Text supplied by James Marchand of the University of Illinois (Urbana). The text is taken for the most part from the edition of Crecelius, with minor changes. There is a better edition of the text by Jan Pinborg, in B. Darrell Jackson & Jan Pinborg, *Augustine de dialectica* (to be preferred to the version here). AURELII AUGUSTINI DE DIALECTICA [01] Dialectica est bene disputandi scientia. Disputamus autem utique uerbis. Verba igitur aut simplicia sunt aut coniuncta. Simplicia sunt quae unum quiddam significant ut cum dicimus: Homo equus disputat currit Nec mireris, quod 'disputat', quamuis ex duobus conpositum sit, tamen inter simplicia numeratum est; nam res definitione illustratur. Dictum est enim id esse simplex quod unum quiddam significet. Itaque hoc includitur hac definitione, qua non includitur cum dicimus 'loquor'. Quamuis enim unum uerbum sit, non habet tamen simplicem significationem, siquidem significat etiam personam quae loquitur. Ideo iam obnoxium est ueritati aut falsitati, nam et negari et affirmari potest. Omnis itaque prima et secunda persona uerbi quamuis singillatim enuntietur tamen inter coniuncta uerba numerabitur, quia simplicem non habet significationem. Siquidem quisquis dicit: Ambulo et ambulationem facit intellegi et se ipsum qui ambulat, et quisquis dicit 'ambulas' similiter et rem quae fit et eum qui facit significat. At uero qui dicit 'ambulat' nihil aliud quam ipsam significat ambulationem, quamobrem tertia persona uerbi semper inter simplicia numeratur et nondum aut affirmari aut negari potest, nisi cum talia uerba sunt, quibus necessario cohaeret personae significatio consuetudine loquendi, ut cum dicimus 'pluit' uel 'ninguit', etiamsi non addatur quis pluat aut ninguat, tamen quia intellegitur non potest inter simplicia numerari. [02] Coniuncta uerba sunt quae sibi conexa res plures significant, ut cum dicimus: Homo ambulat aut: Homo festinans in montem ambulat et siquid tale. Sed coniunctorum uerborum alia sunt quae sententian conprehendunt, ut ea quae dicta sunt, alia quae non conpraehendunt sed expectant aliquid ut eadem ipsa quae nunc diximus, si subtrahas uerbum quod positum est 'ambulat'. Quamuis enim uerba coniuncta sint 'homo festinans in montem', tamen adhuc pendet oratio. Separatis igitur his coniunctis uerbis quae non implent sententiam restant ea uerba coniuncta quae sententiam conpraehendunt. Horum item duae species sunt: Aut enim sic sententia conpraehenditur, ut uero aut falso teneatur obnoxia, ut est: Omnis homo ambulat aut: Omnis homo non ambulat et siquid huiusmodi est. Aut ita impletur sententia, ut licet perficiat propositum animi affirmari tamen negatiue non possit, ut cum imperamus, cum optamus, cum execramur et similia. Nam quisquis dicit 'perge ad uillam' uel 'utinam pergat ad uillam' uel 'dii illum perduint', non potest argui quod mentiatur aut credi quod uerum dicat. Nihil enim affirmauit aut negauit. Ergo nec tales sententiae in quaestionem ueniunt, ut disputatorem requirant. [03] Sed illae quae requirunt aut simplices sunt aut coniunctae. Simplices sunt, quae sine ulla copulatione sententiae alterius enuntiantur, ut est illud quod dicimus 'omnis homo ambulat'. Coniunctae sunt, de quarum copulatione indicatur, ut est 'si ambulat, mouetur'. Sed cum de coniunctione sententiarum iudicium fit, tamdiu est, donec perueniatur ad summam. Summa est autem quae conficitur ex concessis. Quod dico tale est: qui dicit 'si ambulat, mouetur', probare uult aliquid, ut cum hoc concessero uerum esse restet illi docere quod ambulet et summa consequatur, quae iam negari non potest, id est quod moueatur -- aut restet illi docere quod non moueatur, ut consequatur summa, quae item non potest non concedi, id est quod non ambulet. Rursus si hoc modo uelit dicere: Homo iste ambulat simplex sententia est: quam si concessero et adiunxerit aliam: Quisquis autem ambulat mouetur et hanc etiam concessero, ex hac coniunctione sententiarum quamuis singillatim enuntiatarum et concessarum illa summa sequitur, quae iam neccessario concedatur, id est: Homo iste igitur mouetur [04] His breuiter constitutis singulas partes consideremus. Nam sunt primae duae: una de his quae simpliciter dicuntur, ubi est quasi materia dialecticae, altera de his quae coniuncta dicuntur, ubi iam quasi opus apparet. Quae de simplicibus est uocatur 'de loquendo'. Illa uero quae de coniunctis est in tres partes diuiditur: separata enim coniunctione uerborum quae non implet sententiam illa, quae sic implet sententiam, ut nondum faciat quaestionem uel disputatorem requirat, uocatur 'de eloquendo'. Illa, quae sic implet sententiam, ut de sententiis simplicibus iudicetur, uocatur 'de proloquendo'. Illa, quae sic conpraehendit sententiam, ut de ipsa etiam copulatione iudicetur donec perueniatur ad summam, uocatur 'de