AURELII AUGUSTINI DE BEATA VITA [1.1] Si ad philosophiae portum, e quo iam in beatae uitae regionem solumque proceditur, uir humanissime atque magne Theodore, ratione institutus cursus et uoluntas ipsa perduceret, nescio, utrum temere dixerim multo minoris numeri homines ad eum peruenturos fuisse, quamuis nunc quoque, ut uidemus, rari admodum paucique perueniant. Cum enim in hunc mundum siue deus siue natura siue necessitas siue uoluntas nostra siue coniuncta horum aliqua siue simul omnia -- res enim multum obscura est, sed tamen a te iam illustranda suscepta -- uelut in quoddam procellosum salum nos quasi temere passimque proiecerit, quotusquisque cognosceret, quo sibi nitendum esset quaue redeundum, nisi aliquando et inuitos contraque obnitentes aliqua tempestas, quae stultis uidetur aduersa, in optatissimam terram nescientes errantesque conpingeret? [1.2] Igitur hominum, quos philosophia potest accipere, tria quasi nauigantium genera mihi uideor uidere. Vnum est eorum quos ubi aetas compos rationis adsumpserit, paruo impetu pulsuque remorum de proximo fugiunt seseque condunt in illa tranquillitate, unde caeteris ciuibus, quibus possunt, quo admoniti conentur ad se, lucidissimum signum sui alicuius operis erigunt. Alterum uero est eorum superiorique contrarium, qui fallacissima facie maris decepti elegerunt in medium progredi longeque a sua patria peregrinari audent et eius sape obliuiscuntur. Hos si nescio quo et nimis latente modo a puppi uentus, quem prosperum putant, fuerit prosecutus, penetrant in altissima miseriarum elati atque gaudentes, quod eis usquequaque fallacissima serenitas uoluptatum honorumque blanditur. His profecto quid aliud optandum est quam quaedam in illis rebus, a quibus laeti excipiuntur, inprospera et, si parum est, saeuiens omnino tempestas contrarieque flans uentus, qui eos ad certa et solida gaudia uel flentes gementesque perducat? Huius generis tamen plerique nondum longius euagati quibusdam non ita grauibus molestiis reducuntur. Hi sunt homines, quos cum uel lacrimabiles tragoediae fortunarum suarum uel inanium negotiorum anxiae difficultates quasi nihil aliud habentes, quod agant, in libros doctorum sapientissimorumque hominum truserint, in ipso quodam modo portu euigilant, unde illos nulla maris illius promissa nimium falso ridentis excludant. Est autem genus inter haec tertium eorum, qui uel in ipso adulescentiae limine uel iam diu multumque iactati tamen quaedam signa respiciunt et suae dulcissimae patriae quamuis in ipsis fluctibus recordantur et aut recto cursu in nullo falsi et nihil morati eam repetunt aut plerumque uel inter nubila deuiantes uel mergentia contuentes sidera uel nonnullis illecebris capti bonae nauigationis tempora difierentes errant diutius, saepe etiam periclitantur. Quos item saepe nonnulla in fluxis fortunis calamitas, quasi conatibus eorum aduersa tempestas, in optatissimam uitam quietamque compellit. [1.3] His autem omnibus, qui quocumque modo ad beatae uitae regionem feruntur, unus inmanissimus mons ante ipsum portum constitutus, qui etiam magnas ingredientibus gignit angustias, uehementissime formidandus cautissimeque uitandus est. Nam ita fulget, ita mentiente illa luce uestitur, ut non solum peruenientibus nondumque ingressis incolendum se offerat et eorum uoluntati pro ipsa beata terra satisfacturum polliceatur sed plerumque de ipso portu ad sese homines inuitet, eosque nonnumquam detineat ipsa altitudine delectatos unde caeteros despicere Iibeat. Hi tamen admonent saepe uenientes, ne aut occultis subter scopulis decipiantur aut ad se ascendere facile putent, et qua sine periculo ingrediantur propter illius terrae uicinitatem, beniuolentissime docent. Ita cum eis inuident uanissimam gloriam, locum securitatis ostendunt. Nam quem montem alium uult intellegi ratio propinquantibus ad philosophiam ingressisue metuendum nisi superbum studium inanissimae gloriae, quod ita nihil intus plenum atque solidum habet, ut inflatos sibi superambulantes sub crepante fragili solo demergat ac sorbeat eisque in tenebras reuolutis eripiat luculentam domum, quam paene iam uiderant? [1.4] Quae cum ita sint, accipe, mi Theodore -- namque ad id quod desidero, te unum intueor teque aptissimum semper admiror -- accipe, inquam, et quod illorum trium genus hominum me tibi dederit et quo loco mihi esse uidear et abs te cuius modi auxilium certus expectem. Ego ab usque undeuicesimo anno aetatis meae, postquam in schola rhetoris librum illum Ciceronis, qui Hortensius uocatur, accepi, tanto amore philosophiae succensus sum, ut statim ad eam me ferre meditarer. Sed neque mihi nebulae defuerunt, quibus confunderetur cursus meus, et diu, fateor, quibus in errorem ducerer, labentia in oceanum astra suspexi. Nam et superstitio quaedam puerilis me ab ipsa inquisitione terrebat et, ubi factus erectior illam caliginem dispuli mihique persuasi docentibus potius quam iubentibus esse cedendum, incidi in homines, quibus lux ista quae oculis cernitur, inter summe diuina colenda uideretur. Non adsentiebar sed putabam eos magnum aliquid tegere illis inuolucris, quod essent aliquando aperturi. At ubi discussos eos euasi maxime traiecto isto mari, diu gubernacula mea repugnantia omnibus uentis in mediis fluctibus Academici tenuerunt. Deinde ueni in has terras; hic septentrionem cui me crederem didici. Animaduerti enim et saepe in sacerdotis nostri et aliquando in sermonibus tuis, cum de deo cogitaretur, nihil omnino corporis esse cogitandum, neque cum de anima; nam id est unum in rebus proximum deo. Sed ne in philosophiae gremium celeriter aduolarem, fateor, uxoris honirisque illecebra detinebar, ut, cum haec essem consecutus, tum demum, me quod paucis felicissimis licuit, totis uelis, omnibus remis in illum sinum raperem ibique conquiescerem. Lectis autem Plotini paucissimis libris, cuius te esse studiosissimum accepi, conlataque cum eis, quantum potui, etiam illorum auctoritate, qui diuina mysteria tradiderunt, sic exarsi, ut omnes illas uellem ancoras rumpere, nisi me nonnullorum