AURELII AUGUSTINI DE LIBERO ARBITRIO LIBER PRIMUS [1.1.1.1] EVODIUS. Dic mihi, quaeso te, utrum deus non sit auctor mali. AUGUSTINUS. Dicam, si planum feceris, de quo malo quaeras. Duobus enim modis appellare malum solemus: uno, cum male quemque fecisse dicimus, alio, cum mali aliquid esse perpessum. EVODIUS. De utroque scire cupio. AUGUSTINUS. At si deum bonum esse nosti uel credis -- neque enim aliter fas est --, male non facit. Rursus, si deum iustum fatemur -- nam et hoc negare sacrilegum est --, ut bonis praemia, ita supplicia malis tribuit; quae utique supplicia patientibus mala sunt. [1.1.1.2] Quamobrem si nemo iniuste poenas luit, quod necesse est credamus, quandoquidem diuina prouidentia hoc uniuersum regi credimus, illius primi generis malorum nullo modo, huis autem secundi auctor est deus. EVODIUS. Est ergo alius auctor illius mali, cuius deum non esse compertum est? [1.1.1.3] AUGUSTINUS. Est certe; non enim nullo auctore fieri posset. Si autem quaeris, quisnam iste sit, dici non potest; non enim unus aliquis est, sed quisque malus sui malefacti auctor est. Unde si dubitas, illud attende quod supra dictum est, maleficia iustitia dei uindicari. Non enim iuste uindicarentur, nisi fierent uoluntate. [1.1.2.4] EVODIUS. Nescio utrum quisquam peccet, qui non didicerit; quod si uerum est, quisnam ille sit, a quo peccare didicerimus, inquiro. AUGUSTINUS. Aliquid boni existimas esse disciplinam? EVODIUS. Quis audeat dicere malum esse disciplinam? AUGUSTINUS. Quid, si nec bonum nec malum est? EVODIUS. Mihi bonum uidetur. AUGUSTINUS. Bene sane, siquidem scientia per illam datur aut excitatur nec quisquam nisi per disciplinam aliquid discit. An tu aliter putas? EVODIUS. Ego per disciplinam non nisi bona disci arbitror. [1.1.2.5] AUGUSTINUS. Vide ergo ne non discantur mala; nam disciplina nisi a discendo non dicta est. EVODIUS. Unde ergo ab homine fiunt, si non discuntur? AUGUSTINUS. Eo fortasse, quod se a disciplina, id est a discendo, auertit et abalienat. Sed siue hoc siue aliud aliquid sit, illud certe manifestum est, quoniam disciplina bonum est et a discendo dicta est disciplina, mala disci omnino non posse. [1.1.2.6] Si enim discuntur, disciplina continentur atque ita disciplina non erit bonum. Bonum est autem, ut ipse concedis; non igittlr discuntur mala et frustra illum, a quo male facere discimus, quaeris. Aut si discuntur mala, uitanda, non facienda discuntur. Ex quo male facere nihil est nisi a disciplina deuiare. [1.1.3.7] EVODIUS. Prorsus ego duas esse disciplinas puto: unam per quam bene facere, aliam per quam male facere discimus. Sed cum quaereres, utrum disciplina bonum esset, ipsius boni amor intentionem meam rapuit, ut illam disciplinam intuerer, quae bene faciendi est, ex quo bonum esse respondi; nunc autem admoneor esse aliam, quam procul dubio malum esse confirmo et cuius auctorem requiro. [1.1.3.8] AUGUSTINUS. Saltem intellegentiam non nisi bonum putas? EVODIUS. Istam plane ita bonam puto, ut non uideam quid in homine possit esse praestantius, nec ullo modo dixerim aliquam intellegentiam malam esse posse. AUGUSTINUS. Quid? cum docetur quisque, si non intellegat, poteritne tibi doctus uideri? EVODIUS. Omnino non poterit. [1.1.3.9] AUGUSTINUS. Si ergo omnis intellegentia bona est nec quisquam, qui non intellegit, discit, omnis qui discit bene facit. omnis enim qui discit intellegit et omnis qui intellegit bene facit. Quisquis igitur quaerit auctorem, per quem aliquid discimus, auctorem profecto, per quem bene facimus quaerit. Qua propter desine uelle inuestigare nescio quem malum doctorem. Si enim malus est, doctor non est; si doctor est, malus non est. [1.2.4.10] EVODIUS. Age iam, quoniam satis cogis, ut fatear non nos discere male facere, dic mihi unde male faciamus. AUGUSTINUS. Eam questionem moues, quae me admodum adulescentem uehementer exercuit et fatigatum in hereticos impulit atque deiecit. Quo casu ita sum afflictus et tantis obrutus aceruis inanium fabularum, ut, nisi mihi amor inueniendi ueri opcm diuinam impetrauisset, emergere inde atque in ipsam primam quaerendi libertatem respirare non possem. [1.2.4.11] Et quoniam mecum sedulo actum est, ut ista quaestione liberarer, eo tecum agam ordine, quem secutus euasi. Aderit enim deus et nos intellegere quod credidimus faciet. Praescriptum enim per prophetam gradum, qui ait: Nisi credideritis non intellegetis, tenere nos bene nobis conscii sumus. Credimus autem ex uno deo esse omnia quae sunt et tamen non esse peccatorum auctorem deum. Mouet autem animum, si peccata ex his animabus sunt quas deus creauit, illae autem animae ex deo, quomodo non paruo interuallo peccata referantur in deum. [1.2.5.12] EVODIUS. Id nunc plane abs te dictum est quod me cogitantem satis excruci at et quod ad istam inquisitionem coegit et traxit. AUGUSTINUS. Virili animo esto et crede quod credis; nihil enim creditur melius, etiamsi causa lateat cur ita sit. Optime namque de deo existimare uerissimum est pietatis exordium nec quisquam de illo optime existimat, qui non eum omnipotentem atque ex nulla particula commutabilem credit, bonorum etiam omnium creatorem, quibus est ipse praestantior, rectorem quoque iustissimum eorum omnium quae creauit, nec ulla adiutum esse natura in creando, quasi qui non sibi sufficeret. [1.2.5.13] Ex quo fit ut de nihilo creauerit omnia, de se autem non crearit, sed genuerit quod sibi par esset, quem filium dei unicum dicimus; quem cum planius cnuntiare conamur, dei uirtutem et dei sapientiam nominamus, per quam fecit omnia quae de nihilo facta stlnt. Quibus constitutis ad intellegentiam eius rei quam requiris opitulante deo nitamur hoc modo. [1.3.6.14] Quaeris certe unde male faciamus; prius ergo discutiendum est, quid sit male facere; qua de re tibi quid uideatur exprome. Quod si non potes totum simul breuiter uerbis conprehendere, saltim particulatim malefacta ipsa commemorando sententiam tuam notam fac mihi. EVODIUS. Adulteria et homicidia et sacrilegia, ut omittam caetera, quibus enumerandis uel tempus uel memoria non suppetit, quis est cui non male facta uideantur? [1.3.6.15] AUGUSTINUS. Dic ergo prius cur adulterium male fieri putes; an quia id facere lex uetat? EVODIUS. Non sane ideo malum est quia uetatur lege, sed ideo uetatur lege quia malum est. AUGUSTINUS. Quid? si quispiam nos exagitet, exaggerans delectationes adulterii et quaerens a nobis, cur hoc malum et damnatione dignum iudicemus, num ad auctoritatem legis confugiendum censes hominibus iam non tantum credere sed intellegere cupientibus? [1.3.6.16] Nam et ego tecum credo et inconcusse credo omnibusque populis atque gentibus credendum esse clamo malum esse adulterium. Sed nunc molimur id, quod in fidem recepimus, etiam intellegendo scire ac tenere firmissimum. Considera itaque quantum potes et renuntia mihi, quanam ratione adulterium malum esse cognoueris. EVODIUS. Hoc scio malum esse, quod hoc ipse in uxore mea pati nollem. Quisquis autem alteri facit, quod sibi fieri non uult, male utique facit. [1.3.6.17] AUGUSTINUS. Quid? si cuiuspiam libido ea sit, ut uxorem suam praebeat alteri libenterque ab eo corrumpi patiatur, in cuius uxorem uicissim cupit parem habere licentiam, nihilne male facere tibi uidetur? EVODIUS. Immo plurimum. AUGUSTINUS. At iste non illa regula peccat; non enim facit quod pati nolit. Quamobrem aliud tibi quaerendum est, unde adulterium malum esse conuincas. [1.3.7.18] EVODIUS. Eo mihi uidetur malum, quod huius criminis homines uidi saepe damnari. AUGUSTINUS. Quid? propter recte facta nonne homines plerumque damnati sunt? Recense historiam, ne te ad alios libros mittam, eam ipsam quae diuina auctoritate praecellit; iam inuenies, quam male de apostolis et de omnibus martyribus sentiamus, si placet nobis damnationem certum iudicium esse malefacti, cum illi omnes damnatione digni propter confessionem suam iudicati sunt. [1.3.7.19] Quamobrem si quicquid damnatur malum est, malum erat illo tempore credere in Christum et ipsam confiteri fidem. Si autem non omne malum est quod damnatur, quaere aliud, unde adulterium malum esse doceas. EVODIUS. Quid tibi respondeam non inuenio. [1.3.8.20] AUGUSTINUS. Fortassis ergo libido in adulterio malum est, sed dum tu foris in ipso facto, quod iam uideri potest, malum quaeris, pateris angustias. Nam ut intellegas libidinem in adulterio malum esse, si cui etiam non contingat facultas concumbendi cum coniuge aliena, planum tamen aliquo modo sit id eum cupere et, si potestas detur, esse facturum, non minus reus est quam si in ipso facto deprehenderetur. [1.3.8.21] EVODIUS. Nihil est omnino manifestius et iam uideo non opus esse longa sermocinatione, ut mihi de homicidio et sacrilegio ac prorsus de omnibus peccatis persuadeatur. Clarum est enim iam nihil aliud quam libidinem in toto malefaciendi genere dominari. [1.4.9.22] AUGUSTINUS. Scisne etiam istam libidinem alio nomine cupiditatem uocari? EVODIUS. Scio. AUGUSTINUS. Quid? inter hanc et metum nihilne interesse an aliquid putas? EVODIUS. Immo plurimum haec ab inuicem distare arbitror. AUGUSTINUS. Credo te ob hoc arbitrari, quia cupiditas appetit, metus fugit. EVODIUS. Est ita ut dicis. AUGUSTINUS. Quid si ergo quispiam non cupiditate adipiscendae alicuius rei, sed metuens, ne quid ei mali accidat, hominem occiderit? Num homicida iste non erit? [1.4.9.23] EVODIUS. Erit quidem, sed non ideo factum hoc cupiditatis dominatu caret; nam qui metuens hominem occidit, cupit utique sine metu uiuere. AUGUSTINUS. Et paruum tibi bonum uidetur sine metu uiuere? EVODIUS. Magnum bonum est, sed hoc illi homicidae per facinus suum prouenire nullo modo potest. [1.4.9.24] AUGUSTINUS. Non quaero, quid ei prouenire possit, sed quid ipse cupiat. Certe enim bonum cupit, qui cupit uitam metu liberam, et idcirco ista cupiditas culpanda non est, alioquin omnes culpabimus amatores boni. Proinde cogimur fateri esse homicidium, in quo nequeat malae illius cupiditatis dominatio repperiri, falsumque erit illud, quod in omnibus peccatis ut mala sint libido dominatur; aut erit aliquod homicidium, quod possit non esse peccatum. [1.4.9.25] EVODIUS. Si homicidium est hominem occidere, potest accidere aliquando sine peccato. Nam et miles hostem et iudex uel minister eius nocentem, et cui forte inuito atque imprudenti telum manu fugit, non mihi uidentur peccare, cum hominem occidunt. AUGUSTINUS. Adsentior, sed homicidae isti appellari non solent. Responde itaque, utrum illum, qui dominum occidit, a quo sibi metuebat cruciatus graues, in eorum numero habendum existirnes, qui sic hominem occidunt, ut ne homicidarum quidem nomine digni sint? EVODIUS. Longe ab eis istum differre uideo, nam illi uel ex legibus faciunt uel non contra leges, huius autem facinus nulla lex approbat. [1.4.10.26] AUGUSTINUS. Rursus me ad auctoritatem reuocas, sed meminisse te oportet id nunc a nobis esse susceptum, ut intellegamus quod credimus. Legibus autem credimus; temptandum itaque est, si quo modo possumus, id ipsum intellegere, utrum lex quae punit hoc factum non perperam puniat. [1.4.10.27] EVODIUS. Nullo modo perperam punit, quandoquidem punit eum, qui uolens et sciens dominum necat, quod nullus illorum. AUGUSTINUS. Et quid? recordaris te paulo ante dixisse in omni facto malo libidinem dominari et eo ipso malum esse? EVODIUS. Recordor sane. [1.4.10.28] AUGUSTINUS. Quid? illud nonne idem tu concessisti, eum, qui cupit sine metu uiuere, non habere malam cupiditatem? EVODIUS. Et hoc recordor. AUGUSTINUS. Cum ergo ista cupiditate a seruo dominus interimitur, non illa culpabili cupiditate interimitur. Quamobrem cur sit hoc facinus malum, nondum comperimus. Conuenit cnim inter nos omnia malefacta non ob aliud mala esse nisi quod libidine, id est improbanda cupiditate, fiunt. [1.4.10.29] EVODIUS. Iam mihi uidetur iniuria iste damnari, quod quidem non auderem dicere, si aliud haberem quod dicerem. AUGUSTINUS. Itane est? Prius tibi persuasisti tantum scelus impunitum esse oportere, quam considerares utrum ille seruus propter satiandas libidines suas metu domini carere cupiuerit. [1.4.10.30] Cupere namque sine metu uiuere non tam bonorum, sed etiam malorum omnium est; uerum hoc interest, quod id boni appetunt auertendo amorem ab his rebus, quae sine amittendi periculo nequeunt haberi; mali autem, ut his fruendis cum securitate incubent, remouere impedimenta conantur et propterea facinorosam sceleratamque uitam, quae mors melius uocatur, gerunt. [1.4.10.31] EVODIUS. Resipisco et admodum gaudeo tam me plane cognouisse, quid sit etiam illa culpabilis cupiditas, quae libido nominatur. Quam esse iam apparet earum rerum amorem, quas potest quisque inultus amittere. [1.5.11.31] Quare nunc, age quaeramus, si placet utrum etiam in sacrilegiis libido dominetur, quae Uidemus plura superstitione committi. [1.5.11.32] AUGUSTINUS. Vide ne praeproperum sit. Prius enim mihi discutiendum uidetur utrum uel hostis inruens uel insidiator sicarius, siue pro uita siue pro libertate siue pro pudicitia sine ulla interficiatur libidine. EVODIUS. Quomodo possum arbitrari carere istos libidine qui pro his rebus digladiantur, quas possunt amittere inuiti? Aut si non possunt, quid opus est pro his usque ad hominis necem progredi? [1.5.11.33] AUGUSTINUS. Non ergo lex iusta est, quae dat potestatem uel uiatori, ut latronem, ne ab eo ipse occidatur, occidat, uel cuipiam uiro aut feminae, ut uiolenter sibi stupratorem inruentem ante inlatum stuprum, si possit, interimat. Nam militi etiam iubetur lege, ut hostem necet, a qua caede si temperauerit, ab imperatore poenas luit. Num istas leges iniustas uel potius nullas dicere audebimus? Nam lex mihi esse non uidetur, quae iusta non fuerit. [1.5.12.34] EVODIUS. Legem quidem satis uideo esse munitam contra huiuscemodi accusationem, quae in eo populo quem regit minoribus malefactis, ne maiora committerentur, dedit licentiam. Multo est enim mitius eum, qui alienae uitae insidiatur quam eum, qui suam tuetur, occidi, et multo est immanius inuitum hominem stuprum perpeti quam eum, a quo illa uis infertur, ab eo cui inferre conatur, interimi. Iam uero miles in hoste interficiendo minister est legis; quare officium suum facile nulla libidine impleuit. [1.5.12.35] Porro ipsa lex, quae tuendi populi causa lata est, nullius libidinis argui potest, siquidem ille qui tulit, si dei iussu tulit, id est quod praecipit aeterna iustitia, expers omnino libidinis id agere potuit. Si autem ille cum aliqua libidine hoc statuit, non ex eo fit, ut legi cum libidine obtemperare necesse sit, quia bona lex et a non bono ferri potest. [1.5.12.36] Non enim si quis uerbi causa tyrannicam potestatem nanctus ab aliquo, cui hoc conducit, pretium accipiat, ut statuat nulli licere uel ad coniugium feminam rapere, propterea mala lex erit, quia ille iniustus atque corruptus hanc tulit. Potest ergo illi legi, quae tuendorum ciuium causa uim hostilem eadem ui repelli iubet, sine libidine ob, temperari; et de omnibus ministris, qui iure atque ordine potestatibus quibusque subiecti sunt, id dici potest. [1.5.12.37] Sed illi homines lege inculpata quomodo inculpati queant esse non uideo; non enim eos lex cogit occidere, sed relinquit in potestate. Liberum eis itaque est neminem necare pro his rebus, quas inuiti possunt amittere et ob hoc amare non debent. De uita enim fortasse cuipiam sit dubium, utrum animae nullo pacto auferatur, dum hoc corpus interimitur; sed si auferri potest, contemnenda est, si non potest, nihil metuendum. [1.5.12.38] De pudicitia uero quis dubitauerit quin ea sit, in ipso animo constituta, quandoquidem uirtus est? unde a uiolento stupratore nec ipsa eripi potest. Quidquid igitur erepturus erat ille qui occiditur, id totum in nostra potestate non est. Quare quemadmodum nostrum appellandum sit, non intellego. Quapropter legem quidem non reprehendo, quae tales permittit interfici, sed quo pacto istos defendam qui interficiunt non inuenio. [1.5.13.39] AUGUSTINUS. Multo minus ego inuenire possum, cur hominibus defensionem quaeras quos nulla lex tenet. EVODIUS. Nulla fortasse, sed earum legum, quae apparent et ab hominibus leguntur; nam nescio, utrum non aliqua uehementiore ac secretissima lege teneantur, si nihil rerum est, quod non administret diuina prouidentia. Quomodo enim apud eam sunt isti peccato Iiberi, qui pro his rebus, quas contemni oportet, humana caede polluti sint? [1.5.13.40] Videtur ergo mihi et legem istam, quae populo regendo scribitur, recte ista permittere et diuinam prouidentiam uindicare. Ea enim uindicanda sibi haec adsumit, quae satis sint conciliandae paci hominibus imperitis et quanta possunt per hominem regi. Illae uero culpae alias poenas aptas habent, a quibus sola mihi uidetur posse liberare sapientia. [1.5.13.41] AUGUSTINUS. Laudo et probo istam, quamuis inchoatam minusque perfectam, tamen fidentem et sublimia quaedam petentem distinctionem tuam. Videtur enim tibi lex ista, quae regendis ciuitatibus fertur, multa concedere atque impunita relinquere, quae per diuinam tamen prouidentiam uindicantur, et recte. Neque enim quia non omnia facit, ideo quae facit improbanda sunt. [1.6.14.42] Sed dispiciamus diligenter, si placet, quo usque per legem istam, quae populos in hac uita cohibet, malefacta ulciscenda sint, deinde quid restet, quod per diuinam prouidentiam ineuitabilius secretoque puniatur. EVODIUS. Cupio, si modo possit ad tantae rei terminos perueniri; nam hoc ego infinitum puto. [1.6.14.43] AUGUSTINUS. Immo adesto animo et rationis uias pietate fretus ingredere. Nihil est enim tam arduum atque difficile, quod non deo adiuuante planissimum atque expeditissimum fiat. In ipsum itaque suspensi atque ab eo auxilium deprecantes, quod instituimus, quaeramus. Et prius responde mihi, utrum lex quae litteris promulgatur hominibus hanc uitam uiuentibus opituletur. [1.6.14.44] EVODIUS. Manifestum est; nam ex his hominibus utique populi ciuitatesque consistunt. AUGUSTINUS. Quid? ipsi homines et populi eiusdemne generis rerum sunt, ut interire mutaliue non possint aeternique omnino sint, an uero mutabiles temporibusque subiecti sunt? EVODIUS. Mutabile plane atque tempori obnoxium hoc genus esse quis dubitet? [1.6.14.45] AUGUSTINUS. Ergo, si populus sit bene moderatus et grauis communisque utilitatis diligentissimus custos, in quo unusquisque minoris rem priuatam quam publicam pendat nonne recte lex fertur, qua huic ipsi populo liceat creare sibi magistratus per quos sua res, id est publica, administretur? EVODIUS. Recte prorsus. [1.6.14.46] AUGUSTINUS. Porro si paulatim deprauatus idem populus rem priuatam rei publicae praeferat atque habeat uenale suffragium corruptusque ab eis qui honores amant regimen in se flagitiosis consceleratisque committat, nonne item recte si quis tunc extiterit uir bonus, qui plurimum possit, adimat huic populo potestatem dandi honores et in paucorum bonorum uel etiam unius redigat arbitrium? EVODIUS. Et id recte. [1.6.14.47] AUGUSTINUS. Cum ergo duae istae leges ita sibi uideantur esse contrariae, ut una erarum honorum dandorum populo tribuat potestatem, auferat altera, et cum ista secunda ita lata sit ut nullo modo ambae in una ciuitate simul esse possint, num dicemus aliquam earum iniustam esse et ferri minime debuisse? EVODIUS. Nullo modo. [1.6.14.48] AUGUSTINUS. Appellemus ergo istam legem, si placet, temporalem, quae quamquam iusta sit, commutari tamen per tempora iuste potest. EVODIUS. Appellemus. [1.6.15.48] AUGUSTINUS. Quid? illa lex quae summa ratio nominatur cui sem per obtemperandum est et per quam mali miseram, boni beatam uitam merentur, per quam denique illa, quam temporalem uocandam diximus, recte fertur recteque mutatur, potestne cuipiam intellegenti non incommutabilis aeternaque uideri? [1.6.15.49] An potest aliquando iniustum esse, ut mali miseri, boni autem beati sint? aut ut modestus et grauis populus ipse sibi magistratus creet, dissolutus uero et nequam ista licentia careat? EVODIUS. Video hanc aeternam esse atque incommutabilem legem. [1.6.15.50] AUGUSTINUS. Simul etiam te uidere arbitror in illa temporali nihil esse iustum atque legitimum quod non ex hac aeterna sibi homines deriuauerint. Nam si populus ille quodam tempore iuste honores dedit, quodam rursus iuste non dedit, haec uicissitudo temporalis ut esset iusta ex illa aeternitate tracta est, qua semper iustum est grauem populum honores dare, leuem non dare. An tibi aliter uidetur? EVODIUS. Adsentior. [1.6.15.51] AUGUSTINUS. Ut igitur breuiter aeternae legis notionem, quae inpressa nobis est, quantum ualeo, uerbis explicem, ea est, qua iustum est, ut omnia sint ordinatissima. Tu si aliter existimas, prome. EVODIUS. Quid tibi uera dicenti contradicam non habeo. AUGUSTINUS. Cum ergo haec sit una lex, ex qua illae omnes temporales ad homines regendos uariantur, num ideo ipsa uariari ullo modo potest? EVODIUS. Intellego omnino non posse; neque enim ulla uis ullus casus, ulla rerum labes umquam effecerit, ut iustum non sit omnia esse ordinatissima. [1.7.16.52] AUGUSTINUS. Age nunc, uideamus homo ipse quomodo in se ipso sit ordinatissimus. Nam ex hominibus una lege sociatis populus constat, quae lex, ut dictum est, temporalis est. Et dic mihi utrum certissimum tibi sit uiuere te. EVODIUS. Hoc uero quid certius responderim? AUGUSTINUS. Quid? illud potesne dinoscere, aliud esse uiuere, aliud nosse se uiuere? EVODIUS. Scio quidem neminem se nosse uiuere nisi uiuentem, sed utrum omnis uiuens nouerit se uiuere ignoro. [1.7.16.53] AUGUSTINUS. Quam uellem, ut credis, ita etiam scires pecora carere ratione; cito nostra disputatio ab ista quaestione transiret Sed quoniam nescire te dicis, longam sermocinationem moues. Neque enim talis res est, qua praetermissa pergere in ea, quae intendimus, tanta conexione rationis, quanta opus esse sentio, sinamur. [1.7.16.54] Dic itaque mihi, cum saepe uiderimus bestias ab hominibus domitas -- id est, non corpus bestiae tantum, sed et animam ita homini subiugatam, ut uoluntati eius sensu quodam et consuetudine seruiat -- utrum tibi ullo modo fieri posse uideatur, ut bestia quaelibet inmanis uel feritate uel corpore uel etiam sensu quolibet acerrima pari uice sibi hominem subiugare conetur, cum corpus eius seu ui seu clam multae interimere ualeant. EVODIUS. Nullo modo istuc fieri posse consentio. [1.7.16.55] AUGUSTINUS. Bene sane. Sed item dic mihi, cum manifestum sit uiribus caeterisque officiis corporis a plurimis bestiis hominem facile superari, quaenam res sit, qua homo exceuit, ut ei nulla bestiarum, ipse autem multis imperare possit? an forte ipsa est, quae ratio uel intellegentia