proloquiorum summa'. Has ergo singulas partes diligentius explicemus. [05] Verbum est uniuscuiusque rei signum, quod ab audiente possit intellegi, a loquente prolatum. Res est quidquid uel sentitur uel intellegitur uel latet. Signum est quod et se ipsum sensui et praeter se aliquid animo ostendit. Loqui est articulata uoce signum dare. Articulatam autem dico quae conpraehendi litteris potest. Haec omnia quae definita sunt, utrum recte definita sint et utrum hactenus uerba definitionis aliis definitionibus persequenda fuerint, ille indicabit locus, quo definiendi disciplina tractatur. Nunc quod instat accipe intentus. Omne uerbum sonat. Cum enim est in scripto, non uerbum sed uerbi signum est; quippe inspectis a legente litteris occurrit animo, quid uoce prorumpat. Quid enim aliud litterae scriptae quam se ipsas oculis et praeter se uoces animo ostendunt, et paulo ante diximus signum esse quod se ipsum sensui et praeter se aliquid animo ostendit. Quae legimus igitur non uerba sunt sed signa uerborum. Sed ut, ipsa littera cum sit pars minima uocis articulatae, abutimur tamen hoc uocabulo, ut appellemus litteram etiam cum scriptam uidemus, quamuis omnino tacita sit neque ulla pars uocis sed signum partis uocis appareat. Ita etiam uerbum appellatur cum scriptum est, quamuis uerbi signum, id est signum significantis uocis, eluceat. Ergo ut coeperam dicere omne uerbum sonat. Sed quod sonat nihil ad dialecticam. De sono enim uerbi agitur, cum quaeritur uel animaduertitur, quanta uocalium uel dispositione leniatur uel concursione dehiscat, item consonantium uel interpositione nodetur uel congestione asperetur et quot uel qualibus syllabis constet, ubi poeticus rhythmus accentusque a grammaticis solarum aurium tractantur negotia. Et tamen cum de his disputatur, praeter dialecticam non est. Haec enim scientia disputandi est. Sed cum uerba sint rerum, quando de ipsis obtinent, uerborum autem, quibus de his disputatur. Nam cum de uerbis loqui nisi uerbis nequeamus et cum loquimur nonnisi de aliquibus rebus loquamur, occurrit animo ita esse uerba signa rerum, ut res esse non desinant. Cum ergo uerbum ore procedit, si propter se procedit id est ut de ipso uerbo aliquid quaeratur aut disputetur, res est utique disputationi quaestionique subiecta, sed ipsa res 'uerbum' uocatur. Quidquid autem ex uerbo non aures sed animus sentit et ipso animo tenetur inclusum, 'dicibile' uocatur. Cum uero uerbum procedit non propter se sed propter aliud aliquid significandum, 'dictio' uocatur. Res autem ipsa, quae iam uerbum non est neque uerbi in mente conceptio, siue habeat uerbum quo significari possit, siue non habeat, nihil aliud quam 'res' uocatur proprio iam nomine. Haec ergo quattuor distincta teneantur, 'uerbum dicibile dictio res'. Quod dixi 'uerbum' et uerbum est et 'uerbum' significat. Quod dixi 'dicibile' uerbum est, nec tamen 'uerbum', sed quod in uerbo intellegitur et animo continetur, significat. Quod dixi 'dictionem' uerbum est, sed quod iam illa duo simul id est et ipsum uerbum et quod fit in animo per uerbum significat. Quod dixi 'rem', uerbum est, quod praeter illa tria quae dicta sunt quidquid restat significat. Sed exemplis haec illustranda esse perspicio. Fac igitur a quoquam grammatico puerum interrogatum hoc modo: 'Arma' quae pars orationis est? Quod dictum est 'arma', propter se dictum est, id est uerbum propter ipsum uerbum. Caetera uero, quod ait 'quae pars orationis', non propter se, sed propter uerbum, quod 'arma' dictum est, uel animo sensa uel uoce prolata sunt. Sed cum animo sensa sunt, ante uocem dicibilia erunt; cum autem propter id quod dixi proruperunt in uocem, dictiones factae sunt. Ipsum uero 'arma' quod hic uerbum est, cum a Vergilio pronuntiatum est, dictio fuit; non enim propter se prolatum est, sed ut eo significarentur uel bella quae gessit Aeneas uel scutum et caetera arma quae Vulcanus heroi fabricatus est. Ipsa uero bella uel arma, quae gesta aut ingestata sunt ab Aenea -- ipsa inquam quae cum gererentur adque essent uidebantur, quaeque si nunc adessent uel digito monstrare possemus aut tangere, quae etiamsi non cogitentur non eo tamen fit ut non fuerint -- ipsa ergo per se nec uerba sunt nec dicibilia nec dictiones, sed res quae iam proprio nomine 'res' uocantur. Tractandum est igitur nobis in hac parte dialecticae de 'uerbis', de 'dicibilibus', 'dictionibus', de 'rebus'. In quibus omnibus cum partim uerba significentur partim non uerba, nihil est tamen, de quo non uerbis disputare necesse sit. Itaque de his primo disputetur per quae de caeteris disputare conceditur. [06] Igitur uerbum quodlibet excepto sono -- de quo bene disputare ad facultatem dialectici pertinet, non ad dialecticam disciplinam, ut defensiones Ciceronis sunt quidem rhetoricae facultatis sed non his docetur ipsa rhetorica -- ergo