DE CORREPTIONE ET GRATIA LIBER UNUS AD EUMDEM VALENTINUM ET CUM ILLO MONACHOS Quaestiones iam disputatas diligentissime pertractate. 1. 1. Lectis litteris uestris, Valentine frater dilectissime, et qui simul seruitis Deo, quas per fratrem Florum, et eos qui cum illo ad nos uenerunt, misit Caritas uestra, egi Deo gratias, quod uestram in Domino pacem, et in ueritate consensionem, et in caritate flagrantiam uestro nobis reddito sermone cognoui. Quod autem ad subuersionem quorumdam apud uos molitus est inimicus, Deo miserante et eius insidias in suorum seruorum prouectum mirabili bonitate uertente, ad hoc potius ualuit, ut nulli uestrum destruerentur in peius, sed nonnulli instruerentur in melius. Non itaque opus est omnia identidem retractare, quae sufficienter uobis pleno libro disputata transmisimus: quem quomodo susceperitis, rescripta indicant uestra. Verumtamen semel lectum nullo modo arbitremini satis uobis innotescere potuisse. Si ergo eum fructuosissimum habere uultis, non uos pigeat relegendo habere notissimum, ut diligentissime sciatis quibus et qualibus quaestionibus soluendis atque sanandis, non ibi humana, sed diuina occurrat auctoritas, a qua recedere non debemus, si uolumus peruenire quo tendimus. Homines ex lege discunt bonum et malum, adiutorio gratiae faciunt bonum. 1. 2. Dominus autem ipse non solum ostendit nobis, a quo malo declinemus, et quod bonum faciamus, quod solum potest legis littera, uerum etiam adiuuat nos, ut declinemus a malo, et faciamus bonum, quod nullus potest sine spiritu gratiae: quae si desit, ad hoc lex adest, ut reos faciat et occidat. Propter quod dicit Apostolus: Littera occidit, spiritus autem uiuificat. Qui ergo legitime lege utitur, discit in ea malum et bonum, et non confidens in uirtute sua confugit ad gratiam, qua praestante declinet a malo, et faciat bonum. Quis autem confugit ad gratiam, nisi cum a Domino gressus hominis diriguntur, et uiam eius uolet? Ac per hoc et desiderare auxilium gratiae, initium gratiae est: de quo ait ille: Et dixi: Nunc coepi; haec est immutatio dexterae Excelsi. Liberum itaque arbitrium et ad malum et ad bonum faciendum confitendum est nos habere: sed in malo faciendo liber est quisque iustitiae seruusque peccati; in bono autem liber esse nullus potest, nisi fuerit liberatus ab eo qui dixit: Si uos Filius liberauerit, tunc uere liberi eritis. Nec ita ut, cum quisque fuerit a peccati dominatione liberatus, iam non indigeat sui liberatoris auxilio: sed ita potius, ut ab illo audiens: Sine me nihil potestis facere, dicat ei et ipse: Adiutor meus esto, ne derelinquas me. Hanc fidem, quae sine dubio uera et prophetica et apostolica et catholica fides est, etiam in fratre nostro Floro inuenisse me gaudeo: unde hi potius corrigendi sunt, quos quidem propitio Deo correctos esse iam existimo, qui eum non intellegebant. Quid ualeat oratio. 2. 3. Intellegenda est enim gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, qua sola homines liberantur a malo, et sine qua nullum prorsus siue cogitando, siue uolendo et amando, siue agendo faciunt bonum: non solum ut monstrante ipsa quid faciendum sit sciant, uerum etiam ut praestante ipsa faciant cum dilectione quod sciunt. Hanc quippe inspirationem bonae uoluntatis atque operis poscebat Apostolus eis, quibus dicebat: Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali, non ut nos probati appareamus, sed ut uos quod bonum est faciatis. Quis hoc audiat, et non euigilet, atque fateatur a Domino Deo nobis esse, ut declinemus a malo, et faciamus bonum? Quandoquidem non ait Apostolus: Monemus, docemus, hortamur, increpamus; sed ait: Oramus ad Deum, ne quid faciatis mali, sed quod bonum est faciatis. Et tamen etiam loquebatur eis, et faciebat illa omnia quae commemoraui: monebat, docebat, hortabatur, increpabat; sed sciebat haec omnia non ualere, quae plantando et rigando faciebat in aperto, nisi eum pro illis exaudiret orantem, qui dat incrementum in occulto. Quoniam sicut idem Doctor Gentium dicit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Oremus ut quod a Deo nondum habemus accipiamus. 3. 4. Non se itaque fallant, qui dicunt: bonum, si hoc nos non agimus, sed id uelle et operari Deus operatur in nobis?". Sed potius intellegant, si filii Dei sunt, spiritu Dei se agi, ut quod agendum est agant; et cum egerint, illi a quo aguntur gratias agant. Aguntur enim ut agant, non ut ipsi nihil agant; et ad hoc eis ostenditur quid agere debeant, ut quando id agunt sicut agendum est, id est, cum dilectione et delectatione iustitiae, suauitatem quam dedit Dominus, ut terra eorum daret fructum suum, accepisse se gaudeant. Quando autem non agunt, siue omnino non faciendo, siue non ex caritate faciendo, orent, ut quod nondum habent accipiant. Quid enim habebunt, quod non accepturi sunt? aut quid habent, quod non acceperunt? Apostoli praecipiebant, corripiebant, orabant. 3. 5. , inquiunt, debeamus qui nobis praesunt, et ut faciamus orent pro nobis; non autem nos corripiant et arguant, si non fecerimus". Immo omnia fiant: quoniam doctores Ecclesiarum Apostoli omnia faciebant, et praecipiebant quae fierent, et corripiebant si non fierent, et orabant ut fierent. Praecipit Apostolus dicens: Omnia uestra cum caritate fiant. Corripit dicens: Iam quidem omnino delictum est in uobis, quia iudicia habetis uobiscum. Quare enim non magis iniquitatem patimini? quare non potius fraudamini? Sed uos iniquitatem facitis, et fraudatis, et hoc fratres. An nescitis quia iniusti regnum Dei non possidebunt? Audiamus et orantem: Vos autem, inquit, Dominus multiplicet, et abundare faciat in caritate in inuicem et in omnes. Praecipit, ut habeatur caritas: corripit, quia non habetur caritas: orat, ut abundet caritas. O homo, in praeceptione cognosce quid debeas habere; in correptione cognosce tuo te uitio non habere; in oratione cognosce unde accipias quod uis habere. Contradicunt: "Cum uoluntas a Domino praeparetur, cur me corripis?". 4. 6. , inquit, illo, a quo nisi detur, non est omnino alius unde tale ac tantum munus habeatur?". Patimini me paululum, fratres mei, non aduersum uos, quorum rectum est cor cum Deo, sed aduersus eos qui terrena sapiunt, uel aduersus ipsas humanas cogitationes, pro caelestis et diuinae gratiae ueritate certare. Hoc enim dicunt, qui in suis malignis operibus ab huius gratiae praedicatoribus corripi nolunt: mihi ut facerem dedit; si autem non fecero, non ego corripiendus sum, sed ille orandus est, ut det quod non dedit, id est ipsam, qua praecepta eius fiunt, fidelem Dei et proximi caritatem. Ora ergo pro me ut hanc accipiam, et per hanc ex animo cum bona uoluntate quae praecipit faciam. Recte autem corriperer, si eam mea culpa non haberem; hoc est, si eam possem mihi dare uel sumere ipse, nec facerem, uel si dante illo ego accipere noluissem. Cum uero et ipsa uoluntas a Domino praeparetur, cur me corripis, quia uides me eius praecepta facere nolle, et non potius ipsum rogas, ut in me operetur et uelle?". Dolore correptionis Deo miserante fortasse corrigimur. 5. 7. Ad haec respondemus: Quicumque Dei praecepta iam tibi nota non facis, et corripi non uis, etiam propterea corripiendus es, quia corripi non uis. Non uis enim tibi tua uitia demonstrari; non uis ut feriantur, fiatque tibi utilis dolor, quo medicum quaeras; non uis tibi tu ipse ostendi, ut cum deformem te uides, reformatorem desideres, eique supplices, ne in illa remaneas foeditate. Tuum quippe uitium est quod malus es, et maius uitium corripi nolle quia malus es: quasi laudanda uel indifferenter habenda sint uitia, ut neque laudentur neque uituperentur; aut uero nihil agat timor correpti hominis, uel pudor, uel dolor; aut aliud agat, cum salubriter stimulat, nisi ut rogetur bonus, et ex malis qui corripiuntur, bonos faciat qui laudentur. Quod enim uult pro se fieri qui corripi non uult, et dicit: , ideo corripiendus est, ut faciat etiam ipse pro se. Dolor quippe ille, quo sibi displicet, quando sentit correptionis aculeum, excitat eum in maioris orationis affectum; ut Deo miserante, incremento caritatis adiutus desinat agere pudenda et dolenda, et agat laudanda atque gratanda. Haec est correptionis utilitas, quae nunc maior, nunc minor pro peccatorum diuersitate salubriter adhibetur; et tunc est salubris, quando supernus medicus respicit. Non enim aliquid proficit, nisi cum facit ut peccati sui quemque poeniteat. Et quis hoc dat, nisi qui respexit apostolum Petrum negantem, et fecit flentem? Unde et apostolus Paulus posteaquam dixit, cum modestia corripiendos esse diuersa sentientes, protinus addidit: Ne quando det eis Deus poenitentiam ad cognoscendam ueritatem, et resipiscant de diaboli laqueis. Nec reicienda est correptio nec oratio. 5. 8. Cur autem isti qui corripi nolunt, dicunt: et ora pro me, ut quod praecipis faciam"? Cur non potius secundum suum prauum sensum et ista duo respuunt, et dicunt: Nec ut praecipias mihi, nec ut ores pro me uolo? Quis enim hominum ostenditur orasse pro Petro, ut daret ei Deus poenitentiam, qua se negasse Dominum fleuit? Quis hominum Paulum diuinis praeceptis ad fidem christianam pertinentibus erudiuit? Cum ergo audiretur praedicans Euangelium, et dicens: Notum enim uobis facio, fratres, Euangelium quod euangelizatum est a me, quia non est secundum hominem; neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per reuelationem Christi Iesu, responderetur ei: Quid nobis molestus es, ut abs te accipiamus atque discamus, quod tu non ab homine accepisti neque didicisti? Potens est ille qui tibi dedit, sic et nobis dare quomodo tibi. Porro si hoc non audent dicere, sed patiuntur sibi Euangelium ab homine praedicari, quamuis etiam possit non per hominem homini dari, concedant etiam corripi se debere a praepositis suis, a quibus christiana gratia praedicatur; quamuis non negetur Deus posse, quem uelit, etiam nullo homine corripiente, corrigere, et ad dolorem salubrem poenitentiae occultissima et potentissima medicinae suae potestate perducere. Et sicut non est ab oratione cessandum pro eis quos corrigi uolumus, etiam si nullo hominum orante pro Petro Dominus respexit eum, et fecit eum suum peccatum flere, ita non est negligenda correptio, quamuis Deus quos uoluerit, etiam non correptos, faciat esse correctos. Tunc autem correptione proficit homo, cum miseretur atque adiuuat, qui facit quos uoluerit etiam sine correptione proficere. Sed quare isti sic, illi aliter, atque alii aliter, diuersis et innumerabilibus modis uocentur ut reformentur, absit ut dicamus iudicium luti esse debere, sed figuli. In homine non regenerato corripiatur origo damnabilis. 