dici solet? [1.7.16.56] EVODIUS. Non inuenio aliud, quandoquidem in animo est id quod belius antecellimus; quae si exanimes essent, dicerem nos eo praestare, quod animum habemus. Nunc uero cum et illa sint animalia, id quod eorum animis non inest ut subdantur nobis, inest autem nostris ut eis meliores simus, quoniam neque nihil neque paruum aliquid esse cuiuis apparet, quid aliud rectius quam rationem uocauerim? [1.7.16.57] AUGUSTINUS. Vide, quam facile fiat deo adiuuante, quod homines difficillimum putant. Nam ego, fateor tibi, quaestionem istam, quae, ut intellego, terminata est, tam diu nos retenturam putaueram, quam fortasse omnia, quae dicta sunt ab ipso nostrae disputationis exordio. Quare accipe iam, ut deinde ratio conectatur; nam credo te non ignorare, id quod scire dicimus nihil esse aliud quam ratione habere perceptum. [1.7.16.58] EVODIUS. Ita est. AUGUSTINUS. Qui ergo scit se uiuere, ratione non caret. EVODIUS. Consequens est. AUGUSTINUS. Viuunt autem bestiae, et sicut iam eminuit, rationis expertes sunt. EVODIUS. Manifestum est. AUGUSTINUS. Ecce igitur iam nosti, quod te ignorare responderas, non omne quod uiuit scire se uiuere, quamquam omne quod se uiuere sciat uiuat necessario. [1.7.17.59] EVODIUS. Non mihi est iam dubium. Perge quo intenderas; aliud enim esse uiuere, aliud scire se uiuere satis didici. AUGUSTINUS. Quid ergo tibi horum duorum uidetur esse praestantius? EVODIUS. Quid putas nisi scientiam uitae? AUGUSTINUS. Meliorne tibi uidetur uitae scientia quam ipsa uita? an forte intellegis superiorem quandam et sinceriorem uitam esse scientiam, quoniam scire nemo potest nisi qui intellegit? Intellegere autem quid est nisi ipsa luce mentis inlustrius perfectiusque uiuere? Quare tu mihi, nisi fallor, non uitae aliud aliquid, sed cuidam uitae meliorem uitam praeposuisti. [1.7.17.60] EVODIUS. Optime omnino et cognouisti et explicasti sententiam meam, si tamen scientia mala esse numquam potest. AUGUSTINUS. Nullo modo arbitror, nisi cum translato uerbo scientiam pro experientia dicimus. Experiri enim non semper bonum est, sicut experiri supplicia. Illa uero quae proprie ac pure scientia nominatur, quia ratione atque intellegentia paratur, mala esse qui potest? EVODIUS. Teneo et istam differentiam, persequere caetera. [1.8.18.61] AUGUSTINUS. Illud est quod uolo dicere: hoc quicquid est, quo pecoribus homo praeponitur, siue mens siue spiritus siue utrumque rectius appellatur -- nam utrumque in diuinis libris inuenimus -- si dominetur atque imperet caeteris, quibuscumque homo constat, tunc esse hominem ordinatissimum. Videmus enim habere nos non solum cum pecoribus, sed etiam cum arbustis et stirpibus multa communia. Namque alimentum corporis sumere, crescere, gignere, uigere arboribus quoque tributum uidemus, quae infima quadam uita continentur; uidere autem atque audire et olfactu, gustatu, tactu corporalia sentire posse bestias et acrius plerumque quam nos cernimus et fatemur. [1.8.18.62] Adde uires et ualentiam firmitatemque membrorum et celeritates facillimosque corporis motus, quibus omnibus quasdam eorum superamus, quibusdam aequamur, a nonnulis etiam uincimur. Genus tamen ipsum rerum est nobis certe commune cum beluis; iam uero appetere uoluptates corporis et uitare molestias ferinae uitae omnis actio est. [1.8.18.63] Sunt alia quaedam, quae iam cadere in feras non uidentur nec tamen in homine ipso summa sunt, ut iocari et ridere; quod humanum quidem, sed infimum hominis iudicat, quisquis de natura humana rectissime iudicat. Deinde amor laudis et gloriae et affectatio dominandi, quae tametsi bestiarum non sunt, non tamen earum rerum libidine bestiis meliores nos esse arbitrandum est. [1.8.18.64] Nam et iste appetitus, cum rationi subditus non est, miseros facit. Nemo autem cuiquam miseria se praeponendum putauit. Hisce igitur animae motibus cum ratio dominatur, ordinatus homo dicendus est. Non enim ordo rectus aut ordo appellandus omnino est, ubi deterioribus meliora subiciuntur. An tibi non uidetur? [1.8.18.65] EVODIUS. Manifestum est. AUGUSTINUS. Ratio ista ergo uel mens uel spiritus cum inrationales animi motus regit, id scilicet dominatur in homine cui dominatio lege debetur ea, quam aeternam esse comperimus. EVODIUS. Intellego ac sequor. [1.9.19.66] AUGUSTINUS. Cum ergo ita homo constitutus atque ordinatus est, nonne tibi sapiens uidetur? EVODIUS. Nescio alius quis mihi sapiens homo uideri possit, si hic non uidetur. AUGUSTINUS. Credo etiam te illud scire, plerosque homines stultos esse. EVODIUS. Hoc quoque satis constat. [1.9.19.67] AUGUSTINUS. At si stultus sapienti est contrarius, quoniam sapientem comperimus, quis etiam stultus sit, profecto iam intellegis. EVODIUS. Cui non appareat hunc esse, in quo mens summam potestatem non habet? AUGUSTINUS. Quid igitur dicendum, cum homo ita est affectus? deesse illi mentem, an quamuis insit, eam carere dominatu? EVODIUS. Hoc potius quod ultimum subiecisti. AUGUSTINUS. Peruellem abs te audire quibus documentis perceptum habeas mentem inesse homini, quae suum non exerat principatum. EVODIUS. Utinam tuas istas partes facere uelles, nam non mihi facile est sustinere quod ingeris. [1.9.19.68] AUGUSTINUS. Illud saltim facile est tibi recordari, quod paulo ante diximus, quemadmodum bestiae mansuefactae ab hominibus ac domitae seruiant; quod ab eis uicissim homines, ut demonstrauit ratio, paterentur, nisi aliquo excellerent. Id autem non inueniebamus in corpore; ita cum in animo esse appareret, quid aliud appellandum esset quam ratio non comperimus; quam postea et mentem et spiritum uocari recordati sumus. Sed si aliud ratio, aliud mens, constat certe nonnisi mentem uti posse ratione. Ex quo illud conficitur, eum qui rationem habet mente carere non posse. [1.9.19.69] EVODIUS. Probe ista reminiscor ac teneo. AUGUSTINUS. Quid? illud credisne, domitores beluarum nisi sapientes esse non posse? Eos enim sapientes uoco, quos ueritas uocari iubet, id est, qui regno mentis omni libidinis subiugatione pacati sunt. EVODIUS. Ridiculum est tales putare istos, quos uulgo mansuetarios nuncupant uel etiam pastores aut bubulcos aut aurigas, quibus omnibus domitum pecus subiectum uidemus et quorum industria indomitum subici. [1.9.19.70] AUGUSTINUS. En igitur habes documentum certissimum, quo manifestum fiat inesse mentem homini sine dominatu. His quippe inest; agunt enim talia quae agi sine mente non possent; non tamen regnat; nam stulti sunt neque regnum mentis nisi sapientium esse percognitum est. EVODIUS. Mirum est hoc iam fuisse a nobis in superioribus confectum et mihi quid responderem non potuisse in mentem uenire. [1.10.20.70] Sed alia contexamus. Iam enim et regnum mentis humanae humanam esse sapientiam et eam posse etiam non regnare compertum est. [1.10.20.71] AUGUSTINUS. Putasne ista mente, cui regnum in libidines aeterna lege concessum esse cognoscimus, potentiorem esse libidinem? Ego enim nullo pacto puto. Neque enim esset ordinatissimum, ut impotentiora potentioribus imperarent. Quare necesse arbitror esse, ut plus possit mens quam cupiditas, eo ipso quo cupiditati recte iusteque dominatur. EVODIUS. Ego quoque ita sentio. [1.10.20.72] AUGUSTINUS. Quid? uirtutem omnem num dubitabimus omni uitio sic anteponere, ut uirtus, quanto melior atque sublimior, tanto firmior inuictiorque sit? EVODIUS. Quis dubitauerit? AUGUSTINUS. Nullus igitur uitiosus animus uirtute armatum animum superat. EVODIUS. Verissimum est. AUGUSTINUS. Iam corpore omni qualemlibet animum meliorem potentioremque esse non te arbitror negaturum. EVODIUS. Nemo id negat qui Ñ quod facile est Ñ uidet aut substantiam uiuentcm non uiuenti aut eam quae uitam dat ei quae accipit esse praeferendam. [1.10.20.73] AUGUSTINUS. Multo minus igitur corpus, qualecumque id sit, animum uirtute praeditum uincit. EVODIUS. Euidentissimum est. AUGUSTINUS. Quid? animus iustus mensque ius proprium imperiumque custodiens num potest aliam mentem pari aequitate ac uirtute regnantem ex arce deicere atque libidini subiugare? EVODIUS. Nullo modo, non solum propter eandem in utraque excellentiam, sed etiam quod a iustitia prior decidet fietque uitiosa mens, quae aliam facere conabitur, eoque ipso erit infirmior. [1.10.21.74] AUGUSTINUS. Bene intellegis. Quare illud restat ut respondeas, si potest, utrum tibi uideatur rationali et sapienti mente quicquam esse praestantius. EVODIUS. Nihil praeter deum arbitror. AUGUSTINUS. Et mea ista sententia est. Sed quoniam res ardua est neque nunc oportune quaeritur, ut ad intellegentiam ueniat, quamquam robustissima teneatur fide, integra nobis sit huius quaestionis diligens et cauta tractatio. [1.11.21.75] In praesentia enim scire possumus, quaecumque illa natura sit, quam menti uirtute pollenti fas est excellere, iniustam esse nullo modo posse. Quare ne ista quidem, tametsi habeat potestatem, coget mentem seruire libidini. EVODIUS. Istuc prorsus nemo est qui non sine ulla cunctatione fateatur. [1.11.21.76] AUGUSTINUS. Ergo relinquitur ut, quoniam regnanti menti conpotique uirtutis quidquid par aut praelatum est non eam facit seruam libidinis propter iustitiam, quidquid autem inferius non possit hoc facere propter infirmitatem, sicut ea quae inter nos constiterunt docent, nulla res alia mentem cupiditatis comitem faciat quam propria uoluntas et liberum arbitrium. EVODIUS. Nihil tam necessarium restare uideo. [1.11.22.77] AUGUSTINUS. Sequitur iam ut tibi uideatur iuste illam pro peccato tanto poenas pendere. EVODIUS. Negare non possum. AUGUSTINUS. Quid ergo? Num ista ipsa poena parua existimanda est, quod ei libido dominatur expoliatamque uirtutis opulentia per diuersa inopem atque indigentem trahit, nunc falsa pro ueris approbantem, nunc etiam defensitantem, nunc improbantem quae antea probauisset et nihilominus in alia falsa inruentem, nunc adsensionem suspendentem suam et plerumque perspicuas ratiocinationes formidantem, nunc desperantem de tota inuentione ueritatis et stultitiae tenebris penitus inherentem, nunc conantem in lucem intellegendi rursusque fatigatione decidentem. [1.11.22.78] Cum interea cupiditatum illud regnum tyrannice saeuiat et uariis contrariisque tempestatibus totum hominis animum uitamque perturbet, hinc timore inde desiderio, hinc anxietate inde inani falsaque laetitia, hinc cruciatu rei amissae quae diligebatur inde ardore adipiscendae quae non habebatur, hinc acceptae iniuriae doloribus, inde facibus uindicandae; quaquauersum potest coartare auaritia, dissipare luxuria, addicere ambitio, inflare superbia, torquere inuidia, desidia sepelire, peruicacia concitare, afflictare subiectio et quaecumque alia innumerabilia regnum illius libidinis frequentant et exercent? Possumisne tandem nullam istam poenam putare quam, ut cernis, omnes qui non inherent sapientiae necesse est perpeti? [1.11.23.79] EVODIUS. Magnam quidem istam poenam esse iudico et omnino iustam, si quis iam in sublimitate sapientiae conlocatus inde descendere ac libidini seruire delegerit. Sed utrum esse quisquam possit incertum est qui haec aut uoluerit facere aut uelit. Quamquam enim credamus hominem tam perfecte conditum a deo et in beata uita constitutum, ut ad aerumnas mortalis uitae ipse inde propria uoluntate delapsus sit, tamen hoc cum firmissima fide teneam, intellegentia nondum adsecutus sum; cuius rei diligentem inquisitionem si nunc differendam putas, me inuito facis. [1.12.24.80] Verum illud quod me maxime mouet, cur huius cemodi acerbissimas poenas patiamur nos, qui certe stulti sumus nec sapientes umquam fuimus, ut merito haec dicamur perpeti propter desertam uirtutis arcem et electam sub libidine seruitutem, quin aperias disputando, si uales, nullo modo tibi differendum esse concesserim. [1.12.24.81] AUGUSTINUS. Ita istuc dicis, quasi liquido compertum habcas numquam nos fuisse sapientes; attendis enim tempus ex quo in hanc uitam nati sumus. Sed cum sapientia in animo sit utrum ante consortium huius corporis alia quadam uita uixerit animus et an aliquando sapienter uixerit, magna quaestio est, magnum secretum et suo considerandum loco; neque ideo tamen hoc quod nunc habemus in manibus impeditur quominus aperiatur ut potest. [1.12.25.82] Nam quaero abs te, sitne aliqua nobis uoluntas. EVODIUS. Nescio. AUGUSTINUS. Visne hoc scire? EVODIUS. Et hoc nescio. AUGUSTINUS. Nihil ergo deinceps me interroges. EVODIUS. Quare? AUGUSTINUS. Quia roganti tibi respondere non debeo nisi uolenti scire quod rogas. Deinde nisi uelis ad sapientiam peruenire sermo tecum de huiuscemodi rebus non est habendus. Postremo amicus meus esse non poteris nisi uelis ut bene sit mihi. Iam uero de te tu ipse uideris, utrum tibi uoluntas nulla sit beatae uitae tuae. [1.12.25.83] EVODIUS. Fateor, negari non potest habere nos uoluntatem. Perge iam, uideamus quid hinc conficias. AUGUSTINUS. Faciam, sed dic etiam prius, utrum et bonam uoluntatem habere te sentias. EVODIUS. Quid est bona uoluntas? AUGUSTINUS. Voluntas, qua appetimus recte honesteque uiuere et ad summam sapientiam peruenire. Modo tu uide, utrum rectam honestamque uitam non appetas aut esse sapiens non uehementer uelis aut certe negare audeas, cum haec uolumus, nos habere uoluntatem bonam. [1.12.25.84] EVODIUS. Nihil horum nego et propterea me non solum uoluntatem, sed etiam bonam uoluntatem iam habere confiteor. AUGUSTINUS. Quanti pendis, oro te, hanc uoluntatem? Numquidnam ei ulla ex parte diuitias aut honores aut uoluptates corporis aut haec simul omnia conferenda arbitraris? EVODIUS. Auerterit deus istam sceleratam dementiam. [1.12.25.85] AUGUSTINUS. Parumne ergo gaudendum est habere nos quiddam in animo, hanc ipsam dico bonam uoluntatem, in cuius conparatione abiectissima sint ea quae commemorauimus, pro quibus adipiscendis multitudinem uidemus hominum nullos labores, nulla pericula recusare? EVODIUS. Gaudendum uero ac plurimum. AUGUSTINUS. Quid? hoc gaudio qui non fruuntur, paruo damno eos affectos putas tanti boni? EVODIUS. Immo maximo. [1.12.26.86] AUGUSTINUS. Vides igitur iam, ut existimo, in uoluntate nostra esse constitutum, ut hoc uel fruamur uel careamus tanto et tam uero bono. Quid enim tam in uoluntate quam ipsa uoluntas sita est? Quam quisque cum habet bonam, id certe habet, quod terrenis omnibus regnis uoluptatibusque omnibus corporis longe anteponendum sit. Quisquis autem non habet, caret profecto illa re, quam praestantiorem omnibus bonis in potestate nostra non constitutis sola illi uoluntas per se ipsam daret. [1.12.26.87] Itaque cum se ipse miserrimum iudicet, si amiserit gloriosam famam, ingentes opes et quaelibet corporis bona, tu eum non miserrimum iudicabis, etiamsi talibus abundet omnibus, cum his inheret quae amittere facillime potest neque dum uult habet, caret autem bona uoluntate, quae nec comparanda est cum istis et cum sit tam magnum bonum, uelle solum opus est, ut habeatur? [1.12.26.88] EVODIUS. Verissimum est. AUGUSTINUS. Iure igitur ac merito stulti homines, tametsi numquam sapientes fuerunt -- hoc enim dubium et occultissimum est -- huiuscemodi afficiuntur miseria. EVODIUS. Adsentior. [1.13.27.89] AUGUSTINUS. Considera nunc utrum tibi uideatur esse prudentia appetendarum et uitandarum rerum scientia. EVODIUS. Videtur. AUGUSTINUS. Quid? fortitudo nonne illa est animae affectio, qua omnia incommoda et damna rerum non in nostra potestate constitutarum contemnimus? EVODIUS. lta existimo. AUGUSTINUS. Porro temperantia est affectio coercens et cohibens appetitum ab his rebus quae turpiter appetuntur. An tu aliter putas? EVODIUS. Immo ita ut dicis sentio. [1.13.27.90] AUGUSTINUS. Iam iustitiam quid dicamus esse nisi uirtutem, qua sua cuique tribuuntur? EVODIUS. Nulla mihi alia iustitiae notio est. AUGUSTINUS. Quisquis ergo habens bonam uoluntatem, de cuius excellentia iam diu loquimur, hanc unam dilectione amplexetur qua interim melius nihil habet, hac sese oblectet, hac denique perfruatur et gaudeat considerans eam et iudicans quanta sit quamque inuito illi eripi uel subripi nequeat, num dubitare poterimus istum aduersari rebus omnibus quae huic uni bono inimicae sunt? EVODIUS. Necesse est omnino ut aduersetur. [1.13.27.91] AUGUSTINUS. Nullane hunc putamus praeditum esse prudentia, qui hoc bonum appetendum et uitanda ea quae huic inmica uidet? EVODIUS. Nullo modo mihi uidetur hoc posse quisquam sine prudentia. AUGUSTINUS. Recte; sed cur non huic etiam fortitudinem tribuimus? Illa quippe omnia, quae in nostra potestate non sunt, amare iste ac plurimi aestimare non potest. Mala enim uoluntate amantur, cui tamquam inimicae carissimo suo bono resistat necesse est. Cum autem non amat haec, non dolet amissa et omnino contemit; quod opus esse fortitudinis dictum atque concessum est. [1.13.27.92] EVODIUS. Tribuamus sane; non enim intellego quem fortem uerius appellare possim quam eum, qui rebus his, quas neque ut adipiscamur neque ut optineamus in nobis situm est, aequo et tranquillo animo caret; quod hunc necessario facere compertum est. AUGUSTINUS. Vide iam nunc utrum ab eo temperantiam alienare possimus, cum ea sit uirtus quae libidines cohibet. Quid autem tam iniquum bonae uoluntati est quam libido? Ex quo profecto intellegis istum bonae suae uoluntatis amatorem resistere omni modo atque aduersari libidinibus et ideo iure temperantem uocari. EVODIUS. Perge, adsentior. [1.13.27.93] AUGUSTINUS. Iustitia restat, quae quomodo desit huic homini non sane uideo. Qui enim habet et diligit uoluntatem bonam et obsistit eis, ut dictum est, quae huic inimica sunt, male cuiquam uelle non potest. Sequetur ergo ut nemini faciat iniuriam, quod nullo pacto potest nisi qui sua cuique tribuerit. Hoc autem ad iustitiam pertinere cum dicerem, approbasse te, ut puto, meministi. EVODIUS. Ego uero memini et fateor in hoc homine, qui suam bonam uoluntatem magni pendit et diligit, omnes quattuor i uirtutes quae abs te paulo ante me adsentiente descriptae sunt esse compertas. [1.13.28.94] AUGUSTINUS. Quid igitur impedit cur huius uitam non concedamus esse laudabilem? EVODIUS. Nihil prorsus, immo hortantur uel etiam cogunt omnia. AUGUSTINUS. Quid? uitam miseram potesne ullo modo non iudicare fugiendam? EVODIUS. Et magnopere quidem iudico nihilque aliud agendum existimo. AUGUSTINUS. At laudabilem fugiendam profecto non putas. EVODIUS. Quid etiam appetendam sedulo existimo. AUGUSTINUS. Non ergo misera est quae laudabilis uita est. EVODIUS. Hoc utique sequitur. AUGUSTINUS. Nihil iam, quantum opinor, difficile tibi ut adsentiaris relinquitur, eam scilicet quae misera non est beatam esse uitam. EVODIUS. Manifestissimum est. [1.13.28.95] AUGUSTINUS. Placet igitur beatum esse hominem dilectorem bonae uoluntatis suae et prae illa contemnentem quodcumque aliud bonum dicitur, cuius amissio potest accidere, etiam cum uoluntas tenendi manet. EVODIUS. Quidni placeat, quo superiora quae concessimus necessario trahunt? AUGUSTINUS. Bene intellegis. Sed dic, quaeso, nonne bonam suam uoluntatem diligere et tam magni aestimare, quam dictum est, etiam ipsa bona uoluntas est? EVODIUS. Verum dicis. AUGUSTINUS. Ac si hunc beatum recte iudicamus, nonne recte miserum qui contrariae uoluntatis est? EVODIUS. Rectissime. [1.13.28.96] AUGUSTINUS. Quid ergo causae est cur dubitandum putemus, etiamsi numquam antea sapientes fuimus, uoluntate nos tamen laudabilem et beatam uitam uoluntate turpem ac miseram mereri ac degere? EVODIUS. Fateor huc certis et minime negandis rebus esse peruentum. [1.13.29.97] AUGUSTINUS. Vide etiam aliud, nam credo te memoria tenere quam dixerimus esse bonam uoluntatem; opinor enim, ea dicta est qua recte atque honeste uiuere appetimus. EVODIUS. Ita memini. AUGUSTINUS. Hanc igitur uoluntatem si bona itidem uoluntate diligamus atque amplectamur rebusque omnibus, quas retinere non quia uolumus possumus, anteponamus, consequenter illae uirtutes, ut ratio docuit, animum nostrum incolent, quas habere id ipsum est recte honesteque uiuere. Ex quo conficitur ut, quisqllis recte honesteque uult uiuere, si id se uelle prae fugacibus bonis uelit, adsequatur tantam rem tanta facilitate, ut nihil aliud ei quam ipsum uelle sit habere quod uoluit. [1.13.29.98] EVODIUS. Vere tibi dico, uix me contineo quin exclamem laetitia, repente mihi oborto tam magno et tam in facili constituto bono. AUGUSTINUS. Atqui hoc ipsum gaudium quod huius boni adeptione gignitur, cum tranquille et quiete atque constanter erigit animum, beata uita dicitur; nisi tu putas aliud esse beate uiuere quam ueris bonis certisque gaudere. EVODIUS. Ita sentio. [1.14.3O.99] AUGUSTINUS. Recte. Sed censesne quemquam hominum non omnibus modis uelle atque optare uitam beatam? EVODIUS. Quis dubitat omnem hominem uelle? AUGUSTINUS. Cur igitur eam non adipiscuntur omnes? Dixeramus enim atque conuenerat inter nos uoluntate illam mereri homines, uoluntate etiam miseram, et sic mereri ut accipiant. Nunc uero existit nescio qua repugnantia, et nisi diligenter dispiciamus, perturbare nititur superiorem tam euigilatam firmamque rationem. [1.14.30.100] Quomodo enim uoluntate quisque miseram uitam patitur, cum omnino nemo uelit misere uiuere? Aut quomodo uoluntate beatam uitam consequitur homo, cum tam multi miseri sint et beati esse omnes uelint? An eo euenit, quod aliud est uelle bene aut male, aliud mereri aliquid per bonam uel malam uoluntatem? Nam illi qui beati sunt, quos etiam bonos esse oportet, non propterea sunt beati quia beate uiuere uoluerunt -- nam hoc uolunt etiam mali -- sed quia recte, quod mali nolunt. [1.14.30.101] Quam ob rem nihil mirum est, quod miseri homines non adipiscuntur quod uolunt, id est, beatam uitam. Illud enim, cui comes est et sine qua ea nemo dignus est nemoque adsequitur, recte scilicet uiuere, non itidem uolunt. Hoc enim aeterna lex illa, ad cuius considerationem redire iam tempus est, incommutabili stabilitate firrnauit, ut in uoluntate meritum sit, in beatitate autem et miseria praemium atque supplicium. [1.14.30.102] Itaque cum dicimus uoluntate homines miseros esse, non ideo dicimus quod esse miseri uelint, sed quod in ea uoluntate sunt, quam etiam his inuitis miseria sequatur necesse est. Quare non repugnat superiori rationi, quod uolunt omnes beati esse nec possunt non enim omnes uolunt recte uiuere, cui uni uoluntati uita beata debetur. Nisi quid habes aduersus haec dicere. EVODIUS. Ego uero nihil. [1.15.31.103] Sed uideamus iam quomodo haec ad propositam illam quaestionem de duabus legibus referantur. AUGUSTINUS. Fiat. Sed dic mihi prius, utrum qui recte uiuere diligit eoque ita delectatur, ut non solum ei rectum sit, sed etiam dulce atque iucundum, amet hanc legem habeatque