omne uerbum praeter id quod sonat quattuor quaedam necessario uocat in quaestionem: originem suam, uim, declinationem, ordinationem. De origine uerbi quaeritur, cum quaeritur unde ita dicatur, res mea sententia nimis curiosa et minus necessaria. Neque hoc eo mihi placuit dicere, quod Ciceroni quoque idem uidetur, quis enim egeat auctoritate in re tam perspicua? Quod si omnino multum iuuaret explicare originem uerbi, ineptum esset adgredi quod persequi profecto infinitum est. Quis enim repperire possit, quidquid dictum fuerit unde ita dictum sit? Huc accedit quod ut somniorum interpretatio ita uerborum origo pro cuiusque ingenio iudicatur. Ecce enim 'uerba' ipsa quispiam ex eo putat dicta quod aurem quasi 'uerberent'. Immo inquit alius quod aerem. Sed quid? Nostra non magna lis est, nam uterque a 'uerberando' huius uocabuli originem trahit. Sed de trauerso tertius uide quam rixam inferat. Quod enim uerum nos ait loqui oportet odiosumque est natura ipsa iudicante mendacium, 'uerbum' a 'uero' cognominatum est. Nec ingenium quartum defuit. Nam sunt qui 'uerbum' a 'uero' quidem dictum putant, sed prima syllaba satis animaduersa secundam neglegi non oportere. 'uerbum' enim cum dicimus, inquiunt, prima eius syllaba 'uerum' significat, secunda 'sonum'. Hoc enim uolunt esse 'bum'. Unde Ennius sonum pedum 'bombum pedum' dixit et {Gk boe:~sai} Graeci clamare et Vergilius: 'reboant siluae'. Ergo 'uerbum' dictum est quasi a 'uerum boando' hoc est 'uerum sonando'. Quod si ita est, praescribit quidem hoc nomen, ne cum uerbum facimus mentiamur; sed uereor, ne ipsi qui dicunt ista mentiantur. Ergo ad te iam pertinet iudicare, utrum 'uerbum' a 'uerberando' an a 'uero' solo an a 'uerum boando' dictum putemus, an potius unde sit dictum non curemus, cum quid significet intellegamus. Breuiter tamen hunc locum notatum (hoc est de origine uerborum) uolo paulisper accipias, ne ullam partem suscepti operis praetermisse uideamur. Stoici autumant, quos Cicero in hac re ut Cicero inridet, nullum esse uerbum, cuius non certa explicari origo possit. Et quia hoc modo eos urguere facile fuit, si diceres hoc infinitum esse, quibus uerbis alicuius uerbi originem interpraetareris, eorum rursus a te originem [quaeren]dum esse, donec perueniatur eo, ut res cum sono uerbi aliqua similitudine concinat, ut cum dicimus aeris 'tinnitum', equorum 'hinnitum', ouium 'balatum', tubarum 'clangorem', 'stridorem' catenarum. Perspicis enim haec uerba ita sonare, ut ipsae res quae his uerbis significantur. Sed quia sunt res quae non sonant, in his similitudinem tactus ualere, ut, si leniter uel aspere sensum tangunt, lenitas uel asperitas litterarum ut tangit auditum sic eis nomina pepererit: ut ipsum 'lene' cum dicimus leniter sonat. Quis item 'asperitatem' non et ipso nomine asperam iudicet? Lene est auribus cum dicimus 'uoluptas', asperum cum dicimus 'crux'. Ita res ipsae afficiunt, ut uerba sentiuntur. 'mel', quam suauiter gustum res ipsa, tam leniter nomine tangit auditum. 'acre' in utroque asperum est. 'lana' et 'uepres', ut audiuntur uerba, sic illa tanguntur. Haec quasi cunabula uerborum esse crediderunt, ubi sensus rerum cum sonorum sensu concordarent. Hinc ad ipsarum inter se rerum similitudinem processisse licentiam nominandi; ut cum uerbi causa 'crux' propterea dicta sit, quod ipsius uerbi asperitas cum doloris quem crux efficit asperitate concordet, 'crura' tamen non propter asperitatem doloris sed, quod longitudine adque duritie inter membra caetera sint ligno crucis similiora, sic appellata sint. Inde ad abusionem uentum, ut usurpetur nomen non rei similis sed quasi uicinae. Quid enim simile habet significatio 'parui' et 'minuti', cum possit paruum esse, quod nom modo nihil minutum sit sed aliquid etiam creuerit? Dicimus tamen propter quandam uicinitatem 'minutum' pro 'paruo'. Sed haec abusio uocabuli in potestate loquentis est; habet enim paruum, ut minutum non dicat. Illud magis pertinet ad id quod nunc uolumus ostendere, quod, cum 'piscina' dicitur in balneis, in qua piscium nihil sit nihilque simile piscibus habeat, uidetur tamen a piscibus dicta propter aquam, ubi piscibus uita est. Quod si quis dicat homines piscibus similes natando fieri et inde 'piscinae' nomen esse natum, stultum est repugnare, cum ab re neutrum abhorreat et utrumque lateat. Illud tamen bene accidit, quod hoc uno exemplo diiudicare iam possumus, qui distet origo uerbi quae de uicinitate adripitur ab ea quae de similitudine ducitur. Hinc facta progressio usque ad contrarium. Nam 'lucus' eo dictus putatur quod minime luceat et 'bellum' quod res bella non sit et 'foederis' nomen quod res foeda non sit. Quod si a foeditate porci dictum est, ut nonnulli uolunt, redit origo ad illam uicinitatem, cum id quod fit ab eo per quod fit nominatur. Nam ista omnino uicinitas late patet et