uenit, inuenit aut in superiore substantia, id est in deo, aut in caeteris animae partibus sicut de ipsis imaginibus corporum cum iudicat; intus enim in anima eas inuenit per corpus impresses. [10.8.11] Ergo se ipsam quemadmodum quaerat et inueniat, mirabilis quaestio est quo tendat ut quaerat aut quo ueniat ut inueniat. Quid enim tam in mente quam mens est? Sed quia in his est quae cum amore cogitat, sensibilibus autem, id est corporalibus, cum amore assuefacta est, non ualet sine imaginibus eorum esse in semetipsa. Hinc ei oboritur erroris dedecus dum rerum sensarum imagines secernere a se non potest ut se solam uideat; cohaeserunt enim mirabiliter glutino amoris. Et haec est eis immunditia quondam dum se solam nititur cogitare hoc se putat esse sine quo se non potest cogitare. Cum igitur ei praecipitur ut se ipsam cognoscat, non se tamquam sibi detracta sit quaerat, sed id quod sibi addidit detrahat. Interior est enim ipsa non solum quam ista sensibilia quae manifeste foris sunt, sed etiam quam imagines eorum quae in parse quadam sunt animae quam habent et bestiae, quamuis intellegentia careant, quae mentis est propria. Cum ergo sit mens interior, quodam modo exit a semetipsa cum in haec quasi uestigia multarum intentionum exerit amoris affectum. Quae uestigia tamquam imprimuntur memoriae quando haec quae foris sunt corporalia sentiuntur ut etiam cum absunt ista, praesto sint tamen imagines eorum cogitantibus. Cognoscat ergo semetipsam, nec quasi absentem se quaerat, sed intentionem uoluntatis qua per alla uagabatur statuat in se ipsa et se cogitet. Ita uidebit quod numquam se non amauerit, numquam nescierit, sed aliud secum amando cum eo se confudit et concreuit quodam modo, atque ita dum sicut unum diuersa complectitur, unum putauit esse quae diuersa sunt. [10.9.12] Non itaque uelut absentem se quaerat cernere, sed praesentem se cures discernere. Nec se quasi non norit cognoscat, sed ab eo quod alterum nouit dinoscat. Ipsum enim quod audit: Cognosce te ipsam quomodo agere curabit si nescit aut quid sit cognosce aut quid sit te ipsam? Si autem utrumque nouit, nouit et se ipsam quia non ita dicitur menti: Cognosce te ipsam sicut dicitur: 'Cognosce cherubim et seraphim'; de absentibus enim illis credimus secundum quod caelestes quaedam potestates esse praedicantur. Neque sicut dicitur: 'Cognosce uoluntatem illius hominis,' quae nobis nec ad sentiendum ullo modo nec ad intellegendum praesto est nisi corporalib us signis editis , et hoc ita ut magis credamus quam intellegamus. Neque ita ut dicitur homini: 'Vide faciem tuam,' quod nisi in speculo fieri non potest. Nam et ipsa nostra facies absens ab aspectu nostro est quia non ibi est quo ille dirigi potest. Sed cum dicitur menti: Cognosce te ipsam eo ictu quo intellegit quod dictum est te ipsam cognoscit se ipsam, nec ob aliud quam eo quod sibi praesens est. Si autem quod dictum est non intellegit, non utique facit. Hoc igitur ei praecipitur ut faciat quod cum praeceptum ipsum intellegit facit. [10.9.13] Non ergo adiungat aliud ad id quod se ipsam cognoscit cum audit ut se ipsam cognoscat. Certe enim nouit sibi dici, sibi scilicet quae est et uiuit et intellegit. Sed est et cadauer, uiuit et pecus; intellegit autem nec cadauer nec pecus. Sic ergo se esse et uiuere scit quomodo est et uiuit intellegentia. [10.10.13] Cum ergo uerbi gratia mens aerem se putat, aerem intellegere putat, se tamen intellegere scit; aerem autem se esse non scit sed putat. Secernat quod se putat, cernat quod scit; hoc ei remaneat unde ne illi quidem dubitauerunt qui aliud atque aliud corpus esse mentem putauerunt. Neque enim omnis mens aerem se esse existimat, sed aliae ignem, aliae cerebrum, aliaeque aliud corpus et aliud aliae sicut supra commemoraui, omnes tamen se intellegere nouerunt et esse et uiuere, sed intellegere ad quod intellegunt referunt, esse autem et uiuere ad se ipsas. Et nulli est dubium nec quemquam intellegere qui non uiuat, nec quemquam uiuere qui non sit. Ergo consequenter et esse et uiuere id quod intellegit, non sicuti est cadauer quod non uiuit, nec sicut uiuit anima quae non intellegit, sed proprio quodam eodemque praestantiore modo. Item uelle se sciunt neque hoc posse quemquam qui non sit et qui non uiuat pariter sciunt, itemque ipsam uoluntatem referunt ad aliquid quod ea uoluntate uolunt. Meminisse etiam se sciunt simulque sciunt quod nemo meminisset nisi esset ac uiueret, sed et ipsam memoriam referimus ad aliquid quod ea meminimus. Duobus igitur horum trium memoria et intellegentia, multarum rerum notitia atque scientia continetur; uoluntas autem adest per quam fruamur eis uel utamur. Fruimur enim cognitis in quibus uoluntas ipsis propter se ipsa delectata conquiescit; utimur uero eis quae ad aliud referimus quo fruendum est. Nec est alia uita hominum uitiosa atque culpabilis quam male utens et male fruens, de qua re non est nunc disserendi locus. [10.10.14] Sed quoniam de natura mentis agitur, remoueamus a consideratione nostra omnes notitias quae capiuntur extrinsecus per sensus corporis, et ea quae posuimus omnes mentes de se ipsis nosse certasque esse diligentius attendamus. Utrum enim aeris sit uis uiuendi, reminiscendi, intellegendi, uolendi, cogitandi, sciendi, iudicandi; an ignis, an cerebri, an sanguinis, an atomorum, an praeter usitata quattuor elementa quinti nescio cuius corporis, an ipsius carnis nostrae compago uel temperamentum haec efficere ualeat dubitauerunt homines, et alius hoc, alius illud affirmare conatus est. Viuere se tamen et meminisse et intellegere et uelle et cogitare et scire et iudicare quis dubitet? Quandoquidem etiam si dubitat, uiuit; si dubitat, unde dubitet meminit; si dubitat, dubitare se intellegit; si dubitat, certus esse uult; si dubitat, cogitat; si dubitat, scit se nescire; si dubitat, iudicat non se temere consentire oportere. Quisquis igitur alicunde dubitat de his omnibus dubitare non debet quae si non essent, de ulla re dubitare non posset. [10.10.15] Haec omnia qui uel corpus uel compositionem seu temperationem corporis esse mentem putant in subiecto esse uolunt uideri ut substantia sit aer uel ignis siue aliud aliquod corpus quod mentem putant, intellegentia uero ita insit huic corpori sicut qualitas eius ut illud subiectum sit, haec in subiecto, subiectum scilicet mens quam corpus esse arbitrantur, in subiecto autem intellegentia siue quid aliud eorum quae certa nobis esse commemorauimus. Iuxta opinantur etiam illi qui mentem ipsam negant esse corpus sed compaginem aut temperationem corporis. Hoc enim interest quod illi mentem ipsam dicunt esse substantiam in quo subiecto sit intellegentia; isti autem ipsam mentem in subiecto esse dicunt, corpore scilicet cuius compositio uel temperatio est. Unde consequenter etiam intellegentiam quid aliud quam in eodem subiecto corpore existimant? [10.10.16] Qui omnes non aduertunt mentem nosse se etiam cum quaerit se sicut iam ostendimus. Nullo modo autem recte dicitur sciri aliqua res dum eius ignoratur substantia. Quapropter dum se mens nouit substantiam suam nouit, et cum de se certa est de substantia sua certa est. Certa est autem de se sicut conuincunt ea quae supra dicta sunt. Nec omnino certa est utrum aer an ignis sit an aliquod corpus uel aliquid corporis. Non est igitur aliquid eorum. Totumque illud quod se iubetur ut nouerit, ad hoc pertinet ut certa sit non se esse aliquid eorum de quibus incerta est, idque solum esse se certa sit quod solum esse se certa est. Sic enim cogitat ignem ut aerem et quidquid ahud corporis cogitat, neque ullo modo fieri posset ut ita cogitaret id quod ipsa est quemadmodum cogitat id quod ipsa non est. Per phantasiam quippe imaginariam cogitat haec omnia, siue ignem siue aerem siue illud uel illud corpus partemue ullam seu compaginem temperationemque corporis, nec utique ista omnia sed aliquid horum esse dicitur. Si quid autem horum esset, aliter id quam caetera cogitaret non scilicet per imaginale figmentum sicut cogitantur absentia quae sensu corporis tacta sunt, siue omnino ipsa siue eiusdem generis aliqua, sed quadam interiore non simulata sed uera praesentia (non enim quidquam illi est se ipsa praesentius), sicut cogitat uiuere se et meminisse et intellegere et uelle se. Nouit enim haec in se, nec imaginatur quasi extra se illa sensu tetigerit sicut corporalia quaeque tanguntur. Ex quorum cogitationibus si nihil sibi affingat ut tale aliquid esse se putet, quidquid ei de se remanet hoc solum ipsa est. [10.11.17] Remotis igitur paulisper caeteris quorum mens de se ipsa certa est, tria haec potissimum considerata tractemus memoriam, intellegentiam, uoluntatem. In his enim tribus inspici solent etiam ingenia paruulorum cuiusmodi praeferant indolem. Quanto quippe tenacius et facilius puer meminit quantoque acrius intellegit et studet ardentius, tanto est laudabilioris ingenii. Cum uero de cuiusque doctrina quaeritur, non quanta firmitate ac facilitate meminerit uel quanto acumine intellegat, sed quid meminerit et quid intellegat quaeritur. Et quia non tantum quam doctus sit consideratur laudabilis animus sed etiam quam bonus, non tantum quid meminerit et quid intellegat, uerum etiam quid uelit attenditur; non quanta flagrantia uelit, sed quid uelit prius, deinde quantum uelit. Tunc enim laudandus est animus uehementer amans cum id quod amat uehementer amandum est. Cum ergo dicuntur haec tria ingenium, doctrina, usus, primum horum consideratur in illis tribus quid possit quisque memoria, intellegentia, uoluntate. Secundum eorum consideratur quid habeat quisque in memoria et intellegentia, quo studiosa uoluntate peruenerit. Iam uero usus tertius in uoluntate est pertractante illa quae memoria et intellegentia continentur, siue ad aliquid ea referat siue eorum fine delectata conquiescat. Uti est enim assumere aliquid in facultatem uoluntatis; frui est autem uti cum gaudio non adhuc spei sed iam rei. Proinde omnis qui fruitur utitur, assumit enim aliquid in facultatem uoluntatis cum fine delectationis. Non autem omnis qui utitur fruitur si id quod in facultatem uoluntatis assumit non propter illud ipsum sed propter aliud appetiuit. [10.11.18] Haec igitur tria, memoria, intellegentia, uoluntas, quoniam non sunt tres uitae sed una uita, nec tres mentes sed una mens, consequenter utique nec tres substantiae sunt sed una substantia. Memoria quippe quod uita et mens et substantia dicitur ad se ipsam dicitur; quod uero memoria dicitur ad aliquid relatiue dicitur. Hoc de intellegentia quoque et de uoluntate dixerim, et intellegentia quippe et uoluntas ad aliquid dicitur. Vita est autem unaquaeque ad se ipsam et mens et essentia. Quocirca tria haec eo sunt unum quo una uita, una mens, una essentia; et quidquid aliud ad se ipsa singula dicuntur etiam simul, non pluraliter sed singulariter dicuntur. Eo uero tria quo ad se inuicem referuntur. Quae si aequalia non essent non solum singula singulis sed etiam omnibus singula, non utique se inuicem caperent. Neque enim tantum a singulis singula, uerum etiam a singulis omnia capiuntur. Memini enim me habere memoriam et intellegentiam et uoluntatem, et intellego me intellegere et uelle atque meminisse, et uolo me uelle et meminisse et intellegere, totamque meam memoriam et intellegentiam et uoluntatem simul memini. Quod enim memoriae meae non memini non est in memoria mea. Nihil autem tam in memoria quam ipsa memoria est. Totam igitur memini. Item quidquid intellego intellegere me scio, et scio me uelle quidquid uolo; quidquid autem scio memini. Totam igitur intellegentiam totamque uoluntatem meam memini. Similiter cum haec tria intellego tota simul intellego. Neque enim quidquam intellegibilium non intellego nisi quod ignoro. Quod autem ignoro nec memini nec uolo. Quidquid itaque intellegibilium non intellego consequenter etiam nec memini nec uolo. Quidquid ergo intellegibilum memini et uolo consequenter intellego. Voluntas etiam mea totam intellegentiam totamque memoriam meam capit dum toto utor quod intellego et memini. Quapropter quando inuicem a singulis et tota et omnia capiuntur, aequalia sunt tota singula totis singulis et tota singula simul omnibus totis, et haec tria unum, una uita, una mens, una essentia. [10.12.19] Iamne igitur ascendendum est qualibuscumque intentionis uiribus ad illam summam et altissimam essentiam cuius impar imago est humana mens sed tamen imago? An adhuc eadem tria distinctius declaranda sunt in anima per illa quae extrinsecus sensu corporis capimus ubi temporaliter imprimitur rerum corporearum notitia? Mentem quippe ipsam in memoria et intellegentia et uoluntate suimetipsius talem reperiebamus ut quoniam semper se nosse semperque se ipsam uelle comprehendebatur, simul etiam semper sui meminisse semperque se ipsam intellegere et amare comprehenderetur, quamuis non semper se cogitare discretam ab eis quae non sunt quod ipsa est. Ac per hoc difficile in ea dinoscitur memoria sui et intelligentia sui. Quasi enim non sint haec duo sed unum duobus uocabulis appelletur, sic apparet in ea re ubi ualde ista coniuncta sunt et aliud alio nullo praeceditur tempore; amorque ipse non ita sentitur esse cum eum non prodit indigentia quoniam semper praesto est quod amatur. Quapropter etiam tardioribus dilucescere haec possunt dum ea tractantur quae ad animum tempore accedunt et quae illi temporaliter accidunt cum meminit quod antea non meminerat et cum uidet quod antea non uidebat et cum amat quod antea non amabat. Sed aliud haec tractatio iam poscit exordium propter huius libelli modum. LIBER XI [11.1.1] Nemini dubium est sicut interiorem hominem intellegentia sic exteriorem sensu corporis praeditum. Nitamur igitur si possumus in hoc quoque exteriore indagare qualecumque uestigium trinitatis, non quia et ipse eodem modo sit imago dei. Manifesta est quippe apostolica sententia quae interiorem hominem renouari in dei agnitionem declarat secundum imaginem eius qui creauit eum cum et alio loco dicat: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem. In hoc ergo qui corrumpitur quaeramus quemadmodum possumus quandam trinitatis effigiem, et si non expressiorem tamen fortassis ad dinoscendum faciliorem. Neque enim frustra et iste homo dicitur nisi quia inest ei nonnulla interioris similitudo, et illo ipso ordine conditionis nostrae quo mortales atque carnales effecti sumus facilius et quasi familiarius uisibilia quam intellegibilia pertractamus cum ista sint exterius, illa interius, et ista sensu corporis sentiamus, illa mente intellegamus; nosque ipsi animi non sensibiles simus, id est corpora, sed intellegibiles quoniam uita sumus; tamen, ut dixi, tanta facta est in corporibus consuetudo et ita in haec miro modo relabens foras se nostra proicit intentio ut cum ab incerto corporum ablata fuerit, ut in spiritu multo certiore ac stabiliore cognitione figatur, refugiat ad ista et ibi appetat requiem unde traxit infirmitatem. Cuius aegritudini congruendum est ut si quando interiora spiritalia adcommodatius distinguere atque facilius insinuare conamur, de corporalibus exterioribus similitudinum documenta capiamus. Sensu igitur corporis exterior homo praeditus sentit corpora, et iste sensus quod facile aduertitur quinquepertitus est, uidendo, audiendo olfaciendo, gustando, tangendo. Sed et multum est et non necessarium ut omnes hos quinque sensus id quod quaerimus interrogemus; quod enim nobis unus eorum renuntiat etiam in caeteris ualet. Itaque potissimum testimonio utamur oculorum; is enim sensus corporis maxime excellit et est uisioni mentis pro sui generis diuersitate uicinior. [11.2.2] Cum igitur aliquod corpus uidemus, haec tria, quod facillimum est, consideranda sunt et dinoscenda. Primo ipsa res quam uidemus siue lapidem siue aliquam flammam siue quid aliud quod uideri oculis potest, quod utique iam esse poterat et antequam uideretur. Deinde uisio quae non erat priusquam rem illam obiectam sensui sentiremus. Tertio quod in ea re quae uidetur quamdiu uidetur sensum detinet oculorum, id est animi intentio. In his igitur tribus non solum est manifesta distinctio sed etiam discreta natura. Primum quippe illud corpus uisibile longe alterius naturae est quam sensus oculorum quo sibimet incidente fit uisio, ipsaque uisio quae quid aliud quam sensus ex ea re quae sentitur informatus apparet? Quamuis re uisibili detracta nulla sit nec ulla omnino esse possit talis uisio si corpus non sit quod uideri queat, nullo modo tamen eiusdem substantiae est corpus quo formatur sensus oculorum cum idem corpus uidetur et ipsa forma quae ab eodem imprimitur sensui, quae uisio uocatur. Corpus enim a uisu in sua natura separabile est; sensus autem qui iam erat in animante etiam priusquam uideret quod uidere posset cum in aliquid uisibile incurreret, uel uisio quae fit in sensu ex uisibili corpore cum iam coniunctum est et uidetur, sensus ergo uel uisio, id est sensus non formatus extrinsecus uel sensus formatus extrinsecus, ad animantis naturam pertinet omnino aliam quam est illud corpus quod uidendo sentimus, quo sensus non ita formatur ut sensus sit sed ut uisio sit. Nam sensus et ante obiectum rei sensibilis nisi esset in nobis non distaremus a caecis dum nihil uidemus siue in tenebris siue clausis luminibus. Hoc autem distamus quod nobis inest et non uidentibus quo uidere possimus, qui sensus uocatur; illis uero non inest, nec aliunde nisi quod eo carent caeci appellantur. Itemque illa animi intentio quae in ea re quam uidemus sensum tenet atque utrumque coniungit non tantum ab ea re uisibili natura differt quandoquidem iste animus, illud corpus est, sed ab ipso quoque sensu atque uisione quoniam solius animi est haec intentio. Sensus autem oculorum non ob aliud sensus corporis dicitur nisi quia et ipsi oculi membra sunt corporis, et quamuis non sentiat corpus exanime, anima tamen commixta corpori per instrumentum sentit corporeum et idem instrumentum sensus uocatur. Qui etiam passione corporis cum quisque excaecatur, interceptus exstinguitur, cum idem maneat animus, et eius intentio luminibus amissis non habeat quidem sensum corporis quem uidendo extrinsecus corpori adiungat atque in eo uiso figat aspectum, nisu tamen ipso indicet se adempto corporis sensu nec perire potuisse nec minui; manet enim quidam uidendi appetitus integer siue id possit fieri siue non possit. Haec igitur tria, corpus quod uidetur et ipsa uisio et quae utrumque coniungit intentio, manifesta sunt ad dinoscendum non solum propter propria singulorum uerum etiam propter differentiam naturarum. [11.2.3] Atque in his cum sensus non procedat ex corpore illo quod uidetur sed ex corpore sentientis animantis cui anima suo quodam miro modo contemperatur, tamen ex corpore quod uidetur gignitur uisio, id est sensus ipse formatur ut iam non tantum sensus qui etiam in tenebris esse integer potest dum est incolumitas oculorum, sed etiam sensus informatus sit, quae uisio uocatur. Gignitur ergo ex re uisibili uisio, sed non ex sola nisi adsit et uidens. Quocirca ex uisibili et uidente gignitur uisio ita sane ut ex uidente sit sensus oculorum et aspicientis atque intuentis intentio; illa tamen informatio sensus quae uisio dicitur a solo imprimatur corpore quod uidetur, id est a re aliqua uisibili. Qua detracta nulla remanet forma quae inerat sensui dum adesset illud quod uidebatur; sensus tamen ipse remanet qui erat et priusquam aliquid sentiretur uelut in aqua uestigium tamdiu est donec ipsum corpus quod imprimitur inest, quo ablato nullum erit cum remaneat aqua quae erat et antequam illam formam corporis caperet. Ideoque non possumus quidem dicere quod sensum gignat res uisibilis; gignit tamen formam uelut similitudinem suam quae fit in sensu cum aliquid uidendo sentimus. Sed formam corporis quod uidemus et formam quae ab illa in sensu uidentis fit per eundem sensum non discernimus quoniam tanta coniunctio est ut non pateat discernendi locus. Sed ratione colligimus nequaquam nos potuisse sentire nisi fieret in sensu nostro aliqua similitudo conspecti corporis. Neque enim cum anulus cerae imprimitur ideo nulla imago facta est quia non discernitur nisi cum fuerit separata. Sed quoniam post ceram separatam manet quod factum est ut uideri possit, propterea facile persuadetur quod inerat iam cerae forma impressa ex anulo et antequam ab illa separaretur. Si autem liquido humori adiungeretur anulus, eo detracto nihil imaginis appareret. Nec ideo tamen discernere ratio non deberet fuisse in illo humore antequam detraheretur anuli formam factam ex anulo, quae distinguenda est ab ea forma quae in anulo est unde ista facta est quae detracto anulo non erit, quamuis illa in anulo maneat unde ista facta est. Sic sensus oculorum non ideo non habet imaginem corporis quod uidetur quamdiu uidetur quia eo detracto non remanet. Ac per hoc tardioribus ingeniis difficillime persuaderi potest formari in sensu nostro imaginem rei uisibilis cum eam uidemus, et eandem formam esse uisionem. [11.2.4] Sed qui forte aduerterunt quod commemorabo non ita in hac inquisitione laborabunt. Plerumque cum diuscule attenderimus quaeque luminaria et deinde oculos clauserimus, quasi uersantur in conspectu quidam lucidi colores uarie sese commutantes et minus minusque fulgentes donec omnino desistant, quas intellegendum est reliquias esse formae illius quae facta erat in sensu cum corpus lucidum uideretur paulatimque et quodam modo gradatim deficiendo uariari. Nam et insertarum fenestrarum cancelli si eos forte intuebamur, saepe in illis apparuere coloribus ut manifestum sit hanc affectionem nostro sensui ex ea re quae uidebatur impressam. Erat ergo etiam cum uideremus, et illa erat clarior et expressior sed multum coniuncta cum specie rei eius quae cernebatur ut discerni omnino non posset, et ipsa erat uisio. Quin etiam cum lucernae flammula modo quodam diuaricatis radiis oculorum quasi geminatur, duae uisiones fiunt, cum sit res una quae uidetur. Singillatim quippe afficiuntur idem radii de suo quisque oculo emicantes dum non sinuntur in illud corpus intuendum pariter coniuncteque concurrere ut unus fiat ex utroque contuitus, et ideo si unum oculum clauserimus, non geminum ignem sed sicuti est unum uidebimus. Cur autem sinistro clauso illa species uideri desinit quae ad dextrum erat uicissimque dextro clauso illa intermoritur quae ad sinistrum erat, et longum est et rei praesenti non necessarium modo quaerere atque disserere. Quod enim ad susceptam quaestionem sat est nisi fieret in sensu nostro quaedam imago simillima rei eius quam cernimus, non secundum oculorum numerum flammae species geminaretur cum quidam cernendi modus adhibitus fuerit qui possit concursum separare radiorum. Ex uno quippe oculo quolibet modo deducto aut impresso aut intorto si alter clausus est, dupliciter uideri aliquid quod sit unum nullo pacto potest. [11.2.5] Quae cum ita sint, tria haec quamuis diuersa natura quemadmodum in quandam unitatem contemperentur meminerimus, id est species corporis quae uidetur et imago eius impressa sensui quod est uisio sensusue formatus et uoluntas animi quae rei sensibili sensum admouet, in eoque ipsam uisionem tenet. Horum primum, id est res ipsa uisibilis, non pertinet ad animantis naturam nisi cum corpus nostrum cernimus. Alterum autem ita pertinet ut et in corpore fiat et per corpus in anima; fit enim in sensu qui neque sine corpore est neque sine anima. Tertium uero solius animae est quia uoluntas est. Cum igitur horum trium tam diuersae substantiae sint, tamen in tantam coeunt unitatem ut duo priora uix intercedente iudice ratione discerni ualeant, species uidelicet corporis quod uidetur et imago eius quae fit in sensu, id est uisio. Voluntas autem tantam habet uim copulandi haec duo ut et sensum formandum admoueat ei rei quae cernitur et in ea formatum teneat. Et si tam uiolenta est ut possit uocari amor aut cupiditas aut libido, etiam caeterum corpus animantis uehementer afficit, et ubi non resistit pigrior duriorque materies m similem speciem coloremque commutat. Licet uidere corpusculum chamaeleontis ad colores quos uidet facillima conuersione uariari. Aliorum autem animalium quia non est ad conuersionem facilis corpulentia, fetus plerumque produnt libidines matrum quid cum magna delectatione conspexerint. Quam enim teneriora atque ut ita dixerim formabiliora sunt primordia seminum, tam efficaciter et capaciter sequuntur intentionem maternae animae et quae in ea facta est phantasia per corpus quod cupide aspexit. Sunt exempla quae copiose commemorari possint, sed unum sufficit de fidelissimis libris quod fecit Iacob ut oues et caprae uarios coloribus parerent supponendo eis uariata uirgulta in canalibus aquarum quae potantes intuerentur eo tempore quo conceperant. [11.2.6] Sed anima rationalis deformiter uiuit cum secundum trinitatem exterioris hominis uiuit, id est cum ad ea quae forinsecus sensum corporis formant non laudabilem uoluntatem qua haec ad utile aliquid referat, sed turpem cupiditatem qua his inhaerescat accommodat. [11.3.6] Quia etiam detracta specie corporis quae corporaliter sentiebatur remanet in memoria similitudo eius quo rursus uoluntas conuertat aciem ut inde formetur intrinsecus sicut ex corpore obiecto sensibili sensus extrinsecus formabatur. Atque ita fit illa trinitas ex memoria et interna uisione et quae utrumque copulat uoluntate, quae tria cum in unum coguntur ab ipso coactu cogitatio dicitur. Nec iam in his tribus diuersa substantia est. Neque enim aut corpus illud sensibile ibi est quod omnino discretum est ab animantis natura, aut sensus corporis ibi formatur ut fiat uisio, aut ipsa uoluntas id agit ut formandum sensum sensibili corpori admoueat, in eoque formatum detineat. Sed pro illa specie corporis quae sentiebatur extrinsecus succedit memoria retinens illam speciem quam per corporis sensum combibit anima, proque illa uisione quae foris erat cum sensus ex corpore sensibili formaretur succedit intus similis uisio cum ex eo quod memoria tenet formatur acies animi et absentia corpora cogitantur, uoluntasque ipsa quomodo foris corpori obiecto formandum sensum admouebat formatumque iungebat, sic aciem recordantis animi conuertit ad memoriam ut ex eo quod illa retinuit ista formetur, et fit in cogitatione similis uisio. Sicut autem ratione discernebatur species uisibilis qua sensus corporis formabatur et eius similitudo quae fiebat in sensu formato ut esset uisio (alioquin ita erant coniunctae ut omnino una eademque putaretur, sic illa phantasia, cum animus cogitat speciem uisi corporis, cum constet ex corporis similitudine quam memoria tenet et ex ea quae inde formatur in acie recordantis animi, tamen sic una et singularis apparet ut duo quaedam esse non inueniantur nisi iudicante ratione qua intellegimus aliud esse illud quod in memoria manet etiam cum aliunde cogitamus et aliud fieri cum recordamur, id est ad memoriam redimus, et illic inuenimus eandem speciem. Quae si iam non ibi esset, ita oblitos nos esse diceremus ut omnino recolere non possemus, si autem acies recordantis non formaretur ex ea re quae erat in memoria, nullo modo fieret uisio cogitantis. Sed utriusque coniunctio, id est eius quam memoria tenet et eius quae inde exprimitur ut formetur acies recordantis, quia simillimae sunt, ueluti unam facit apparere. Cum autem cogitantis acies auersa inde fuerit atque id quod in memoria cernebatur destiterit intueri, nihil formae quae impressa erat in eadem acie remanebit, atque inde formabitur quo rursus conuersa fuerit ut alia cogitatio fiat. Manet tamen illud quod reliquit in memoria, quo rursus cum id recordamur conuertatur, et conuersa formetur atque unum cum eo fiat unde formatur. [11.4.7] Voluntas uero illa quae hac atque hac fert et refert aciem formandam coniungitque formatam, si ad interiorem phantasiam tota confluxerit atque a praesentia corporum quae circumiacent sensibus atque ab ipsis sensibus corporis animi aciem omnino auerterit atque ad eam quae intus cernitur imaginem penitus conuerterit, tanta offunditur similitudo speciei corporalis expressa ex memoria ut nec ipsa ratio discernere sinatur utrum foris corpus ipsum uideatur an intus tale aliquid cogitetur. Nam interdum homines nimia cogitatione rerum uisibilium uel inlecti uel territi etiam eiusmodi repente uoces ediderunt quasi reuera in mediis talibus actionibus seu passionibus uersarentur. Et memini me audisse a quodam quod tam expressam et quasi solidam speciem feminei corporis in cogitando cernere soleret ut ei se quasi misceri sentiens etiam genitalibus flueret. Tantum habet uirium anima in corpus suum et tantum ualet ad indumenti qualitatem uertendam atque mutandam quomodo afficiatur indutus qui cohaeret indumento suo. Ex eodem genere affectionis etiam illud est quod in somnis per imagines ludimur. Sed plurimum differt utrum sopitis sensibus corporis sicuti sunt dormientium, aut ab interiore compage turbatis sicuti sunt furentium, aut alio quodam modo alienatis sicuti sunt diuinantium uel prophetantium, animi intentio quadam necessitate incurrat in eas quae occurrunt imagines siue ex memoria siue alia aliqua occulta ui per quasdam spiritales mixturas similiter spiritalis substantiae, an sicut sanis atque uigilantibus interdum contingit ut cogitatione occupata se uoluntas auertat a sensibus atque ita formet animi aciem uariis imaginibus rerum sensibilium tamquam ipsa sensibilia sentiantur. Non tantum autem cum appetendo in talia uoluntas intenditur fiunt istae impressiones imaginum, sed etiam cum deuitandi et cauendi causa rapitur animus in ea contuenda quae fugiat. Unde non solum cupiendo sed etiam metuendo infertur uel sensus ipsis sensibilibus uel acies animi formanda imaginibus sensibilium. Itaque aut metus aut cupiditas quanto uehementior fuerit tanto expressius formatur acies siue sentientis ex corpore quod in loco adiacet siue cogitantis ex imagine corporis quae memoria continetur. Quod ergo est ad corporis sensum aliquod corpus in loco, hoc est ad animi aciem similitudo corporis in memoria; et quod est aspicientis uisio ad eam speciem corporis ex qua sensus formatur, hoc est uisio cogitantis ad imaginem corporis in memoria constitutam ex qua formatur acies animi; et quod est intentio uoluntatis ad corpus uisum uisionemque copulandam ut fiat ibi quaedam unitas trium quamuis eorum sit diuersa natura, hoc est eadem uoluntatis intentio ad copulandam imaginem corporis quae inest in memoria et uisionem cogitantis, id est formam quam cepit acies animi rediens ad memoriam, ut fiat et hic quaedam unitas ex tribus non iam naturae diuersitate discretis sed unius eiusdemque substantiae quia hoc totum intus est et totum unus animus. [11.4.8] Sicut autem cum forma et species corporis interierit non potest ad eam uoluntas sensum reuocare cernentis, ita cum imago quam memoria gerit obliuione deleta est non erit quo animi aciem formandam uoluntas recordando retorqueat. [11.5.8] Sed quia praeualet animus non solum oblita uerum etiam non sensa nec experta confingere ea quae non exciderunt augendo, minuendo, commutando, et pro arbitrio componendo, saepe imaginatur quasi ita sit aliquid quod aut scit non ita esse aut nescit ita esse. In quo genere cauendum est ne aut mentiatur ut decipiat aut opinetur ut decipiatur. Quibus duobus malis euitatis nihil ei obsunt imaginata phantasmata sicut nihil obsunt experta sensibilia et retenta memoriter si neque cupide appetantur si iuuant neque turpiter fugiantur si offendunt. Cum autem in his uoluntas relictis melioribus auida uolutatur, immunda fit, atque ita et cum adsunt perniciose et cum absunt perniciosius cogitantur. Male itaque uiuitur et deformiter secundum trinitatem hominis exterioris quia et illam trinitatem quae licet interius imaginetur, exteriora tamen imaginatur, sensibilium corporaliumque utendorum causa peperit. Nullus enim eis uti posset etiam bene nisi sensarum rerum imagines memoria tenerentur, et nisi pars maxima uolun tatis in superioribus atque interioribus habit et , eaque ipsa quae commodatur siue foris corporibus siue intus imaginibus eorum nisi quidquid in eis capit ad meliorem uerioremque uitam referat atque in eo fine cuius intuitu haec agenda iudicat adquiescat. Quid aliud facimus nisi quod nos apostolus facere prohibet dicens: Nolite conformari huic saeculo? Quapropter non est ista trinitas imago dei. Ex ultima quippe, id est corporea creatura qua superior est anima, in ipsa anima fit per sensum corporis. Nec tamen est omni modo dissimilis. Quid enim non pro suo genere ac pro suo modulo habet similitudinem dei quandoquidem deus fecit omnia bona ualde non ob aliud nisi quia ipse summe bonus est? In quantum ergo bonum est quidquid est in tantum scilicet quamuis longe distantem habet tamen nonnullam similitudinem summi boni, et si naturalem utique rectam et ordinatam; si autem uitiosam utique turpem atque peruersam. Nam et animae in ipsis peccatis suis non nisi quandam similitudinem dei superba et praepostera et, ut ita dicam, seruili libertate sectantur. Ita nec primis parentibus nostris persuaderi peccatum posset nisi diceretur: Eritis sicut dii. Non sane omne quod in creaturis aliquo modo simile est deo etiam eius imago dicenda est, sed illa sola qua superior ipse solus est. Ea quippe de illo prorsus exprimitur inter quam et ipsum nulla interiecta natura est. [11.5.9] Visionis igitur illius, id est formae quae fit in sensu cernentis, quasi parens est forma corporis ex qua fit. Sed parens illa non uera, unde necista uera proles est; neque enim omnino inde gignitur quoniam aliquid aliud adhibetur corpori ut ex illo formetur, id est sensus uidentis. Quocirca id amare alienari est. Itaque uoluntas quae utrumque coniungit quasi parentem et quasi prolem magis spiritalis est quam utrumlibet illorum. Nam corpus illud quod cernitur omnino spiritale non est; uisio uero quae fit in sensu habet admixtum aliquid spiritale quia sine anima fieri non potest, sed non totum ita est quoniam ille qui formatur corporis sensus est. Voluntas ergo quae utrumque coniungit magis, ut dixi, spiritalis agnoscitur, et ideo tamquam personam spiritus insinuare incipit in illa trinitate. Sed magis pertinet ad sensum formatum quam ad illud corpus unde formatur. Sensus enim animantis et uoluntas animae est non lapidis aut alicuius corporis quod uidetur. Non ergo ab illo quasi parente procedit, sed nec ab ista quasi prole, hoc est uisione ac forma quae in sensu est. Prius enim quam uisio fieret iam erat uoluntas quae formandum sensum cernendo corpori admouit, sed nondum erat placitum. Quomodo enim placeret quod nondum erat uisum? Placitum autem quieta uoluntas est. Ideoque nec quasi prolem uisionis possumus dicere uoluntatem quia erat ante uisionem, nec quasi parentem quia non ex uoluntate sed ex uiso corpore formata et expressa est. [11.5.10] Finem fortasse uoluntatis et requiem possumus recte dicere uisionem ad hoc dumtaxat unum; neque enim propterea nihil aliud uolet quia uidet aliquid quod uolebat. [11.6.10] Non itaque omnino ipsa uoluntas hominis cuius finis non est nisi beatitudo, sed ad hoc unum interim uoluntas uidendi finem non habet nisi uisionem siue id referat ad aliud sine non referat. Si enim non referat ad aliud uisionem sed tantum uoluit ut uideret, non est disputandum quomodo ostendatur finem uoluntatis esse uisionem, manifestum est enim. Si autem referat ad aliud, uult utique aliud nec iam uidendi uoluntas erit, aut si uidendi, non hoc uidendi. Tamquam si uelit quisque uidere cicatricem ut inde doceat uulnus fuisse, aut si uelit uidere fenestram ut per fenestram uideat transeuntes; omnes istae atque aliae tales uoluntates suos proprios fines habent qui referuntur ad finem illius uoluntatis qua uolumus beate uiuere et ad eam peruenire uitam quae non referatur ad aliud sed amanti per se ipsa sufficiat. Voluntas ergo uidendi finem habet uisionem, et uoluntas hanc rem uidendi finem habet huius rei uisionem. Voluntas itaque uidendi cicatricem finem suum expetit, hoc est uisionem cicatricis, et ad eam ultra non pertinet; uoluntas enim probandi uulnus fuisse alia uoluntas est, quamuis ex illa religetur, cuius item finis est probatio. uulneris. Et uoluntas uidendi fenestram finem habet fenestrae uisionem; altera est enim quae ex ista nectitur uoluntas per fenestram uidendi transeuntes, cuius item finis est uisio transeuntium. Rectae autem sunt uoluntates et omnes sibimet religatae si bona est illa quo cunctae referuntur; si autem praua est, prauae sunt omnes. Et ideo rectarum uoluntatum conexio iter est quoddam ascendentium ad beatitudinem quod certis uelut passibus agitur; prauarum autem atque distortarum uoluntatum implicatio uinculum est quo alligabitur qui hoc agit ut proiciatur in tenebras exteriores. Beati ergo qui factis et moribus cantant canticum graduum, et uae his qui trahunt peccata sicut restem longam. Sic est autem requies uoluntatis quem dicimus finem si adhuc refertur ad aliud quemadmodum possumus dicere requiem pedis esse in ambulando cum ponitur unde alius innitatur cum passibus pergitur. Si autem aliquid ita placet ut in eo cum aliqua delectatione uoluntas adquiescat nondum est tamen illud quo tenditur, sed et hoc refertur ad aliud; deputetur non tamquam patria ciuis sed tamquam refectio uel etiam mansio uiatoris. [11.7.11] Iam uero in alia trinitate interiore quidem quam est ista in sensibilibus et in sensibus sed tamen quae inde concepta est, cum iam non ex corpore sensus corporis sed ex memoria formatur acies animi cum in ipsa memoria species inhaeserit corporis quod forinsecus sensimus, illam speciem quae m memoria est quasi parentem dicimus eius quae fit in phantasia cogitantis. Erat enim in memoria et priusquam cogitaretur a nobis sicut erat corpus in loco et priusquam sentiretur ut uisio fieret. Sed cum cogitatur ex illa quam memoria tenet, exprimitur in acie cogitantis et reminiscendo formatur ea species quae quasi proles est eius quam memoria tenet. Sed neque illa uera parens, neque ista uera proles est. Acies quippe animi quae formatur ex memoria cum recordando aliquid cogitamus non ex ea specie procedit quam meminimus uisam quandoquidem eorum meminisse non possemus nisi uidissemus; acies autem animi quae reminiscendo formatur erat etiam priusquam corpus quod meminimus uideremus. Quanto magis priusquam id memoriae mandaremus. Quamquam itaque forma quae fit in acie recordantis ex ea fiat quae inest memoriae, ipsa tamen acies non inde exsistit, sed erat ante ista. Consequens est autem ut si non est illa uera parens, nec ista uera sit proles. Sed et illa quasi parens et ista quasi proles aliquid insinuant unde interiora atque ueriora exercitatius certiusque uideantur. [11.7.12] Difficilius iam plane discernitur utrum uoluntas quae memoriae copulat uisionem non sit alicuius eorum siue parens siue proles, et hanc discretionis difficultatem facit eiusdem naturae atque substantiae parilitas et aequalitas. Neque enim sicut foris facile discernebatur formatus sensus a sensibili corpore et uoluntas ab utroque propter naturae diuersitatem quae inest ab inuicem omnibus tribus, de qua satis supra disseruimus, ita et hic potest. Quamuis enim haec trinitas de qua nunc quaeritur forinsecus inuecta est animo, intus tamen agitur et non est quidquam eius praeter ipsius animi naturam. Quo igitur pacto demonstrari potest, uoluntatem nec quasi parentem nec quasi prolem esse, siue corporeae similitudinis quae memoria continetur siue eius quae inde cum recordamur exprimitur, quando utrumque in cogitando ita copulat ut tamquam unum singulariter appareat et discerni nisi ratione non possit? Atque illud primum uidendum est non esse posse uoluntatem reminiscendi nisi uel totum uel aliquid rei eius quam reminisci uolumus in penetralibus memoriae teneamus. Quod enim omni modo et omni ex parte obliti fuerimus, nec reminiscendi uoluntas exoritur quoniam quidquid recordari uolumus recordati iam sumus in memoria nostra esse uel fuisse. Verbi gratia si recordari uolo quid heri coenauerim, aut recordatus iam sum coenasse me, aut si et hoc nondum, certe circa ipsum tempus aliquid recordatus sum, si nihil aliud ipsum saltem hesternum diem et eius eam partem qua coenari solet et quid sit coenare. Nam si nihil tale recordatus essem, quid heri coenauerim recordari uelle non possem. Unde intellegi potest uoluntatem reminiscendi ab his quidem rebus quae memoria continentur procedere adiunctis simul eis quae inde per recordationem cernendo exprimuntur, id est ex copulatione rei cuiusdam quam recordati sumus et uisionis quae inde facta est in acie cogitantis cum recordati sumus. Ipsa quae utrumque copulat uoluntas requirit et aliud quod quasi uicinum est atque contiguum recordanti. Tot