carissimam, qua uidet tributam esse bonae uoluntati beatam uitam, malae miseram? EVODIUS. Amat omnino ac uehementer; nam istam ipsam sequens ita uiuit. [1.15.31.104] AUGUSTINUS. Quid? cum hanc amat, mutabile aliquid amat ac temporale an stabile ac sempiternum? EVODIUS. Aeternum sane atque incommutabile. AUGUSTINUS. Quid illi qui in mala uoluntate perseuerantes nihilominus beati esse cupiunt? possuntne amare istam legem, qua talibus hominibus miseria merito rependitur? EVODIUS. Nullo modo, arbitror. AUGUSTINUS. Nihilne amant aliud? EVODIUS. Immo plurima, ea scilicet in quibus adipiscendis uel retinendis mala uoluntas illa persistit. [1.15.31.105] AUGUSTINUS. opinor te dicere diuitias, honores, uoluptates et pulchritudinem corporis caeteraque omnia, quae possunt et uolentes non adipisci et amittere inuiti. EVODIUS. Ista ipsa sunt. AUGUSTINUS. Num haec aeterna esse censes, cum temporis uolubilitati uideas obnoxia? EVODIUS. Quis hoc uel dementissimus senserit? [1.15.31.106] AUGUSTINUS. Cum igitur manifestum sit alios esse homines amatores rerum aeternarum, alios temporalium, cumque duas leges esse conuenerit, unam aeternam, aliam temporalem, si quid aequitatis sapis, quos istorum iudicas aeternae legi, quos temporali esse subdendos? EVODIUS. Puto in promptu esse quod quaeris, nam beatos illos ob amorem ipsorum aeternorum sub aeterna lege agere existimo, mlserls uero temporalis inponitur. [1.15.31.107] AUGUSTINUS. Recte iudicas, dummodo illud inconcussum teneas quod apertissime iam ratio demonstrauit, eos, qui temporali legi seruiunt, non esse posse ab aeterna liberos, unde omnia quae iusta sunt iusteque uariantur exprimi diximus; eos uero qui legi aeternae per bonam uoluntatem herent, temporalis legis non indigere, satis, ut apparet, intellegis. EVODIUS. Teneo quod dicis. [1.15.32.108] AUGUSTINUS. Iubet igitur aeterna lex auertere amorem a temporalibus et eum mundatum ad aeterna conuertere. EVODIUS. Iubet uero. AUGUSTINUS. Quid deinde censes temporalem iubere, nisi ut haec, quae ad tempus nostra dici possunt, quando eis homines cupiditate inherent, eo iure possideant quo pax et societas humana seruetur, quanta in his rebus seruari potest? [1.15.32.1O9] Ea sunt autem primo hoc corpus et eius quae uocantur bona ut integra ualitudo, acumen sensuum, uires, pulchritudo et si qua sunt caetera, partim, necessaria bonis artibus et ideo pluris pensanda, partim uiliora; deinde libertas; quae quidem nulla uera est nisi beatorum et legi aeternae adherentium sed eam nunc libertatem commemoro qua se liberos putant qui dominos homines non habent et quam desiderant hi qui a dominis hominibus manumitti uolunt; [1.15.32.110] deinde parentes, fratres, coniunx, liberi, propinqui, affines, familiares et quicumque uobis aliqua necessitudine adiuncti sunt; ipsa denique ciuitas, quae parentis loco haberi solet, honores etiam et laus et ea quae dicitur gloria popularis; ad extremum pecunia, quo uno nomine continentur omnia quorum iure domini sumus et quorum uendendorum aut donandorum habere potestatem uidemur. [1.15.32.111] Horum omnium quemadmodum les illa sua cuique distribuat, difficile et longum est explicare et plane et ad id quod proposuimus non necessarium. Satis est enim uidere non ultra porrigi huius legis potestatem in uindicando, quam ut haec uel aliquid horum adimat atque auferat ei quem plmit. Metu coercet ergo et ad id quod uult torquet ac retorquet animos quibus regendis accomodata est. Dum enim haec amittere timent, tenent in his utendis quendam modum aptum uinculo ciuitatis, qualis ex huiuscemodi hominibus constitui potest. [1.15.32.112] Non autem ulciscitur peccatum cum amantur ista, sed cum aliis per improbitatem auferuntur. Quam ob rem uide utrum iam peruentum sit ad id quod infinitum putabas. Institueramus enim quaerere quatenus habeat ius ulciscendi ea lex qua populi terreni ciuitatesque gubernantur. EVODIUS. Video peruentum. [1.15.33.112] AUGUSTINUS. Vides ergo etiam illud, quod poena non esset, siue quae per iniuriam siue quae per talem uindictam infertur hominibus, si eas res quae inuito auferri possunt non amarent. EVODIUS. Id quoque uideo. [1.15.33.113] AUGUSTINUS. Cum igitur eisdem rebus alius male alius bene utatur, et is quidem qui male, amore his inhereat atque implicetur -- scilicet subditus eis rebus quas ei subditas esse oportebat, et ea bona sibi constituens quibus ordinandis beneque tractandis ipse esse utique deberet bonum -- ille autem qui recte his utitur, ostendat quidem bona esse, sed non sibi -- non enim eum bonum melioremue faciunt, sed ab eo potius fiunt -- et ideo non eis amore adglutinetur neque uelut membra sui animi faciat, quod fit amando, ne cum resecari coeperint, eum cruciatu ac tabe foedent, sed eis tot us superferatur, et habere illa atque regere, cum opus est, paratus et amittere ac non habere paratior -- cum ergo haec ita sint, num aut argentum et aurum propter auaros accusandum putas aut cibos propter uoraces aut uinum propter ebriosos aut muliebres formas propter scortatores et adulteros atque hoc modo caetera, cum praesertim uideas et igne bene uti medicum et pane scelerate ueneficum? EVODIUS. Verissimum est non res ipsas, sed homines qui eis male utuntur esse culpandos. [1.16.34.114] AUGUSTINUS. Recte. Sed quoniam et quid ualeat aeterna Iex, ut opinor, uidere iam coepimus, et quantum lex temporalis in uindicando progredi possit inuentum est, et rerum duo genera, aeternalium et temporalium, duoque rursus hominum aliorum aeternas aliorum temporales sequentium et diligentium, satis apertcque distincta sunt, quid autem quisque sectandum et amplectendum eligat in uoluntate esse positum constitit nullaque re de arce dominandi rectoque ordine mentem deponi nisi uoluntate, et est manifestum non rem ullam, cum ea quisque male utitur, sed ipsum male utentem esse arguendum -- referamus nos, si placet, ad questionem in exordio sermonis huius propositam et uideamus utrum soluta sit. [1.16.34.115] Nam quaerere institueramus quid sit male facere, et propter hoc omnia quae dicta sunt diximus. Quocirca licet nunc animaduertere et considerare utrum sit aliud male facere quam neglectis rebus aeternis, quibus per se ipsam mens fruitur et per se ipsam percipit et quae amans amittere non potest, temporalia et quaeque per corpus, partem homlnls uilissimam, sentiuntur et numquam esse certa possunt quasi magna et miranda sectari. Nam hoc uno genere omnia malefacta, id est peccata, mihi uidentur includi. Tibi autem quid uideatur exspecto cognoscere. [1.16.35.116] EVODIUS. Est ita ut dicis, et adsentior peccata omnia hoc uno genere contineri, cum quisque auertitur a diuinis uereque manentibus et ad mutabilia atque incerta comlertitur. Quae quamquam in ordine suo recte locata sint et suam quandam pulchritudinem peragant, peruersi tamen animi est et inordinati eis sequendis subici quibus ad nutum suum duccndis potius diuino ordine ac iure praelatus est. [1.16.35.117] Et illud simul mihi uidcre iam uideor absolutum atque compertum, quod post illam quaestionem, quid sit male facere, deinceps quaerere institueramus, unde male facimus. Nisi enim fallor, ut ratio tractata monstrauit, id facimus ex libero uoluntatis arbitrio. Sed quaero utrum ipsum liberum arbitrium, quo peccandi facultatem habere conuincimur, oportuerit nobis dari ab eo qui nos fecit. Videmur enim non fuisse peccaturi si isto careremus, et metuendum est, ne hoc modo deus etiam malefactorum nostrorum auctor existimetur. [1.16.35.118] AUGUSTINUS. Nullo modo istuc timueris, sed ut diligentius requiratur, aliud tempus sumendum est. Nam haec iam sermocinatio modum terminumque desiderat, qua uelim credas magnarum abditarumque rerum inquirendarum quasi fores esse pulsatas. In quarum penetralia cum deo duce uenire coeperimus iudicabis profecto quantum inter hanc disputationem et eas quae sequuntur intersit quantumque illa praestent non modo inuestigationis sagacitate, sed etiam maiestate rerum et clarissima luce ueritatis. Pietas tantum adsit, ut nos diuina prouidentia cursum quem instituimus tenere et perficere permittat. EVODIUS. Cedo uoluntati tuae et ei meam iudicio et uoto libentissime adiungo. LIBER SECUNDUS [2.1.1.1] EVODIUS. Iam, si fieri potest, explica mihi, quare dederit deus homini liberum arbitrium uoluntatis, quod utique si non accepisset, peccare non posset. AUGUSTINUS. Iam enim certum tibi atque cognitum est deum dedisse homini hoc, quod dari debuisse non putas? EVODIUS. Quantum in superiori libro intellegere mihi uisus sum, et habemus liberum uoluntatis arbitrium et non nisi eo peccamus. AUGUSTINUS. Ego quoque memini iam nobis id factum esse perspictlum. Sed nunc interrogaui, utrum hoc quod nos habere et quo nos peccare manifestum est, deum nobis dedisse scias. [2.1.1.2] EVODIUS. Nullum alium puto. Ab ipso enim sumus et siue peccantes siue recte facientes ab illo poenam meremur aut praemium. AUGUSTINUS. Hoc quoque utrum liquido noueris an auctoritate commotus libenter etiam incognitum credas, cupio scire. EVODIUS. Auctoritati quidem me primum de hac re credidisse confirmo. Sed quid uerius quam omne bonum ex deo esse et omne iustum bonum esse et peccantibus poenam recteque facientibus praemium iustum esse? Ex quo conficitur a deo affici et peccantes miseria et recte facientes beatitate. [2.1.2.3] AUGUSTINUS. Nihil resisto. Sed quaero illud alterum, quomodo noueris nos ab ipso esse. Neque enim hoc nunc, sed ab ipso nos uel poenam uel praemium mereri explicasti. EVODIUS. Hoc quoque non aliunde uideo esse manifestum, nisi quod iam constat deum uindicare peccata, siquidem ab illo est omnis iustitia. Non enim ut alicuius est bonitatis alienis praestare beneficia, ita iustitiae uindicare in alienos. [2.1.2.4] Unde manifestllm est ad eum nos pertinere, quia non solum in nos benignissimus in praestando, sed etiam iustissimus in uindicando est. Deinde ex eo, quod ego posui tuque concessisti, omne bonum ex deo esse etiam hominem ex deo esse intellegi potest. Homo enim ipse in quantum homo est, aliquod bonum est, quia recte uiuere cum uult potest. [2.1.3.5] AUGUSTINUS. Plane si haec ita sunt, soluta quaestio est quam proposuisti. Si enim homo aliquod bonum est et non posset, nisi cum uellet, recte facere, debuit habere liberam uoluntatem, sine qua recte facere non posset. Non enim quia per illam etiam peccatur, ad hoc eam deum dedisse credendum est. Satis ergo causae est cur dari debuerit, quoniam sine illa homo recte non potest uiuere. Ad hoc autem datam uel hinc intellegi potest, quia si quis ea usus fuerit ad peccandum, diuinitus in eum uindicatur. [2.1.3.6] Quod iniuste fieret, si non solum ut recte uiueretur, sed etiam ut peccaretur, libera esset uoluntas data. Quomodo enim iuste uindicaretur in eum, qui ad hanc rem usus esset uoluntate, ad quam rem data est? Nunc uero deus cum peccantem punit, quid aliud tibi uidetur dicere nisi: "Cur non ad eam rem usus es libera uoluntate, ad quam tibi eam dedi?" hoc est ad recte faciendum? [2.1.3.7] Deinde illud bonum, quo commendatur ipsa iustitia in damnandis peccatis recteque factis honorandis, quomodo esset, si homo careret libero uoluntatis arbitrio? Non enim aut peccatum esset aut recte factum quod non fieret uoluntate. Ac per hoc et poena iniusta esset et praemium, si homo uoluntatem liberam non haberet. Debuit autem et in supplicio et in praemio esse iustitia, quoniam hoc unum est bonorum quae sunt ex deo. Debuit igitur deus dare homini liberam uoluntatem. [2.2.4.8] EVODIUS. Iam concedo eam deum dedisse. Sed nonne tibi uidetur, quaeso te, si ad recte faciendum data est, quod non debuerit ad peccandum posse conuerti, sic ut ipsa iustitia quae data est homini ad bene uiuendum? Numquid enim potest quispiam per iustitiam suam male uiuere? Sic nemo posset per uoluntatem peccare, si uoluntas data est ad recte faciendum. [2.2.4.9] AUGUSTINUS. Donabit quidem deus, ut spero, ut tibi ualeam respondere, uel potius ut ipse tibi, eadem quae summa omnium magistra est ueritate intus docente, respondeas. Sed paulisper uolo mihi dicas, si id quod abs te quaesiueram certum et cognitum tenes, deum nobis dedisse liberam uoluntatem utrum oporteat dicere dari non deb i d d di , mur deum. [2.2.4.10] Si enim incertum est utrum dederit, recte quaerimus utrum bene sit data, ut cum inuenerimus bene datam esse, inueniatur etiam illum dedisse a quo animae data sunt omnia bona; si autem inuenerimus non bene datam esse, non eum dedisse intellegamus, quem culpare nefas est. Si uero certum est quod ipse illam dederit, oportet fateamur, quoquo modo data est, neque non dari neque aliter eam dari debuisse quam data est. Ille enim dedit cuius factum recte reprehendi nullo pacto potest. [2.2.5.11] EVODIUS. Quamquam haec inconcussa fide teneam, tamen quia cognitione nondum teneo, ita quaeramus quasi omnia incerta sint. Video enim ex hoc quod incertum est, utrum ad recte faciendum uoluntas libera data sit, cum per illam etiam peccare possimus, fieri etiam illud incertum, utrum dari debuerit. [2.2.5.12] Si enim incertum est ad recte faciendum datam esse, incertum est etiam dari debuisse; ac per hoc etiam utrum eam deus dederit incertum erit, quia si incertum est dari debuisse, incertum est ab eo datam esse, quem nefas est credere dedisse aliquid quod dari non debuit. AUGUSTINUS. Illud saltim tibi certum est deum esse. EVODIUS. Etiam hoc non contemplando, sed credendo inconcussum teneo. [2.2.5.13] AUGUSTINUS. Si quis ergo illorum insipientium de quibus scriptum est: Dixit insipiens in corde suo: Non est deus -- hoc tibi diceret nec uellet tecum credere quod credis, sed cognoscere utrum uera credideris, relinqueresne hominem an aliquo modo quod inconcussum tenes persuadendum esse arbitrareris, praesertim si ille non obluctari peruicaciter, sed studiose id uellet agnoscere? [2.2.5.14] EVODIUS. Hoc quod ultimum posuisti satis me admonet quid ei respondere deberem. Certe enim quamuis esset absurdissimus, concederet mihi cum doloso et peruicaci de nulla omnino et maxime de re tanta non esse disserendum. Quo concesso prior mecum ageret, ut sibi crederem bono animo eum istuc quaerere neque aliquid in se, quod ad rem hanc adtinet, doli ac peruicaciae latere. [2.2.5.15] Tum ego demonstrarem, quod cuiuis facillimum puto, quanto esset acquius, cum sibi de occultis animi sui quae ipse nosset uellet alterum credere qui non nosset, ut etiam ipse tantorum uirorum libris, qui se cum filio dei uixisse testatum litteris reliquerunt, esse deum crederet, quia et ea se uidisse scripserunt quae nullo modo fieri possent si non esset deus et nimium stultus esset si me reprehenderet quod illis crediderim qui sibi uellet ut crederem. lam uero quod recte reprehendere non ualeret, nullo modo reperiret cur etiam nollet imitari. [2.2.5.16] AUGUSTINUS. Si ergo utrum sit deus satis esse existimas, quod non temere tantis uiris credendum esse iudicauimus, cur non, quaeso te, de his quoque rebus, quas tamquam incertas et plane incognitas quaerere instituimus, similiter putas eorundem uirorum auctoritati sic esse credendum ut de inuestigatione earum nihil amplius laboremus? EVODIUS. Sed nos id quod credimus nosse et intellegere cupimus. [2.2.6.17] AUGUSTINUS. Recte meministi, quod etiam in exordio superioris disputationis a nobis positum esse negare non possumus. Nisi enim et aliud esset credere, aliud intellegere et primo credendum esset quod magnum et diuimlm intellegere cuperemus, frustra propheta dixisset: "Nisi credideritis, non intellegetis". [2.2.6.18] Ipse quoque dominus noster et dictis et factis ad credendum primo hortatus est quos ad salutem uocauit, sed postea cum de ipso dono loqueretur quod erat daturus credentibus non ait: 'Haec est autem uita aeterna ut credant' sed: "Haec est" inquit "uita aeterna ut cognoscant te uerum deum et quem misisti Iesum Christum". Deinde iam credentibus dicit: "Quaerite et inuenietis" nam neque inuentum dici potest quod incognitum creditur neque quisquam inueniendo deo fit idoneus, nisi ante crediderit quod est postea cogniturus. [2.2.6.19] Quapropter domini praeceptis obtemperantes quaeramus instanter; quod enim hortante ipso quaerimus, eodem ipso demonstrante inueniemus, quantum in hac uit a et a nob is talibus inueniri queunt. Nam et a melioribus, etiam dum has terras incolunt, et certe a bonis et piis omnibus post hanc uitam euidentius atque perfectius ista cerni obtinerique credendum est et nobis ita fore sperandum et ista contemptis terrenis et humanis omni modo desideranda et diligenda sunt. [2.3.7.20] Quaeramus autem hoc ordine, si placet: primum quomodo manifestum est deum esse. deinde, utrum ab illo sint quaecumque in quantumcumque sunt bona; postremo, utrum in bonis numeranda sit uoluntas libera. Quibus compertis satis apparebit, ut opinor, utrum recte homini data sit. Quare prius abs te quaero, ut de manifestissimis capiamus exordium, utrum tu ipse sis. An fortasse tu metuis ne in hac interrogatione fallaris? cum utique si non esses falli omnino non posses. EVODIUS. Perge potius ad caetera. [2.3.7.21] AUGUSTINUS. Ergo quoniam manifestum est esse te nec tibi aliter manifestum esset nisi uiueres, id quoque manifestum est, uiuere te. Intellegisne duo ista esse uerissima? EVODIUS. Prorsus intellego. AUGUSTINUS. Ergo etiam hoc tertium manifestum est, hoc est intellegere te. EVODIUS. Manifestum. AUGUSTINUS. Quid in his tribus tibi uidetur excellere? EVODIUS. Intellegentia. AUGUSTINUS. Cur tibi hoc uidetur? [2.3.7.22] EVODIUS. Quia cum tria sint haec, esse uiuere intellegere, et lapis est et pecus uiuit, nec tamen lapidem puto uiuere aut pecus intellegere; qui autem intellegit, eum et esse et uiuere certissimum est. Quare non dubito id excellentius iudicare cui omnia tria insunt quam id cui uel unum desit. [2.3.7.23] Nam quod uiuit, utique et est, sed non sequitur ut etiam intellegat, qualem uitam esse pecoris arbitror. Quod autem est, non utique consequens est ut et uiuat et intellegat, l nam esse cadauera possum fateri, uiuere autem nullus dixerit. Iam uero quod non uiuit, multo minus intellegit. [2.3.7.24] AUGUSTINUS. Tenemus igitur horum trium duo deesse cadaueri, umlm pecori, nihil homini. EVODIUS. Verum est. AUGUSTINUS. Tenemus etiam id, esse in his tribus praestantius quod homo cum duobus caeteris habet, id est intellegere, quod habentem sequitur et esse et uiuere. EVODIUS. Tenemus sane. [2.3.8.25] AUGUSTINUS. Dic mihi iam utrum illos uulgatissimos corporis sensus habere te noueris, uidendi et audiendi et olfaciendi et gustandi et tangendi. EVODIUS. Noui. AUGUSTINUS. Quid putas pertinere ad uidendi sensum? id est, quid putas nos uidendo sentire? E Quaecumque corporalia A Num etiam dura et mollia uidendo sentimus? EVODIUS. Non. AUGUSTINUS. Quid ergo proprie ad oculos pertinet, quod per eos sentimus? EVODIUS. Color. AUGUSTINUS. Quid ad aures? EVODIUS. Sonus. AUGUSTINUS. Quid ad olfactum? EVODIUS. Odor. AUGUSTINUS. Quid ad gustatum? EVODIUS. Sapor. AUGUSTINUS. Quid ad tactum? EVODIUS. Molle uel durum, lene uel asperum et multa talia. AUGUSTINUS. Quid? corporum formas, magnas breues quadras rotundas et si quid huiusmodi est, nonne et tangendo et uidendo sentimus et ideo nec uisui proprie nec tactui tribui possunt, sed utrique? EVODIUS. Intellego. [2.3.8.26] AUGUSTINUS. Intellegis ergo et quaedam singulos sensus habere propria de quibus renuntient, et quaedam quosdam habere communia? EVODIUS. Et hoc intellego. AUGUSTINUS. Quid igitur ad quemque sensum pertineat et quid inter se uel omnes uel quidam eorum communiter habeant, num possumus ullo eorum sensu diiudicare? EVODIUS. Nullo modo, sed quodam interiore ista diiudicantur. AUGUSTINUS. Num forte ipsa est ratio, qua bestiae carent? Nam, ut opinor, ratione ista conprehendimus et ita se habere cognoscimus. [2.3.8.27] EVODIUS. Magis arbitror nos ratione conprehendere esse interiorem quendam sensum ad quem ab istis quinque notissimis cuncta referantur. Namque aliud est quo uidet bestia et aliud quo ea quae uidendo sentit uel uitat uel appetit. Ille enim sensus in oculis est, ille autem in ipsa intus anima, quo non solum ea quae uidentur, sed etiam ea quae audiuntur quaeque caeteris capiuntur corporis sensibus, uel appetunt animalia delectata et adsumunt uel offensa deuitant et respuunt. [2.3.8.28] Hic autem nec uisus nec auditus nec olfactus nec gustatus nec tactus dici potest, sed nescio quid aliud quod omnibus communiter praesidet. Quod cum ratione conprehendamus, ut dixi, hoc ipsum tamen rationem uocare non possum, quoniam est bestiis inesse manifestum est. [2.3.9.29] AUGUSTINUS. Agnosco istuc quidquid est, et eum interiorem sensum appellare non dubito. Sed nisi et istum transeat, quod ad nos refertur a sensibus corporis, peruenire ad scientiam non potest. Quicquid enim scimus, id ratione conprehensum tenemus. Scimus autem, ut de caeteris taceam, nec colores auditu nec uoces uisu posse sentiri. [2.3.9.30] Et cum hoc scimus, nec oculis nec auribus scimus neque illo sensu interiore quo nec bestiae carent. Non enim credendum est eas nosse nec auribus sentiri lucem nec oculis uocem, quoniam ista non nisi rationali animaduersione et cogitatione discernimus. [2.3.9.31] EVODIUS. Non possum dicere hoc me habere perceptum. Quid si enim sensu illo interiore, Quo eas non carere concedis, hoc quoque diiudicant, nec colores auditu nec uisu uoces posse sentire? AUGUSTINUS. Num etiam putas eas posse discernere ab inuicem colorem qzli sentitur et sensum qui in oculo est et illum interiorem sensum apud animam et rationem qua ista singillatim definiuntur et dinumerantur? EVODIUS. Nullo modo. [2.3.9.32] AUGUSTINUS. Quid? ista ratio posset haec quattuor discernere ab inuicem et definitionibus terminare, nisi ad eam referretur et color per oculorum sensum et ipse rursus per illum interiorem qui ei praesidet et idem interior per se ipsum, si tamen iam nihil aliud interpositum est? EVODIUS. Non uideo quomodo aliter posset. [2.3.9.33] AUGUSTINUS. Quid? hoc uidesne, sensu oculorum colorem sentiri, eundem autem sensum eodem sensu non sentiri? Non enim quo sensu colorem uides, hoc eodem uides etiam ipsum uidere. EVODIUS. Non omnino. AUGUSTINUS. Enitere etiam ista diiudicare. Nam credo te non negare aliud colorem esse et aliud colorem uidere et item aliud, etiam cum color non subest, habere sensum quo uideri posset si subesset. EVODIUS. Discerno et ista et inter se differre concedo. [2.3.9.34] AUGUSTINUS. Num horum trium quicquam uides oculis nisi colorem? EVODIUS. Nihil aliud. AUGUSTINUS. Dic ergo unde uideas alia duo. Non enim ea posses non uisa discernere. EVODIUS. Nescio quid aliud; esse scio, nihil