per multas partes secatur: aut per efficientiam, ut hoc ipsum a foeditate porci, per quem foedus efficiatur -- aut per effecta, ut 'puteus', quod eius effectum potatio est, creditur dictus -- aut per id quo continetur, ut 'urbem' ab orbe appellatam uolunt, quod auspicato locus aratro circumduci solet, cuius rei et Vergilius meminit, ubi Aeneas urbem designat aratro -- aut per id quod continetur, ut si quis 'horreum' mutata littera affirmet ab 'hordeo' nominatum -- aut per abusionem, ut cum 'horreum' dicimus et ubi triticum conditur -- uel a parte totum, ut 'mucronis' nomine, quae summa pars gladii est, gladium uocamus -- uel a toto pars, ut 'capillus' quasi 'capitis pilus'. Quid ultra prouehar? Quidquid aliud adnumerari potest, aut similitudine rerum et sonorum aut similitudine rerum ipsarum aut uicinitate aut contrario contineri uidebis originem uerbi. Quam persequi non quidem ultra soni similitudinem possumus, sed hoc non semper utique possumus. Innumerabilia sunt enim uerba, quorum origo adque ratio reddi non possit: Aut non est, ut ego arbitror, aut latet, ut Stoici contendunt. Vide tamen paululum, quomodo perueniri putant ad illa uerborum cunabula uel stirpem potius adque adeo sementum, ultra quod quaeri originem uetant nec si quisquam uelit potest quicquam inuenire. Nemo abnuit syllabas, in quibus u littera locum obtinet consonantis, ut sunt in his uerbis primae 'uafer' 'uelum' 'uinum' 'uomis' 'uulnus' crassum et quasi ualidum sonum edere. Quod approbat etiam loquendi consuetudo, cum de quibusdam uerbis eas subtrahimus, ne onerent aurem. Nam unde est, quod 'amasti' dicimus libentius quam 'amauisti' et 'nosti' quam 'nouisti' et 'abiit' non 'abiuit' et in hunc modum innumerabilia. Ergo cum dicimus 'uim', sonus uerbi ut dictum est quasi ualidus congruit rei quam significat. Iam ex illa uicinitate per id quod efficiunt, hoc est quia uiolenta sunt, dicta 'uincula' possunt uideri et 'uimen' quo aliquid uinciatur. Inde uites, quod adminicula quibus innituntur nexibus prendunt. Hinc iam propter similitudinem incuruum senem 'uietum' Terentius appellauit. Hinc terra, quae pedibus itinerantium flexuosa et trita est, 'uia' dicitur. Si autem 'uia', quod 'ui pedum' trita est, magis creditur dicta, redit origo ad illam uicinitatem. Sed faciamus a similitudine 'uitis' uel 'uiminis' hoc est a flexu esse dictam. Quaerit ergo a me quispiam quare 'uia' dicta est? respondeo: a flexu, quod flexum uelut incuruum 'uietum' ueteres dixerunt, unde 'uietos' etiam quae cantho ambiantur rotarum ligna uocant. Persequitur quaerere, unde 'uietum' flexum dicatur: et his respondeo a similitudine uitis. Instat adque exigit, unde ita sit 'uitis' nomen; dico, quod 'uinciat' ea quae conpraehenderit. Scrutatur, ipsum 'uincire' unde dictum sit; dicemus a 'ui'. 'Vis', quare sic appellatur, requiret; reddetur ratio, quod robusto et quasi ualido sono uerbum rei quam significat congruit. Ultra quod requirat non habet. Quot modis autem origo uerborum corruptione uocum uarietur, ineptum est persequi. Nam et longum et minus quam illa quae dicta sunt necessarium. [07] Nunc uim uerborum, quantum res patet, breuiter consideremus. Vis uerbi est, qua cognoscitur quantum ualeat. Valet autem tantum quantum mouere audientem potest. Porro mouet audientem aut secundum se aut secundum id quod significat aut ex utroque communiter. Sed cum secundum se mouet, aut ad solum sensum pertinet aut ad artem aut ad utrumque. Sensus aut natura mouetur aut consuetudine. Natura iudicabit, cum offenditur, si quis nominet Artaxerxen regem, uel mulcetur, cum audit Euryalum. Quis enim etiamsi nihil umquam de iis hominibus audierit, quorum ista sint nomina, non tamen et in illo asperitatem maximam et in hoc iudicet esse lenitatem? Consuetudine mouetur sensus, cum offenditur, si quis uerbi causa uocetur Motta, et non offenditur, cum audit Cotta. Nam hic ad soni suauitatem uel insuauitatem nihil interest, sed tantum ualent aurium penetralia, utrum per se transeuntes sonos quasi hospites notos an ignotos recipiant. Arte autem mouetur auditor, cum enuntiato sibi uerbo adtendit, quae sit pars orationis, uel si quid aliud in his dicsiplinis quae de uerbis traduntur accepit. At uero ex utroque id est et sensu et arte de uerbo iudicatur, cum id, quod aures metiuntur, ratio notat et nomen ita ponit, ut, cum dicitur 'optimus', mox, ut aurem longa una syllaba et duae breues huiusce nominis percusserint, animus ex arte statim pedem dactylum agnoscat. Iam uero non secundum se, sed secundum id quod significat uerbum mouet, quando per aurem accepto signo animus nihil aliud quam rem ipsam intuetur, cuius illud signum est quod accepit: ut cum Augustino nominato nihil aliud quam ego ipse cogitor ab eo cui notus sum, uel quilibet hominum menti occurrit, si forte hoc nomen uel qui me ignorat audierit, uel