hominum existimatio commoueret. Quid ergo restabat aliud, nisi ut inmoranti mihi superfluis tempestas, quae putatur aduersa, succurreret? Itaque tantus me arripuit pectoris dolor, ut illius professionis onus sustinere non ualens, qua mihi uelificabam fortasse ad Sirenas, abicerem omnia et optate tranquillitati uel quassatam nauem fessamque perducerem. [1.5] Ergo uides, in qua philosophia quasi in portu nauigem. Sed etiam ipse late patet; eiusque magnitudo quamuis iam minus periculosum non tamen penitus excludit errorem. Nam cui parti terrae, quae profecto una beata est, me admoueam eamque contingam, prorsus ignoro. Quid enim solidum tenui, cui adhuc de anima quaestio nutat et fluctuat? Quare obsecro te per uirtutem tuam, per humanitatem, per animarum inter se uinculum atque conmercium, ut dexteram porrigas, hoc autem est, ut me ames et a me uicissim te amari credas carumque haberi. Quod si impetrauero, ad ipsam beatam uitam, cui te iam haerere praesumo, paruo conatu facillime accedam. Quid autem agam quoue modo ad istum portum necessarios meos congregem ut cognoscas et ex eo animum meum-neque enim alia signa inuenio, quibus me ostendam-plenius intellegas, disputationum mearum quod mihi uidetur religiosius euasisse atque tuo titulo dignius, ad te scribendum putaui et ipso tuo nomine dedicandum. Aptissime sane . nam de beata uita quaesiuimus inter nos nihilque aliud uideo, quod magis dei donum uocandum sit. Eloquentia tua territus non sum. Quidquid enim amo, quamuis non adsequar, timere non possum . fortunae uero sublimitatem multo minus. Apud te enim uere, quamuis sit magna, secunda est; nam quibus dominatur, eosdem ipsos secundos facit. Sed iam quid afferam, quaeso adtende. [1.6] Idibus Nouembribus mihi natalis dies erat. Post tam tenue prandium, ut ab eo nihil ingeniorum inpediretur, omnes, qui simul non modo illo die sed cottidie conuiuabamur, in balneas ad consedendum uocaui; nam is tempori aptus locus secretus occurrerat. Erant autem -- non enim uereor eos singulari benignitati tuae notos interim nominibus facere -- in primis nostra mater, cuius meriti credo esse omne, quod uiuo, Nauigius frater meus, Trygetius et Licentius ciues et discipuli mei; nec Lartidianum et Rusticum consobrinos meos quamuis nullum uel grammaticum passi sint, deesse uolui ipsumque eorum sensum communem ad rem, quam moliebar necessarium putaui. Erat etiam nobiscum aetate minimus omnium, sed cuius ingenium, si amore non fallor, magnum quiddam pollicetur, Adeodatus filius meus. Quibus adtentis sic coepi. [2.7] Manifestum uobis uidetur ex anima et corpore nos esse compositos? -Cum omnes consentirent, Nauigius se ignorare respondit. -Cui ego: Nihilne omnino scis, inquam, an inter aliqua, quae ignoras, etiam hoc numerandum est? -Non puto me, inquit, omnia nescire. -Potesne nobis dicere aliquid eorum, quae nosti? -Possum, inquit. -Nisi molestum est, inquam, profer aliquid. -Et cum dubitaret: Scisne inquam, saltem te uiuere? -Scio, inquit. -Scis ergo habere te uitam, si quidem uiuere nemo nisi uita potest. -Et hoc, inquit, scio. -Scis etiam corpus te habere? -Adsentiebatur. -Ergo iam scis te constare ex corpore et uita. -Scio interim, sed utrum haec sola sint incertus sum. -Ergo duo ista inquam, esse non dubitas, corpus et animam, sed incertus es: utrum sit aliud, quod ad conplendum ac perficiendum hominem ualet. -Ita, inquit. -Hoc quale sit, alias, si possumus, quaeremus, inquam. Nunc illud iam ex omnibus quaero, cum fateamur cuncti neque sine corpore neque sine anima esse posse hominem, cibos propter quid horum appetamus -Propter corpus, inquit Licentius. -Caeteri autem cunctabantur uarioque sermone inter se agebant, quomodo posset propter corpus cibus necessarius uideri, cum appeteretur propter uitam et uita non nisi ad animam pertineret. -Tum ego: Videtur, inquam, uobis ad eam partem cibum pertinere, quam cibo crescere robustioremque fieri uidemus? -Adsentiebantur praeter Trygetium. Ait enim: Cur ego non pro edacitate mea creui? -Modum, inquam, suum a natura constitutum habent omnia corpora, ultra quam mensuram progredi nequeant. Tamen ea mensura minora essent, si eis alimenta defuissent. quod et in pecoribus facilius animaduertimus et nemo dubitat cibis subtractis omnium animantium corpora macescere. -Macescere, inquit Licentius, non decrescere. -Satis est mihi, inquam, ad id quod uolo. Etenim quaestio est, utrum ad corpus cibus pertineat. Pertinet autem cum eo subducto ad maciem deducitur. -Omnes ita esse censuerunt. [2.8] Quid ergo anima? inquam; nullane habet alimenta propria? an eius esca scientia uobis uidetur? -Plane, inquit mater, nulla re alia credo ali animam quam intellectu rerum atque scientia. -De qua sententia cum Trygetius dubium se ostenderet: Hodie, inquit illa, tu ipse nonne docuisti, unde aut ubi anima pascatur? Nam post aliquantam prandii partem te dixisti aduertisse, quo uasculo uteremur, quod alia nescio quae cogitasses, nec tamen ab ipsa ciborum parte abstinueras manus atque morsus. Ubi igitur erat animus tuus, quo tempore illud te uescente non adtendebat? Inde, mihi crede, et talibus epulis animus pascitur, id est theoriis et cogitationibus suis, si per eas aliquid percipere possit. -De qua re cum dubitanter streperent: Nonne, inquam, conceditis hominum doctissimorum animos multo esse quam imperitorum quasi in suo genere pleniores atque maiores? -Manifestum esse dixerunt. -Recte igitur dicimus eorum animos qui nllllis disciplinis eruditi sunt nihilque bonarum artium hauserunt, ieiunos et quasi famelicos esse. -Plenos, inquit Trygetius, et illorum animos esse arbitror, sed uitiis atque nequitia. -Ista ipsa est, inquam, mihi crede, quaedam sterilitas et quasi fames animorum. Nam quem ad modum corpus detracto cibo plerumque morbis atque scabie repletur, quae in eo uitia indicant famem, ita et illorum animi pleni sunt morbis, quibus sua ieiunia confitentur. Etenim ipsam nequitiam matrem omnium uitiorum ex eo, quod nec quicquam sit, id est ex eo, quod nihil sit, ueteres dictam esse uoluerunt. Cui