amplius. AUGUSTINUS. Nescis igitur, utrum iam ipsa ratio an illa uita sit, quam sensum interiorem uocamus praecellentem sensibus corporis, an aliquid aliud? EVODIUS. Nescio. [2.3.9.35] AUGUSTINUS. Illud tamen scis, ea definire nisi ratione non posse neque rationem id facere nisi de his quae sibi examinanda offeruntur. EVODIUS. Certum est. AUGUSTINUS. Quicquid est igitur aliud quo sentiri potest omne quod scimus, ministerium rationis est, cui offert et renuntiat quidquid attingit, ut ea quae sentiuntur discerni suis finibus possint et non sentiendo tantum, sed etiam sciendo conprehendi. EVODIUS. Ita est. [2.3.9.36] AUGUSTINUS. Quid? ipsa ratio quae ministros suos et ea quae suggerunt discernit inuicem et item quid inter haec et se ipsam distet agnoscit seque illis praepotentiorem esse confirmat, num alia re se ipsam nisi se ipsa, id est ratione, conprehendit? an aliter scires te habere rationem nisi id ratione perciperes? EVODIUS. Verissimum est. [2.3.9.37] AUGUSTINUS. Quoniam ergo, cum colorem sentimus, non itidem sensu ipso nos sentire etiam sentimus, neque cum audimus sonum nostrum etiam audimus auditum, neque cum olfacimus rosam olet nobis aliquid et noster olfactus, neque quicquam gustantibus sapit in ore ipse gustus nec tangentes aliquid ipsum etiam tangendi sensum possumus tangere, manifestum est quinque istos sensus nullo eorum sensu posse sentiri, quamuis eis corporalia quaeque sentiantur. EVODIUS. Manifestum est. [2.4.10.38] AUGUSTINUS. Arbitror etiam illud esse manifestum, sensum illum interiorem non ea tantum sentire quae accepit a quinque sensibus corporis, sed etiam ipsos ab eo sentiri. Non enim aliter bestia moueret se uel appetendo aliquid uel fugiendo, nisi se sentire sentiret, non ad sciendum, nam hoc rationis est, sed tantum ad mouendum, quod non utique aliquo illorum quinque sentit. [2.4.10.39] Quod si adhuc obscurum est, elucescet, si animaduertas quod exempli gratia sat est in uno aliquo sensu, uelut in uisu. Namque aperire oculum et mouere aspiciendo ad id quod uidere appetit nullo modo posset, nisi oculo clauso uel non ita moto se id non uidere sentiret. Si autem sentit se non uidere dum non uidet, necesse est etiam sentiat se uidere dum uidet, quia, cum eo appetitu non mouet oculum uidens, quo mouet non uidens, et indicat se utrumque sentire. [2.4.10.40] Sed utrum et se ipsam haec uita sentiat, quae se corporalia sentire sentit, non ita clarum est, nisi quod se quisque intus interrogans inuenit omnem rem uiuentem fugere mortem; quae cum sit uitae contraria, necesse est ut uita etiam se ipsam sentiat, quae contrarium suum fugit. [2.4.10.41] Quod si adhuc non liquet, omittatur, ut non nitamur ad id quod uolumus nisi certis manifestisque documentis. Manifesta enim sunt: sensu corporis sentiri corporalia; eundem autem sensum hoc eodem sensu non posse sentiri; sensu autem interiore et corporalia per sensum corporis sentiri et ipsum corporis sensum; ratione uero et illa omnia et eandem ipsam notam fieri et scientia contineri. An tibi non uidetur? EVODIUS. Videtur sane. AUGUSTINUS. Age, nunc responde unde sit quaestio, ad cuius solutionem peruenire cupientes iam diu ista molimur uia. [2.5.11.42] EVODIUS. Quantum memini, trium illarum quaestionum quas paulo ante ad contexendum ordinem huius disputationis posuimus, nunc prima uersatur, id est quomodo manifestum fieri possit, quamuis tenacissime firmissimeque credendum sit, deum esse. AUGUSTINUS. Recte hoc tenes. Sed etiam illud diligenter tenere te uolo, cum de te ipso quaererem utrum esse te noueris, non solum hoc, sed alia etiam duo nobis apparuisse quod noueris. EVODIUS. Id quoque teneo. [2.5.11.43] AUGUSTINUS. Nunc ergo uide ad quam rem istarum trium intellegas pertinere omne quod corporis sensus attingit; id est, in quo rerum genere tibi ponendum uideatur, quicquid uel oculorum uel alio quolibet corporis instrumento noster sensus attingit, utrum in eo, quod tantum est, an in eo, quod etiam uiuit, an in eo, quod etiam intellegit. EVODIUS. In eo quod tantum est. AUGUSTINUS. Quid? ipsum sensum in quo genere trium horum esse censes? EVODIUS. In eo quod uiuit. AUGUSTINUS. Quid igitur horum duorum melius esse iudicas? sensum ipsum an quod sensus attingit? EVODIUS. Sensum scilicet. AUGUSTINUS. Quare? EVODIUS. Quia melius est id quod etiam uiuit quam id quod tantum est. [2.5.12.44] AUGUSTINUS. Quid? illum sensum interiorem, quem quidem infra rationem et adhuc nobis communem cum bestiis superius indagauimus, dubitabisne huic sensui praeponere, quo corpus attingimus et quem iam ipsi corpori praeponendem esse dixisti? EVODIUS. Nullo modo dubitauerim. [2.5.12.45] AUGUSTINUS. Etiam hoc cur non dubites uolo abs te audire. Non enim poteris dicere hunc sensum interiorem iam in eo genere trium illorum esse ponendum quod etiam intellegit, sed adhuc in eo quod et est et uiuit, etiamsi intellectu caret; iste enim sensus inest et bestiis, quibus intellectus non inest. 0uae cum ita sint, quaero cur praeponas sensum interiorem sensui quo corporalia sentiuntur, cum sit uterque in eo genere qold uiuit. [2.5.12.46] Sensum autem istum qui corpora adtingit ideo praeposuisti corporibus, quia illa sunt in eo genere quod tantum est, iste uero in eo quod etiam uiuit; in quo cum et ille interior reperiatur, cur eum meliorem putes dic mihi. Si enim dixeris quia ille istum sentit, non te credo inuenturum regulam qua fidere possimus, omne sentiens melius esse quam id quod ab eo sentitur, ne fortassis ex hoc etiam cogamur dicere omne intellegens melius esse quam id quod ab eo intellegitur. [2.5.12.47] Hoc enim falsum est, quia homo intellegit sapientiam et non est melior quam ipsa sapientia. Quamobrem uide qua causa tibi uisum sit sensum interiorem huic sensui quo sentimus corpora esse praeferendum. [2.5.12.48] EVODIUS. Quia moderatorem et iudicem quendam huius illum esse cognosco. Nam et si quid huic in officio suo abfuerit, ille tamquam debitum a ministro flagitat, sicut paulo ante disputatum est. Non enim se uidere aut non uidere sensus oculi uidet, et quia non uidet, non potest quid sibi desit aut quid satis sit iudicare, sed ille interior, quo admonetur et anima bestiae aperire oculum clausum et quod desse sentit implere. Nulli autem dubium est eum qui iudicat eo de quo iudicat esse meliorem. [2.5.12.49] AUGUSTINUS. Cernis ergo etiam istum corporis sensum de corporibus quodam modo iudicare? Ad illum enim pertinet uoluptas et dolor cum uel leniter uel aspere corpore attingitur. Nam sicut ilie interior quid desit uel satis sit oculorum sensui iudicat, sic ipse sensus oculorum quid desit uel satis sit coloribus iudicat. Item sicut ille interior de auditu nostro iudicat, utrum minus an sufficienter intentus sit, sic iudicat auditus ipse de uocibus, quid earum leniter influat aut aspere perstrepat. [2.5.12.50] Non necesse est caeteros sensus corporis persequi. Iam enim, ut opinor, animaduertis quid uelim dicere, ita scilicet sensum illum interiorem de istis corporis sensibus iudicare, cum eorum et integritatem probat et debitum flagitat, quem ad modum et ipsi corporis sensus de corporibus iudicant, adsumentes in eis lenem tactum reicientesque contrarium. EVODIUS. Cerno sane et uerissima esse consentio. [2.6.13.51] AUGUSTINUS. Adtende iam, utrum etiam ratio de hoc interiore sensu iudicet. Iam enim non quaero utrum eam mellorem illo esse dubites, quia non dubito id te iudicare; quamquam ne id quidem iam quaerendum putem, utrum de isto sensu iudicet ratio. Namque in his ipsis quae infra eam sunt, id est in corporibus et in sensibus corporis et isto interiore sensu, quo modo sit aliud alio melius et quam sit illis ipsa praestantior, quae tandem nisi ipsa renuntiat? Quod profecto nullo modo posset, nisi de his ipsa iudicaret. EVODIUS. Manifestum est. [2.6.13.52] AUGUSTINUS. Cum ergo eam naturam quae tantum est neque uiuit neque intellegit, sicut est corpus exanime, praecedat ea nattlra quae non tantum est, sed etiam uiuit neque intellegit, sicuti est anima bestiarum, et rursus hanc praecedat ea quae simul et est et uiuit et intellegit, sicut in homine mens rationalis: num arbitraris in nobis, id est in his quibus natura nostra completur ut homines simus, aliquid inuenire posse praestantius quam hoc quod in his tribus tertio loco posuimus? [2.6.13.53] Nam et corpus nos habere manifestum est et uitam quandam qua ipsum corpus animatur atque uegetatur, quae duo etiam in bestiis agnoscimus, et tertium quiddam quasi animae nostrae caput aut oculum aut si quid congruentius de ratione atque intellegentia dici potest, quam non habet natura bestiarum. Quare uide, obsecro, utrum aliquid inuenire possis, quod sit in natura hominis ratione sublimius. EVODIUS. Nihil omnino melius uideo. [2.6.14.54] AUGUSTINUS. Quid si aliquid inuenire potuerimus quod non solum esse non dubites, sed etiam ipsa nostra ratione praestantius? dubitabisne illud quidquid est deum dicere? EVODIUS. Non continuo, si quid melius quam id quod in mea natura optimum est inuenire potuero, deum esse dixerim. Non enim mihi placet deum appellare quo mea ratio est inferior, sed quo est nullus superior. [2.6.14.55] AUGUSTINUS. Ita plane, nam ipse huic tuae rationi dedit tam de se pie uereque sentire. Sed, quaeso te, si non inueneris esse aliquid supra nostram rationem nisi quod aeternum atque incommutabile est, dubitabisne hunc deum dicere? Nam et corpora mutabilia esse cognoscis et ipsam uitam qua corpus animatur per affectus uarios mutabilitate non carere manifestum est et ipsa ratio, cum modo ad uerum peruenire nititur modo non nititur et aliquando peruenit aliquando non peruenit, mutabilis profecto esse conuincitur. [2.6.14.56] Quae si nullo adhibito corporis instrumento neque per tactum neque per gustatum neque per olfactum neque per aures neque per oculos neque per ullum sensum se inferiorem, sed per se ipsam cernit aeternum aliquid et incommutabile, simul et se ipsam inferiorem et illum oportet deum suum esse fateatur. EVODIUS. Hunc plane fatebor deum quo nihil superius esse constiterit. [2.6.14.57] AUGUSTINUS. Bene habet. Nam mihi satis erit ostendere esse aliquid huius modi quod aut fateberis deum esse, aut si aliquid supra est, eum ipsum deum esse concedes. Quare siue supra sit aliquid siue non sit, manifestum erit deum esse, cum ego, quod promisi, esse supra rationem eodem ipso adiuuante monstrauero. EVODIUS. Demonstra ergo quod polliceris. [2.7.15.58] AUGUSTINUS. Faciam. Sed prius quaero utrum sensus corporis meus idem sit qui tuus an uero meus non sit nisi meus et tuus non sit nisi tuus. Quod si non ita esset, non possem per oculos meos uidere aliquid quod tu non uideres. [2.7.15.59] EVODIUS. Concedo prorsus, quamuis eiusdem generis, tamen singulos nos habere sensus, uidendi uel audiendi uel quoslibet alios caeterorum. Non enim solum uidere sed etiam atldire potest aliquis hominum quod alius non audiat, et aliud aliquid quolibet alio sensu quisquam sentire quod alius non sentiat. Unde manifestum est et tuum non nisi tuum et meum sensum non esse nisi meum. [2.7.15.60] AUGUSTINUS. Hoc idem respondebis de illo etiam sensu interiore? an aliquid aliud? EVODIUS. Nihil sane aliud. Nam et ille utique sensum meum sentit meus et tuum sentit tuus; nam ideo plerumque interrogor ab eo qui aliquid uidet, utrum hoc etiam ego uideam, quia ego me uidere aut non uidere sentio, non ille qui interrogat. [2.7.15.61] AUGUSTINUS. Quid? ipsam rationem nonne unus quisque nostrum habet suam? quandoquidem fieri potest ut ego aliquid intellegam cum tu id non intellegis, nec utrum intellegam tu scire possis, ego autem sciam. EVODIUS. Manifestum est etiam rationales mentes singulos quosque nostrum singulas habere. [2.7.16.62] AUGUSTINUS. Num etiam poteris dicere singulos soles nos habere quos uidemus aut lunas aut luciferos aut caetera huius modi, quamuis suo quisque ac proprio sensu ista uideat? EVODIUS. Nullo modo istuc dixerim. [2.7.16.63] AUGUSTINUS. Possumus ergo uidere unum aliquid multi simul, cum sint sensus nostri nobis singulis singuli, quibus omnibus illud unum sentimus quod simul uidemus, ut quamuis alius sensus meus sit et alius tuus, possit tamen fieri ut id quod uidemus non sit aliud meum aliud tuum, sed unum illud praesto sit utrique nostrum et simul ab utroque uideatur. EVODIUS. Manifestissimum est. [2.7.16.64] AUGUSTINUS. Possumus etiam unam aliquam uocem simul audire, ut quamuis alius sit auditus meus alius tuus, non sit tamen alia mea et alia tua uox quam simul audimus, uel alia pars eius auditu meo capiatur et alia tuo, sed quicquid sonuerit, et unum et totum audiendum simul adsit ambobus. EVODIUS. Et hoc manifestum est. [2.7.17.65] AUGUSTINUS. Iam etiam de caeteris sensibus corporis licet animaduertas quod dicimus, neque omnino illos, quod ad hanc rem adtinet, ita se habere, ut illos duos oculorum et aurium, neque omnino non ita. [2.7.17.66] Nam quia ex uno aere et ego et tu possumus implere spiramentum et eius acris affectionem odore sentire, et item quia ex uno melle uel quolibet alio cibo seu potu ambo gustare possumus et eius affectionem sapore sentire, quamuis ille unus sit, nostri autem sint sensus singuli, tibi tuus et mihi meus, ut unum odorem uel unum saporem cum ambo sentiamus, nec tu tamen eum meo sensu sentias nec ego tuo nec aliquo uno qui utriusque nostrum possit esse communiter, sed prorsus mihi meus sensus sit et tuus tibi, etiam si unus aut odor aut sapor ab utroque sentiatur: hinc ergo isti sensus inueniuntur habere aliquid tale quale illi duo in uisu et auditu; [2.7.17.67] sed in eo dispares sunt quantum ad id quod nunc agimus pertinet, quod, etsi unum aerem naribus ambo trahimus aut unum cibum gustando capimus, non tamen eam partem acris duco quam tu nec eandem partem cibi sumo quam tu, sed aliam ego aliam tu. Et ideo de toto aere cum spiro, duco partem quanta mihi satis est, et tu item de toto aliam quanta tibi satis est ducis. [2.7.17.68] Et cibus quamuis unus et totus ab utroque absumatur, non tamen et a me totus et a te totus absumi potest, quomodo uerbum et ego totum audio et tu totum simul et speciem quamlibet quantam ego uideo tantaln et tu simul; sed cibi uel potionis alia pars in me alia in te transeat necesse est. An parum ista intellegis? EVODIUS. Immo uero apertissima et certissima esse consentio. [2.7.18.69] AUGUSTINUS. Num censes tangendi sensum conparandum esse oculorum et aurium sensibus in ea re de qua nunc agitur? qua non solum corpus unum ambo possumus sentire tangendo, sed etiam eandem partem tu quoque poteris tangere quam ego tetigero, ut non solum idem corpus, sed eandem quoque corporis partem possimus ambo sentire tangendo. [2.7.18.70] Non enim sicuti cibum aliquem appositum non possumus et ego totum et tu totum capere cum ambo illo uescimur, sic etiam in tangendo accidit. sed et unum et totum quod ego tetigero etiam tu potes, ut id ambo tangamus, non singulis partibus, sed totum singuli. [2.7.18.71] EVODIUS. Fateor hoc modo duobus illis superioribus sensibus hunc tangendi sensum esse simillimum. Sed in hoc uideo esse dissimilem, quod simul, id est uno tempore, et uidere aliquid unum totum ambo possumus et audire, tangere autem possumus quidem totum aliquid ambo uno tempore, sed partibus singulis, eandem autem partem non nisi temporibus singulis; nam nulli parti quam tactu capis possum meum tactum admouere nisi tu remoueris tuum. [2.7.19.72] AUGUSTINUS. Vigilantissime respondisti. Sed oportet te etiam illud uidere: cum horum omnium quae sentimus alia sint quae ambo alia quae singuli sentiamus, ipsos uero sensus nostros suos quisque singuli sentiamus, ut neque ego sentiam sensum tuum neque tu meum, quid de his rebus quae sentiuntur a nobis per corporis sensus, id est quid de corporalibus rebus non possumus sentire ambo, sed singuli, nisi quod ita fit nostrum ut hoc in nos uertere et commutare possimus? [2.7.19.73. Sicuti est cibus et potus, cuius nullam partem quam ego percepero et tu percipere poteris, quia et si nutrices alimenta mansa infantibus reddunt, illud tamen, quod inde gustatus rapuerit atque in mandentis uiscera commutauerit, nullo modo reuocari poterit ut in escam refundatur infantis. [2.7.19.74] Gula enim cum aliquid iucunde sapit, etiamsi exiguam, tamen inreuocabilem partem sibi uindicat et hoc cogit fieri quod naturae corporis conuenit. Quod nisi ita esset, nullus remaneret sapor in ore, posteaquam fuerint mansa illa reddita atque desputata. [2.7.19.75] Quod etiam de aeris partibus recte dici potest quas naribus ducimus. Nam etiamsi aliquid aeris quod reddidero possis etiam tu ducere, non tamen poteris etiam illud quod inde in alimentum meum cesserit, quia nec reddi potest. Nam etiam naribus alimentum nos capere medici docent, quod alimentum et spirando solus sentire possum et reflando restituere non possum, ut abs te etiam ductum naribus sentiatur. [2.7.19.76] Nam caetera sensibilia, quae quamuis sentiamus, non tamen ea sentiendo in nostrum corpus corrupta mutamus, possumus ea siue uno tempore siue singulis uicissim temporibus ambo sentire, sic ut uel totum uel pars ipsa quam sentio abs te etiam sentiatur. Qualia sunt siue lux siue sonus siue corpora quae attingimus, non tamen laedimus. EVODIUS. Intellego. [2.7.19.77] AUGUSTINUS. Manifestum est ergo ea quae non commutamus et tamen sentimus corporis sensibus, et non pertinere ad naturam sensuum nostrorum et propterea magis nobis esse communia, quia in nostrum proprium et quasi priuatum non uertuntur atque mutantur. EVODIUS. Prorsus adsentior. [2.7.19.78] AUGUSTINUS. Proprium ergo et quasi priuatum intellegendum est quod unus quisque nostrum sibi est et quod in se solus sentit quod ad suam naturam proprie pertinet; commune autem et quasi publicum, quod ab omnibus sentientibus nulla sui corruptione atque commutatione sentitur. EVODIUS. Ita est. [2.8.20.79] AUGUSTINUS. Age, nunc attende, et dic mihi utrum inueniatur aliquid quod omnes ratiocinantes sua quisque ratione atque mente communiter uideant, cum illud quod uidetur praesto sit omnibus nec in usum eorum quibus praesto est commutetur quasi cibus aut potio, sed incorruptum integrumque permaneat, siue illi uideant siue non uideant. An forte nihil huiusmodi esse arbitraris? [2.8.20.80] EVODIUS. Immo multa esse uideo, e quibus unum commemorari satis est: quod ratio et ueritas numeri omnibus ratiocinantibus praesto est, ut omnis eam computator sua quisque ratione et intellegentia conetur apprehendere et alius id facilius alius difficilius possit, cum tamen ipsa aequaliter se omnibus praebat ualentibus eam capere, nec cum eam quisque percipit in sui perceptoris quasi alimentum uertatur atque commutetur, nec cum in ea quisque fallitur ipsa deficiat, sed ea uera et integra permanente ille in errore sit tanto amplius quanto minus eam uidet. [2.8.21.81] AUGUSTINUS. Recte sane. Sed uideo te tamquam non rudem harum rerum cito inuenisse quod diceres. Tamen, si tibi aliquis diceret numeros istos non ex aliqua sua natura, sed ex his rebus quas corporis sensu attingimus inpressos esse animo nostro quasi quasdam imagines quorumque uisibilium, quid responderes? An tu quoque id putas? [2.8.21.82] EVODIUS. Nullo modo id putauerim. Non enim si sensu corporis percepi numeros, idcirco etiam rationem partitionis numerorum uel copulationis sensu corporis percipere potui. Hac enim luce mentis refello eum quisquis uel in addendo uel in retrahendo dum conputat falsam summam renuntiauerit. Et quicquid sensu corporis tango, ueluti est hoc caelum et haec terra et quaecumque in eis alia corpora sentio, quamdiu futura sint nescio. [2.8.21.83] Septem autem et tria decem sunt et non solum nunc sed etiam semper neque ullo modo aliquando septem et tria non fuerunt decem aut aliquando septem et tria non erunt decem. Hanc ergo incorruptibilem numeri ueritatem dixi mihi et cuilibet ratiocinanti esse communem. [2.8.22.84] AUGUSTINUS. Non resisto tibi uerissima et certissima respondenti. Sed ipsos quoque numeros non per corporis sensus adtractos esse facile uidebis, si cogitaueris quemlibet numerum tot uocari quotiens unum habuerit; uerbi gratia, si bis habuerit unum duo uocantur, si ter tria, et si decics unum habent tunc uocantur decem, et quilibet omnino numerus quotiens habet unum hinc illi nomen est et tot appellatur. [2.8.22.85] Unum uero quisquis uerissime cogitat profecto inuenit corporis sensibus non posse sentiri. Quidquid enim tali sensu attingitur, iam non unum sed multa esse conuincitur; corpus est enim et ideo habet innumerabiles partes. Sed ut minutas quasque minusque articulatas non persequar, quantulumcumque illud corpusculum sit, habet certe aliam partem dexteram aliam sinistram, aliam superiorem aliam inferiorem aut aliam ulteriorem aliam citeriorem aut alias finales aliam mediam. [2.8.22.86] Haec enim necesse est quamlibet exiguo corporis modulo inesse fateamur, et propterea nullum corpus uere pureque unum esse concedimus, in quo tamen non possent tam multa numerari nisi illius unius cognitione discreta. Cum enim quaero unum in corpore et me non inuenire non dubito, noui utique quid ibi quaeram et quid ibi non inueniam et non posse inueniri uel potius omnino ibi non esse. [2.8.22.87] Ubi ergo noui quod non est corpus unum? Vnum enim si non nossem, multa in corpore numerare non possem. Ubicumque autem unum nouerim, non utique per corporis sensum noui, quia per corporis sensum non noui nisi corpus, quod uere pureque unum non esse conuincimus. Porro si unum non percepimus corporis sensu, nullum numerum eo sensu percepimus, eorum dumtaxat numerorum quos intellegentia cernimus. [2.8.22.88] Nullus est enim ex his qui non tot uocetur quotiens habet unum, cuius perceptio sensu corporis non fit. Cuiuslibet enim corpusculi pars dimidia, quamuis duabus totum constat, habet et ipsa dimidiam suam; sic ergo sunt illae duae partes in orpore ut nec ipsae simpliciter duae sint; numerus autem ille qui uocatur duo, quoniam bis habet iuud quod simpliciter unum est, non potest pars eius dimidia, id est illud ipsum quod simpliciter unum est, non potest rursus habere partem dimidi am uel tertiam uel quotamlibet, quoniam simplex et uere unum est. [2.8.23.89] Deinde quoniam tenentes ordines numerorum post unum duo uidemus, qui numerus ad unum collatus duplus inuenitur, duplus duorum non consequenter adiungitur, sed interposito ternario quaternarius sequitur qui duplus est duorum. [2.8.23.9O] Et haec ratio per omnes caeteros numeros certissima et incommutabili lege pertenditur, ut post unum, id est post prlmum omnium numerorum, ipso excepto primus sit qui duplum eius habet, duo enim sequuntur. post secundum autem, id est post duo, ipso excepto secundus sit qui duplum eius habet; post duo enim primus est ternarius, secundus quaternarius duplus secundi; post tertium, id est post ternarium, ipso excepto tertius sit qui duplus est eius; post tertium enim, id est post ternarium, primus est quaternarius, secundus quinarius, tertius senarius qui duplus est tertii. [2.8.23.91] Atque ita post quartum ipso excepto quartus habet duplum eius; post quartum enim, id est quaternarium, primus est quinarius, secundus senarius, tertius septenarius, quartus octonarius, qui duplex est quarti. Atque ita per omnes caeteros hoc reperies quod in prima copula numerorum id est uno et duobus inuentum est, ut quotus quisque numerus est ab ipso principio, totus post illum sit duplus eius. [2.8.23.92] Hoc ergo quod per omnes numeros esse immobile firmum incorruptumque conspicimus, unde conspicimus? Non enim ullus ullo sensu corporis omnes numeros attingit, innumerabiles enim sunt. Unde ergo nouimus per omnes hoc esse, aut qua fantasia uel fantasmate tam certa ueritas numeri per innumerabilia tam fidenter nisi in luce interiore conspicitur, quam corporalis sensus ignorat? [2.8.24.93] His et talibus multis documentis coguntur fateri quibus disputantibus deus donauit ingenium et pertinacia caliginem non obducit, rationem ueritatemque numerorum et ad sensus corporis non pertinere et inuertibilem sinceramque consistere et omnibus ratiocinantibus ad uidendum esse communem. 