qui alium nouit qui Augustinus uocetur. Cum autem simul et secundum se uerbum mouet audientem et secundum id quod significat, tunc et ipsa enuntiatio et id quod ab ea enuntiatur simul aduertitur. Unde enim est, quod non offenditur aurium castitas, cum audit: Manu uentre pene bona patria lacerauerat? Offenderetur autem, si obscena pars corporis sordido ac uulgari nomine appellaretur, cum res eadem sit cuius utrumque uocabulum est, nisi quod in illo turpitudo rei quae significata est decore uerbi significantis operitur, in hoc autem sensum animumque utriusque deformitas feriret: ueluti non alia 'meretrix', sed aliter tamen uidetur eo cultu, quo ante iudicem stare adsolet, aliter eo quo in luxuriosi cubiculo iaceret. Cum igitur tantam uim tamque multiplicem appareat esse uerborum, quam breuiter pro tempore summatimque attigimus, duplex hinc consideratio sensus nascitur: partim propter explicandam ueritatem, partim propter conseruandum decorem; quorum primum ad dialecticum, secundum ad oratorem maxime pertinet. Quamuis enim nec disputationem deceat ineptam nec eloquentiam oporteat esse mendacem, tamen et in illa saepe atque adeo pene semper audiendi delicias discendi cupido contemnit et in hac imperitior multitudo quod ornate dicitur etiam uere dici arbitratur. Ergo cum appareat, quid sit uniuscuiusque proprium, manifestum est et disputatorem, si qua ei delectandi cura est, rhetorico colore aspergendum et oratorem, si ueritatem persuadere uult, dialecticis quas neruis atque ossibus esse roborandum, quae ipsa natura in corporibus nostris nec firmitati uirium subtrahere potuit nec oculorum offensione patere permisit. [08] Itaque nunc propter ueritatem diiudicandam, quod dialectica profitetur, ex hac uerborum ui, cuius quaedam semina sparsimus, quae impedimenta nascantur, uideamus. Inpedit enim auditorem ad ueritatem uidendam in uerbis aut obscuritas aut ambiguitas. Inter ambiguum et obscurum hoc interest, quod in ambiguo plura se ostendunt, quorum quid potius accipiendum sit ignoratur, in obscuro autem nihil aut parum quod adtendatur apparet. Sed ubi parum est quod apparet, obscurum est ambiguo simile: ueluti si quis ingrediens iter excipiatur aliquo biuio uel triuio uel etiam ut ita dicam multiuio loco ibique densitate nebulae nihil uiarum quod est eluceat. Ergo a pergendo prius obscuritate terretur; at ubi aliquantum rarescere nebulae coeperint, uidetur aliquid, quod utrum uia sit an terrae proprius et nitidior color incertum est. Hoc est obscurum ambiguo simile (missing in Crecelius). Dilucescente aut a caelo quantum oculis satis sit iam omnium uiarum deductio clara est, sed qua sit pergendum non obscuritate sed ambiguitate dubitatur. Item sunt obscurorum genera tria. Unum est quod sensui patet, animo clausum est; tamquam si quis malum punicum pictum uideat, qui neque uiderit aliquando nec omnino quale esset audierit, non oculorum est, sed animi, quod cuius rei pictura sit nescit. Alterum genus est, ubi res animo pateret, nisi sensui clauderetur: sicuti est homo pictus in tenebris. Nam ubi oculis apparuerit, nihil animus hominem pictum esse dubitabit. Tertium genus est, in quo etiam sensui absconditur, quod tamen si nudaretur nihilo magis animo emineret, quod genus est omnium obscurissimum: Ut si imperitus malum illud punicum pictum etiam in tenebris cogeretur agnoscere. Refer nunc animum ad uerba, quorum sunt istae similitudines. Constitue animo quempiam grammaticum conuocatis discipulis factoque silentio suppressa uoce dixisse 'temetum', quod ab eo dictum qui prope adsidebant satis audierunt, qui remotius parum, qui autem remotissime nulla omnino uoce perstricti sunt. Horum autem illi qui remotiores erant nescio quo casu partim sciebant, quid esset 'temetum', partim ignorabant; illos uero qui magistri uocem bene acceperant quid esset 'temetum' prorsus latebat; omnes obscuritate impediebantur. Et hic iam perspicis omnia illa tria genera obscuritatum. Nam qui de auditu nihil dubitabant, primum illud genus patiebantur, cui simile est malum punicum ignorantibus sed in luce pictum. Qui nouerant uerbum sed auribus aut parum aut omnino non acceperant uocem, secundo illo genere laborabant, cui similis est hominis imago sed in non perspicuo aut omnino tenebricoso loco. Qui autem non solum uocis sed et significationis uerbi expertes erant, tertii generis, quod omnium taeterrimum est, caecitate inuoluebantur. Quod autem dictum est quiddam obscurum ambiguo simile, in his perspici potest, quibus uerbum erat quidem notum sed uocem nec penitus nullam nec omnino certam perceperant. Omnia igitur obscure loquendi genera uitabit, qui et uoce quantum satis est clara nec ore impedita et uerbis notissimis utetur. Vide nunc in eodem grammatici exemplo, quam longe aliter impediat ambiguitas quam obscuritas uerbi. Fac enim eos qui aderant