uitio quae contraria uirtus est, frugalitas nominatur. Ut igitur haec a fruge, id est a fructu propter quandam animorum fecunditatem, ita illa ab sterilitate, hoc est a nihilo nequitia nominata est; nihil est enim omne, quod fluit, quod soluitur, quod liquescit et quasi semper perit. Ideo tales homines etiam perditos dicimus. Est autem aliquid, si manet, si constat, si semper tale est, ut est uirtus. Cuius magna pars est atque pulcherrima, quae temperantia et frugalitas dicitur. Sed si hoc obscurius est, quam ut id iam uos uidere possitis, certe illud conceditis, quia, si animi inperitorum etiam ipsi pleni sunt, ut corporum, ita animorum duo alimentorum genera inueniuntur, unum salubre atque utile, alterum morbidum atque pestiferum. [2.9] Quae cum ita sint, arbitror die natali meo, quoniam duo quaedam esse in homine conuenit inter nos, id est corpus et animam, non me prandium paulo lautius corporibus nostris solum sed animis etiam exhibere debere. Quod autem hoc sit prandium, si esuritis, proferam. Nam si uos inuitos et fastidientes alere conabor, frustra operam insumam magisque uota facienda sunt, ut tales epulas potius quam illas corporis desideretis. Quod eueniet, si sani animi uestri fuerint; aegri enim, sicut in morbis ipsius corporis uidemus, cibos suos recusant et respuunt. -Omnes se uultu ipso et consentiente uoce quidquid praeparassem iam sumere ac uorare uelle dixerunt. [2.10] Atque ego rursus exordiens: "Beatos nos esse uolumus" inquam. -Vix hoc effuderam, occurrerunt una uoce consentientes. -Videturne uobis, inquam, beatus esse, qui quod uult non habet? -Negauerunt. -Quid? omnis, qui quod uult habet, beatus est? -Tum mater: Si bona, inquit, uelit et habeat, beatus est, si autem mala uelit, quamuis habeat, miser est. -Cui ego arridens atque gestiens: Ipsam, inquam, prorsus, mater, arcem philosophiae tenuisti. Nam tibi procul dubio uerba defuerunt, ut non sicut Tullius te modo panderes, cuius de hac sententia uerba ista sunt. Nam in Hortensio, quem de laude ac defensione philosophiae librum fecit: Ecce autem, ait, non philosophi quidem, sed prompti tamen ad disputandum omnes aiunt esse beatos, qui uillant ut ipsi uelint. Falsum id quidem; uelle enim quod non deceat, id est ipsflm miserrimum. Nec tam miserum est non adipisci quod uelis, quam adipisci uelle quod non oporteat. Plus enim mali prauitas uoluntatis affert quam fortuna cuiquam boni. -In quibus uerbis illa sic exclamabat, ut obliti penitus sexus eius magnum aliquem uirum considere nobiscum crederemus me interim, quantum poteram, intellegente, ex quo illa et quam diuino fonte manarent. -Et Licentius: Sed dicendum, inquit, tibi est, ut beatus sit quisque, quid uelle debeat et quarum rerum eum oporteat habere desiderium. -Inuita me, inquam, natali tuo, quando dignaberis; quidquid apposueris libenter sumam. Qua conditione hodie apud me ut epuleris, peto nec flagites, quod fostasse non est paratum. -Quem cum modestae ac uerecundae commonitionis suae paeniteret: Ergo illud inquam conuenit inter nos, neque quemquam beatum esse posse, qui quod uult non habet, neque omnem, qui quod uult habet, beatum esse? -Dederunt. [2.11] Quid illud? inquam, conceditis omnem, qui beatus non sit, miserum esse? -Non dubitauerunt. -Omnis igitur, inquam, qui quod uult non habet, miser est. -Placuit omnibus. -Quid ergo sibi homo conparare debet, ut beatus sit? inquam; forte enim etiam hoc isti nostro conuiuio subministrabitur, ne Licentii auiditas neglegatur; nam id, opinor, ei conparandum est, quod cum uult habet. -Manifestum esse dixerunt. -Id ergo, inquam, semper manens nec ex fortuna pendulum nec ullis subiectum casibus esse debet. Nam quidquid mortale et caducum est, non potest a nobis, quando uolumus et quamdiu uolumus, haberi. -Adsentiebantur omnes. Sed Trygetius: Sunt, inquit, multi fortunati, qui eas ipsas res fragiles casibusque subiectas tamen iucundas pro hac uita cumulate largeque possideant nec quicquam illis eorum quae uolunt desit. -Cui ego: Qui timet, inquam, uideturne tibi beatus esse? -Non uidetur, inquit. -Ergo quod amat quisque si amittere potest, potestne non timere? -Non potest, inquit. -Amitti autem possunt illa fortuita. Non igitur hoc qui amat et possidet, potest ullo modo beatus esse. -Nihil repugnauit. Hoc loco autem mater: Etiamsi securus sit, inquit, ea se omnia non esse amissurum, tamen talibus satiari non poterit. Ergo et eo miser, quo semper est indiguus. -Cui ego: Quid, si, inquam, his omnibus abundans rebus atque circumfluens cupiendi modum sibi statuat eisque contentus decenter iucundeque perfruatur, nonne tibi uidetur beatus? -Non ergo, inquit, illis rebus, sed animi sui moderatione beatus est. -Optime, inquam, nec huic interrogationi aliud nec abs te aliud debuit responderi. Ergo nullo modo dubitamus, si quis beatus esse statuit, id eum sibi conparare debere, quod semper manet nec ulla saeuiente fortuna eripi potest. -Hoc, inquit Trygetius, iam dudum consensimus. -Deus inquam uobis aeternus et semper manens uidetur? -Hoc quidem inquit Licentius, ita certum est, ut interrogatione non egeat, caeterique omnes pia deuotione concinuerunt. -Deum igitur, inquam, qui habet, beatus est. [2.12] Quod cum gaudentes libentissime acciperent: Nihil ergo, inquam, nobis iam quarendum arbitror esse nisi, quis hominum habeat deum; beatus enim profecto is erit. De quo quaero, quid uobis uideatur. -Hic Licentius: Deum habet, qui bene uiuit. -Trygetius: Deum habet, inquit, qui facit quae deus uult fieri. -In cuius sententiam Lartidianus concessit. Puer autem ille minimus omnium: Is habet deum, ait qui spiritum inmundum non habet. -Mater uero omnia, sed hoc maxime approbauit. Nauigius tacebat. Quem cum interrogassem quid sentiret, illud ultimum sibi placere respondit. Nec Rusticum percontari uisum est neglegendum, quaenam esset de re tanta eius sententia; qui mihi uidebatur non deliberatione magis quam pudore inpeditus silere. Trygetio consensit. [2.13] Tum ego: Teneo, inquam, omnium placita de re magna sane et ultra quam nec quaeri quicquam