6. 9. , inquiunt, habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Cur ergo corripimur, arguimur, reprehendimur, accusamur? Quid facimus, qui non accepimus?". Qui haec dicunt, extra culpam se uideri uolunt, in hoc quod non obediunt Deo: quia utique ipsa obedientia munus eius est; quae necesse est ut sit in eo cui caritas inest, quae sine dubio ex Deo est, et dat eam Pater filiis suis. , inquiunt, corripimur, quasi nos eam nobis dare possimus, et nostro arbitrio dare nolimus?". Nec attendunt, si nondum regenerati sunt, primam esse causam, cur obiurgati quod sint inobedientes Deo, sibi debeant displicere, quia fecit Deus hominem rectum ab initio humanae creaturae, et non est iniquitas apud Deum. Ac per hoc prima prauitas qua Deo non obeditur, ab homine est; quia ex rectitudine, in qua eum Deus primitus fecit, sua mala uoluntate decidens, prauus effectus est. An uero ideo prauitas ista corripienda non est in homine, quia non eius propria qui corripitur, sed communis est omnibus? Immo uero corripiatur et in singulis, quod est omnium. Non enim propterea cuiusquam non est, quod ab ea nullus immunis est. Peccata quidem ista originalia ideo dicuntur aliena, quod ea singuli de parentibus trahunt: sed non sine causa dicuntur et nostra, quia in illo uno omnes, sicut dicit Apostolus, peccauerunt. Corripiatur ergo origo damnabilis, ut ex dolore correptionis uoluntas regenerationis oriatur: si tamen qui corripitur filius est promissionis, ut strepitu correptionis forinsecus insonante ac flagellante, Deus in illo intrinsecus occulta inspiratione operetur et uelle. Si autem iam regeneratus et iustificatus in malam uitam sua uoluntate relabitur, certe iste non potest dicere:: quia acceptam gratiam Dei suo in malum libero amisit arbitrio. Qui si correptione compunctus salubriter ingemit, et ad similia bona opera uel etiam meliora reuertitur, nempe hic apertissime utilitas correptionis apparet. Sed per hominem correptio siue ex caritate sit, siue non sit, tamen ut correpto prosit, non nisi per Deum fit. Non est neglegenda correptio regenerati hominis qui non perseuerauerit, ne forte det illi Deus paenitentiam. 6. 10. An adhuc et iste nolens corripi, potest dicere: qui non accepi?", quem constat accepisse, et sua culpa quod acceperat amisisse? , inquit, mea uoluntate relapsus sum, dicere adhuc: Quid ego feci, qui non accepi? Accepi enim fidem, quae per dilectionem operatur; sed in illa usque in finem perseuerantiam non accepi. An quisquam dicere audebit istam perseuerantiam non esse donum Dei, et hoc tam magnum bonum ita esse nostrum, ut quisquis id habuerit, non ei possit Apostolus dicere: Quid enim habes quod non accepisti?, quoniam hoc sic habet ut non acceperit?". Ad haec nos negare quidem non possumus, etiam perseuerantiam in bono proficientem usque in finem, magnum esse Dei munus; nec esse nisi ab illo de quo scriptum est: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Sed non ideo est eius qui non perseuerauerit, negligenda correptio, ne forte det illi Deus poenitentiam, et resipiscat de diaboli laqueis. Correptionis quippe utilitati hanc sententiam subiunxit Apostolus, dicens, sicut supra commemoraui: Cum modestia corripientem diuersa sentientes, nequando det illis Deus poenitentiam. Nam si dixerimus istam perseuerantiam tam laudabilem tamque felicem sic esse hominis, ut ei non sit ex Deo, illud primitus euacuamus, quod ait Dominus Petro: Ego rogaui pro te, ne deficiat fides tua. Quid enim ei rogauit, nisi perseuerantiam usque in finem? Quae profecto si ab homine homini esset, a Deo poscenda non esset. Deinde cum dicit Apostolus: Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali, procul dubio perseuerantiam eis orat ad Deum. Neque enim nihil mali facit, qui bonum deserit, et a quo declinare debet, ininclinatur in malum, non perseuerans in bono. Illo etiam loco ubi dicit: Gratias ago Deo meo in omni memoria uestri, semper in omni prece mea pro omnibus uobis cum gaudio deprecationem faciens, super communione uestra in Euangelio a prima die usque nunc; confidens hoc ipsum, quoniam qui coepit in uobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu, quid aliud eis quam perperseuerantiam in bono usque in finem, de Dei miseratione promittit? Itemque ubi dicit: Salutat uos Epaphras, qui ex uobis est seruus Christi Iesu, semper certans pro uobis in orationibus, ut stetis perfecti et pleni in omni uoluntate Dei, quid est: ut stetis, nisi: ut perseueretis? Unde dictum est de diabolo: In ueritate non stetit, quia fuit ibi, sed non permansit. Nam utique isti in fide iam stabant. Nec aliud oramus, cum oramus, ut qui stat, stet, nisi ut perseueret. Item Iudas apostolus, cum dicit: Ei autem qui potens est conseruare uos sine offensione, et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in laetitia, nonne apertissime ostendit donum Dei esse, in bono perseuerare usque in finem? Quid enim aliud donat, qui conseruat sine offensione, ut constituat ante conspectum gloriae suae immaculatos in laetitia, nisi perseuerantiam bonam? Quid est etiam quod in Apostolorum Actibus legimus: Audientes autem Gentes gauisae sunt, et exceperunt uerbum Domini, et crediderunt quotquot erant ordinati in uitam aeternam? Quis in aeternam uitam potuit ordinari, nisi perseuerantiae dono? Quandoquidem qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Qua salute, nisi aeterna? Cum uero in oratione dominica Deo Patri dicimus: Sanctificetur nomen tuum: quid aliud dicimus, quam ut nomen eius sanctificetur in nobis? Quod cum iam per lauacrum regenerationis effectum sit, quare quotidie a fidelibus poscitur, nisi ut in eo quod factum est in nobis, perseueretur a nobis? Nam et beatus Cyprianus hoc sic intellegit: exponens quippe eamdem orationem: Dicimus, inquit," _Sanctificetur nomen tuum"; non quod optemus Deo, ut sanctificetur orationibus nostris; sed quod petamus a Deo, ut nomen eius sanctificetur in nobis. Caeterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctificat? Sed quia ipse dixit: estote, quoniam et ego sanctus sum," id petimus et rogamus, ut qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseueremus. Ecce gloriosissimus martyr hoc sentit, quod in his uerbis quotidie fideles Christi petunt, ut perseuerent in eo quod esse coeperunt. Nullo autem dubitante, quisquis a Domino ut in bono perseueret precatur, donum eius esse talem perseuerantiam confitetur. Qui perseuerantiam a Deo non accepit, cur corripitur? 7. 11. Quae cum ita sint, corripimus tamen eos, iusteque corripimus, qui cum bene uiuerent, non in eo perseuerarunt. Ex bona quippe in malam uitam sua uoluntate mutati sunt: et ideo correptione; et si nihil eis correptio profuerit, sed in uita perdita usque ad mortem perseuerauerint, etiam diuina in aeternum damnatione sunt digni. Nec se excusabunt dicentes, sicut modo dicunt: , ita tunc: Quare damnamur, quandoquidem ut ex bono reuerteremur ad malum, perseuerantiam non accepimus qua permaneremus in bono? Nullo modo hac excusatione a iusta damnatione se liberabunt. Si enim, sicut ueritas loquitur, nemo liberatur a damnatione quae facta est per Adam, nisi per fidem Iesu Christi, et tamen ab hac damnatione non se liberabunt qui poterunt dicere non se audisse Euangelium Christi, cum fides ex auditu sit, quanto minus se liberabunt qui dicturi sunt: Perseuerantiam non accepimus? Iustior enim uidetur excusatio dicentium: Non accepimus audientiam, quam dicentium: Non acaccepimus perseuerantiam: quoniam potest dici: Homo, in eo quod audieras et tenueras, in eo perseuerares si uelles; nullo modo autem dici potest: Id quod non audieras, crederes si uelles. A perditionis massa homines discernuntur non meritis suis, sed per gratiam, iustificati gratis. 7. 12. Ac per hoc et qui Euangelium non audierunt, et qui eo audito in melius commutati perseuerantiam non acceperunt, et qui Euangelio audito uenire ad Christum, hoc est, in eum credere noluerunt, quoniam ipse dixit: Nemo uenit ad me, nisi ei datum fuerit a Patre meo, et qui per aetatem paruulam nec credere potuerunt, sed ab originali noxa solo possent lauacro regenerationis absolui, quo tamen non accepto mortui perierunt, non sunt ab illa conspersione discreti, quam constat esse damnatam, euntibus omnibus ex uno in condemnationem. Discernuntur autem non meritis suis, sed per gratiam Mediatoris, hoc est, in sanguine secundi Adam iustificati gratis. Itaque cum audimus: Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?, ab illa perditionis massa quae facta est per primum Adam, debemus intellegere neminem posse discerni, nisi qui hoc donum habet, quisquis habet, quod gratia Saluatoris accepit. Hoc autem apostolicum testimonium tam magnum est, ut beatus Cyprianus ad Quirinum scribens, ipsum subiecerit illi titulo, in quo ait: In nullo esse gloriandum, quando nostrum nihil sit. Electi per gratiam certissime saluantur. 7. 13. Quicumque ergo ab illa originali damnatione ista diuinae gratiae largitate discreti sunt, non est dubium quod et procuratur eis audiendum Euangelium; et cum audiunt, credunt; et in fide quae per dilectionem operatur, usque in finem perseuerant; et si quando exorbitant, correpti emendantur, et quidam eorum etsi ab hominibus non corripiantur, in uiam quam reliquerant redeunt; et nonnulli accepta gratia, in qualibet aetate, periculis huius uitae mortis celeritate subtrahuntur. Haec enim omnia operatur in eis, qui uasa misericordiae operatus est eos, qui et elegit eos in Filio suo, ante constitutionem mundi per electionem gratiae. Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. Non enim sic sunt uocati, ut non essent electi; propter quod dictum est: Multi enim uocati, pauci uero electi: sed quoniam secundum propositum uocati sunt, profecto et electi sunt per electionem, ut dictum est, gratiae, non praecedentium meritorum suorum; quia gratia illis est omne meritum. Ex praescitis et praedestinatis nullus perit. 