et satis sensu accepisse uocem magistri et illum id uerbum enuntiasse quod esset omnibus notum; utpote fac eum dixisse 'magnum' et deinde siluisse. Adtende, quae incerta hoc audito nomine patiantur, quid si enim dicturus : Quae pars orationis? Quid si de metris quaesiturus: Qui sit pes? Quid sit de historia ut puta: Magnus Pompeius quot bella gesserit? Quid si commendandorum carminum gratia dicturus est: Magnus est paene solus poeta Vergilius? Quid si obiurgaturus neglegentiam discipulorum in haec deinde uerba prorumpet: Magnus uos erga studia torpor inuasit? Videsne remota nebula obscuritatis illud quod supra dictum est quasi eminuisse multiuium? Nam hoc unum quod dictum est 'magnus' et nomen est et pes chorius est et Pompeius est et Vergilius et neglegentiae torpor et si qua alia uel innumerabilia non commemorata sunt, quae tamen per hanc enuntiationem uerbi possunt intellegi. [09] Itaque rectissime a dialecticis dictum est ambiguum esse omne uerbum. Nec moueat quod apud Ciceronem calumniatur Hortensius hoc modo: Ambigua se audere aiunt explicare dilucide. Idem omne uerbum ambiguum esse dicunt. Quomodo igitur ambigua ambiguis explicabunt? Nam hoc est in tenebras extinctum lumen inferre. Facete quidem atque callide dictum, sed hoc est quod apud eundem Ciceronem Scaeuola dicit Antonio: Denique ut sapientibus diserte, stultis etiam uere uidearis dicere. Quid enim aliud illo loco fecit Hortensius nisi acumine igenii et lepore sermonis quasi meraco et suaui poculo imperitis caliginem obfudit? Quod enim dictum est omne uerbum esse ambiguum de uerbis singulis dictum est. Explicantur autem ambigua disputando et nemo utique uerbis singulis disputat. Nemo igitur ambigua uerba uerbis ambiguis explicabit, et tamen cum omne uerbum ambiguum sit, nemo uerborum ambiguitatem nisi uerbis sed iam coniunctis quae ambigua non erunt explicabit. Ut enim, si dicerem: Omnis miles bipes est non ex eo sequeretur, ut cohors ex militibus utique bipedibus ista constaret, ita, cum dico ambiguum esse omne uerbum, non dico sententiam, non disputationem, quamuis uerbis ista texantur. Omne igitur ambiguum uerbum non ambigua disputatione explicabitur. Nunc ambiguitatum genera uideamus; quae prima duo sunt, unum in his etiam quae dicuntur, alterum quod in his solis quae scribuntur dubitationem facit. Nam et si quis audierit 'acies' et si quis legerit, potest incertum habere, nisi per sententiam clarescat, utrum acies militum an ferri an oculorum dicta uel scripta sit. At uero si quis inueniat scriptum uerbi causa 'lepore' nec appareat qua sententia positum sit, profecto dubitabit, utrum paene ultima huius uerbi syllaba producenda sit ab eo quod est 'lepos' an ab eo quod est 'lepus' corripienda -- quam scilicet non pateretur ambaginem, si accusatiuum huius nominis casum uoce loquentis acciperet. Quod si quis dicat etiam loquentem male pronuntiare potuisse, iam non ambiguitate sed obscuritate impediretur auditor ex illo tamen genere quod ambiguo simile est, quia male latine pronuntiatum uerbum non in diuersas notiones trahit cogitantem sed ad id quod apparet impellit. Cum igitur duo ista genera inter se plurimum distent, primum genus rursus in duo diuiditur. Nam quidquid dicitur et per plura intellegi potest, eadem scilicet plura aut non solum uocabulo uno sed una etiam definitione contineri queunt aut tantum communi tenentur uocabulo sed diuersis expeditionibus explicantur. Ea quae una definitio potest includere 'uniuoca' uocantur, illis autem quae sub uno nomine necesse est diuerse definiri 'aequiuocis' nomen est. Prius ergo consideremus uniuoca, ut, quoniam genus hoc iam definitione patefactum est, illustrentur exemplis. 'hominem' cum dicimus, tam puerum dicimus quam iuuenem, quam senem, tam stultum quam sapientem, tam magnum quam paruum, tam ciuem quam peregrinum, tam urbanum quam agrestem, tam qui iam fuit quam qui nunc est, tam sedentem quam stantem, tam diuitem quam pauperem, tam agentem aliquid quam cessantem, tam gaudentem quam maerentem uel neutrum. Sed in his omnibus dictionibus nihil est, quod non ut 'hominis' nomen accepit ita etiam hominis definitione claudatur. Nam definitio 'hominis' est animal rationale mortale. Num ergo quisquam potest dicere animal rationale mortale iuuenem tantum, non etiam puerum aut senem esse aut sapientem tantum, non etiam stultum? Immo et ista et caetera quae numerata sunt sic ut 'hominis' nomine ita etiam definitione continentur. Nam siue puer siue stultus siue pauper siue etiam dormiens, si animal rationale mortale non est, nec homo est; est autem homo; illa igitur etiam definitione contineatur necesse est. Et de caeteris quidem nihil ambigetur. De puero autem paruo aut stulto seu prorsus fatuo aut de dormiente uel ebrio uel furente dubitari potest, quomodo possint esse animalia rationalia. Potest omnino