igitur huius generis trinitates quot recordationes quia nulla est earum ubi non haec tria sint, illud quod in memoria reconditum est etiam antequam cogitetur, et illud quod fit in cogitatione cum cernitur, et uoluntas utrumque coniungens et ex utroque ac tertia se ipsa unum aliquid complens. An potius ita cognoscitur una quaedam in hoc genere trinitas ut unum aliquid generaliter dicamus quidquid corporalium specierum in memoria latet, et rursus unum aliquid generalem uisionem animi talia recordantis atque cogitantis quorum duorum copulationi tertia coniungitur copulatrix uoluntas ut sit hoc totum unum quiddam ex quibusdam tribus? [11.8.12] Sed quoniam non potest acies animi simul omnia quae memoria tenet uno aspectu contueri, alternant uicissim cedendo ac succedendo trinitates cogitationum, atque ita fit ista innumerabiliter numerosissima trinitas, nec tamen infinita si numerus in memoria reconditarum rerum non excedatur. Ex quo enim coepit unusquisque sentire corpora quolibet corporis sensu, etiam si posset adiungere quae oblitus est, certus ac determinatus profecto numerus foret quamuis innumerabilis. Dicimus enim innumerabilia non solum infinita sed etiam quae ita finita sunt ut facultatem numerantis excedant. [11.8.13] Sed hinc aduerti aliquanto manifestius potest aliud esse quod reconditum memoria tenet et aliud quod inde in cogitatione recordantis exprimitur, quamuis cum fit utriusque copulatio unum idemque uideatur, quia meminisse non possumus corporum species nisi tot quot sensimus et quantas sensimus et sicut sensimus (ex corporis enim sensu eas in memoria combibit animus); uisiones tamen illae cogitantium ex his quidem rebus quae sunt in memoria, sed tamen innumerabiliter atque omnino infinite multiplicantur atque uariantur. Unum quippe solem memini quia sicuti est unum uidi; si uoluero autem duos cogito uel tres uel quotquot uolo, sed ex eadem memoria qua unum memini formatur acies multos cogitantis. Et tantum memini quantum uidi; si enim maiorem uel minorem memini quam uidi, iam non memini quod uidi et ideo nec memini. Quia uero memini, tantum memini quantum uidi. Vel maiorem tamen pro uoluntate cogito uel minorem. Et ita memini ut uidi, cogito autem sicut uolo currentem et ubi uolo stantem, unde uolo et quo uolo uenientem. Quadrum etiam mihi cogitare in promptu est cum rotundum meminerim, et cuiuslibet coloris cum solem uiridem numquam uiderim et ideo non meminerim, atque ut solem ita caetera. Hae autem rerum formae quoniam corporales atque sensibiles sunt, errat quidem animus cum eas opinatur eo modo foris esse quomodo intus cogitat uel cum iam interierunt foris et adhuc in memoria retinentur, uel cum aliter etiam quod meminimus non recordandi fide sed cogitandi uarietate formatur. [11.8.14] Quamquam saepissime credamus etiam uera narrantibus quae ipsi sensibus perceperunt. Quae cum in ipso auditu quando narrantur cogitamus, non uidetur ad memoriam retorqueri acies ut fiant uisiones cogitantium; neque enim ea nobis recordantibus sed alio narrante cogitamus. Atque illa trinitas non hic uidetur expleri quae fit cum species in memoria latens et uisio recordantis tertia uoluntate copulantur. Non enim quod latebat in memoria mea sed quod audio, cogito cum aliquid mihi narratur. Non ipsas uoces loquentis dico ne quisquam putet in illam me exisse trinitatem quae foris in sensibilibus et in sensibus agitur, sed eas cogito corporum species quas narrans uerbis sonisque significat, quas utique non reminiscens sed audiens cogito. Sed si diligentius consideremus, nec tunc exceditur memoriae modus. Neque enim uel intellegere possem narrantem si ea quae dicit et si contexta tunc primum audirem, non tamen generaliter singula meminissem. Qui enim mihi narrat uerbi gratia aliquem montem silua exutum et oleis indutum, ei narrat qui meminerim species et montium et siluarum et olearum. Quas si oblitus essem, quid diceret omnino nescirem et ideo narrationem illam cogitare non possem. Ita fit ut omnis qui corporalia cogitat, siue ipse aliquid confingat, siue audiat aut legat uel praeterita narrantem uel futura praenuntiantem, ad memoriam suam recurrat et ibi reperiat modum atque mensuram omnium formarum quas cogitans intuetur. Nam neque colorem quem numquam uidit neque figuram corporis nec sonum quem numquam audiuit nec saporem quem numquam gustauit nec odorem quem numquam olefecit nec ullam contrectationem corporis quam numquam sensit potest quisquam omnino cogitare. At si propterea nemo aliquid corporale cogitat nisi quod sensit, quia nemo meminit corporale aliquid nisi quod sensit, sicut in corporibus sentiendi sic in memoria est cogitandi modus. Sensus enim accipit speciem ab eo corpore quod sentimus et a sensu memoria, a memoria uero acies cogitantis. [11.8.15] Voluntas porro sicut adiungit sensum corpori, sic memoriam sensui, sic cogitantis aciem memoriae. Quae autem conciliat ista atque coniungit, ipsa etiam disiungit ac separat, id est uoluntas. Sed a sentiendis corporibus motu corporis separat corporis sensus ne aliquid sentiamus aut ut sentire desinamus ueluti cum oculos ab eo quod uidere nolumus auertimus uel claudimus; sic aures a sonis, sic nares ab odoribus. Ita etiam uel os claudendo uel aliquid ex ore respuendo a saporibus auersamur. In tactu quoque uel subtrahimus corpus ne tangamus quod nolumus, uel si iam tangebamus, abicimus aut repellimus. Ita motu corporis agit uoluntas ne sensus corporis rebus sensibilibus copuletur. Et agit hoc quantum potest. Nam cum in hac actione propter conditionem seruilis mortalitatis difficultatem patitur, cruciatus est consequens ut uoluntati nihil reliqui fiat nisi tolerantia. Memoriam uero a sensu uoluntas auertit cum in aliud intenta non ei sinit inhaerere praesentia. Quod animaduertere facile est cum saepe coram loquentem nobis aliquem aliud cogitando non audisse nobis uidemur. Falsum est autem; audiuimus enim sed non meminimus subinde per aurium sensum labentibus uocibus alienato nutu uoluntatis per quem solent infigi memoriae. Verius itaque dixerimus cum tale aliquid accidit: 'Non meminimus,' quam: 'Non audiuimus.' Nam et legentibus euenit et mihi saepissime ut perlecta pagina uel epistula nesciam quid legerim et repetam. In aliud quippe intento nutu uoluntatis non sic est adhibita memoria sensui corporis quomodo ipse sensus adhibitus est litteris. Ita et ambulantes intenta in aliud uoluntate nesciunt qua transierint. Quod si non uidissent, non ambulassent aut maiore intentione palpando ambulassent, praesertim si per incognita pergerent; sed quia facile ambulauerunt, utique uiderunt. Quia uero non sicut sensus oculorum locis quacumque pergebant ita ipsi sensui memoria iungebatur, nullo modo id quod uiderunt etiam recentissimum meminisse potuerunt. Iam porro ab eo quod in memoria est animi aciem uelle auertere nihil est aliud quam non inde cogitare. [11.9.16] In hac igitur distributione cum incipimus ab specie corporis et peruenimus usque ad speciem quae fit in contuitu cogitantis, quattuor species reperiuntur quasi gradatim natae altera ex altera, secunda de prima, tertia de secunda, quarta de tertia. Ab specie quippe corporis quod cernitur exoritur ea quae fit in sensu cernentis, et ab hac ea quae fit in memoria, et ab hac ea quae fit in acie cogitantis. Quapropter uoluntas quasi parentem cum prole ter copulat: primo speciem corporis cum ea quam gignit in corpons sensu, et ipsam rursus cum ea quae ex illa fit in memoria, atque istam quoque tertio cum ea quae ex illa paritur in cogitantis intuitu. Sed media copula quae secunda est, cum sit uicinior, non tam similis est primae quam tertiae. Visiones enim duae sunt, una sentientis, altera cogitantis. Ut autem possit esse uisio cogitantis ideo fit in memoria de uisione sentientis simile aliquid quo se ita conuertat in cogitando acies animi, sicut se in cernendo conuertit ad corpus acies oculorum. Propterea duas in hoc genere trinitates uolui commendare, unam cum uisio sentientis formatur ex corpore, aliam cum uisio cogitantis formatur ex memoria. Mediam uero nolui quia non ibi solet uisio dici cum memoriae commendatur forma quae fit in sensu cernentis. Ubique tamen uoluntas non apparet nisi copulatrix quasi parentis et prolis. Et ideo undecumque procedat, nec parens nec proles dici potest. [11.10.17] At enim si non meminimus nisi quod sensimus neque cogitamus nisi quod meminimus, cur plerumque falsa cogitamus cum ea quae sensimus non utique falso meminerimus nisi quia uoluntas illa quam coniunctricem ac separatricem huiuscemodi rerum iam quantum potui demonstrare curaui formandam cogitantis aciem per condita memoriae ducit ut libitum est, et ad cogitanda ea quae non meminimus ex eis quae meminimus aliud hinc, aliud inde, ut sumat impellit? Quae in unam uisionem coeuntia faciunt aliquid quod ideo falsum dicatur quia uel non est foris in rerum corporearum natura uel non de memoria uidetur expressum cum tale nihil nos sensisse meminimus. Quis enim uidit cygnum nigrum? Et propterea nemo meminit. Cogitare tamen quis non potest? Facile est enim illam figuram quam uidendo cognouimus nigro colore perfundere quem nihilominus in aliis corporibus uidimus, et quia utrumque sensimus, utrumque meminimus. Nec auem quadrupedem memini quia non uidi, sed phantasiam talem facillime intueor dum alicui formae uolatili qualem uidi adiungo alios duos pedes quales itidem uidi. Quapropter dum coniuncta cogitamus quae singillatim sensa meminimus, uidemur non id quod meminimus cogitare, cum id agamus moderante memoria unde sumimus omnia quae multipliciter ac uarie pro nostra uoluntate componimus. Nam neque ipsas magnitudines corporum quas numquam uidimus sine ope memoriae cogitamus. Quantum enim spatii solet occupare per magnitudinem mundi noster obtutus, in tantum extendimus quaslibet corporum moles cum eas maximas cogitamus. Et ratio quidem pergit in ampliora, sed phantasia non sequitur. Sequitur quippe cum infinitatem quoque numeri ratio renuntiet, quam nulla uisio corporalia cogitantis apprehendit. Eadem ratio docet minutissima etiam corpuscula infinite diuidi; cum tamen ad eas tenuitates uel minutias peruentum fuerit quas uisas meminimus, exiliores minutioresque phantasias iam non possumus intueri, quamuis ratio non desinat persequi ac diuidere. Ita nulla corporalia nisi aut ea quae meminimus aut ex his quae meminimus cogitamus. [11.11.18] Sed quia numerose cogitari possunt quae singillatim sunt impressa memoriae, uidetur ad memoriam mensura, ad uisionem uero numerus pertinere quia licet innumerabilis sit multiplicitas talium uisionum, singulis tamen in memoria praescriptus est intransgressibilis modus. Mensura igitur in memoria, in uisionibus numerus apparet sicut in ipsis corporibus uisibilibus mensura quaedam est cui numerosissime coaptatur sensus uidendi, et ex uno uisibili multorum cernentium formatur aspectus ita ut etiam unus propter duorum oculorum numerum plerumque unam rem geminata specie uideat sicut supra docuimus. In his ergo rebus unde uisiones exprimuntur quaedam mensura est, in ipsis autem uisionibus numerus. Voluntas uero quae ista coniungit et ordinat et quadam unitate copulat, nec sentiendi aut cogitandi appetitum nisi in his rebus unde uisiones formantur adquiescens conlocat, ponderi similis est. Quapropter haec tria, mensuram, numerum, pondus, etiam in caeteris omnibus rebus animaduertenda praelibauerim. Nunc interim uoluntatem copulatricem rei uisibilis atque uisionis quasi parentis et prolis, siue in sentiendo siue in cogitando, nec parentem nec prolem dici posse quomodo ualui et quibus ualui demonstraui. Unde tempus admonet hanc eandem trinitatem in interiore homine requirere atque ab isto de quo tamdiu locutus sum animali atque carnali qui exterior dicitur introrsus tendere. Ubi speramus inuenire nos posse secundum trinitatem imaginem dei, conatus nostros illo ipso adiuuante quem omnia sicut res ipsae indicant, ita etiam sancta scriptura in mensura et numero et pondere disposuisse testatur. LIBER XII [12.1.1] Age nunc uideamus ubi sit quasi quoddam hominis exterioris interiorisque confinium. Quidquid enim habemus in animo commune cum pecore recte adhuc dicitur ad exteriorem hominem pertinere. Non enim solum corpus homo exterior deputabitur sed adiuncta quadam uita sue qua compages corporis et omnes sensus uigent quibus instructus est ad exteriora sentienda. Quorum sensorum imagines infixae in memoria cum recordando reuisuntur res adhuc agitur ad exteriorem hominem pertinens. Atque in his omnibus non distamus a pecore nisi quod figura corporis non proni sed erect) sumus. Qua in re admonemur ab eo qui nos fecit ne meliore nostri parse, id est animo, similes pecoribus simus a quibus corporis erectione distamus. Non ut in ea quae sublimia sunt in corporibus animum proiciamus. Nam uel in talibus quietem uoluntatis appetere prosternere est animum. Sed sicut corpus ad ea quae sunt excelsa corporum, id est ad caelestia, naturaliter erectum est, sic animus quae substantia spiritalis est ad ea quae sunt in spiritalibus excelsa erigendus est non elatione superbiae sed pietate iustitiae. [12.2.2] Possunt autem et pecora et sentire per corporis sensus extrinsecus corporalia et ea memoriae fixa reminisci atque in eis appetere conducibilia, fugere incommode. Verum ea notare ac non solum naturaliter rapta sed etiam de industria memoriae commendata retinere et in obliuionem iamiamque labentia recordando atque cogitando rursus imprimere ut quemadmodum ex eo quod gerit memoria cogitatio formatur, sic et hoc ipsum quod in memoria est cogitatione firmetur, fictas etiam uisiones hinc atque inde recordata quaelibet sumendo et quasi assuendo componere, inspicere quemadmodum in hoc rerum genere quae uerisimilia sunt discernantur a ueris, non spiritalibus sed ipsis corporalibus, haec atque huiusmodi, quamuis in sensibilibus atque in eis quae inde animus per sensum corporis traxit agantur atque uersentur, non sunt tamen rationis expertia nec hominibus pecoribusque communia. Sed sublimioris rationis est iudicare de istis corporalibus secundum rationes incorporales et sempiternas quae nisi supra mentem humanam essent, incommutabiles profecto non essent, atque his nisi subiungeretur aliquid nostrum, non secundum eas possemus de corporalibus iudicare. Iudicamus autem de corporalibus ex ratione dimensionum atque figurarum quam incommutabiliter manere mens nouit. [12.3.3] Illud uero nostrum quod in actione corporalium atque temporalium tractandorum ita uersatur ut non sit nobis commune cum pecore rationale est quidem, sed ex illa rationali nostrae mentis substantia qua subhaeremus intellegibili atque incommutabili ueritati tamquam ductum et inferioribus tractandis gubernandisque deputatum est. Sicut enim in omnibus pecoribus non inuentum est uiro adiutorium simile illi nisi de illo detractum in coniugium formaretur, ita menti nostrae qua supernam et internam consulimus ueritatem nullum est ad usum rerum corporalium quantum naturae hominis sat est simile adiutorium ex animae partibus quas communes cum pecoribus habemus. Et ideo quiddam rationale nostrum non ad unitatis diuortium separatum sed in auxilium societatis quasi deriuatum in sui operis dispertitur officio. Et sicut una caro est duorum in masculo et femina, sic intellectum nostrum et actionem, uel consilium et exsecutionem, uel rationem et appetitum rationalem, uel si quo alio modo significatius dici possunt, una mentis natura complectitur ut quemadmodum de illis dictum est: Erunt duo in carne una sic de his dici possit: 'Duo in mente una.' [12.4.4] Cum igitur disserimus de natura mentis humanae de una quadam re disserimus, nec eam in haec duo quae commemoraui nisi per officia geminamus. Itaque cum in ea quaerimus trinitatem, in tota quaerimus non separantes actionem rationalem in temporalibus a contemplatione aeternorum ut tertium aliquid iam quaeramus quo trinitas impleatur. Sed in tota natura mentis ita trinitatem reperiri opus est ut si desit actio temporalium cui operi necessarium sit adiutorium propter quod ad haec inferiora administranda deriuetur aliquid mentis, in una nusquam dispertita mente trinitas inueniatur, et facta iam ista distributione in eo solo quod ad contemplationem pertinet aeternorum non solum trinitas sed etiam irnago dei; in hoc autem quod deriuatum est in actione temporalium, etiamsi trinitas possit, non tamen imago dei possit inueniri. [12.5.5] Proinde non mihi uidentur probabilem afferre sententiam qui sic arbitrantur trinitatem imaginis dei in tribus personis quod attinet ad humanam naturam posse reperiri ut in coniugio masculi et feminae atque in eorum prole compleatur, quod quasi uir ipse patris personam intimet, filii uero quod de illo ita processit ut nasceretur, atque ita tertiam personam uelut spiritus dicunt esse mulierem quae ita de uiro processit ut non ipsa es set filius aut filia, quamuis ea concipiente proles nasceretur; dixit enim dominus de spiritu sancto quod a patre procedat et tamen filius non est. In huius igitur opinionis errore hoc solum probabiliter affertur quod in origine factae feminae secundum sanctae scripturae fidem satis ostenditur non omne quod de aliqua persona ita exsistit ut personam alteram faciat filium posse dici quandoquidem de uiri persona exstitit persona mulieris nec tamen eius filia dicta est. Caetera sane ita sunt absurda, immo uero ita falsa, ut facillime redarguantur. Omitto enim quale sit spiritum sanctum matrem filii dei putare et coniugem patris. Fortassis quippe respondeatur haec in carnalibus habere offensionem dum corporei conceptus partusque cogitantur. Quamquam et haec ipsa castissime cogitent quibus mundis omnia munda sunt, immundis autem et infidelibus quorum polluta est et mens et conscientia ita nihil est mundum ut quosdam eorum etiam de uirgine secundum carnem natus carnem natus Christus offendat. Sed tamen in spiritalibus illis summis, ubi non est aliquid uiolabile aut corruptibile nec natum ex tempore nec ex informi formatum, si qua dicuntur talia ad quorum similitudinem etiam ista inferioris creaturae genera quamuis longe remotissime facta sunt, non debent cuiusquam sobriam perturbare prudentiam ne cum uanum deuitat horrorem in perniciosum incurrat errorem. Assuescat in corporibus ita spiritalium reperire uestigia ut cum inde sursum uersus duce ratione ascendere coeperit, ut ad ipsam incommutabilem ueritatem per quam facta sunt ista perueniat, non secum ad summa pertrahat quod contemnit in infimis. Nec enim erubuit quidam uxorem sibi eligere sapientiam quia nomen uxoris in prole gignenda corruptibilem concubitum ingerit cogitanti, aut uero ipsa sapientia sexu femina est quia feminini generis uocabulo et in graeca et in latina lingua enuntiatur. [12.6.6] Non ergo propterea respuimus istam sententiam quia timemus sanctam et inuiolabilem atque incommutabilem caritatem tamquam coniugem dei patris de illo exsistentem sed non sicut prolem ad gignendum uerbum per quod facta sunt omnia cogitare, sed quia eam falsam diuma scriptura euidenter ostendit. Dixit enim deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram paulo post autem dictum est: Et fecit deus hominem ad imaginem dei. Nostram certe quia pluralis est numerus non recte diceretur si homo ad unius personae imaginem fieret siue patris siue filii siue spiritus sancti, sed quia fiebat ad imaginem trinitatis propterea dictum est, ad imaginem nostram. Rursus autem ne in trinitate credendos arbitraremur tres deos cum sit eadem trinitas unus deus: Et fecit, inquit, deus hominem ad imaginem dei pro eo ac si diceret, ad imaginem suam. [12.6.7] Sunt enim tales usitatae in illis litteris locutiones quas nonnulli, etiamsi catholicam fidem asserunt, non tamen diligenter aduertunt ut putent ita dictum, Fecit deus ad imaginem dei quasi diceretur "Fecit pater ad imaginem filii" sic uolentes asserere in scripturis sanctis deum dictum etiam filium quasi desint alla uerissima et manifestissima documenta ubi non solum deus sed etiam uerus deus dictus est filius. In hoc enim testimonio dum aliud soluere intendunt sic se implicant ut expedire non possint. Si enim pater fecit ad imaginem filii ita ut non sit homo imago patris sed filii, dissimilis est patri filius. Si autem pie fides docet, sicuti docet, filium esse ad aequalitatem essentiae similem patri, quod ad similitudinem filii factum est necesse est etiam ad similitudinem patris factum sit. Deinde si hominem pater non ad suam sed ad filii fecit imaginem, cur non ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem 'tuam,' sed ait, nostram, nisi quia trinitatis imago fiebat in homine ut hoc modo esset homo imago unius ueri dei quia ipsa trinitas unus uerus deus est? Locutiones autem sunt innumerabiles tales in scripturis, sed has protulisse suffecerit. Est in psalmis ita dictum: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua quasi alteri dictum sit, non ei de quo dixerat, Domini est salus Et iterum: A te, inquit, eruar a temptatione, et in deo meo transgrediar murum quasi alteri dixerit, A te eruar a temptatione. Et iterum: Populi sub te cadent in corde inimicorum regis ac si diceret, in corde inimicorum 'tuorum'; ei quippe regi dixerat, id est, domino Iesu Christo, Populi sub te cadent, quem regem intellegi uoluit cum diceret, in corde inimicorum regis. Rarius ista in noui testamenti litteris inueniuntur, sed tamen ad romanos apostolus: De filio suo, inquit, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, qui praedestinatus est filius dei in uirtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi domini nostri tamquam de alio supra diceret. Quid est enim filius dei praedestinatus ex resurrectione mortuorum Iesu Christi nisi idem Iesus Christus qui praedestinatus est filius dei? Ergo quomodo hic cum audimus filius dei in uirtute Iesu Christi, aut filius dei secundum spiritum sanctificationis Iesu Christi, aut filius dei ex resurrectione mortuorum Iesu Christi, cum dici potuisset usitate, in uirtute 'sua,' aut secundum spiritum sanctificationis 'suae,' aut ex resurrectione mortuorum 'eius' uel mortuorum 'suorum,' non cogimur intellegere aliam personam sed unam eandemque, scilicet filii dei domini nostri Iesu Christi; ita cum audimus: Fecit deus hominem ad imaginem dei, quamuis posset usitatius dici, ad imaginem suam, non tamen cogimur aliam personam intellegere in trinitate, sed ipsam unam eandemque trinitatem qui est unus deus, ad cuius imaginem factus est homo. [12.6.8] Quae cum ita sint, si eandem trinitatis imaginem non in uno sed in tribus hominibus acceperimus, patre et matre et filio, non erat ergo ad imaginem dei factus homo antequam uxor ei fieret et antequam filium propagarent quia nondum erat trinitas. An dicit aliquis: 'Iam trinitas erat quia etsi nondum forma propria, iam tamen originali natura et mulier erat in latere uiri et filius in lumbis patris'? Cur ergo cum scriptura dixisset: Fecit deus hominem ad imaginem dei contexuit dicens: Fecit eum masculum et feminam, fecit eos et benedixit eos (uel si ita distinguendum est: Et fecit deus hominem, ut deinde inferatur ad imaginem dei fecit eum, et tertia subiunctio sit masculum et feminam fecit eos, quidam enim timuerunt dicere: Fecit eum masculum et feminam ne quasi monstrosum aliquid intellegeretur sicuti sunt quos hermaphroditos uocant, cum etiam sic non mendaciter possit intellegi utrumque in numero singulari propter id quod dictum est: Duo in carne una)? Cur ergo, ut dicere coeperam, in natura hominis ad imaginem dei facta praeter masculum et feminam non commemorat scriptura? Ad implendam quippe imaginem trinitatis debuit addere et filium, quamuis adhuc in lumbis patris constitutum sicut mulier erat in latere. An forte iam facta erat et mulier, et scriptura breui complexione constrinxerat quod postea quemadmodum sit factum diligentius explicaret, et propterea filius commemorari non potuit quia nondum erat natus? Quasi et hoc non poterat ea breuitate complecti spiritus suo loco postea natum filium narraturus, sicut mulierem de uiri latere assumptam suo postmodum loco narrauit et tamen hic eam nominare non praetermisit. [12.7.9] Non itaque ita debemus intellegere hominem factum ad imaginem summae trinitatis, hoc est ad imaginem dei, ut eadem im ago in trib us intellegatur hominib us praesertim cu m apostolus uirum dicat esse imaginem dei, et propterea uelamentum ei capitis demat quod mulieri adhibendum monet ita loquens: Vir quidem non debet uelare caput cum sit imago et gloria dei. Mulier autem gloria uiri est. Quid ergo dicemus ad haec? Si pro sua persona mulier adimplet imaginem trinitatis, cur ea detracta de latere uiri adhuc ille imago dicitur? Aut si et una persona hominis ex tribus potest dici imago dei, sicut in ipsa summa trinitate et unaquaeque persona deus est, cur et mulier non est imago dei? Nam propterea caput uelare praecipitur quod ille quia imago dei est prohibetur. [12.7.10] Sed uidendum est quomodo non sit contrarium quod dicit apostolus non mulierem sed uirum esse imaginem dei huic quod scriptum est in genesi: Fecit deus hominem ad imaginem dei, fecit eum masculum et feminam; fecit eos et benedixit eos. Ad imaginem quippe dei naturam ipsam humanam factam dicit quae sexu utroque completur, nec ab intellegenda imagine dei separat feminam. Dicto enim quod fecit deus hominem ad imaginem dei, fecit eum, inquit, mascttlum et feminam, uel certe alia distinctione, masculum et feminam fecit eos. Quomodo ergo per apostolum audiuimus uirum esse imaginem dei unde caput uelare prohibetur, mulierem autem non et ideo ipsa hoc facere iubetur nisi, credo, illud esse quod iam dixi cum de natura humanae mentis agerem, mulierem cum uiro suo esse imaginem dei ut una imago sit tota illa substantia; cum autem ad adiutorium distribuitur, quod ad eam ipsam solam attinet non est imago dei; quod autem ad uirum solum attinet imago dei est tam plena atque integra quam in unum coniuncta muliere? Sicut de natura humanae mentis diximus quia et si tota contempletur ueritatem, imago dei est, et cum ex ea distribuitur aliquid et quadam intentione deriuatur ad actionem rerum temporalium, nihilominus ex qua parte conspectam consulit ueritatem imago dei est; ex qua uero intenditur in agenda inferiora non est imago dei. Et quoniam quantumcumque se extenderit in id quod aeternum est tanto magis inde formatur ad imaginem dei, et propterea non est cohibenda ut se inde contineat ac temperet, ideo uir non debet uelare caput. Quia uero illi rationali actioni quae in rebus corporalibus temporalibusque uersatur periculosa est nimia in inferiora progressio, debet habere potestatem super caput, quod indicat uelamentum quo significatur esse cohibenda. Grata est enim sanctis angelis sacrata et pia significatio. Nam deus non ad tempus uidet nec aliquid noui fit in eius uisione atque scientia cum aliquid temporaliter ac transitorie geritur sicut inde afficiuntur sensus uel carnales animalium et hominum uel etiam caelestes angelorum. [12.7.11] In isto quippe manifesto sexu masculi et feminae apostolus Paulus occultioris cuiusdam rei figurasse mysterium uel hinc intellegi potest quod cum alio loco dicat ueram uiduam esse desolatam sine filiis et nepotibus, et tamen eam sperare debere in domino et persistere in orationibus nocte et die, hic dicat mulierem seductam in praeuaricatione factam saluam fieri per filiorum generationem et addidit: Si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate. Quasi uero possit obesse bonae uiduae si uel filios non habuerit uel hi quos habuerit in bonis moribus permanere noluerint. Sed quia ea quae dicuntur opera bona tamquam filii sunt uitae nostrae secundum quam quaeritur cuius uitae sit quisque, id est quomodo agat haec temporalia, quam uitam graeci non *zoon* sed *bion* uocant, et haec opera bona maxime in officiis misericordiae frequentari solent (opera uero misericordiae nihil prosunt siue paganis siue iudaeis qui Christo non credunt siue quibusque haereticis uel schismaticis ubi fides et dilectio et sobria sanctificatio non inuenitur), manifestum est quid apostolus significare uoluerit, ideo figurate ac mystice quia de uelando muliebri capite loquebatur, quod nisi ad aliquod secretum sacramenti referatur inane remanebit. [12.7.12] Sicut enim non solum ueracissima ratio sed etiam ipsius apostoli declarat auctoritas, non secundum formam corporis homo factus est ad imaginem dei sed secundum rationalem mentem. Cogitatio quippe turpiter uana est quae opinatur deum membrorum corporalium lineamentis circumscribi atque definiri. Porro autem nonne idem beatus apostolus dicit: Renouamini spiritu mentis uestrae et induite nouum hominem, eum qui secundum deum creatus est et alibi apertius: Exuentes uos, inquit, meterem hominem cum actibus eius induite nouum qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius qui creauit eum? Si ergo spiritu mentis nostrae renouamur, et ipse est nouus homo qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius qui creauit eum, nulli dubium est non secundum corpus neque secundum quamlibet animi partem sed secundum rationalem mentem ubi potest esse agnitio dei hominem factum ad imaginem eius qui creauit eum. Secundum hanc autem renouationem efficimur etiam filii dei per baptismum Christi, et induentes nouum hominem Christum utique induimus per fidem. Quis est ergo qui ab hoc consortio feminas alienet cum sint nobiscum gratiae cohaeredes et alio loco idem apostolus dicat: Omnes enim filii dei estis per fidem in Christo Iesu. Quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis. Non est iudaeus neque graecus, non est seruus neque liber, non est masculus et femina, omnes enim uos unum estis in Christo Iesu? Numquidnam igitur fideles feminae sexum corporis amiserunt? Sed quia ibi renouantur ad imaginem dei ubi sexus nullus est, ibi factus est homo ad imaginem dei ubi sexus nullus est, hoc est in spiritu mentis suae. Cur ergo uir propterea non debet caput uelare quia imago est et gloria dei, mulier autem debet quia gloria uiri est, quasi mulier non renouetur spiritu mentis suae, qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius qui creauit eum? Sed quia sexu corporis distat a uiro, rite potuit in eius corporali uelamento figurari pars illa rationis quae ad temporalia gubernanda deflectitur ut non maneat imago dei nisi ex qua parte mens hominis aeternis rationibus conspiciendis uel consulendis adhaerescit, quam non solum masculos sed etiam feminas habere manifestum est. [12.7.13] Ergo in eorum mentibus communis natura cognoscitur; in eorum uero corporibus ipsius unius mentis distributio figuratur. [12.8.13] Ascendentibus itaque introrsus quibusdam gradibus considerationis per animae partes unde incipit aliquid occurrere quod non sit nobis commune cum bestiis, inde incipit ratio ubi iam homo interior possit agnosci. Qui etiam ipse si per illam rationem cui temporalium rerum administratio delegata est immoderato progressu nimis in exteriora prolabitur consentiente sibi capite suo, id est non eam cohibente atque refrenante illa quae in specula consilii praesidet quasi uirili portione, inueteratur inter inimicos suos uirtutis inuidos daemones cum suo principe diabolo, aeternorumque illa uisio ab ipso etiam capite cum coniuge uetitum manducante subtrahitur ut lumen oculorum eius non sit cum illo, ac sic ab illa inlustratione ueritatis ambo nudati, atque apertis oculis conscientiae ad uidendum quam inhonesti atque indecori remanserint tamquam folia dulcium fructuum sed sine ipsis fructibus, ita sine fructu boni operis bona uerba contexunt ut male uiuentes quasi bene loquendo contegant turpitudinem suam. [12.9.14] Potestatem quippe suam diligens anima a communi uniuerso ad priuatam partem prolabitur, et apostatica illa superbia quod initium peccati dicitur, cum in uniuersitate creaturae deum rectorem secuta legibus eius optime gubernari potuisset, plus aliquid uniuerso appetens atque id sua lege gubernare molita, quia nihil est amplius uniuersitate, in curam partilem truditur et sic aliquid amplius concupiscendo minuitur, unde et auaritia dicitur radix omnium malorum; totumque illud ubi aliquid proprium contra leges quibus uniuersitas administratur agere nititur per corpus proprium gerit quod partiliter possidet, atque ita formis et motibus corporalibus delectata, quia intus ea secum non habet, cum eorum imaginibus quas memoriae fixit inuoluitur et phantastica fornicatione turpiter inquinatur omnia officia sua ad eos fines referens quibus curiose corporalia ac temporalia per corporis sensus quaerit, aut tumido fastu aliis animis corporeis sensibus deditis esse affectat excelsior, aut coenoso gurgite carnalis uoluptatis immergitur. [12.10.15] Cum ergo bona uoluntate ad interiora ac superiora percipienda quae non priuatim sed communiter ab omnibus qui talia diligunt sine ulla angustia uel inuidia casto possidentur amplexu uel sibi uel aliis consulit, etsi fallatur in aliquo per ignorantiam temporalium quia et hoc temporaliter gerit et modum agendi non teneat quem debebat, humana temptatio est. Et magnum est hanc uitam sic degere quam uelut uiam redeuntes carpimus ut temptatio nos non apprehendat nisi humana. Hoc enim peccatum extra corpus est nec fornicationi deputatur, et propterea facillime ignoscitur. Cum uero propter adipiscenda ea quae per corpus sentiuntur propter experiendi uel excellendi uel contrectandi cupiditatem ut in his finem boni sui ponat aliquid agit, quidquid agit turpiter agit, et fornicatur in corpus proprium peccans, et corporearum rerum fallacia simulacra introrsus rapiens et uana meditatione componens ut ei nec diuinum aliquid nisi tale uideatur, priuatim auara fetatur erroribus et priuatim prodiga inanitur uiribus. Nec ad tam turpem et miserabilem fornicationem semel ab exordio prosiliret, sed sicut scriptum est: Qui modica spernit paulatim decidet. [12.11.16] Quomodo enim coluber non apertis passibus sed squamarum minutissimis nisibus repit, sic lubricus deficiendi motus neglegentes minutatim occupat, et incipiens a peruerso appetitu similitudinis dei peruenit ad similitudinem pecorum. Inde est quod nudati stola prima pelliceas tunicas mortalitate meruerunt. Honor enim hominis uerus est imago et similitudo dei quae non custoditur nisi ad ipsum a quo imprimitur. Tanto magis itaque inhaeretur deo quanto minus diligitur proprium. Cupiditate uero experiendae potestatis suae quodam nutu suo ad se ipsum tamquam ad medium proruit. Ita cum uult esse sicut ille sub nullo, et ab ipsa sui medietate poenaliter ad ima propellitur, id est ad ea quibus pecora laetantur; atque ita cum sit honor eius similitudo dei, dedecus autem eius similitudo pecoris: Homo in honore positus non intellexit, comparatus est iumentis insensatis et similis factus est eis. Qua igitur tam longe transiret a summis ad infima nisi per medium sui? Cum enim neglecta caritate sapientiae quae semper eodem modo manet concupiscitur scientia ex mutabilium temporaliumque experimento, inflat non aedificat; ita praegrauatus animus quasi pondere suo a beatitudine expellitur, et per illud suae medietatis experimentum poena sua discit quid intersit inter bonum desertum malumque commissum, nec redire potest effusis ac perditis uiribus nisi gratia conditoris sui ad poenitentiam uocantis et peccata donantis. Quis enim infelicem animam liberabit a corpore mortis huius nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum? De qua gratia suo loco quando ipse praestiterit disseremus. [12.12.17] Nunc de illa parte rationis ad quam pertinet scientia, id est cognitio rerum temporalium atque mutabilium nauandis uitae huius actionibus necessaria, susceptam considerationem quantum dominus adiuuat peragamus. Sicut enim in illo manifesto coniugio duorum hominum qui primi facti sunt non manducauit serpens de arbore uetita sed tantummodo manducandum persuasit, mulier autem non manducauit sola sed uiro suo dedit et simul manducauerunt, quamuis cum serpente sola locuta et ab eo sola seducta sit, ita et in hoc quod etiam in homine uno geritur et dinoscitur, occulto quodam secretoque coniugio carnalis, uel ut ita dicam qui in corporis sensus intenditur sensualis animae motus, qui nobis pecoribusque communis est, seclusus est a ratione sapientiae. Sensu quippe corporis corporalia sentiuntur; aeterna uero et incommutabilia spiritalia ratione sapientiae intelleguntur. Rationi autem scientiae appetitus uicinus est quandoquidem de ipsis corporalibus quae sensu corporis sentiuntur ratiocinatur ea quae scientia dicitur actionis, si bene ut eam notitiam referat ad finem summi boni; si autem male ut eis fruatur tamquam bonis talibus in quibus falsa beatitudine conquiescat. Cum ergo huic intentioni mentis quae in rebus temporalibus et corporalibus propter actionis officium ratiocinandi uiuacitate uersatur carnalis ille sensus uel animalis ingerit quandam inlecebram fruendi sc, id est tamquam bono quodam priuato et proprio non tamquam publico atque communi quod est incommutabile bonum, tunc uelut serpens alloquitur feminam. Huic autem inlecebrae consentire de ligno prohibito manducare est. Sed iste consensus si sola cogitationis delectatione contentus est, superioris uero auctoritate consilii ita membra retinentur ut non exhibeantur iniquitatis arma peccato, sic habendum existimo uelut cibum uetitum mulier sola comederit. Si autem in consensione male utendi rebus quae per sensum corporis sentiuntur ita decernitur quodcumque peccatum ut si potestas sit etiam corpore compleatur, intellegenda est illa mulier dedisse uiro suo secum simul edendum inlicitum cibum. Neque enim potest peccatum non solum cogitandum suauiter uerum etiam efficaciter perpetrandum mente decerni nisi et illa mentis intentio penes quam summa potestas est membra in opus mouendi uel ab opere cohibendi malae actioni cedat et seruiat. [12.12.18] Nec sane cum sola cogitatione mens oblectatur inlicitis, non quidem decernens esse facienda, tenens tamen et uoluens libenter quae statim ut attigerunt animum respui debuerunt, negandum est esse peccatum sed longe minus quam si et opere statuatur implendum. Et ideo de talibus quoque cogitationibus uenia petenda est pectusque percutiendum atque dicendum: Dimitte nobis debita nostra, faciendumque quod sequitur atque in oratione iungendum: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Neque enim sicut in illis duobus primis hominibus personam suam quisque portabat, et ideo si sola mulier cibum edisset inlicitum, sola utique mortis supplicio plecteretur; ita dici potest in homine uno si delectationibus inlicitis a quibus se continuo deberet auertere cogitatio libenter sola pascatur, nec facienda decernantur mala sed tantum suauiter in recordatione teneantur, quasi mulierem sine uiro posse damnari. Absit hoc credere. Haec quippe una persona est, unus homo est, totusque damnabitur nisi haec quae sine uoluntate operandi sed tamen cum uoluntate animum talibus oblectandi solius cogitationis sentiuntur esse peccata per mediatoris gratiam remittantur. [12.12.19] Haec itaque disputatio qua in mente uniuscuiusque hominis quaesiuimus quoddam rationale coniugium contemplationis et actionis, officiis per quaedam singula distributis tamen in utroque mentis unitate seruata, salua illius ueritatis historia quam de duobus primis hominibus, uiro scilicet eiusque muliere de quibus propagatum est genus humanum, diuina tradit auctoritas ad hoc tantummodo audienda est ut intellegatur apostolus imaginem dei uiro tantum tribuendo non etiam feminae, quamuis in diuerso sexu duorum hominum aliquid tamen significare uoluisse quod in uno homine quaereretur. [12.13.20] Nec me fugit quosdam qui fuerunt ante nos egregii defensores catholicae fidei et diuini eloquii tractatores cum in homine uno cuius uniuersam animam bonam quendam paradisum esse senserunt duo ista requirerent, uirum mentem, mulierem uero dixisse corporis sensum. Et secundum hanc autem distributionem qua uir ponitur mens, sensus uero corporis mulier, uidentur apte omnia conuenire si considerata tractentur nisi quod in omnibus bestiis et uolatilibus scriptum est non esse inuentum uiro adiutorium simile illi et tunc est ei mulier facta de latere. Propter quod ego non putaui pro muliere sensum corporis esse ponendum quem uidemus nobis et bestiis esse communem, sed aliquid uolui quod bestiae non haberent, sensumque corporis magis pro serpente intellegendum existimaui qui legitur sapientior omnibus pecoribus terrae. In eis quippe naturalibus bonis quae nobis et inrationabilibus animantibus uidemus esse communia uiuacitate quadam sensus excellit, non ille de quo scriptum est in epistula quae est ad hebraeos ubi legitur perfectorum esse solidum cibum qui per habitum exercitatos habent sensus ad separandum bonum a malo (illi quippe sensus naturae rationalis sunt ad intellegentiam pertinentes), sed iste sensus qui est quinquepertitus in corpore per quem non solum a nobis uerum etiam a bestiis corporalis species motusque sentitur. [12.13.21] Sed siue isto siue illo siue aliquo alio modo accipiendum sit quod apostolus uirum dixit imaginem et gloriam dei mulierem autem gloriam uiri, apparet tamen cum secundum deum uiuimus, mentem nostram in inuisibilia eius intentam ex eius aeternitate, ueritate, caritate proficienter debere formari, quiddam uero rationalis intentionis nostrae, hoc est eiusdem mentis, in usum mutabilium corporaliumque rerum sine quo haec uita non agitur dirigendum, non ut conformetur huic saeculo finem constituendo in bonis talibus et in ea detorquendo beatitudinis appetitum, sed ut quidquid in usu temporalium rationabiliter facimus aeternorum adipiscendorum contemplatione faciamus per ista transeuntes, illis inhaerentes. [12.14.21] Habet enim et scientia modum suum bonum si quod in ea inflat uel inflare assolet aeternorum caritate uincatur quae non inflat sed, ut scimus, aedificat. Sine scientia quippe nec uirtutes ipsae quibus recte uiuitur possunt haberi per quas haec uita misera sic gubernetur ut ad illam quae uere beata est perueniatur aeternam. [12.14.22] Distat tamen ab aeternorum contemplatione actio qua bene utimur temporalibus rebus, et illa sapientiae, haec scientiae deputatur. Quamuis enim et illa quae sapientia est possit scientia nuncupari sicut et apostolus loquitur ubi dicit: Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum quam scientiam profecto contemplationis dei uult intellegi quod sanctorum summum erit praemium; tamen ubi dicit: Alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum haec utique duo sine dubitatione distinguit, licet non ibi explicet quid intersit et unde possit utrumque dinosci. Verum scripturarum sanctarum multiplicem copiam scrutatus inuenio scriptum esse in libro Iob eodem sancto uiro loquente: Ecce pietas est sapientia, abstinere autem a malis scientia est. In hac differentia intellegendum est ad contemplationem sapientiam, ad actionem scientiam pertinere. 