7. 14. De talibus dicit Apostolus: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum, his qui secundum propositum uocati sunt: quoniam quos ante praesciuit, et praedestinauit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinauit, illos et uocauit; quos autem uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem iustificauit, ipsos et glorificauit. Ex istis nullus perit, quia omnes electi sunt. Electi sunt autem, quia secundum propositum uocati sunt: propositum autem, non suum, sed Dei; de quo alibi dicit: Ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex uocante dictum est ei: quia maior seruiet minori; et alibi: Non secundum opera nostra, inquit, sed secundum suum propositum et gratiam. Cum ergo audimus: Quos autem praedestinauit, illos et uocauit, secundum propositum uocatos debemus agnoscere: quoniam inde coepit, dicens: Omnia cooperatur in bonum, his qui secundum propositum uocati sunt; ac deinde subiunxit: Quoniam quos ante praesciuit, et praedestinauit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; atque his praemissis subdidit: Quos autem praedestinauit, illos et uocauit. Eos itaque uult intellegi, quos secundum propositum uocauit; ne putentur in eis esse aliqui uocati et non electi, propter illam dominicam sententiam: Multi uocati, pauci electi. Quicumque enim electi, sine dubio etiam uocati: non autem quicumque uocati, consequenter electi. Illi ergo electi, ut saepe dictum est, qui secundum propositum uocati, qui etiam praedestinati atque praesciti. Horum si quisquam perit, fallitur Deus: sed nemo eorum perit, quia non fallitur Deus. Horum si quisquam perit, uitio humano uincitur Deus: sed nemo eorum perit, quia nulla re uincitur Deus. Electi autem sunt ad regnandum cum Christo; non quomodo electus est Iudas ad opus cui congruebat. Ab illo quippe electus est, qui nouit bene uti etiam malis, ut et per eius opus damnabile, illud propter quod ipse uenerat, opus uenerabile compleretur. Cum itaque audimus: Nonne ego uos duodecim elegi, et unus ex uobis diabolus est?, illos debemus intellegere electos per misericordiam, illum per iudicium; illos ad obtinendum regnum suum, illum ad fundendum sanguinem suum. Vox electorum. 7. 15. Merito sequitur uox ad regnum electorum: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo nobis omnia donauit? Quis accusabit aduersus electos Dei? Deus qui iustificat? Quis condemnat? Christus qui mortuus est, magis autem qui et resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis? Quam fortis autem perseuerantiae usque in finem munus acceperint, sequantur et dicant: Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis. Sed in his omnibus superuincimus per eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque uita, neque angelus, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque uirtus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro. Multi uocati, pauci electi. 7. 16. Isti significati sunt ad Timotheum, ubi cum dictum fuisset Hymenaeum et Philetum fidem quorumdam subuertere, mox additum est: Firmum autem fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Sciuit Dominus qui sunt eius. Horum fides, quae per dilectionem operatur, profecto aut omnino non deficit, aut si qui sunt quorum deficit, reparatur antequam uita ista finiatur, et deleta quae intercurrerat iniquitate, usque in finem perseuerantia deputatur. Qui uero perseueraturi non sunt, ac sic a fide christiana et conuersatione lapsuri sunt, ut tales eos uitae huius finis inueniat, procul dubio nec illo tempore, quo bene pieque uiuunt, in istorum numero computandi sunt. Non enim sunt a massa illa perditionis praescientia Dei et praedestinatione discreti; et ideo nec secundum propositum uocati, ac per hoc nec electi; sed in eis uocati, de quibus dictum est: Multi uocati; non in eis de quibus dictum est: pauci uero electi. Et tamen quis neget eos electos, cum credunt, et baptizantur, et secundum Deum uiuunt? Plane dicuntur electi a nescientibus quid futuri sint, non ab illo qui eos nouit non habere perseuerantiam quae ad beatam uitam perducit electos, scitque illos ita stare, ut praescierit esse casuros. Cur non electis perseuerantia non datur? 8. 17. Hic si a me quaeratur, cur eis Deus perseuerantiam non dederit, quibus eam qua christiane uiuerent, dilectionem dedit, me ignorare respondeo. Non enim arroganter, sed agnoscens modulum meum, audio dicentem Apostolum: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? et: O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiae eius!. Quantum itaque nobis iudicia sua manifestare dignatur, gratias agamus; quantum uero abscondere, non aduersus eius consilium murmuremus, sed hoc quoque nobis saluberrimum esse credamus. Tu autem quisquis inimicus eius gratiae sic interrogas, ipse quid dicis? Bene, quod te non negas esse christianum, et catholicum iactas. Si ergo confiteris donum Dei esse perseuerare in bono usque in finem, cur hoc donum ille accipiat, ille non accipiat, puto quod mecum pariter nescis, et ambo hic inscrutabilia iudicia Dei penetrare non possumus. Aut si ad liberum arbitrium hominis, quod non secundum Dei gratiam, sed contra eam defendis, pertinere dicis ut perseueret in bono quisque, uel non perseueret, non Deo donante si perseueret, sed humana uoluntate faciente, quid moliturus es contra uerba dicentis: Rogaui pro te, Petre, ne deficiat fides tua? An audebis dicere etiam rogante Christo ne deficeret fides Petri, defecturam fuisse si Petrus eam deficere uoluisset, hoc est, si eam usque in finem perseuerare noluisset? quasi aliud Petrus ullo modo uellet, quam pro illo Christus rogasset ut uellet. Nam quis ignorat, tunc fuisse perituram fidem Petri, si ea qua fidelis erat, uoluntas ipsa deficeret; et permansuram, si eadem uoluntas maneret? Sed quia praeparatur uoluntas a Domino, ideo pro illo Christi non posset esse inanis oratio. Quando rogauit ergo ne fides eius deficeret, quid aliud rogauit, nisi ut haberet in fide liberrimam, fortissimam, inuictissimam,perseuerantissimamuoluntatem?Ecce quemadmodum secundum gratiam Dei, non contra eam, libertas defenditur uoluntatis. Voluntas quippe humana non libertate consequitur gratiam, sed gratia potius libertatem, et ut perseueret delectabilem perpetuitatem, et insuperabilem fortitudinem. Certe mirandum est. 8. 18. Mirandum est quidem, multumque mirandum, quod filiis suis quibusdam Deus quos regenerauit in Christo, quibus fidem, spem, dilectionem dedit, non dat perseuerantiam; cum filiis alienis scelera tanta dimittat, atque impertita gratia faciat filios suos. Quis hoc non miretur? quis hoc non uehemenmentissime stupeat? Sed etiam illud non minus mirum est, et tamen uerum, atque ita manifestum, ut nec ipsi inimici gratiae Dei quomodo id negent ualeant inuenire, quod filios quosdam amicorum suorum, hoc est regeneratorum bonorumque fidelium, sine Baptismo hinc paruulos exeuntes, quibus utique si uellet huius lauacri gratiam procuraret, in cuius potestate sunt omnia, alienat a regno suo, quo parentes mittit illorum, et quosdam filios inimicorum suorum facit in manus Christianorum uenire, et per hoc lauacrum introducit in regnum, a quo eorum parentes alieni sunt, cum et illis malum, et istis bonum meritum nullum sit paruulis, ex eorum propria uoluntate. Certe hic iudicia Dei, quoniam iusta et alta sunt, nec uituperari possunt, nec penetrari. In his est et illud de perseuerantia, de qua nunc disputamus. De utrisque ergo exclamemus: O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius! Vestigare non possumus inuestigabiles uias Dei. 8. 19. Nec miremur nos uestigare non posse inuestigabiles uias eius. Ut enim alia innumerabilia taceam, quae aliis dantur, aliis non dantur hominibus a Domino Deo, apud quem non est acceptio personarum, nec tribuuntur ista meritis uoluntatum, sicut sunt celeritates, uires, bonae ualetudines, et pulchritudines corporum, ingenia mirabilia, et multarum artium capaces naturae mentium, uel quae accedunt extrinsecus, ut est opulentia, nobilitas, honores, et caetera huiusmodi, quae quisque ut habeat, non nisi in Dei est potestate: ut non immorer etiam in Baptismate paruulorum (quod nullus istorum potest dicere, sicut illa, ad regnum Dei non pertinere), cur illi paruulo detur, illi non detur, cum sit utrumque in potestate Dei, et sine illo Sacramento nemo intret in regnum Dei: ut ergo haec taceam uel relinquam, illos ipsos intueantur de quibus agitur. De his enim disserimus, qui perseuerantiam bonitatis non habent, sed ex bono in malum deficiente bona uoluntate moriuntur. Respondeant, si possunt, cur illos Deus, cum fideliter et pie uiuerent, non tunc de uitae huius periculis rapuit, ne malitia mutaret intellectum eorum, et ne fictio deciperet animas eorum. Utrum hoc in potestate non habuit, an eorum mala futura nesciuit? Nempe nihil horum nisi peruersissime atque insanissime dicitur. Cur ergo non fecit? Respondeant qui nos irrident, quando in rebus talibus exclamamus: Quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiae eius!. Neque enim hoc non donat Deus quibus uoluerit, aut uero Scriptura illa mentitur, quae de morte uelut immatura hominis iusti ait: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam eius. Cur igitur hoc tam magnum beneficium aliis dat, aliis non dat Deus, apud quem non est iniquitas, nec acceptio personarum, et in cuius potestate est quamdiu quisque in hac uita maneat, quae tentatio dicta est super terram? Sicut ergo coguntur fateri, donum Dei esse ut finiat homo uitam istam, antequam ex bono mutetur in malum, cur autem aliis donetur, aliis non donetur, ignorant: ita donum Dei esse in bono perseuerantiam secundum Scripturas, de quibus testimonia multa iam posui, fateantur nobiscum; et cur aliis detur, aliis non detur, sine murmure aduersus Deum dignentur ignorare nobiscum. Qui non acceperunt perseuerantiam, non sunt uere filii Dei... 9. 