defendi, sed ad alia properantibus longum est. Ad id quod agitur illud satis non esse istam definitionem 'hominis' rectam et ratam, nisi et omnis homo eadem contineatur et praeter hominem nihil. Haec sunt igitur 'uniuoca', quae non solum nomine uno sed una etiam eiusdem nominis definitione claudantur, quamuis et inter se propriis nominibus et definitionibus distingui possint. Diuersa enim nomina puer adulescens diues et pauper liber et seruus et si quid aliud differentiarum est. Ideo diuersas inter se proprias definitiones habent. Sed ut illis unum commune nomen est 'homo', sic et animal rationale mortale definitio una communis est. [10] Nunc 'aequiuoca' uideamus, in quibus ambiguitatu perplexio prope infinita siluescit. Conabor tamen eas in genera certa distinguere. Utrum autem conatum meum facultas sequatur, tu iudicabis. Ambiguitatum igitur quae ab aequiuocis ueniunt prima genera tria sunt; unum ab arte, alterum ab usu, tertium ab utroque. Artem nunc dico propter nomina, quae in uerborum disciplinis uerbis imponuntur. Aliter enim definitur apud grammaticos, quid sit aequiuocum, aliter apud dialecticos. Et tamen unum hoc quod dico 'Tullius' et nomen est et pes dactylus et aequiuocum. Itaque si quis ex me flagitet ut definiam quid sit 'Tullius', cuiuslibet notionis explicatione respondeo. Possum enim recte dicere: 'Tullius' est nomen, quo significatur homo, summus quidam orator, qui Catilinae coniurationem consul oppressit. Subtiliter attende me nomen ipsum definisse. nam si mihi Tullius ipse ille, qui si uiueret digito demonstrari posset, definiendus foret, non dicerem: 'Tullius' est nomen, quo significatur homo; sed dicerem: Tullius est homo et ita caetera adiungerem. item responderi possem hoc modo: 'Tullius' est pes dactylus his litteris constans -- quid enim nunc opus est litteras enumerare? Licet etiam dicere: 'Tullius' est uerbum, per quod aequiuoca inter se sunt omnia cum hoc ipso quae supra dicta sunt et si quid aliud inueniri potest. Cum igitur hoc unum quod dixi 'Tullius' secundum artium uocabula tam uarie mihi definire licuerit, quid dubitamus esse ambiguorum genus ex aequiuocis uenientium, quod merito dici possit ex arte contingere? Diximus enim aequiuoca esse, quae non ut uno nomine ita etiam una definitione possunt teneri. Vide nunc alterum genus, quod ex loquendi usu uenire memorauimus. 'Usum' nunc appello illud ipsum propter quod uerba cognoscimus. Quis enim uerba propter uerba conquirat et colligat? Itaque iam constitue aliquem sic audire, ut ei notum sit nihil de partibus orationis aut de metris quaeri aut de uerborum aliqua disciplina. Tamen adhuc potest, cum dicitur 'Tullius', aequiuocorum ambiguitate impediri. Hoc enim nomine et ipse qui fuit summus orator et eius pieta imago uel statua et codex quo eius litterae continentur et si quid est in sepulchro eius cadaueris significari potest. Diuersis enim notionibus dicimus: 'Tullius ab interitu patriam liberauit' et 'Tullius inauratus in Capitolio stat' et 'Tullius totus tibi legendus est' et 'Tullius hoc loco sepultus est'. Unum enim nomen, sed diuersis haec omnia definitionibus explicanda sunt. Hoc igitur genus aequiuocorum est, in quo iam nulla de disciplina uerborum oritur ambiguitas sed de ipsis rebus quae significantur. At si utrumque confundat audientem uel legentem, siue quod ex arte siue quod ex loquendi usu dicitur, nonne tertium genus recte adnumerabitur? Cuius exemplum in sententia quidem apertius apparet, ut si quis dicat: 'multi dactylico metro scripserunt ut est Tullius'. Nam hic incertum, utrum 'Tullius' pro exemplo dactyli pedis an dactylici poetae positum sit, quorum illud ex arte hoc ex usu loquendi accipitur. Sed in simplicibus etiam uerbis contingit, tamquam si hoc uerbum grammaticus audientibus discipulis enuntiet, ut supra ostendimus. Cum igitur haec tria genera manifestis inter se rationibus differant, rursam primum genus in duo diuiditur. Quidquid enim ex arte uerborum facit ambiguitatem, partim sibi pro exemplo esse potest, partim non potest. Cum enim definiero, quid significet 'nomen', possum hoc ipsum exempli gratia supponere. Etenim hoc quod dico 'nomen' utique nomen est; hac enim lege per casus flectitur cum dicimus 'nomen nominis nomini' et caetera. Item cum definiero quid significet 'dactylus', hoc ipsum potest esse pro exemplo. Etenim cum dicimus 'dactylus', unam longam syllabam et duas deinde breues enuntiamus. At uero cum definitur 'aduerbium' quid significet, non potest hoc ipsum in exemplum dicere. Etenim cum 'aduerbium' dicimus, haec ipsa enuntiatio nomen est. Ita secundum aliam notionem 'aduerbium' utique aduerbium est et nomen est nomen, secundum aliam uero 'aduerbium' non est aduerbium quia nomen est. item 'pes creticus' quando quid significet definitur, non potest hoc ipsum exemplo esse. Haec enim