oportet nec inueniri potest, si modo eam, ut coepimus, serenissime ac sincerissime inuestigemus. Quod hodie quia longum est et habent in epulis suis et animi quandam luxuriem, si ultra modum in eas et uoraciter inruant -- ita enim male quodam modo digerunt; unde ualetudini mentium non minus quam ab illa ipsa fame metuendum est -- melius nos haec quaestio cras esurientes, si uidetur accipiet. Illud modo libenter ligurriatis uolo, quod subito mihi ministratori uestro in mentem suggestum est inferendum, et est, ni fallor -- qualia solent ultima apponi -- quasi scholastico melle confectum atque conditum. -Quo audito sese omnes quasi in elatum ferculum tetenderunt coegeruntque, ut dicere properarem, quidnam id esset. -Quid, inquam, putatis nisi cum Academicis totum, quod susceperamus, confectum esse negotium? -Quo accepto nomine tres illi, quibus res nota erat, sese erexerunt alacrius et uelut porrectis, ut fit, manibus inferentem ministrum adiuuerunt quibus potuerunt uerbis nihil se iucundius audituros esse monstrantes. [2.14] Tum ego ita rem posui: Si manifestum est, inquam, beatum non esse, qui quod uult non habet -- quod paulo ante ratio demonstrauit -- nemo autem quaerit, quod inuenire non uult, et quaerunt illi semper ueritatem -- uolunt ergo inuenire uolunt igitur habere inuentionem ueritatis -- at non inueniunt, sequitur eos non habere quod uolunt et ex eo sequitur etiam beatos non esse. At nemo sapiens nisi beatus: sapiens igitur Academicus non est. -Hic repente illi quasi totum rapientes exclamauerunt. Sed Licentius attentius et cautius aduertens timuit adsensionem atque subiecit: Rapui quidem uobiscum si quidem exclamaui illa conclusione commotus. Sed nihii hinc admittam in uiscera et partem meam seruabo Alypio; nam aut simul eam mecum lambet aut admonebit, cur non oporteat adtingere. -Dulcia, inquam, magis metuere Nauigius deberet splene uitioso. -Hic ille arridens: Plane me inquit, talia sanabunt. Nam nescio quo modo contortum hoc et aculeatum, quod posuisti, ut ait ille de melle Hymetio acriter dulce est nihilque inflat uiscera. Quare totum etiam palato aliquantum remorso tamen, ut possum, libentissime in medullas traicio. Non enim uideo, quomodo redargui possit ista conclusio. -Prorsus nullo modo potest, inquit Trygetius; quare gaudeo lam diu cum illis me inimicitias suscepisse. Nam nescio qua inpellente natura uel, ut uerius dicam deo etiam nesciens, quomodo refellendi essent, tamen eis nimis aduersabar. [2.15] Hic Licentius: Ego, inquit, illos nondum desero. -Ergo, ait Trygetius, dissentis a nobis? -Numquidnam, ille inquit, uos ab Alypio dissentitis? -Cui ego: Non dubito, inquam quin, si adesset Alypius, huic ratiunculae cederet. Non enim tam absurde sentire poterat, ut aut beatus illi uideretur, qui tantum bonum animi, quod ardentissime habere uellet, non haberet, aut illos nolle inuenire ueritatem aut eum, qui beatus non sit, esse sapientem; nam his tribus quasi melle farre atque nuculeis illud quod metuis gustare confectum est. -Illene huic tam paruae puerorum illecebrae cederet Academicorum tanta ubertate deserta, qua inundante hoc nescio quid breue aut obruetur aut pertrahetur? -Quasi uero, inquam, longum aliquid nos quaeramus praesertim aduersus Alypium; nam non mediocriter parua ista esse fortia et utilia satis sibi ipse de suo corpore argumentatur. Tu autem, qui elegisti de absentis auctoritate pendere, quid horum non probas? utrum beatum non esse, qui quod uult non habet? an illos negas uelle habere inuentam ueritatem, quam uehementer inquirunt? an uidetur tibi quisquam sapiens non beatus? -Prorsus beatus est, inquit, qui quod uult non habet, quasi stomachanter arridens. Quod cum iuberem ut seriberetur: Non dixi, inquit exclamans. Quod item cum annuerem scribi: Dixi, inquit. Atque ego semel praeceperam, ut nullum uerbum praeter litteras funderet. Ita adulescentem inter uerecundiam atque constantiam exagitatum tenebam. [2.16] Sed cum his uerbis eum iocantes quasi ad uescendam particulam suam prouocamus, animaduerti caeteros rei totius ignaros et scire cupientes, quid inter nos solos tam iucunde ageretur, sine risu nos intueri. Qui mihi prorsus similes uisi sunt -- quod plerumque solet -- his, qui cum epulantur inter auidissimos rapacissimosque conuiuas, a rapiendo uel grauitate sese abstinent uel pudore terrentur. Et quia ego inuitaueram et magni cuiusdam hominis personam atque, ut totum explicem, ueri hominis etiam in illis epulis inuitatorem sustinere docuisti, commouit me illa inaequalitas mensae nostrae et discrepantia. Adrisi matri. Atque illa liberrime, quod minus habebant, quasi de suo cellario promendum imperans: Iam dic nobis, inquit, et redde, qui sint isti Academici et quid sibi uelint. -Cui breuiter cum exposuissem aperteque ita, ut nemo illorum ignarus abscederet: Isti homines, inquit, caducarii sunt -- quo nomine uulgo apud nos uocantur, quos comitialis morbus subuertit -- et simul surrexit, ut abiret. Atque hic omnes laeti ac ridentes interposito fine discessimus. [3.17] Postridie autem, cum item post prandium sed aliquanto quam pridie serius idem ibidemque consedissemus: Tarde, inquam, uenistis ad conuiuium; quod uobis non cruditate accidisse arbitror, sed paucitatis ferculorum securitate, quod non tam mature adgrediendum uisum est, quod cito uos peresuros putastis. Non multum enim reliquiarum credendum erat remansisse, ubi die ipso atque sollemnitate tam exiguum repertum erat. Fortasse recte. Sed quid uobis praeparatum sit, ego quoque uobiscum nescio. Alius est enim, qui omnibus cum omnes tum maxime tales epulas praebere non cessat, sed nos ab edendo uel inbecillitate uel saturitate uel negotio plerumque cessamus; quem manentem in hominibus beatos eos facere inter nos heri, nisi fallor, pie constanterque conuenerat. Nam cum ratio demonstrasset eum beatum esse, qui deum haberet nec huic quisquam uestrum sententiae restitisset, quaesitum est, quinam uobis uideretur deum habere. De qua re, si bene memini, tres sententiae dictae sunt. Nam partim placuit deum habere