'Pietatem' quippe hoc loco posuit 'dei cultum,' quae graece dicitur *theosebeia*; nam hoc uerbum habet ista sententia in codicibus graecis. Et quid est in aeternis excellentius quam deus cuius solius immutabilis est natura? Et quis cultus eius nisi amor eius quo nunc desideramus eum uidere credimusque et speramus nos esse uisuros, et quantum proficimus uidemus nunc per speculum in aenigmate tunc autem 'in manifestatione'? Hoc est enim quod ait apostolus Paulus, facie ad faciem; hoc etiam quod Iohannes: Dilectissimi, nunc filii dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est. De his atque huiusmodi sermo ipse mihi uidetur esse sermo sapientiae. Abstinere autem a malis quam Iob scientiam dixit esse rerum procul dubio temporalium est quoniam secundum tempus in malis sumus, a quibus abstinere debemus ut ad illa bona aeterna ueniamus. Quamobrem quidquid prudenter, fortiter, temperanter et iuste agimus ad eam pertinet scientiam siue disciplinam qua in euitandis malis bonisque appetendis actio nostra uersatur, et quidquid propter exempla uel cauenda uel imitanda et propter quarumque rerum quae nostris adcommodata sunt usibus necessaria documenta historica cognitione colligimus. [12.14.23] De his ergo sermo cum fit, eum scientiae sermonem puto discernendum a sermone sapientiae ad quam pertinent ea quae nec fuerunt nec futura sunt sed sunt, et propter eam aeternitatem in qua sunt et fuisse et esse et futura esse dicuntur sine ulla mutabilitate temporum. Non enim sic fuerunt ut esse desinerent aut sic futura sunt quasi nunc non sint, sed idipsum esse semper habuerunt, semper habitura sunt. Manent autem non tamquam in spatiis locorum fixa ueluti corpora, sed in natura incorporali sic intellegibilia praesto sunt mentis aspectibus sicut ista in locis uisibilia uel contrectabilia corporis sensibus. Non autem solum rerum sensibilium in locis positarum sine spatiis localibus manent intellegibiles incorporalesque rationes, uerum etiam motionum in temporibus transeuntium sine temporali transitu stant etiam ipsae utique intellegibiles, non sensibiles. Ad quas mentis acie peruenire paucorum est, et cum peruenitur quantum fieri potest, non in eis manet ipse peruentor, sed ueluti acies ipsa reuerberata repellitur et fit rei non transitoriae transitoria cogitatio. Quae tamen cogitatio transiens per disciplinas quibus eruditur animus memoriae commendatur ut sit quo redire possit quae cogitur inde transire, quamuis si ad memoriam cogitatio non rediret atque ibi quod commendauerat inueniret, uelut rudis ad hoc sicut ducta fuerat duceretur idque inueniret ubi primum inuenerat, in illa incorporea ueritate unde rursus quasi descriptum in memoria figeretur. Neque enim sicut manet uerbi gratia quadrati corporis incorporalis et immutabilis ratio sic in ea manet hominis cogitatio, si tamen ad eam sine phantasia spatii localis potuit peruenire. Aut si alicuius artificiosi et musici soni per moras temporis transeuntis numerositas comprehendatur sine tempore stans in quodam secreto altoque silentio, tamdiu saltem cogitari potest quamdiu potest ille cantus audiri; tamen quod inde rapuerit etsi transiens mentis aspectus et quasi glutiens in uentre ita in memoria reposuerit, poterit recordando quodam modo ruminare et in disciplinam quod sic didicerit traicere. Quod si fuerit omnimoda obliuione deletum, rursus doctrina duce ad id uenietur quod penitus exciderat et sic inuenietur ut erat. [12.15.24] Unde Plato ille philosophus nobilis persuadere conatus est uixisse hic animas hominum et antequam ista corpora gererent, et hinc esse quod ea quae discuntur reminiscuntur potius cognita quam cognoscuntur noua. Retulit enim puerum quendam nescio quae de geometrica interrogatum sic respondisse tamquam esset illius peritissimus disciplinae. Gradatim quippe atque artificiose interrogatus uidebat quod uidendum erat dicebatque quod uiderat. Sed si recordatio haec esset rerum antea cognitarum, non utique omnes uel pene omnes cum illo modo interrogarentur hoc possent, non enim omnes in priore uita geometrae fuerunt cum tam rari sint in genere humano ut uix possit aliquis inueniri. Sed potius credendum est mentis intellectualis ita conditam esse naturam ut rebus intellegibilibus naturali ordine disponente conditore subiuncta sic ista uideat in quadam luce sui generis incorporea quemadmodum oculus carnis uidet quae in hac corporea luce circumadiacent, cuius lucis capax eique congruens est creatus. Non enim et ipse ideo sine magistro alba et nigra discernit quia ista iam nouerat antequam in hac carne crearetur. Denique cur de solis rebus intellegibilibus id fieri potest ut bene interrogatus quisque respondeat quod ad quamque pertinet disciplinam etiamsi eius ignarus est? Cur hoc facere de rebus sensibilibus nullus potest nisi quas isto uidit in corpore constitutus aut eis qui nouerant indicantibus credidit seu litteris cuiusque seu uerbis? Non enim adquiescendum est eis qui samium Pythagoram ferunt recordatum fuisse talia nonnulla quae fuerat expertus cum hic alio iam fuisset in corpore et alios nonnullos narrant alii eiusmodi aliquid in suis mentibus passos. Quas falsas fuisse memorias quales plerumque experimur in somnis quando nobis uidemur reminisci quasi egerimus aut uiderimus quod nec egimus omnino nec uidimus, et eo modo affectas esse illorum mentes etiam uigilantium instinctu spirituum malignorum atque fallacium quibus curae est de reu olutionibus animarum falsam opinion em ad decipiendos homines firmare uel serere, ex hoc conici potest quia si uere illa recordarentur quae hic in aliis antea positi corporibus uiderant, multis ac pene omnibus id contingeret quandoquidem ut de uiuis mortuos, ita de mortuis uiuos tamquam de uigilantib us dormientes et de dormi en tibu s uigilantes sine cessatione fieri suspicantur. [12.15.25] Si ergo haec est sapientiae et scientiae recta distinctio ut ad sapientiam pertineat aeternarum rerum cognitio intellectualis, ad scientiam uero temporalium rerum cognitio rationalis, quid cui praeponendum siue postponendum sit non est difficile iudicare. Si autem alia est adhibenda discretio qua dinoscantur haec duo quae procul dubio distare apostolus docet dicens: Alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, tamen etiam istorum duorum quae nos posuimus euidentissima differentia est quod alia sit intellectualis cognitio aeternarum rerum, alia rationalis temporalium, et huic illam praeferendam esse ambigit nemo. Relinquentibus itaque nobis ea quae exterioris sunt hominis et ab eis quae communia cum pecoribus habemus introrsum ascendere cupientibus, antequam ad cognitionem rerum intellegebilium atquesummarum quae sempiternae sunt ueniremus, temporalium rerum cognitio rationalis occurrit. Etiam in hac igitur inueniamus si possumus aliquam trinitatem sicut inueniebamus in sensibus corporis et in his quae per eos in animam uel spiritum nostrum imaginaliter intrauerunt, ut pro corporalibus rebus quas corporeo foris positas attingimus sensu intus corporum similitudines haberemus impressas memoriae ex quibus cogitatio formaretur tertia uoluntate utrumque iungente, sicut formabatur foris acies oculorum, quam uoluntas ut uisio fieret adhibebat rei uisibili et utrumque iungebat etiam illic ipsa se admouens tertiam. Sed non est hoc coartandum in hunc librum ut in eo qui sequitur si deus adiuuerit conuenienter possit inquiri et quod inuentum fuerit explicari. LIBER XIII [13.1.1] In libro superiore huius operis duodecimo satis egimus discernere rationalis mentis officium in temporalibus rebus, ubi non sola cognitio uerum et actio nostra uersatur, ab excellentiore eiusdem mentis officio quod contemplandis aeternis rebus impenditur ac sola cognitione finitur. Commodius autem fieri puto ut de scripturis sanctis aliquid interseram quo facilius possit utrumque dinosci. [13.1.2] Euangelium suum Iohannes euangelista sic orsus est: In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum, hoc erat in principio apud deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso uita erat, et uita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a deo cui nomen erat Iohannes, hic uenit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux uera quae inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognouit. In propria uenit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios dei feri, his qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt. Et uerbum caro factum est et habitauit in nobis. Et uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et ueritatis. Hoc totum quod ex euangelio posui in praecedentibus suis partibus habet quod immutabile ac sempiternum est, cuius contemplatio nos beatos facit; in consequentibus uero permixta cum temporalibus commemorantur aeterna. Ac per hoc aliqua ibi ad scientiam pertinent, aliqua ad sapientiam sicut in libro duodecimo praecessit nostra distinctio. Nam In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum, hoc erat in principio apud deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso uita erat, et uita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt contemplatiuam uitam requirit et intellectuali mente cernendum est. Qua in re quanto magis quisque profecerit tanto fiet sine dubitatione sapientior. Sed propter id quod ait lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt fide utique opus erat qua crederetur quod non uidetur. Tenebras quippe intellegi uoluit auersa ab huiusmodi luce eamque minus idonea contueri corda mortalium, propter quod adiungit et dicit: Fuit homo missus a deo cui nomen erat Iohannes, hic uenit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum. Hoc iam temporaliter gestum est et ad scientiam pertinet quae cognitione historica continetur. Hominem autem Iohannem in phantasia cogitamus quae de humanae naturae notitia impressa est nostrae memoriae. Et hoc eodem modo cogitant siue qui ista non credunt siue qui credunt. Utrisque enim notum est quid sit homo cuius exteriorem partem, id est corpus, per corporis lumina didicerunt; interiorem uero, id est animam, in se ipsis quia et ipsi homines sunt et per humanam conuersationem cognitam tenent, ut possint cogitare quod dicitur Fuit homo cui nomen erat Iohannes quia et nomina sciunt loquendo et audiendo. Quod autem ibi est, misuss a deo, fide tenent qui tenent, et qui fide non tenent aut dubitatione ambigunt aut infidelitate derident. Utrique tamen, si non sunt ex numero nimis insipientium qui dicunt in corde quo: Non est deus haec audientes uerba utrumque cogitant, et quid sit deus et quid sit mitti a deo, et si non sicut res se habent at certe sicut ualent. [13.1.3] Fidem porro ipsam quam uidet quisque in corde suo esse si credit, uel non esse si non credit, aliter nouimus, non sicut corpora quae uidemus oculis corporis et per ipsorum imagines quas memoria tenemus etiam absentia cogitamus; nec sicut ea quae non uidimus et ex his quae uidimus cogitatione utcumque formamus et memonae commendamus quo recurramus cum uoluerimus ut illic ea, uel potius qualescumque imagines eorum quas ibi fiximus, similiter recordatione cernamus; nec sicut hominem uiuum cuius animam etiamsi non uidemus ex nostra conicimus, et ex motibus corporalibus hominem uiuum sicut uidendo didicimus intuemur etiam cogitando. Non sic uidetur fides in corde in quo est ab eo cuius est, sed eam tenet certissima scientia clamatque conscientia. Cum itaque propterea credere iubeamur quia id quod credere iubemur uidere non possumus, ipsam tamen fidem quando inest in nobis uidemus in nobis quia et rerum absentium praesens est fides, et rerum quae foris sunt intus est fides, et rerum quae non uidentur uidetur fides, et ipsa tamen temporaliter fit in cordibus hominum; et si ex fidelibus infideles fiunt, perit ab eis. Aliquando autem et rebus falsis adcommodatur fides; loquimur enim sic ut dicamus: 'Habita est ei fides, et decepit.' Qualis fides, si tamen et ipsa dicenda est fides, non culpabiliter de cordibus perit quando eam inuenta ueritas pellit. Optabiliter autem rerum uerarum in easdem res fides transit; non enim dicendum est: 'Perit,' quando ea quae credebantur uidentur. Numquid enim adhuc fides dicenda est cum definita sit in epistula ad hebraeos fides dictumque sit eam esse conuictionem rerum quae non uidentur? [13.1.4] Deinde quod sequitur, hic uenit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum actio, ut diximus, temporalis est. Temporaliter enim testimonium perhibetur etiam de re sempiterna quod est intellegibile lumen. De quo ut testimonium perhiberet uenit Iohannes qui non erat lux sed ut testimonium perhiberet de lumine. Adiungit enim: Erat lux uera quae inluminat omnem hominem uenienter in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognouit. In propria uenit, et sui eum non receperunt. Haec uerba omnia qui latinam linguam sciunt ex rebus intellegunt quas nouerunt. Quarum aliquae nobis innotuerunt per corporis sensus sicut homo, sicut ipse mundus cuius tam euidentem magnitudinem cernimus, sicut eorundem uerborum soni; nam et auditus sensus est corporis. Aliquae autem per animi rationem sicut id quod dictum est, sui eum non receperunt; intellegitur enim, 'non in eum crediderunt,' quod quid sit nullo corporis sensu sed animi ratione cognouimus. Ipsorum etiam uerborum non sonos sed significationes partim per corporis sensum, partim per animi rationem didicimus. Nec ea uerba nunc primum audiuimus, sed quae iam audieramus et non solum ipsa uerum etiam quae significarent cognita memoria tenebamus et hic agnouimus. Hoc enim nomen disyllabum cum dicitur mundus, quoniam sonus est, res utique corporalis per corpus innotuit, id est per aurem; sed etiam quod significat per corpus innotuit, id est per oculos carnis. Mundus quippe in quantum notus est uidentibus notus est. At hoc uerbum quattuor syllabarum quod est 'crediderunt,' sono suo quoniam corpus est per aurem carnis inlabitur; quod autem significat nullo corporis sensu sed animi ratione cognoscitur. Nisi enim quid sit 'crediderunt' per animum nossemus, non intellegeremus quid non fecerint illi de quibus dictum est, et sui eum non receperunt. Sonus ergo uerbi forinsecus instrepit auribus corporis et attingit sensum qui uocatur auditus. Species quoque hominis et in nobis ipsis nobis nota est et forinsecus in aliis adest corporis sensibus, oculis cum uidetur, auribus cum auditur, tactui cum tenetur et tangitur Habet etiam in memoria nostra imaginem suam, incorporalem quidem sed corpori similem. Mundi denique ipsius mirabilis pulchritudo forinsecus praesto est et aspectibus nostris et ei sensui qui dicitur tactus si quid eius attingimus. Habet etiam ipse intus in memoria nostra imaginem suam ad quam recurrimus cum eum uel septi parietibus uel etiam in tenebris cogitamus. Sed de his imaginibus rerum corporalium incorporalibus quidem, habentibus tamen similitudines corporum et ad uitam exterioris hominis pertinentibus, iam satis in undecimo libro locuti sumus. Nunc autem agimus de homine interiore et eius ea scientia quae rerum est temporalium et mutabilium. In cuius intentionem cum assumitur aliquid etiam de rebus ad exteriorem hominem pertinentibus, ad hoc assumendum est ut aliquid inde doceatur quod rationalem adiuuet scientiam, ac per hoc rerum quas communes cum animantibus inrationabilibus habemus rationalis usus ad interiorem hominem pertinet, nec recte dici potest cum inrationalibus animantibus eum nobis esse communem. [13.2.5] Fides uero de qua in hoc libro aliquanto diutius disputare certa dispositionis nostrae ratione compellimur, quam qui habent fideles uocantur, et qui non habent infideles sicut hi qui uenientem in propria dei filium non receperunt, quamuis ex auditu in nobis facta sit, non tamen ad eum sensum corpons pertinet qui appellatur auditus quoniam non est sonus, nec ad oculos huius carnis quoniam non est color aut corporis forma, nec ad eum qui dicitur tactus quoniam corpulentiae nihil habet, nec ad ullum omnino sensum corporis quoniam cordis est res ista non corporis, nec foris est a nobis sed in intimis nobis, nec eam quisquam hominum uidet in alio sed unusquisque in semetipso, denique potest et simulationc confingi et putari esse in quo non est. Suam quisque igitur fidem apud se ipsum uidet, in altero autem credit eam esse, non uidet, et tanto firmius credit quanto fructus eius magis nouit quos operari solet fides per dilectionem. Quamobrem omnibus de quibus euangelista subiungit et dicit: Quotquot autem receperunt eum dedit eis potcstatem filios dei fieri, his qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt fides ista communis est, non sicut aliqua corporis forma communis est ad uidendum omnium oculis quibus praesto est (ex ipsa quippe una omnium cernentium quodam modo informatur aspectus), sed sicut dici potest omnibus hominibus esse facies humana communis. Nam hoc ita dicitur ut tamen singuli suas habeant. Ex una sane doctrina impressam fidem credentium cordibus singulorum qui hoc idem crcdunt uerissime dicimus, sed aliud sunt ea quae creduntur, aliud fides qua creduntur. Illa quippe in rebus sunt quae uel esse uel fuisse uel futura esse dicuntur; haec autem in animo credentis est, ei tantum conspicua cuius est, quamuis sit et in aliis, non ipsa sed similis. Non enim numero est una sed genere; propter similitudinem tamen et nullam diuersitatem magis unam dicimus esse quam multas. Nam et duos homines simillimos cum uidemus unam faciem dicimus et miramur amborum. Facilius itaque dicitur multas animas fuisse singulas utique singulorum de quibus legimus in actibus apostolorum quod eis fuerit anima una, quam ubi dixit apostolus, una fides, tot eas audet quisquam dicere quot fideles. Et tamen qui dicit: O mulier, magna est fides tua et alteri: Modicae fidei, quare dubitasti? suam cuique esse significat. Sed ita dicitur eadem credentium fides una quemadmodum eadem uolentium uoluntas una cum et in ipsis qui hoc idem uolunt sua uoluntas sit cuique conspicua, alterius autem lateat quamuis idem uelit et si aliquibus signis sesc indicet, creditur potius quam uidetur. Unusquisque autem sui animi conscius non credit utiguc hanc esse suam sed plane peruidet uoluntatem. [13.3.6] Est quaedam sane eiusdem naturae uiuentis ct ratione utentis tanta conspiratio ut cum lateat alterum quid alter uelit, nonnullae sint tamen uoluntates omnium etiam singulis notae, et cum quisque homo nesciat quid homo alius unus uelit, in quibusdam rebus possit scire quid omnes uelint. Unde illa cuiusdam mimi facetissima praedicatur urbanitas qui cum se promisisset in theatro quid in animo haberent et quid uellent omnes aliis ludis esse dicturum, atque ad diem constitutum ingenti exspectatione maior multitudo conflueret suspensis et silentibus omnibus, dixisse perhibetur: Vili uultis emere et caro uendere. In quo dicto leuissimi scenici omnes tamen conscientias inuenerunt suas, eique uera ante oculos omnium constituta et tamen improuisa dicenti admirabili fauore plauserunt. Cur autem tam magna exspectatio facta est illo promittente omnium uoluntatem se esse dicturum nisi quia latent hominem aliorum hominum uoluntates? Sed numquid latuit ista istum? Numquid quemquam latet? Qua tandem causa nisi quia sunt quaedam quae non inconuenienter in aliis de se quisque coniciat compatiente uel conspirante uitio seu natura? Sed aliud est uidere uoluntatem suam, aliud quamuis certissima coniectura conicere alienam. Nam conditam Romam tam certum habeo in rebus humanis quam Constantinopolim, cum Romam uiderim oculis meis, de illa uero nihil nouerim nisi quod aliis testibus credidi. Et mimus quidem ille uel se ipsum intuendo uel alios quoque experiendo uili uelle emere et caro uendere omnibus id credidit esse commune. Sed quoniam reuera uitium est, potest quisque adipisci eiusmodi iustitiam uel alicuius alterius uitii quod huic contrarium est incurrere pestilentiam qua huic resistat et uincat. Nam scio ipse hominem cum uenalis codex ei fuisset oblatus pretiique eius ignarum et ideo quiddam exiguum poscentem cerneret uenditorem, iustum pretium quod multo amplius erat nec opinanti dedisse. Quid si etiam sit quisquam tanta nequitia possessus ut uili uendat quae dimiserunt parentes et caro emat quae consumant libidines? Non est, ut opinor, incredibilis ista luxuries, et si quaerantur tales reperiantur, aut etiam non quaesiti lortassis occurrant qui nequitia maiore quam theatrica propositione uel pronuntiationi theatricae insultent magno pretio stupra emendo, paruo autem rura uendendo. Largitionis etiam gratia nouimus quosdam emisse frumenta carius et uilius uendidisse suis ciuibus. Illud etiam quod uetus poeta dixit Ennius: Omnes mortales sese laudarier optant profecto et de se ipso et de his quos expertus fuerat coniecit in aliis, et uidetur pronuntiasse hominum omnium uoluntatem. Denique si et mimus ille dixisset: 'Laudari omnes uultis; nemo uestrum uult uituperari,' similiter quod esset omnium uoluntatis dixisse uideretur. Sunt tamen qui uitia sua oderint et in quibus sibi displicent ipsi nec ab aliis se laudari uelint, gratiasque agant obiurgantium beneuolentiae cum ideo uituperantur ut corrigantur. At si dixisset: 'Omnes beati esse uultis; miseri esse non uultis,' dixisset aliquid quod nullus in sua non agnosceret uoluntate. Quidquid enim aliud quisquam latenter uelit, ab hac uoluntate quae omnibus et in omnibus satis nota est non recedit. [13.4.7] Mirum est autem cum capessendae atque retinendae beatitudinis uoluntas una sit omnium, unde tanta exsistat de ipsa beatitudine rursus uarietas et diuersitas uoluntatum, non quod aliquis eam nolit, sed quod non omnes eam norint. Si enim omnes eam nossent, non ab aliis putaretur esse in uirtute animi, aliis in corporis uoluntate. aliis in utraque. et aliis atque aliis, alibi atque alibi. Ut enim eos quaeque res maxime delectauit ita in ea constituerunt uitam beatam. Quomodo igitur feruentissime amant omnes quod non omnes sciunt? Quis potest amare quod nescit, sicut iam de hac re in libris superioribus disputaui? Cur ergo beatitudo amatur ab omnibus nec tamen scitur ab omnibus? An forte sciunt omnes ipsa quae sit, sed non omnes sciunt ubi sit et inde contentio est? Quasi uero de aliquo mundi huius agatur loco ubi debeat quisque uelle uiuere qui uult beate uiucre, ac non ita quaeratur ubi sit beatitudo sicut quaeritur quae sit. Nam utique si in corporis uoluptate est, ille beatus est qui fruitur corporis uoluptate; si in uirtute animi, ille qui hac fruitur; si in utraque, ille qui fruitur utraque. Cum itaque alius dicit: 'Beate uiuere est uoluptate corporis frui,' alius autem: 'Beate uiuere est uirtute animi frui,' nonne aut ambo nesciunt quae sit beata uita aut non ambo sciunt? Quomodo ergo ambo amant eam si nemo potest amare quod nescit? An forte falsum est quod pro uerissimo certissimoque posuimus, beate uiuere omnes homines uelle? Si enim beate uiuere est uerbi gratia secundum animi uirtutem uiuere, quomodo beate uiuere uult qui hoc non uult? Nonne uerius dixerimus: 'Homo iste non uult beate uiuere quia non uult secundum uirtutem uiuere, quod solum est beate uiuere'? Non igitur ommnes beate uiuere uolunt, immo pauci hoc uolunt si non est beate uiuere nisi secundum uirtutem animi uiuere, quod multi nolunt. Itane falsum erit unde nec ipse, cum academicis omnia dubia sint, academicus Cicero dubitauit qui cum uellet in Hortensio dialogo ab aliqua re certa de qua nullus ambigeret sumere suae disputationis exordium, Beati certe, inquit, omnes esse uolumus? Absit ut hoc falsum esse dicamus. Quid igitur? An dicendum est etiamsi nihil sit aliud beate uiuere quam secundum uirtutem animi uiuere, tamen et qui hoc non uult beate uult uiuere? Nimis quidem hoc uidetur absurdum. Tale est enim ac si dicamus: 'Et qui non uult beate uiuere beate uult uiuere.' Istam repugnantiam quis audiat, quis ferat? Et tamen ad hanc contrudit necessitas si et omnes beate uelle uiuere uerum est, et non omnes sic uolunt uiuere quomodo solum uiuitur beate. [13.5.8] An forte illud est quod nos ab his angustiis possit eruere, ut quoniam diximus ibi quosque posuisse beatam uitam quod eos maxime delectauit (ut uoluptas Epicurum, uirtus Zenonem, sic alium aliquid aliud), nihil dicamus esse beate uiuere nisi uiuere secundum delectationem suam, et ideo falsum non esse quod omnes beate uiuere uelint quia omnes ita uolunt ut quemque delectat? Nam et hoc populo si pronuntiatum esset in theatro, omnes id in suis uoluntatibus inuenirent. Sed hoc quoque Cicero cum sibi ex aduerso proposuisset ita redarguit ut qui hoc sentiunt erubescant. Ait enim: Ecce autem non philosophi quidem sed prompti tamen ad disputandum omnes aiunt esse beatos qui uiuant ut ipsi uelint (hoc est quod nos diximus, ut quosque delectat). Sed mox ille subiecit: Falsum id quidem. Velle enim quod non deceat id est ipsum miserrimum, nec tam miserum est non adipisci quod uelis quam adipisci uelle quod non oporteat. Praeclarissime omnino atque uerissime. Quis namque ita sit mente caecus et ab omni luce decoris alienus ac tenebris dedecoris inuolutus ut eum qui nequiter uiuit ac turpiter et nullo prohibente, nullo ulciscente, nullo saltem reprehendere audente, insuper et laudantibus plurimis quoniam sicut ait scriptura diuina: Laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicetur implet omnes suas facinorosissimas et flagitiosissimas uoluntates, ideo beatum dicat quia uiuit ut uult cum profecto, quamuis et sic miser esset, minus tamen esset si nihil eorum quae perperam uoluisset habere potuisset? Etiam mala enim uoluntate uel sola quisque miser efficitur, sed miserior potestate qua desiderium malae uoluntatis impletur. Quapropter quoniam uerum est quod omnes homines esse beati uelint idque unum ardentissimo amore appetant et propter hoc caetera quaecumque appetunt, nec quisquam potest amare quod omnino quid uel quale sit nescit, nec potest nescire quid sit quod uelle se scit, sequitur ut omnes beatam uitam sciant. Omnes autem beati habent quod uolunt, quamuis non omnes qui habent quod uolunt continuo sint beati; continuo autem miseri qui uel non habent quod uolunt uel id habent quod non recte uolunt. Beatus igitur non est nisi qui et habet omnia quae uult et nihil uult male. [13.6.9] Cum ergo ex his duobus beata uita constet atque omnibus nota, omnibus cara sit, quid putamus esse causae cur horum duorum quando utrumque non possunt, magis eligant homines ut omnia quae uolunt habeant quam ut omnia bene uelint etiamsi non habeant? An ipsa est prauitas generis humani ut cum eos non lateat nec illum beatum esse qui quod uult non habet nec illum qui quod male uult habet, sed illum qui et habet quaecumque uult bona et nulla uult male, ex his duobus quibus beata uita perficitur quando utrumque non datur, id eligatur potius unde magis a beata uita receditur (longius quippe ab illa est quicumque adipiscitur male concupita quam qui non adipiscitur concupita), cum potius eligi debuerit uoluntas bona atque praeponi etiam non adepta quae appetit? Propinquat enim beato qui bene uult quaecumque uult, et quae adeptus cum fuerit beatus erit. Et utique non mala sed bona beatum faciunt quando faciunt. Quorum bonorum habet aliquid iam idque non parui aestimandum, eam ipsam scilicet uoluntatem bonam, qui de bonis quorum capax est humana natura, non de ullius mali perpetratione uel adeptione gaudere desiderat, et bona qualia et in hac misera uita esse possunt prudenti, temperanti, forti, et iusta mente sectatur et quantum datur assequitur ut etiam in malis sit bonus, et finitis malis omnibus atque impletis bonis omnibus sit beatus. [13.7.10] Ac per hoc in ista mortali uita erroribus aerumnisque plenissima praecipue fides est necessaria qua in deum creditur. Non enim quaecumque bona maximeque illa quibus quisque fit bonus et illa quibus fiet beatus, unde nisi a deo in hominem ueniant et homini accedant inueniri potest. Cum autem ex hac uita ab eo qui in his miseriis fidelis et bonus est uentum fuerit ad beatam, tunc erit uere quod nunc esse nullo modo potest ut sic homo uiuat quomodo uult. Non enim uolet male uiuere in illa felicitate aut uolet aliquid quod deerit aut deerit quod uoluerit. Quidquid amabitur aderit, nec dcsiderabitur quod non aderit. Omne quod ibi erit bonum erit, et summus deus summum bonum erit atque ad fruendum amantibus praesto erit, et quod est omnino beatissimum ita semper fore certum erit. Nunc uero fecerunt quidem sibi philosophi sicut eorum cuique placuit uitas beatas suas ut quasi propria uirtute possent quod communi mortahum conditione non poterant, sic scilicet uiuere ut uellent. Sentiebant enim aliter beatum esse neminem posse nisi habendo quod uellet et nihil patiendo quod nollet. Quis autem non qualemcumque uitam qua delectatur et ideo beatam uocat uellet sic esse in sua potestate ut eam posset habere perpetuam? Et tamen quis ita est? Quis uult pati molestias quas fortiter toleret, quamuis eas uelit possitque tolerare si patitur? Quis uelit in tormentis uiuere etiam qui potest in eis per patientiam tenendo iustitiam laudabiliter uiuere? Transitura cogitauerunt haec mala qui ea pertulerunt uel cupiendo habere uel timendo amittere quod amabant, siue nequiter siue laudabiliter. Nam multi per transitoria mala ad permansura bona fortiter tetenderunt. Qui profecto spe beati sunt etiam cum sunt in transitoriis malis per quae ad bona non transitura perueniunt. Sed qui spe beatus est nondum beatus est. Exspectat namque per patientiam beatitudinem quam nondum tenet. Qui uero sine ulla spe tali, sine ulla tali mercede cruciatur quantamlibet adhibeat tolerantiam, non est beatus ueraciter sed miser fortiter. Neque enim propterea miser non est quia miserior esset si et impatienter miseriam sustineret. Porro si ista non patitur quae nollet pati in suo corpore, ne tunc quidem beatus habendus est quoniam non uiuit ut uult. Ut enim alia omittam quae corpore inlaeso ad animi pertinent offensiones sine quibus uiuere uellemus et sunt innumerabilia uellet utique si posset ita saluum atque incolume habere corpus et nullas ex eo pati molestias, ut id haberet in potestate aut in ipsius incorruptione corporis; quod quia non habet ac pendet incerto, profecto non uiuit ut uult. Quamuis enim per fortitudinem sit paratus excipere et aequo ferre animo quidquid aduersitatis acciderit, mauult tamen ut non accidat et si possit facit; atque ita paratus est in utrumque ut quantum in ipso est alterum optet, alterum uitet, et si quod uitat incurrerit, ideo uolens ferat quia fieri non potuit quod uolebat. Ne opprimatur ergo sustinet, sed premi nollet. Quomodo ergo uiuit ut uult? An quia uolens fortis est ad ferenda quae nollet inlata? Ideo igitur id uult quod potest quoniam quod uult non potest. Haec est tota, utrum ridenda an potius miseranda superborum beatitudo mortalium gloriantium se uiuere ut uolunt quia uolentes patienter ferunt quae accidere sibi nolunt. Hoc est enim aiunt auod sapienter dixit Terentius: Quoniam non potest id fieri quod uis, Id uelis quod possis. Commode hoc dictum esse quis negat? Sed consilium est datum misero ne esset miserior. Beato autem quales se esse omnes uolunt non recte nec uere dicitur, non potest fieri quod uis. Si enim beatus est, quidquid uult fieri potest quia non uult quod fieri non potest. Sed non est mortalitatis huius haec uita, nec erit nisi quando et immortalitas erit. Quae si nullo modo dari homini posset, frustra etiam beatitudo quaereretur quia sine immortalitate non potest esse. [13.8.11] Cum ergo beati esse omnes homines uolunt si uerum uolunt, profecto esse et immortales uolunt; aliter enim beati esse non possunt. Denique et de immortalitate interrogati sicut de beatitudine omnes eam se uelle respondent. Sed qualiscumque beatitudo quae potius uocetur quam sit in hac uita quaeritur, immo uero fingitur, dum immortalitas desperatur sine qua uera beatitudo esse non potest. Ille quippe beate uiuit, quod iam superius diximus et astruendo satis fiximus, qui uiuit ut uult nec male aliquid uult. Nemo autem male uult immortalitatem si eius humana capax est deo donante natura; cuius si capax non est, nec beatitudinis capax est. Ut enim homo beate uiuat oportet ut uiuat. Quem porro morientem uita ipsa deserit beata uita cum illo manere qui potest? Cum autem deserit, aut nolentem procul dubio deserit aut uolentem aut neutrum. Si nolentem, quomodo est beata uita quae ita est in uoluntate ut non sit in potestate? Cumque beatus nemo sit aliquid uolendo nec habendo, quanto minus beatus est qui non honore, non possessione, non qualibet alia re, sed ipsa beata uita nolens deseritur quando ei nulla uita erit? Unde etsi nullus sensus relinquitur quo sit misera (propterea enim beata uita discedit quoniam tota uita discedit), miser est tamen quamdiu sentit quia scit se nolente consumi propter quod caetera et quod prae caeteris diligit. Non igitur potest uita et beata esse et nolentem deserere quia beatus nemo nolens fit, ac per hoc guanto magis nolentem deserendo miserum facit quae si nolenti praesto esset miserum faceret? Si autem uolentem deserit, etiam sic quomodo beata erat quam perire uoluit qui habebat? Restat ut dicant neutrum esse in animo beati, id est eum deseri a beata uita, cum per mortem deserit tota uita, nec nolle nec uelle, ad utrumque enim parato et aequo corde consistere. Sed nec ista beata est uita quae talis est ut quem beatum facit amore eius indigna sit. Quomodo enim est beata uita quam non amat beatus? Aut quomodo amatur quod utrum uigeat an pereat indifferenter accipitur? Nisi forte uirtutes quas propter solam beatitudinem sic amamus persuadere nobis audent ut ipsam beatitudinem non amemus. Quod si faciunt, etiam ipsas utique amare desistimus quando illam propter quam solam istas amauimus non amamus. Deinde quomodo erit uera illa tam perspecta, tam examinata, tam eliquata, tam certa sententia, beatos esse omnes homines uelle, si ipsi qui iam beati sunt beati esse nec nolunt nec uolunt? Aut si uolunt ut ueritas clamat, ut natura compellit cui summe bonus et immutabiliter beatus creator hoc indidit, si uolunt, inquam, beati esse qui beati sunt, beati non esse utique nolunt. Si autem beati non esse nolunt, procul dubio nolunt consumi et perire quod beati sunt. Nec nisi uiuentes beati esse possunt; nolunt igitur perire quod uiuunt. Imrnortales ergo esse uolunt quicumque uere beati uel sunt uel esse cupiunt. Non autem uiuit beate cui non adest quod uult; nullo modo igitur esse poterit uita ueraciter beata nisi fuerit sempiterna. [13.8.12] Hanc utrum capiat humana natura quam tamen desiderabilem confitetur non parua quaestio est. Sed si fides adsit quae inest eis quibus dedit potestatem Iesus filios dei fieri, nulla quaestio est. [13.9.12] Humanis quippe argumentationibus hacc inuenire conantes uix pauci magno praediti ingenio abbundantes otio doctrinisque subtilissimis eruditi ad indagandam solius animae immortalitatem peruenire potuerunt. Cui tamen animae beatam uitam non inucnerunt stabilem, id est ueram. Ad miserias eam quippe uitae huius etiam post beatitudinem redire dixerunt. Et qui eorum de hac erubuerunt sententia et animam purgatam in sempiterna beatitudine sine corpore conlocandam putarunt talia de mundi retrorsus aeternitate sentiunt ut hanc de anima sententiam suam ipsi redarguant, quod hic longum est demonstrare sed in libro duodecimo de ciuitate dei satis a nobis est quantum arbitror explicatum. Fides autem ista totum hominem immortalem Iuturum, qui utique constat ex anima et corpore, et ob hoc uere beatum non argumentatione humana sed diuina auctoritate promittit. Et ideo cum dictum esset in euangelio quod Iesus dederit potestatem filios dei fieri his qui receperunt eum et quid sit recepisse eum breuiter fuisset expositum dicendo credentibus in nomine eius, quoque modo filii dei fierent esset adiunctum, quia non ex sangunibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt ne ista hominum quam uidemus et gestamus infirmitas tantam excellentiam desperaret ilico annexum est, Et uerbum caro factum est et habitauit in nobis, ut a contrario suaderetur quod incredibile uidebatur. Si enim natura dei filius propter filios hominum misericordia factus est hominis filius (hoc est enim, uerbum caro factum est et habitauit in hominibus), quanto est credibilius natura filios hominis gratia dei fieri dei filios et habitare in deo in quo solo et de quo solo esse possint beati participes immortalitatis eius effecti, propter quod persuadendum dei filius particeps nostrae mortalitatis effectus est? [13.10.l3] Eos itaque qui dicunt: 'Itane defuit deo modus alius quo liberaret homines a miseria mortalitatis huius ut unigenitum filium deum sibi coaeternum hominem fieri uellet induendo humanam animam et carnem mortalemque factum mortem perpeti?,' parum est sic refellere ut istum modum quo nos per mediatorem dei et hominum hominem Christum Iesum deus liberare dignatur asseramus bonum et diuinae congruum dignitati, uerum etiam ut ostendamus non alium modum possibilem deo defuisse cuius potestati cuncta aequaliter subiacent, sed sanandae nostrae miseriae conuenientiorem modum alium non fuisse nec esse oportuisse. Quid enim tam necessarium fuit ad erigendam spem nostram mentesque mortalium conditione ipsius mortalitatis abiectas ab immortalitatis desperatione liberandas quam ut demonstraretur nobis quanti nos penderet deus quantumque diligeret? Quid uero huius rei tanto isto indicio manifestius atque praeclarius quam ut dei filius immutabiliter bonus in se manens quod erat et a nobis pro nobis accipiens quod non erat praeter suae naturae detrimentum nostrae dignatus inire consortium prius sine ullo malo suo merito mala nostra perferret, ac sic iam credentibus quantum nos diligat deus et quod desperabamus iam sperantibus dona in nos sua sine ullis bonis meritis nostris, immo praecedentibus et malis meritis nostris, indebita largitate conferret? [13.10.14] Quia et ea quae dicuntur merita nostra dona sunt eius. Ut enim fides per dilectionem operetur, caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. Tunc est autem datus quando est Iesus resurrectione clarificatus, tunc enim eum se missurum esse promisit et misit quia tunc sicut de illo scriptum est et ante praedictum: Ascendit in altum, captiuauit captiuitatem, dedit dona hominibus. Haec dona sunt merita nostra quibus ad summum bonum immortalis beatitudinis peruenimus. Commendat autem, inquit apostolus, caritatem suam deus in nobis quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius salui erimus ab ira per ipsum. Adhuc addit et dicit: Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius, multo magis reconciliati salui erimus in uita ipsius. Quos peccatores dixit prius, hos posterius inimicos dei; et quos prius iustificatos in sanguine Iesu Christi, eos posterius reconciliatos per mortem filii dei; et quos prius saluos ab ira per ipsum eos postea saluos in uita ipsius. Non ergo ante istam gratiam quoquo modo peccatores, sed in talibus peccatis fuimus ut inimici essemus dei. Superius autem idem apostolus nos peccatores et inimicos dei duobus identidem nominibus appellauit, uno uelut mitissimo, alio plane atrocissimo dicens: Si enim Christus cum infirmi essemus adhuc iuxta tempus pro impiis mortuus est. Quos infirmos eosdem impios nuncupauit. Leue aliquid uidetur infirmitas, sed aliquando talis est ut impietas nominetur. Nisi tamen infirmitas esset, medicum necessarium non haberet, qui est hebraice Iesus, graece *soter* nostra autem locutione saluator. Quod uerbum latina lingua antea non habebat, sed habere poterat sicut potuit quando uoluit. Haec autem apostoli sententia praecedens ubi ait: Adhuc cum infirmi essemus iuxta tempus pro impiis mortuus est, cohaeret his duabus sequentibus quarum in una dixit peccatores, in alia inimicos dei, tamquam illis singulis reddiderit singula, peccatores ad infirmos, inimicos dei referens ad impios. [13.11.15] Sed quid est iustificati in sanguine ipsius? Quae uis est huius sanguinis obsecro ut in eo iustificentur credentes? Et quid est reconciliati per mortem filii eius? Itane uero cum irasceretur nobis deus pater uidit mortem filii sui pro nobis et placatus est nobis? Numquid ergo filius eius usque adeo nobis iam placatus erat ut pro nobis etiam dignaretur mori, pater uero usque adeo adhuc irascebatur ut nisi filius pro nobis moreretur non placaretur? Et quid est quod alio loco idem ipse doctor gentium: Quid ergo, inquit, dicemus ad haec? Si deus pro nobis, quis contra nos? Qui filio proprio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donauit? Numquid nisi iam placatus esset pater proprio filio non parcens pro nobis eum traderet? Nonne uidetur haec illi uelut aduersa esse sententia? In illa moritur pro nobis filius, et reconciliatur nobis peter per eius mortem; in hac autem tamquam prior nos dilexerit pater, ipse propter nos filio non parcit, ipse pro nobis eum tradit ad mortem. Sed uideo quod et antea pater dilexit nos non solum antequam pro nobis filius moreretur sed antequam conderet mundum ipso teste apostolo qui dicit: sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi. Nec filius patre sibi non parcente pro nobis uelut inuitus est traditus quia et de ipso dictum est: Qui me dilexit et tradidit se ipsum pro me. Omnia ergo simul et pater et filius et amborum spiritus pariter et concorditer operantur. Tamen iustificati sumus in Christi sanguine et reconciliati sumus deo per mortem filii eius et quomodo id factum sit ut potero etiam hic quantum satis uidebitur explicabo. [13.12.16] Quadam iustitia dei in potestatem diaboli traditum est genus humanum peccato primi hominis in omnes utriusque sexus commixtione nascentes originaliter transeunte et parentum primorum debito uniuersos posteros obligante. Haec traditio prius in genesi significata est ubi cum serpenti dictum esset: Terram manducabis homini dictum est: Terra es et in terram ibis. Eo quod dictum est in terram ibis mors corporis praenuntiata est quia nec ipsam fuerat experturus si permansisset ut factus est rectus; quod uero uiuenti ait Terra es ostendit totum hominem in deterius commutatum. Tale est enim "Terra es" quale illud: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis quoniam caro sunt. Tunc ergo demonstrauit ei traditum cui dictum fuerat: Terram manducabis. Apostolus autem apertius hoc praedicat ubi dicit: Et uos cum essetis mortui delictis et peccatis uestris in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus eius qui nunc operatur in filiis diffidentiae in quibus et nos omnes aliquando conuersati sumus in desideriis carnis nostrae facientes uoluntates carnis et affectionum, et eramus natura filii irae sicut et caeteri. Filii diffidentiae sunt infideles, et quis hoc non est antequam fidelis fiat? Quocirca omnes homines ab origine sub principe sunt potestatis aeris qui operatur in filiis diffidentiae. Et quod dixi 'ab origine' hoc est quod dicit apostolus natura, et se fuisse sicut et caeteros, nature scilicet ut est deprauata peccato non ut recta create est ab initio. Modus autem iste quo traditus est homo in diaboli potestatem non ita debet intellegi tamquam hoc deus fecerit aut fieri iusserit sed quod tantum permiserit, iuste tamen. Illo enim deserente peccantem peccati auctor ilico inuasit. Nec ita sane deus deseruit creaturam suam ut non se illi exhiberet deum creantem et uiuificantem et inter poenalia male etiam bona malis multa praestantem; non enim continuit in ira sua miserationes suas. Nec hominem a lege suae potestatis amisit quando in diaboli potestate esse permisit quia nec ipse diabolus a potestate omnipotentis alienus est sicut neque a bonitate. Nam et maligni angeli unde qualicumque subsisterent uita nisi per eum qui uiuificat omnia? Si ergo commissio peccatorum per iram dei iustam hominem subdidit diabolo, profecto remissio peccatorum per reconciliationem dei benignam eruit hominem a diabolo. [13.13.17] Non autem diabolus potentia dei sed iustitia superandus fuit. Nam quid omnipotente potentius, aut cuius creaturae potestas potestati creatoris comparari potest? Sed cum diabolus uitio peruersitatis suae factus sit amator potentiae et desertor oppugnatorque iustitiae (sic enim et homines eum tanto magis imitantur quanto magis neglecta uel etiam perosa iustitia potentiae student eiusque uel adeptione laetantur uel inflammantur cupiditate), placuit deo ut propter eruendum hominem de diaboli potestate non potentia diabolus sed iustitia uinceretur, atque ita et homines imitantes Christum iustitia quaererent diabolum uincere non potentia. Non quod potentia quasi mali aliquid fugienda sit, sed ordo seruandus est quo prior est iustitia. Nam quanta potentia potest esse mortalium? Teneant ergo mortales iustitiam; potentia immortalibus dabitur. Cui comparata quantalibet eorum hominum qui potentes uocantur in terra ridicula infirmitas inuenitur, et ibi foditur peccatori fouea ubi uidentur mali plurimum posse. Cantat autem iustus et dicit: Beatus homo quem tu erudieris, domine, et ex lege tua docueris eum ut mitiges eum a diebus malignis donec fodiatur peccatori fouea. Quoniam non repellet dominus plebem suam et haereditatem suam non derelinquet quoadusque iustitia conuertatur in iudicium, et qui habent eam omnes recto sunt corde. Hoc igitur tempore quo differtur potentia populi dei non repellet dominibus plebem suam et haereditatem suam non derelinquet quantalibet acerba et indigna ipsa humilis atque infirma patiatur quoadusque iustitia quam nunc habet infirmitas piorum conuertatur in indicium, hoc est iudicandi accipiat potestatem, quod iustis in finem seruatur cum praecedentem iustitiam ordine suo fuerit potentia subsecuta. Potentia quippe adiuncta iustitiae uel iustitia accedente potentiae iudiciariam potestatem facit. Pertinet autem iustitia ad uoluntatem bonam, unde dictum est ab angelis nato Christo: Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. Potentia uero sequi debet iustitiam non praeire, ideo et in rebus secundis ponitur, id est prosperis; 'secundae' autem a 'sequendo' sunt dictae. Cum enim beatum faciant sicut superius disputauimus duae res bene uelle et posse quod uelis, non debet esse illa peruersitas quae in eadem disputatione notata est ut ex duabus rebus quae faciunt beatum posse quod uelit homo eligat et uelle quod oportet negligat cum prius debeat habere uoluntatem bonam, magnam uero postea potestatem. Bona porro uoluntas purganda est a uitiis a quibus si uincitur homo, ad hoc uincitur ut male uelit, et bona iam uoluntas eius quomodo erit? Optandum est itaque ut potestas nunc detur sed contra uitia propter quae uincenda potentes esse nolunt homines et uolunt propter uincendos homines. Ut quid hoc nisi ut uere uicti falso uincant, nec sint ueritate sed opinione uictores? Velit homo prudens esse, uelit fortis, uelit temperans, uelit iustus, atque ut haec ueraciter possit potentiam plane optet, atque appetat ut potens sit in se ipso et miro modo aduersum se ipsum pro se ipso. Caetera uero quae bene uult et tamen non potest sicuti est immortalitas et uera ac plena felicitas desiderare non cesset et patienter exspectet. [13.14.18] Quae est igitur iustitia qua uictus est diabolus? Quae nisi iustitia Iesu Christi? Et quomodo uictus est? Quia cum in eo nihil morte dignum inueniret, occidit eum tamen. Et utique iustum est ut debitores quos tenebat liberi dimittantur in eum credentes quem sine ullo debito occidit. Hoc est quod iustificari dicimur in Christi sanguine. Sic quippe in remissionem peccatorum nostrorum innocens ille sanguis effusus est. Unde se dicit in psalmis in mortuis liberum; solus enim a debito mortis liber est mortuus. Hinc et in alio psalmo dicit: Quae non rapui tunc exsoluebam rapinam uolens intellegi peccatum quia usurpatum est contra licitum. Unde per os etiam carnis suae sicut in euangelio legitur dicit: Ecce uenit princeps huius mundi et in me nihil inuenit id est nullum peccatum, sed ut sciant omnes, inquit, quia uoluntatem patris mei facio, surgite, eamus hinc. Et pergit inde ad passionem ut pro debitoribus nobis quod ipse non debebat exsolueret. Numquid isto iure aequissimo diabolus uinceretur si potentia Christus cum illo agere non iustitia uoluisset? Sed, postposuit quod potuit ut prius ageret quod oportuit; ideo autem illum esse opus erat et hominem et deum. Nisi enim homo esset, non posset occidi; nisi et deus esset, non crederetur noluisse quod potuit sed non potuisse quod uoluit, nec ab eo potentiae praelatam fuisse iustitiam sed ei defuisse potentiam putaremus. Nunc uero humana pro nobis passus est quia homo erat; sed si noluisset, etiam hoc non pati potuisset quia et deus erat. Ideo gratior facta est in humilitate iustitia quia posset si noluisset humilitatem non perpeti tanta in diuinitate potentia, ac sic a moriente tam potente nobis mortalib us imp ot entibus et comme n data est iustitia et promissa potentia. Horum enim duorum unum fecit moriendo alterum resurgendo. Quid enim iustius quam usque ad mortem crucis pro iustitia peruenire? Et quid potentius quam resurgere a mortuis et in caelum cum ipsa carne in qua est occisus ascendere? Et iustitia ergo prius et potentia postea diabolum uicit, iustitia scilicet quia nullum peccatunt habuit et ab illo est iniustissime occisus, potentia uero quia reuixit mortnus nu.mqua1n postea moriturus. Sed potentia diabolum uicisset ettamsi ab illo non potuisset occidi, quamuis maioris sit potentiae etiam ipsam mortem uincere resurgendo quam uitare uinendo. Sed aliud est propter quod iustificamur in Christi sanguqne cum per remissionem peccatorum eruimur de diaboli potestate; hoc ad id pertinet quod a Christo iustitia diabolus uincitur non potentia. Ex infirmitate quippe quam suscepit in carne mortali non ex immortali potentia crucifixus est Christus, de qua tamen infirmitate ait apostolus: Quod infirmum est dei fortius est hominibus. [13.15.19] Non est itaque difficile uidere diabolum uictum quando qui ab illo occisus est resurrexit. Illud est maius et ad intellegendum profundius, uidere diabolum uictum quando sibi uicisse uidebatur, id est quando Christus occisus est. Tunc enim sanguis ille, quoniam eius erat qui nullum habuit omnino peccatum, ad reqnissionem nostrorum fusus est peccatorum ut quia eos diabolus merito tenebat quos peccati reos conditione mortis obstrinxit, hos per eum merito dimitteret quem nullius peccati reum immerito poena mortis affecit. Hac iustitia uictus et hoc uinculo uinctus est fortis ut uasa eius eriperentur quae apud eum cum ipso et angelis eius fuerant uasa irae et in ttasa misericordiae uerterentur. Haec quippe uerba ipsius domini Iesu Christi de caelo ad se facta cum primum uocatus est, narrat apostolus Paulus. Nam inter caetera quae audiuit etiam hoc sibi dictum sic loquitur: Ad hoc enim tibi apparui ut constituam te ministrum et testem eorum quae a me uides, quibus etiam praceo tibi liberans te de populo et de gentibus in quas ego mitto te aperire oculos caecorum ut auertantur a tenebris et potestate satanae ad deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem quae in sanctis et fidem quae in me est. Unde et exhortans idem apostolus credentes ad gratiarum actionem deo patri: Qui eruit nos, inquit, de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae, in quo habemus redemptionem in remissionem peccatorum. In hac redemptione tamquam pretium pro nobis datus est sanguis Christi, quo accepto diabolus non ditatus est sed ligatus, ut nos ab eius nexibus solueremur, nec quemquam secum eorum quos Christus ab omni debito liber indebite fuso suo sanguine redemisset peccatorum retibus inuolutum traheret ad secundae ac sempiternae mortis exitium, sed hactenus morerentur ad Christi gratiam pertinentes, praecogniti et praedestinati et electi ante constitutionem mundi quatenus proillis ipse mortuus est Christus carnis tantum morte non spiritus. [13.16.20] Quamuis enim et ipsa mors carnis de peccato primi hominis originaliter uenerit, tamen bonus eius usus gloriosissimos martyres fecit. Et ideo non solum ipsa sed omnia saeculi huius mala, dolores laboresque hominum, quamquam de peccatorum et maxime de peccati originalis meritis ueniant unde facta est et ipsa uita uinculo mortis obstricta, tamen et remissis peccatis remanere debuerunt cum quibus homo pro ueritate certaret et unde exerceretur uirtus fidelium ut nouus homo per testamentum nouum inter mala huius saeculi nouo saeculo praepararetur, miseriam quam meruit uita ista damnata sapienter tolerans, et quia finietur prudenter gratulans, beatitudinem uero quam liberata uita futura sine fine habitura est fideliter et patienter exspectans. Diabolus enim a dominatu et a cordibus fidelium foras missus in quorum damnatione atque infidelitate licet damnatus etiam ipse regnabat, tantum pro conditione mortalitatis huius aduersari sinitur quantum eis expedire nouit de quo sacrae litterae personant per os apostolicum: Fidelis deus qui non permittat uos temptari supra id quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam exitum ut possitis sustinere. Prosunt autem ista mala quae fideles pie perferunt uel ad emendanda peccata uel ad exercendam probandamque iustitiam uel ad demonstrandam uitae huius miseriam ut illa ubi erit beatitudo uera atque perpetua et desideretur ardentius et instantius inquiratur. Sed circa eos ista seruantur de quibus apostolus dicit: Scimus quoniam diligentibus deum omnia cooperatur in bonum, his qui secundum propositum uocati sunt. Quoniam quos ante praesciuit, et praedestinauit conformes imaginis filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinauit. illos et uocauit; et quos uocauit, ipsos et iustificauit, quos autem iustificauit, ipsos et glorificauit. Horum praedestinatorum nemo cum diabolo perit; nemo usque ad mortem sub diaboli potestate remanebit. Deinde sequitur quod iam supra commemoraui: Quid ergo dicemus ad haec? Si deus pro nobis, quis contra nos? Qui filio proprio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donauit? [13.16.21] Cur ergo non fieret mors Christi? Immo cur non praetermissis aliis innumerabilibus modis quibus ad nos liberandos uti posses omnipotens ipsa potissimum eligeretur ut fieret ubi nec de diuinitate eius aliquid imminutum est aut mutatum et de humanitate suscepta tantum beneficii conlatum est hominibus ut a dei filio sempiterno eodemque hominis filio mors temporalis indebita redderetur qua eos a sempiterna morte debita liberaret? Peccata nostra diabolus tenebat et per illa nos merito figebat in morte. Dimisit ea ille qui sue non habebat, et ab illo immerito est perductus ad mortem. Tanti ualuit sanguis ille ut neminem Christo indutum in aeterna morte debita detinere debuerit qui Christum morte indebita uel ad tempus occidit. Commendat ergo caritatem suam deus in nobis quondam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortults est. Multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius salui erimus ab ira per ipsum. Iustificati, inquit, in sanguine ipsius, iustificati plane in eo quod a peccatis omnibus liberati, liberati autem a peccatis omnibus quondam pro nobis est dei filius qui nullum habebat occisus. Salui ergo erimus ab ira per ipsum, ab ira utique dei quae nihil est aliud quam iusta uindicta. Non enim sicut hominis animi perturbatio est ire dei, sed illius ire est cui dicit alio loco sancta scriptura: Tu autem dominus uirtutum cum tranquillitate iudicas. Si ergo iusta diuina uindicta tale nomen accepit, etiam reconciliatio dei quae recte intellegitur nisi cum talis ire finitur? Nec inimici eramus deo nisi quemadmodum iustitiae sunt inimica peccata, quibus remissis tales inimicitiae finiuntur et reconciliantur iusto quos ipse iustificat. Quos tamen etiam inimicos utique dilexit quandoquidem filio proprio non pepercit sed pro nobis omnibus, cum adhuc inimici essemus, tradidit eum. Recte ergo apostolus secutus adiunxit: Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius per quam facta est illa remissio peccatorum, multo magis reconciliati salui erimus in uita ipsius, in uita salui qui per mortem reconciliati. Quis enim dubitet daturum amicis uitam suam pro quibus inimicis dedit mortem suam? Non solum autem, inquit, sed et gloriamur in deo per dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus. Non solum, ait, salui erimus, sed et gloriamur; nec in nobis sed in deo; nec per nos sed per dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus secundum ea quae superius disputata sunt. Deinde subiungit apostolus: Propter hoc sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit et per peccatum mors , et ita in omnes homines pertransiit in quo omnes peccauerunt... etc. in quibus prolixius de duobus hominibus disputat; uno eodemque primo Adam per cuius peccatum et mortem tamquam haereditariis malis posteri eius obligati sumus; altero autem secundo Adam qui non homo tantum sed etiam deus est quo pro nobis soluente quod non debebat a debitis et paternis et propriis liberati sumus. Proinde quoniam propter unum illum tenebat diabolus omnes per eius uitiatam carnalem concupiscentiam generatos, iustum est ut propter hunc unum dimittat omnes per ipsius immaculatam gratiam spiritalem regeneratos. [13.17.22] Sunt et alia multa quae in Christi incarnatione quae superbis displicet, salubriter intuenda atque cogitanda sunt. Quorum est unum quod demonstratum est homini quem locum haberet in rebus quas deus condidit quandoquidem sic deo coniungi potuit humana natura ut ex duabus substantiis fieret una persona ac per hoc iam ex tribus, deo, anima et carne, ut superbi illi maligni spiritus qui se ad decipiendum quasi ad adiuuandum medios interponunt non ideo se audeant homini praeponere quia non habent carnem maxime quia et mori in eadem carne dignatus est ne ideo illi tamquam deos se coli persuadeant quia uidentur esse immortales. Deinde ut gratia dei nobis sine ullis praecedentibus meritis in homine Christo commendaretur quia nec ipse ut tanta unitate uero deo coniunctus una cum illo persona filius dei fieret ullis est praecedentibus meritis assecutus, sed ex quo esse homo coepit, ex illo est et deus, unde dictum est: Verbum caro factum est. Est etiam illud ut superbia hominis quae maximo impedimento est ne inhaereatur deo per tantam dei humilitatem redargui posset atque sanari. Discit quoque homo quam longe recesserit a deo, quod illi ualeat ad medicinalem dolorem, quando per talem mediatorem redit qui hominibus et deus diuinitate subuenit et homo infirmitate conuenit. Quod autem maius obedientiae nobis praeberetur exemplum qui per inobedientiam perieramus quam deo patri deus filius obediens usque ad mortem crucis? Quid praemium ipsius obedientiae ubi ostenderetur melius quam in carne tanti mediatoris quae ad uitam resurrexit aeternam? Pertinebat etiam ad iustitiam bonitatemque creatoris ut per eandem rationalem creaturam superaretur diabolus quam se superasse gaudebat, et de ipso genere uenientem quod genus origine uitiata per unum tenebat uniuersum. [13.18.23] Poterat enim utique deus hominem aliunde suscipere in quo esset mediator dei et hominum, non de genere illius Adam qui peccato suo genus obligauit humanum, sicut ipsum quem primum creauit non de genere creauit alicuius. Poterat ergo uel sic uel alio quo uellet modo creare unum alium de quo uinceretur uictor prioris, sed melius iudicauit et de ipso quod uictum fuerat genere assumere hominem deus per quem generis humani uinceret inimicum, et tamen ex uirgine cuius conceptum spiritus non caro, fides non libido praeuenit. Nec interfuit carnis concupiscentia per quam seminantur et concipiuntur caeteri qui trahunt originale peccatum, sed ea penitus remotissima credendo non concumbendo sancta est fecundata uirginitas ut illud quod nascebatur ex propagine primi hominis tantummodo generis non et criminis originem duceret. Nascebatur namque non transgressionis contagione uitiata natura sed omnium talium uitiorum sola medicina. Nascebatur, inquam, homo nullum habens, nullum habiturus omnino peccatum, per quem renascerentur liberandi a peccato qui nasci non possent sine peccato. Quamuis enim carnali concupiscentia quae inest genitalibus membris bene utatur castitas coniugalis, habet tamen motus non uoluntarios quibus ostendit uel nullam se in paradiso ante peccatum esse potuisse uel non talem fuisse si fuit ut aliquando resisteret moluntati. Nunc autem illam talem esse sentimus ut repugnans legimentis etiam si nulla est causa generandi stimulus ingerat coeundi, ubi si ei ceditur, peccando satietur, si nor1 ceditur, dissentiendo frenetur, quae duo aliena fuisse a paradiso ante peccatum, dubitare quis possit? Nam neque illa honestas faciebat aliquid indecorum neque illa felicitas patietatur aliquid impacatum. Oportebat itaque ut ista carnalis concupiscentia nulla ibi esset omnino quando concipiebatur uirginis partus in quo nihil morte dignum fuerat inuenturus, et eum tamen occisurus auctor mortis auctoris uitae morte uincendus. Victor primi Adam et tenens genus humanum uictus a secundo Adam et amittens genus christianum liberatum ex humano genere ab humano crimine per eum qui non erat in crimine, quamuis esset ex genere, ut deceptor ille ab eo uinceretur genere quod uicerat crimine. Et hoc ita gestum est ut homo non extollatur, sed qui gloriatur in domino glorietur. Qui enim uictus est homo tantum erat, et ideo uictus est quia superbe deus esse cupiebat; qui autem uicit et homo et deus erat, et ideo sic uicit natus ex uirgine quia deus humiliter, non quomodo alios sanctos regebat illum hominem, sed gerebat. Haec tanta dei dona et si qua alia sunt quae de hac re nobis et quaerere nunc et disserere longum est nisi uerbum caro fieret, nulla essent. [13.19.24] Haec autem omnia quae pro nobis uerbum caro factum temporaliter et localiter fecit et pertulit secundum distinctionem quam demonstrare suscepimus ad scientiam pertinent non ad sapientiam. Quod autem uerbum est sine tempore et sine loco est patri coaeternum et ubique totum, de quo si quisquam potest quantum potest ueracem proferre sermonem, sermo erit ille sapientiae; ac per hoc uerbum caro factum, quod est Christus Iesus et sapientiae thesauros habet et scientiae. Nam scribens apostolus ad colossenses: Volo enim uos scire, inquit, quantum certamen habeam pro uobis et pro his qui Laodiciae sunt et quicumque non uiderunt faciem meam in carne ut consolentur corda eorum copulati in caritate et in omnibus diuitiis plenitudinis intellectus ad cognoscendum mysterium dei quod est Christus in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Quatenus nouerat apostolus thesauros istos, quantum eorum penetrauerat et in eis ad quanta peruenerat, quis potest nosse? Ego tamen secundum id quod scriptum est: Unicuique autem nostrum datur manifestatio spiritus ad utilitatem, alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum si ita inter se distant haec duo ut sapientia diuinis, scientia humanis attributa sit rebus, utrumque agnosco in Christo et mecum omnis eius fidelis. Et cum lego uerbum caro factum est et habitauit in nobis, in uerbo intellego uerum dei filium, in carne agnosco uerum hominis lilium, et utrumque simul in unam personam dei et hominis ineffabili gratiae largitate coniunctum. Propter quod sequitur ac dicit: Et uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et ueritatais. Si gratiam referamus ad scientiam, ueritatem ad sapientiam, puto nos ab illa duarum istarum rerum distinctione quam commendauimus non abhorrere. In rebus enim per tempus ortis illa summa gratia est quod homo in unitatem personae coniunctus est deo, in rebus uero aeternis summa ueritas recte tribuitur dei uerbo. Quod uero idem ipse est unigenitus a patre plenus gratiae et ueritatis, id actuary est ut idem ipse sit in rebus pro nobis temporaliter gestis cui per eandem fidem mundamur ut eum stabiliter contemplemur in rebus aeternis. Illi autem praecipui gentium philosophi qui inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspicere potuerunt, tamen quia sine mediatore, id est sine homine Christo philosophati sunt, quem nec uenturum prophetis nec uenisse apostolis crediderunt, ueritatem detinuerunt sicut de illis dictum est in iniquitate. Non potuerunt enim in his rebus infimis constituti nisi quaerere aliqua media per quae ad illa quae intellexerant sublimia peruenirent, atque ita in deceptores daemones inciderunt per quos factum est ut immutarent gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium. In talibus enim formis etiam idola instituerunt siue coluerunt. Scientia ergo nostra Christus est, sapientia quoque nostra idem Christus est. Ipse nobis fidem de rebus temporalibus inserit; ipse de sempiternis exhibet ueritatem. Per ipsum pergimus ad ipsum, tendimus per scientiam ad sapientiam; ab uno tamen eodemque Christo non recedimus in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Sed nunc de scientia loquimur, post de sapientia quantum ipse donauerit locuturi. Nec ista duo sic accipiamus quasi non liceat dicere uel istam sapientiam quae in rebus humanis est uel illam scientiam quae in diuinis. Loquendi enim latiore consuetudine utraque sapientia, utraque scientia dici potest. Nullo modo tamen scriptum esset apud apostolum, alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae nisi et proprie singulis nominibus haec singula uocarentur, de quorum distinctione nunc agimus. [13.20.25] Iam itaque uideamus quid sermo iste prolixus effecerit, quid collegerit, quo peruenerit. Beatos esse se uelle omnium hominum est, nec tamen omnium est fides qua cor mundante ad beatitudinem peruenitur. Ita fit ut per istam quam non omnes uolunt ad illam tendendum sit quam nemo potest esse qui nolit. Beatos esse se uelle omnes in corde suo uident, tantaque est in hac re naturae humanae conspiratio ut non fallatur homo qui hoc ex animo suo de animo conicit alieno; denique omnes id uelle nos nouimus. Multi uero immortales se esse posse desperant, cum id quod omnes uolunt, id est beatus, nullus esse aliter possit; uolunt tamen etiam immortales esse si possint, sed non credendo quod possint non ita uiuunt ut possint. Necessaria est ergo fides ut beatitudinem consequamur omnibus humanae naturae bonds, id est et animi et corporis. Hanc autem fidem in Christo esse definitam qui in carne resurrexit a mortuis non moriturus ulterius nec nisi per illum quemquam liberari a diaboli dominatu per remissionem peccatorum, in cuius diaboli partibus necesse est esse miseram uitam eandemque perpetuam, quae mors potius est dicenda quam uita, eadem fides habet. De qua et in hoc libro sicut potui pro spatio temporis disputaui, cum iam et in quarto libro huius operis multa de hac dixerim, sed ibi propter aliud, hic propter aliud; ibi scilicet ut ostenderem cur et quomodo Christus in plenitudine temporis a patre sit missus propter eos qui dicunt eum qui misit et eum qui missus est acquales natura esse non posse; hic autem ad distinguendam actiuam scientiam a contemplatiua sapientia. [13.20.26] Placuit quippe uelut gradatim ascendentibus in utraque requirere apud interiorem hominem quandam sui cuiusque generis trinitatem sicut prius apud exteriorem quaesiuimus ut ad illam trinitatem quae deus est pro nostro modulo, si tamen uel hoc possumus, saltem in aenigmate et per speculum contuendam exercitatiore in his inferioribus rebus mente ueniamus. Huius igitur uerba fidei quisquis in solis uocibus memoriae commendauerit nesciens quid significent (sicut solent qui graece nesciunt uerba graeca tenere memoriter, uel latina similiter uel cuiusque alterius linguae, qui eius ignari sunt), nonne habent quandam in suo animo trinitatem quia et in memoria sunt illi uerborum soni etiam quando inde non cogitat, et inde formatur acies recordationis eius quando de his cogitat, et uoluntas recordantis atque cogitantis utrumque coniungit? Nullo modo tamen dixerimus istum cum hoc agit secundum trinitatem interioris hominis agere sed potius exterioris quia id solum meminit et quando uult quantum uult intuetur quod ad sensum corporis pertinet qui uocatur auditus, nec aliud quam corporalium rerum, id est sonorum, tali cogitatione imagines uersat. Si autem quod uerba illa significant teneat et recolat, iam quidem aliquid interioris hominis agit, sed nondum dicendus uel putandus est uiuere secundum interioris hominis trinitatem si ea non diligit quae ibi praedicantur, praecipiuntur, promittuntur. Potest enim etiam ad hoc tenere atque cogitare ut falsa esse existimans conetur etiam redarguere. Voluntas ergo illa quae ibi coniungit ea quae memoria tenebantur et ea quae inde in acie cogitationis impressa sunt implet quidem aliquam trinitatem cum ipsa sit tertia, sed non secundum eam uiuitur quando illa quae cogitantur uelut falsa non placent. Cum autem uera esse creduntur et quae ibi diligenda sunt diliguntur, iam secundum trinitatem interioris hominis uiuitur; secundum hoc enim uiuit quisque quod diligit. Quomodo autem diligantur quae nesciuntur sed tantum creduntur? Iam quaestio ista tractata est in superioribus libris, et inuentum neminem diligere quod penitus ignorat; ex his autem quae nota sunt diligi quando diligi dicuntur ignota. Nunc librum istum ita claudimus ut admoneamus quod iustus ex fide uiuit, quae fides per dilectionem operatur ita ut uirtutes quoque ipsae quibus prudenter, fortiter, temperanter, iusteque uiuitur omnes ad eandem referantur fidem; non enim aliter uerae poterunt esse uirtutes. Quae tamen in hac uita non ualent tantum ut aliquando non sit hic necessaria qualiumcumque remissio peccatorum, quae non fit nisi per eum qui sanguine suo uicit principem peccatorum. Ex hac fide et tali uita quaecumque notiones sunt in animo fidelis hominis cum memoria continentur et recordatione inspiciuntur et uoluntati placent, reddunt quandam sui generis trinitatem. Sed imago dei de qua in eius adiutorio post loquemur nondum in ipsa est, quod tunc melius apparebit cum demonstratum fuerit ubi sit, quod in futuro uolumine lector exspectet. LIBER XIV [14.1.1] Nunc de sapientia nobis est disserendum, non illa dei quae procul dubio deus est (nam sapientia dei filius eius unigenitus dicitur), sed loquemur de hominis sapientia, uera tamen quae secundum deum est et uerus ac praecipuus cultus eius est, quae uno nomine *theosebeia* graece appellatur. Quod nomen nostri sicut iam commemorauimus uolentes et ipsi uno nomine interpretari 'pietatem' dixerunt, cum pietas apud graecos *eusebeia* usitatius nuncupetur, *theosebeia* uero quia uno uerbo perfecte non potest, melius interpretatur duobus ut dicatur potius 'dei cultus.' Hanc esse hominis sapientiam, quod et in duodecimo huius operis uolumine iam posuimus, scripturae sanctae auctoritate monstratur in libro serui dei Iob ubi legitur dei sapientiam dixisse homini: Ecce pietas est sapientia, abstinere autem a malis scientia (siue etiam ut nonnulli de graeco *epistemen* interpretati sunt, disciplina, quae utique a discendo nomen accepit, unde et scientia dici potest, ad hoc enim quaeque res discitur ut sciatur, quamuis alia notione in his quae pro peccatis suis mala quisque patitur ut corrigatur dici soleat disciplina. Unde illud est in epistula ad hebraeos: Quis enim est filius cui non det disciplinam pater eius?, et illud euidentius in eadem: Omnis uero disciplina ad tempus non gaudii uidetur esse sed tristitiae, postea uero fructum pacificum his qui per eam certarunt reddet iustitiae). Deus ergo ipse summa sapientia; cultus autem dei sapientia est hominis de qua nunc loquimur. Nam sapientia huius mundi stultitia est apud deum. Secundum hanc itaque sapientiam quae dei cultus est ait sancta scriptura: Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum. [14.1.2] Sed si de sapientia disputare sapientium est, quid agemus? Numquidnam profiteri audebimus sapientiam ne sit nostra de illa impudens disputatio? Nonne terrebimur exemplo Pythagorae qui cum ausus non fuisset sapientem profiteri, philosophum potius, id est amatorem sapientiae, se esse respondit, a quo id nomen exortum ita deinceps posteris placuit ut quantalibet de rebus ad sapientiam pertinentibus doctrina quisque uel sibi uel aliis uideretur excellere non nisi philosophus uocaretur? An ideo sapientem profiteri talium hominum nullus audebat quia sine ullo peccato putabant esse sapientem ? Hoc autem nostra scriptura non dicit quae dicit: Argue sapientem, et amabit te; profecto enim iudicat habere peccatum quem censet arguendum. Sed ego nec sic quidem sapientem me audeo profiteri. Satis est mihi quod etiam ipsi negare non possunt, esse etiam philosophi, id est amatoris sapientiae, de sapientia disputare. Non enim hoc illi facere destiterunt qui se amatores sapientiae potius quam sapientes esse professi sunt. [14.1.3] Disputantes autem de sapientia definierunt eam dicentes: Sapientia est rerum humanarum diuinarumque scientia. Unde ego quoque in libro superiore utrarumque rerum cognitionem, id est diuinarum atque humanarum, et sapientiam et scientiam dici posse non tacui. Verum secundum hanc distinctionem qua dixit apostolus: Alii datur sermo sapientiae alii sermo scientiae ista definitio diuidenda est ut rerum diuinarum scientia sapientia proprie nuncupetur, humanarum autem proprie scientiae nomen obtineat, de qua uolumine tertio decimo disputaui, non utique quidquid sciri ab homine potest in rebus humanis ubi plurimum superuacaneae uanitatis et noxiae curiositatis est huic scientiae tribuens, sed illud tantummodo quo fides saluberrima quae ad ueram beatitudinem ducit gignitur, nutritur, defenditur, roboratur. Qua scientia non pollens fideles plurimi, quamuis polleant ipsa fide plurimum. Aliud est enim scire tantummodo quid homo credere debeat propter adipiscendam uitam beatam quae non nisi aeterna est, aliud autem scire quemadmodum hoc ipsum et piis opituletur et contra impios defendatur, quam proprio appellare uocabulo scientiam uidetur apostolus. De qua prius cum loquerer ipsam praecipue fidem commendare curaui, a temporalibus aeterna breuiter ante distinguens atque ibi de temporalibus disserens, aeterna uero in hunc librum differens, etiam de rebus aeternis fidem temporalem quidem et temporaliter in credentium cordibus habitare, necessariam tamen propter adipiscenda ipsa aeterna esse monstraui. Fidem quoque de temporalibus rebus quas pro nobis aeternus fecit et passus est in homine quem temporaliter gessit atque ad aeterna peruexit ad eandem aeternorum adeptionem prodesse disserui, uirtutesque ipsas quibus in hac temporali mortalitate prudenter, fortiter temperanter et iuste uiuitur, nisi ad eandem licet temporaiem fidem quae tamen ad aeterna perducit referantur, ueras non esse uirtutes. [14.2.4] Quapropter, quondam sicut scriptum est: Quamdiu sumus in corpore peregrinamur a domino, per fidem enim ambulamus non per speciem profecto quamdiu iustus ex fide uiuit, quamuis secundum interiorem hominem uiuat, licet per eandem temporalem fidem ad ueritatem nitatur et tendat aeternam, tamen in eiusdem fidei temporalis retentione contemplatione, dilectione nondum talis est trinitas ut dei iam imago dicenda sit ne in rebus temporalibus constitute uideatur quae constituenda est in aeternis. Mens quippe humana cum fidem suam uidet qua credit quod non uidet non aliquid sempiternum uidet. Non enim semper hoc erit, quod utique non erit quando ista peregrinatione finita qua peregrinamur a domino ut per fidem ambulare necesse sit species illa succedet per quam uidebimus facie ad faciem, sicut modo non uidentes, tamen quia credimus, uidere merebimur atque ad speciem nos per fidem perductos esse gaudebimus. Neque enim iam fides erit qua credantur quae non uidentur, sed species qua uideantur quae credebantur. Tunc ergo etsi uitae huius mortalis transactae meminerimus et credidisse nos aliquando quae non uidebamus memoriter recoluerimus, in praeteritis atque transactis deputabitur fides ista non in praesentibus rebus semperque manentib us, ac per hoc etiam trinit as ista quae nunc in eiusdem fidei praesentis ac manentis memoria contuitu, dilectione consistit tunc transacta et praeterita reperietur esse, non permanens. Ex quo colligitur ut si iam imago dei est ista trinitas, etiam ipsa non in eis quae semper sunt sed in rebus sit habenda transeuntibus. [14.3.4] Absit autem ut cum animae natura sit immortalis nec ab initio quo creata est umquam deinceps esse desitat, id quo nihil melius habet non cum eius immortalitate perduret. Quid uero melius in eius natura creatum est quam quod ad sui creatoris imaginem facta est? Non igitur in fidei retentione, contemplatione, dilectione, quae non erit semper, sed in eo quod semper ent muenienda est quam dici oporteat imaginem dei. [14.3.5] An adhuc utrum ita se res habeat aliquanto diligentius atque abstrusius perscrutabimur? Dici enim potest non perire istam trinitatem etiam cum fides ipsa transierit quia sicut nunc eam et memoria tenemus et cogitatione cernimus et uoluntate diligimus, ita etiam tunc cum eam nos habuisse memoria tenebimus et recolemus et hoc utrumque tertia uoluntate iungemus, eadem trinitas permanebit (quoniam si nullum in nobis quasi uestigium transiens reliquerit, profecto nec in memoria nostra eius aliquid habebimus quo recurramus eam praeteritam recordantes atque id utrumque intentione tertia copulantes, et quod erat scilicet in memoria non inde cogitantibus nobis et quod inde cogitatione formatur). Sed qui hoc dicit non discernit aliam nunc esse trinitatem quando praesentem fidem tenemus, uidemus, amamus in nobis; aliam tunc futuram quando non ipsam sed eius uelut imaginarium uestigium in memoria reconditum recordatione contuebimur, et duo haec, id est quod erat in memoria retinentis et quod inde imprimitur in acie recordantis, tertia uoluntate iungemus. Quod ut possit intellegi, sumamus exemplum de corporalibus rebus de quibus in libro undecimo satis locuti sumus, nempe ab inferioribus ad superiora ascendentes uel ab exterioribus ad interiora ingredientes primam reperimus trinitatem in corpore quod uidetur et acie uidentis quae cum uidet inde formatur et in uoluntatis intentione quae utrumque coniungit. Huic trinitati similem constituamus cum fides quae nunc inest nobis tamquam corpus illud in loco ita in nostra memoria constituta est, de qua informatur cogitatio recordantis sicut ex illo corpore acies intuentis, quibus duobus ut trinitas impleatur adnumeratur tertia uoluntas quae fidem in memoria constitutam et quandam eius effigiem in contuitu recordationis impressam conectit et iungit sicut in illa corporalis trinitate uisionis formam corporis quod uidetur et conformationem quae fit in cernentis aspectu coniungit intentio uoluntatis. Faciamus ergo corpus illud quod cernebatur interisse dilapsum nec eius remansisse aliquid in ullo loco ad quod uidendum recurrat aspectus. Numquid quia imago rei corporalis iam transactae atque praeteritae remanet in memoria unde informetur cogitantis obtutus atque id utrumque tertia uoluntate iungatur, eadem trinitas esse dicenda est quae fuerat quando species in loco positi corporis uidebatur? Non utique, sed prorsus alia. Nam praeter quod illa erat extrinsecus, haec intrinsecus, illam profecto faciebat species