94. Quapropter, cum multa alia possint occurrere quae communiter et tamquam publice praesto sunt ratiocinantibus et ab eis uideantur mente atque ratione singulorum quorumque cernentium eaque inuiolata et incommutabilia maneant, non tamen inuitus acceperim quod ista ratio et ueritas numeri tibi potissimum occurrit, cum ad id quod interrogaueram respondere uoluisses. [2.8.24.95] Non enim frustra in sanctis libris sapientiae coniunctus est numerus, ubi dictum est: "Circui ego et cor meum ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et numerum." [2.9.25.96] Verumtamen, quaeso te, quid de ipsa sapientia putas exlstimandum? Singulas quasque suas arbitraris singulos quosque homines habere sapientias? an uero una praesto est communiter omnibus, cuius quanto magis quisque fit particeps tanto est sapientior? [2.9.25.97] EVODIUS. Quam dicas sapientiam nondum scio, uideo quippe uarie uideri hominibus quid fiat dicaturue sapienter. Nam et qui militant sapienter sibi facere uidentur, et qui contempta militia colendo agro curam atque operam inpendunt, hoc potius laudant tribuuntque sapientiae, et qui astuti sunt ad excogitandos modos conquirendae pecuniae uidentur sibi esse sapientes, et qui haec omnia neglegunt uel abiciunt et quaeque sunt huius modi temporalia et totum studium suum ad inuestigationem conferunt ueritatis ut semet ipsos deumque cognoscant, magnum hoc esse sapientiae munus iudicant; [2.9.25.98] et qui huic otio quaerendi et contemplandi ueri nolunt se dare, sed potius laboriosissimis curis et officiis agunt ut hominibus consulant, et in rerum humanarum iuste moderandarum et gubernandarum actione uersantur, sapientes se esse arbitrant tur, et qui utrumque horum agunt et partim uiuunt in contemplatione ueritatis, partim in laboribus officiosis quos humanae societati deberi putant, sibi palmam sapientiae uidentur tenere. [2.9.25.99] Omitto innumerabiles sectas, quarum nulla est quae non sectatores suos praeponens caeteris eos solos uelit esse sapientes. Quam ob rem cum id nunc agatur inter nos ut non quid credamus respondendum sit, sed quid dilucida intellegentia teneamus, nullo modo tibi ad id quod interrogasti respondere potero, nisi quod credendo teneo, contemplando etiam et ratione cernendo nouerim, quae sit ipsa sapientia. [2.9.26.100] AUGUSTINUS. Num aliam putas esse sapientiam nisi ueritatem in qua cernitur et tenetur summum bonum? Nam illi omnes, quos commemorasti diuersa sectantes, bonum appetunt et malum fugiunt; sed propterea ditlersa sectantur quod aliud alii uidetur bonum. Quisquis ergo appetit quod appetendum non erat, tametsiid non appeteret nisi ei uideretur bonum, errat tamen. Errare autem neque ille potest qui nihil appetit neque ille qui hoc appetit quod debet appetere. [2.9.26.101] In quantum igitur omnes homines appetunt uitam beatam, non errant; in quantum autem quisque non eam tenet uitae uiam quae ducit ad beatitudinem, cum se fateatur et profiteatur nolle nisi ad beatitudinem peruenire, in tantum crrat. Error est enim cum sequitur aliquid quod non ad id ducit quo uolumus peruenire. [2.9.26.102] Et quanto magis in uia uitae quis errat, tanto minus sapit. Tanto enim magis longe est a ueritate, in qua cernitur et tenetur summum bonum. Summo autem bono adsecuto et adepto beatus quisque fit, quod omnes sine controuersia uolumus. Ut ergo constat nos beatos esse uelle, ita nos constat esse uelle sapientes, quia nemo sine sapientia beatus est. Nemo enim beatus est nisi summo bono, quod in ea ueritate quam sapientiam uocamus cernitur et tenetur. [2.9.26.103] Sicut ergo antequam beati simus mentibus tamen nostris inpressa est notio beatitatis -- per hanc enim scimus fidenterque et sine ulla dubitatione dicimus beatos nos esse uelle -- ita etiam priusquam sapientes simus, sapientiae notionem in mente habemus inpressam, per quam unus quisque nostrum, si interrogetur uelitne esse sapiens, sine ulla caligine dubitationis se uelle respondet. [2.9.27.104] Quare si iam constat inter nos quae sit sapientia, quam fortasse uerbis explicare non poterasÑnam si eam nullo modo animo cerneres, nullo modo scires et uelle te esse sapientem et uelle debere, quod te negaturum esse non arbitror -- uolo iam dicas mihi utrum etiam sapientiam sicut numeri rationem et ueritatem omnibus ratiocinantibus communem se praebere arbitreris, an, quoniam tot sunt mentes hominum quot homines sunt, unde nec ego de tua mente aliquid cerno nec tu de mea, tot etiam putes esse sapientias quot potuerunt esse sapientes. [2.9.27.105] EVODIUS. Si summum bonum omnibus unum est, oportet etiam ueritatem in qua cernitur et tenetur, id est sapientiam, omnibus unam esse communem. AUGUSTINUS. Dubitas autem summum bonum, quicquid illud est, omnibus hominibus unum esse? EVODIUS. Dubito sane, quod diuersos diuersis rcbus gaudere uideo tamquam summis bonis suis. [2.9.27.106] AUGUSTINUS. Vellem quidem, ut de summo bono ita nemo dubitaret, ut nemo dubitat quicquid illud est non nisi eo adepto posse fieri hominem beatum. Sed quoniam magna quaestio est et longum sermonem forte desiderat, putemus omnino, tot summa bona esse quot sunt ipsae res diuersae quae a diuersis tamquam summa bona appetuntur. Num ideo sequitur ut etiam ipsa sapientia non sit una communis omnibus, quia ea bona quac in illa cernunt et eligunt homines multa et diuersa sunt? [2.9.27.107] Si enim hoc putas, potes et de luce solis dubitare quod una sit, quia multa et diuersa sunt quae in ea cernimus. De quibus multis eligit quisque pro uoluntate quo fruatur per oculorum sensum; et alius altitudinem montis alicuius libenter intuetur et eo gaudet aspectu, alius campi planitiem, alius conuexa uallium, alius nemorum uiriditatem, alius mobilem aequalitatem maris, alius haec omnia uel quaedam horum simul plura confert ad laetitiam uidendi. [2.9.27.108] Sicut ergo ista multa et diuersa sunt quae in luce solis homines uident et eligunt ad fruendum, lux tamen ipsa una, in qua uidet et tenet quo fruatur unius cuiusque intuentis aspcctus, ita, etiam si multa sunt bona eaque diuersa, e quibus eligat quisque quod uolet idque uidendo et tenendo ad fruendum summum sibi bonum recte uereque constituat, fieri tamen potest ut lux ipsa sapientiae, in qua haec uideri et teneri possunt, omnibus sapientibus sit una communis. [2.9.27.109] EVODIUS. Fateor fieri posse nec inpedire aliquid ut non sit omnibus communis una sapientia, etiam si multa et diuersa sint summa bona. Sed uellem scire an ita sit. Quod enim concedimus fieri posse ut ita sit, non continuo ita esse concedimus. AUGUSTINUS. Tenemus interim esse sapientiam, sed utrum sit communis una omnibus an singuli sapientes suas habeant sicut animas uel mentes Sllas, hoc nondum tenemus. EVODIUS. Ita est. [2.10.28.110] AUGUSTINUS. Quid? hoc quod tenemus uel esse sapientiam uel sapientes et beatos esse omnes homines uelle, ubi uidemus? Nam hoc te uidere et uerum esse nullo modo utique dubitauerim. Hoc ergo uerum sic uides ut cogitationem tuam, quam si mihi non enunties, ego prorsus ignoro? an ita, ut intellegas et a me uideri posse hoc uerum, tametsi mihi abs te non dicatur? [2.10.28.111] EVODIUS. Immo ut abs te quoque, etiam me inuito, uideri posse non dubitem. AUGUSTINUS. Quod ergo unum uerum uidemus ambo singulis menti bus, nonne utrique nostrum commune est? EVODIUS. Manifestissime. AUGUSTINUS. Item credo te non negare studendum esse sapientiae atque hoc uerum esse concedere. EVODIUS. Prorsus non dubito. [2.10.28.112] AUGUSTINUS. Hoc item uerum et unum esse et omnibus qui hoc sciunt ad uidendum esse commune, quamuis unus quisque id nec mea nec tua nec cuiusquam alterius, sed sua mente conspiciat, cum id quod conspicitur omnibus conspicientibus communiter praesto sit, numquid negare poterimus? EVODIUS. Nullo modo. [2.10.28.113] AUGUSTINUS. Item iuste esse uidendum, deteriora melioribus esse subdenda et paria paribus conparanda et propria suis quibusque tribuenda nonne fateberis esse uerissimum et tam mihi quam tibi atque omnibus id uidentibus praesto esse communiter? EVODIUS. Adsentior. [2.10.28.114] AUGUSTINUS. Quid? incorruptum melius esse corrupto, aeternum temporali, inuiolabile uiolabili poteris negare? EVODIUS. Quis potest? AUGUSTINUS. Hoc ergo uerum potest quisque suum proprium dicere, cum incommutabiliter contemplandum adsit omnibus qui hoc contemplari ualent? EVODIUS. Nullus hoc uere dixerit suum esse proprium, cum tam sit unum atque omnibus commune quam uerum est. [2.10.28.115] AUGUSTINUS. Item a corruptione auertendum animum atque ad incorruptionem conuertendum esse, id est non corruptionem sed incorruptionem diligendam esse quis negat? Aut quis, cum uerum esse fateatur, non etiam incommutabile intellegat atque omnibus mentibus id llalentibus intueri communiter praesto esse uideat? EVODIUS. Verissimum est. AUGUSTINUS. Quid? eam uitam quae nullis aduersitatibus de certa et honesta sententia demouetur, dubitauit aliquis esse meliorem quam eam quae facile incommodis temporalibus frangitur atque subuertitur? EVODIUS. Quis dubitauerit? [2.10.29.116] AUGUSTINUS. Iam huius modi plura non quaeram. Satis est enim guod istas tamquam regulas et quaedam lumina uirtutum et uera et incommutabilia et siue singula siue omnia communiter adesse ad contemplandum eis qui haec ualent sua quisque ratione ac mente conspicere, pariter mecum uides certissimumque esse concedis. Sed sane quaero utrum haec tibi uideantur ad sapientiam pertinere. Nam credo uideri tibi eum qui sapientiam adsecutus est esse sapientem. [2.10.29.117] EVODIUS. Videtur omnino. AUGUSTINUS. Quid? Ille qui iuste uiuit, possetne ita uiuere nisi uideret quae inferiora quibus potioribus subdat et quae paria sibimet copulet et quae propria suis quibusque distribuat? EVODIUS. Non posset. AUGUSTINUS. Qui ergo haec uidet, num eum negabis sapienter uidere? EVODIUS. Non nego. AUGUSTINUS. Quid? ille qui prudenter uiuit, nonne eligit incorruptionem et eam corruptioni praeponendam esse decernet? EVODIUS. Manifestissime. AUGUSTINUS. Cum ergo id eligit quo conuertat animum, quod eligendum esse nemo ambigit, num negari potest sapienter eligere? EVODIUS. Nullo modo negauerim. AUGUSTINUS. Cum ergo ad id quod sapienter eligit conuertit animum, sapienter utique conuertit. EVODIUS. Certissimum est. AUGUSTINUS. Et qui ab eo quod sapienter eligit et quo se sapienter conuertit, nullis terroribus poenisque depellitur, sapienter sine dubio facit. EVODIUS. Prorsus sine dubio. [2.10.29.118] AUGUSTINUS. Manifestissimum est igitur omnes has quas regulas diximus et lumina uirtutum ad sapientiam pertinere quando quidem quanto magis quisque ad agendam uitam eis utitur et secundum haec agit uitam, tanto magis uiuit facitque sapienter; omne autem quod sapienter fit non potest recte dici a sapientia esse separatum. EVODIUS. Omnino ita est. [2.10.29.119] AUGUSTINUS. Quam ergo uerae atque incommutabiles sunt regulae numerorum, quorum rationem atque ueritatem incommutabiliter atque communiter omnibus eam cernentibus praesto esse dixisti, tam sunt uerae atque incommutabiles regulae sapientiae, de quibus paucis nunc singillatim interrogatus respondisti esse ueras atque manifestas easque omnibus qui haec intueri ualent communes ad contemplandum adesse concedis. [2.11.30.120] EVODIUS. Dubitare non possum. Sed peruellem scire utrum uno aliquo genere contineantur haec duo, sapientia scilicet et numerus, quia coniuncta etiam in scripturis sanctis haec posita esse commemorasti, an alterum existat ab altero aut alterum in altero consistat ueluti numerus a sapientia uel in sapientia. [2.11.30.121] Nam sapientiam existere a numero aut consistere in numero non ausim dicere. Nescio quo enim modo, quia multos noui numerarios aut numeratores uel si quo alio nomine uocandi sunt qui summe atque mirabiliter computant, sapientes autem perpaucos aut forsitan neminem, longe uenerabilior mihi occurrit sapientia quam numerus. [2.11.30.122] AUGUSTINUS. Rem dicis quam ego quoque mirari soleo. Nam cum incommutabilem ueritatem numerorum mecum ipse considero et eius quasi cubile ac penetrale uel regionem quandam uel si quod aliud nomen aptum inueniri potest quo nominemus quasi habitaculum quoddam sedemque numerorum, longe remoueor a corpore. Et inueniens fortasse aliquid quod cogitare possim, non tamen aliquid inueniens quod uerbis proferre sufficiam, redeo tamquam lassatus in haec nostra ut loqui possim, et ea quae ante oculos sita sunt dico sicut dici solent. [2.11.30.123] Hoc mihi accidit etiam cum de sapientia, quantum ualeo, uigilantissime atque intentissime cogito. Et propterea multum miror, cum haec duo sint in secretissima certissimaque ueritate, accedente etiam testimonio scripturarum quo commemoraui coniuncte illa posita, plurimum miror, ut dixi, quare numerus uilis sit multitudini hominum et cara sapientia. Sed nimirum illud est, quod una quaedam eademque res est. [2.11.30.124] Verumtamen, quoniam nihilominus in diuinis libris de sapientia dicitur quod "adtingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter": ea potentia, qua fortiter a fine usquem ad finem adtingit, numerus fortasse dicitur, ea uero, qua disponit omnia suauiter, sapientia proprie iam uocatur cum sit utrumque unius eiusdemque sapientiae. [2.11.31.125] Sed quia dedit numeros omnibus rebus etiam infimis et in fine rerum locatis -- et corpora enim omnia, quamuis in rebus extrema sint, habent numeros suos, sapere autem non dedit corporibus neque animis omnibus, sed tantum rationalibus, tamquam in eis sibi sedem locauerit de qua disponat omnia illa etiam infima quibus numeros dedit -- itaque quoniam de corporibus facile iudicamus tamquam de rebus quae infra nos ordinatae sunt, quiblls inpressos numeros cernimus, putamus etiam ipsos numeros infra nos esse et eos propterea uilius habemus. [2.11.31.126] Sed cum coeperimus tamquam sursum uersus recurrere, inuenimlls eos etiam nostras mentes transcendere atque incommutabiles in ipsa manere ueritate. Et quia sapere pauci possunt, numerare autem stultis concessum est, mirantur homines sapientiam numerosque contemnunt. Docti autem et studiosi quantum remotiores sunt a Iabe terrena, tanto magis et numerum et sapientiam in ipsa ueritate contuentur et utrumque carum habent; et in eius ueritatis conparatione non eis aurum et argentum et caetera de quibus homines dimicant, sed ipsi etiam uilescunt sibi. [2.11.32.127] Nec mireris numeros ideo uiluisse hominibus et caram esse sapientiam quia facilius possunt numerare quam sapere, cum uideas carius illos habere aurum quam lumen lucernae, cui conparatum aurum ridetur. Sed honoratur amplius res longe inferior, quia lucernam sibi et mendicus accendit, aurum uero pauci habent; quamquam sapientia absit ut in conparatione numeri inueniatur inferior, cum eadem sit, sed oculum quo id cerni possit inquirat. [2.11.32.128] Sed quem ad modum in uno igne consubstantialis, ut ita dicam, sentitur fulgor et calor nec separari ab inuicem possunt, calor tamen ad ea peruenit quae prope admouentur, fulgor uero etiam longius latiusque diffunditur, sic intellegentiae potentia quae inest sapientiae propinquiora feruescunt, sicuti sunt animae rationales, ea uero quae remotiora sunt sicuti corpora non adtingit calore sapiendi, sed perfundit lumine numerorum. [2.11.32.129] Quod tibi fortassis obscurum est, non enim ulla uisibilis similitudo inuisibili rei potest ad omnem conuenientiam coaptari. Tantum illud adtende, quod et quaestioni quam suscepimus satis est et humilioribus etiam mentibus quales sumus sese manifestat, quia, etsi clarum nobis esse non potest utrum in sapientia uel ex sapientia numerus an ipsa sapientia ex numero an in numero sit an utrumque nomen unius rei possit ostendi, illud certe manifestum est utrumque uerum esse et incommutabiliter uerum. [2.12.33.130] Quapropter nullo modo negaueris esse incommutabilem ueritatem, haec omnia quae incommutabiliter uera sunt continentem, quam non possis dicere tuam uel meam uel cuiusquam hominis, sed omnibus incommutabilia uera cerneni tibus tamquam miris modis secretum et publicum lumen praesto esse ac se praebere communiter. [2.12.33.131] Omne autem quod communiter omnibus ratiocinantibus atque intellegentibus praesto est, ad ullius eorum proprie naturam pertinere quis dixerit? Meministi enim, ut opinor, quid de sensibus corporis pallla ante tractatum sit: ea scilicet quae oculorum uel aurium sensu communiter tangimus, sicuti sunt colores et soni, quos ego et tu simul uidemus uel simul audimus, non pertinere ad oculorum nostrorum auriumue naturam sed ad sentiendum nobis esse communia. [2.12.33.132] Sic ergo etiam illa quae ego et tu communiter propria quisque mente conspicimus, nequaquam dixeris ad mentis alicuius nostrum pertinere naturam. Duorum enim oculi quod simul uident, nec huius nec illius oculos esse poteris dicere, sed aliquid tertium in quod utriusque conferatur aspectus. EVODIUS. Apertissimum atque uerissimum est. [2.12.34.133] AUGUSTINUS. Hanc ergo ueritatem de qua iam diu loquimur et in qua tam multa conspicimus, excellentiorem putas esse quam mens nostra est an aequalem mentibus nostris an etiam inferiorem? Sed si esset inferior, non secundum illam sed de illa iudicaremus, sicut iudicamus de corporibus quia infra sunt, et dicimus ea plerumque non tantum ita esse uel non ita, sed ita uel non ita esse debere, sic et de animis nostris non solum ita esse animum nouimus, sed plerumque etiam ita esse debere. [2.12.34.134] Et de corporibus quidem sic iudicamus cum dicimus 'minus candidum est quam debuit, aut 'minus quadrum et multa similiter; de animis uero 'minus aptus est quam debet, aut 'minus lenis, aut 'minus uehemens', sicut nostrorum morum se ratio tulerit. Et iudicamus haec secundum illas interiores regulas ueritatis quas communiter cernimus, de ipsis uero nullo modo quis iudicat. Cum enim quis dixerit aeterna temporalibus esse potiora aut septem et tria decem esse, nemo dicit esse debuisse, sed tantum ita esse cognoscens non examinator corrigit, sed tantum laetatur inuentor. [2.12.34.135] Si autem esset aequalis mentibus nostris haec ueritas, mutabilis etiam ipsa esset. Mentes enim nostrae aliquando eam minus aliquando eam plus uident et ex hoc fatentur se esse mutabiles, cum illa in se manens nec proficiat cum plus a nobis uidetur nec deficiat cum minus, sed integra et incorrupta et conuersus laetificet lumine et auersos puniat caecitate. [2.12.34.136] Quid, quod etiam de ipsis mentibus nostris secundum illam iudicamus, cum de illa nullo modo iudicare possimus? Dicimus enim 'minus intellegit quam debet, aut 'tantum quantum debet intellegit'. Tantum autem mens debet intellegere quantum propius admoueri atque inherere potuerit incommutabili ueritati. Quare si nec inferior nec aequalis est, restat ut sit superior atque excellentior. [2.13.35.137] Promiseram autem, si meministi, me tibi demonstraturum esse aliquid quod sit nostra mente atque ratione sublimius. Ecce tibi est ipsa ueritas: amplectere illam si potes et fruere illa et "delectare in domino et dabit tibi petitiones cordis tui". Quid enim petis amplius quam ut beatus sis? Et quid beatius eo qui fruitur inconcussa et incommutabili et excellentissima ueritate? [2.13.35.138] An uero clamant, homines beatos se esse, cum pulchra corpora magno desiderio concupita siue coniugum siue etiam meretricum amplexantur, et nos in amplexu ueritatis beatos esse dubitabimus? Clamant homines se beatos esse cum aestu aridis faucibus ad fontem abundantem salubremque perueniunt aut esurientes prandium cenamue ornatam copiosamque reperiunt, et nos negabimus beatos esse, cum irrigamur pascimurque ueritate? [2.13.35.139] Solemus audire uoces clamantium se beatos, si iaceant in rosa et aliis floribus uel etiam unguentis odoratissimis perfruantur: quid fraglantius, quid iocundius inspiratione ueritatis? et dubitamus nos cum ab illa inspiramur dicere beatos? Multi beatam uitam in cantu uocum et neruorum et tibiarum sibi constituunt, et cum ea sibi desunt se miseros iudicant, cum autem adsunt efferuntur laetitia: et nos cum mentibus nostris sine ullo strepitu, ut ita dicam, canorum et facundum quoddam silentium ueritatis inlabitur, aliam beatam uitam quaerimlls et tam certa et praesente non fruimur? [2.13.35.140] Luce auri et argenti, luce gemmarum et aliorum colorum siue ipsius lucis, quae ad hos oculos pertinet siue in ignibus terrenis siue in stellis uel luna uel sole, claritate et iocunditate delectati homines, cum ab ista laetitia nullis molestiis nulla indigentia reuocantur, beati sibi uidentur et propter haec semper uolunt uiuere: et nos in luce ueritatis beatam uitam collocare metuimus? [2.13.36.141] Immo uero quoniam in ueritate cognoscitur et tenetur summum bonum eaque ueritas sapientia est, cernamus in ea teneamusque summum bonum eoque perfruamur. Beatus est quippe qui fruitur summo bono. Haec enim ueritas ostendit omnia bona quae uera sunt, quae sibi suo captu intellegentes homines uel singula uel plura eligunt quibus fruantur. [2.13.36.142] Sed quem ad modum illi, qui in luce solis eligunt quod libenter aspiciant, et eo aspectu laetificantur -- in quibus si qui forte