illum, qui ea faceret quae deus uellet; quidam autem dixerunt quod is deum haberet, qui bene uiueret . reliquis uero in eis deus esse uisus est, in quibus inmundus qui appellatur spiritus non est. [3.18] Sed fortasse omnes diuersis uerbis unum idemque sensistis. Nam, si duo prima consideremus, et omnis, qui bene uiuit, ea facit, quae uult deus, et omnis, qui ea facit, quae uult deus, bene uiuit nec quicquam est aliud bene uiuere quam ea facere, quae deo placeant, nisi quid uobis aliud uidetur. -Adsentiebantur. -Tertium uero illud paulo diligentius considerandum est propterea, quod ritu castissimorum sacrorum spiritus inmundus, quantum intellego, duobus modis appellari solet, uel ille, qui extrinsecus animam inuadit sensusque conturbat et quendam hominibus infert furorem, cui excludendo qui praesunt, manum inponere uel exorcizare dicuntur, hoc est per diuina eum adiurando expellere; aliter autem dicitur spiritus inmundus omnis omnino anima inmunda, quod nihil est aliud quam uitiis et erroribus inquinata. Itaque abs te quaero, tu puer, qui fortasse aliquanto sereniore ac purgatiore spiritu istam sententiam protulisti, qui tibi uideatur inmundum spiritum non habere, illene, qui daemonem non habet quo uesani homines fieri solent, an ille, qui animam suam iam a uitiis omnibus peccatisque mundauit? -Is mihi uidetur inquit, spiritum inmundum non habere, qui caste uiuit. -Sed castum, inquam, quem uocas? eumne, qui nihil peccat, an eum tantum, qui ab illicito concubitu temperat? -Quomodo, inquit, castus potest esse, qui ab illicito tantum concubitu sese abstinens caeteris peccatis non desinit inquinari? Ille est uere castus, qui deum adtendit et ad ipsum solum se tenet. -Quae uerba pueri sicut dicta erant cum conscribi mihi placuisset: Is ergo, inquam, necesse est bene uiuat et qui bene uiuit, necessario talis est, nisi quid tibi aliud uidetur. -Concessit cum caeteris. -Ergo una est hic, inquam, dicta sententia. [3.19] Sed illud a uobis paululum quaero, uelitne deus, ut homo deum quaerat. -Dederunt. -Item quaero: numquidnam possumus dicere illum, qui deum quaerit, male uiuere? -Nullo modo, dixerunt. -Etiam hoc tertium respondete: spiritus inmundus potestne deum quarere? -Negabant aliquantum dubitante Nauigio, qui postea caeterorum uocibus cessit. -Si igitur, inquam, qui deum quaerit, id facit, quod deus uult, et bene uiuit et spiritum imundum non habet, qui autem quaerit deum, nondum habet deum, non igitur quisquis aut bene uiuit aut quod uult deus facit aut spiritum inmundum non habet, continuo deum habere dicendus est. -Hic cum se caeteri concessionibus suis deceptos riderent, postulauit mater, cum diu stupida fuisset, ut ei hoc ipsum, quod conclusionis necessitate intorte dixeram explicando relaxarem atque soluerem. Quod cum factum esset: Sed nemo, inquit, potest peruenire ad deum, nisi deum quaesierit. -Optime, inquam; tamen qui adhuc quaerit, nondum ad deum peruenit et iam bene uiuit. Non igitur quisquis bene uiuit, deum habet. -Mihi, inquit, uidetur deum nemo non habere, sed eum qui bene uiuunt, habent propitium, qui male, infestum. -Male igitur, inquam, hesterno die concessimus eum beatum esse, qui deum habet, si quidem omnis homo habet deum nec tamen omnis homo beatus est. -Adde ergo, inquit, propitium. [3.20] Saltim, inquam, hoc inter nos satis constat, eum beatum esse, qui habet propitium deum? -Vellem, inquit Nauigius, consentire, sed illum uereor, qui adhuc quaerit, praesertim ne concludas beatum esse Academicum, qui hesterno sermone uulgari quidem et male Latino, sed aptissimo sane, ut mihi uidetur, uerbo caducarius nominatus est. Non enim possum dicere homini deum quaerenti aduersum deum esse. Quod si dici nefas est, propitius erit, et qui propitium deum habet, beatus est. Beatus ergo erit ille, qui quaerit; omnis autem quaerens nondum habet quod uult: erit igitur beatus homo, qui quod uult non habet, quod heri omnibus nobis uidebatur absurdum, unde credebamus Academicorum tenebras esse discussas. Quare iam de nobis Licentius triumphabit mihique illa dulcia, quae contra ualitudinem meam temere accepi, has de me poenas exigere quasi prudens medicus admonebit. [3.21] Hic, cum etiam mater adrisisset: Ego, inquit Trygetius, non concedo continuo deum aduersari, cui non sit propitius, sed esse aliquid medium puto. -Cui ego: Istum tamen hominem, inquam, medium, cui nec propitius deus est nec infestus, deum quoquo modo habere concedis? -Hic, cum ille cunctaretur: Aliud est, inquit mater, deum habere, aliud non esse sine deo. -Quid ergo, inquam, melius est, utrum habere deum an non esse sine deo? -Quantum possum, inquit, intellegere, ista est sententia mea qui bene uiuit, habet deum sed propitium, qui male, habet deum, sed aduersum, qui autem adhuc quaerit nondumque inuenit, neque propitium neque aduersum, sed non est sine deo. -Haecine, inquam, uestra etiam sententia est? -Hanc esse dixerunt. -Dicite mihi, quaeso, inquam, non uobis uidetur esse homini deus propitius, cui fauet? -Esse confessi sunt. -Non ergo, inquam fauet deus quaerenti sese homini? -Responderunt fauere. -Habet igitur, inquam, qui deum quaerit, deum propitium et omnis, qui habet deum propitium, beatus est. Beatus est ergo et ille, qui quaerit. Qui autem quaerit, nondum habet quod uult. Erit igitur beatus, qui quod uult non habet. -Prorsus, inquit mater, non mihi uidetur beatus esse, qui quod uult non habet. -Ergo, inquam, non omnis, qui habet deum propitium, beatus est. -Si hoc cogit ratio, inquit, non possum negare. -Ista igitur, inquam, distributio erit, ut omnis, qui iam deum inuenit, et propitium deum habeat et beatus sit, omnis autem, qui deum quaerit, propitium deum habeat sed nondum sit beatus, iam uero quisquis uitiis atque peccatis a deo se alienat, non modo beatus non sit sed ne deo quidem uiuat propitio. [3.22] Quod cum placuisset omnibus: Bene habet, inquam, sed adhuc illud uereor, ne uos moueat quod iam superius concesseramus, miserum esse quisquis beatus non esset; qui consequens erit esse miserum hominem, qui ****** aliquem