praesentis corporis, hanc imago praeteriti. Sic et in hac re de qua nunc agimus et propter quam putauimus adhibendum illud exemplum, fides quae nunc in animo nostro est uelut illud corpus in loco dum tenetur, aspicitur, amatur quandam efficit trinitatem; sed non ipsa erit quando fides haec in animo sicut corpus illud in loco iam non erit. Quae uero tunc erit quando eam recordabimur in nobis fuisse, non esse, alia profecto erit. Hanc enim quae nunc est facit res ipsa praesens et animo credentis affixa, at illam quae tunc erit faciet rei praeteritae imaginatio in recordantis memoria derelicta. [14.3.6] Nec illa igitur trinitas quae nunc non est imago dei erit, nec ista imago dei est quae tunc non erit, sed ea est inuenienda in anima hominis, id est rationali siue intellectuali, imago creatoris quae immortaliter immortalitati eius est insita. [14.4.6] Nam sicut ipsa immortalitas animae secundum quendam modum dicitur (habet quippe et anima mortem suam cum uita beata caret quae uere animae uita dicenda est, sed immortalis ideo nuncupatur quoniam qualicumque uita etiam cum miserrima est numquam desinit uiuere), ita quamuis ratio uel intellectus nunc in ea sit sopitus, nunc paruus, nunc magnus appareat, numquam nisi rationalis et intellectualis est anima humana; ac per hoc si secundum hoc facta est ad imaginem dei quod uti ratione atque intellectu ad intellegendum et conspiciendum deum potest, profecto ab initio quo esse coepit ista tam magna et mira natura, siue ita obsoleta sit haec imago ut pene nulla sit siue obscura atque deformis siue clara et pulchra sit, semper est. Denique deformitatem dignitatis eius miserans diuina scriptura: Quamquam, inquit, in imagine ambulat homo, tamen uane conturbatur, thesaurizat et nescit cui congregabit ea. Non itaque uanitatem imagini dei tribueret nisi deformem cerneret factam. Nec tantum ualere illam deformitatem ut auferat quod imago est satis ostendit dicendo: Quamquam in imagine ambulat homo. Quapropter ex utraque parte ueraciter pronuntiari potest ista sententia, ut quemadmodum dictum est: Quamquam in imagine ambulat homo, tamen uane conturbatur ita dicatur: 'Quamquam uane conturbatur homo, tamen in imagine ambulat.' Quamquam enim magna natura sit, tamen uitiari potuit quia summa non est; et quamquam uitiari potuerit quia summa non est, tamen quia summae naturae capax est et esse particeps potest, magna natura est. Quaeramus igitur in hac imagine dei quandam sui generis trinitatem adiuuante ipso qui nos fecit ad imaginem suam. Non enim aliter possumus haec salubriter uestigare et secundum sapientiam quae ab illo est aliquid inuenire, sed ea quae in superioribus libris et maxime in decimo de anima humana uel mente diximus si lectoris uel memoria teneantur atque recolantur uel diligentia in eisdem locis in quibus conscripta sunt recenseantur, non hic desiderabit prolixiorem de rei tantae inquisitione sermonem. [14.4.7] Inter caetera ergo in libro decimo diximus hominis mentem nosse semetipsam. Nihil enim tam nouit mens quam id quod sibi praesto est, nec menti magis quidquam praesto est quam ipsa sibi. Et alia quantum satis uisum est adhibuimus documenta quibus hoc certissime probaretur. [14.5.7] Quid itaque dicendum est de infantis mente ita adhuc paruuli et in tam magna demersi rerum ignorantia ut illius mentis tenebras mens hominis quae aliquid nouit exhorreat? An etiam ipsa se nosse credenda est, sed intenta nimis in eas res quas per corporis sensus tanto maiore quanto nouiore coepit delectatione sentire, non ignorare se potest sed cogitare se non potest? Quanta porro intentione in ista quae foris sunt sensibilia feratur uel hinc solum conic) potest quod lucis huius hauriendae sic auida est ut si quisquam minus cautus aut nesciens quid inde possit accidere nocturnum lumen posuerit ubi facet infans, in ea parse ad quam iacentis oculi possint retorqueri nec ceruix possit inflecti, sic eius inde non remouetur aspectus ut nonnullos ex hoc etiam strabones fieri nouerimus eam formam tenentibus oculis quam teneris et mollibus consuetudo quodam modo infixit. Ita et in altos corporis sensus quantum sinit illa aetas intentione se quasi coartant animae paruulorum ut quidquid per carnem offendit aut allicit hoc solum abhorreant uehcmenter aut appetant; sua uero interiora non cogitent nec possint admoneri ut hoc faciant quia nondum admonentis signa nouerunt ubi praecipuum locum uerba obtinent quae sicut alla prorsus nesciunt. Quod autem aliud sit non se nosse, aliud non se cogitare iam in eodem uolumine ostendimus. [14.5.8] Sed hanc aetatem omittamus quae nec interrogari potest quid in se agatur et nos ipsi eius ualde obliti sumus. Hinc tantum certos nos esse suffecerit quod cum homo de animi sui natura cogitare potuerit atque inuenire quod uerum est, alibi non inueniet quam penes se ipsum. Inueniet autem non quod nesciebat sed unde non cogitabat. Quid enim scimus si quod est in nostra mente nescimus cum omnia quae scimus non nisi mente scire possimus? [14.6.8] Tanta est tamen cogitationis uis ut nec ipsa mens quodam modo se in conspectu suo ponat nisi quando se cogitat, ac per hoc ita nihil in conspectu mentis est nisi unde cogitatur ut nec ipsa mens qua cogitatur quidquid cogitatur aliter possit esse in conspectu suo nisi se ipsam cogitando. Quomodo autem quando se non cogitat in conspectu suo non sit cum sine se ipsa numquam esse possit quasi aliud sit ipsa, aliud conspectus eius, inuenire non possum. Hoc quippe de oculo corporis non absurde dicitur. Ipse quippe oculus loco suo est fixus m corpore; aspectus autem eius in ea quae extra sunt tenditur et usque in sidera extenditur. Nec est oculus in conspectu suo quandoquidem non Conspicit se ipsum nisi speculo obiecto unde iam locuti sumus. Quod non fit utique quando se mens in suo conspectu sui cogitatione constituit. Numquid ergo alla sue parse aliam suam partem uidet cum se conspicit cogitando sicut aliis membris nostris qui sunt oculi alla nostra membra conspicimus quae in nostro possum esse conspectu? Quid dici absurdius uel sentiri potest? Unde igitur aufertur mens nisi a se ipsa, et ubi ponitur in conspectu suo nisi ante se ipsam? Non ergo ibi crit ubi erat quando in conspectu suo non erat quia hic posita, inde sublata est. Sed si conspicienda migrauit, conspectura ubi manebit? An quasi geminatur ut et illic sit et hic, id est et ubi conspicere et ubi conspici possit, ut in se sit conspiciens ante se conspicua? Nihil horum nobis ueritas consulta respondet quondam quando isto modo cogitamus non nisi corporum fictas imagines cogitamus, quod mentem non esse paucis certissimum est mentibus a quibus potest de hac re ueritas consuli. Proinde restat ut aliquid pertinens ad eius naturam sit conspectus eius, et in eam quando se cogitat non quasi per loci spatium sed incorporea conuersione reuocetur. Cum uero non se cogitat, non sit quidem in conspectu suo nec de illa suus formetur obtutus, sed tamen nouerit se tamquam ipsa sibi sit memoria sui. Sicut multarum disciplinarum peritus ea quae nouit eius memoria continentur, nec est inde aliquid in conspectu mentis eius nisi unde cogitat; caetera in arcana quadam notitia sunt recondita quae memoria nuncupatur. Ideo trinitatem sic commendabamus ut illud unde formatur cogitantis obtutus in memoria poneremus, ipsam uero conformationem tamquam imaginem quae inde imprimitur, at illud quo utrumque coniungitur amorem seu uoluntatem. Mens igitur quando cogitatione se conspicit, intellegit se et recognoscit; gignit ergo hunc intellectum et cognitionem suam. Res quippe incorporea intellecta conspicitur et intellegendo cognoscitur. Nec ita sane gignit istam notitiam suam mens quando cogitando intellectam se conspicit tamquam sibi ante incognita fuerit, sed ita sibi nota erat quemadmodum notae sunt res quae memoria continentur etiamsi non cogitentur (quoniam dicimus hominem nosse litteras etiam cum de aliis rebus, non de litteris cogitat). Haec autem duo, gignens et genitum, dilectione tertia copulantur quae nihil est aliud quam uoluntas fruendum aliquid appetens uel tenens. Ideoque etiam illis tribus nominibus insinuandam mentis putauimus trinitatem, memoria, intellegentia, uoluntate. [14.6.9] Sed quoniam mentem semper sui meminisse semperque se ipsam intellegere et amare, quamuis non semper se cogitare discretam ab eis quae non sunt quod ipsa est, circa eiusdem libri decimi finem diximus, quaerendum est quonam modo ad cogitationem pertineat intellectus, notitia uero cuiusque rei quae inest menti etiam quando non de ipsa cogitatur ad solam dicatur memoriam pertinere. Si enim hoc ita est, non habebat haec tria ut et sui meminisset et se intellegeret et amaret, sed meminerat sui tantum, et postea cum cogitare se coepit tunc se intellexit atque dilexit. [14.7.9] Quapropter diligentius illud consideremus exemplum quod adhibuimus ubi ostenderetur aliud esse rem quamque non nosse, aliud non cogitare, fierique posse ut nouerit homo aliquid quod non cogitat quando aliunde, non inde cogitat. Duarum ergo uel plurium disciplinarum peritus quando unam cogitat, aliam uel alias etiam si non cogitat nouit tamen. Sed numquid recte possumus dicere: 'Iste musicus nouit quidem musicam sed nunc eam non intellegit quia non eam cogitat; intellegit autem nunc geometricam, hanc enim nunc cogitat'? Absurda est quantum apparet ista sententia. Quid etiam illa si dicamus: 'Iste musicus nouit quidem musicam sed nunc eam non amat quando non eam cogitat; amat autem nunc geometricam quoniam nunc ipsam cogitat'? Nonne similiter absurda est? Rectissime uero dicimus: 'Iste quem perspicis de geometrica disputantem etiam perfectus est musicus. Nam et meminit eius disciplinae et intellegit et diligit eam, sed quamuis eam nouerit et amet, nunc illam non cogitat quoniam geometricam de qua disputat cogitat.' Hinc admonemur esse nobis in abdito mentis quarundam rerum quasdam notitias, et tunc quodam modo procedere in medium atque in conspectu mentis uelut apertius constitui quando cogitantur; tunc enim se ipsa mens et meminisse et intellegere et amare inuenit etiam unde non cogitabat quando aliunde cogitabat. Sed unde diu non cogitauerimus et unde cogitare nisi commoniti non ualemus, id nos nescio quo eodemque miro modo si potest dici scire nescimus. Denique recte ab eo qui commemorat ei quem commemorat dicitur: 'Scis hoc sed scire te nescis; commemorabo et inuenies te scientem quod te nescire putaueras.' Id agunt et litterae quae de his rebus conscriptae sunt, quas res duce ratione ueras esse inuenit lector, non quas ueras esse credit ei qui scripsit sicut legitur historia, sed quas ueras esse etiam ipse inuenit siue apud se siue in ipsa mentis duce ueritate. Qui uero nec admonitus ualet ista contueri magna caecitate cordis tenebris ignorantiae demersus est altius, et mirabiliore diuina ope indiget ut possit ad ueram sapientiam peruenire. [14.7.10] Propter hoc itaque uolui de cogitatione adhibere qualecumque documentum quo posset ostendi quomodo ex his quae memoria continentur recordantis acies informetur et tale aliquid gignatur ubi homo cogitat quale in illo erat ubi ante cogitationem meminerat, quia facilius dinoscitur quod tempore accedit et ubi parens prolem spatio temporis antecedit. Nam si nos referamus ad interiorem mentis memoriam qua sui meminit et interiorem intellegentiam qua se intellegit et interiorem uoluntatem qua se diligit, ubi haec tria simul sunt et simul semper fuerunt ex quo esse coeperunt siue cogitarentur siue non cogitarentur, uidebitur quidem imago illius trinitatis et ad solam memoriam pertinere. Sed quia ibi uerbum esse sine cogitatione non potest (cogitamus enim omne quod dicimus etiam illo interiore uerbo quod ad nullius gentis pertinet linguam), in tribus potius illis imago ista cognoscitur, memoria scilicet, intellegentia, uoluntate. Hanc autem nunc dico intellegentiam qua intellegimus cogitantes, id est quando eis repertis quae memoriae praesto fuerant sed non cogitabantur cogitatio nostra formatur, et eam uoluntatem siue amorem uel dilectionem quae istam prolem parentemque coniungit, et quodam modo utrisque communis est. Hinc factum est ut etiam per exteriora sensibilia quae per oculos carnis uidentur legentium ducerem tarditatem, in undecimo scilicet libro, atque inde cum eis ingrederer ad hominis interioris eam potentiam qua ratiocinatur de temporalibus rebus differens illam principaliter dominantem qua contemplatur aeterna. Atque id duobus uoluminibus egi, duodecimo utrumque discernens quorum unum est superius alterum inferius quod superiori esse subditum debet; tertio decimo autem de munere inferioris quo humanarum rerum scientia salubris continetur ut in hac temporali uita id agamus quo consequamur aeternam quanta potui ueritate ac breuitate disserui, quandoquidem rem tam multiplicem atque copiosam multorum atque magnorum disputationibus multis magnisque celebratam uno strictim uolumine inclusi, ostendens etiam in ipsa trinitatem sed nondum quae dei sit imago dicenda. [14.8.11] Nunc uero ad eam iam peruenimus disputationem ubi principale mentis humanae quo nouit deum uel potest nosse considerandum suscepimus ut in eo reperiamus imaginem dei. Quamuis enim mens humana non sit eius naturae cuius est deus, imago tamen naturae illius qua natura melior nulla est ibi quaerenda et inuenienda est in nobis quo etiam natura nostra nihil habet melius. Sed prius mens in se ipsa con sideranda est anteq u am sit particeps dei et in ea reperienda est imago eius. Diximus enim eam etsi amissa dei participatione obsoletam atque deformem dei tamen imaginem permanere. Eo quippe ipso imago eius est quo eius capax est eiusque esse particeps potest, quod tam magnum bonum nisi per hoc quod imago eius est non potest. Ecce ergo mens meminit sui, intellegit se, diligit se. Hoc si cernimus, cernimus trinitatem, nondum quidem deum sed iam imaginem dei. Non forinsecus accepit memoria quod teneret, nec foris inuenit quod aspiceret intellectus sicut corporis oculus, nec ista duo uelut formam corporis et eam quae inde facta est in acie contuentis uoluntas foris iunxit. Nec imaginem rei quae foris uisa est quodam modo raptam et in memoria reconditam cogitatio cum ad eam conuerteretur inuenit, et inde informatus est recordantis obtutus iungente utrumque tertia uoluntate, sicut in eis ostendebamus trinitatibus fieri quae in rebus corporalibus reperiebantur uel ex corporibus per sensum corporis introrsus quodam modo trahebantur, de quibus omnibus in libro undecimo disseruimus. Nec sicut fiebat uel apparebat quando de illa scientia disserebamus iam in hominis interioris opibus constituta, quae distinguenda fuit a sapientia, unde quae sciuntur uelut aduenticia sunt in animo, siue cognitione historica inlata ut sunt facta et dicta quae tempore peraguntur et transeunt uel in natura rerum suis locis et regionibus constituta sunt, siue in ipso homine quae non erant oriuntur aut aliis docentibus aut cogitationibus propriis sicut fides quam plurimum in libro tertio decimo commendauimus, sicut uirtutes quibus si uerae sunt in hac mortalitate ideo bene uiuitur ut beate in illa quae diuinitus promittitur immortalitate uiuatur. Haec atque huiusmodi habent in tempore ordinem suum in quo nobis trinitas memoriae, uisionis et amoris facilius apparebat. Nam quaedam eorum praeueniunt cognitionem discentium; sunt enim cognoscibilia et antequam cognoscantur suique cognitionem in discentibus gignant. Sunt autem uel in locis suis uel quae tempore praeterierunt, quamuis quae praeterierunt non ipsa sint sed eorum quaedam signa praetentorum quibus uisis uel auditis cognoscantur fuisse atque transisse. Quae signa uel in locis sita sunt sicut monumenta mortuorum et quaecumque similia, uel in litteris fide dignis sicut est omnis grauis et approbandae auctoritatis historia, uel in animis eorum qui ea iam nouerunt (eis quippe iam nota, et aliis utique sunt noscibilia quorum scientiam praeuenerunt et qu~ ea nosse illis quibus nota sunt docentibus possunt). Quae omnia et quando discuntur quandam faciunt trinitatem specie sua quae noscibilis fuit etiam antequam nosceretur eique adiuncta cognitione discentis quae tunc esse incipit quando discitur ac tertia uoluntate quae utrumque coniungit. Et cum cognita fuerint, alia trinitas dum recoluntur fit iam interius in ipso animo ex his imaginibus quae cum discerentur sunt impressae in memoria et informatione cogitationis ad ea con uerso recordantis aspectu et ex uoluntate quae tertia duo ista coniungit. Ea uero quae oriuntur in animo ubi non fuerunt sicut fides et caetera huiusmodi, etsi aduenticia uidentur cum doctrina inseruntur, non tamen foris posita uel foris peracta sunt sicut illa quae creduntur, sed intus omnino in ipso animo esse coeperunt. Fides enim non est quod creditur, sed qua creditur, et illud creditur, illa conspicitur. Tamen quia esse coepit in animo qui iam erat animus antequam in illo ista esse coepisset, aduenticium quiddam uidetur et in praeteritis habebitur quando succedente specie iam esse destiterit, aliamque nunc trinitatem facit per suam praesentiam, retenta, conspecta, dilecta; aliam tunc faciet per quoddam sui uestigium quod in memoria praeteriens dereliquerit sicut iam supra dictum est. [14.9.12] Utrum autem etiam tunc uirtutes quibus in hac mortalitate bene uiuitur quia et ipsae incipiunt esse in animo qui cum sine illis prius esset, tamen animus erat, desinant esse cum ad aeterna perduxerint nonnulla quaestio est. Quibusdam enim uisum est desituras, et de tribus quidem, prudentia, fortitudine, temperantia cum hoc dicitur non nihil dici uidetur. Iustitia uero immortalis est et magis tunc perficietur in nobis quam esse cessabit. De omnibus tamen quattuor magnus auctor eloquentiae Tullius in Hortensio dialogo disputans: Si nobis, inquit, cum ex hac uita migrauerimus, in beatorum insulis immortale aeuum, ut fabulae ferunt, degere liceret, quid opus esset eloquentia, cum iudicia nulla fierent, aut ipsis etiam uirtutibus. Nec enim fortitudine egeremus, nullo proposito aut labore aut periculo, nec iustitia, cum esset nihil quod appeteretur alieni, nec temperantia, quae regeret eas quae nullae essent libidines, nec prudentia quidem egeremus, nullo delectu proposito bonorum et malorum. Una igitur essemus beati cognitione naturae et scientia, qua sola etiam deorum est uita laudanda. Ex quo intellegi potest, caetera necessitatis esse, unum hoc uoluntatis. Ita ille tantus orator cum philosophiam praedicaret recolens ea quae a philosophis acceperat et praeclare ac suauiter explicans in hac tantum uita quam uidemus aerumnis et erroribus plenam omnes quattuor necessarias dixit esse uirtutes, nullam uero earum cum ex hac uita emigrabimus si liceat ibi uiuere ubi uiuitur beate, sed bonos animos sola beatos esse cognitione et scientia, hoc est contemplatione naturae in qua nihil est melius et amabilius ea natura quae creauit omnes caeteras instituitque naturas. Cui regenti esse subditum si iustitiae est, immortalis est omnino iustitia nec in illa esse beatitudine desinet sed talis ac tanta erit ut perfectior et maior esse non possit. Fortassis et aliae tres uirtutes, prudentia sine ullo iam periculo erroris, fortitudo sine molestia tolerandorum malorum, temperantia sine repugnatione libidinum erunt in illa felicitate ut prudentiae sit nullum bonum deo praeponere uel aequare, fortitudinis ei firmissime cohaerere, temperantiae nullo defectu noxio delectari. Nunc autem quod agit iustitia in subueniendo miseris, quod prudentia in praecauendis insidiis, quod fortitudo in perferendis molestiis, quod temperantia in coercendis delectationibus prauis non ibi erit ubi nihil omnino mali erit. Ac per hoc ista uirtutum opera quae huic mortali uitae sunt necessaria sicut fides ad quam referenda sunt in praeteritis habebuntur, et aliam nunc faciunt trinitatem, cum ea praesentia tenemus, aspicimus, amamus; aliam tunc factura sunt cum ea non esse sed fuisse per quaedam eorum uestigia quae praetereundo in memoria derelinquent reperiemus, quia et tunc trinitas erit cum illud qualecumque uestigium et memoriter retinebitur et agnoscetur ueraciter et hoc utrumque tertia uoluntate iungetur. [14.10.13] In omnium istarum quas commemorauimus temporalium rerum scientia quaedam cognoscibilia cognitionem interpositione temporis antecedunt sicut sunt ea sensibilia quae iam erant in rebus antequam cognoscerentur uel ea omnia quae per historiam cognoscuntur; quaedam uero simul esse incipiunt uelut si aliquid uisibile quod omnino non erat ante nostros oculos oriatur, cognitionem nostram utique non praecedit, aut si aliquid sonet ubi adest auditor, simul profecto incipiunt esse simulque desinunt et sonus et eius auditus. Verumtamen siue tempore praecedentia siue simul esse incipientia cognoscibilia cognitionem gignunt, non cognitione gignuntur. Cognitione uero facta cum ea quae cognouimus posita in memoria recordatione reuisuntur, quis non uideat priorem esse tempore in memoria retentionem quam in recordatione uisionem et huius utriusque tertia uoluntate iunctionem? Porro autem in mente non sic est; neque enim aduenticia sibi ipsa est quasi ad se ipsam quae iam erat uenerit aliunde eadem ipsa quae non erat, aut non aliunde uenerit sed in se ipsa quae iam erat nata sit ea ipsa quae non erat sicut in mente quae iam erat oritur fides quae non erat, aut post cognitionem sui recordando se ipsam uelut in memoria sua constitutam uidet quasi non ibi Iuerit antequam se ipsam cognosceret, cum profecto ex quo esse coepit, numquam sui meminisse, numquam se mtellegere, numquam se amare destiterit sicut iam ostendimus. Ac per hoc quando ad se ipsam cogitatione conuertitur fit trinitas in qua iam et uerbum possit intellegi. Formatur quippe ex ipsa cogitatione, uoluntate utrumque iungente. Ibi ergo magis agnoscenda est imago quam quaerimus. [14.11.11] Sed dicet aliquis: 'Non est ista memoria qua mens sui meminisse perhibetur quae sibi semper est praesens; memoria enim praeteritorum est non praesentium.' Nam quidam cum de uirtutibus agerent in quibus est etiam Tullius in tria ista prudentiam diuiserunt, memoriam, intellegentiam, prouidentiam, memoriam scilicet praeteritis, intellegentiam praesentibus, prouidentiam rebus tribuentes futuris quam non habent certam nisi praescii futurorum, quod non est munus hominum nisi detur desuper, ut prophetis. Unde scriptura sapientiae de hominibus agens: Cogitationes, inquit, mortalium timidae, et incertae prouidentiae nostrae. Memoria uero de praeteritis et intellegentia de praesentibus certa est (sed praesentibus utique incorporalibus rebus, nam corporales corporalium praesentes sunt aspectibus oculorum). Sed qui dicit memoriam non esse praesentium attendat quemadmodum dictum sit in ipsis saecularibus litteris ubi maioris curae fuit uerborum integritas quam ueritas rerum: nec talia passus Ulixes, Oblitusue sui est Ithacus discrimine tanto. Vergilius cnim cum sui non oblitum diceret Vlixem, quid aliud intellegi uoluit nisi quod meminerit sui? Cum sibi ergo praesens esset, nullo modo sui meminisset nisi et ad res praesentes memoria pertineret. Quapropter sicut in rebus praeteritis ea memoria dicitur qua fit ut ualeant recoli et recordari, sic in re praesenti quod sibi est mens memoria sine absurditate dicenda est qua sibi praesto est ut sua cogitatione possit intellegi et utrumque sui amore coniungi. [14.12.16] Haec igitur trinitas mentis non propterea dei est imago quia sui meminit mens et intellegit ac diligit se, sed quia potest etiam meminisse et intellegere et amare a quo facta est. Quod cum facit sapiens ipsa fit. Si autem non facit, etiam cum sui meminit seque intellegit ac diligit, stulta est. Meminerit itaque dei sui ad cuius imaginem facta est eumque intellegat atque diligat. Quod ut breuius dicam, colat deum non factum cuius ab eo capax facta est et cuius esse particeps potest; propter quod scriptum est: Ecce dei cultis est sapientia et non sua luce sed summae illius lucis participatione sapiens erit, atque ubi aeterna, ibi beata regnabit. Sic enim dicitur ista hominis sapientia ut etiam dei sit. Tunc enim uera est; nam si humana est, uana est. Verum non ita dei qua sapiens est deus; neque enim participatione sui sapiens est sicut mens participatione dei. Sed quemadmodum dicitur etiam iustitia dei non solum illa qua ipse iustus est sed quam dat homini cum iustificat impium, quam commendans apostolus ait de quibusdam: Ignorantes enim dei iustitiam et suam iustitiam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti, sic enim dici etiam de quibusdam potest: 'Ignorantes dei sapientiam et suam uolentes constituere sapientiae dei non sunt subiecti.' [14.12.16] Est igitur natura non lacta quae fecit omnes caeteras magnas paruasque naturas eis quas fecit sine dubitatione praestantior, ac per hoc hac etiam de qua loquimur rationali et intellectuali quae hominis mens est ad eius qui eam fecit imaginem facta. Illa autem caeteris natura praestantior deus est, et quidem non longe positus ab unoquoque nostrum sicut apostolus dicit adiungens: In illo enim uiuimus et mouemur et sumus. Quod si secundum corpus diceret, etiam de isto corporeo mundo posses intellegi. Nam et in illo secundum corpus uiuimus et mouemur et sumus. Unde secundum mentem quae facta est ad eius imagin em deb et hoc accipi excellen tiore quodam eodemque non uisibili sed intellegibili modo. Nam quid non est in ipso de quo diuina scriptum est: Quondam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia? Proinde si in ipso sunt omnia, in quo tandem possum uiuere quae uiuunt et moueri quae mouentur nisi in quo sunt? Non tamen omnes cum illo sunt eo modo quo ei dictum est: Ego semper tecum nec ipse cum omnibus eo modo quo dicimus: 'Dominus uobiscum.' Magna itaque hominis miseria est cum illo non esse sine quo non potest esse. In quo enim est procul dubio sine illo non est, et tamen si eius non meminit eumque non intellegit nequc diligit, cum illo non est. Quod autem quisque penitus obliuiscitur nec commoneri eius utique potest. [14.13.17] De uisibilibus rebus ad hanc rem sumamus exemplum. Dicit tibi quispiam quem non recognoscis: 'Nosti me,' et ut commoneat dicit ubi, quando, quomodo tibi innotuerit. Omnibusque adhibitis signis quibus in memoriam reuoceris si non recognoscis, ita iam oblitus es ut omnis illa notitia penitus delete sit animo, nihilque aliud restet nisi aut credas ei qui tibi hoc dicit quod aliquando eum noueras, aut ne hoc quidem si fide dignus tibi esse qui loquitur non uidetur. Si autem reminisceris, profecto redis in memoriam tuam et in ea inuenis quod non fuerat penitus obliuione deletum. Redeamus ad illud propter quod adhibuimus humanae conuersationis exemplum. Inter caetera psalmus nonus: Conuertantur, inquit, peccatores in infernum, omnes gentes quae obliuiscuntur deum. Porro autem uicesimus primus: Commemorabuntur, inquit, et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae. Non igitur sic erant oblitae istae gentes deum ut eius nec commemoratae recordarentur. Obliuiscendo autem deum tamquam obliuiscendo uitam suam conuersae fuerant in mortem, hoc est in infernum. Commemoratae uero conuertuntur ad dominum tamquam reuiuiscentes reminiscendo uitam cuius eas habebat obliuio. Item legitur in nonagesimo tertio: Intellegite nunc qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite. Qui plantauit aurem non audiet?... etc. Eis enim dictum est qui deum non intellegendo de illo uana dixerunt. [14.14.18] De dilectione autem dei plura reperiuntur in diuinis eloquiis testimonia. Ibi enim et illa duo consequenter intelleguntur quia nemo diligit cuius non meminit et quod penitus nescit. Unde illud est notissimum praecipuumque praeceptum: Diliges dominum deum tuum. Sic itaque condita est mens humane ut numquam sui non meminerit, numquam se non intellegat, numquam se non diligat. Sed quondam qui odit aliquem nocere illi studet, non immerito et mens hominis quando sibi nocet odisse se dicitur. Nesciens enim sibi uult male dum non putat sibi obesse quod uult, sed tamen male sibi uult quando id uult quod obsit sibi, unde illud scriptum est: Qui diligit iniquitatem odit animam suam. Qui ergo se diligere nouit deum diligit; qui uero non diligit deum etiam si se diligit, quod ei naturaliter inditum est, tamen non inconuenienter odisse se dicitur cum id agit quod sibi aduersatur et se ipsum tamquam suus inimicus insequitur. Qui profecto est error horrendus ut cum sibi omnes prodesse uelint, multi non faciant nisi quod eis perniciosissimum sit. Similem morbum mutorum animalium cum poeta describeret: Dii, inquit, meliora piis, erroremque hostibus illum! Discissos nudis laniabant dentibus artus. Cum morbus ille corporis fuerit, cur dixit errorem nisi quia omne animal cum sibi natura conciliatum sit ut se custodiat quantum potest, talis ille erat morbus ut ea quorum salutem appetebant sua membra laniarent? Cum autem deum diligit mens et sicut dictum est consequenter eius meminit eumque intellegit, recte illi de proximo suo praecipitur ut eum sicut se diligat. Iam enim se non peruerse sed recte diligit cum deum diligit cuius participatione imago illa non solum est, uerum etiam ex uetustate renouatur, ex deformitate reformatur, ex infelicitate beatificatur. Quamuis enim se ita diligat ut si alterutrum proponatur, malit omnia quae infra se diligit perdere quam perire, tamen superiorem deserendo ad quem solum posset custodire fortitudinem suam eoque frui lumine suo, cui canitur in psalmo: Fortitudinem meam ad te custodiam et in alio: Accedite ad eum et inluminamini sic infirma et tenebrosa facta est ut a se quoque ipsa in ea quae non sunt quod ipsa et quibus superior est ipsa infelicius laberetur per amores quos non ualet uincere et errores a quibus non uidet qua redire. Unde iam deo miserante poenitens clamat in psalmis: Deseruit me fortitudo mea et lumen oculorum meorum non est mecum. [14.14.19] Non tamen in his tantis infirmitatis et erroris malis amittere potuit naturalem memoriam, intellectum et amorem sui. Propter quod merito dici potuit quod supra commemoraui: Quamquam in imagine ambulat homo, tamen uane conturbatur. Thesaurizat et nescit cui congregabit ea. Cur enim thesaurizat nisi quia fortitudo eius deseruit eum per quam deum habens rei nullius indigeret? Et cur nescit cui congregabit ea nisi quia lumen oculorum eius non est cum eo? Et ideo non uidet quod ueritas ait: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt abs te. Haec quae praeparasti cuius erunt? Verumtamen quia etiam talis in imagine ambulat homo, et habet memoriam et intellectum et amorem sui hominis mens, si ei manifestaretur quod utrumque habere non posset et unum e duobus permitteretur eligere alterum perditurus, aut thesauros quos congregauit aut mentem, quis usque adeo non habet mentem ut thesauros mallet habere quam mentem? Thesauri enim possunt mentem plerumque subuertere, et mens quae thesauris non subuertitur sine ullis thesauris facilius et expeditius potest uiuere. Quis uero ullos thesauros nisi per mentem poterit possidere? Si enim puer infans quamuis ditissimus natus, cum sit dominus omnium quae iure sunt eius, nihil possidet mente sopita, quonam tandem modo quisquam quidquam mente possidebit amissa? Sed de thesauris quid loquor quod eius quilibet hominum si talis optio proponatur mauult carere quam mente cum eos nemo praeponat, nemo comparet luminibus corporis quibus non aurum rarus quisque homo sed omnis homo possidet caelum? Per lumina enim corporis quisque possidet quidquid libenter uidet. Quis ergo si tenere utrumque non possit et alterutrum cogatur amittere, non thesauros quam oculos malit? Et tamen si ab eo simili conditione quaeratur utrum oculos malit amittere an mentem, quis mente non uideat eum oculos malle quam mentem? Mens quippe sine oculis carnis humana est; oculi autem carnis sine mente belluini sunt. Quis porro non hommem se malit esse etiam carne caecum quam belluam uidentem? [14.14.20] Haec dixi ut etiam tardiores quamuis breuiter commonerentur a me in quorum oculos uel aures hae litterae uenerint quantum mens diligat se ipsam etiam infirma et errans male diligendo atque sectando quae sunt infra ipsam. Diligere porro se ipsam non posset si se omnino nesciret, id est si sui non meminisset nec se intellegeret. Qua in se imagine dei tam potens est ut ei cuius imago est ualeat inhaerere. Sic enim ordinata est naturarum ordine non locorum ut supra illam non sit nisi ille. Denique cum illi penitus adhaeserit, unus erit spiritus, cui rei attestatur apostolus dicens: Qui autem adhaeret domino unus spiritus est accedente quidem ista ad participationem naturae, ueritatis et beatitudinis illius, non tamen crescente illo in natura, ueritate et beatitudine sua. In illa itaque natura cum feliciter adhaeserit immutabile uidebit omne quod uiderit. Tunc sicut ei diuina scriptura promittit satiabitur in bonis desiderium eius, bonis immutabilibus, ipsa trinitate deo suo cuius imago est, et ne uspiam deinceps uioletur erit in abscondito uultus eius tanta ubertate eius impleta ut eam numquam peccare delectet. Se ipsam uero nunc quando uidet non aliquid immutabile uidet. [14.15.21] Quod ideo certe non dubitat quoniam misera est et beata esse desiderat, nec ob aliud fieri sperat hoc posse nisi quia est mutabilis. Nam si mutabilis non esset, sicut ex beata misera sic ex misera beata esse non posset. Et quid eam fecisset miseram sub omnipotente et bono domino nisi peccatum suum et iustitia domini sui? Et quid eam faciet beatam nisi meritum suum et praemium domini sui? Sed et meritum eius gratia est illius cuius praemium erit beatitudo eius. Iustitiam quippe sibi dare non potest quam perditam non habet. Hanc enim cum homo conderetur accepit et peccando utique perdidit. Accipit ergo iustitiam propter quam beatitudinem accipere mereatur. Unde ueraciter ei dicitur ab apostolo quasi de suo bono superbire incipienti: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Quando autem bene recordatur domini sui spiritu eius accepto, sentit omnino quia hoc discit intimo magisterio, non nisi eius gratuito effectu posse se surgere, nonnisi suo uoluntario defectu cadere potuisse. Non sane reminiscitur beatitudinis suae. Fuit quippe illa et non est, eiusque ista penitus oblita est, ideoque nec commemorari potest. Credit autem de illa fide dignis litteris dei sui per eius prophetas conscriptis narrantibus de felicitate paradisi atque illud primum et bonum hominis et malum historica traditione indicantibus. Domini autem dei sui reminiscitur. Ille quippe semper est, nec fuit et non est, nec est et non fuit, sed sicut numquam non erit ita numquam non erat. Et ubique totus est, propter quod ista in illo et uiuit et mouetur et est, et ideo eius reminisci potest. Non quia hoc recordatur quod eum nouerat in Adam aut alibi alicubi ante huius corporis uitam aut cum primum facta est ut insereretur huic corpori; nihil enim horum omnino reminiscitur; quidquid horum est obliuione deletum est. Sed commemoratur ut conuertatur ad dominum, tamquam ad eam lucem qua etiam cum ab illo auerteretur quodam modo tangebatur. Nam hinc est quod etiam impii cogitant aeternitatem et multa recte reprehendunt recteque laudant in hominum moribus. Quibus ea tandem regulis iudicant nisi in quibus uident quemadmodum quisque uiuere debeat etiamsi nec ipsi eodem modo uiuant? Ubi eas uident? Neque enim in sua natura cum procul dubio mente ista uideantur, eorumque mentes constet esse mutabiles, has uero regulas immutabiles uideat quisquis in eis et hoc uidere potuerit; nec in habitu suae mentis cum illae regulae sint iustitiae, mentes uero eorum esse constet iniustas. Ubinam sunt istae regulae scriptae, ubi quid sit iustum et iniustus agnoscit, ubi cernit habendum esse quod ipse non habet? Ubi ergo scriptae sunt, nisi in libro lucis illius quae ueritas dicitur unde omnis lex iusta describitur et in cor hominis qui operatur iustitiam non migrando sed tamquam imprimendo transfertur, sicut imago ex anulo et in ceram transit et anulum non relinquit? Qui uero non operatur et tamen uidet quid operandum sit, ipse est qui ab illa luce auertitur, a qua tamen tangitur. Qui autem nec uidet quemadmodum sit uiuendum excusabilius quidem peccat quia non est transgressor legis incognitae, sed etiam ipse splendore aliquotiens ubique praesentis ueritatis attingitur quando admonitus confitetur. [14.16.22] Qui uero commemorati conuertuntur ad dominum ab ea deformitate qua per cupiditates saeculares conformabantur huic saeculo reformantur ex illo audientes apostolum dicentem: Nolite conformari huic saeculo sed reformamini in nouitate mentis uestrae ut incipiat illa imago ab illo reformari a quo formata est; non enim reformare se ipsam potest sicut potuit deformare. Dicit etiam alibi: Renouamini spiritu mentis uestrae et induite nouum hominem qui secundum deum creatus est in iustitia et sanctitate ueritatis. Quod ait, secundum deum creatum, hoc alio loco dicitur, ad imaginem dei. Sed peccando iustitiam et sanctitatem ueritatis amisit, propter quod haec imago deformis et decolor facta est; hanc recipit cum reformatur atque renouatur. Quod autem ait, spiritu mentis uestrae, non ibi duas res intellegi uoluit quasi aliud sit mens, aliud spiritus mentis, sed quia omnis mens spiritus est, non autem omnis spiritus mens est. Est enim spiritus et deus qui renouari non potest quia nec ueterescere potest. Dicitur etiam spiritus in homine qui mens non sit, ad quem pertinent imaginationes similes corporum, de quo dicit ad corinthios ubi dicit: Si autem orauero lingua, spiritus meus orat, mens autem mea infructuosa est. Hoc enim ait quando id quod dicitur non intellegitur quia nec dici potest nisi corporalium uocum imagines sonum oris in spiritus cogitatione praeueniant. Dicitur et hominis anima spiritus, unde est in euangelio: Et inclinato capite tradidit spiritum quo significata est mors corporis anima exeunte. Dicitur spiritus etiam pecoris, quod in ecclesiaste libro Salomonis apertissime scriptum est ubi ait: Quis scit spiritus filiorum hominis si ascendet ipse sursum et spiritus pecoris si descendet ipse deorsum in terram? Scriptum est etiam in genesi ubi dicit diluuio mortuam uniuersam carnem quae habebat in se spiritum uitae. Dicitur spiritus etiam uentus, res apertissime corporalis, unde illud est in psalmis: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis. Quia ergo tot modis dicitur spiritus, spiritum mentis dicere uoluit eum spiritum quae mens uocatur. Sicut ait etiam idem apostolus: In exspoliatione corporis carnis. Non duas utique res intellegi uoluit quasi aliud sit caro, aliud corpus carnis, sed quia corpus multarum rerum nomen est quarum nulla caro est (nam multa sunt excepta carne corpora caelestia et corpora terrestria), corpus carnis dixit, corpus quae caro est. Sic itaque spiritum mentis eum spiritum quae mens est. Alibi quoque apertius etiam imaginem nominauit, scilicet aliis uerbis idipsum praecipiens: Exspoliantes uos, inquit, ueterem hominem cum actibus eius induite nouum hominem qui renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit eum. Quod ergo ibi legitur: Induite nouum hominem qui secundum deum creatus est hoc isto loco: Induite nouum hominem qui renouatur secundum imaginem eius qui creauit eum. Ibi autem ait, secundum deum; hic uero, secundum imaginem eius qui creauit eum. Pro eo uero quod ibi posuit, in iustitia et sanctitate ueritatis, hoc posuit hic, in agnitione dei. Fit ergo ista renouatio reformatioque mentis secundum deum uel secundum imaginem dei. Sed ideo dicitur secundum deum ne secundum aliam creaturam fieri putetur; ideo autem secundum imaginem dei ut in ea re intellegatur fieri haec renouatio ubi est imago dei, id est in mente, quemadmodum dicimus secundum corpus mortuum, non secundum spiritum, eum qui de corpore fidelis et iustus abscedit. Quid enim dicimus 'secundum corpus mortuum' nisi corpore uel in corpore, non anima uel in anima mortuum? Aut si dicamus: 'Secundum corpus est pulcher,' aut: 'Secundum corpus fortis, non secundum animum,' quid est aliud quam, 'Corpore non animo pulcher aut fortis est'? Et innumerabiliter ita loquimur. Non itaque sic intellegamus secundum imaginem eius qui creauit eum quasi alla sit imago secundum quam renouatur, non ipsa qua renouatur. [14.17.23] Sane ista renouatio non momento uno fit ipsius conuersionis sicut momento uno fit illa in baptismo renouatio remissione omnium peccatorum; neque enim uel unum quantulumcumque remanet quod non remittatur. Sed quemadmodum aliud est carere febribus, aliud ab infirmitate quae febribus facta est reualescere, itemque aliud est infixum telum de corpore demere, aliud uulnus quod