20. Nec nos moueat, quod filiis suis quibusdam Deus non dat istam perseuerantiam. Absit enim ut ita esset, si de illis praedestinatis essent et secundum propositum uocatis, qui uere sunt filii promissionis. Nam isti cum pie uiuunt, dicuntur filii Dei; sed quoniam uicturi sunt impie et in eadem impietate morituri, non eos dicit filios Dei praescientia Dei. Sunt enim filii Dei, qui nondum sunt nobis, et sunt iam Deo; de quibus ait euangelista Ioannes: Quia Iesus moriturus erat pro gente, nec tantum pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret in unum: quod utique credendo futuri erant per Euangelii praedicationem; et tamen antequam esset factum, iam filii Dei erant in memoriali Patris sui inconcussa stabilitate conscripti. Et sunt rursus quidam, qui filii Dei propter susceptam uel temporaliter gratiam dicuntur a nobis, nec sunt tamen Deo; de quibus ait idem Ioannes: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Non ait: ex nobis exierunt, sed quia non manserunt nobiscum, iam non sunt ex nobis; uerum ait: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; hoc est: Et quando uidebantur in nobis, non erant ex nobis. Et tamquam ei diceretur: Unde id ostendis? Quod si fuissent, inquit, ex nobis, permansissent utique nobiscum. Filiorum Dei uox est: Ioannes loquitur, in filiis Dei loco praecipuo conconstitutus. Cum ergo filii Dei dicunt de his qui perseuerantiam non habuerunt: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, et addunt: Quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum, quid aliud dicunt, nisi: Non erant filii, etiam quando erant in professione et nomine filiorum? non quia iustitiam simulauerunt; sed quia in ea non permanserunt. Neque enim ait: Nam si fuissent ex nobis, ueram, non fictam iustitiam tenuissent utique nobiscum, sed: si fuissent, inquit, ex nobis, permansissent utique nobiscum. In bono illos uolebat procul dubio permanere. Erant itaque in bono, sed quia in eo non permanserunt, id est non usque in finem perseuerauerunt, non erant, inquit, ex nobis, et quando erant nobiscum; hoc est, non erant ex numero filiorum, et quando erant in fide filiorum: quoniam qui uere filii sunt, praesciti et praedestinati sunt conformes imaginis Filii eius, et secundum propositum uocati sunt ut electi essent. Non enim perit filius promissionis, sed filius perditionis. ...nec sunt uocati secundum propositum. 9. 21. Fuerunt ergo isti ex multitudine uocatorum; ex electorum autem paucitate non fuerunt. Non igitur filiis suis praedestinatis Deus perseuerantiam non dedit: haberent enim eam si in eo filiorum numero essent; et quid haberent, quod non accepissent, secundum apostolicam ueramque sententiam? Ac per hoc tales filii Filio Christo dati essent, quemadmodum ipse dicit ad Patrem: Ut omne quod dedisti mihi, non pereat, sed habeat uitam aeternam. Hi ergo Christo intelleguntur dari, qui ordinati sunt in uitam aeternam. Ipsi sunt illi praedestinati et secundum propositum uocati, quorum nullus perit. Ac per hoc nullus eorum ex bono in malum mutatus finit hanc uitam; quoniam sic est ordinatus, et ideo Christo datus, ut non pereat, sed habeat uitam aeternam. Et rursus quos dicimus inimicos eius, uel paruulos filios inimicorum eius, quoscumque eorum sic regeneraturus est, ut in ea fide quae per dilectionem operatur, hanc uitam finiant, iam et antequam hoc fiat, in illa praedestinatione sunt filii eius, et dati sunt Christo Filio eius, ut non pereant, sed habeant uitam aeternam. Qui non manserunt in uerbo Christi, non sunt uere discipuli eius. 9. 22. Denique ipse Saluator: Si manseritis, inquit, in uerbo meo, uere discipuli mei estis. Numquid in his computandus est Iudas, qui non mansit in uerbo eius? Numquid in his computandi sunt illi, de quibus Euangelium sic loquitur, ubi Dominus cum commendasset manducandam carnem suam et bibendum sansanguinem suum, ait euangelista: Haec dixit in synagoga docens, in Capharnaum. Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: Hoc uos scandalizat? Si ergo uideritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? Spiritus est qui uiuificat, caro autem non prodest quidquam. Verba quae ego locutus sum uobis, spiritus et uita sunt. Sed sunt quidam ex uobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent credentes, et quis traditurus esset eum; et dicebat: Propterea dixi uobis: Quia nemo uenit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro, et iam non cum illo ambulabant. Numquid non et isti discipuli appellati sunt, loquente Euangelio? Et tamen non erant uere discipuli, quia non manserunt in uerbo eius, secundum id quod ait: Si manseritis in uerbo meo, uere discipuli mei estis. Quia ergo non habuerunt perseuerantiam, sicut non uere discipuli Christi, ita nec uere filii Dei fuerunt, etiam quando esse uidebantur et ita uocabantur. Appellamus ergo nos et electos, et Christi discipulos, et Dei filios, quia sic appellandi sunt, quos regeneratos pie uiuere cernimus; sed tunc uere sunt quod appellantur, si manserint in eo propter quod sic appellantur. Si autem perseuerantiam non habent, id est, in eo quod coeperunt esse non manent, non uere appellantur quod appellantur et non sunt: apud eum enim hoc non sunt, cui notum est quod futuri sunt, id est, ex bonis mali. Qui secundum propositum uocati sunt, iam glorificati sunt. 9. 23. Propter hoc Apostolus cum dixisset: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum, sciens nonnullos diligere Deum, et in eo bono usque in finem non permanere, mox addidit: his qui secundum propositum uocati sunt. Hi enim in eo quod diligunt Deum, permanent usque in finem; et qui ad tempus inde deuiant, reuertuntur, ut usque in finem perducant, quod in bono esse coeperunt. Ostendens autem quid sit secundum propositum uocari, mox addidit ea quae iam supra posui: Quoniam quos ante praesciuit, et praedestinauit conformes imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinauit, illos et uocauit, scilicet secundum propositum; quos autem uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem iustificauit, ipsos et glorificauit. Illa omnia iam facta sunt: praesciuit, praedestinauit, uocauit, iustificauit: quoniam et omnes iam praesciti ac praedestinati sunt, et multi iam uocati atque iustificati; quod autem posuit in fine: illos et glorificauit (siquidem illa gloria est hic intellegenda, de qua idem dicit: Cum Christus apparuerit uita uestra, tunc et uos cum illo apparebitis in gloria ) nondum factum est. Quamuis et illa duo, id est: uocauit et iustificauit, non in omnibus facta sint, de quibus dicta sunt: adhuc enim usque in finem saeculi multi uocandi et iustificandi sunt; et tamen uerba praeteriti temporis posuit de rebus etiam futuris, tamquam iam fecerit Deus, quae iam ut fierent ex aeternitate disposuit. Ideo de illo dicit et propheta Isaias: Qui fecit quae futura sunt. Quicumque ergo in Dei prouidentissima dispositione praesciti, praedestinati, uocati, iustificati, glorificati sunt, non dico etiam nondum renati, sed etiam nondum nati, iam filii Dei sunt, et omnino perire non possunt. Hi uere ueniunt ad Christum; quia ita ueniunt, quomodo ipse dicit: Omne quod dat mihi Pater, ad me ueniet; et eum qui uenit ad me, non eiiciam foras. Et paulo post: Haec est, inquit, uoluntas eius qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo. Ab illo ergo datur etiam perseuerantia in bono usque in finem: neque enim datur, nisi eis qui non peribunt; quoniam qui non perseuerant peribunt. Si qui eorum deuiant et exorbitant, etiam hoc ipsum Deus facit proficere in bonum. 9. 24. Talibus Deus diligentibus eum omnia cooperatur in bonum; usque adeo prorsus omnia, ut etiam si qui eorum deuiant et exorbitant, etiam hoc ipsum eis faciat proficere in bonum, quia humiliores redeunt atque doctiores. Discunt enim in ipsa uia iusta cum tremore se exultare debere, non sibi arrogando tamquam de sua uirtute fiduciam permanendi, nec dicendo in abundantia sua: Non mouebimur in aeternum. Propter quod eis dicitur: Seruite Domino in timore, et exultate ei cum tremore, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de uia iusta. Neque enim ait: Et non ueniatis ad uiam iustam; sed: ne pereatis, inquit, de uia iusta; quid ostendens, nisi eos esse commonitos, qui iam ambulant in uia iusta, ut in timore Deo seruiant, id est, non altum sapiant, sed timeant? quod significat: Non superbiant, sed humiles sint: unde et alibi dicit: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes: exultent Deo, sed cum tremore; in nullo gloriantes, quando nostrum nihil sit; ut qui gloriatur, in Domino glorietur: ne pereant de uia iusta, in qua iam amambulare coeperunt, dum sibi hoc ipsum assignant, quod in ea sunt. His uerbis usus est et Apostolus, ubi ait: Cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini. Et ostendens quare cum timore et tremore: Deus est enim, inquit, qui operatur in uobis et uelle et operari, pro bona uoluntate. Non enim habebat hunc timorem et tremorem, qui dicebat in abundantia sua: Non mouebor in aeternum. Sed quia filius erat promissionis, non perditionis, expertus Deo paululum deserente quid esset ipse: Domine, inquit, in uoluntate tua praestitisti decori meo uirtutem; auertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Ecce doctior, et ob hoc etiam humilior, tenuit uiam, iam uidens et confitens in uoluntate sua Deum decori eius praestitisse uirtutem: quod sibi ipse tribuens et de se praesumens in tali abundantia quam praestiterat Deus, non de illo qui eam praestiterat, dicebat: Non mouebor in aeternum. Factus est ergo conturbatus, ut se inueniret, et humiliter sapiens, non solum aeternae uitae, uerum etiam in hac uita piae conuersationis et perseuerantiae, in quo spes habenda esset, addisceret. Haec uox et apostoli Petri esse potuit: dixerat quippe et ipse in abundantia sua: Animam meam pro te ponam; sibi festinando tribuens, quod ei fuerat a Domino postea largiendum. Auertit autem ab illo faciem Dominus, et factus est conturbatus, ita ut eum mori pro illo metuens ter negaret. Sed rursus conuertit ad eum faciem suam Dominus, et culpam lacrymis diluit. Quid est enim aliud: Respexit eum, nisi: faciem, quam paululum ab illo auerterat, reuocauit ad eum? Factus ergo fuerat conturbatus: sed quia didicit non de se ipso fidere, etiam hoc ei profecit in bonum, faciente illo qui diligentibus eum omnia cooperatur in bonum; quia secundum propositum uocatus erat, ut nemo eum posset eripere de manu Christi, cui datus erat. Corripiendum est, sed cum caritate. 9. 