fuerint uegetioribus sanisque et fortissimis oculis praediti, nihil libentius quam ipsum solem contuentur, qui etiam caetera quibus infirmiores oculi delectantur inlustrat -- sic fortis acies mentis et uegeta, cum multa uera et incommutabilia certa ratione conspexerit, diriget in ipsam ueritatem qua cuncta monstrantur, eique inherens tamquam obliuiscitur caetera et in illa simul omnibus fruitur. Quidquid enim iocundum est in caeteris ueris, ipsa utique ueritate iocundum est. [2.13.37.143] Haec est libertas nostra, cum isti subdimur ueritati et ipse est deus noster qui nos liberat a morte, id est a condicione peccati. Ipsa enim ueritas etiam homo cum hominibus loquens ait credentibus sibi: "Si manseritis in uerbo meo, uere discipuli mei estis et cognoscetis ueritatem et ueritas liberabit uos". Nulla enim re fruitur anima cum Iibertate nisi qua fruitur cum securitate. [2.14.36.144] Nemo autem securus est in his bonis quae potest inuitus amittere. Veritatem autem atque sapientiam nemo amittit inuitus. Non enim locis separari ab ea quisquam potest, sed ea, quae dicitur a ueritate atque sapientia separatio, peruersa uoluntas est, qua inferiora diliguntur. Nemo autem uult aliquid nolens. [2.14.36.145] Habemus igitur qua fruamur omnes aequaliter atque communiter, nullae sunt angustiae, nullus in ea defectus. Omnes amatores suos nullo modo sibi inuidos recipit et omnibus communis est et singulis casta est. Nemo alicui dicit: 'Recede ut etiam ego accedam, remoue manus ut etiam ego amplectar'. [2.14.36.146] Omnes inherent, id ipsum omnes tangunt. Cibus eius nulla ex parte discerpitur; nihil de ipsa bibis quod ego non possim. Non enim ab eius communione in priuatum tuum mutas aliquid, sed quod tu de illa capis et mihi integrum manet. Quod te inspirat non exspecto, ut reddatur abs te et sic ego inspirer ex eo; non enim aliquid eius aliquando fit cuiusquam unius aut quorundam proprium, sed simul omnibus tota est communis. [2.14.38.147] Minus ergo ea quae tangimus uel quae gustamus uel quae olfacimus huic sunt ueritati similia, sed magis ea quae audimus et cernimus, quia et omne uerbum a quibus auditur totum auditur ab omnibus et simul a singulis totum et species omnis quae oculis adiacet, quanta uidetur ab uno, tanta et ab alio simul. [2.14.38.148] Sed multum longo interuallo sunt ista similia; nec tota enim simul sonat quaelibet uox, quia per tempora tenditur et producitur et aliud eius prius sonat aliud posterius, et species omnis uisibilis tamquam intumescit per locos nec ubique tota est. Et certe omnia haec auferuntur inuito, et quominus eis frui possimus quibusdam impedimur angustiis. [2.14.38.149] Nam et si posset esse cuiusquam suauis cantus sempiternus et studiosi eius certatim ad eum audiendum uenirent, coartarent sese atque pugnarent de locis, quanto plures essent, ut cantanti esset quisque propinquior; et in audiendo nihil tenerent manere secum, sed omnibus uocibus fugientibus tangerentur. [2.14.38.150] Solem autem istum si uellem intueri atque id pertinaciter possem, et in occasu me desereret et subuelaretur nubilo et multis aliis obstaculis uoluptatem uidendi eum inuitus amitterem. Postremo etiam si adesset semper suauitas et lucis uidenti et uocis audienti, quid magnum ad me perueniret, cum mihi esset commune cum beluis? [2.14.38.151] At illa ueritatis et sapientiae pulchritudo, tantum adsit perseuerans uoluntas fruendi, nec multitudine audientium constipata secludit uenientes nec peragitur tempore nec migrat locis nec nocte intercipitur nec umbra intercluditur nec sensibus corporis subiacet. [2.14.38.152] De toto mundo ad se conuersis qui diligunt eam omnibus proxima est, omnibus sempiterna, nullo loco est nusquam deest, foris admonet intus docet, cernentes se commutat Omnes in melius, a nullo in deterius commutatur, nullus de illa iudicat nullus sine illa iudicat bene. Ac per hoc eam manifestum est mentibus nostris, quae ab ipsa una fiunt singulae sapientes et non de ipsa, sed per ipsam de caeteris iudices, sine dubitatione esse potiorem. [2.15.39.153] Tu autem concesseras, si quid supra mentes nostras esse monstrarem, deum te esse confessurum, si adhuc nihil esset superius. Quam tuam concessionem accipiens dixeram satis esse ut hoc demonstrarem. Si enim est aliquid excellentius, ille potius deus est; si autem non est, iam ipsa ueritas deus est. Siue ergo illud sit siue non sit, deum tamen esse negare non poteris; quae nobis erat ad tractandum et disserendum quaestio constituta. [2.15.39.154] Nam si te hoc mouet quod apud sacrosanctam disciplinam Christi in fidem recepimus, esse patrem sapientiae, memento nos etiam hoc in fidem accepisse, quod aeterno patri aequalis sit quae ab ipso genita est sapientia. Unde nunc nihil quaerendum est, sed inconcussa fide retinendum. Est enim deus et uere summeque est. [2.15.39.155] Quod iam non solum indubitatum, quantum arbitror, fide retinemus, sed etiam certa, quamuis adhuc tenuissima forma cognitionis adtingimus. Quod quaestioni susceptae sufficit ut caetera quae ad rem pertinent explicare possimus, nisi quid habes aduersus ista quae opponas. [2.15.39.156] EVODIUS. Ego uero incredibili omnino et quam tibi uerbis explicare non possum laetitia perfusus accipio ista et clamo esse certissima. Clamo autem uoce interiore, qua exaudiri cupio ab ipsa ueritate et illi inherere, quod non solum bonum, sed etiam summum bonum et beatificum esse concedo. [2.15.40.157] AUGUSTINUS. Recte sane, etiam ego plurimum gaudeo. Sed, quaeso te, numquid iam sapientes et beati sumus? an adhuc eo tendimus, ut id nobis esse proueniat? EVODIUS. Ego nos potius tendere existimo. AUGUSTINUS. Unde ergo ista conprehendis, quibus ueris certisque gaudere te clamas et haec ad sapientiam pertinere concedis? an quisquam insipiens potest nosse sapientiam? EVODIUS. Quamdiu insipiens est non potest. [2.15.40.158] AUGUSTINUS. Tu ergo iam sapiens es aut nondum nosti sapientiam. EVODIUS. Non sum quidem adhuc sapiens, sed nec insipientem me dixerim, in quantum noui sapientiam; quoniam et certa sunt ista quae noui et ad sapientiam pertinere negare non possum. AUGUSTINUS. Dic, quaeso te, nonne fateberis eum qui non est iustus iniustum esse, et qui non est prudens inprudentem esse, et qui non est temperans intemperantem? An dubitari de his aliquid potest? EVODIUS. Fateor hominem quando iustus non est iniustum esse hoc etiam de prudente et temperante responderim. [2.15.40.159] AUGUSTINUS. Cur ergo et quando sapiens non est, non sit insipiens? EVODIUS. Hoc quoque fateor, quando quisque sapiens non est, eum esse insipientem. AUGUSTINUS. Nunc ergo tu quid horum es? EVODIUS. Quodlibet horum me appelles, nondum audeo me dicere sapientem et ex his quae concessi uideo esse consequens ut me insipientem non dubitem dicere. [2.15.40.160] AUGUSTINUS. Nouit ergo insipiens sapientiam. Non enim sicut iam dictum est, certus esset uelle se esse sapientem idque oportere, nisi notio sapientiae menti eius inhereret, sicut earum rerum de quibus singillatim interrogatus respondisti, quae ad ipsam sapientiam pertinent, quorum cognitione laetatus es. EVODIUS. Ita est ut dicis. [2.16.41.161] AUGUSTINUS. Quid igitur aliud agimus cum studemus esse sapientes, nisi ut quanta possumus alacritate ad id quod mente contingimus totam animam nostram quodam modo colligamus et ponamus ibi atque stabiliter infigamus, ut non iam priuato suo gaudeat quod implicauit rebus transeuntibus, sed exuta omnibus temporum et locorum affectionibus ad prehendat id quod unum atque idem semper est? [2.16.41.162] Sicut enim tota uita corporis anima est, sic beata uita animae deus est. Quod dum agimus, donec peragamus, in uia sumus. Et quod istis ueris et certis bonis, quamuis adhuc in hoc tenebroso itinere coruscantibus, gaudere concessum est, uide utrum hoc sit quod scriptum est de sapientia, quid agat cum amatoribus suis cum ad eam ueniunt et eam quaerunt. Dictum est enim: "In uiis ostendet se illis hilariter et omni prouidentia occurret illis". [2.16.41.163] Quoquo enim te uerteris, uestigiis quibusdam quae operibus suis inpressit loquitur tibi et te in exteriora relabentem ipsis exteriorum formis intro reuocat, ut, quidquid te delectat in corpore et per corporeos inlicit sensus, uideas esse numerosum et quaeras unde sit et in te ipsum redeas atque intellegas te id quod adtingis sensibus corporis probare aut inprobare non posse, nisi apud te habeas quasdam pulchritudinis Ieges ad quas referas quaeque pulchra sentis exterius. [2.16.42.164] Intuere caelum et terram et mare et quaecumque in eis uel desuper fulgent uel deorsum repunt uel uolant uel natant. Formas habent quia numeros habent; adime illis haec, nihil erunt. A quo ergo sunt nisi a quo numerus? quandoquidem in tantum illis est esse in quantum numerosa esse. [2.16.42.165] Et omnium quidem formarum corporearum artifices homines in arte habent numeros quibus coaptant opera sua, et tamdiu manus atque instrumenta in fabricando mouent, donec illud quod formatur foris ad eam quae intus est lucem numerorum relatum, quantum potest, impetret ab solutionem placeatque per interpretem sensum interno iudici supernos numeros intuenti. Quaere deinde artificis ipsius membra quis moueat: numerus erit, nam mouentur etiam illa numerose. [2.16.42.166] Et si detrahas de manibus opus et de animo intentionem fabricandi motusque ille membrorum ad delectationem referatur, saltatio uocabitur. Quaere ergo quid in saltatione delectet: respondebit tibi numerus: 'Ecce sum'; inspice iam pulchritudinem formati corporis: numeri tenentur in loco; inspice pulchritudinem mobilitatis in corpore: numeri uersantur in tempore; intra ad artem unde isti procedunt, quaere in ea tempus et locum: numquam erit, nusquam erit, uiuit in ea tamen numerus nec eius regio spatiorum est nec aetas dierum. [2.16.42.167] Et discendae arti tamen cum se accomodant qui se artifices fieri uolunt, corpus suum per locos et tempora mouent, animum uero per tempora; accessu quippe temporis peritiores fiunt. Transcende ergo et animum artificis, ut numerum sempiternum uideas: iam tibi sapientia de ipsa interiore sede fulgebit et de ipso secretario ueritatis. Quae si adhuc languidiorem aspectum tuum reuerberat, refer oculum mentis in illam uiam ubi ostendebat hilariter. Memento sane distulisse te uisionem quam fortior saniorque repetas. [2.16.43.168] Vae qui derelinquunt te ducem et oberrant in uestigiis tuis, qui nutus tuos pro te amant te obliuiscuntur quid innuas, o suauissima lux purgatae mentis sapientia! non enim cessas innuere nobis quae et quanta sis, et nutus tui sunt omne creaturarum decus. Et artifex enim quodam modo innuit spectatori operis sui de ipsa operis pulchritudine, ne ibi totus hereat, sed speciem corporis fabricati sic per currat oculis, ut in eum qui fabricauerit recurrat affectu. [2.16.43.169] Similes autem sunt, qui ea quae facis pro te amant, hominibus, qui, cum audiunt aliquem facundum sapientem, dum nimis suauitatem uocis eius et structuras syllabarum apte locatarum auide audiunt, amittunt sententiarum principatum, cuius illa uerba tamquam signa sonuerunt. Vae qui se auertunt a lumine tuo et obscuritati suae dulciter inherent! Tamquam enim dorsum ad te ponentes in carnali opera uelut in umbra sua defiguntur et tamen etiam ibi quod eos delectat adhuc habent de circumfulgentia lucis tuae. [2.16.43.170] Sed umbra dum amatur languidiorem facit oculum animi et inualidiorem ad perferendum conspectum tuum. Propterea magis magisque homo tenebratur, dum sectatur libentius quidquid infirmiorem tolerabilius excipit. Ex quo incipit non posse uidere quod summe est, et malum putare quicquid fallit inprouidum aut inlicit indiguum aut captum excruciat, cum ea pro merito patiatur auersionis suae et quicquid iustum est malum esse non possit. [2.16.44.171] Si ergo, quicquid mutabile aspexeris, uel sensu corporis uel animi consideratione capere non potes, nisi aliqua numerorum forma teneatur, qua detracta in nihil recidat, noli dubitare, ut ista mutabilia non intercipiantur, sed dimensis motibus et distincta uarietate formarum quasi quosdam uersus temporum peragant, esse aliquam formam aeternam et incommutabilem, quae neque contineatur et quasi diffundatur locis neque protendatur atque uarietur temporibus, per quam cuncta ista formari ualeant et pro suo genere implere atque agere locorum ac temporum numeros. [2.16.45.172] Omnis enim res mutabilis etiam formabilis sit necesse est. Sicut autem mutabile dicimus quod mutari potest, ita formabile quod formari potest appellauerim. Nulla autem res formare se ipsam potest, quia nulla res potest dare quod non habet, et utique ut habeat formam formatur aliquid. Quapropter quaelibet res si quam habet formam, non ei opus est accipere quod habet; si qua uero formam non habet, non potest a se accipere quod non habet. Nulla ergo res ut diximus formare se potest. [2.16.45.173] Quid autem amplius de mutabilitate corporis et animi dicamus? superius enim satis dictum est. Conficitur itaque, ut corpus et animus forma quadam incommutabili et semper manente formentur. Cui formae dictum est: "Mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem es et anni tui non deficient". Annos sine defectu pro aeternitate posuit prophetica locutio. De hac item forma dictum est quod "in se ipsa manens innouet omnia". [2.16.45.174] Hinc etiam conprehenditur omnia prouidentia gubernari. Si enim omnia, quae sunt, forma penitus subtracta nulla erunt, forma ipsa incommutabilis per quam mutabilia cuncta subsistunt, ut formarum suarum numeris impleantur et agantur, ipsa est eorum prouidentia. Non enim ista essent si illa non esset. Intuitus ergo et considerans uniuersam creaturam quicumque iter agit ad sapientiam, sentit sapientiam in uia se sibi ostendere hilariter et in omni prouidentia occurrere sibi. Et tanto alacrius ardescit uiam istam peragere quanto et ipsa uia per iuam pulchra est ad quam exaestuat peruenire. [2.16.46.175] Tu autem si praeter id quod est et non uiuit, et id quod est et uiuit neque intellegit, et id quod est et uiuit et intellegit inueneris aliquod aliud creaturarum genus, tunc aude dicere aliquod bonum esse quod non sit ex deo. Tria enim haec duobus etiam nominibus enuntiari possunt, si appellentur corpus et uita, quia et illa quae tantum uiuit neque intellegit, qualis est pecorum, et haec quae intellegit, sicuti est hominum, rectissime uita dicitur. [2.16.46.176] Haec autem duo, id est corpus et uita, quae quidem creaturae deputantur -- nam et creatoris ipsius uita dicitur et ea summa uita est -- istae igitur duae creaturae, corpus et uita, quoniam formabilia sunt, sicuti superius dicta docuerunt, amissaque omnino forma in nihilum recidunt, satis ostendunt ex illa forma subsistere quae semper eius modi est. Quam ob rem quantacumque bona quamuis magna quamuis minima nisi ex deo esse non possunt. [2.16.46.177] Quid enim maius in creaturis quam uita intellegens aut quid minus potest esse quam corpus? Quae quantumlibet deficiant et eo tendant ut non sint, tamen aliquid formae illis remanet ut quoquo modo sint. Quicquid autem formae cuipiam rei deficienti remanet, ex illa forma est quae nescit deficere motusque ipsos rerum deficientium uel proficientium excedere numerorum suorum leges non sinit. Quicquid igitur laudabile aduertitur in rerum natura, siue exigua siue ampla laude dignum iudicetur, ad excellentissimam et ineffabilem Iaudem referendum est conditoris -- nisi quid habes ad haec. [2.18.47.178] EVODIUS. Satis mihi persuasum esse fateor, et quem ad modum manifestum fiat, quantum in hac uita atque inter tales quales nos sumus potest, deum esse, et ex deo esse omnia bona, quandoquidem omnia quae sunt, siue quae intellegunt et uiunt et sunt siue quae tantum uiuunt et sunt siue quae tantum sunt, ex deo sunt. Nunc iam tertiam quaestionem uideamus, utrum expediri possit: inter bona esse numerandam liberam uoluntatem. Quo demonstrato sine dubitatione concedam deum dedisse nobis eam darique oportuisse. [2.18.47.179] AUGUSTINUS. Bene meministi proposita et secundam quaestionem iam explicatam uigilanter animaduertisti. Sed uidere debuisti etiam istam tertiam iam solutam. Propterea quippe tibi uideri dixeras dari non debuisse liberum uoluntatis arbitrium, quod eo quisque peccat. Cui sententiae tuae cum ego retulissem recte fieri non posse nisi eodem libero uoluntatis arbitrio, atque ad id potius hoc deum dedisse adseuerarem, respondisti liberam uoluntatem ita nobis dari debuisse ut iustitia data est, qua nemo uti nisi recte potest. [2.17.47.180] Quae responsio tua in tantos circuitus disputationis nos ire conpulit, quibus tibi probaremus et maiora et minora bona non esse nisi ex deo. Quod non tam dilucide ostendi posset, nisi prius aduersus opiniones inpiae stultitiae qua dicit "insipiens in corde suo: Non est deus", qualiscumque de re tanta pro nostro modulo inita ratio, eodem ipso deo in tam periculoso itinere nobis opitulante, in aliquid manifestum intenderetur. [2.17.47.181] Quae duo tamen, id est deum esse et omnia bona ex ipso esse quamquam inconcussa fide etiam antea tenerentur, sic tamen tractata sunt, ut hoc quoque tertium, inter bona esse numerandam liberam uoluntatem, manifestissime appareat. [2.18.48.182] Iam enim superiore disputatione patefactum est constititque inter nos naturam corporis inferiore gradu esse quam animi naturam ac per hoc animum maius bonum esse quam corpus. Si ergo in corporis bonis inuenimus aliqua quibus non recte uti homo possit, nec tamen propterea dicimus non ea dari debuisse, quoniam esse confitemur bona, quid mirum, si et in animo sunt quaedam bona quibus etiam non recte uti possimus, sed quia bona sunt non potuerunt dari nisi ab illo a quo sunt omnia bona? [2.18.48.183] Vides enim quantum boni desit corpori cui desunt manus, et tamen manibus male utitur qui eis operatur uel saeua uel turpia. Sine pedibus aliquem si aspiceres, fatereris deesse integritati corporis plurimum bonum, et tamen eum, qui ad nocendum cuipiam uel se ipsum dehonestandum pedibus uteretur, male uti pedibus non negares. [2.18.48.184] Oculis hanc lucem uidemus formasque internoscimus corporum; idque et speciosissimum est in nostro corpore, unde in fastigio quodam dignitatis haec membra locata sunt, et ad salutem tuendam multaque alia uitae commoda refert usus oculorum. oculis tamen plerique pleraque agunt turpiter et eos militare cogunt libidini; et uides quantum bonum desit in facie si ocuii desint. Cum autem adsunt, quis hos dedit nisi bonorum omnium largitor deus? [2.18.48.185] Quem ad modum ergo ista probas in corpore et non intuens eos qui male his utuntur Iaudas illum qui haec dedit bona, sic liberam uoluntatem, sine qua nemo potest recte uiuere, oportet et bonum et diuinitus datam et potius eos damnandos, qui hoc bono male utuntur quam eum qui dederit, dare non debuisse fatearis. [2.18.49.186] EVODIUS. Prius ergo uellem ut mihi probares aliquid bonum esse liberam uoluntatem, et ego concederem deum illam dedisse nobis, quia fateor ex deo esse omnia bona. [2.18.49.187] AUGUSTINUS. Itane tandem non probaui tanto molimine superioris disputationis, cum omnem speciem formamque corporis a summa omnium rerum forma id est a ueritate subsistere fatereris et bonum esse concederes? Nam et capillos nostros numeratos esse ipsa in euangelio ueritas loquitur. De numeri autem summitate atque a fine usque ad finem pertendente potentia quae locuti sumus excidit tibi? [2.17.49.188] Quae igitur ista est tanta peruersitas, capillos nostros quamuis inter exigua et omnino abiectissima tamen inter bona numerare nec lnuenlre, cui auctori tribuantur nisi bonorum omnium conditori deo, quia et maxima et minima bona ab illo sunt a quo est omne bonum, et dubitare de libera uoluntate, sine qua recte uiui non posse concedunt etiam qui pessime uiuunt? [2.18.49.189] Et certe nunc responde, quaeso, quid esse melius uideatur in nobis, sine quo recte uiui potest an sine quo recte uiui non potest? EVODIUS. Iam iam parce, quaeso, pudet caecitatis. Quis enim ambigat id longe esse praestantius sine quo recta uita nulla est? AUGUSTINUS. Iam ergo tu negabis luscum hominem recte posse uiuere? EVODIUS. Absit tam inmanis amentia. AUGUSTINUS. Cum ergo in corpore oculum concedas esse aliquod bonum, quo amisso tamen ad recte uiuendum non impeditur, uoluntas libera tibi uidebitur nullum bonum, sine qua recte nemo uiuit? [2.18.50.190] Intueris enim iustitiam, qua nemo male utitur. Haec inter summa bona, quae in ipso sunt homine, numeratur omnesque uirtutes animi, quibus ipsa recta uita et honesta constat. Nam neque prudentia neque fortitudine neque temperantia male quis utitur; etiam in his enim omnibus, sicut in ipsa quam tu commemorasti iustitia, recta ratio uiget, sine qua uirtutes esse non possunt. Recta autem ratione male tui nemo potest. [2.19.50.191] Ista ergo magna bona sunt. Sed meminisse te oportet non solum magna sed etiam minima bona non esse posse nisi ab illo a quo sunt omnia bona, hoc est deo. Id enim superior disputatio persuasit cui totiens tamque Iaetus adsensus es. Virtutes igitur quibus recte uiuitur magna bona sunt; species autem quorumlibet corporum, sine quibus recte uiui potest, minima bona sunt; potentiae uero animi, sine quibus recte uiui non potest, media bona sunt. [2.19.50.192] Virtutibus nemo male utitur. caeteris autem bonis, id est mediis et minimis, non solum bene sed etiam male quisque uti potest. Et ideo uirtute nemo male utitur quia opus uirtutis est bonus usus istorum quibus etiam non bene uti possumus. Nemo autem bene utendo male utitur. Quare abundantia et magnitudo bonitatis dei non solum magna sed etiam media et minima bona esse praestitii. Magis laudanda est bonitas eius in magnis quam in mediis et magis in mediis quam in minimis bonis, sed magis in omnibus quam si non omnia tribuisset. [2.19.51.193] EVODIUS. Adsentior. Sed illud me mouet, quoniam de libera uoluntate quaestio est et uidemus ipsam bene uti caeteris uel non bene, quo modo et ipsa inter illa quibus utimur numeranda sit. [2.19.51.194] AUGUSTINUS. Quo modo omnia, quae ad scientiam cognoscimus, ratione cognoscimus, et tamen etiam ipsa ratio inter illa numeratur quae ratione cognoscimus. An oblitus es, cum quaereremus quae ratione cognoscantur, confessum te fuisse etiam rationem ratione cognosci? [2.19.51.195] Noli ergo mirari, si caeteris per liberam uoluntatem lltimur, etiam ipsa libera uoluntate per eam ipsam uti nos posse, ut quodam modo se ipsa utatur uoluntas quae utitur caeteris, sicut se ipsam cognoscit ratio quae cognoscit et caetera. Nam et memoria non solum