enuntiatio quod dicimus 'creticus' prima longa syllaba dein duabus breuibus constat, quod autem significat longa syllaba et breuis et longa est. Ita et hic secundum aliam notionem 'creticus' nihil est aliud quam creticus et dactylus non est, secundum aliam uero 'creticus' non est creticus quia dactylus est. Secundum item genus, quod iam praeter disciplinas uerborum ad loquendi usum dictum est pertinere, duas habet formas. Nam aequiuoca inde sunt aut ex eadem origine aut ex diuersa. Ex eadem origine appello, quae quamuis uno nomine ac non sub una definitione teneantur, uno tamen quasi fonte demanant; ut est illud quod 'Tullius' et homo et statua et codex et cadauer intellegi potest. non possunt quidem ista una definitione concludi, sed tamen unum habent fontem, ipsum scilicet uerum hominem, cuius et illa statua et illi libri et illud cadauer est. Ut cum dicimus 'nepos', longe ex diuersa origine filium filii et luxuriosum significat. Haec ergo distincta teneamus, et uide illud genus, quod ex eadem origine appello, in quae iterum diuidatur. Nam diuiditur in duo, quorum unum translatione alterum declinatione contingit. Translationem uoco cum uel similitudine unum nomen fit multis rebus ut 'Tullius' et ille in quo magna eloquentia fuit et statua eius dicitur -- uel ex toto cum pars cognominatur ut cum cadauer eius 'Tullius' dici potest -- uel ex parte totum ut cum 'tecta' dicimus totas domos -- aut a genere species: 'uerba' enim principaliter omnia dicuntur quibus loquimur, sed tamen 'uerba' proprie nominata sunt quae per modos et per tempora declinamus -- aut a specie genus: nam cum 'scholastici' non solum proprie sed et primitus dicantur hi, qui adhuc in scholis sunt, in omnes tamen qui in litteris uiuunt nomen hoc usurpatum est -- aut ab efficiente effectum ut 'Cicero' est liber Ciceronis -- aut ab effecto efficiens ut 'terror' qui terrorem facit -- aut a continente quod continetur. Ut 'domus' etiam qui in domo sunt dicuntur -- aut conuersa uice ut 'castanea' etiam arbor dicitur -- uel si quid aliud inueniri potest, quod es eadem origine quasi transferendo cognominetur. Vides ut arbitror, quam faciat in uerbis ambiguitatem. Quae autem ad eandem originem pertinentia condicione declinationis ambigua esse diximus, talia sunt. Fac uerbi causa quemquam dixisse 'pluit', et haec diuerse utique definienda sunt. Item 'scribere' qui dicit, incertum est utrum infinitiuo actiui an imperatiuo passiui pronuntiauerit. 'homo' quamuis unum nomen sit et una enuntiatio, tamen fit aliud ex nominatiuo aliud ex uocatiuo quam... 'doctus' et 'docte' ubi enuntiatio quoque diuersa est. 'doctius' aliud est cum dicimus 'doctius mancipium', aliud cum dicimus 'doctius illo iste disputauit'. Declinatione igitur ambiguitas orta est. Nam declinationem nunc appello, quidquid siue per uoces siue per significationes flectendo uerba contingit. 'hic doctus' enim et 'o docte' etiam per uoces flexum est, 'hic homo' autem et 'o homo' per solas significationes. Sed hoc genus ambiguitatum minutatim concidere ac persequi paene infinitum est. Itaque locum ipsum hactenus notasse suffecerit, ingenio praesertim tuo. Vide nunc ea quae ex diuersa origine ueniunt. Nam et ipsa diuiduntur adhuc in duas primas formas, quarum una est, quae contingit diuersitate linguarum: Ut, cum dicimus tu, haec una uox aliud apud Graecos aliud apud nos significat. Quod genus notandum omnino fuit; non enim praescriptum est unicuique, quot linguas nosset aut quot linguis disputaret. Altera forma est, quae in una quidem lingua facit ambiguitatem, diuersa tamen eorum origine, quae in uno uocabulo significantur, quale est illud quod de 'nepote' supra posuimus. Quod rursus in duo scinditur. Aut enim sub eodem genere partis orationis fit -- tam nomen est enim 'nepos' cum 'filium filii' quam cum 'luxuriosum' significat -- aut sub diuerso: Nam non solum aliud est cum dicimus 'qui', ut dictum est: Qui scis ergo istuc nisi periculum feceris sed etiam illud pronomen, hoc aduerbium. Iam ex utroque id est et ex arte et ex usu uerborum, quod in aequiuocis tertium genus posueramus, tot ambiguitatum formae possunt existere quot in duobus superioribus enumerauimus. Restat illud genus ambiguum, quod in scriptis solis repperitur, cuius tres sunt species. Aut enim spatio syllabarum fit tale ambiguum aut acumine aut utroque: spatio, ut cum scribitur 'uenit' de tempore incertum est propter occultum primae syllabae spatium; acumine autem, ut cum scribitur 'pone' utrum ab eo quod est 'pono' an ut dictum est: Pone sequens namque hanc dederat Proserpina legem incertum est propter latentem acuminis locum; at uero ex utroque fit, ut est quod superius de 'lepore' diximus. Nam non solum producenda sed acuenda etiam est paenultima syllaba huius uerbi, si ab eo quod est 'lepos', non ab eo quod est 'lepus' deflexum est.