25. Nemo ergo dicat non esse corripiendum qui exorbitat de uia iusta, sed ei reditum et perseuerantiam a Domino tantum esse poscendam; nemo prudens et fidelis hoc dicat. Si enim secundum propositum uocatus est iste, procul dubio illi, etiam quod corripitur, Deus cooperatur in bonum. Utrum autem ita sit uocatus, quoniam qui corripit nescit, faciat ipse cum caritate quod scit esse faciendum: scit enim talem corripiendum, facturo Deo aut misericordiam, aut iudicium: misericordiam quidem, si a massa perditionis ille qui corripitur, gratiae largitate discretus est, et non est inter uasa irae quae perfecta sunt in perditionem, sed inter uasa misericordiae quae praeparauit Deus in gloriam; iudicium uero, si in illis est damnatus, in his non est praedestinatus. Alia quaestio: quid de ipso primo homine qui non per seuerauit sentiamus. 10. 26. Hic exoritur alia quaestio, non sane contemnenda, sed in adiutorio Domini, in cuius manu sunt et nos et sermones nostri, aggredienda atque soluenda. Quaeritur enim a nobis, quantum attinet ad hoc donum Dei, quod est in bono perseuerare usque in finem, quid de ipso primo homine sensentiamus, qui certe sine ullo uitio factus est rectus. Nec dico: Si perseuerantiam non habuit, quomodo sine uitio fuit, cui tam necessarium Dei donum defuit? Huic namque interrogationi facile respondetur, eum perseuerantiam non habuisse, quia in eo bono, quo sine uitio fuit, non perseuerauit: coepit enim habere uitium ex quo cecidit; et si coepit, antequam coepisset, utique sine uitio fuit. Aliud est enim non habere uitium; et aliud est in ea bonitate, in qua nullum uitium est, non manere. Eo quippe ipso quod non dicitur numquam sine uitio fuisse, sed dicitur sine uitio non permansisse, procul dubio demonstratur sine uitio fuisse, in quo bono non permansisse culpatur. Sed illud magis quaerendum operosiusque tractandum est, quomodo respondeamus eis qui dicunt: est, habuit perseuerantiam, procul dubio perseuerauit in ea: et si perseuerauit, utique non peccauit, nec illam suam rectitudinem Deumque deseruit. Eum autem peccasse, et desertorem boni fuisse, ueritas clamat. Non ergo habuit in illo bono perseuerantiam: et si non habuit, non utique accepit. Quomodo enim et accepisset perseuerantiam, et non perseuerasset? Porro, si propterea non habuit, quia non accepit, quid ipse non perseuerando peccauit, qui perseuerantiam non accepit? Neque enim dici potest, ideo non accepisse, quia non est discretus a massa perditionis gratiae largitate. Nondum quippe erat illa in genere humano perditionis massa antequam peccasset, ex quo tracta est origo uitiata". Deus ordinauit angelorum et hominum uitam ut prius osten deret quid posset liberum arbitrium, deinde quid posset gratiae beneficium in angelis... 10. 27. Quapropter saluberrime confitemur, quod rectissime credimus, Deum Dominumque rerum omnium, qui creauit omnia bona ualde, et mala ex bonis exoritura esse praesciuit, et sciuit magis ad suam omnipotentissimam bonitatem pertinere, etiam de malis bene facere, quam mala esse non sinere, sic ordinasse Angelorum et hominum uitam, ut in ea prius ostenderet quid posset eorum liberum arbitrium, deinde quid posset suae gratiae beneficium iustitiaeque iudicium. Denique angeli quidam, quorum princeps est qui dicitur diabolus, per liberum arbitrium a Domino Deo refugae facti sunt. Refugientes tamen eius bonitatem, qua beati fuerunt, non potuerunt eius effugere iudicium, per quod miserrimi effecti sunt. Caeteri autem per ipsum liberum arbitrium in ueritate steterunt, eamque de suo casu numquam futuro certissimam scire meruerunt. Si enim nos de Scripturis sanctis nosse potuimus sanctos Angelos iam nullos esse casuros, quanto magis hoc ipsi reuelata sibi sublimius ueritate nouerunt? Nobis quippe beata sine fine uita promissa est, et aequalitas Angelorum: ex qua promissione certi sumus, cum ad illam uitam post iudicium uenerimus, non inde nos esse lapsuros; quod si de se ipsis Angeli nesciunt, non aequales, sed beatiores erimus. Veritas autem nobis eorum promisit aequalitatem. Certum est igitur hoc eos nosse per speciem, quod nos per fidem, nullam scilicet ruinam cuiusquam sancti angeli iam futuram. Diabolus uero et angeli eius, etsi beati erant antequam caderent, et se in miseriam casuros esse nesciebant, erat tamen adhuc quod eorum adderetur beatitudini, si per liberum arbitrium in ueritate stetissent, donec istam summae beatitudinis plenitudinem, tamquam praemium ipsius permansionis acciperent, id est, ut magna per Spiritum Sanctum data abundantia caritatis Dei, cadere ulterius omnino non possent, et hoc de se certissime nossent. Hanc plenitudinem beatitudinis non habebant; sed quia nesciebant suam futuram miseriam, minore quidem, sed tamen beatitudine sine ullo uitio fruebantur. Nam si suum casum futurum nossent aeternumque supplicium, beati utique esse non possent, quos huius tanti mali metus iam tunc miseros esse compelleret. ...et iustitiae iudicium in homine. 10. 28. Sic et hominem fecit cum libero arbitrio, et quamuis sui futuri casus ignarum, tamen ideo beatum, quia et non mori et miserum non fieri in sua potestate esse sentiebat. In quo statu recto ac sine uitio, si per ipsum liberum arbitrium manere uoluisset, profecto sine ullo mortis et infelicitatis exexperimento, acciperet illam, merito huius permansionis, beatitudinis plenitudinem, qua et sancti Angeli sunt beati, id est, ut cadere non posset ulterius, et hoc certissime sciret. Nam neque ipse posset etiam in paradiso beatus esse, immo ibi non esset, ubi esse miserum non deceret, si eum sui casus praescientia timore tanti mali miserum faceret. Quia uero per liberum arbitrium Deum deseruit, iustum iudicium Dei expertus est, ut cum tota sua stirpe, quae in illo adhuc posita tota cum illo peccauerat, damnaretur. Quotquot enim ex hac stirpe gratia Dei liberantur, a damnatione utique liberantur, qua iam tenentur obstricti. Unde etiamsi nullus liberaretur, iustum Dei iudicium nemo iuste reprehenderet. Quod ergo pauci in comparatione pereuntium, in suo uero numero multi liberantur, gratia fit, gratis fit, gratiae sunt agendae quia fit, ne quis uelut de suis meritis extollatur, sed omne os obstruatur, et qui gloriatur, in Domino glorietur. Adam habuit Dei gratiam, sed disparem gratiae sanctorum. 11. 29. Quid ergo? Adam non habuit Dei gratiam? Immo uero habuit magnam, sed disparem. Ille in bonis erat, quae de bonitate sui Conditoris acceperat: neque enim ea bona et ille suis meritis comparauerat, in quibus prorsus nullum patiebatur malum. Sancti uero in hac uita, ad quos pertinet liberationis haec gratia, in malis sunt, ex quibus clamant ad Deum: Libera nos a malo. Ille in illis bonis Christi morte non eguit: istos a reatu et haereditario et proprio illius Agni sanguis absoluit. Ille non opus habebat eo adiutorio, quod implorant isti cum dicunt: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Quoniam in eis caro concupiscit aduersus spiritum, et spiritus aduersus carnem, atque in tali certamine laborantes ac periclitantes dari sibi pugnandi uincendique uirtutem per Christi gratiam poscunt. Ille uero nulla tali rixa de se ipso aduersus se ipsum tentatus atque turbatus, in illo beatitudinis loco sua secum pace fruebatur. Sancti potentiore gratia indigent: gratia Incarnationis. 11. 30. Proinde etsi non interim laetiore nunc, uerumtamen potentiore gratia indigent isti: et quae potentior quam Dei unigenitus Filius, aequalis Patri et coaeternus, pro eis homo factus, et sine suo ullo uel originali uel proprio peccato ab hominibus peccatoribus crucifixus? Qui quamuis die tertio resurrexit, numquam moriturus ulterius; pertulit tamen pro mortalibus mortem, qui mortuis praestitit uitam, ut redempti eius sanguine, tanto ac tali pignore accepto dicerent: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donauit? Deus ergo naturam nostram, id est animam rationalem carcarnemque hominis Christi suscepit, susceptione singulariter mirabili uel mirabiliter singulari, ut nullis iustitiae suae praecedentibus meritis Filius Dei sic esset ab initio quo esse homo coepisset, ut ipse et Verbum quod sine initio est, una persona esset. Neque enim quisquam tanta rei huius et fidei caecus est ignorantia, ut audeat dicere, quamuis de Spiritu Sancto et uirgine Maria filium hominis natum, per liberum tamen arbitrium bene uiuendo, et sine peccato bona opera faciendo meruisse ut esset Dei Filius, resistente Euangelio atque dicente: Verbum caro factum est. Nam ubi hoc factum est, nisi in utero uirginali, unde fuit initium hominis Christi? Itemque Virgine requirente, quomodo fieret quod ei per angelum nuntiabatur, angelus respondit: Spiritus Sanctus superueniet in te, et uirtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea, quod nascetur ex te Sanctum, uocabitur Filius Dei. Propterea, inquit: non propter opera, quae nondum nati utique nulla sunt; sed propterea, quia Spiritus Sanctus superueniet in te, et uirtus Altissimi obumbrabit tibi, quod nascetur ex te Sanctum, uocabitur Filius Dei. Ista natiuitas profecto gratuita coniunxit in unitate personae hominem Deo, carnem Verbo. Istam natiuitatem bona opera secuta sunt, non bona opera meruerunt. Neque enim metuendum erat, ne isto ineffabili modo in unitatem personae a Verbo Deo natura humana suscepta, per liberum uoluntatis peccaret arbitrium, cum ipsa susceptio talis esset, ut natura hominis a Deo ita suscepta, nullum in se motum malae uoluntatis admitteret. Per hunc Mediatorem Deus ostendit eos, quos eius sanguine redemit, facere se ex malis deinceps in aeternum bonos, quem sic suscepit, ut numquam esset malus, nec ex malo factus semper esset bonus. In primo Adam gratia facit ut habeat homo iustitiam, si uelit. 11. 