beatum. "An uero" quod ait Tullius "multorum in terris praediorum dominos diuites appellamus, omnium uirtutum possessores pauperes nominabimus?" Sed illud uidete, utrum, quomodo uerum est, quod omnis egens miser sit, ita sit uerum, quod omnis miser egeat. Ita enim erit uerum nihil esse aliud miseriam quam egestatem, quod me nunc, cum diceretur, laudare sensistis. Hoc autem hodie longum est, ut quaeramus; quare peto, ne fastidio uobis sit ad istam mensam cras etiam conuenire. -Quod cum omnes se libentissime habere dixissent, surreximus. [4.23] Tertius autem dies disputationis nostrae matutinus nubes, quae nos cogebant in balneas, dissipauit tempusque postmeridianum candidissimum reddidit. Placuit ergo in pratuli propinqua descendere atque omnibus nobis ubi commodum uisum est, considentibus reliquus ita sermo peractus est: omnia paene, inquam, quae interroganti mihi concedi a uobis uolui, habeo ac teneo; quare hodierno die, quo possimus tandem hoc nostrum conuiuium aliquo interuallo dierum distinguere, aut nihil aut non multum erit, ut opinor, quod mihi uos respondere necesse sit. Dictum enim erat a matre nihil esse aliud miseriam quam egestatem conuenitque inter nos omnes qui egeant miseros esse. Sed utrum omnes etiam miseri egeant, nonnulla quaestio est, quam hesterno die non potuimus explicare. Hoc autem ita se habere si ratio demonstrauerit, perfectissime inuentum est, qui sit beatus; erit enim ille, qui non eget. omnis enim non miser beatus est; ergo beatus est, qui egestate caret, si quam dicimus egestatem eandem miseriam esse constiterit. [4.24] Quid enim? ait Trygetius, non potest ex eo iam confici omnem non egentem beatum esse, quo manifestum est omnem, qui egeat, esse miserum? Nam concessisse nos memini nihil esse medium inter miserum et beatum. -Aliquidne, inquam, inter mortuum et uiuum tibi medium uidetur esse? Nonne omnis homo aut uiuus aut mortuus est? -Fateor, inquit neque hic esse aliquid medium; sed quorsum istuc? -Quia, inquam, etiam illud te fateri credo, omnem, qui ante annum sepultus est, esse mortuum. -Non negabat. -Quid? omnis, qui ante annum sepultus non est, uiuit? -Non, ait, sequitur. -Ergo, inquam, non sequitur, ut, si omnis qui eget miser est, omnis qui non eget sit beatus, quamuis inter miserum et beatum ut inter uiuum et mortuum medium nihil inueniri queat. [4.25] Quod cum aliqui eorum paulo tardius intellexissent me id quibus potui uerbis ad eorum sensum adcommodatis aperiente atque uersante: Ergo, inquam, miserum esse omnem qui egeat, dubitat nemo nec nos terrent quaedam sapientium corpori necessaria. Non enim eis eget ipse animus, in quo posita est beata uita. Ipse enim perfectus est; nullus autem perfectus aliquo eget et, quod uidetur corpori necessarium, sumet, si adfuerit, si non adfuerit, non eum istarum rerum franget inopia. omnis namque sapiens fortis est, nullus autem fortis aliquid metuit: non igitur metuit sapiens aut mortem corporis aut dolores, quibus pellendis uel uitandis uel differendis sunt necessaria illa, quorum ei potest contingere inopia. Sed tamen non desinit eis bene uti, si ipsa non desunt. Verissima est enim illa sententia: "nam tu quod uitare possis, stultum admittere est". Vitabit ergo mortem ac dolorem, quantum potest et quantum decet, ne, si minime uitauerit, non ex eo miser sit, quia haec accidunt, sed quia uitare cum posset, noluit, quod manifestum stultitiae signum est. Erit ergo ista non uitans non earum rerum perpessione, sed stultitia miser. Si autem non ualuerit euitare, cum id sedulo ac decenter egerit, non eum ista inruentia miserum facient. Etenim et illa eiusdem comici sententia non minus uera est: "quoniam non potest id fieri, quod uis, id uelis, quod possis". Quomodo erit miser, cui nihil accidit praeter uoluntatem, quia, quod sibi uidet non posse prouenire, non potest uelle? Habet enim rerum certissimarum uoluntatem, id est ut quicquid agit non agat nisi ex uirtutis quodam praescipto et diuina lege sapientiae, quae nullo ab eo pacto eripi possunt. [4.26] Iam nunc uidete, utrum etiam omnis, qui miser est, egeat. Nam huic sententiae concedendae difficultatem illa res facit, quod multis in magna fortuitarum rerum copia constitutis, quibus ita facilia sunt omnia, ut ad eorum nutum praesto sit quidquid cupiditas poscit, difficilis quidem ista uita est. Sed fingamus aliquem tamen, qualem Tullius fuisse dicit oratam. Quis enim facile dicat oratam egestate laborasse, hominem ditissimum amoenissimum deliciosissimum, cui neque ad uoluptatem quicquam defuit neque ad gratiam neque ad bonam integramque ualetudinem? Nam et praediis quaestuosissimis et amicis iucundissimis, quantum libuit, abundauit et illis omnibus aptissime ad salutem corporis usus est eiusque, ut breuiter totum explicem, omne institutum uoluntatemque omnem successio prospera consecuta est. Sed fortasse inquiet aliquis uestrum plus illum, quam habebat, habere uoluisse. Hoc ignoramus. Sed, quod satis est quaestioni, faciamus eum non desiderasse amplius, quam tenebat; uideturne uobis eguisse? -Etiamsi concedam, inquit Licentius, nihil eum plus desiderasse, quod in homine non sapiente nescio quomodo accipiam, metuebat tamen -- erat enim, ut dicitur, ingenii non mali -- ne illa omnia sibi uel uno aduerso impetu raperentur. Non enim magnum erat intellegere talia cuncta, quantacumque essent, esse sub casibus constituta. -Tum ego arridens: Vides, inquam, Licenti, fortunatissimum istum hominem a beata uita ingenii bonitate inpeditum. Quo enim erat acutior, eo uidebat illa omnia se posse amittere; quo metu frangebatur illudque uulgare satis asserebat infidum hominem malo suo esse cordatum. [4.27] Hic cum et ille et caeteri adrisissent: Illud tamen, inquam, diligentius adtendamus, quia, etsi timuit iste, non eguit, unde quaestio est. Egere est enim in non habendo, non in timore amittendi quae habeas. Erat autem iste miser, quia metuebat, quamuis non egeret. Non igitur omnis, qui miser est, eget. -Quod cum approbauisset cum caeteris etiam ipsa, cuius sententiam defendebam, aliquantum