eo factum est secunda curatione sanare. Ita prima curatio est causam remouere languoris, quod per omnium fit indulgentiam peccatorum; secunda ipsum sanare languorem, quod fit paulatim proficiendo in renouatione huius imaginis. Quae duo demonstrantur in psalmo ubi legitur: Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis quod fit in baptismo; deinde sequitur: Qui sanat omnes languores tuos quod fit cotidianis accessibus cum haec imago renouatur. De qua re apostolus apertissime locutus est dicens: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem. Renouatur autem in agnitione dei, hoc est in iustitia et sanctitate ueritatis sicut sese habent apostolica testimonia quae paulo ante memoraui. In agnitione igitur dei iustitiaque et sanctitate ueritatis qui de die in diem proficiendo renouatur transfert amorem a temporalibus ad aeterna, a uisibilibus ad intellegibilia, a carnalibus ad spiritalia, atque ab istis cupiditatem frenare atque minuere illisque se caritate alligare diligenter insistit. Tantum autem facit quantum diuinitus adiuuatur. Dei quippe sententia est: Sine me nihil potestis facere. In quo prouectu et accessu tenentem mediatoris fidem cum dies uitae huius ultimus quemque compererit, perducendus ad deum quem coluit et ab eo perficiendus excipietur ab angelis sanctis, incorruptibile corpus in fine saeculi non ad poenam sed ad gloriam recepturus. In hac quippe imagine tunc perfecta erit dei similitudo quando dei perfecta erit uisio. De qua dicit apostolus Paulus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Item dicit: Nos autem reuelata facie gloriam domini speculantes in eandem imaginem transformamur de gloria in gloriam tamquam a domini spiritu hoc est quod fit de die in diem bene proficientibus. [14.17.24] Apostolus autem Iohannes: Dilectissimi, inquit, nunc filii dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus quia cum apparuerit similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est. Hinc apparet tunc in ista imagine dei fieri eius plenam similitudinem quando eius plenam perceperit uisionem. [14.18.24] Quamquam possit hoc a Iohanne apostolo etiam de immortalitate corporis dictum uideri. Et in hac quippe similes erimus deo sed tantummodo filio quia solus in trinitate corpus accepit in quo mortuus resurrexit atque id ad superna peruexit. Nam dicitur etiam ista imago filii dei in qua sicut ille immortale corpus habebimus conformes facti in hac parse non patris imaginis aut spiritus sancti sed tantummodo filii quia de hoc solo legitur et fide sanissima accipitur: Verbum caro factum est. Propter quod apostolus: Quos ante, inquit, praesciuit et praedestinauit conformes imaginis filii sui ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Primogenitus utique a mortuis secundum eundem apostolum, qua morte seminata est caro eius in contumelia, resurrexit in gloria. Secundum hanc imaginem filii cui per immortalitatem conformamur in corpore etiam illud agimus quod item dicit idem apostolus: Sicut portauimus imaginem terreni portemus et imaginem eius qui de caelo est ut scilicet qui secundum Adam mortales fuimus secundum Christum immortales nos futuros esse fide uera et spe certa firmaque teneamus. Sic enim nunc eandem imaginem portare possumus, nondum in uisione sed in fide, nondum in re sed in spe. De corporis quippe resurrectione tune loquebatur apostolus cum haec diceret. [14.19.25] At uero illa imago de qua dictum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram quia non dictum est, ad 'meam' uel 'tuam,' ad imaginem trinitatis factum hominem credimus, et quanta potuimus inuestigatione comprehendimus. Et ideo secundum hanc potius et illud intellegendum est quod ait apostolus Iohannes: Similes ei erimus quondam uidebimus eum sicuti est quia et de illo dixit de quo dixerat: Filii dei sumus. Et immortalitas carnis illo perficietur momento resurrectionis de quo ait apostolus Paulus: In ictu oculi, in nouissima tuba et mortui resurgent incorrupti et nos immutabimur. In ipso namque ictu oculi ante iudicium resurget in uirtute, in incorruptione, in gloria corpus spiritale quod nunc seminatur in infirmitate, corruptione, contumelia corpus animale. Imago uero quae renouatur in spiritu mentis in agnitione dei non exterius sed interius de die in diem, ipsa perficietur uisione quae tunc erit post iudicium facie ad faciem, nunc autem proficit per speculum in aenigmate. Propter cuius perfectionem dictum intellegendum est: Similes ei erimus quondam uidebimus eum sicuti est. Hoc enim donum tunc nobis dabitur cum dictum fuerit: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum. Tunc quippe tolletur impius ut non uideat claritatem domini quando ibunt sinistri in supplicium aeternum euntibus dextris in uitam aeternam. Haec est autem, sicut ait ueritas, uita aeterna ut cognoscant te, inquit, unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum. [14.19.26] Hanc contemplatiuam sapientiam, quam proprie puto in litteris sanctis ab scientia distinctam sapientiam nuncupari dumtaxat hominis, quae quidem ilk non est nisi ab illo cuius participatione uere sapiens fieri mens rationalis et intellectualis potest, Cicero commendans in fine dialogi Hortensii: Quae nobis, inquit, dies noctesque considerantibus acuentibusque intellegentiam quae est mentis acies cauentibusque ne quando illa hebescat, id est in philosophia uiuentibus, magna spes est, aut si hoc quod sentimus et sapimus mrtale et caducum est, incundum nobis perfunctis muneribus humanis occasum neque molestam exstinctionem et quasi quietem uitae fore, aut si ut antiquis philosophis hisque maximis longeque clarissimis placuit aeternos animos ac diuinos habemus sic existimandum est, quo magis hi fmerint semper in suo cursu, id est in ratione et inuestigandi cupiditate, et quo minus se admiscuerint atque implicauerint hominum uitiis et erroribus, hoc his faciliorem ascensum et reditum in caelum fore. Deinde addens hanc ipsam clausulam repetendoque sermonem finiens: Quapropter, inquit, ut aliquando terminetur oratio, si aut exstingui tranquille uolumus cum in his artibus uixerintus, aut si ex hac in aliam haud paulo meliorem domum sine mora demigrare, in his studiis nobis omnis opera et cura ponenda est. Hic miror hominem tanti ingenii perfunctis muneribus humanis hominibus in philosophia uiuentibus quae contemplatione ueritatis beatos facit iucundum promittere occasum si hoc quod sentimus et sapimus mortale et caducum est, quasi hoc moriatur et intercidat quod non diligebamus uel potius quod atrociter oderamus ut iucundus nobis sit eius occasus. Verum hoc non didicerat a philosophis quos magnis laudibus praedicat, sed ex illa noua academia ubi ei dubitare etiam de rebus manifestissimis placuit ista sententia redolebat. A philosophis autem sicut ipse confitetur, maximis longeque clarissimis, aeternos esse animos acceperat. Aeterni quippe animi non inconuenienter hac exhortatione excitantur ut in suo cursu reperiantur cum uenerit uitae huius extremum, id est in ratione et inuestigandi cupiditate, minusque se admisceant atque implicent hominum uitiis et erroribus ut eis facilior sit regressus ad deum. Sed iste cursus qui constituitur in amore atque inuestigatione ueritatis non sufficit miseris, id est omnibus cum ista sola ratione mortalibus sine fide mediatoris, quod in libris superioribus huius operis, maxime in quarto et tertio decimo cuantum potui demonstrare curaui. LIBER XV [15.1.1] Volentes in rebus quae factae sunt ad cognoscendum eum a quo factae sunt exercere lectorem iam peruenimus ad eius imaginem quod est homo in eo quo caeteris animalibus antecellit, id est ratione uel intellegentia, et quidquid aliud de anima rationali uel intellectuali dici potest quod pertineat ad eam rem quae mens uocatur uel animus. Quo nomine nonnulli auctores linguae latinae id quod excellit in homine et non est in pecore ab anima quae inest et pecori suo quodam loquendi more distinguunt. Supra hanc ergo naturam si quaerimus aliquid et uerum quaerimus, deus est, natura scilicet non creata, sed creatrix. Quae utrum sit trinitas non solum credentibus diuinae scripturae auctoritate, uerum etiam intellegentibus aliqua si possumus ratione iam demonstrare debemus. Cur autem 'si possumus' dixerim res ipsa cum quaeri disputando coeperit melius indicabit. [15.2.2] Deus quippe ipse quem quaerimus adiuuabit, ut spero, ne sit infructuosus labor noster et intellegamus quemadmodum dictum sit in psalmo sancto: Laetetur cor quaerentium dominum. Quaerite dominum et confirmamini, quaerite faciem eius semper. Videtur enim quod semper quaeritur numquam inueniri, et quomodo iam laetabitur et non potius contristabitur cor quaerentium si non potuerint inuenire quod quaerunt? Non enim ait: Laetetur cor 'inuenientium' sed quaerentium dominum. Et tamen deum dominum inueniri posse dum quaeritur testatur Esaias propheta cum dicit: Quaerite dominum et mox ut inueneritis inuocate eum, et cum appropinquauerit uobis derelinquat impius uias suas et uir iniquus cogitationes suas. Si ergo quaesitus inueniri potest, cur dictum est: Quaerite faciem eius semper? An et inuentus forte quaerendus est? Sic enim sunt incomprehensibilia requirenda ne se existimet nihil inuenisse qui quam sit incomprehensibile quod quaerebat potuerit inuenire. Cur ergo sic quaerit si incomprehensibile comprehendit esse quod quaerit nisi quia cessandum non est quamdiu in ipsa incomprehensibilium rerum inquisitione proficitur, et melior meliorque fit quaerens tam magnum bonum quod et inueniendum quaeritur et quaerendum inuenitur? Nam et quaeritur ut inueniatur dulcius et inuenitur ut quaeratur auidius. Secundum hoc accipi potest quod dictum est in libro ecclesiastico dicere sapientiam: Qui me manducant adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient. Manducant enim et bibunt quia inueniunt, et quia esuriunt ac sitiunt adhuc quaerunt. Fides quaerit, intellectus inuenit; propter quod ait propheta: Nisi credideritis, non intellegetis. Et rursus intellectus eum quem inuenit adhuc quaerit: Deus enim respexit super filios hominum sicut in psalmo sacro canitur, ut uideret si est intellegens aut requirens deum. Ad hoc ergo debet esse homo intellegens ut requirat deum. [15.2.3] Satis itaque remorati fuerimus in his quae deus fecit ut per ea cognosceretur ipse qui fecit: Inuisibilia enim eius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Unde arguuntur in libro sapientiae qui de his quae uidentur bona non potuerunt scire eum qui est neque operibus attenuentes agnouerunt artificem, sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut uiolentiam aquarum aut luminaria caeli rectores orbis terrarum deos putatteritnt. Quoritm quidem si specie delectati haec deos putauerunt, sciant quanto dominator eorum melior est, speciei enim generator creauit ea. A ut si uirtutem et operationem eorum mirati sunt, intellegant ab his quanto qui haec constituit fortior est. A magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit horum creator uideri. Haec de libro sapientiae propterea posui ne me fidelium quispiam frustra et inaniter existimet in creatura prius per quasdam sui generis trinitates quodam modo gradatim donec ad mentem hominis peruenirem quaesisse indicia summae illius trinitatis quam quaerimus cum deum quaerimus. [15.3.4] Sed quoniam disserendi et ratiocinandi necessitas per quattuordecim libros multa nos compulit dicere quae cuncta simul aspicere non ualemus ut ad id quod apprehendere uolumus ea celeri cogitatione referamus, faciam quantum domino adiuuante potuero ut quidguid in singulis uoluminibus ad cognitionem disputatione perduxi remota disputatione breuiter congeram, et tamquam sub uno mentis aspectu non quemadmodum res quaeque persuasit sed ipsa quae persuasa sunt ponam ne tam longe sint a praecedentibus consequentia ut obliuionem praecedentium faciat inspectio consequentium, aut certe si fecerit, cito possit quod exciderit relegendo recolligi. [15.3.5] In primo libro secundum scripturas sanctas unitas et aequalitas summae illius trinitatis ostenditur. In secundo et tertio et quarto eadem, sed de filii missione et spiritus sancti diligenter quaestio pertractata tres libros fecit, demonstratumque est non ideo minorem mittente qui missus est quia ille misit, hic missus est cum trinitas quae per omnia aequalis est pariter quoque in sua natura immutabilis et inuisibilis et ubique praesens inseparabiliter operetur. In quinto propter eos quibus ideo uidetur non eandem patris et filii esse substantiam quia omne quod de deo dicitur secundum substantiam dici putant, et propterea gignere et gigni uel genitum esse et ingenitum quoniam diuersa sunt contendunt substantias esse diuersas, demonstratur non omne quod de deo dicitur secundum substantiam dici sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus et si quid aliud ad se dicitur, sed dici etiam relatiue, id est non ad se sed ad aliquid quod ipse non est, sicut pater ad filium dicitur uel dominus ad creaturam sibi seruientem; ubi si quid relatiue, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur sicuti est: Domine, refugium factus es nobis nihil ei accidere quo mutetur sed omnino ipsum in natura uel essentia sua immutabilem permanere. In sexto quomodo dictus sit Christus ore apostolico dei uirtus et dei sapientia sic disputatur ut differatur eadem quaestio diligentius retractanda, utrum a quo est genitus Christus non sit ipse sapientia sed tantum sapientiae suae pater, an sapientia sapientiam genuerit. Sed quodlibet horum esset etiam in hoc libro apparuit trinitatis aequalitas, et non deus triplex sed trinitas; nec quasi aliquid duplum esse patrem et filium ad simplum spiritum sanctum ubi nec tria plus aliquid sunt quam unum horum. Disputatum est etiam quomodo possit intellegi quod ait Hilarius episcopus: Aeternitas in patre, species in imagine, usus in munere. In septimo quaestio quae dilate fuerat explicatur ita ut deus qui genuit filium non solum sit pater uirtutis et sapientiae suae sed etiam ipse uirtus atque sapientia, sic et spiritus sanctus; nec tamen simul tres sint uirtutes aut tres sapientiae sed una uirtus et una sapientia sicut unus deus et una essentia. Deinde quaesitum est quomodo dicantur una essentia, tres personae, uel ut a quibusdam graecis, una essentia, tres substantiae; et inuentum est elocutionis necessitate dici ut aliquo uno nomine enuntiaretur cum quaeritur quid tres sint, quos tres esse ueraciter confitemur, patrem scilicet et filium et spiritum sanctum. In octauo ratione etiam reddita intellegentibus clarum est in substantia ueritatis non solum patrem filio non esse maiorem, sed nec ambos simul aliquid maius esse quam solum spiritum sanctum, aut quoslibet duos in eadem trinitate maius esse aliquid quam unum, aut omnes simul tres maius aliquid esse quam singulos. Deinde per ueritatem quae intellecta conspicitur et per bonum summum a quo est omne bonum et per iustitiam propter quam diligitur animus iustus ab animo etiam nondum iusto ut natura non solum incorporalis uerum etiam immutabilis quod est deus quantum fieri potest intellegeretur admonui, et per caritatem quae in scripturis sanctis deus dicta est, per quam coepit utcumque etiam trinitas intellegentibus apparere sicut sunt amens et quod amatur et amor. In nono ad imaginem dei quod est homo secundum mentem peruenit disputatio, et in ea quaedam trinitas inuenitur, id est mens et notitia qua se nouit et amor quo se notitiamque suam diligit, et haec tria aequalia inter se et unius ostenduntur esse essentiae. In decimo hoc idem diligentius subtiliusque tractatum est atque ad id perductum ut inueniretur in mente euidentior trinitas eius, in memoria scilicet et intellegentia et uoluntate. Sed quoniam et hoc compertum est quod mens numquam esse ita potuerit ut non sui meminisset, non se intellegeret et diligeret, quamuis non semper se cogitaret, cum autem cogitaret non se a corporalibus rebus eadem cogitatione discerneret, dilata est de trinitate cuius haec imago est disputatio ut in ipsis etiam corporalibus uisis inueniretur trinitas et distinctius in ea lectoris exerceretur intentio. In undecimo ergo electus est sensus oculorum in quo id quod inuentum esset etiam in caeteris quattuor sensibus corporis et non dictum posset agnosci, atque ita exterioris hominis trinitas primo in his quae cernuntur extrinsecus, ex corpore scilicet quod uidetur et forma quae inde in acie cernentis imprimitur et utrumque copulantis intentione uoluntatis, apparuit. Sed haec tria non inter se aequalia nec unius esse substantiae claruerunt. Deinde in ipso animo ab his quae extrinsecus sensa sunt uelut introducta inuenta est altera trinitas ubi apparerent eadem tria unius esse substantiae, imaginatio corporis quae in memoria est et inde informatio cum ad eam conuertitur acies cogitantis et utrumque coniungens intentio uoluntatis. Sed ideo et ista trinitas ad exteriorem hominem reperta est pertinere quia de corporibus inlata est quae sentiuntur extrinsecus. In duodecimo discernenda uisa est sapientia ab scientia, et in ea quae proprie scientia nuncupatur quia inferior est prius quaedam sui generis trinitas inquirenda, quae licet ad interiorem hominem iam pertineat, nondum tamen imago dei uel appellanda sit uel putanda. Et hoc agitur in tertio decimo per commendationem fidei christianae. In quarto decimo autem de sapientia hominis uera, id est dei munere in eius ipsius dei participatione donata, quae ab scientia distincta est disputatur, et eo peruenit disputatio ut trinitas appareat in imagine dci quod est homo secundum mentem quae renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit hominem ad imaginem suam et sic percipit sapientiam ubi contemplatio est aeternorum. [15.4.6] Iam ergo in ipsis rebus aeternis, incorporalibus et immutabilibus in quarum perfecta contemplatione nobis beata quae non nisi aeterna est uita promittitur trinitatem quae deus est inquiramus. Neque enim diuinorum librorum tantummodo auctoritas esse deum praedicat, sed omnis quae nos circumstat, ad quam nos etiam pertinemus, uniuersa ipsa rerum natura proclamat habere se praestantissimum conditorem qui nobis mentem rationemque naturalem dedit qua uiuentia non uiuentibus, sensu praedita non sentientibus, intellegentia non intellegentibus, immortalia mortalibus, impotentibus potentia, iniustis iusta, speciosa deformibus, bona malis, incorruptibilia corruptibilibus, immutabilia mutabilibus, inuisibilia uisibilibus, incorporalia corporalibus, beata miseris praeferenda uideamus. Ac per hoc quoniam rebus creatis creatorem sine dubitatione praeponimus, oportet ut eum et summe uiuere et cuncta sentire atque intellegere, et mori, corrumpi mutarique non posse; nec corpus esse sed spiritum omnium potentissimum, iustissimum, speciosissimum, optimum beatissimumque fateamur. [15.5.7] Sed haec omnia quae dixi et quaecumque alia simili more locutionis humanae digne de deo dici uidentur et uniuersae trinitati qui est unus deus et personis singulis in eadem trinitate conueniunt. Quis enim uel unum deum, quod est ipsa trinitas, uel patrem uel filium uel spiritum sanctum audeat dicere aut non uiuentem aut nihil sentientem uel intellegentem, aut in ea natura qua inter se praedicantur aequales quemquam eorum esse mortalem siue corruptibilem siue mutabilem siue corporeum? Aut quisquam ibi neget aliquem potentissimum, iustissimum, speciosissimum, optimum, beatissimum? Si ergo haec atque huiusmodi omnia et ipsa trinitas et in ea singuli dici possunt, ubi aut quomodo trinitas apparebit? Redigamus itaque prius haec plurima ad aliquam paucitatem. Quae uita enim dicitur in deo ipsa est essentia eius atque natura. Non itaque deus uiuit nisi uita quod ipse sibi est. Haec autem uita non talis est qualis inest arbori ubi nullus intellectus, nullus est sensus. Nec talis qualis inest pecori; habet enim uita pecoris sensum quinquepertitum sed intellectum habet nullum, at illa uita quae deus est sentit atque intellegit omnia, et sentit mente, non corpore quia spiritus est deus. Non autem sicut animalia quae habent corpora per corpus sentit deus; non enim ex anima constat et corpore, ac per hoc simplex illa natura sicut intellegit sentit, sicut sentit intellegit, idemque sensus qui intellectus est illi. Nec ita ut aliquando esse desistat aut coeperit; immortalis est enim. Nec frustra de illo dictum est quod solus habeat immortalitatem. Nam immortalitas eius uere immortalitas est in cuius natura nulla est commutatio. Ipsa est etiam uera aeternitas qua est immutabilis deus sine initio, sine fine, consequenter et incorruptibilis. Una ergo eademque res dicitur siue dicatur aeternus deus siue immortalis siue incorruptibilis siue immutabilis, itemque cum dicitur uiuens et intellegens quod est utique sapiens, hoc idem dicitur. Non enim percepit sapientiam qua esset sapiens, sed ipse sapientia est. Et haec uita eademque uirtus siue potentia, eademque species qua potens atque speciosius dicitur. Quid enim potentius et speciosius sapientia quae attingit a fine usque in finem fortiter et disponit omnia suauiter? Bonitas etiam atque iustitia numquid inter se in dei natura sicut in eius operibus distant tamquam duae diuersae sint qualitates dei, una bonitas, alia iustitia? Non utique. Sed quae iustitia ipsa bonitas, et quae bonitas ipsa beatitudo. Incorporalis autem uel incorporeus ideo dicitur deus ut spiritus credatur uel intellegatur esse, non corpus. [15.5.8] Proinde si dicamus: 'Aeternus, immortalis, incorruptibilis, immutabilis, uiuus, sapiens, potens, speciosus, iustus, bonus, beatus, spiritus,' horum omnium nouissimum quod posui quasi tantummodo uidetur significare substantiam, caetera uero huius substantiae qualitates, sed non ita est in illa ineffabili simplicique natura. Quidquid enim secundum qualitates illic dici uidetur secundum substantiam uel essentiam est intellegendum. Absit enim ut spiritus secundum substantiam dicatur deus et bonus secundum qualitatem, sed utrumque secundum substantiam. Sic omnia caetera quae commemorauimus unde in superioribus libris multa iam diximus. De quattuor igitur primis quae modo a nobis enumerata atque digesta sunt id est aeternus, immortalis, incorruptibilis, immutabilis, unum aliquid eligamus quia unum quattuor ista significant sicut iam disserui, ne per multa distendatur intentio, et illud potius quod positum est prius, id est aeternus. Hoc faciamus et de quattuor secundis quae sunt uiuus, sapiens, potens, speciosus. Et quoniam uita qualiscumque inest et pecori cui sapientia non inest, duo uero ista, sapientia scilicet atque potentia, ita sunt inter se in homine comparata ut sancta scriptura diceret: Melior est sa piens quam fortis speciosa porro etiam corpora dici solent; unum ex his quattuor quod eligimus sapiens eligatur, quamuis haec quattuor in deo non aequalia dicenda sint; nomina enim quattuor, res autem una est. De tertiis uero ultimis quattuor, quamuis in deo idem sit iustum esse quod bonum, quod beatum, idemque spiritum esse quod iustum et bonum et beatum esse, tamen quia in hominibus potest esse spiritus non beatus, potest et iustus et bonus nondum beatus, qui uero beatus est profecto et iustus et bonus et spiritus est; hoc potius eligamus quod nec in hominibus esse sine illis tribus potest, quod est beatus. [15.6.9] Num igitur cum dicimus: 'Aeternus, sapiens, beatus,' haec tria sunt trinitas quae appellatur deus? Redigimus quidem illa duodecim in istam paucitatem trium, sed eo modo forsitan possumus et haec tria in unum aliquid horum. Nam si una eademque res in dei natura potest esse sapientia et potentia aut uita et sapientia, cur non una eademque res esse possit in dei natura aeternitas et sapientia aut beatitudo et sapientia? Ac per hoc sicut nihil intererat utrum illa duodecim an ista tria diceremus quando illa multa in istam redegimus paucitatem, ita nihil interest utrum tria ista dicamus an illud unum in cuius singularitate duo caetera similiter redigi posse monstrauimus. Quis itaque disputandi modus, quaenam tandem uis intellegendi atque potentia, quae uiuacitas rationis, quae acies cogitationis ostendet, ut alia iam taceam, hoc unum quod sapientia dicitur deus quomodo sit trinitas? Neque enim sicut nos de illo percipimus sapientiam ita deus de aliquo, sed sua est ipse sapientia quia non est aliud sapientia eius, aliud essentia cui hoc est esse quod sapientem esse. Dicitur quidem in scripturis sanctis Christus dei uirtus, et dei sapientia, sed quemadmodum sit intellegendum ne patrem filius uideatur facere sapientem in libro septimo disputatum est et ad hoc ratio peruenit ut sic sit filius sapientia de sapientia quemadmodum lumen de lumine, deus de deo. Nec aliud potuimus inuenire spiritum sanctum nisi et ipsum esse sapientiam, et simul omnes unam sapientiam sicut unum deum, unam essentiam. Hanc ergo sapientiam quod est deus, quomodo intellegimus esse trinitatem? Non dixi: 'Quomodo credimus?' (nam hoc inter fideles non debet habere quaestionem), sed si aliquo modo per intellegentiam possumus uidere quod credimus, quis iste erit modus? [15.6.10] Si enim recolamus ubi nostro intellectui coeperit in his libris trinitas apparere, octauus occurrit. Ibi quippe ut potuimus disputando erigere temptauimus mentis intentionem ad intellegendam illam praestantissimam immutabilemque naturam quod nostra mens non est. Quam tamen sic intuebamur ut nec longe a nobis esset et supra nos esset, non loco sed ipsa sui uenerabili mirabilique praestantia ita ut apud nos esse suo praesenti lumine uideretur. In qua tamen nobis adhuc nulla trinitas apparebat quia non ad eam quaerendam in fulgore illo firmam mentis aciem tenebamus; tantum quia non erat aliqua moles ubi credi oporteret magnitudinem duorum uel trium plus esse quam unius cernebamus utcumque. Sed ubi uentum est ad caritatem quae in sancta scriptura deus dicta est eluxit paululum trinitas, id est amans et quod amatur et amor. Sed quia lux illa ineffabilis nostrum reuerberabat obtutum et ei nondum posse contemperari nostrae mentis quod am modo conuincebatur infirmitas, ad ipsius nostrae mentis secundum quam factus est homo ad imaginem dei uelut familiariorem considerationem reficiendae laborantis intentionis causa inter coeptum dispositumque refleximus, et inde in creatura quod nos sumus ut inuisibilia dei per ea quae facta sunt conspicere intellecta possemus immorati sumus a nono usque ad quartum decimum librum. Et ecce iam quantum necesse fuerat aut forte plus quam necesse fuerat exercitata in inferioribus intellegentia ad summam trinitatem quae deus est conspiciendam nos erigere uolumus nec ualemus. Num enim sicut certissimas uidemus trinitates, siue quae forinsecus de rebus corporalibus fiunt, siue cum ea ipsa quae forinsecus sensa sunt cogitantur; siue cum illa quae oriuntur in animo nec pertinent ad corporis sensus sicut fides, sicut uirtutes quae sunt artes agendae uitae manifesta ratione cernuntur et scientia continentur; siue cum mens ipsa qua nouimus quidquid nosse nos ueraciter dicimus sibi cognita est uel se cogitat; siue cum aliquid quod ipsa non est, aeternum atque incommutabile conspicit; num ergo sicut in his omnibus certissimas uidemus trinitates quia in nobis fiunt uel in nobis sunt, cum ista meminimus, aspicimus, uolumus ita uidemus etiam trinitatem deum quia et illic intellegendo conspicimus tamquam dicentem et uerbum eius, id est patrem et filium, atque inde procedentem caritatem utrique communem, sanctum scilicet spiritum? An trinitates istas ad sensus nostros uel animum pertinentes uidemus potius quam credimus, deum uero esse trinitatem credimus potius quam uidemus? Quod si ita est, profecto aut inuisibilia eius per ea quae facta sunt nulla intellecta conspicimus, aut si ulla conspicimus, non in eis conspicimus trinitatem, et est illic quod conspiciamus, est quod etiam non conspectum credere debeamus. Conspicere autem nos immutabile bonum quod nos non sumus fiber octauus ostendit, et quartus decimus cum de sapientia quae homini ex deo est loqueremur admonuit. Cur itaque ibi non agnoscimus trinitatem? An haec sapientia quae deus dicitur non se intellegit, non se diligit? Quis hoc dixerit? Aut quis est qui non uideat ubi nulla scientia est nullo modo esse sapientiam? Aut uero putandum est sapientiam quae deus est scire alla et nescire se ipsam, uel diligere alla nec diligere se ipsam? Quae siue dici siue credi stultum et impium est. Ecce ergo trinitas, sapientia scilicet et notitia sui et dilectio suit Sic enim et in homine inuenimus trinitatem, id est mentem et notitiam qua se nouit et dilectionem qua se diligit. [15.7.11] Sed haec tria ita sunt in homine ut non ipsa sint homo. Homo est enim sicut ueteres definierunt animal rationale, mortale. Illa ergo excellunt in homine, non ipsa sunt homo. Et una persona, id est singulus quisque homo, habet illa tria in mente uel mentem. Quod si etiam sic definiamus hominem, ut dicamus: 'Homo est substantia rationalis constans ex anima et corpore,' non est dubium hominem habere animam quae non est corpus, habere corpus quod non est anima. Ac per hoc illa tria non homo sunt sed hominis sunt uel in homine sunt. Detracto etiam corpore si sola anima cogitetur, aliquid eius est mens tamquam caput eius uel oculus uel facies, sed non haec ut corpora cogitanda sunt. Non igitur anima sed quod excellit in anima mens uocatur. Numquid autem possumus dicere trinitatem sic esse in deo ut aliquid dei sit nec ipsa sit deus? Quapropter singulus quisque homo qui non secundum omnia quae ad naturam pertinent eius sed secundum solam mentem imago dei dicitur una persona est et imago est trinitatis in mente. Trinitas uero illa cuius imago est nihil aliud est tote quam deus, nihil aliud est tote quam trinitas. Nec aliquid ad naturam dei pertinet quod ad illam non pertineat trinitatem, et tres personae sunt unius essentiae non sicut singulus quisque homo una persona. [15.7.12] Itemque in hoc magna distantia est quod siue mentem dicamus in homine eiusque notitiam et dilectionem, siue memoriam, intellegentiam, uoluntatem, nihil mentis meminimus nisi per memoriam nec intellegimus nisi per intellegentiam nec amamus nisi per uoluntatem. At uero in illa trinitate quis audeat dicere patrem nec se ipsum nec filium nec spiritum sanctum intellegere nisi per filium, uel diligere nisi per spiritum sanctum, per se autem meminisse tantummodo uel sui uel filii uel spiritus sancti; eodemque modo filium nec sui nec patris meminisse nisi per patrem, nec diligere nisi per spiritum sanctum, per se autem non nisi intellegere et patrem et se ipsum et spiritum sanctum; similiter et spiritum sanctum per patrem meminisse et patris et filii et sui, et per filium intellegere et patrem et filium et se ipsum, per se autem non nisi diligere et se et patrem et filium, tamquam memoria sit pater et sue et filii et spiritus sancti, filius autem intellegentia et sue et patris et spiritus sancti, spiritus uero sanctus caritas et sue et patris et filii? Quis haec in illa trinitate opinari uel affirmare praesumat? Si enim solus ibi filius intellegit et sibi et patri et spiritui sancto, ad illam reditur absurditatem ut pater non sit sapiens de se ipso sed de filio, nec sapientia sapientiam genuerit sed ea sapientia pater dicatur sapiens esse quam genuit. Ubi enim non est intellegentia nec sapientia potest esse, ac per hoc si pater non intellegit ipse sibi sed filius intellegit patri, profecto filius patrem sapientem facit. Et si hoc est deo esse quod sapere et ea illi essentia est quae sapientia, non filius a patre, quod uerum est, sed a filio potius habet pater essentiam, quod absurdissimum atque falsissimum est. Hanc absurditatem nos in libro septimo discussisse, conuicisse, abiecisse certissimum est. Est ergo deus pater sapiens ea qua ipse sue est sapientia, et filius sapientia patris de sapientia quod est pater de quo est genitus filius. Quocirca consequenter est et intellegens pater ea qua ipse sue est intellegentia; neque enim esset sapiens qui non esset intellegens. Eilius autem intellegentia patris de intellegentia genitus quod est pater. Hoc et de memoria non inconuenienter dici potest. Quomodo est enim sapiens qui nihil meminit, uel sui non meminit? Proinde quia sapientia pater, sapientia filius, sicut sibi meminit pater ita et filius; et sicut sui et filii meminit pater memoria non filii sed sua, ita sui et patris meminit filius memoria non patris sed sua. Dilectio quoque ubi nulla est quis ullam dicat esse sapientiam? Ex quo colligitur ita esse patrem dilectionem suam ut intellegentiam et memoriam suam. Ecce ergo tria illa, id est memoria, intellegentia, dilectio seu uoluntas in illa summa et immutabili essentia quod est deus, non pater et filius et spiritus sanctus sunt, sed pater solus. Et quia filius quoque sapientia est genita de sapientia, sicut nec pater ei nec spiritus sanctus intellegit sed ipse sibi, ita nec pater ei meminit nec spiritus sanctus ei diligit sed ipse sibi; sue enim est et ipse memoria, sue intellegentia, sue dilectio, sed ita se habere de patre ilk est de quo natus est. Spiritus etiam sanctus quia sapientia est procedens de sapientia non patrem habet memoriam et filium intellegentiam et se dilectionem; neque enim sapientia esset si alius ei meminisset eique alius intellegeret ac tantummodo sibi ipse diligeret; sed ipse habet haec tria et ea sic habet ut haec ipsa ipse sit. Verumtamen ut ita sit inde illi est unde procedit. [15.7.13] Quis ergo hominum potest istam sapientiam qua nouit deus omnia ita ut nec ea quae dicuntur praeterita ibi praetereant, nec ea quae dicuntur future quasi desint exspectentur ut ueniant, sed et praeterita et future cum praesentibus sint cuncta praesentia; nec singula cogitentur et ab aliis ad alia cogitando transeatur, sed in uno conspectu simul praesto sint uniuersa; quis, inquam, hominum comprehendit istam sapientiam eandemque prudentiam eandemque scientiam quandoquidem a nobis nec nostra comprehenditur? Ea quippe quae uel sensibus uel intellegentiae nostrae adsunt possumus utcumque conspicere; ea uero quae absunt et tamen adfuerunt per memoriam nouimus, quae obliti non sumus. Nec ex futuris praeterita sed futura ex praeteritis non tamen firma cognitione conicimus. Nam quasdam cogitationes nostras quas futuras uelut manifestius atque certius proximas quasque prospicimus memoria faciente id agimus cum agere ualemus quantum ualemus, quae uidetur non ad ea quae futura sunt sed ad praeterita pertinere. Quod licet experiri in eis dictis uel canticis quorum seriem memoriter reddimus; nisi enim praeuideremus cogitatione quod sequitur non utique diceremus. Et tamen ut praeuideamus non prouidentia nos instruit sed memoria. Nam donec finiatur omne quod dicimus siue canimus nihil est quod non prouisum prospectumque proferatur. Et tamen cum id agimus non dicimur prouidenter sed memoriter canere uel dicere, et qui hoc in multis ita proferendis ualent plurimum, non solet eorum prouidentia sed memoria praedicari. Fieri ista in animo uel ab animo nostro nouimus et certissimi sumus. Quomodo autem fiant quanto attentius uoluerimus aduertere tanto magis noster et sermo succumbit et ipsa non perdurat intentio ut ad liquidum aliquid nostra intellegentia etsi non lingua perueniat. Et putamus nos utrum dei prouidentia eadem sit quae memoria et intellegentia qui non singula cogitando aspicit sed una, aeterna et immutabili atque ineffabili uisione complectitur cuncta quae nouit, tanta mentis infirmitate posse comprehendere? In hac igitur difficultate et angustiis libet exclamare ad deum uiuum: Mirificata est scientia tua ex me, inualuit, et non potero ad illam. Ex me quippe intellego quam sit mirabilis et incomprehensibilis scientia tua qua me fecisti quando nec me ipsum comprehendere ualeo quem fecisti, et tamen in meditatione mea exardescit ignis ut quaeram faciem tuam semper. [15.8.14] Incorporalem substantiam scio esse sapientiam et lumen esse in quo uidentur quae oculis carnalibus non uidentur, et tamen uir tantus tamque spiritalis: Videmus nunc inquit, per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Quale sit et quod sit hoc speculum si quaeramus, profecto illud occurrit quod in speculo nisi imago non cernitur. Hoc ergo facere conati sumus ut per hanc imaginem quod nos sumus uideremus utcumque a quo facti sumus tamquam per speculum. Hoc significat etiam illud quod ait idem apostolus: Nos autem reuelata facie gloriam domini speculantes in eandem imaginem transformamur de gloria in gloriam tamquam a domini spiritu. Speculantes dixit, per speculum uidentes, non de specula prospicientes. Quod in graeca lingua non est ambiguum unde in latinam translatae sunt apostolicae litterae. Ibi quippe speculum ubi apparent imagines rerum ab specula de cuius altitudine longius aliquid intuemur etiam sono uerbi distat omnino. Satisque apparet apostolum ab speculo, non ab specula dixisse gloriam domini speculantes. Quod uero ait, in eandem imaginem transformamur, utique imaginem dei uult intellegi eandem dicens, istam ipsam scilicet id est quam speculamur, quia eadem imago est et gloria dei sicut alibi dicit: Vir quidem non debet uelare caput cum sit imago et gloria dei de quibus uerbis iam in libro duodecimo disseruimus. Transformamur ergo dixit, de forma in formam mutamur atque transimus de forma obscura in formam lucidam, quia et ipsa obscura imago dei est, et si imago, profecto etiam et gloria in qua homines creati sumus praestantes caeteris animalibus. De ipsa quippe natura humana dictum est: Vir quidem non debet uelare caput cum sit imago et gloria dei. Quae natura in rebus creatis excellentissima cum a suo creatore ab impietate iustificatur a deformi forma formosam transformatur in formam. Est quippe et in ipsa impietate quanto magis damnabile uitium tanto certius natura laudabilis. Et propter hoc addidit de gloria in gloriam, de gloria creationis in gloriam iustificationis. Quamuis possit hoc et aliis modis intellegi quod dictum est de gloria in gloriam: de gloria fidei in gloriam speciei, de gloria qua filii dei sumus in gloriam qua similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est. Quod uero adiunxit, tamquam a domini spiritu, ostendit gratia dei nobis conferri tam optabilis transformationis bonum. [15.9.15] Haec dicta sunt propter quod ait apostolus nunc per speculum nos uidere. Quia uero addidit in aenigmate, multis hoc incognitum est qui eas litteras nesciunt in quibus est doctrina quaedam de locutionum modis quos graeci 'tropos' uocant eoque graeco uocabulo etiam nos utimur pro latino. Sicut enim 'schemata' usitatius dicimus quam 'figuras' ita usitatius 'tropos' quam 'modos.' Singulorum autem modorum siue troporum nomina ut singulis singula referantur difficillimum est et insolentissimum latine enuntiare. Unde quidam interpretes nostri quod ait apostolus, quae sunt in allegoria, nolentes graecum uocabulum ponere circumloquendo interpretati sunt dicentes, 'quae sunt aliud ex alio significantia.' Huius autem tropi, id est allegoriae, plures sunt species in quibus est etiam quod dicitur aenigma. Definitio autem ipsius nominis generalis omnes etiam species complectatur necesse est. Ac per hoc sicut omnis equus animal est, non omne animal equus est, ita omne aenigma allegoria est, non omnis allegoria aenigma est. Quid est ergo allegoria nisi tropus ubi ex alio aliud intellegitur, quale illud est ad thessalonicenses: Itaque non dormiamus sicut et caeteri sed uigilemus et sobrii simus. Nam qui dormiunt nocte dormiunt, et qui inebriantur nocte ebrii sunt, nos autem qui dici sumus sobrii simus? Sed haec allegoria non est aenigma. Nam nisi multum tardis iste sensus in promptu est. Aenigma est autem ut breuiter explicem obscura allegoria sicuti est: Sanguisugae tres erant filiae et quaecumque similia. Sed ubi allegoriam nominauit apostolus non in uerbis eam reperit sed in facto cum ex duobus filiis Abrahae, uno de ancilla, altero de libera, quod non dic tum sed etiam fac tum fu it duo test amen ta in t ellegen da monstrauit. Quod antequam exponeret obscurum fuit. Proinde allegoria talis, quod est generale nomen, posset specialiter aenigma nominari. [15.9.16] Sed quia non soli qui eas litteras nesciunt quibus discuntur tropi quaerunt quid dixerit apostolus nunc in aenigmate nos uidere, uerum etiam qui sciunt, tamen quod sit illud aenigma ubi nunc uidemus, nosse desiderant; ex utroque una est inuenienda sententia, et ex illo scilicet quod ait, uidemus nunc per speculum et ex isto quod addidit, in aenigmate. Una est enim cum tota sic dicitur: Videmus nunc per speculum in aenigmate. Proinde quantum mihi uidetur sicut nomine speculi imaginem uoluit intellegi, ita nomine