31. Istam gratiam non habuit homo primus, qua numquam uellet esse malus; sed sane habuit, in qua si permanere uellet, numquam malus esset, et sine qua etiam cum libero arbitrio bonus esse non posset, sed eam tamen per liberum arbitrium deserere posset. Nec ipsum ergo Deus esse uoluit sine sua gratia, quam reliquit in eius libero arbitrio. Quoniam liberum arbitrium ad malum sufficit, ad bonum autem parum est, nisi adiuuetur ab omnipotenti bono. Quod adiutorium si homo ille per liberum non deseruisset arbitrium, semper esset bonus: sed deseruit, et desertus est. Tale quippe erat adiutorium, quod desereret cum uellet, et in quo permaneret si uellet: non quo fieret ut uellet. Haec prima est gratia quae data est primo Adam: sed hac potentior est in secundo Adam. Prima est enim qua fit ut habeat homo iustitiam si uelit: secunda ergo plus potest, qua etiam fit ut uelit, et tantum uelit, tantoque ardore diligat, ut carnis uoluntatem contraria concupiscentem uoluntate spiritus uincat. Nec illa quidem parua erat, qua demonstrata est etiam potentia liberi arbitrii, quoniam sic adiuuabatur, ut sine hoc adiutorio in bono non maneret, sed hoc adiutorium si uellet desereret. Haec autem tanto maior est, ut parum sit homini per illam reparare perditam libertatem, parum sit denique non posse sine illa uel apprehendere bonum, uel permanere in bono si uelit, nisi etiam efficiatur ut uelit. In secundo Adam gratia facit ut homo uelit. 11. 32. Tunc ergo dederat homini Deus bonam uoluntatem: in illa quippe eum fecerat qui fecerat rectum; dederat adiutorium, sine quo in ea non posset permanere si uellet; ut autem uellet, in eius libero reliquit arbitrio. Posset ergo permanere si uellet: quia non deerat adiutorium per quod posset, et sine quo non posset perseueranter bonum tenere quod uellet. Sed quia noluit permanere, profecto eius culpa est, cuius meritum fuisset, si permanere uoluisset: sicut fecerunt Angeli sancti, qui cadentibus aliis per liberum arbitrium, per idem liberum arbitrium steterunt ipsi, et huius permansionis debitam mercedem recipere meruerunt, tantam scilicet beatitudinis plenitudinem, qua eis certissimum sit semper se in illa esse mansuros. Si autem hoc adiutorium uel angelo uel homini, cum primum facti sunt, defuisset; quoniam non talis natura facta erat, ut sine diuino adiutorio posset manere si uellet, non utique sua culpa cecidissent: adiutorium quippe defuisset, sine quo manere non possent. Nunc autem quibus deest tale adiutorium, iam poena peccati est: quibus autem datur, secundum gratiam datur, non secundum debitum; et tanto amplius datur per Iesum Christum Dominum nostrum, quibus id dare Deo placuit, ut non solum adsit sine quo permanere non possumus, etiamsi uelimus, uerum etiam tantum ac tale sit, ut uelimus. Fit quippe in nobis per hanc Dei gratiam in bono recipiendo et perseueranter tenendo, non solum posse quod uolumus, uerum etiam uelle quod possumus. Quod non fuit in homine primo: unum enim horum in illo fuit, alterum non fuit. Namque ut reciperet bonum, gratia non egebat, quia nondum perdiderat; ut autem in eo permaneret, egebat adiutorio gratiae, sine quo id omnino non posset; et acceperat posse si uellet, sed non habuit uelle quod posset: nam si habuisset, perseuerasset. Posset enim perseuerare si uellet; quod ut nollet, de libero descendit arbitrio, quod tunc ita liberum erat, ut et bene uelle posset et male. Quid erit autem liberius libero arbitrio, quando non poterit seruire peccato, quae futura erat et homini, sicut facta est Angelis sanctis, merces meriti? Nunc autem per peccatum perdito bono merito, in his qui liberantur factum est donum gratiae, quae merces meriti futura erat. "Posse non peccare", et "non posse peccare". 12. 33. Quapropter, bina ista quid inter se differant, diligenter et uigilanter intuendum est: posse non peccare, et non posse peccare, posse non mori, et non posse mori, bonum posse non deserere, et bonum non posse deserere. Potuit enim non peccare primus homo, potuit non mori, potuit bonum non deserere. Numquid dicturi sumus: Non potuit peccare, qui tale habebat liberum arbitrium? aut: Non potuit mori, cui dictum est: Si peccaueris, morte morieris? aut: Non potuit bonum deserere, cum hoc peccando deseruerit, et ideo mortuus sit? Prima ergo libertas uoluntatis erat, posse non peccare; nouissima erit multo maior, non posse peccare. Prima immortalitas erat, posse non mori; nouissima erit multo maior, non posse mori. Prima erat perseuerantiae potestas, bonum posse non deserere; nouissima erit felicitas perseuerantiae, bonum non posse deserere. Numquid, quia erunt bona nouissima potiora atque meliora, ideo fuerunt illa prima uel nulla uel parua? "Auxilium sine quo non", et "auxilium quo". 12. 34. Itemque ipsa adiutoria distinguenda sunt. Aliud est adiutorium sine quo aliquid non fit, et aliud est adiutorium quo aliquid fit. Nam sine alimentis non possumus uiuere, nec tamen cum adfuerint alimenta, eis fit ut uiuat qui mori uoluerit. Ergo adiutorium alimentorum est sine quo non fit, non quo fit ut uiuamus. At uero beatitudo quam non habet homo, cum data fuerit, continuo fit beatus. Adiutorium est enim non solum sine quo non fit, uerum etiam quo fit propter quod datur. Quapropter hoc adiutorium et quo fit est, et sine quo non fit: quia et si data fuerit homini beatitudo, continuo fit beatus; et si data numquam fuerit, numquam erit. Alimenta uero non consequenter faciunt ut homo uiuat; sed tamen sine illis non potest uiuere. Primo itaque homini, qui in eo bono quo factus fuerat rectus acceperat posse non peccare, posse non mori, posse ipsum bonum non deserere, datum est adiutorium perseuerantiae, non quo fieret ut perseueraret, sed sine quo per liberum arbitrium perseuerare non posset. Nunc uero sanctis in regnum Dei per gratiam Dei praedestinatis, non tale adiutorium perseuerantiae datur, sed tale ut eis perseuerantia ipsa donetur: non solum ut sine isto dono perseuerantes esse non possint, uerum etiam ut per hoc donum non nisi perseuerantes sint. Non solum enim dixit: Sine me nihil potestis facere, uerum etiam dixit: Non uos me elegistis; sed ego elegi uos, et posui uos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus uester maneat. Quibus uerbis eis non solum iustitiam, uerum etiam in illa perseuerantiam se dedisse monstrauit. Christo enim sic eos ponente ut eant, et fructum afferant, et fructus eorum maneat, quis audeat dicere: Non manebit? quis audeat dicere: Forsitan non manebit? Sine poenitentia sunt enim dona et uocatio Dei: sed uocatio eorum qui secundum propositum uocati sunt. Pro his igitur interpellante Christo ne deficiat fides eorum, sine dubio non deficiet usque in finem: ac per hoc perseuerabit usque in finem, nec eam nisi manentem uitae huius inueniet finis. "Auxilium" quo sancti huius mundi martyria uincunt. 12. 35. Maior quippe libertas est necessaria aduersus tot et tantas tentationes, quae in paradiso non fuerunt, dono perseuerantiae munita atque firmata, ut cum omnibus amoribus, terroribus, erroribus suis uincatur hic mundus: hoc sanctorum martyria docuerunt. Denique ille et terrente nullo, et insuper contra Dei terrentis imperium, libero usus arbitrio, non stetit in tanta felicitate, in tanta non peccandi facilitate; isti autem, non dico terrente mundo, sed saeuiente ne starent, steterunt in fide; cum uideret ille bona praesentia quae fuerat relicturus, isti futura quae accepturi fuerant non uiderent. Unde hoc, nisi donante illo, a quo misericordiam consecuti sunt ut fideles essent, a quo acceperunt spiritum, non timoris, quo persequentibus cederent, sed uirtutis et caritatis et continentiae, quo cuncta minantia, cuncta inuitantia, cuncta cruciantia superarent? Illi ergo sine peccato ullo data est, cum qua conditus est, uoluntas libera, et eam fecit seruire peccato; horum uero cum fuisset uoluntas serua peccati, liberata est per illum qui dixit: Si uos Filius liberauerit, tunc uere liberi eritis. Et accipiunt tantam per istam gratiam libertatem, ut quamuis, quamdiu hic uiuunt, pugnent contra concupiscentias peccatorum, eisque nonnulla subrepant, propter quae dicant quotidie: Dimitte nobis debita nostra, non tamen ultra seruiant peccato quod est ad mortem, de quo dicit Ioannes apostolus: Est peccatum ad mortem; non pro illo dico ut roget. De quo peccato (quoniam non expressum est) possunt multa et diuersa sentiri: ego autem dico id esse peccatum, fidem quae per dilectionem operatur, deserere usque ad mortem. Huic peccato ultra non seruiunt, non prima conditione, sicut ille, liberi; sed per secundum Adam Dei gratia liberati, et ista liberatione habentes liberum arbitrium quo seruiant Deo, non quo captiuentur a diabolo. Liberati enim a peccato serui facti sunt iustitiae, in qua stabunt usque in finem, donante sibi illo perseuerantiam, qui eos praesciuit, et praedestinauit, et secundum propositum uocauit, et iustificauit, et glorificauit; quoniam illa quae de his promisit, etiam futura iam fecit: cui promittenti credidit Abraham, et deputatum est illi ad iustitiam. Dedit enim gloriam Deo, plenissime credens, sicut scriptum est, quia quae promisit, potens est et facere. Deus dat perseuerantiam electis quia quae promisit potens est et facere. 12. 36. Ipse ergo illos bonos facit, ut bona faciant. Neque enim propterea eos promisit Abrahae, quia praesciuit a se ipsis bonos futuros. Nam si ita est, non suum, sed eorum est quod promisit. Non autem sic credidit Abraham, sed, non est infirmatus in fide, dans gloriam Deo, et plenissime credens quia quae promisit, potens est et facere. Non ait: Quae praesciuit, potens est promittere; aut: Quae praedixit, potens est ostendere; aut: Quae promisit, potens est praescire; sed, quae promisit, potens est et facere. Ipse igitur eos facit perseuerare in bono, qui facit bonos. Qui autem cadunt et pereunt, in praedestinatorum numero non fuerunt. Quamuis ergo de omnibus regeneratis et pie uiuentibus loqueretur Apostolus, dicens: Tu quis es qui iudices alienum seruum? suo domino stat aut cadit, continuo tamen respexit ad praedestinatos, et ait: Stabit autem: et ne hoc sibi arrogarent, Potens est enim Deus, inquit, statuere eum. Ipse itaque dat perseuerantiam, qui statuere potens est eos qui stant, ut perseuerantissime stent; uel restituere qui ceciderunt: Dominus enim erigit elisos. Placuit Deo quo maxime humanam superbiam extingueret, ut non glorietur omnis caro coram ipso. 12. 