tamen addubitans: Nescio, inquit, tamen et nondum plane intellego, quomodo ab egestate possit miseria aut egestas a miseria separari. Nam et iste, qui diues et locuples erat et nihil, ut dicitis, amplius desiderabat, tamen, quia metuebat ne amitteret, egebat sapientia. Ergone hunc egentem diceremus, si egeret argento et pecunia, cum egeret sapientia, non dicemus? -Ubi cum omnes mirando exclamassent me ipso etiam non mediocriter alacri atque laeto, quod ab ea potissimum dictum esset, quod pro magno de philosophorum libris atque ultimum proferre paraueram: Videtisne, inquam, aliud esse multas uariasque doctrinas, aliud animum adtentissimum in deum? nam unde ista, quae miramur, nisi inde procedunt? -Hic Licentius laetus exclamans: Prorsus, inquit, nihil uerius, nihil diuinius dici potuit. Nam et maior ac miserabilior egestas nulla est quam egere sapientia et, qui sapientia non eget, nulla re omnino egere potest. [4.28] Est ergo animi egestas, inquam, nihil aliud, quam stultitia. Haec est enim contraria sapientiae et ita contraria, ut mors uitae, ut beata uita miserae, hoc est sine aliquo medio. Nam ut omnis non beatus homo miser est omnisque homo non mortuus uiuit, sic omnem non stultum manifestum est esse sapientem. Ex quo et illud iam licet uidere, non ex eo tantum Sergium Oratam fuisse miserum, quod timebat, ne fortunae illa munera amitteret, sed quia stultus erat. Quo fit, ut miserior esset, si tam pendulis nutantibusque his, quae bona putabat, nihil omnino metuisset. Esset enim non fortitudinis excubiis sed mentis sopore securior et altiore stultitia demersius miser. At si omnis, qui caret sapientia, magnam patitur egestatem omnisque compos sapientiae nihilo eget, sequitur, ut stultitia sit egestas. Ut autem omnis stultus miser, ita omnis miser stultus est. Ergo ut omnis egestas miseria, ita omnis miserla egestas esse conuincitur. [4.29] Quam conclusionem Trygetius cum se parum intellexisse diceret: Quid, inquam, inter nos ratione conuenit? -Eum egere, inquit, qui sapientiam non habeat. -Quid est ergo inquam, egere? -Sapientiam, inquit, non habere. -Quid est, inquam, sapientiam non habere? Hic cum taceret: Nonne hoc est, inquam, habere stultitiam? -Hoc, inquit. -Nihil est ergo aliud, inquam, habere egestatem quam habere stultitiam; ex quo iam necesse est egestatem alio uerbo nominari, quando stultitia nominatur; quamquam nescio quomodo dicamus: 'habet egestatem' aut 'habet stultitiam'. Tale est enim, ac si locum aliquem, qui lumine careat, dicamus habere tenebras, quod nihil est aliud quam lumen non habere. Non enim tenebrae quasi ueniunt aut recedunt, sed carere lumine, hoc ipsum est iam tenebrosum esse, ut carere ueste, hoc est esse nudum. Non enim ueste accedente ueluti aliqua res mobilis nuditas fugit. Sic ergo dicimus aliquem habere egestatem, quasi dicamus habere nuditatem. Egestas enim uerbum est non habendi. Quam ob rem, ut quod uolo explicem, sicut possum, ita dicitur 'habet egestatem,, quasi dicatur 'habet non habere,. Itaque si stultitiam ipsam ueram et certam egestatem esse monstratum est, uide iam quaestionem quam susceperamus, utrum soluta sit. Dubitabatur enim inter nos, utrum, cum appellaremus miseriam, nihil aliud quam egestatem nominaremus. Dedimus autem rationem recte stultitiam uocari egestatem. Sicut ergo et omnis stultus miser et omnis miser stultus est ita necesse est non solum omnem, qui egeat, miserum, sed etiam omnem, qui miser sit, egentem esse fateamur. At si ex eo, quod et omnis stultus miser est et omnis miser stultus est, conficitur stultitiam esse miseriam, cur non ex eo, quod et quisquis eget miser et quisquis miser est eget, nihil aliud miseriam quam egestatem esse conficimus? [4.30] Quod cum omnes ita esse faterentur: Illud iam, inquam, sequitur, ut uideamus, quis non egeat; is enim erit sapiens et beatus. Egestas autem stultitia est egestatisque nomen. hoc autem uerbum sterilitatem quandam et inopiam solet significare. Adtendite quaeso altius, quanta cura priscorum hominum siue omnia siue, quod manifestum est, quaedam uerba creata sunt earum rerum maxime quarum erat notitia per necessaria. Iam enim conceditis omnem stultum egere et omnem qui egeat stultum esse; credo uos etiam concedere animum stultum esse uitiosum omniaque animi uitia uno stultitiae nomine includi. Primo autem die huius disputationis nostrae nequitiam dixeramus esse ab eo dictam, quod nec quicquam sit, cui contrariam frugalitatem a fruge fuisse nominatam. Ergo in his duobus contrariis, hoc est frugalitate atque nequitia, illa duo uidentur eminere, esse et non esse. Egestati autem, de qua quaestio est, quid putamus esse contrarium? -Hic, cum aliquantum cunctarentur: Si dicam, inquit Trygetius, diuitias, uideo his paupertatem esse contrariam. -Est quidem, inquam, uicinum; nam paupertas et egestas unum atque idem accipi solet. Tamen aliud uerbum inueniendum est, ne meliori parti desit unum uocabulum, ut, cum illa pars paupertatis et egestatis nomine abundet, ex hac parte solum opponatur diuitiarum nomen. Nihil enim absurdius, quam ut hic sit egestas uocabuli, ubi est contraria pars egestati. -Plenitudo, inquit Licentius, si dici potest, uidetur mihi recte opponi egestati. [4.31] Postea, inquam, de uerbo quaeremus fortasse diligentius; non enim hoc curandum est in conquisitione ueritatis. Quamuis enim Sallustius, lectissimus pensator uerborum, egestati opposuerit opulentiam, tamen accipio istam plenitudinem. Non enim nec hic grammaticorum formidine liberabimur aut metuendum est, ne ab eis castigemur, quod incuriose utimur uerbis, qui res suas nobis ad utendum dederunt. -Ubi cum adrisissent: Ergo quia mentes uestras, inquam, cum intenti estis in deum, uelut quaedam oracula non contemnere statui, uideamus, quid sibi uelit hoc nomen; nam nullum adcommodatius esse arbitror ueritati. Plenitudo igitur et egestas contraria sunt; at etiam hic similiter, ut in nequitia et frugalitate apparent illa duo, esse et non esse, et, si egestas est ipsa stultitia, plenitudo erit sapientia. Merito etiam