caetera omnia quae meminimus comprehendit, sed etiam quod non obliuiscimur nos habere memoriam, ipsa se memoria quodam modo tenet in nobis, quae non solum aliorum sed etiam sui meminit; uel potius nos et caetera et ipsam per ipsam meminimus. [2.19.52.196] Voluntas ergo, quae medium bonum est, cum inheret incommutabili bono eique communi, non proprio, sicuti est illa de qua multum locuti sumlls et nihil digne diximus ueritas, tenet homo uitam beatam; eaque ipsa uita beata, id est animi affectio inherentis incommutabili bono, proprium et primum est hominis bonum. In eo sunt etiam uirtutes omnes, quibus male uti nemo potest. [2.19.52.197] Nam haec quamuis magna in homine et prima sint, propria tamen esse unius cuiusque hominis, non communia satis intellegitur. Veritate enim atque sapientia, quae communis est omnibus, omnes sapientes et beati fiunt inherendo illi. Beatitudine autem alterius hominis non fit alter beatus, quia et cum eum imitatur ut sit, inde appetit beatus fieri unde illum factum uidet, illa scilicet incommutabili communique ueritate. [2.19.52.198] Neque prudentia cuiusquam fit prudens alius aut fortis fortitudine aut temperans temperantia aut iustus iustitia hominis alterius quisquam efficitur, sed coaptando animum illis incommutabilibus regulis luminibusque uirtutum quae incorruptibiliter uiuunt in ipsa ueritate sapientiaque communi, quibus et ille coaptauit et fixit animum quem uirtutibus praeditum sibi ad imitandum proposuit. [2.19.53.199] Voluntas ergo adherens communi atque incommutabili bono impetrat prima et magna hominis bona, cum ipsa sit medium quoddam bonum. Voluntas autem auersa ab incommutabili et communi bono et conuersa ad proprium bonum aut ad exterius aut ad inferius, peccat. Ad proprium conuertitur, cum suae potestatis uult esse, ad exterius, cum aliorum propria uel quaecumque ad se non pertinent cognoscere studet, ad inferius cum uoluptatem corporis diligit. [2.19.53.200] Atque ita homo superbus et curiosus et lasciuus effectus excipitur ab alia uita, quae in comparatione superioris uitae mors est; quae tamen regitur administratione diuinae prouidentiae, quae congruis sedibus ordinat omnia et pro meritis sua cuique distribuit. Ita fit ut neque illa bona quae a peccantibus appetuntur ullo modo mala sint neque ipsa uoluntas libera, quam in bonis quibusdam mediis numerandam esse comperimus, sed malum sit auersio eius ab incommutabili bono et conuersio ad mutabilia bona; quae tamen auersio atque conuersio quoniam non cogitur, sed est uoluntaria, digna et iusta eam miseriae poena subsequitur. [2.20.54.201] Sed tu fortasse quaesiturus es, quoniam mouetur uoluntas cum se auertit ab incommutabil; bono ad mutabile bonum, unde iste motus existat. Qui profecto malus est, tametsi uoluntas libera, quia sine iua nec recte uiui potest, in bonis numeranda sit. Si enim motus iste, id est auersio uoluntatis a domino deo, sine dubitatione peccatum est, num possumus auctorem peccati deum dicere? [2.20.54.202] Non erit ergo iste motus ex deo. Unde igitur erit? Ita quaerenti tibi si respondeam nescire me, fortasse eris tristior, sed tamen uera responderim. Sciri enim non potest quod nihil est. Tu tantum pietatem inconcussam tene, ut nullum tibi bonum uel sentienti uel intellegenti uel quoquo modo cogitanti occurrat quod non sit ex deo. [2.20.54.203] Ita enim nulla natura occurrit quae non sit ex deo. Omnem quippe rem, ubi mensuram et numerum et ordinem uideris, deo artifici tribuere ne cuncteris. Unde autem ista penitus detraxeris, nihil omnino remanebit, quia etsi remanserit aliqua formae alicuius inchoatio, ubi neque mensuram neque numerum neque ordinem inuenias -- quia ubicumque ista sunt forma pcrfecta est -- oportet auferas etiam ipsam inchoationem formae, quae tamquam materies ad perficiendum subiacere uidetur artifici. Si enim formae perfectio bonum est, nonnullum iam bonum est et formae inchoatio. [2.20.54.204] Ita detracto penitus omni bono non quidem nonnihil, sed nihil omnino remanebit. Omne autem bonum ex deo, nulla ergo natura est quae non sit ex deo. Motus ergo ille auersionis, quod fatemur esse peccatum, quoniam defectiuus motus est, omnis autem defectus ex nihilo est, uide quo pertineat, et ad dellm non pertinere ne dubitcs. Qui tamen defectus quoniam est uoluntarius in nostra est positus potestate. Si enim times illum, oportet ut nolis; si autem nolis, non erit. [2.20.54.205] Quid ergo securius quam esse in ea uita ubi non possit tibi euenire quod nan uis; Sed quoniam non sicut sponte homo cecidit ita etiam surgere potest, porrectam nobis desuper dexteram dei, id est dominum nostrum Iesum Christum, firma fide teneamus et exspectemus certa spe et caritate ardenti desideremus. Si quid autem de origine peccati diligentius quaerendum adhuc putas, in aliam disputationem differendum est. [2.20.54.206] EVODIUS. Sequor sane uoluntatem tuam ut in tempus aliud quod hinc mouerit differamus. Nam illud tibi non concesserim, ut satis iam inde quaesitum putes. LIBER TERTIUS [3.1.1.1] EVODIUS. Quoniam satis mihi manifestatum est inter bona et ea quidem non minima numerandam esse liberam uoluntatem ex quo etiam fateri cogimur eam diuinitus datam esse darique oportuisse, iam si oportunum existimas cupio per te cognoscere unde ille motus existat quo ipsa uoluntas auertitur a communi atque incommutabili bono et ad propria uel aliena uel infima atque omnia commutabilia bona conuertitur. [3.1.1.2] AUGUSTINUS. Quid enim opus est hoc scire? EVODIUS. Quia si ita data est ut naturalem habeat istum motum, iam necessitate ad haec conuertitur, neque ulla culpa deprehendi potest ubi natura necessitasque dominatur. AUGUSTINUS. Placetne tibi iste motus an displicet? EVODIUS. Displicet. AUGUSTINUS. Reprehendis ergo eum. EVODIUS. Utique reprehendo. AUGUSTINUS. Reprehendis igitur animi motum inculpabilem. EVODIUS. Inculpabilem animi motum non reprehendo, sed nescio an ulla culpa sit relicto incommutabili bono ad commutabilia conuerti. AUGUSTINUS. Reprehendis ergo quod nescis. EVODIUS. Noli uerbo premere. ita enim dixi 'nescio an ulla culpa sit,, ut intellegi uoluerim sine dubio culpam esse. Nam hoc uerbo quod dixi 'nescio', satis profecto inrisi dubitationem de re manifesta. [3.1.1.3] AUGUSTINUS. Vide quid sit certissima ueritas, quae te coegit tam cito obliuisci quod paulo ante dixisti. Si cnim natura uel necessitate iste motus existit, culpabilis esse nullo pacto potest. Tu uero esse culpabilem ita firmissime tenes ut dubitationem de hac re tam certa etiam inridendam putaueris. Cur ergo tibi uel affirmandum uel certe cum aliqua dubitatione dicendum uisum est, quod perspicue falsum esse ipse conuincis? [3.1.1.4] Dixisti enim: Si ita data est uoluntas libera ut naturalem habeat istum motum, iam necessitate ad haec conuertitur, neque ulla culpa deprehendi potest ubi natura necessitasque dominatur. Nullo modo autem dubitare debuisti non esse ita datam, quando istum motum culpabilem esse non dubitas. [3.1.1.5] EVODIUS. Ego ipsum motum culpabilem dixi et ideo mihi displicere, et reprehendendum esse dubitare non possum. Animam uero quae isto motu ab incommutabili bono ad commutabilia detrahitur nego esse culpandam, si eius natura talis est ut eo necessario moueatur. [3.1.2.6] AUGUSTINUS. Cuius est iste motus quem profecto culpandum esse concedis? EVODIUS. Iam animo eum uideo, sed cuius sit nescio. AUGUSTINUS. Numquid negas eo motu animum moueri? EVODIUS. Non nego. AUGUSTINUS. Negas ergo motum, quo mouetur lapis, motum esse lapidis? Neque enim illum dico motum quo eum nos mouemus uel aliqua ui aliena mouetur, ueluti cum in caelum iacitur sed eo quo ad terram nutu suo uergit et cadit. [3.1.2.7] EVODIUS. Non equidem nego motum, quo ita ut dicis inclinatur et ima petit, motum esse lapidis, sed naturalem. Si autem hoc modo etiam illum motum habet anima, profecto etiam ipse naturalis est, nec ex eo quod naturaliter mouetur recte uituperari potest, quia etiam si ad perniciem mouetur, naturae suae tamen necessitate compellitur. Porro quia istum motum non dubitamus esse culpabilem, omnimodo negandum est esse naturalem, et ideo non est similis illi motui quo naturaliter mouetur lapis. [3.1.2.8] AUGUSTINUS. Egimusne aliquid superioribus duabus disputationibus? EVODIUS. Egimus sane. AUGUSTINUS. Credo ergo meminisse te in prima disputatione satis esse compertum nulla re fieri mentem seruam libidinis nisi propria uoluntate; nam neque a superiore neque ab aequali eam posse ad hoc dedecus cogi, quia iniustum est, neque ab inferiore, quia non potest. [3.1.2.9] Restat igitur ut eius sit proprius iste motus quo fruendi uoluntatem ad creaturam a creatore conuertit. Qui motus si culpae deputatur -- unde qui dubitat inrisione dignus tibi uisus est -- non est utique naturalis sed uoluntarius, in eoque similis est illi motui quo deorsum uersus lapis fertur, quod sicut iste proprius est lapidis sic ille animi; uerum tamen in eo dissimilis, quod in potestate non habet lapis cohibere motum quo fertur inferius, animus uero dum non uult non ita mouetur ut superioribus desertis inferiora diligat. [3.1.2.10] Et ideo lapidi naturalis est ille motus, animo uero iste uoluntarius. Hinc est quod lapidem si quis dicat peccare quod pondere suo tendit in infima, non dicam ipso lapide stolidior sed profecto demens iudicatur; animum uero peccati arguimus cum eum conuincimus superioribus desertis ad fruendum inferiora praeponere. [3.1.2.11] Propterea quid opus est quaerere unde iste motus existat quo uoluntas auertitur ab incommutabili bono ad commutabile bonum, cum eum non nisi animi et uoluntarium et ob hoc culpabilem esse fateamur omnisque de hac re disciplina utilis ad id ualeat, ut eo motu improbato atque cohibito uoluntatem nostram ad fruendum sempiterno bono a lapsu temporalium conuertamus? [3.1.3.12] EVODIUS. Video et quodam modo tango ae teneo uera esse quae dicis. Non enim quicquam tam firme atque intime sentio quam me habere uoluntatem eaque me moueri ad aliquid fruendum; quid autem meum dicam prorsus non inuenio si uoluntas qua uolo et nolo non est mea. Quapropter cui tribuendum est si quid per illam male facio nisi mihi? Cum enim bonus deus me fecerit nec bene aliquid faciam nisi per uoluntatem, ad hoc potius datam esse a bono deo satis apparet. [3.1.3.13] Motus autem quo huc aut illuc uoluntas conuertitur, nisi esset uoluntarius atque in nostra positus potestate, neque laudandus cum ad superiora neque culpandus homo esset cum ad inferiora detorquet quasi quendam cardinem uoluntatis; neque omnino monendus esset ut istis neglectis aeterna uellet adipisci atque ut male nollet uiuere, uellet autem bene. Hoc autem monendum non esse hominem quisquis existimat, de hominum numero exterminandus est. [3.2.4.14] Quae cum ita sint ineffabiliter me mouet quo modo fieri possit ut et deus praescius sit omnium futurorum et nos nulla necessitate peccemus. Quisquis enim dixerit aliter euenire aliquid posse quam deus ante praesciuit, praescientiam dei destruere insanissima impietate molitur. [3.2.4.15] Quapropter, si praesciuit deus peccaturum esse bonum hominem -- quod necesse est concedat mihi quisquis mecum omnium futurorum praescium fatetur deum -- si ergo ita est, non dico non eum faceret -- bonum enim fecit nec obesse quicquam deo posset peccatum eis quem bonum ipse fecit, immo in quo faciendo bonitatem suam ostenderat, ostendit etiam in puniendo iustitiam et liberando misericordiam -- non itaque dico, non eum faceret, sed hoc dico, quoniam peccaturum esse praesciuerat, necesse erat id fieri quod futurum esse praesciebat deus. Quo modo est igitur uoluntas libera ubi tam ineuitabilis apparet necessitas? [3.2.5.16] AUGUSTINUS. Pulsasti uehementer misericordiam dei. Adsit aperiatque pulsantibus. Verumtamen maximam partem hominum ista quaestione torqueri non ob aliud crediderim nisi quia non Pie quaerunt uelocioresque sunt ad excusationem quam ad confessionem peccatorum suorum. [3.2.5.17] Aut enim nullam diuinam prouidentiam praeesse rebus humanis libenter opinantur, dumque fortuitis committunt casibus et animos et corpora sua, tradunt, se feriendos et dilaniandos libidinibus diuina iudicia negantes, humana fallentes, eos a quibus accusantur fortunae patrocinio propulsare se putant, quam tamen caecam effingere ac pingere consuerunt, ut aut meliores ea sint a qua se regi arbitrantur, aut se quoque cum eadem caecitate et sentire ista fateantur et dicere. Nec enim talibus absurde etiam conceditur casibus eos agere omnia, quando agendo cadunt. Sed aduersus hanc opinionem plenam stultissimi et dementissimi erroris satis, ut arbitror, secunda nostra sermocinatione dissertum est. [3.2.5.18] Alii uero quamquam negare non audeant praesidere humanae uitae prouidentiam dei, malunt tamen eam uel infirmam uel iniustam uel malam nefario errore credere quam sua peccata pietate supplici confiteri. [3.2.5.19] Qui omnes si persuaderi sibi paterentur ut, cum de optimo et iustissimo et potentissimo cogitant, bonitatem et iustitiam et potentiam dei longe maiorem superioremque esse crederent quam quicquid cogitatione concipiunt, considerantesque semet ipsos gratias deo se debere intellegerent, etiam si aliquid inferius eos uoluisset esse quam sunt, omnibusque ossibus et medullis conscientiae suae clamarent: "Ego dixi, domine, miserere mei, cura animam meam, quoniam peccaui tibi", ita certis itineribus diuinae misericordiae in sapientiam ducerentur, ut neque inuentis rebus inflati neque non inuentis turbulenti et cognoscendo instructiores fierent ad uidendum et ad quaerendum ignorando mitiores. [3.2.5.20] Tibi uero cui hoc iam persuasum esse non dubito, uide quam facile de tam magna quaestione respondeam, cum prior interroganti pauca responderis. [3.3.6.21] Certe enim hoc te mouet et hoc miraris, quo modo non sint contraria et repugnantia, ut et deus praescius sit omnium futurorum et nos non necessitate, sed uoluntate peccemus. Si enim praescius est deus, inquis, peccaturum esse hominem, llecesse est ut peccet; si autem necesse est, non ergo est in peccando uoluntatis arbitrium, sed potius ineuitabilis et fixa necessitas. [3.3.6.22] Qua ratiocinatione hoc uidelicet ne conficiatur times, ut aut deus futurorum omnium praescius impie negetur aut, si hoc negare non possumus, fateamur non uoluntate sed necessitate peccari. An aliquid aliud te mouet? EVODIUS. Nihil interim aliud. AUGUSTINUS. Res ergo uniuersas quarum deus est praescius non uoluntate sed necessitate fieri putas. EVODIUS. Omnino ita puto. [3.3.6.23] AUGUSTINUS. Expergiscere tandem teque ipsum paululum intuere et dic mihi, si potes, qualem sis habiturus cras uoluntatem, utrum peccandi an recte faciendi. EVODIUS. Nescio. AUGUSTINUS. Quid? deum itidem nescire hoc putas? EVODIUS. Nullo modo id putauerim. AUGUSTINUS. Si ergo uoluntatem tuam crastinam nouit et omnium hominum, siue qui sunt siue qui futuri sunt, et futuras praeuidet uoluntates, multo magis praeuidet quid de iustis impiisque facturus sit. EVODIUS. Prorsus si meorum operum praescium deum dico, multo fidentius eum dixerim praescire opera sua et quid sit facturus certissime praeuidere. [3.3.6.24] AUGUSTINUS. Nonne igitur caues ne tibi dicatur etiam ipsum quaecumque facturus est non uoluntate sed necessitate facturum, si omnia quorum praescius deus est necessitate fiunt, non luntate? EVODIUS. Ego cum dicerem necessitate uniuersa fieri quae deus futura praesciuit, ea sola intuebar quae in creatura eius fiunt, non autem quae in ipso. Non enim ea fiunt, sed sunt sempiterna. AUGUSTINUS. Nihil ergo in sua creatura operatur deus. [3.3.6.25] EVODIUS. Iam semel statuit quem ad modum feratur ordo eius uniuersitatis quam condidit; neque enim aliquid noua uoluntate administrat. AUGUSTINUS. Numquid neminem beatum facit? EVODIUS. Facit uero. AUGUSTINUS. Tunc utique facit quando ille fit. EVODIUS. Ita est. AUGUSTINUS. Si igitur uerbi gratia post annum beatus futurus es, post annum te beatum facturus est. EVODIUS. Etiam. AUGUSTINUS. Iam ergo praescit hodie quod post annum facturus est. EVODIUS. Semper hoc praesciuit; nunc quoque hoc eum praescire consentio, si est ita futurum. [3.3.7.26] AUGUSTINUS. Dic, quaeso, num tu creatura eius non es aut tua beatitudo non in te fiet? EVODIUS. Immo et creatura eius sum et in me fiet quod beatus ero. AUGUSTINUS. Non ergo uoluntate, sed necessitate in te fiet beatitudo tua deo faciente. EVODIUS. Voluntas illius mihi est necessitas. AUGUSTINUS. Tu itaque inuitus beatus eris. EVODIUS. Mihi si esset potestas ut essem beatus, iam profecto essem. Volo enim etiam nunc et non sum, quia non ego sed ille me beatum facit. [3.3.7.27] AUGUSTINUS. Optime de te ueritas clamat. Non enim posses aliud sentire esse in potestate nostra, nisi quod cum uolumus facimus. Quapropter nihil tam in nostra potestate quam ipsa uoluntas est. Ea enim prorsus nullo interuallo mox ut uolumus praesto est. Et ideo recte possumus dicere: 'non uoluntate senescimus, sed necessitate' aut: 'non uoluntate infirmamur, sed necessitate' aut: 'non uoluntate morimur, sed necessitate' et si quid aliud huius modi; 'non uoluntate autem uolumus' quis uel delirus audeat dicere? [3.3.7.28] Quam ob rem, quamuis praesciat deus nostras uoluntates futuras, non ex eo tamen conficitur ut non uoluntate aliquid uelimus. Nam et de beatitudine quod dixisti, non abs te ipso beatum fieri ita dixisti quasi hoc ego negauerim; sed dico, cum futurus es beatus non te inuitum, sed uolentem futurum. Cum igitur praescius sit deus futurae beatitudinis tuae -- nec aliter aliquid fieri possit quam ille praesciuit, alioquin nulla praescientia est -- non tamen ex eo cogimur sentire, quod absurdissimum est et longe a ueritate seclusum, non te uolentem beatum futurum. [3.3.7.29] Sicut autem uoluntatem beatitudinis, cum esse coeperis beatus, non tibi aufert praescientia dei quae hodieque de tua futura beatitudine certa est, sic etiam uoluntas cupabilis, si qua in te futura est, non propterea uoluntas non erit, quoniam deus eam futuram esse praesciuit. [3.3.8.30] Attende enim, quaeso, quanta caecitate dicatur: 'Si praesciuit deus futuram uoluntatem meam, quoniam nihil potest aliter fieri quam praesciuit, necesse est ut uelim quod ille praesciuit; si autem necesse est, non iam uoluntate, sed necessitate id me uelle fatendum est'. O stultitiam singularem! Quo modo ergo non potest aliud fieri quam praesciuit deus, si uoluntas non erit, quam uoluntatem futuram ille praesciuerit? [3.3.8.31] Omitto illud aeque monstruosum quod paulo ante dixi eundem hominem dicere: 'necesse est ut ita uelim', qui necessitate supposita auferre nititur uoluntatem. Si enim necesse est ut uelit, unde uolet cum uoluntas non erit? [3.3.8.32] Quod si non hoc modo dixerit, sed dixerit se, quia necesse est ut uelit, ipsam uoluntatem in potestate non habere, occurretur ex eo quod ipse dixisti cum quaererem utrum inuitus beatus futurus sis. Respondisti enim, quod i am esses beatus si potestas esset, uelle enim te, sed nondum posse dixisti. Vbi ego subieci de te clamasse ueritatem. Non enim negare possumus habere nos potestatem, nisi dum nobis non adest quod uolumus; dum autem uolumus, si uoluntas ipsa deest nobis, non utique uolumus. [3.3.8.33] Quod si fieri non potest ut dum uolumus non uelimus, adest utique uoluntas uolentibus nec aliud quicquam est in potestate nisi quod uolentibus adest. Voluntas igitur nostra nec uoluntas esset nisi esset in nostra potestate. Porro quia est in potestate, libera est nobis. Non enim est nobis liberum quod in potestate non habemus, aut potest non esse quod habemus. [3.3.8.34] Ita fit ut et deum non negemus esse praescium omnium futurorum et nos tamen uelimus quod uolumus. Cum enim sit praescius uoluntatis nostrae, cuius est praescius ipsa erit. Voluntas ergo erit, quia uoluntatis est praescius. Nec uoluntas esse poterit si in potestate non erit. Ergo et potestatis est praescius. [3.3.8.35] Non igitur per eius praescientiam mihi potestas adimitur; quae propterea mihi certior aderit, quia ille cuius praescienta non fallitur affuturam mihi esse praesciuit. EVODIUS. Ecce iam non nego ita necesse esse fieri quaecumque praesciuit deus, et ita eum peccata nostra praescire ut maneat tamen nobis uoluntas libera atque in nostra posita potestate. [3.4.9.36] AUGUSTINUS. Quid ergo te mouet? an forte oblitus, quid prima disputatio nostra peregit, negabis nullo cogente aut superiore aut inferiore aut aequali, sed ea nos uoluntate peccare? [3.4.9.37] EVODIUS. Nihil horum prorsus audeo negare. Sed tamen, fateor, nondum uideo quo modo sibi non aduersentur haec duo, praescientia dei de peccatis nostris et nostrum in peccando liberum arbitrium. Nam et iustum deum necesse est fateamur et praescium. Sed scire uellem qua iustitia puniat peccata quae necesse est fieri, aut quo modo non sit necesse fieri quae futura esse praesciuit, aut quo modo non creatori. deputandum est quidquid in eius creatura fieri necesse est. [3.4.9.38] AUGUSTINUS. Vnde tibi uidetur aduersum esse liberum arbitrium nostrum praescientiae dei? quia praescientia est an quia dei praescientia est? EVODIUS. Quia dei potius. AUGUSTINUS. Quid ergo? si tu praescires peccaturum esse aliquem, non esset necesse ut peccaret? EVODIUS. Immo necesse esset ut peccaret. Non enim aliter esset praescientia mea nisi certa praescirem. AUGUSTINUS. Non igitur quia dei praescientia est necesse est fieri quae praescierit, sed tantum modo quia praescientia est, quae si non certa praenoscit utique nulla est. EVODIUS. Consentio. Sed quorsum ista? [3.4.9.39] AUGUSTINUS. Quia, nisi fallor, non continuo tu peccare cogeres quem peccaturum esse praesclres, neque ipsa praescientia tua peccare eum cogeret quamuis sine dubio peccaturus esset; non enlm aliter id futurum esse praescires. Sicut itaque non sibi aduersantur haec duo, ut tu praescientia tua noueris quod alius sua uoluntate facturus est, ita deus, neminem ad peccandum cogens, praeuidet tamen eos qui propria uoluntate peccabunt. [3.4.11.40] Cur ergo non uindicet iustus quae fieri non cogit praescius? Sicut enim tu ememoria tua non cogis facta esse quae praterierunt, sic deus praescientia sua non cogit facienda quae futura sunt. Et sicut tu quaedam quae fecisti meministi nec tamen quae meministi omnia fecisti, ita deus omnia quorum ipse auctor est praescit, nec tamen omnium quae praescit ipse auctor est. Quorum autem non est malus auctor, iustus est ultor. Hinc ergo iam intellege qua iustitia deus peccata puniat, quia quae nouit futura non facit. [3.4.11.41] Nam si propterea non debet retribuere supplicium peccantibus quia praeuidet peccaturos, nec recte