37. Ut ergo non acciperet hoc donum Dei, id est in bono perseuerantiam, primus homo, sed perseuerare uel non perseuerare in eius relinqueretur arbitrio, tales uires habebat eius uoluntas, quae sine ullo fuerat instituta peccato, et nihil illi ex se ipso concupiscentialiter resistebat, ut digne tantae bonitati et tantae bene uiuendi facilitati perperseuerandi committeretur arbitrium: Deo quidem praesciente quid esset facturus iniuste; praesciente tamen, non ad hoc cogente: sed simul sciente quid de illo ipse faceret iuste. Nunc uero posteaquam est illa magna peccati merito amissa libertas, etiam maioribus donis adiuuanda remansit infirmitas. Placuit enim Deo, quo maxime humanae superbiam praesumptionis exstingueret, ut non glorietur omnis caro coram ipso, id est, omnis homo. Unde autem non glorietur caro coram ipso, nisi de meritis suis? quae quidem potuit habere, sed perdidit; et per quod habere potuit, per hoc perdidit, hoc est, per liberum arbitrium: propter quod non restat liberandis nisi gratia liberantis. Ita ergo non gloriatur omnis caro coram ipso. Non enim gloriantur iniusti, qui non habent unde; nec iusti, quia ex ipso habent unde, nec habent gloriam suam nisi ipsum, cui dicunt: Gloria mea, et exaltans caput meum. Ac per hoc ad omnem hominem pertinet quod scriptum est: Ut non glorietur omnis caro coram ipso. Ad iustos autem illud: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Hoc enim Apostolus apertissime ostendit, qui cum dixisset: Ut non glorietur omnis caro coram ipso, ne putarent sancti sine gloria se remansisse, mox addidit: Ex ipso autem uos estis in Iesu Christo, qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Hinc est quod in hoc loco miseriarum, ubi tentatio est uita humana super terram, uirtus in infirmitate perficitur: quae uirtus, nisi ut qui gloriatur, in Domino glorietur? Qui gloriatur, in Domino glorietur. 12. 38. Ac per hoc nec de ipsa perseuerantia boni uoluit Deus sanctos suos in uiribus suis, sed in ipso gloriari: qui eis non solum dat adiutorium quale primo homini dedit, sine quo non possint perseuerare si uelint; sed in eis etiam, operatur et uelle: ut quoniam non perseuerabunt, nisi et possint et uelint, perseuerandi eis et possibilitas et uoluntas diuinae gratiae largitate donetur. Tantum quippe Spiritu Sancto accenditur uoluntas eorum, ut ideo possint, quia sic uolunt; ideo sic uelint, quia Deus operatur ut uelint. Nam si in tanta infirmitate uitae huius (in qua tamen infirmitate propter elationem reprimendam perfici uirtutem oportebat) ipsis relinqueretur uoluntas sua, ut in adiutorio Dei sine quo perseuerare non possent, manerent si uellent, nec Deus in eis operaretur ut uellent, inter tot et tantas tentationes infirmitate sua uoluntas ipsa succumberet, et ideo perseuerare non possent, quia deficientes infirmitate nec uellent, aut non ita uellent infirmitate uoluntatis ut possent. Subuentum est igitur infirmitati uoluntatis humanae, ut diuina gratia indeclinabiliter et insuperabiliter ageretur; et ideo, quamuis infirma, non tamen deficeret, neque aduersitate aliqua uinceretur. Ita factum est ut uoluntas hominis inualida et imbecilla in bono adhuc paruo perseueraret per uirtutem Dei: cum uoluntas primi hominis fortis et sana in bono ampliore non perseuerauerit, habens uirtutem liberi arbitrii, quamuis non defuturo adiutorio Dei sine quo non posset perseuerare si uellet, non tamen tali quo in illo Deus operaretur ut uellet. Fortissimo quippe dimisit atque permisit facere quod uellet: infirmis seruauit, ut ipso donante inuictissime quod bonum est uellent, et hoc deserere inuictissime nollent. Dicente ergo Christo: Rogaui pro te ne deficiat fides tua, intellegamus ei dictum, qui aedificatur super petram. Atque ita homo Dei non solum quia misericordiam consecutus est ut fidelis esset, uerum etiam quia fides ipsa non deficit, qui gloriatur, in Domino glorietur. Certus est numerus electorum, neque augendus neque minuendus. 13. 39. Haec de his loquor, qui praedestinati sunt in regnum Dei, quorum ita certus est numerus, ut nec addatur eis quisquam, nec minuatur ex eis: non de his qui, cum annuntiasset et locutus esset, multiplicati sunt super numerum. Ipsi enim uocati dici possunt, non autem electi, quia non secundum propositum uocati. Certum uero esse numerum electorum, neque augendum neque minuendum, quamuis et Ioannes Baptista significet, ubi dicit: Facite ergo fructum dignum poenitentiae: et nolite dicere apud uosmetipsos: Patrem habemus Abraham; potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae, ut ostendat sic istos esse amputandos si non fecerint fructum, ut non desit numerus qui promissus est Abrahae, tamen apertius in Apocalypsi dicitur: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Si enim alius non est accepturus nisi iste perdiderit, certus est numerus. Qui sint in numero praedestinatorum occultari opus est... 13. 40. Quod autem etiam perseueraturis sanctis sic ista dicuntur, quasi eos perseueraturos habeatur incertum, non aliter haec audire debent, quibus expedit non altum sapere, sed timere. Quis enim ex multitudine fidelium, quamdiu in hac mortalitate uiuitur, in numero praedestinatorum se esse praesumat? Quia id occultari opus est in hoc loco, ubi sic cauenda est elatio, ut etiam per satanae angelum, ne extolleretur, tantus colaphizaretur Apostolus. Hinc Apostolis dicebatur: Si manseritis in me: dicente illo qui eos utique sciebat esse mansuros. Et per Prophetam: Si uolueritis et audieritis me: cum sciret ipse in quibus operaretur et uelle. Et similia multa dicuntur. Nam propter huius utilitatem secreti, ne forte quis extollatur, sed omnes etiam qui bene currunt timeant, dum occultum est qui perueniant: propter huius ergo utilitatem secreti credendum est quosdam de filiis perditionis, non accepto dono perseuerandi usque in finem, in fide quae per dilectionem operatur incipere uiuere, et aliquamdiu fideliter ac iuste uiuere, et postea cadere, neque de hac uita priusquam hoc eis contingat auferri. Quorum si nemini contigisset, tamdiu haberent homines istum saluberrimum timorem, quo uitium elationis opprimitur, donec ad Christi gratiam qua pie uiuitur peruenirent, deinceps iam securi numquam se ab illo esse casuros. Quae praesumptio in isto tentationum loco non expedit, ubi tanta est infirmitas, ut superbiam possit generare securitas. Denique etiam hoc erit; sed tunc, quod iam est in angelis, etiam in hominibus erit, quando ulla superbia esse non poterit. Numerus ergo sanctorum per Dei gratiam Dei regno praedestinatus, donata sibi etiam usque in finem perseuerantia, illuc integer perducetur, et illic integerrimus iam sine fine beatissimus seruabitur, adhaerente sibi misericordia Saluatoris sui, siue cum conuertuntur, siue cum praeliantur, siue cum coronantur. ...quia et praedestinatis Dei misericordia necessaria est. 13. 41. Nam et tunc esse illis Dei misericordiam necessariam sancta Scriptura testatur, ubi sanctus de Domino Deo suo dicit animae suae: Qui coronat te in miseratione et misericordia. Dicit etiam Iacobus apostolus: Iudicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: ubi ostendit etiam in illo iudicio, in quo iusti coronantur, iniustique damnantur, alios cum misericordia, alios sine misericordia iudicandos. Propter quod etiam mater Machabaeorum filio suo dicit: Ut in illa miseratione cum fratribus te recipiam. Cum enim rex iustus, sicut scriptum est, sederit in throno, non aduersabitur ante eum omne malum. Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Ac per hoc etiam ibi Dei misericordia necessaria est, qua fit beatus, cui non imputauit Dominus peccatum. Sed tunc pro bonorum operum meritis iusto iudicio etiam ipsa misericordia tribuetur. Cum enim dicitur: Iudicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam, manifestatur in his in quibus inueniuntur bona opera misericordiae, iudicium cum misericordia fieri; ac per hoc etiam ipsam misericordiam meritis bonorum operum reddi. Non sic est nunc, quando non solum nullis bonis, sed etiam multis malis operibus praecedentibus, misericordia eius praeuenit hominem, ut liberetur a malis, et quae fecit, et quae facturus fuerat nisi Dei gratia regeretur, et quae passurus fuerat in aeternum nisi erueretur a potestate tenebrarum, et transferretur in regnum Filii caritatis Dei. Verumtamen quia et ipsa uita aeterna, quam certum est bonis operibus debitam reddi, a tanto Apostolo gratia Dei dicitur, cum gratia non operibus reddatur, sed gratis detur, sine ulla dubitatione confitendum est, ideo gratiam uitam aeternam uocari, quia his meritis redditur, quae gratia contulit homini. Recte quippe ipsa intellegitur quae in Euangelio legitur: Gratia pro gratia, id est, pro his meritis quae contulit gratia. Qui ex praedestinatis non sunt, non accepta perseuerantia deserunt et deseruntur. 13. 42. Hi uero qui non pertinent ad hunc praedestinatorum numerum, quos Dei gratia siue nondum habentes ullum liberum suae uoluntatis arbitrium, siue cum arbitrio uoluntatis, ideo uere libero, quia per ipsam gratiam liberato, perducit ad regnum: hi ergo qui non pertinent ad istum certissimum et felicissimum numerum, pro meritis iustissime iudicantur. Aut enim iacent sub peccato, quod originaliter generatione traxerunt, et cum illo haereditario debito hinc exeunt, quod non est regeneratione dimissum; aut per liberum arbitrium alia insuper addiderunt: arbitrium, inquam, liberum, sed non liberatum, liberum iustitiae, peccati autem seruum, quo uoluuntur per diuersas noxias cupiditates, alii magis, alii minus, sed omnes mali, et pro ipsa diuersitate diuersis suppliciis iudicandi. Aut gratiam Dei suscipiunt, sed temporales sunt, nec perseuerant; deserunt et deseruntur. Dimissi enim sunt libero arbitrio, non accepto perseuerantiae dono, iudicio Dei iusto et occulto. Patiantur homines se corripi et corripientes adhibeant caritatem. 14. 43. Patiantur ergo homines se corripi quando peccant, nec de ipsa correptione contra gratiam argumententur, nec de gratia contra correptionem; quia et peccatis iusta poena debetur, et ad ipsam pertinet iusta correptio, quae medicinaliter adhibetur, etiamsi salus aegrotantis incerta est: ut si is qui corripitur, ad praedestinatorum numerum pertinet, sit ei correptio salubre medicamentum; si autem non pertinet, sit ei correptio poenale tormentum. Sub isto ergo incerto ex caritate adhibenda est, cuius exitus ignoratur; et pro illo cui adhibetur, orandum est ut sanetur. Cum autem homines per correptionem in uiam iustitiae seu ueniunt seu reuertuntur, quis operatur in cordibus eorum salutem, nisi ille qui quolibet plantante atque rigante, et quolibet in agris uel arbustulis operante dat incrementum Deus; cui uolenti saluum facere nullum hominum resistit arbitrium? Sic enim uelle seu nolle in uolentis aut nolentis est potestate, ut diuinam uoluntatem non impediat, nec superet potestestatem. Etiam de his enim qui faciunt quae non uult, facit ipse quae uult. Cur Deus uult homines saluos esse nec tamen omnes salui fiunt? 