uirtutum omnium matrem multi frugalitatem esse dixerunt. Quibus consentiens Tullius etiam in populari oratione ait: "ut uolet quisque accipiat; ego tamen frugalitatem, id est modestiam et temperantiam, uirtutem maximam iudico": prorsus doctissime ac decentissime; considerauit enim frugem, id est illud, quod esse dicimus, cui est non esse contrarium. Sed propter uulgarem loquendi consuetudinem, qua frugalitas quasi parsimonia dici solet, duobus consequentibus quid senserit illustrauit subiciendo modestiam et temperantiam; et haec duo uerba diligentius adtendamus. [4.32] Modestia utique dicta est a modo et a temperie temperantia. Ubi autem modus est atque temperies, nec plus est quicquam nec minus. Ipsa est igitur plenitudo, quam egestati contrariam posueramus, multo melius, quam si abundantiam poneremus. In abundantia enim intellegitur affluentia et quasi rei nimium exuberantis effusio. Quod cum euenit ultra quam satis est, etiam ibi desideratur modus et res, quae nimia est, modo eget. Ergo nec ab ipsa redundantia egestas aliena est, amodo autem et plus et minus aliena sunt. Ipsam etiam opulentiam si discutias, inuenies eam nihil aliud tenere quam modum. Nam non nisi ab ope dicta est opulentia. Quomodo autem opitulatur, quod nimium est, cum incommodius sit saepe quam parum? Quidquid igitur uel parum uel nimium est, quia modo eget, obnoxium est egestati. Modus ergo animi sapientia est. Etenim sapientia contraria stultitiae non negatur et stultitia egestas, egestati autem contraria plenitudo: sapientia igitur plenitudo. In plenitudine autem modus: modus igitur animo in sapientia est. Unde illud praeclarum est et non inmerito diffamatur: "hoc primum in uita esse utile, ut ne quid nimis". [4.33] Dixeramus autem in exordio hodiernae disputationis nostrae, quod, si inueniremus nihil esse aliud miseriam quam egestatem, eum beatum esse fateremur, qui non egeret. Est autem inuentum. Ergo beatum esse nihil est aliud quam non egere, hoc est esse sapientem. Si autem quaeritis, quid sit sapientia, iam et ipsam ratio, quantum in praesentia potuit euoluit atque eruit; nihil est enim aliud quam modus animi hoc est quo sese animus librat, ut neque excurrat in nimium neque infra quam plenum est coartetur. Excurrit autem in luxuri as dominati ones superbi as cet eraq ue id gen us, quib us inmoderatorum miserorumque animi sibi laetitias atque potentias conparari putant. Coartatur autem sordibus timoribus maerore cupiditate atque aliis, quaecumque sunt, quibus homines miseros etiam miseri confitentur. Cum uero sapientiam contemplatur inuentam cumque, ut huius pueri uerbo utar ad ipsam se tenet nec se ad simulacrorum fallaciam, quorum pondus amplexus a deo suo cadere atque demergi solet, ulla commotus inanitate conuertit, nihil inmoderationis et ideo nihil egestatis, nihil igitur miseriae pertimescit. Habet ergo modum suum, id est sapientiam, quisquis beatus est. [4.34] Quae est autem dicenda sapientia nisi quae dei sapientia est? Accepimus autem etiam auctoritate diuina dei filium nihil esse aliud quam dei sapientiam, et est dei filius profecto deus. Deum habet igitur quisquis beatus est; quod omnibus nobis iam ante placuit, cum hoc conuiuium ingressi sumus. Sed quid putatis esse sapientiam nisi ueritatem? Etiam hoc enim dictum est: ego sum ueritas. Veritas autem ut sit, fit per aliquem summum modum, a quo procedit et in quem se perfecta conuertit. Ipsi autem summo modo nullus alius modus inponitur; si enim summus modus per summum modum modus est, per se ipsum modus est. Sed etiam summus modus necesse est, ut uerus modus sit. Ut igitur ueritas modo gignitur, ita modus ueritate cognoscitur. Neque igitur ueritas sine modo neque modus sine ueritate umquam fuit. Quis est dei filius? dictum est: ueritas. Quis est, qui non habet patrem? quis alius quam summus modus? Quisquis igitur ad summum modum per ueritatem uenerit, beatus est. Hoc est animis deum habere, id est deo perfrui. Caetera enim quamuis a deo habeantur, non habent deum. [4.35] Admonitio autem quaedam, quae nobiscum agit, ut deum recordemur, ut eum quaeramus, ut eum pulso omni fastidio sitiamus, de ipso ad nos fonte ueritatis emanat. Hoc interioribus luminibus nostris iubar sol ille secretus infundit. Huius est uerum omne, quod loquimur, etiam quando adhuc uel minus sanis uel repente apertis oculis audacter conuerti et totum intueri trepidamus, nihilque aliud etiam hoc apparet esse quam deum nulla degeneratione inpediente perfectum. Nam ibi totum atque omne perfectum est simulque est omnipotentissimus deus. Sed tamen quamdiu quaerimus, nondum ipso fonte atque, ut illo uerbo utar, plenitudine saturati nondum ad nostrum modum nos peruenisse fateamur et ideoquamuis iam deo adiuuante nondum tamen sapientes ac beati sumus. Illa est igitur plena satietas animorum, hoc est beata uita, pie perfecteque cognoscere, a quo inducaris in ueritatem, qua ueritate perfruaris, per quid conectaris summo modo. Quae tria unum deum deum intellegentibus unamque substantiam exclusis uanitatibus uariae superstitionis ostendunt -Hic mater recognitis uerbis quae suae memoriae penitus inhaerebant, et quasi euigilans in fidem suam uersum illum sacerdotis nostri: "foue precantes, trinitas": laeta effudit atque subiecit: Haec est nullo ambigente beata uita, quae uita perfecta est, ad quam nos festinantes posse perduci solida fide alacri spe flagranti caritate praesumendum est. [4.36] Ergo, inquam, quoniam modus ipse nos admonet et conuiuium aliquo interuallo dierum distinguere, quantas pro uiribus possum, gratias ago summo et uero deo patri, domino liberatori animarum, deinde uobis qui concorditer inuitati multis etiam me cumulastis muneribus. Nam tantum in nostrum sermonem contulistis, ut me negare non possim ab inuitatis meis esse satiatum. -Hic omnibus gaudentibus et laudantibus deum: Quam uellem, inquit Trygetius, hoc modo nos cotidie pasceres. -Modus, inquam, ille ubique seruandus est, ubique amandus, si uobis cordi est ad deum reditus noster. -His dictis facto disputationis fine discessimus.