aenigmatis quamuis similitudinem tamen obscuram et ad perspiciendum difficilem. Cum igitur speculi et aenigmatis nomine quaecumque similitudines ab apostolo significatae intellegi possint quae accommodatae sunt ad intellegendum deum eo modo quo potest, nihil tamen est adcommodatius quam id quod imago eius non frustra dicitur. Nemo itaque miretur etiam in isto uidendi modo qui concessus est huic uitae, per speculum scilicet in aenigmate, laborare nos ut quomodocumque uideamus. Nomen quippe hic non sonaret aenigmatis si esset facilitas uisionis. Et hoc est grandius aenigma ut non uideamus quod non uidere non possumus. Quis enim non uidet cogitationem suam? Et quis uidet cogitationem suam (non oculis carnalibus dico sed ipso interiore conspectu)? Quis non eam uidet, et quis eam uidet? Quandoquidem cogitatio uisio est animi quaedam siue adsint ea quae oculis quoque corporalibus uideantur uel caeteris sentiantur sensibus, siue non adsint et eorum similitudines cogitatione cernantur; siue nihil eorum sed ea cogitentur quae nec corporalia sunt nec corporalium similitudines sicut uirtutes et uitia, sicut ipsa denique cogitatio cogitatur; siue illa quae per disciplinas traduntur liberalesque doctrinas, siue omnium istorum causae superiores atque rationes in natura immutabili cogitentur; siue etiam mala et uana ac falsa cogitemus uel non consentiente sensu uel errante consensu. [15.10.17] Sed nunc de his loquamur quae nota cogitamus et habemus in notitia etiam si non cogitemus, siue ad contemplatiuam scientiam pertineant quam proprie sapientiam, siue ad actiuam quam proprie scientiam nuncupandam esse disserui. Simul enim utrumque mentis est unius et imago dei una. Cum uero de inferiore distinctius et seorsus agitur tunc non est uocanda imago dei, quamuis et tunc in ea nonnulla reperiatur similitudo illius trinitatis, quod in tertio decimo uolumine ostendimus. Nunc ergo simul de uniuersa scientia hominis loquimur in qua nobis nota sunt quaecumque sunt nota, quae utique uera sunt alioquin nota non essent. Nemo enim falsa nouit nisi cum falsa esse nouit. Quod si nouit uerum nouit; uerum est enim quod illa falsa sint. De his ergo nunc disserimus quae nota cogitamus et nota sunt nobis etiam Si non cogitentur a nobis. Sed certe si ea dicere uelimus, nisi cogitate non possumus. Nam etsi uerba non sonent, in corde suo dicit utique qui cogitat. Unde illud est in libro sapientiae: Dixerunt apud se cogitantes non recte. Exposuit enim quid sit, dixerunt apud se, cum addidit cogitantes. Huic simile est in euangelio quod quidam scribae cum audissent a domino dictum paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. Dixerunt intra se: Hic blasphemat. Quid est enim, Dixerunt intra se, nisi cogitando? Denique sequitur: Et cum uidisset Iesus cogitationes eorum dixit: Utquid cogitatis mala in cordibus uestris? Sic Matthaeus. Lucas autem hoc idem ita narrat: Coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: Quis est hic qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus deus? Ut cognouit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus uestris? Quale est in libro sapientiae, dixerunt cogitantes, tale hic est, cogitauerunt dicentes. Et illic enim et hie ostenditur intra se atque in corde suo dicere id esse cogitando dicere. Dixerunt quippe intra se, et dictum est eis: Quid cogitatis? Et de illo diuite cuius uberes fructus ager attulit ait ipse dominus: Et cogitabat intra se dicens. [15.10.18] Quaedam ergo cogitationes locutiones sunt cordis ubi et os esse dominus ostendit cum ait: Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Una sententia duo quaedam hominis ore complexus est, unum corporis, alterum cordis. Nam utique unde illi hominem putauerant inquinari in os intrat corporis; unde autem dominus dixit inquinari hominem de cordis ore procedit. Ita quippe exposuit ipse quod dixerat. Nam paulo post de hac re discipulis suis: Adhuc et uos, inquit, sine intellectu estis? Non intellegitis quia omne quod in os intrat in uentrem uadit et in secessum emittitur? Hic certe apertissime demonstrauit os corporis. At in eo quod sequitur os cordis ostendens: Quae autem procedunt, inquit, de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes malae... etc. Quid hae expositione lucidius? Nec tamen quia dicimus locutiones cordis esse cogitationes ideo non sunt etiam uisiones exortae de notitiae uisionibus quando uerae sunt. Foris enim eum per corpus haec fiunt aliud est locutio, aliud uisio; intus autem eum cogitamus utrumque unum est. Sicut auditio et uisio duo quaedam sunt inter se distantia in sensibus corporis, in animo autem non est aliud atque aliud uidere et audire. Ac per hoc cum locutio foris non uideatur sed potius audiatur, locutiones tamen interiores, hoc est eogitationes, uisas dixit a domino sanctum euangelium, non auditas. Dixerunt, inquit, intra se: Hic blasphemat deinde subiunxit: Et cum uidisset Iesus cogitationes eorum. Vidit ergo quod dixerunt. Vidit enim cogitatione sue cogitationes eorum quas illi sold se putabant uidere. [15.10.19] Quisquis igitur potest intellegere uerbum non solum antequam sonet, uerum etiam antequam sonorum eius imagines cogitatione uoluantur (hoc est enim quod ad nullam pertinet linguam, earum scilicet quae linguae appellantur gentium quarum nostra latina est), quisquis, inquam, hoe intellegere potest iam potest uidere per hoc speculum atque in hoc aenigmate aliquam uerbi illius similitudinem de quo dictum est: In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. Necesse est enim cum uerum loquimur, id est quod scimus loquimur, ex ipsa scientia quam memoria tenemus nascatur uerbum quod eiusmodi sit omnino cuiusmodi est illa scientia de qua nascitur. Formata quippe cogitatio ab ea re quam scimus uerbum est quod in corde dicimus, quod nec graecum est nec latinum nec linguae alicuius alterius, sed cum id opus est in eorum quibus loquimur perferre notitiam aliquod signum quo significetur assumitur. Et plerumque sonus, aliquando etiam nutus, ille auribus, ille oculis exhibetur ut per signa corporalia etiam corporis sensibus uerbum quod mente gerimus innotescat. Nam et innuere quid est nisi quodam modo uisibiliter dicere? Est in scripturis sanctis huius sententiae tcstimonium. Nam in euangelio secundum Iohannem ita legitur: Amen, amen dico uobis quia unus ex uobis tradet me. Aspiciebant ergo ad inuicem discipuli haesitantes de quo diceret. Erat ergo unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus. Innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei: Quis est de quo dicit? Ecce innuendo dixit quod sonando dicere non audebat. Sed haec atque huiusmodi signa corporalia suie auribus siue oculis praesentibus quibus loquimur exhibemus. Inuentae sunt etiam litterae per quas possemus et cum absentibus conloqui, sed ista signa sunt uocum, cum ipsae uoces in sermone nostro earum quas cogitamus signa sint rerum. [15.11.20] Proinde uerbum quod foris sonat signum est uerbi quod intus lucet cui magis uerbi competit nomen. Nam illud quod profertur carnis ore uox uerbi est, uerbumque et ipsum dicitur propter illud a quo ut foris appareret assumptum est. Ita enim uerbum nostrum uox quodam modo corporis fit assumendo eam in qua manifestetur sensibus hominum sicut uerbum dei caro factum est assumendo eam in qua et ipsum manifestaretur sensibus hominum. Et sicut uerbum nostrum fit uox nec mutatur in uocem, ita uerbum dei caro quidem factum est, sed absit ut mutaretur in carnem. Assumendo quippe illam, non in eam se consumendo, et hoc nostrum uox fit et illud caro factum est. Quapropter qui cupit ad qualemcumque similitudinem dei uerbi quamuis per multa dissimilem peruenire non intueatur uerbum nostrum quod sonat in auribus nec quando uoce profertur nec quando silentio cogitatur. Omnium namque sonantium uerba linguarum etiam in silentio cogitantur, et carmina percurruntur animo tacente ore corporis, nec solum numeri syllabarum uerum etiam modi cantilenarum cum sint corporales et ad eum qui uocatur auditus sensum corporis pertinentes per incorporeas quasdam imagines suas praesto sunt cogitantibus et tacite cuncta ista uoluentibus. Sed transeunda sunt haec ut ad illud perueniatur hominis uerbum per cuius qualemcumque similitudinem sicut in aenigntate uideatur utcumque dei uerbum. Non illud quod factum est ad illum uel illum prophetam (et de quo dictum est: Verbum autem dei crescebat et multiplicabatur et de quo iterum dictum est: Igitur fides ex auditu, auditus autem per uerbum Christi et iterum: Cum accepissetis a nobis uerbum auditus dei, accepistis non ut uerbum hominum sed sicuti est uere uerbum dei. Et innumerabilia similiter in scripturis dicuntur de dei uerbo quod in sonis multarum diuersarumque linguarum per corda et ora disseminatur humane. Ideo autem uerbum dei dicitur quia doctrine diuina traditur, non humana). Sed illud uerbum dei quaerimus qualitercumque per hanc similitudinem nunc uidere de quo dictum est: Deus erat uerbum de quo dictum est: Omnia per ipsum facta sunt de quo dictum est: Et uerbum caro factum est de quo dictum est: Fons sapientiae uerbum dei in excelsis. Perueniendum est ergo ad illud uerbum hominis, ad uerbum rationalis animantis, ad uerbum non de deo natae sed a deo factae imaginis dei, quod neque prolatiuum est in sono neque cogitatiuum in similitudine soni quod alicuius linguae esse necesse sit, sed quod omnia quibus significatur signa praecedit et gignitur de scientia quae manes in animo quando eadem scientia intus dicitur sicuti est. Simillima est enim uisio cogitationis uisioni scientiae. Nam quando per sonum dicitur uel per aliquod corporale signum, non dicitur sicuti est sed sicut potest uideri audiriue per corpus. Quando ergo quod est in notitia hoc est in uerbo, tunc est uerum uerbum et ueritas qualis exspectatur ab homine ut quod est in ista, hoc sit et in illo; quod non est in ista, non sit et in illo. Hic agnoscitur: Est, est, non, non. Sic accedit quantum potest ista similitudo imaginis factae ad illam similitudinem imaginis natae qua deus filius patri per omnia substantialiter similis praedicatur. Animaduertenda est in hoc aenigmate etiam ista uerbi dei similitudo quod sicut de illo uerbo dictum est: Omnia per ipsum facta sunt ubi deus per unigenitum uerbum suum praedicatur uniuersa fecisse, ita hominis opera nulla sunt quae non prius dicantur in corde. Unde scriptum est: Initiurn omnis operis uerbum. Sed etiam hic cum uerum uerbum est tunc est initium bond operis. Verum autem uerbum est cum de scientia bene operandi gignitur ut etiam ibi seruetur: Est est, non, non ut si est in ea scientia qua uiuendum est, sit et in uerbo per quod operandum est; si non, non, alioquin mendacium erit uerbum tale, non ueritas, et inde peccatum, non opus rectum. Est et haec in ista similitudine uerbi nostri similitudo uerbi dei quia potest esse uerbum nostrum quod non sequatur opus; opus autem esse non potest nisi praecedat uerbum sicut uerbum dei potuit esse nulla exsistente creatura; creatura uero nulla esse posses nisi per ipsum per quod facta sunt omnia. Ideoque non deus pater, non spiritus sanctus, non ipsa trinitas, sed solus filius quod est uerbum dei caro factum est quamuis trinitate faciente, ut sequente atque imitante uerbo nostro eius exemplum recte uiueremus, hoc est nullum habentes in uerbi nostri uel contemplatione uel operatione mendacium. Verum haec huius imaginis est quandoque future perfectio. Ad hanc consequendam nos erudit magister bonus fide christiana pietatisque doctrine ut reuelata facie a legis uelamine quod est umbra futurorum gloriam domini speculantes, per speculum scilicet intuentes, in eandem imaginem transformemur de gloria in gloriam tamquam a domini spiritu secundum superiorem de his uerbis disputationem. [15.11.21] Cum ergo hac transformatione ad perfectum fuerit haec imago renouata similes deo erimus quoniam uidebimus eum non per speculum sed sicuti est, quod dicit Paulus apostolus, facie ad faciem. Nunc uero in hoc speculo, in hoc aenigmate, in hac qualicumque similitudine quanta sit etiam dissimilitudo quis potest explicare? Attingam tamen aliqua ut ualeo quibus id possit aduerti. [15.12.21] Primo ipsa scientia de qua ueraciter cogitatio nostra formatur quando quae scimus loquimur, qualis aut quanta potest homini prouenire quamlibet peritissimo atque doctissimo? Exceptis enim quae in animum ueniunt a sensibus corporis in quibus tam multa aliter sunt quam uidentur ut eorum uerisimilitudine nimium constipatus sanus sibi uideatur esse qui insanit (unde academica philosophia sic inualuit ut de omnibus dubitans multo miserius insaniret), his ergo exceptis quae a corporis sensibus in animum ueniunt, quantum rerum remanet quod ita sciamus sicut nos uiuere scimus? In quo prorsus non metuimus ne aliqua uerisimilitudine forte fallamur quoniam certum est etiam eum qui fallitur uiuere, nec in eis uisis habetur hoc quae obiciuntur extrinsecus ut in eo sic fallatur oculus quemadmodum fallitur cum in aqua remus uidetur infractus et nauigantibus turris moueri et alia sexcenta quae aliter sunt quam uidentur, quia nec per oculum carnis hoc cernitur. Intima scientia est qua nos uiuere scimus ubi ne illud quidem academicus dicere potest: 'Fortasse dormis et nescis et in somnis uides.'Visa quippe somniantium simillima esse uisis uigilantium quis ignorat? Sed qui certus est de suae uitae scientia non in ea dicit: 'Scio me uigilare,' sed: 'Scio me uiuere.' Siue ergo dormiat siue uigilet, uiuit. Nec in ea scientia per somnia falli potest quia et dormire et in somnis uidere uiuentis est. Nec illud potest academicus aduersus istam scientiam dicere: 'Furis fortassis et nescis quia sanorum uisis simillima sunt etiam uisa furentium, sed qui furit uiuit.' Nec contra academicos dicit: 'Scio me non furere,' sed: 'Scio me uiuere.' Numquam ergo falli nec mentiri potest qui se uiuere dixerit scire. Mille itaque fallacium uisorum genera obiciantur ei qui dicit: 'Scio me uiuere.' Nihil horum timebit quando et qui fallitur uiuit. Sed si talia sola pertinent ad humanam scientiam, perpauca sunt nisi quia in unoquoque genere ita multiplicantur ut non solum pauca non sint, uerum etiam reperiantur per infinitum numerum tendere. Qui enim dicit: 'Scio me uiuere,' unum aliquid scire se dicit. Proinde si dicat: 'Scio me scire me uiuere,' duo sunt. Iam hoc uero quod scit haec duo tertium scire est. Sic potest addere et quartum et quintum et innumerabilia si sufficiat. Sed quia innumerabilem numerum uel comprehendere singula addendo uel dicere innumerabiliter non potest, hoc ipsum certissime comprehendit ac dicit, et uerum hoc esse et tam innumerabile ut uerbi eius infinitum numerum non possit comprehendere ac dicere. Hoc et in uoluntate certa similiter aduerti potest. Quis est enim cui non impudenter respondeatur, 'forte falleris,' dicenti: 'Volo beatus esse'? Et si dicat: 'Scio me hoc uelle et hoc me scire scio,' iam his duobus et tertium potest addere quod haec duo sciat; et quartum quod haec duo scire se sciat, et similiter in infinitum numerum pergere. Item si quispiam dicat: 'Errare nolo,' nonne siue erret siue non erret, errare tamen eum nolle uerum erit? Quis est qui huic non impudentissime dicat: 'Forsitan falleris,' cum profecto ubicumque fallatur, falli se tamen nolle non fallitur. Et si hoc scire se dicat, addit quantum uult rerum numerum cognitarum et numerum esse perspicit infinitum. Qui enim dicit: 'Nolo me falli et hoc me nolle scio et hoc me scire scio,' iam etsi non commoda elocutione potest hinc infinitum numerum ostendere. Et alia reperiuntur quae aduersus academicos ualeant qui nihil ab homine sciri posse contendunt. Sed modus adhibendus est praesertim quia opere isto non hoc suscepimus. Sunt inde libri tres nostri primo nostrae conuersionis tempore scripti, quos qui potuerit et uoluerit legere lectosque intellexerit, nihil eum profecto quae ab eis contra perceptionem ueritatis argumenta multa inuenta sunt permouebunt. Cum enim duo sint genera rerum quae sciuntur, unum earum quae per sensum corporis percipit animus alterum earum quae per se ipsum, multa illi philosophi garrierunt contra corporis sensus; animi autem quasdam firmissimas per se ipsum perceptiones rerum uerarum, quale illud est quod dixi: 'Scio me uiuere,' nequaquam in dubium uocare potuerunt. Sed absit a nobis ut ea quae per sensus corporis didicimus uera esse dubitemus. Per eos quippe didicimus caelum et terram et ea quae in eis nota sunt nobis quantum ille qui et nos et ipsa condidit innotescere nobis uoluit. Absit etiam ut scire nos negemus quae testimonio didicimus aliorum alioquin esse nescimus oceanum; nescimus esse terras atque urbes quas celeberrima fama commendat, nescimus fuisse homines et opera eorum quae historica lectione didicimus nescimus quae quotidie undecumque nuntiantur et indiciis consonis constantibusque firmantur; postremo nescimus in quibus locis uel ex quibus hominibus fuerimus exorti, quia haec omnia testimoniis credidimus aliorum. Quod si absurdissimum est dicere, non solum nostrorum uerum etiam et alienorum corporum sensus plurimum addidisse nostrae scientiae confitendum est. [15.12.22] Haec igitur omnia, et quae per se ipsum et quae per sensus sui corporis et quae testimoniis aliorum percepta scit animus humanus, thesauro memoriae condita tenet. Ex quibus gignitur uerbum uerum quando quod scimus loquimur sed uerbum ante omnem sonum, ante omnem cogitationem soni. Tunc enim est uerbum simillimum rei notae de qua gignitur et imago eius quoniam de uisione scientiae uisio cogitationis exoritur, quod est uerbum linguae nullius, uerbum uerum de re uera, nihil de suo habens sed totum de illa scientia de qua nascitur. Nec interest quando id didicerit qui quod scit loquitur (aliquando enim statim ut discit hoc dicit), dum tamen uerbum sit uerum, id est de notis rebus exortum. [15.13.22] Sed numquid deus pater de quo natum est uerbum de deo deus, numquid ergo deus pater in ea sapientia quod est ipse sibi alia didicit per sensum corporis sui, alia per se ipsum? Quis hoc dicat qui non animal rationale sed supra animam rationalem deum cogitat quantum ab eis cogitari potest qui eum omnibus animalibus et omnibus animis praeferunt, quamuis per speculum et in aenigmate coniciendo uideant, nondum facie ad faciem sicuti est? Numquid deus pater ea ipsa quae non per corpus quod ei nullum est sed per se ipsum scit aliunde ab aliquo didicit aut nuntiis uel testibus ut ea sciret indiguit? Non utique. Ad omnia quippe scienda quae scit sufficit sibi illa perfectio. Habet quidem nuntios, id est angelos, non tamen qui ei quae nescit annuntient (non enim sunt ulla quae nesciat), sed bonum eorum est de operibus suis eius consulere ueritatem, et hoc est quod ei dicuntur nonnulla nuntiare, non ut ipse ab eis discat sed ut ab illo ipsi per uerbum eius sine corporali sono. Nuntiant etiam quod uoluerit ab eo missi ad quos uoluerit totum ab illo per illud uerbum eius audientes, id est in eius ueritate inuenientes quid sibi faciendum, quid, quibus, quando nuntiandum sit. Nam et nos oramus eum, nec tamen necessitates nostras docemus eum. Nouit enim, ait uerbum eius, pater uester quid uobis necessarium sit priusquam petatis ab eo. Nec ista ex aliquo tempore cognouit ut nosset, sed futura omnia temporalia atque in eis etiam quid et quando ab illo petituri fueramus et quos et de quibus rebus uel exauditurus uel non exauditurus esset sine initio ante praesciuit. Uniuersas autem creaturas suas et spiritales et corporales non quia sunt ideo nouit, sed ideo sunt quia nouit. Non enim nesciuit quae fuerat creaturus. Quia ergo sciuit creauit, non quia creauit sciuit. Nec aliter ea sciuit creata quam creanda; non enim eius sapientiae aliquid accessit ex eis, sed illis exsistentibus sicut oportebat et quando oportebat illa mansit ut erat. Ita et scriptum est in libro ecclesiastico: Antequam crearentur omnia nota sunt illi, sic et postquam consummata sunt. Sic, inquit, non aliter; et antequam crearentur et postquam consummata sunt sic ei nota sunt. Longe est igitur huic scientiae scientia nostra dissimilis. Quae autem scientia dei est ipsa et sapientia, et quae sapientia ipsa essentia siue substantia quia in illius naturae simplicitate mirabili non est aliud sapere, aliud esse, sed quod est sapere hoc est et esse sicut et in superioribus libris saepe iam diximus. Nostra uero scientia in rebus plurimis propterea et amissibilis est et receptibilis quia non hoc est nobis esse quod scire uel sapere, quoniam esse possumus etiam si nesciamus neque sapiamus ea quae aliunde didicimus. Propter hoc sicut nostra scientia illi scientiae dei, sic et nostrum uerbum quod nascitur de nostra scientia dissimile est illi uerbo dei quod natum est de patris essentia. (Tale est autem ac si dicerem, 'de patris scientia, de patris sapientia'; uel quod est expressius, 'de patre scientia, de patre sapientia.') [15.14.23] Verbum ergo dei patris unigenitus filius per omnia patri similis et aequalis, deus de deo, lumen de lumine, sapientia de sapientia, essentia de essentia, est hoc omnino quod pater, non tamen peter quia iste filius, ille pater. Ac per hoc nouit omnia quae nouit peter, sed ei nosse de patre est sicut esse. Nosse enim et esse ibi unum est. Et ideo patri sicut esse non est a filio ita nec nosse. Proinde tamquam se ipsum dicens pater genuit uerbum sibi aequale per omnia. Non enim se ipsum integre perfecteque dixisset si aliquid minus aut amplius esset in eius uerbo quam in ipso. Ibi summe illud agnoscitur Est, est, non, non. Et ideo uerbum hoc uere ueritas est quondam quidquid est in ea scientia de qua est genitum et in ipso est; quod autem in ea non est nec in ipso est. Et falsum habere aliquid hoc uerbum numquam potest quia immutabiliter sic se habet ut se habet de quo est. Non enim potest filius a se facere quidquam nisi quod uiderit patrem facientem. Potenter hoc non potest, nec est infirmitas ista sed firmitas quia false esse non potest ueritas. Nouit itaque omnia deus pater in se ipso, nouit in filio, sed in se ipso tamquam se ipsum, in filio tamquam uerbum suum quod est de his omnibus quae sunt in se ipso. Omnia similiter nouit et filius, in se scilicet tamquam ea quae nata sunt de his quae pater nouit in se ipso, in patre autem tamquam ea de quibus nata sunt quae ipse filius nouit in se ipso. Sciunt ergo inuicem pater et filius, sed ille gignendo, ille nascendo. Et omnia quae sunt in eorum scientia, in eorum sapientia, in eorum essentia unusquisque eorum simul uidet, non particulatim aut singillatim uelut alternante conspectu hinc illuc et inde huc et rursus inde uel inde in aliud atque aliud ut aliqua uidere non possit nisi non uidens alia, sed ut dixi simul omnia uidet quorum nullum est quod non semper uidet. [15.14.24] Verbum autem nostrum, illud quod non habet sonum neque cogitationem soni, sed eius rei quam uidendo intus dicimus, et ideo nullius linguae est atque inde utcumque simile est in hoc aenigmate illi uerbo dei quod etiam deus est quondam sic et hoc de nostra nascitur quemadmodum et illud de scientia patris natum est. Nostrum ergo tale uerbum quod inuenimus esse utcumque illi simile, quantum sit etiam dissimile sicut a nobis dici potuerit non pigeat intueri. [15.15.24] Numquid uerbum nostrum de sola scientia nostra nascitur? Nonne multa dicimus etiam quae nescimus? Nec dubitantes ea dicimus sed uera esse arbitrantes. Quae si forte uera sunt, in ipsis rebus de quibus loquimur non in uerbo nostro uera sunt quia uerbum uerum non est nisi quod de re quae scitur gignitur. Falsum est ergo isto modo uerbum nostrum non cum mentimur sed cum fallimur. Cum autem dubitamus nondum est uerbum de re de qua dubitamus, sed de ipsa dubitatione uerbum est. Quamuis enim non nouerimus an uerum sit unde dubitamus, tamen dubitare nos nouimus ac per hoc cum hoc dicimus uerum uerbum est quondam quod nouimus dicimus. Quid quod etiam mentiri possumus? Quod cum facimus utique uolentes et scientes falsum uerbum habemus ubi uerum uerbum est mentiri nos; hoc enim scimus. Et cum mentitos nos esse confitemur uerum dicimus; quod scimus enim dicimus. Scimus namque nos esse mentitos. Verbum autem illud quod est deus et potentius est nobis hoc non potest. Non enim potest facere quidquam nisi quod uiderit patrem facientem. Et non a se ipso loquitur sed a patre illi est omne quod loquitur cum ipsum pater unice loquitur. Et magna illius uerbi potentia est non posse mentiri quia non potest esse illic est et non sed est, est, non, non. 'At enim nec uerbum dicendum est quod uerum non est.' Sic ita libens assentior. Quid cum uerum est uerbum nostrum et ideo recte uerbum uocatur, numquid sicut dici potest uel uisio de uisione uel scientia de scientia, ita dici potest essentia de essentia sicut illud dei uerbum maxime dicitur maximeque dicendum est? Quid ita? Quia non hoc est nobis esse quod nosse. Multa quippe nouimus quae per memoriam quodam modo uiuunt, ita et obliuione quodam modo moriuntur, atque ideo cum illa iam non sint in notitia nostra, nos tamen sumus, et cum scientia nostra animo lapsa perierit a nobis, nos tamen uiuimus. [15.15.25] Illa etiam quae ita sciuntur ut numquam excidere possint quoniam praesentia sunt et ad ipsius animi naturam pertinent ut est illud quod nos uiuere scimus; manet enim hoc quamdiu animus manet, et quia semper manet animus et hoc semper manet; id ergo et si qua reperiuntur similia in quibus imago dei potius intuenda est, etiamsi semper sciuntur, tamen quia non semper etiam cogitantur, quomodo de his dicatur uerbum sempiternum, cum uerbum nostrum nostra cogitatione dicatur, inuenire difficile est. Sempiternum est enim animo uiuere, sempiternum est scire quod uiuit, nec tamen sempiternum est cogitare uitam suam uel cogitare scientiam uitae suae quoniam cum aliud atque aliud coeperit, hoc desinet cogitare quamuis non desinat scire. Ex quo fit ut si potest esse in animo aliqua scientia sempiterna, et sempiterna esse non potest eiusdem scientiae cogitatio, et uerbum uerum nostrum intimum nisi nostra cogitatione non dicitur solus deus intellegatur habere uerbum sempiternum sibique coaeternum. Nisi forte dicendum est ipsam possibilitatem cogitationis, quoniam id quod scitur etiam quando non cogitatur potest tamen ueraciter cogitari, uerbum esse tam perpetuum quam scientia ipsa perpetua est. Sed quomodo est uerbum quod nondum in cogitationis uisione formatum est? Quomodo erit simile scientiae de qua nascitur si eius non habet formam et ideo iam uocatur uerbum quia potest habere? Tale est enim ac si dicatur ideo iam uocandum esse uerbum quia potest esse uerbum. Sed quid est quod potest esse uerbum et ideo iam dignum est uerbi nomine? Quid est, inquam, hoc formabile nondumque formatum nisi quiddam mentis nostrae quod hac atque hac uolubili quadam motione iactamus cum a nobis nunc hoc nunc illud sicut inuentum fuerit uel occurrerit cogitatur? Et tunc fit uerum uerbum quando illud quod nos dixi uolubili motione iactare ad id quod scimus peruenit atque inde formatur eius omnimodam similitudinem capiens ut quomodo res quaeque scitur sic etiam cogitetur, id est sine uoce, sine cogitatione uocis quae profecto alicuius linguae est sic in corde dicatur. Ac per hoc etiam si concedamus, ne de controuersia uocabuli laborare uideamur, iam uocandum esse uerbum quiddam illud mentis nostrae quod de nostra scientia formari potest etiam priusquam formatum sit quia iam ut ita dicam formabile est, quis non uideat quanta hic sit dissimilitudo ab illo dei uerbo quod in forma dei sic est ut non ante fuerit formabile postque formatum, nec aliquando esse possit informe, sed sit forma simplex et simpliciter aequalis ei de quo est et cui mirabiliter coaeterna est? [15.16.25] Quapropter ita dicitur illud dei uerbum ut dei cogitatio non dicatur ne aliquid esse quasi uolubile credatur in deo, quod nunc accipiat, nunc recipiat formam ut uerbum sit eamque possit amittere atque informiter quodam modo uolutari. Bene quippe nouerat uerba et uim cogitationis inspexerat locutor egregius qui dixit in carmine: secumque uolutat Euentus belli uarios; id est, cogitat. Non ergo ille dei filius cogitatio dei sed uerbum dei dicitur. Cogitatio quippe nostra perueniens ad id quod scimus atque inde formata uerbum nostrum uerum est. Et ideo uerbum dei sine cogitatione dei debet intellegi ut forma ipsa simplex intellegatur, non aliquid habens formabile quod esse etiam possit inIorme. Dicuntur quidem etiam in scripturis sanctis cogitationes dei sed eo locutionis modo quo ibi et obliuio dei dicitur, quae utique ad proprietatem in deo nulla est. [15.16.26] Quamobrem cum tanta sit nunc in isto aenigmate dissimilitudo dei et uerbi dei in qua tamen nonnulla similitudo comperta est, illud quoque fatendum est quod etiam cum similes ei erimus quando eum uidebimus sicuti est (quod utique qui dixit hanc procul dubio quae nunc est dissimilitudinem attendit), nec tunc natura illi erimus aequales. Semper enim natura minor est faciente quae facta est. Et tunc quidem uerbum nostrum non erit falsum quia neque mentiemur neque fallemur. Fortassis etiam non erunt uolubiles nostrae cogitationes ab aliis in alia euntes atque redeuntes, sed omnem scientiam nostram uno simul conspectu uidebimus. Tamen cum et hoc fuerit, si et hoc fuerit, formata erit creatura quae formabilis fuit ut nihil iam desit eius formae ad quam peruenire deberet; sed tamen coaequanda non erit illi simplicitati ubi non formabile aliquid formatum uel reformatum est sed forma. Neque informis neque formata ipsa ibi aeterna est immutabilisque substantia. Satis de patre et filio quantum per hoc speculum atque in hoc aenigmate uidere potuimus locuti sumus. [15.17.27] Nunc de spiritu sancto quantum deo donante uidere conceditur disserendum est. Qui spiritus sanctus secundum scripturas sanctas nec patris est solius nec filii solius sed amborum et ideo communem qua inuicem se diligunt pater et filius nobis insinuat caritatem. Ut autem nos exerceret sermo diuinus non res in promptu sitas sed in abdito scrutandas et ex abdito eruendas maiore studio fecit inquiri. Non itaque dixit scriptura: 'Spiritus sanctus caritas est,' quod si dixisset non paruam partem quaestionis istius abstulisset, sed dixit: Deus caritas est ut incertum sit et ideo requirendum utrum deus pater sit caritas, an deus filius, an deus spiritus sanctus, an deus ipsa trinitas. Neque enim dicturi sumus non propterea deum dictam esse caritatem quod ipsa caritas sit ulla substantia quae dei digna sit nomine, sed quod donum sit dei sicut dictum est deo: Quoniam tu es patientia mea. Non utique propterea dictum est quia dei substantia est nostra patientia, sed quod ab ipso nobis est sicut alibi legitur: Quoniam ab ipso est patientia mea. Hunc quippe sensum facile refellit scripturarum ipsa locutio. Tale est enim tu es patientia mea quale est domine, spes mea et deus meus misericordia mea et multa similia. Non est autem dictum 'domine, caritas mea' aut 'tu es caritas mea' aut 'deus, caritas mea,' sed ita dictum est: Deus caritas est sicut dictum est: Deus spiritus est. Hoc qui non discernit intellectum a domino, non expositionem quaerat a nobis; non enim apertius quidquam possumus dicere. [15.17.28] Deus ergo caritas est. Utrum autem pater an filius an spiritus sanctus an ipsa trinitas quia et ipsa non tres dii sed deus est unus, hoc quaeritur. Sed iam in hoc libro superius disputaui non sic accipiendam esse trinitatem quae deus est , ex illis tribus quae in trinitate nostrae mentis ostendimus ut tamquam memoria sit omnium trium pater et intellegentia omnium trium filius et caritas omnium trium spiritus sanctus, quasi pater non intellegat sibi nec diligat, sed ei filius intellegat et spiritus sanctus ei diligat, ipse autem et sibi et illis tantum meminerit; et filius nec meminerit nec diligat sibi, sed meminerit ei pater et diligat ei spiritus sanctus, ipse autem et sibi et illis tantummodo intellegat; itemgue spiritus sanctus nec meminerit nec intellegat sibi, sed meminerit ei pater et intellegat ei filius, ipse autem et sibi et illis non nisi diligat; sed sic potius ut omnia tria et omnes et singuli habeant in sue quisque natura. Nec dissent in eis ista, sicut in nobis aliud est memoria, aliud intellegentia, aliud dilectio siue caritas; sed unum aliquid sit quod omnia ualeat sicut ipsa sapientia, et sic habetur in uniuscuiusque natura ut qui habet hoc sit quod habet sicut immutabilis simplexque substantia. Si ergo haec intellecta sunt et quantum nobis in rebus tantis uidere uel coniectare concessum est uera esse claruerunt, nescio cur non sicut sapientia et pater dicitur et filius et spiritus sanctus, et simul omnes non tres sed una sapientia, ita et caritas et pater dicatur et filius et spiritus sanctus, et simul omnes una caritas. Sic enim et pater deus et filius deus et spiritus sanctus deus, et simul omnes unus deus. [15.17.29] Et tamen non frustra in hac trinitate non dicitur uerbum dei nisi filius, nec donum dei nisi spiritus sanctus, nec de quo genitum est uerbum et de quo procedit principaliter spiritus sanctus nisi deus pater. Ideo autem addidi, principaliter, quia et de filio spiritus sanctus procedere reperitur. Sed hoc quoque illi pater dedit (non iam exsistenti et nondum habenti), sed quidquid unigenito uerbo dedit gignendo dedit. Sic ergo eum genuit ut etiam de illo donum commune procederet et spiritus sanctus spiritus esset amborum. Non est igitur accipienda transeunter sed diligenter intuenda inseparabilis trinitatis ista distinctio. Hinc enim factum est ut proprie dei uerbum etiam dei sapientia diceretur, cum sit sapientia et pater et spiritus sanctus. Si ergo proprie aliquid horum trium caritas nuncupanda est, quid aptius quam ut hoc sit spiritus sanctus? Ut scilicet in illa simplici summaque natura non sit aliud substantia et aliud caritas, sed substantia ipsa sit caritas et caritas ipsa substantia siue in patre siue in filio siue in spiritu sancto, et tamen proprie spiritus sanctus caritas nuncupetur. [15.17.30] Sicut legis nomine aliquando simul omnia ueteris instrumenti sanctarum scripturarum significantur eloquia. Nam ex propheta Esaia testimonium ponens apostolus ubi ait: In aliis linguis et in aliis labiis loquar populo huic praemisit tamen: In lege scriptum est. Et ipse dominus: In lege, inquit, eorum scriptum est quia oderunt me gratis cum hoc legatur in psalmo. Aliquando autem proprie uocatur lex quae data est per Moysen, secundum quod dictum est: Lex et prophetae usque ad Iohannem et: In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Hic utique proprie lex appellata est de monte Sina. Prophetarum autem nomine etiam psalmi significati sunt, et tamen alio loco ipse saluator: Oportebat, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in lege et in prophetis et in psalmis de me. Hic rursus prophetarum nomen exceptis psalmis intellegi uoluit. Dicitur ergo lex uniuersaliter cum prophetis et psalmis, dicitur et proprie quae per Moysen data est. Item dicuntur communiter prophetae simul cum psalmis, dicuntur et proprie praeter psalmos. Et multis aliis exemplis doceri potest multa rerum uocabula et uniuersaliter poni et proprie quibusdam rebus adhiberi nisi in re aperta uitanda sit longitudo sermonis. Hoc ideo dixi ne quisquam propterea nos inconuenienter existimet caritatem appellare spiritum sanctum quia et deus pater et deus filius potest caritas nuncupari. [15.17.31] Sicut ergo unicum dei uerbum proprie uocamus nomine sapientiae, cum sit uniuersaliter et spiritus sanctus et pater ipse sapientia, ita spiritus proprie nuncupatur uocabulo caritatis, cum sit et pater et filius uniuersaliter caritas. Sed dei uerbum, id est unigenitus dei filius, aperte dictus est dei sapientia ore apostolico ubi ait: Christum dei uirtutem et dei sapientiam. Spiritus autem sanctus ubi sit dictus caritas inuenimus si diligenter Iohannis apostoli scrutemur eloquium, qui cum dixisset: Dilectissimi, diligamus inuicem quia dilectio ex deo est secutus adiunxit: Et omnis qui diligit ex deo natus est. Qui non diligit non cognouit deum quia deus dilectio est. Hic manifestauit eam se dixisse dilectionem deum quam dixit ex deo. Deus ergo ex deo est dilectio. Sed quia et filius ex deo patre natus est et spiritus sanctus ex deo patre procedit, quem potius eorum hic debeamus accipere dictum esse dilectionem deum merito quaeritur. Pater enim solus ita deus est ut non sit ex deo, ac per hoc dilectio quae ita deus est ut ex deo sit aut filius est aut spiritus sanctus. Sed in consequentibus cum dei dilectionem commemorasset, non qua nos eum sed qua nos ipse dilexit et misit filium suum litatorem pro peccatis nostris et hinc exhortatus esset ut et nos inuicem diligamus atque ita deus in nobis maneat quia utique dilectionem deum dixerat, statim uolens de hac re apertius aliquid eloqui: In hoc, inquit, cognoscimus quia in ipso manemus et ipse in nobis quia de spiritu suo dedit nobis. Sanctus itaque spiritus de quo dedit nobis facit nos in deo manere et ipsum in nobis. Hoc autem facit dilectio. Ipse est igitur deus dilectio. Denique paulo post cum hoc ipsum repetisset atque dixisset: Deus dilectio est continuo subiecit: Et qui manet in dilectione in deo manet, et deus in eo manet unde supra dixerat: In hoc cognoscimus quia in ipso manemus et ipse in nobis quia de spiritu suo dedit nobis. Ipse ergo significatur ubi legitur: Deus dilectio est. Deus igitur spiritus sanctus qui procedit ex deo cum datus fuerit homini accendit eum in dilectionem dei et proximi, et ipse dilectio est. Non enim habet homo unde deum diligat nisi ex deo. Propter quod paulo post dicit: Nos diligamus quia ipse prior dilexit nos. Apostolus quoque Paulus: Dilectio, inquit, dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. [15.18.32] Nullum est isto dei dono excellentius. Solum est quod diuidit inter filios regni aeterni et filios perditionis aeternae. Dantur et alia per spiritum munera, sed sine caritate nihil prosunt. Nisi ergo tantum impertiatur cuique spiritus sanctus ut eum dei et proximi faciat amatorem, a sinistra non transfertur ad dextram. Nec spiritus proprie dicitur donum nisi propter dilectionem quam qui non habuerit si linguis hominum loquatur et angelorum, sonans aeramentum est et cymbalum tinniens; et si habuerit prophetiam et scierit omnia sacramenta et omnem scientiam et habuerit omnem fidem ita ut montes transferat, nihil est; et si distribuerit omnem substantiam suam et si tradiderit corpus suum ut ardeat, nihil ei prodest. Quantum ergo bonum est sine quo ad aeternam uitam neminem bona tanta perducunt? Ipsa uero dilectio siue caritas (nam unius rei est nomen utrumque), si habeat eam qui non loquitur linguis nec habet prophetiam nec omnia scit sacramenta omnemque scientiam nec distribuit omnia sua pauperibus uel non habendo quod distribuat uel aliqua necessitate prohibitus, nec tradit corpus suum ut ardeat si talis passionis nulla temptatio est, perducit ad regnum ita ut ipsam fidem non faciat utilem nisi caritas. Sine caritate quippe fides potest quidem esse sed non et prodesse. Propter quod et apostolus Paulus: In Christo, inquit, Iesu neque circumcisio ali quid ualet ne que praeputium, sed fides quae per dilectionem operatur sic eam discernens ab ea fide qua et daemones credunt et contremescunt. Dilectio igitur quae ex deo est et deus est proprie spiritus sanctus est per quem diffunditur in cordibus nostris dei caritas per quam nos tota inhabitet trinitas. Quocirca rectissime spiritus sanctus, cum sit deus, uocatur etiam donum dei. Quod donum proprie quid nisi caritas intellegenda est quae perducit ad deum et sine qua quodlibet aliud dei donum non perducit ad deum? [15.19.33] An et hoc probandum est donum dei dictum esse in sacris litteris spiritum sanctum? Si et hoc exspectatur, habemus in euangelio secundum Iohannem domini Christi uerba dicentis: Si quis sitit, ueniat ad me et bibat. Qui credit in me sicut dicit scriptura femina de uentre eius fluent aquae uiuae. Porro euangelista secutus adiunxit: Hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Unde dicit etiam Paulus apostolus: Et omnes unum spiritum potauimus. Utrum autem donum dei sit appellata aqua ista quod est spiritus sanctus hoc quaeritur. Sed sicut hic inuenimus hanc aquam spiritum sanctum esse, ita inuenimus alibi in ipso euangelio hanc aquam dei donum appellatam. Nam dominus idem quando cum samaritana muliere ad puteum loquebatur cui dixerat: Da mihi bibere cum illa respondisset quod iudaei non couterentur samaritanis, respondit Iesus et dixit ei: Si scires donum dei et quis est qui dicit tibi . Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam uiuam. Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes et puteus altus est. Unde ergo habes aquam uiuam? etc. Respondit Iesus et dixit ei: Omnis qui biberit ex aqua hac sitiet iterum, qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum, sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam. Quia ergo haec aqua uiua sicut euangelista exposuit spiritus sanctus est, procul dubio spiritus donum dei est de quo hic dominus ait: Si scires donum dei et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam uitam. Nam quod ibi ait: Flumina de uentre eius fluent aquae uitae hoc in isto loco: Fiet, inquit, in eo fons aquae salientis in uitam aeternam. [15.19.34] Paulus quoque apostolus: Unicuique, inquit, nostrum datur gratia secundum mensuram donationis Christi atque ut donationem Christi sanctum spiritum ostenderet secutus adiunxit: Propter quod dicit: Ascendit in altum, captiuauit captiuitatem, dedit dona hominibus. Notissimum est autem dominum Iesum cum post resurrectionem a mortuis ascendisset in caelum dedisse spiritum sanctum quo impleti qui crediderant linguis omnium gentium loquebantur. Nec moueat quod ait dona, non donum; id enim testimonium de psalmo posuit. Hoc autem in psalmo ita legitur: Ascendisti in altum captiuasti captiuitatem, accepisti dona in hominibus. Sic enim plures codices habent et maxime graeci, et ex hebraeo sic interpretatum habemus. Dona itaque dixit apostolus quemadmodum propheta, non donum; sed cum propheta dixerit accepisti in hoininibus, apostolus maluit dicere, dedit hoininibus, ut ex utroque scilicet uerbo, uno prophetico, apostolico altero, quia in utroque est diuini sermonis auctoritas, sensus plenissimus redderetur. Utrumque enim uerum est, et quia dedit hominibus et quia accepit in hominibus. Dedit hominibus tamquam caput membris suis; accepit in hominibus idem ipse utique in membris suis, propter quae membra sua clamauit de caelo: Saule, Saule, quid me persequeris? et de quibus membris suis ait: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Ipse ergo Christus et dedit de caelo et accepit in terra. Porro autem dona ob hoc ambo dixerunt et propheta et apostolus quia per donum quod est spiritus sanctus in commune omnibus membris Christi multa dona quae sint quibusque propria diuiduntur. Non enim singuli quique habent omnia, sed hi illa, alii alia, quamuis ipsum donum a quo cuique propria diuiduntur omnes habeant, id est spiritum sanctum. Nam et alibi cum multa dona commemorasset: Omnia, inquit, haec operatur unus atque idem spiritus diuidens propria unicuique prout uult. Quod uerbum et in epistula quae ad hebraeos est inuenitur ubi scriptum est: Attestante deo signis et ostentis et uariis uirtutibus et spiritus sancti diuisionibus. Et hic cum dixisset, ascendit in altum, captiuauit captiuitatem, dedit dona hominibus: Quod autem ascendit, ait, quid est nisi quia et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut adimpleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidein apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam uero euangelistas, quosdam autem pastores et doctores. Ecce quare dicta sunt dona. Quia sicut alibi dicit: Numquid omnes apostoli, numquid omnes prophetae? etc. hic autem adiunxit: Ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Haec est domus quae sicut psalmus canit aedificatur post captiuitatem quoniam qui sunt a diabolo eruti a quo captiui tenebantur, de his aedificatur corpus Christi, quae domus appellatur ecclesia. Hanc autem captiuitatem ipse captiuauit qui diabolum uicit. Et ne illa quae futura erant sancti capitis membra in aeternum supplicium secum traheret, eum iustitiae prius deinde potentiae uinculis alligauit. Ipse itaque diabolus est appellata captiuitas quam captiuauit qui ascendit in altum? et dedit dona hominibus uel accepit in hominibus. [15.19.35] Petrus autem apostolus sicut in eo libro canonico legitur ubi scripti sunt actus apostolorum, loquens de Christo commotis corde iudaeis et dicentibus: Quid ergo faciemus, fratres? Monstrate nobis, dixit ad eos: Agite poenitentiarn et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti. Itemque in eodem libro legitur Simonem magum apostolis dare uoluisse pecuniam ut ab eis acciperet potestatem qua per impositionem manus eius daretur spiritus sanctus. Cui Petrus idem: Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem quia donum dei aestimasti te per pecuniam possidere. Et alio eiusdem libri loco cum Petrus Cornelio et eis qui cum illo fuerant loqueretur annuntians et praedicans Christum ait scriptura: Adhuc loquente Petro uerba haec cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant uerbum, et obstupuerunt qui ex circuincisione fideles simul cum Petro uenerant quia et in nationes donum spiritus sancti effusum est. Audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes deum. De quo facto suo quod incircumcisos baptizauerat quia priusquam baptizarentur ut nodum quaestionis huius auferret in eos uenerat spiritus sanctus, cum Petrus postea redderet rationem fratribus qui erant Hierosolymis et hac re audita mouebantur ait post caetera: Cum coepissem autem loqui ad illos, cecidit spiritus sanctus in illos sicut et in nos in initio, memoratusque surn uerbi domini sicut dicebat: Quia Iohannes quidem baptizauit aqua, uos uero baptizabimini spiritu sancto. Si igitur aequale donum dedit illis sicut et nobis qui credidimus in dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere deum non dare illis spiritum sanctum? Et multa alia sunt testimonia scripturarum quae concorditer attestantur donum dei esse spiritum sanctum in quantum datur eis qui per eum diligunt deum. Sed nimis longum est cuncta colligere. Et quid eis satis est quibus haec quae diximus satis non sunt? [15.19.36] Sane admonendi sunt quandoquidem donum dei iam uident dictum spiritum sanctum ut cum audiunt donum spiritus sancti, illud genus locutionis agnoscant quod dictum est in exspoliatione corporis carnis. Sicut enim corpus carnis nihil aliud est quam caro, sic donum spiritus sancti nihil aliud est quam spiritus sanctus. In tantum ergo donum dei est in quantum datur eis quibus datur. Apud se autem deus est etsi nemini detur quia deus erat patri et filio coaeternus antequam cuiquam daretur. Nec quia illi dant, ipse datur, ideo minor est illis. Ita enim datur sicut dei donum ut etiam se ipsum det sicut deus. Non enim dici potest non esse suae potestatis de quo dictum est: Spiritus ubi uult spirat et apud apostolum quod iam supra commemoraui: Omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus diuidens propria unicuique prout uult. Non est illic conditio dati et dominatio dantium sed concordia dati et dantium. [15.19.37] Quapropter sicut sancta scriptura proclamat: Deus caritas est illaque ex deo est et in nobis id agit ut in deo maneamus et ipse in nobis, et hoc inde cognoscimus quia de spiritu suo dedit nobis, ipse spiritus eius est deus caritas. Deinde si in donis dei nihil maius est caritate et nullum est maius donum dei quam spiritus sanctus, quid consequentius quam ut ipse sit caritas quae dicitur et deus et ex deo? Et si caritas qua pater diligit filium et patrem diligit filius ineffabiliter commumonem demonstrat amborum, quid conuenientius quam ut ille proprie dicatur caritas qui spiritus est communis ambobus? Hoc enim sanius creditur uel intellegitur ut non solus spiritus sanctus caritas sit in illa trinitate, sed non frustra proprie caritas nuncupetur propter illa quae dicta sunt. Sicut non solus est in illa trinitate uel spiritus uel sanctus quia et pater spiritus et filius spiritus, et pater sanctus et filius sanctus, quod non ambigit pietas; et tamen ipse non frustra proprie dicitur spiritus sanctus. Quia enim est communis ambobus, id uocatur ipse proprie quod ambo communiter. Alioquin si in illa trinitate solus spiritus sanctus est caritas, profecto et filius non solius patris uerum etiam spiritus sancti filius inuenitur. Ita enim locis innumerabilibus dicitur et legitur filius unigenitus dei patris ut tamen et illud uerum sit quod apostolus ait de deo patre: Qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae. Non dixit, 'filii sui,' quod si diceret, uerissime diceret quemadmodum quia saepe dixit uerissime dixit; sed ait, filii caritatis suae. Filius ergo est etiam spiritus sancti si non est in illa trinitate caritas dei nisi spiritus sanctus. Quod si absurdissimum est, restat ut non solus ibi sit caritas spiritus sanctus, sed propter illa de quibus satis disserui proprie sic uocetur. Quod autem dictum est, filii caritatis suae, nihil aliud intellegatur quam filii sui dilecti, quam filii postremo substantiae suae. Caritas quippe patris quae in natura eius est ineffabiliter simplici nihil est aliud quam eius ipsa natura atque substantia ut saepe iam diximus et saepe iterare non piget. Ac per hoc filius caritatis eius nullus est alius quam qui de substantia eius est genitus. [15.20.38] Quocirca ridenda est dialectica Eunomii a quo eunomiani haeretici exorti sunt. Qui cum non potuisset intellegere nec credere uoluisset unigenitum dei uerbum per quod facta sunt omnia filium dei esse natura, hoc est de substantia patris genitum, non naturae uel substantiae siue essentiae dixit esse filium sed filium uoluntatis dei, accidentem scilicet deo, uolens asserere uoluntatem qua gigneret filium; uidelicet ideo quia nos aliquid aliquando uolumus quod antea non uolebamus, quasi non propter ista mutabilis intellegatur nostra natura, quod absit ut in deo esse credamus. Neque enim ob aliud scriptum est: Multae cogitationes in corde uiri; consilium autem domini manet in aeternum nisi ut intellegamus siue credamus sicut aeternum deum, ita aeternum eius esse consilium, ac per hoc immutabile sicut ipse est. Quod autem de cogitationibus, hoc etiam de uoluntatibus uerissime dici potest: 'Multae uoluntates in corde uiri; uoluntas autem domini manet in aeternum.' Quidam ne filium consilii uel uoluntatis dei dicerent unigenitum uerbum, ipsum consilium seu uoluntatem patris idem uerbum esse dixerunt. Sed melius quantum existimo dicitur consilium de consilio et uoluntas de uoluntate sicut substantia de substantia, sapientia de sapientia, ne absurditate illa quam iam refellimus filius patrem dicatur facere sapientem uel uolentem si non habet pater in substantia sua consilium uel uoluntatem. Acute sane quidam respondit haeretico uersutissime interroganti utrum deus filium uolens an nolens genuerit, ut si diceretur, 'nolens,' absurdissima dei miseria sequeretur; si autem, 'uolens,' continuo quod intendebat uelut inuicta ratione concluderet non naturae esse filium sed uoluntatis. At ille uigilantissime uicissim quaesiuit ab eo utrum deus pater uolens an nolens sit deus, ut si responderet, 'nolens,' sequeretur illa miseria quam de deo credere magna insania est; si autem diceret, 'uolens,' responderetur ei: 'Ergo et ipse uoluntate sua deus est non natura.' Quid ergo restabat nisi ut obmutesceret et sua interrogatione obligatum insolubili uinculo se uideret? Sed uoluntas dei si et proprie dicenda est aliqua in trinitate persona, magis hoc nomen spiritui sancto competit sicut caritas. Nam quid est aliud caritas quam uoluntas? [15.20.39] Video me de spiritu sancto in isto libro secundum scripturas sanctas hoc disputasse quod fidelibus sufficit iam scientibus deum esse spiritum sanctum nec alterius substantiae nec minorem quam est pater et filius, quod in superioribus libris secundum easdem scripturas uerum esse docuimus. De creatura etiam quam fecit deus quantum ualuimus admonuimus eos qui rationem de rebus talibus poscunt ut inuisibilia eius per ea quae facta sunt sicut possent intellecta conspicerent, et maxime per rationalem uel intellectualem creaturam quae facta est ad imaginem dei, per quod uelut speculum quantum possent, si possent, cernerent trinitatem deum in nostra memoria, intellegentia, uoluntate. Quae tria in sua mente naturaliter diuinitus instituta quisquis uiuaciter perspicit et quam magnum sit in ea unde potest etiam sempiterna immutabilisque natura recoli, conspici, concupisci (reminiscitur per memoriam, intuetur per intellegentiam, amplectitur per dilectionem), profecto reperit illius summae trinitatis imaginem. Ad quam summam trinitatem reminiscendam, uidendam, diligendam ut eam recordetur, eam contempletur, ea delectetur totum debet referre quod uiuit. Verum ne hanc imaginem ab eadem trinitate factam, et suo uitio in deterius commutatam ita eidem comparet trinitati ut omni modo existimet similem, sed potius in qualicumque ista similitudine magnam quoque dissimilitudinem cernat quantum satis esse uidebatur admonui. [15.21.40] Sane deum patrem et deum filium, id est deum genitorem qui omnia quae substantialiter habet in coaeterno sibi uerbo suo dixit quodam modo, et ipsum uerbum eius deum qui nec plus nec minus aliquid habet etiam ipse substantialiter quam quod est in illo qui uerbum non mendaciter sed ueraciter genuit, quemadmodum potui, non ut illud iam facie ad faciem, sed per hanc similitudinem in aenigmate quantulumcumque coniciendo uideretur in memoria et intellegentia mentis nostrae significare curaui, memoriae tribuens omne quod scimus etiamsi non inde cogitemus, intellegentiae uero proprio modo quandam cogitationis informationem. Cogitando enim quod uerum inuenerimus, hoc maxime intellegere dicimur et hoc quidem in memoria rursus relinquimus. Sed illa est abstrusior profunditas nostrae memoriae ubi hoc etiam primum cum cogitaremus inuenimus et gignitur intimum uerbum quod nullius linguae sit tamquam scientia de scientia et uisio de uisione et intellegentia quae apparel in cogitatione de intellegentia quae in memoria iam fuerat sed latebat, quamquam et ipsa cogitatio quandam suam memoriam nisi haberet, non reuerteretur ad ea quae in memoria reliquerat cum alla cogitaret. [15.21.41] De spiritu autem sancto nihil in hoc aenigmate quod ei simile uideretur ostendi nisi uoluntatem nostram, uel amorem seu dilectionem quae ualentior est uoluntas, quondam uoluntas nostra quae nobis naturaliter inest sicut ei res adiacuerint uel occurrerint quibus allicimur aut offendimur ita uarias affectiones habet. Quid ergo est? Numquid dicturi sumus uoluntatem nostram quando recta est nescire quid appetat, quid deuitet? Porro si scit profecto inest ei sue quaedam scientia, quae sine memoria et intellegentia esse non possit. An uero audiendus est quispiam dicens caritatem nescire quid agat quae non agit perperam? Sicut ergo inest intellegentia, inest dilectio illi memoriae principali in qua inuenimus paratum et reconditum ad quod cogitando possumus peruenire quia et duo ista inuenimus ibi quando nos cogitando inuenimus et intellegere aliquid et amare quae ibi erant et quando inde non cogitabamus. Et sicut inest memoria, inest dilectio huic intellegentiae quae cogitatione formatur, quod uerbum uerum sine ullius gentis lingua intus dicimus quando quod nouimus dicimus. Nam nisi reminiscendo non redit ad aliquid, et nisi amando redire non curat nostrae cogitationis intuitus. Ita dilectio quae uisionem in memoria constitutam et uisionem cogitationis inde formatam quasi parentem prolemque coniungit, nisi haberet appetendi scientiam quae sine memoria et intellegentia non potest esse, quid recte diligeret ignoraret. [15.22.42] Verum haec quando in una sunt persona sicut est homo potest nobis quispiam dicere: 'Tria ista, memoria intellectus et amor mea sunt, non sua, nec sibi sed mihi agunt quod agunt, immo ego per illa. Ego enim memini per memoriam, intellego per intellegentiam, amo per amorem. Et quando ad memoriam meam aciem cogitationis aduerto ac sic in corde meo dico quod scio uerbumque uerum de scientia mea gignitur, utrumque meum est et scientia utique et uerbum. Ego enim scio, ego dico in meo corde quod scio. Et quando in memoria mea cogitando inuenio iam me intellegere, iam me amare aliquid, qui intellectus et amor ibi erant et antequam inde cogitarem, intellectum meum et amorem meum inuenio in memoria mea quo ego intellego, ego amo, non ipsa. Item quando cogitatio mea memor est et uult redire ad ea quae in memoria reliquerat eaque intellecta conspicere atque intus d~cere, mea memoria memor est et mea uult uoluntate, non sua. Ipse quoque amor meus cum meminit atque intellegit quid appetere debeat, quid uitare, per meam, non per suam memoriam meminit. Et per intellegentiam meam, non suam quidquid intellegenter amat intellegit.' Quod breuiter dici potest: 'Ego per omnia illa tria memini ego intellego, ego diligo, qui nec memoria sum nec intellegentia nec dilectio, sed haec habeo.' Ista ergo dici possum ab una persona quae habet haec tria, non ipsa est haec tria. In illius uero summae simplicitate naturae quae deus est, quamuis unus sit deus, tres tamen personae sunt, pater et filius et spiritus sanctus. [15.22.43] Aliud est itaque trinitas res ipsa, aliud imago trinitatis in re alia. Propter quam imaginem simul et illud in quo sunt haec tria imago dicitur, sicut imago dicitur simul et tabula et quod in ea pictum est, sed propter picturam quae in ea est simul et tabula nomine imaginis appellatur. [15.23.43] Verum in illa summa trinitate quae incomparabiliter rebus omnibus antecellit tanta est inseparabilitas ut cum trinitas hominum non possit dici unus homo, illa unus deus et dicatur et sit, nec in uno deo sit illa trinitas, sed unus deus. Nec rursus quemadmodum ista imago quod est homo habens illa tria una persona est ita est illa trinitas, sed tres personae sunt, pater filii et filius patris et spiritus patris et filii. Quamuis enim memoria hominis et maxime illa quam pecora non habent, id est qua res intellegibiles ita continentur ut non in eam per sensus corporis uenerint, habeat pro modulo suo in hac imagine trinitatis incomparabiliter quidem imparem sed tamen qualemcumque similitudinem patris, itemque intellegentia hominis quae per intentionem cogitationis inde formatur quando quod scitur dicitur et nullius linguae cordis uerbum est habeat in sua magna disparilitate nonnullam similitudinem filii, et amor hominis de scientia procedens et memoriam intellegentiamque coniungens tamquam parenti prolique communis, unde nec parens intellegitur esse nec proles, habeat in hac imagine aliquam licet ualde imparem similitudinem spiritus sancti; non tamen sicut in ista imagine trinitatis non haec tria unus homo sed unius hominis sunt, ita in ipsa summa trinitate cuius haec imago est unius dei sunt illa tria, sed unus deus est et tres sunt illae, non una persona. Quod sane mirabiliter ineffabile est uel ineffabiliter mirabile, cum sit una persona haec imago trinitatis, ipsa uero summa trinitas tres personae sint, inseparabilior est illa trinitas personarum trium quam haec unius. Illa quippe in natura diuinitatis, siue id melius dicitur deitatis, quod est hoc est, atque incommutabiliter inter se ac semper aequalis est, nec aliquando non fuit aut aliter fuit, nec aliquando non erit aut aliter erit. Ista uero tria quae sunt in impari imagine, etsi non locis quoniam non sunt corpora, tamen inter se nunc in ista uita magnitudinibus separantur. Neque enim quia moles nullae ibi sunt ideo non uidemus in alio maiorem esse memoriam quam intellegentiam, in alio contra; in alio duo haec amoris magnitudine superari siue sint ipsa duo inter se aequalia siue non sint. Atque ita a singulis bina et a binis singula et a singulis singula maioribus minora uincuntur. Et quando inter se aequalia fuerint ab omni languore sanata, nec tunc aequabitur rei natura immutabili ea res quae per gratiam non mutatur quia non aequatur creatura creatori, et quando ab omni languore sanabitur mutabitur. [15.23.44] Sed hanc non solum incorporalem uerum etiam summe inseparabilem uereque immutabilem trinitatem cum uenerit uisio quae facie ad faciem nobis promittitur, multo clarius certiusque uidebimus quam nunc eius imaginem quod nos sumus. Per quod tamen speculum et in quo aenigmate qui uident sicut in hac uita uidere concessum est non illi sunt qui ea quae digessimus et commendauimus in sue mente conspiciunt, sed illi qui eam tamquam imaginem uident ut possint ad eum cuius imago est quomodocumque referre quod uident et per imaginem quam conspiciendo uident etiam illud uidere coniciendo quondam nondum possum facie ad faciem. Non enim ait apostolus: 'Videmus nunc speculum,' sed: 'Videmus per speculum.' [15.24.44] Qui ergo uident suam mentem quomodo uideri potest et in ea trinitatem istam de qua multis modis ut potui disputaui, nec tamen eam credunt uel intellegunt esse imaginem dei. Speculum quidem uident, sed usque adeo non uident per speculum qui est per speculum nunc uidendus ut nec ipsum speculum quod uident sciant esse speculum, id est imaginem. Quod si scirent, fortassis et eum cuius est hoc speculum per hoc quaerendum et per hoc utcumque interim uidendum esse sentirent fide non ficta corda mundante ut facie ad faciem possit uideri qui per speculum nunc uidetur. Qua fide cordium mundatrice contempta quid agunt intellegendo quae de natura mentis humanae subtilissime disputantur nisi ut ipsa quoque intellegentia sue teste damnentur? In qua utique non laborarent et uix ad certum aliquid peruenirent nisi pocnalibus tenebris inuoluti et onerati corpore corruptibili quod aggrauat animam. Quo tandem merito inflicto malo isto nisi peccati? Unde tanti mall magnitudine admoniti sequi deberent agnum qui tollit peccatum mundi. [15.25.44] Ad eum namque pertinentes etiam longe is tis ingenio tardiores quando fine uitae huius resoluuntur a corpore ius in eis retinendis non habent inuidae potestates. Quas ille agnus sine ullo ab eis peccati debito occisus non potentia potestatis priusquam iustitia sanguinis uicit. Proinde liberi a diaboli potestate suscipiuntur ab angelis sanctis a malis omnibus liberati per mediatorem dei et hominum hominem Christum Iesum, quondam consonantibus diuinis scripturis et ueteribus et nouis et per quas praenuntiatus et per quas annuntiatus est Christus, non est aliud nomen sub caelo in quo oportet homines saluos fieri. Constituuntur autem purgati ab omni contagione corruptionis in placidis sedibus donec recipient corpora sua, sed iam incorruptibilia quae ornent non onerent. Hoc enim placuit optimo et sapientissimo creatori ut spiritus hominis deo pie subditus habeas feliciter subditum corpus et sine fine permaneat ipsa felicitas. [15.25.45] Ibi ueritatem sine ulla difficultate uidebimus eaque clarissima et certissima perfruemur. Nec aliquid quaeremus mente ratiocinante, sed contemplante cernemus quare non sit filius spiritus sanctus, cum de patre procedat. In illa luce nulla erit quaestio. Hic uero ipsa experientia tam mihi apparuit esse difficilis, quod et illis qui haec diligenter atque intellegenter regent procul dubio similiter apparebit, ut cum me in secundo huius operis libro alio loco inde dicturum esse promiserim, quotienscumque in ea creature quae nos sumus aliquid illi rei simile ostendere uolui, qualemcumque intellectum meum sufficiens elocutio mea secuta non fuerit, quamuis et in ipso intellectu conatum me senserim magis habuisse quam effectum, et in una quidem persona quod est homo inuenisse imaginem summae illius trinitatis, et in re mutabili tria illa ut facilius intellegi possint etiam per temporalia interualla maxime in libro nono monstrare uoluisse. Sed tria unius personae non sicut humane poscit intentio tribus illis personis conuenire potuerunt sicut in hoc libro quinto decimo demonstrauimus. [15.26.45] Deinde in illa summa trinitate quae deus est interualla temporum nulla sunt per quae possit ostendi aut saltem requiri utrum prius de patre natus sit filius et postea de ambobus processerit spiritus sanctus quondam scriptura sancta spiritum eum dicit amborum. Ipse est enim de quo dicit apostolus: Quoniam autem estis filii, misit deus spiritum filii sui in corda rostra et ipse est de quo dicit idem filius: Non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. Et multis aliis diuinorum eloquiorum testimoniis comprobatur patris et filii esse spiritum qui proprie dicitur in trinitate spiritus sanctus, de quo item dicit ipse filius: Quem ego mitto uobis a patre et alio loco: Quem mittet pater in nomine meo. De utroque autem procedere sic docetur quia ipse filius ait: De patre procedit et cum resurrexisset a mortuis et apparuisset discipulis suis, insufflauit et ait: Accipite spiritum sanctum ut eum etiam de se procedere ostenderet, et ipsa est uirtus quae de illo exibat sicut legitur in euangelio, et sanabat omnes. [15.26.46] Quid uero fuerit causae ut post resurrectionem suam et in terra prius daret et de caelo postea mitteret spiritum sanctum, hoc ego existimo quia per ipsum donum diffunditur caritas in cordibus nostris qua diligamus deum et proximum secundum duo illa praecepta in quibus tota lex pendet et prophetae. Hoc significans dominus Iesus bis dedit spiritum sanctum, semel in terra propter dilectionem proximi et iterum de caelo propter dilectionem dei. Et si forte alla ratio reddatur de bis dato spiritu sancto, eundem tamen spiritum datum cum insufflasset Iesus de quo mox ait: Ite, baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti ubi maxime commendatur haec trinitas, ambigere non debemus. Ipse est igitur qui etiam de caelo datus est die pentecostes, id est post dies decem quam dominus ascendit in caelum. Quomodo ergo deus non est qui dat spiritum sanctum? Immo quantus deus est qui dat deum? Neque enim aliquis discipulorum eius dedit spiritum sanctum. Orabant quippe ut ueniret in eos quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant. Quem morem in suis praepositis etiam nunc seruat ecclesia. Denique et Simon magus offerens apostolis pecuniam, non ait: Date et mihi hanc potestatem ut 'dem spiritum sanctum,' sed: cuicumque, inquit, imposuero manus accipiat spiritum sanctum, quia neque scriptura superius dixerat: 'Videns autem Simon quod apostoli darent spiritum sanctum,' sed dixerat: Videns autem Simon quod per impositionem manuum apostolorum datur spiritus sanctus. Propter hoc et dominus ipse Iesus spiritum sanctum non solum dedit ut deus sed etiam accepit ut homo, propterea dictus est plenus gratia. Et manifestius de illo scriptum est in actibus apostolorum: Quoniam unxit eum deus spiritu sancto non utique oleo uisibili sed dono gratiae quod uisibili significatur unguento quo baptizatos ungit ecclesia. Nec sane tunc unctus est Christus spiritu sancto quando super eum baptizatum uelut columba descendit; tunc enim corpus suum, id est ecclesiam suam, praefigurare dignatus est in qua praecipue baptizati accipiunt spiritum sanctum. Sed ista mystica et inuisibili unctione tunc intellegendus est unctus quando uerbum dei caro factum est, id est quando humana natura sine ullis praecedentibus bonorum operum meritis deo uerbo est in utero uirginis copulata ita ut cum illo fieret una persona. Ob hoc eum confitemur natum de spiritu sancto et uirgine Maria. Absurdissimum est enim ut credamus eum cum iam triginta esset annorum (eius enim aetatis a Iohanne baptizatus est) accepisse spiritum sanctum, sed uenisse ad illud baptisma sicut sine ullo omnino peccato ita non sine spiritu sancto. Si enim de famulo eius et praecursore ipso Iohanne scriptum est: Spiritu sancto replebitur iam inde ab utero matris suae quoniam quamuis seminatus a patre, tamen spiritum sanctum in utero formatus accepit, quid de homine Christo intellegendum est uel credendum cuius carnis ipsa conceptio non carnalis sed spiritalis fuit? In eo etiam quod de illo scriptum est, quod acceperit a patre promissionem spiritus sancti et effuderit utraque natura monstrata est, et humana scilicet et diuina. Accepit quippe ut homo, effudit ut deus. Nos autem accipere quidem hoc donum possumus pro modulo nostro; effundere autem super alios non utique possumus, sed ut hoc fiat deum super eos a quo id efficitur inuocamus. [15.26.47] Numquid ergo possumus quaerere utrum iam processerat de patre spiritus sanctus quando natus est filius, an non dum process erat et illo nato de utroque processit ubi nulla sunt tempora sicut potuimus quaerere ubi inuenimus tempora uoluntatem prius de humana mente procedere ut quaeratur quod inuentum proles uocetur, quia iam parta seu genita uoluntas illa perficitur eo fine requiescens ut qui fuerat appetitus quaerentis sit amor fruentis qui iam de utroque, id est de gignente mente et de genita notione, tamquam de parente ac prole procedat? Non possunt prorsus ista ibi quaeri ubi nihil ex tempore inchoatur ut consequenti perficiatur in tempore. Quapropter qui potest intellegere sine tempore generationem filii de patre intellegat sine tempore processionem spiritus santi de utroque. Et qui potest intellegere in eo quod ait filius: Sicut habet pater uitam in semetipso sic dedit filio uitam habere in semetipso non sine uita exsistenti iam filio uitam patrem dedisse sed ita eum sine tempore genuisse ut uita quam pater filio gignendo dedit coaeterna sit uitae patris qui dedit, intellegat sicut habet pater in semetipso ut et de illo procedat spiritus sanctus sic dedisse filio ut de illo procedat idem spiritus sanctus et utrumque sine tempore, atque ita dictum spiritum sanctum de patre procedere ut intellegatur quod etiam procedit de filio, de patre esse filio. Si enim quidquid habet de patre habet filius, de patre habet utique ut et de illo procedat spiritus sanctus. Sed nulla ibi tempora cogitentur quae habent prius et posterius quia ibi omnino nulla sunt. Quomodo ergo non absurdissime filius diceretur amborum cum sicut filio praestat essentiam sine initio temporis, sine ulla mutabilitate naturae de patre generatio, ita spiritui sancto praestet essentiam sine ullo initio temporis, sine ulla mutabilitate naturae de utroque processio? Ideo enim cum spiritum sanctum genitum non dicamus, dicere tamen non audemus ingenitum ne in hoc uocabulo uel duos patres in illa trinitate uel duos qui non sunt de alio quispiam suspicetur. Pater enim solus non est de alto, ideo solus appellatur ingenitus, non quidem in scripturis sed in consuetudine disputantium et de re tanta sermonem qualem ualuerint proferentium. Filius autem de patre natus est, et spiritus sanctus de patre principaliter, et ipso sine ullo interuallo temporis dante, communiter de utroque procedit. Diceretur autem filius patris et filii si, quod abhorret ab omnium sanorum sensibus, eum ambo genuissent. Non igitur ab utroque est genitus sed procedit ab utroque amborum spiritus. [15.28.48] Verum quia in illa coaeterna et aequali et incorporali et ineffabiliter immutabili atque inseparabili trinitate difficillimum est generationem a processione distinguere sufficiat interim eis qui extendi non ualent amplius id quod de hac re in sermone quodam proferendo ad aures populi christiani diximus dictumque conscripsimus. Inter caetera enim cum per scripturarum sanctarum testimonia docuissem de utroque procedere spiritum sanctum: Si ergo, inquam, et de patre et de fiiio procedit spiritus sanctus, cur filius dixit: De patre procedit? Cur, putas, nisi quemadmodum soles ad eum referre et quod ipsius est de quo et ipse est? Unde illud est quod ait: Mea doctrina non est mea sed eius qui me misit. Si igitur hic intellegitur eius doctrina quam tamen dixit non suam sed patris, quanto magis illic intellegendus est et de ipso procedere spiritus sanctus ubi sic ait: De patre procedit, ut non diceret: 'De me non procedit'? A quo autem habet filius ut sit deus (est enim de deo deus), ab illo habet utique ut etiam de illo procedat spiritus sanctus, ac per hoc spiritus sanctus ut etiain de filio procedat sicut procedit de patre ab ipso habet patre. Hic utcumque etiam illud intellegitur quantum a talibus quales nos sumus intellegi potest cur non dicatur natus esse sed potius procedere spiritus sanctus quoniam si et ipse filius diceretur, amborum utique filius diceretur, qnod absurdissimum est. Filius quippe nullus est duorum nisi patris et matris. Absit autem ut inter deunt patrem et deum filium tale aliquid suspicemur quia nec filius hominum simul et ex patre et ex matre procedit, sed cum in matrem procedit ex patre non tunc procedit ex matre, et cum in hanc lucem procedit ex matre non tunc procedit ex patre. Spiritus autem sanctus non de patre procedit in filium et de filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit, quamuis hoc filio pater dederit ut quemadmodum de se ita de illo quoque procedat. Neque enim possumus dicere quod non sit quta spiritus sanctus cum quia pater, uita sit filius. Ac per hoc sicut pater cum habeat uitam in semetipso dedit et filio habere uitam in semetipso, sic ei dedit uitam procedere de illo sicut procedit et de ipso. Haec de illo sermone in hunc librum transtuli sed fidelibus non infidelibus loquens. [15.27.49] Verum si ad hanc imaginem contuendam et ad uidenda ista quam uera sint quae in eorum mente sunt nec tria sic sunt ut tres personae sint sed omnia tria hominis sunt quae una persona est minus idonei sunt, cur non de illa summa trinitate quae deus est credunt potius quod in sacris litteris inuenitur quam poscunt liquidissimam reddi sibi rationem quae ab humana mente tarda scilicet infirmaque non capitur? Et certe cum inconcusse crediderint scripturis sanctis tamquam ueracissimis testibus, agant orando et quaerendo et bene uiuendo ut intellegant, id est ut quantum uideri potest uideatur mente quod tenetur fide. Quis hoc prohibeat? Immo uero ad hoc quis non hortetur? Si autem propterea negandum putant ista esse quia ea non ualent caecis mentibus cernere debent et illi qui ex natiuitate sua caeci sunt esse solem negare. Lux ergo lucet in tenebris, quod si eam tenebrae non comprehendunt, inluminentur dei dono prius ut sint fideles et incipiant esse lux in comparatione infidelium, atque hoc praemisso fundamento aedificentur ad uidenda quae credunt ut aliquando possint uidere. Sunt enim quae ita creduntur ut uideri iam omnino non possint. Non enim Christus iterum in cruce uidendus est, sed nisi hoc credatur quod ita factum atque uisum est ut futurum ac uidendum iam non speretur, non peruenitur ad Christum qualis sine fine uidendus est. Quantum uero attinet ad illam summam, ineffabilem, incorporalem immutabilemque naturam per intellegentiam utcumque cernendam, nusquam se melius regente dumtaxat fidei regula acies humanae mentis exerceat quam in eo quod ipse homo in sua natura melius caeteris animalibus, melius etiam caeteris animae suae partibus habet, quod est ipsa mens cui quidam rerum inuisibilium tributus est uisus, et cui tamquam in loco superiore atque interiore honorabiliter praesidenti iudicanda omnia nuntiant etiam corporis sensus, et qua non est superior cui subdita regenda est nisi deus. [15.27.50] Verum inter haec quae multa iam dixi et nihil illius summae trinitatis ineffabilitate dignum me dixisse audeo profiteri, sed confiteri potius mirificatam scientiam eius ex me inualuisse nec potuisse me ad illam. O tu, anima mea, ubi te esse sentis, ubi iaces aut ubi stas donec ab eo oui propitius factus est omnibus iniquitatibus tuis sanentur omnes languores tui? Agnoscis te certe in illo esse stabulo quo samaritanus ille perduxit eum quem reperit multis a latronibus inflictis uulneribus semiuiuum. Et tamen multa uera uidisti, non his oculis quibus uidentur corpora colorata, sed eis pro quibus orabat qui dicebat: Oculi mei uideant aequitatem. Nempe ergo multa uera uidisti eaque discreuisti ab illa luce qua tibi lucente uidisti. Attolle oculos in ipsam lucem et eos in ea fige si potes. Sic enim uidebis quid distet natiuitas uerbi dei a processione doni dei propter quod filius unigenitus non de patre genitum, alioquin frater eius esset, sed procedere dixit spiritum sanctum. Unde cum sit communio quaedam consubstantialis patris et filii amborum spiritus, non amborum, quod absit, dictus est filius. Sed ad hoc dilucide perspicueque cernendum non potes ibi aciem figere. Scio, non potes. Verum dico, mihi dico, quid non possim scio. Ipsa tibi tamen ostendit in te tria illa in quibus te summae ipsius quam fixis oculis contemplari nondum uales imaginem trinitatis agnosceres. Ipsa ostendit tibi uerbum uerum esse in te quando de scientia tua gignitur, id est quando quod scimus dicimus, etsi nullius gentis lingua significantem uocem uel proferamus uel cogitemus; sed ex illo quod nouimus cogitatio nostra formetur, sitque in acie cogitantis imago simillima cognitionis eius quam memoria continebat, ista duo scilicet uelut parentem ac prolem tertia uoluntate siue dilectione iungente. Quam quidem uoluntatem de cognitione procedere (nemo enim uult quod omnino quid uel quale sit nescit), non tamen esse cognitionis imaginem, et ideo quandam in hac re intellegibili natiuitatis et processionis insinuari distantiam quoniam non hoc est cogitatione conspicere quod appetere uel etiam perfrui uoluntate, cernit discernitque qui potest. Potuisti et tu quamuis non potueris neque possis explicare sufficienti eloquio quod inter nubila similitudinum corporalium quae cogitationibus humanis occursare non desinunt uix uidisti. Sed illa lux quae non est quod tu et hoc tibi ostendit aliud esse illas incorporeas similitudines corporum et aliud esse uerum quod eis reprobatis intellegentia contuemur. Haec et alia similiter certa oculis tuis interioribus lux illa monstrauit. Quae igitur causa est cur acie fixa ipsam uidere non possis nisi utique infirmitas, et quis eam tibi fecit nisi utique iniquitas? Quis ergo sanat omnes languores tuos nisi qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis? Librum itaque istum iam tandem aliquando precatione melius quam disputatione concludam. [15.28.51] Domine deus noster, credimus in te patrem et filium et spiritum sanctum. Neque enim diceret ueritas: Ite, baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti nisi trinitas esses. Nec baptizari nos iuberes, domine deus, in eius nomine qui non est dominus deus. Nec diceretur uoce diuina: Audi, Israhel: Dominus deus tuus deus unus est nisi trinitas ita esses ut unus dominus deus esses. Et si tu deus pater ipse esses et filius uerbum tuum Iesus Christus ipse esses et donum uestrum spiritus sanctus, non legeremus in litteris ueritatis: Misit deus filium suum nec tu, unigenite, diceres de spiritu sancto: Quem mittet pater in nomine meo et: Quem ego mittant uobis a patre. Ad hanc regulam fidei dirigens intentionem meam quantum potui, quantum me posse fecisti, quaesiui te et desideraui intellectu uidere quod credidi et multum disputaui et laboraui. Domine deus meus, una spes mea, exaudi me ne fatigatus nolim te quaerere, sed quaeram faciem tuam semper ardenter. Tu da quaerendi uires, qui inueniri te fecisti et magis magisque inueniendi te spem dedisti. Coram te est firmitas et infirmitas mea; illam serua, istam sane. Coram te est scientia et ignorantia mea; ubi mihi aperuisti suscipe intrantem; ubi clausisti aperi pulsanti. Meminerim tui; intellegam te; diligam te. Auge in me ista donec me reformes ad integrum. Scio scriptum esse: In multiloquio non effugies peccatum. Sed utinam praedicando uerbum tuum et laudando te tantummodo loquerer. Non solum fugerem peccatum sed meritum bonum adquirerem quamlibet multum sic loquerer. Neque enim homo de te beatus peccatum praeciperet germano in fide filio suo cui scripsit dicens: Praedica uerbum, insta opportune, importune. Numquid dicendum est istum non multum locutum qui non solum opportune uerum etiam importune uerbum tuum, domine, non tacebat? Sed ideo non erat multum quia tantum erat necessarium. Libera me, deus meus, a multiloquio quod patior intus in anima mea misera in conspectu tuo et confugiente ad misericordiam tuam. Non enim cogitationibus taceo etiam tacens uocibus. Et si quidem non cogitarem nisi quod placeret tibi, non utique rogarem ut me ab hoc multiloquio liberares. Sed multae sunt cogitationes meae tales quales nosti cogitationes hominum quoniam uanae sunt. Dona mihi non eis consentire, et si quando me delectant, eas nihilominus improbare nec in eis uelut dormitando immorari. Nec in tantum ualeant apud me ut aliquid in opera mea procedat ex illis, sed ab eis mea saltem sit tuta sententia, tuta conscientia te tuente. Sapiens quidam cum de te loqueretur in libro suo qui ecclesiasticus proprio nomine iam uocatur: Multa, inquit, dicimus et non peruenintus, et consummatio sermonum uniuersa est ipse. Cum ergo peruenerimus ad te, cessabunt multa ista quae dicimus et non peruenimus, et manebis unus omnia in omnibus, et sine fine dicemus unum laudantes te in unum et in te facti etiam nos unum. Domine deus une, deus trinitas, quaecumque dixi in his libris de tuo agnoscant et tui; si qua de meo, et tu ignosce et tui. Amen.