14. 44. Et quod scriptum est, quod uult omnes homines saluos fieri, nec tamen omnes salui fiunt, multis quidem modis intellegi potest, ex quibus in aliis opusculis nostris aliquos commemorauimus: sed hic unum dicam. Ita dictum est: Omnes homines uult saluos fieri, ut intellegantur omnes praedestinati; quia omne genus hominum in eis est. Sicut dictum est Pharisaeis: Decimatis omne olus: ubi non est intellegendum nisi omne quod habebant; neque enim omne olus quod erat in toto terrarum orbe decimabant. Secundum istum locutionis modum dictum est: Sicut et ego omnibus per omnia placeo. Numquid enim qui hoc dixit, placebat etiam tam multis persecutoribus suis? Sed placebat omni generi hominum, quod Christi congregabat Ecclesia, siue iam intus positis, siue introducendis in eam. Si Deus habet in potestate uoluntates hominum, quis alius facit ut salubris sit correptio? 14. 45. Non est itaque dubitandum, uoluntati Dei, qui in coelo et in terra omnia quaecumque uoluit fecit, et qui etiam illa quae futura sunt fecit, humanas uoluntates non posse resistere, quominus faciat ipse quod uult: quandoquidem etiam de ipsis hominum uoluntatibus, quod uult, cum uult, facit. Nisi forte (ut ex multis aliqua commemorem) quando Deus uoluit Sauli regnum dare, sic erat in potestate Israelitarum subdere se memorato uiro, siue non subdere, quod utique in eorum erat positum uoluntate, ut etiam Deo ualerent resistere. Qui tamen hoc non fecit, nisi per ipsorum hominum uoluntates, sine dubio habens humanorum cordium quo placeret inclinandorum omnipotentissimam potestatem. Sic enim scriptum est: Et dimisit Samuel populum, et abiit unusquisque in locum suum; et Saul abiit in domum suam in Gabaa; et abierunt potentes quorum tetigit Dominus corda cum Saule. Et filii pestilentes dixerunt: Quis saluabit nos? hic? Et inhonorauerunt eum, et non attulerunt ei munera. Numquid aliquis dicturus est, non iturum fuisse cum Saul, quemquam eorum quorum tetigit corda Dominus ut irent cum illo; aut isse aliquem pestilentium, quorum ut hoc facerent corda non tetigit? Item de Dauid, quem Dominus in regnum successu prosperiore constituit, ita legitur: Et ambulabat Dauid proficiens, et magnificabatur, et Dominus erat cum illo. Hoc cum praemissum fuisset, paulo post dictum est: Et Spiritus induit Amasai principem triginta, et dixit: Tui sumus, o Dauid, et tecum futuri, fili Iesse. Pax, pax tibi, et pax adiutoribus tuis, quia auxiliatus est tibi Deus. Numquid iste posset aduersari uoluntati Dei, et non potius eius facere uoluntatem, qui in eius corde operatus est per Spiritum suum quo indutus est, ut hoc uellet, diceret, et faceret? Item paulo post ait eadem Scriptura: Omnes hi uiri bellatores, dirigentes aciem corde pacifico uenerunt in Hebron, ut constituerent Dauid super omnem Israel. Sua uoluntate utique isti constituerunt regem Dauid. Quis non uideat? quis hoc neget? Non enim hoc non ex animo, aut non ex bona uoluntate fecerunt, quod fecerunt corde pacifico; et tamen hoc in eis egit, qui in cordibus hominum quod uoluerit operatur. Propter quod praemisit Scriptura: Et ambulabat Dauid proficiens,et magnificabatur, et Dominus omnipotens erat cum illo. Ac per hoc Dominus omnipotens qui erat cum illo, adduxit istos ut eum regem constituerent. Et quomodo adduxit? numquid corporalibus ullis uinculis alligauit? Intus egit, corda tenuit, corda mouit, eosque uoluntatibus eorum, quas ipse in illis operatus est, traxit. Si ergo cum uoluerit reges in terra Deus constituere, magis habet in potestate uoluntates hominum quam ipsi suas, quis alius facit ut salubris sit correptio, et fiat in correpti corde correctio, ut caelesti constituatur in regno? Corripiantur a praepositis suis fratres, sed cum caritate. 15. 46. Corripiantur itaque a praepositis suis subditi fratres correptionibus de caritate uenientibus, pro culparum diuersitate diuersis, uel minoribus, uel amplioribus. Quia et ipsa quae damnatio nominatur, quam facit episcopale iudicium, qua poena in Ecclesia nulla maior est, potest, si Deus uoluerit, in correptionem saluberrimam cedere atque proficere. Neque enim scimus quid contingat sequenti die; aut ante finem uitae huius de aliquo desperandum est; aut contradici Deo potest, ne respiciat et det poenitentiam, et accepto sacrificio spiritus contribulati cordisque contriti a reatu quamuis iustae damnationis absoluat, damnatumque ipse non damnet. Pastoralis tamen necessitas habet, ne per plures serpant dira contagia, separare ab ouibus sanis morbidam: ab illo, cui nihil est impossibile, ipsa forsitan separatione sanandam. Nescientes enim quis pertineat ad praedestinatorum numerum, quis non pertineat, sic affici debemus caritatis affectu, ut omnes uelimus saluos fieri. Hoc quippe fit, cum singulos quosque, ut occurrerint cum quibus id agere ualeamus, ad hoc conamur adducere, ut iustificati ex fide pacem habeant ad Deum: quam praedicabat etiam Apostolus, cum dicebat: Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos: obsecramus pro Christo, reconciliari Deo. Quid est enim ei reconciliari, nisi pacem ad illum habere? Propter quam pacem etiam ipse Dominus Iesus dixit discipulis suis: In quamcumque domum intraueritis, primum dicite: Pax huic domui; et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax uestra; sin autem, ad uos reuertetur. Cum hanc euangelizant pacem, de quibus praedictum est: Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona!, nobis quidem tunc incipit esse quisque filius pacis, cum obedierit et crediderit huic Euangelio, et ex fide iustificatus pacem ad Deum habere coeperit: secundum autem praedestinationem Dei, iam filius pacis erat. Neque enim dictum est: Super quem requieuerit pax uestra, fiet filius pacis; sed: Si ibi fuerit, inquit, filius pacis, requiescet super illam domumpax uestra. Iam ergo et antequam illi annuntiaretur haec pax, filius pacis ibi erat, sicut eum nouerat atque praescierat non euangelista, sed Deus. Ad nos ergo qui nescimus quisnam sit filius pacis, aut non sit, pertinet nullum exceptum facere, nullumque discernere; sed uelle omnes saluos fieri, quibus praedicamus hanc pacem. Neque enim metuendum est ne perdamus eam, si ille cui praedicamus, non est filius pacis, ignorantibus nobis: ad nos enim reuertetur, id est, nobis proderit ista praedicatio, non et illi; si autem super eum pax praedicata requieuerit, et nobis, et illi. De corripiendis filiis pacis. 15. 47. Quia ergo nos qui salui futuri sint nescientes, omnes quibus praedicamus hanc pacem saluos fieri uelle Deus iubet, et ipse in nobis hoc operatur, diffundendo istam caritatem in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis, potest etiam sic intellegi quod omnes homines Deus uult saluos fieri, quoniam nos facit uelle: sicut misit Spiritum Filii sui clamantem: Abba, Pater, id est, nos clamare facientem. De ipso quippe Spiritu, alio loco dicit: Accepimus Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. Nos ergo clamamus, sed ille clamare dictus est, qui efficit ut clamemus. Si ergo clamantem Spiritum recte dixit Scriptura, a quo efefficitur ut clamemus, recte etiam uolentem Deum a quo efficitur ut uelimus. Ac per hoc, quia et corripiendo nihil aliud debemus agere, nisi ut ab ista pace quae est ad Deum non recedatur, aut ad eam qui recesserat reuertatur, nos agamus sine desperatione quod agimus. Si filius pacis est quem corripimus, requiescet super eum pax nostra: sin autem, ad nos reuertetur. Pigri et neglegentes esse non debemus in corripiendis. 15. 48. Quamuis itaque etiam dum quorumdam fides subuertitur, firmum Dei fundamentum stet, quoniam sciuit Dominus qui sunt eius, non tamen ideo nos pigri et negligentes esse debemus in corripiendis, qui corripiendi sunt. Neque enim frustra dictum est: Corrumpunt mores bonos colloquia mala; et: Peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est. Non argumentemur contra ista praecepta salubremque terrorem dicentes: ad nos? Firmum fundamentum Dei stat, et nemo perit nisi filius perditionis". 16. 48. Absit ut ista garrientes, securos nos in hac negligentia esse debere credamus. Verum est enim quia nemo perit, nisi filius perditionis: sed ait Deus per Ezechielem prophetam: Ille quidem in peccato suo morietur, sanquinem uero eius de manu speculatoris requiram. Correptioni adicienda est oratio. 16. 49. Proinde, quantum ad nos pertinet, qui praedestinatos a non praedestinatis discernere non ualemus, et ob hoc omnes saluos fieri uelle debemus, omnibus, ne pereant, uel ne alios perdant, adhibenda est a nobis medicinaliter seuera correptio; Dei est autem illis eam facere utilem, quos ipse praesciuit et praedestinauit conformes imaginis Filii sui. Si enim aliquando timore non corripimus, ne aliquis inde pereat, cur non etiam timore corripimus, ne aliquis inde plus pereat? Neque enim dilectionis uiscera maiora gestamus quam beatus Apostolus, qui dicit: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes: uidete ne quis malum pro malo alicui reddat. Ubi intellegendum est tunc potius malum pro malo reddi, si corripiendus non corripitur, sed praua dissimulatione negligitur. Dicit etiam: Peccantes coram omnibus corripe, ut caeteri timorem habeant. Quod de his peccatis accipiendum est quae non latent, ne contra Domini sentententiam putetur locutus. Ille enim dicit: Si peccauerit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum. Verumtamen et ipse seueritatem correptionis eo usque perducit, ut dicat: Si nec Ecclesiam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. Et quis magis dilexit infirmos, quam ille qui pro omnibus est factus infirmus, et pro omnibus ex ipsa infirmitate crucifixus? Quae cum ita sint, nec gratia prohibet correptionem, nec correptio negat gratiam: et ideo sic est praecipienda iustitia, ut a Deo gratia, qua id quod praecipitur fiat, fideli oratione poscatur; et hoc utrumque ita faciendum est, ut neque iusta correptio negligatur. Omnia uero haec cum caritate fiant: quoniam caritas nec facit peccatum, et cooperit multitudinem peccatorum.