facientibus debet praemia retribuere, quia et recte facturos nihilominus praeuidet. Immo uero fateamur et ad praescientiam eius pertinere ne quid eum lateat futurorum, et ad iustitiam ut peccatum, quia uoluntate committitur, ita iudicio eius inpune non fiat, sicut praescientia non cogitur fieri. [3.5.12.42] Iam illud quod tertio loco posuisti, quo modo non creatori deputandum sit quidquid in eius creatura fieri necesse est, regulam illam pietatis facile non mouebit, quam meminisse nos conuenit, gratiarum actionem nos debere creatori nostro. Cuius profecto largissima bonitas iustissime laudaretur, etiamsi aliquo inferiore creaturae gradu nos condidisset. [3.5.12.43] Quamuis enim anima nostra peccatis tabefacta sit, sublimior est tamen et melior quam si in hanc lucem uisibilem uerteretur. Et uides profecto de huius lucis eminentia, quantum laudent animae deum ctiam corporis sensibus deditae. Quapropter non te iam moueat quod uituperantur animae peccatrices, ut dicas in corde tuo melius fuisse si non essent. [3.5.12.44] In sui enim comparatione uituperantur, dum cogitatur quales essent si peccare noluissent. Institutor tamen earum deus praeclarissime pro humana facultate laudandus est, non solum quoniam peccantes eas iuste ordinat, sed etiam quia tales instituit ut etiam peccatis sordidatae nullo modo lucis corporalis dignitate superentur, de qua tamen laudatur. [3.5.13.45] Illud quoque moneo caueas, ne forte non dicas quidem melius fuisse ut non essent, sed dicas aliter eas fieri debuisse. Quicquid enim tibi uera ratione melius occurrerit scias fecisse deum tamquam bonorum omnium conditorem. Non est autem uera ratio, sed inuida infirmitas, cum aliquid melius faciendum fuisse cogitaueris, iam nihil aliud inferius uelle fieri, tamquam si perspecto caelo nolles terram factam esse. inique omnino. [3.5.13.46] Recte enim reprehenderes si praetermisso caelo terram factam uideres, quoniam diceres ita eam fieri debuisse sicuti posses cogitare caelum. Cum ergo etiam illud ad cuius speciem uolebas terram perducere factum esse perspiceres, non autem hoc terram sed caelum uocari credo quod re meliore non fraudatus, ut inferior quoque aliqua fieret et terra esset, nequaquam inuidere deberes. [3.5.13.47] In qua terra rursus secundum partes eius tanta est uarietas, ut nihil quod ad terrae pertinet speciem cogitanti occurrat, quod non in tota eius mole deus omnium conditor fecerit. Namque a terra feracissima et amoenissima usque ad salsissimam et infecundissimam ita gradatim per medias peruenitur ut nullam reprehendere audeas nisi in conparatione melioris atque ita per omnes gradus laudis ascendas ut quod summum genus terrae inueneris solum tamen esse nolis. [3.5.13.48] Iam uero lnter totam terram et caelum quanta distantia est! Interponuntur enim umida flabilisque natura atque ex his quattuor elementis aliae innumerabiles nobis, numeratae autem deo rerum species formaeque uariantur. [3.5.13.49] Potest ergo esse aliquid in rerum natura quod tua ratione non cogitas. Non esse autem quod uera ratione cogitas non potest. Neque enim tu potes aliquid melius in creatura cogitare quod creaturae artihcem fugerit. Humana quippe anima naturaliter diuinis ex quibus pendet conexa rationibus, cum dicit: 'melius hoc fieret quam illud,, si uerum dicit et uidet quod dicit, in illis quibus conexa est rationibus uidet. [3.5.13.50] Credat ergo deum fecisse quod uera ratione ab eo faciendum fuisse cognouit, etiam si hoc in rebus factis non uidet quia etiam si caelum oculis uidere non posset et tamen ratione uera tale aliquid faciendum fuisse colligeret, credere debuit factum esse, quamuis id oculis non uideret. Non enim cogitatione uideret fuisse faciendum, nisi in his rationiblls quibus facta sunt omnia. Quod autem ibi non est, tamen nemo potest ueraci cogitatione uidere quam non est uerum. [3.5.14.51] In eo plerique homines errant, quia meliora cum mente conspexerint, non in sedibus congruis ea oculis quaerunt, uelut si quisquam perfectam rotunditatem ratione conprehendens stomachetur quod talem nucem non inuenit, si nullum umquam rotundum corpus praeter huiusce modi poma conspexit. [3.5.14.52] Nam ita quidam cum ratione uerissima uideant meliorem esse creaturam quae, quamuis habeat liberam uoluntem, deo tamen semper infixa numquam peccauerit, intuentes peccata hominum non ut peccare desinant sed quia facti sunt dolent, dicentes: 'tales nos faceret ut semper incommutabili eius ueritate perfrui, numquam autem peccare uellemus'. [3.5.14.53] Non clament, non suscenseant, quia neque ipsos ideo coegit peccare quia fecit quibus potestatem utrum uellent dedit, et sunt tales angeli quidam qui neque peccauerunt umquam neque peccaturi sunt. Quam ob rem is te delectat creatura quae perseuerantissima uoluntate non peccat, non est dubitandum quod eam peccanti recta ratione praeponas. [3.5.14.54] Sed sicut eam tu cogitatione praeponis, sic eam creator deus ordinatione praeposuit. Crede esse talem in superioribus sedibus et in sublimitate caelorum, quia si bonitatem conditor praebuit ad eam condendam cuius praeuidit futura peccata, nullo modo non praeberet eam bonitatem ut creaturam conderet quam peccaturam non esse praesciuit. [3.5.15.55] Habet enim illa sublimis perpetuam beatitudinem suam in perpetuum fruens creatore suo, quam perpetua tenendae iustitiae uoluntate promeretur. Habet deinde ordinem suum etiam ista peccatrix, amissa in peccatis beatitudine, sed non dimissa recuperandae beatitudinis facultate. Quae profecto superat eam quam peccandi perpetua Voluntas tenet; inter quam et illam priorem permanentem in uoluntate iustitiae haec medietatem quandam demonstrat quae penitendi humilitate altitudinem suam recipit. [3.5.15.56] Nam neque ab illa creatura, quam praesciuit deus non solum peccaturam, sed etiam in peccandi uoluntate mansuram, abstinuit largitatem bonitatis suae, ut eam non conderet. Sicut enim melior est uel aberrans equus quam lapis propterea non oberrans quia proprio motu et sensu caret, ita est excellentior creatura quae libera uoluntate peccat quam quae propterea non peccat quia non habet liberam uoluntatem. [3.5.15.57] Et sicut laudarem uinum in suo genere bonum in quo uino inebriatum hominem uituperarem, et tamen eundem hominem iam uituperatum et adhuc ebrium laudato illi uino de quo ebrius factus est anteponerem, ita corporalis creatura in suo gradu iure laudanda est, cum illi uituperandi sint qui eius inmoderato usu a ueritatis perceptione auertuntur; quamuis idem rursus iam peruersi et quodam modo temulenti eidem creaturae in ordine suo laudabili cuius auiditate euanuerunt non iam merito uitiorum sed adhuc naturae dignitate praeferunt. [3.5.16.58] Quia igitur omnis anima omni corpore omnisque peccatrix anima quocumque ceciderit nulla commutatione corpus efficitur nec omnino illi aufertur quod anima est et ideo nulla pacto amittit quod corpore est melior, in corporibus autem lux tenet primum locum, consequens est ut primo corpori anima extrema praeponatur fierique possit, ut corpori alicuius animae aliquod aliud corpus anteferatur, ut autem ipsi animae, nullo modo. [3.5.16.59] Cur ergo non laudetur deus et ineffabili praedicatione laudetur, qui, cum fecerit eas quae in legibus essent iustitiae permansurae, fecit etiam alias animas, quas uel peccaturas uel in peccatis etiam perseueraturas esse praeuidebat? cum adhuc et tales meliores sint eis quae, quoniam nullum habent rationale ac liberum uoluntatis arbitrium, peccare non possunt. Quae tamen adhuc etiam ipsae meliores sunt quam corporum quorumlibet quamlibet splendidissimus fulgor, quem pro ipsius summi dei substantia quidam, quamuis cum magno errore, uenerantur. [3.5.16.60] Quod si in ordine corporearum creaturarum ab ipsis sidereis choris usque ad numerum capillorum nostrorum ita gradatim bonarum rerum pulchritudo contexitur ut inperitissime dicatur: 'quid est hoc? utquid hoc?' -- omnia enim in ordine suo creata sunt -- quantum inperitius de quacumque anima dicitur, quae, ad quantamlibet sui decoris deminutionem defectumque peruenerit, omnium corporum dignitatem sine ulla dubitatione superabit! [3.5.17.61] Aliter enim aestimat ratio aliter usus. Ratio aestimat luce ueritatis, ut recto iudicio subdat minora maioribususus autem consuetudine commoditatis plerumque inclinatur, ut ea pluris aestimet quae ueritas minora esse conuincit. Cum enim corpora caelestia corporibus terrestribus magna differentia ratio praeponat, quis tamen carnalium hominum non mallet uel plura deesse in caelo sidera quam unam arbusculam in agro suo aut uaccam in armento? [[3.5.17.62] Sed sicut aetate maiores homines uel omnino contemnunt uel certe patienter corrigenda exspectant iudicia paruulorum, qui exceptis quibusdam quorum amore laetantur quemlibet hominum caeterorum mori malunt quam passerem suum -- et multo magis si homo sit ille terribilis, passer autem canorus et pulcher -- ita hi qui prouectu animi ad sapientiam profecerunt, inperitos rerum existimatores cum inuenerint deum laudantes in creaturis minoribus, qui eas carnalibus suis sensibus accomodatius adhibent, in superioribus uero atque melioribus partim eum non laudantes minusue laudantes, partim etiam uituperare aut emendare conantes, partim non credentes quod earum ille sit conditor, talium iudicia uel omnino contemnere, si corrigere nequeunt, uel donec corrigant aequo animo tolerare ac sustinere consuescant. [3.6.18.63] Quae cum ita sese habeant, tantum abest a uero quod creatori deputanda existimantur peccata creaturae, quamuis necesse est fiant quae ipse futura praesciuit, ut cum, tu dixeris non te inuenire quomodo non ei deputetur quicquid in eius creatura fieri necesse est, ego contra non in ueniam modum neque inueniri posse atque omnino non esse confirmem, quo ei deputetur quicquid in eius creatura ita fieri necesse est ut uoluntate peccantium fiat. [3.6.18.64] Si enim quis dixerit: 'Non esse quam miserum esse me mallem' respondebo: 'Mentiris. Nam et nunc miser es nec ob aliud mori non uis nisi ut sis, ita cum miser nolis esse, esse uis tamen. Age igitur gratias ex eo quod es uolens, ut quod inuitus es auferatur. Volens enim es et miser inuitus es. Quod si ingratus es in eo quod esse uis, iure cogeris esse quod non uis. Ex illo igitur quod etiam ingratus habes quos uis, creatoris laudo bonitatem; ex illo autem quod ingratus pateris quod non uis, ordinatoris laudo iustitiam.' [3.6.19.65] Si dixerit: 'Non ideo mori nolo quod malim miseresse quam omnino non esse, sed ne post mortem miserior sim', respondebo: 'Si hoc iniustum est, non sic eris, si autem hoc iustum est, laudemus eum cuius legibus sic eris.' Si dixerit: 'Unde praesumam quod si hoc iniustum est non sic ero?' respondebo: 'Quia si eris in tua potestate, aut miser non eris aut tu ipse te iniuste regendo iuste eris miser. [3.6.19.66] Aut uolendo et non ualendo te iuste regere non eris in tua potestate, et aut in nullius eris aut in alterius, si in nullius aut inuitus aut uolens; sed inuitus esse nihil potes nisi te uis aliqua superauerit, porro nulla ui superari potest qui est in nullius potestate; si autem uolens in nullius eris potestate ad hoc ratio recurrit ut sis in tua et aut te iniuste regendo iuste miser sis, aut quolliam quodlibet uolens eris habes adhuc unde gratias agas bonitati conditoris tui. [3.6.19.67] Quod si in tua potestate non eris, aut potentior profecto aut infirmior te habebit in potestate. Quod si infirmior, tua culpa et iusta miseria, poteris enim infirmiorem superare si uoles , si autem potentior te infirmiorem habebit in potestate, nullo modo tam rectam ordinationem recte iniustam putabis.' Verissime igitur dictum est: 'Si hoc iniustum est, non sic eris, si autem iustum, laudemus eum cuius legibus sic eris.' [3.7.20.68] Si dixerit: 'Ideo magis uolo uel miser esse quam omnino non esse quia iam sum, si autem priusquam essem possem consuli, eligerem non esse potius quam ut essem miser. Nunc enim quod timeo non esse cum miser sim ad ipsam miseriam pertinet qua non id uolo quod uelle deberem; magis enim non esse quam miser esse uelle deberem. [3.7.20.69] Nunc uero fateor me quidem malle uel miserum esse quam nihil; sed tanto stultius id uolo quanto miserius, tanto autem miserius quanto uerius uideo non hoc me uelle debuisse,' respondebo: 'Caue potius ne hic erres ubi te uidere uerum putas. Nam si beatus esse, utique esse quam non esse malles; et nunc miser cum sis, mauis tamen esse uel miser quam omnino non esse, cum esse nolis miser. [3.7.20.70] Considera igitur, quantum potes, quam magnum bonum sit ipsum esse, quod et beati et miseri uolunt. Nam si hoc bene consideraueris, uidebis in tantum te esse miserum in quantum non propinquas ei quod summe est, in tantum autem putare melius esse ut quisque non sit quam ut miser sit in quantum non uides quod summe est, et ideo tamen esse te uelle quoniam ab illo es qui summe est.' [3.7.21.71] Si uis itaque miseriam fugere, ama in te hoc ipsum quia esse uis. Si enim magis magisque esse uolueris, ei quod summe est propinquabis; et gratias age nunc quia es. Quamuis eIllm Sls beatus inferior, superior tamen es quam ea quae non habent uel beatitudinis uoluntatem, quorum tamen multa etiam a miseris laudantur. Omnia tamen eo ipso quo sunt iure laudanda sunt, quia eo ipso quo sunt bona sunt. [3.7.21.72] Quanto enim amplius esse amaueris, tanto amplius uitam aeternam desiderabis teque ita formari exoptabis ut affectiones tuae non sint temporales, de temporalium rerum amoribus inustae et inpressae; quae temporalia et antequam sint non sunt, et cum sunt fugiunt, et cum fugerint non erunt. Itaque cum futura sunt, nondum sunt, cum autem praeterita sunt, iam non sunt. [3.7.21.73] Quo modo igitur tenebuntur ut maneant, quibus hoc est incipere ut sint, quod est pergere ut non sint? Qui autem amat esse probat ista in quantum sunt et amat quod semper est. Et si uariabatur in amore istorum, munitur in illius; et si diffluebat in amore transeuntium, in permanentis amore solidabitur et stabit et obtinebit ipsum esse, quod uolebat cum timebat non esse et stare non poterat inretitus amore fugientum. [3.7.21.74] Non ergo tibi displiceat, immo maxime placeat, quod mauis esse uel miser quam propterea miser non esse quia nihil eris. Huic enim exordio quo esse uis si adicias magis magisque esse, consurgis atque exstrueris in id quod summe est, atque ita te ab omni labe cohibebis, qua transit ut non sit quod infime est et secum amantis uires subruit. [3.7.21.75] Hinc fiet ut qui mauult non esse ne miser sit, quia non esse non potest, restet ut miser sit, qui autem plus amat esse quam odit miser esse, adiciendo ad id quod amat quod odit excludat; cum enim in suo genere perfecte esse coeperit miser non erit. [3.8.22.76] Nam illud uide quam absurde atque inconuenienter dicatur: 'Mallem non esse quam miser esse.' Qui enim dicit: 'Mallem hoc quam illud', eligit aliquid. Non esse autem non est aliquid sed nihil et ideo nullo pacto potes recte eligere, quando quod eligas non est. Dicis uelle te quidem esse, cum sis miser, sed non hoc uelle debuise. Quid igitur uelle debuisti? 'Non esse', inquis, 'potius.' Si hoc uelle debuisti, hoc est melius. [3.8.22.77] Quod autem non est melius esse non potest, non ergo id uelle debuisti ueraciorque sensus est quo id non uis quam opinatio per quam te id uelle debuisse arbitraris. Deinde quod quisque recte eligit appetendum, cum ad id peruenerit necessc est melior fiat. Melior autem esse non poterit qui non erit, nemo igitur recte potest eligere ut non sit. [3.8.22.78] Neque enim moueri nos oportet eorum iudieio qui urguente miseria sese interemerunt. Aut enim eo confugerunt ubi melius sibi fore putarunt, et non est contrarium rationi nostrae, quoquo modo putauerint; aut si nullos se futuros omnino crediderunt, multo minus falsa electio nihil eligentium commouebit. Quo modo enim sequar eligentem, a quo si quaeram quid eligat, respondebit: 'Nihil'? Nam qui eligit non esse, profecto se nihil eligere, etiam si hoc nolit respondere, conuincitur. [3.8.23.79] Verum tamen ut de hac tota re, si potero, dicam quod sentio, nemo mihi uidetur, cum se ipsum necat aut quolibet modo emori cupit, habere in sensu quod post mortem non sit futurus, tametsi aliquantum hoc in opinione habeat. Nam opinio aut in errore aut in ueritate ratiocinantis est uel credentis, sensus autem aut consuetudine aut natura ualet. [3.8.23.80] Posse autem fieri ut aliud sit in opinione aliud in sensu uel ex hoc cognoscere facile est, quod plerumque aliud faciendum esse credimus et aliud facere delectat. Et al iquando ueracior est sensus quam opinio, si illa de errore ille de natura est, uelut cum aeger plerumque aqua frigida conducibiliter delectatur, quam tamen credit si biberit esse nocituram. [3.8.23.81] Aliquando ueracior opinio quam sensus, si credat arti medicinae obesse frigidam, cum re uera oberit et tamen bibere delectet. Aliquando utrumque in ueritate est, cum id quod prodest non solum ita creditur sed etiam libet; aliquando utrumque in errare, cum id, quod nocet, et prodesse creditur et libere non desinet. [3.8.23.82] Solet autem et recta opinio prauam corrigere consuetudinem et praua opinio rectam deprauare naturam; tanta uis est in dominatu et principatu rationis. Cum ergo quisque credens quod post mortem non erit intolerabilibus tamen molestiis ad totam cupiditatem mortis impellitur et decernit atque arripit mortem, in opinione habet errorem omnimodae defectionis, in sensu autem naturale desiderium quietis. [3.8.23.83] Quod autem quietum est non est nihil, immo etiam magis est quam id quod inquietum est. Inquietudo enim uariat affectiones ut altera alteram perimat, quies autem habet constantiam in qua maxime intellegitur quod dicitur Est. Omnis itaque ille appetitus in uoluntate mortis non ut qui moritur non sit sed ut requiescat intenditur. [3.8.23.84] Ita cum errore credat non se futurum, natura tamen quietus esse, hoc est, magis esse desiderat. Quapropter sicut nullo pacto fieri potest ut non esse aliquem libeat, ita, nullo pacto fieri oportet ut ex eo quod est quisque bonitati creatoris ingratus sit. [3.9.24.85] Si dixerit: 'Non erat tamen difficile aut laboriosum omnipotenti deo ut omnia quaecumque fecit sic haberent ordinem suum ut nulla creatura usque ad miseriam perueniret; non enim hoc aut omnipotens non potuit aut bonus inuidit', respondebo ordinem creaturarum a summa usque ad infimam gradibus iustis ita decurrere ut ille inuideat qui dixerit: 'Ista non esset', inuideat etiam ille qui dixerit: 'Ista talis esset.' [3.9.24.86] Si enim talem uult esse qualis est superior, iam illa est et tanta est ut addi ei non oporteat, quia perfecta est. Qui ergo dicit: 'Etiam ista talis esset', aut perfectae superiori uult addere et erit immoderatus et iniustus aut istam uult interimere et erit malus et inuidus. [3.9.24.87] Qui autem dixerit: 'Ista non esset', nihilominus erit malus atque inuidus, cum eam non uult esse quam inferiorem laudare adhuc cogitur, uelut si dicat: 'Non esset luna', cum etiam lucernae claritatem longe inferiorem, in suo tamen genere pulchram et terrenis tenebris decoram atque aptam nocturnis usibus atque in his omnibus pro suo modulo utique laudabilem aut fateatur aut stultissime uel contentiose neget. [3.9.24.88] Quo modo ergo recte dicere audebit: 'Luna non esset in rebus', qui si diceret: 'Lucerna non esset', deridendum se esse sentiret? Quodsi non dicit: 'Luna non esset', sed qualem solem uidet talem dicit lunam esse debuisse, non intellegit nihil aliud se dicere quam: 'Non esset luna, sed essent soles duo.' In quo dupliciter errat quod rerum perfectioni et addere aliquid cupit, cum desiderat alterum solem, et minuere, cum lunam uult detrahi. [3.9.25.89] Hic fortasse dicat ideo nihil se de luna conqueri quia splendor eius ita minor est ut miser non sit, de animarum autem non obscuritate, sed miseria se dolere. Sedulo cogitet ita lunae splendorem non esse miserum ut nec splendor solis sit beatus. [3.9.25.90] Quamuis enim corpora caelestia sint corpora sunt tamen quantum ad lucem istam pertinet quae per oculos corporeos sentiri potest. Nulla autem corpora quantum ad sese adtinet, uel beata possunt esse uel misera, quamquam beatorum aut miserorum corpora possint esse. [3.9.25.91] Sed de illis luminibus similitudo adhibita id docet, ut, quem ad modum corporum differentias contemplando uidens alia clariora iniuste petis auferri quae obscuriora conspexeris aut clarioribus adaequari, sed ad perfectionem uniuersitatis referens omnia quanto magis minusue inter se clara sunt tanto magis cernis esse omnia, nec tibi occurrit perfecta uniuersitas, nisi ubi maiora sic praesto sunt ut minora non desint, sic etiam differentias animarum cogites in quibus hoc quoque inuenies, ut miseriam quam doles ad id quoque ualere cognoscas, ut uniuersitatis perfectioni nec illae desint animae quae miserae fieri debuerunt quia peccatrices esse uoluerunt. Tantumque abest llt deus tales facere non debuerit, ut etiam caeteras creaturas laudabiliter fecerit longe inferiores animis miseris. [3.9.26.92] Sed adhuc uidetur minus intellegens quod dictumn est habere quod contradicat. Dicit enim: 'Si uniuersitatis perfectionem complet etiam nostra miseria, defuisset aliquid huic perfectioni si beati semper essemus. Quapropter si ad miseriam nisi peccando non peruenit anima, etiam peccata nostra necessaria sunt perfectioni uniuersitatis quam condidit deus. Quo modo ergo iuste punit peccata quae si defuissent creatura eius plena et perfecta non esset?' [3.9.26.93] Hic respondetur non ipsa peccata uel ipsam miseriam perfectioni uniuersitatis esse necessaria, sed animas in quantum animae sunt, quae si uelint peccant, si peccauerint miserae fiunt. Si enim peccatis earum detractis miseria perseuerat aut etiam peccata praecedat, recte deformari dicitur ordo atque administratio uniuersitatis. Rursus si peccata fiant et desit miseria, nihilominus dehonestat ordinem iniquitas. [3.9.26.94] Cum autem non peccantibus adest beatitudo, perfecta est uniuersitas; cum uero peccantibus adest miseria, nihilominus perfecta est uniuersitas. Quod autem ipsae non desunt animae quas uel peccantes sequitur miseria uel recte facientes beatitudo, semper naturis omnibus uniuersitas plena atque perfecta est. Non enim peccatum et supplicium peccati naturae sunt quaedam, sed affectiones naturarum, illa uoluntaria, ista poenalis. [3.9.26.95] Sed uoluntaria quae in peccato fit turpis affectio est. Cui propterea poenalis adhibetur ut ordinet eam ubi talem esse non turpe sit, et decori uniuersitatis congruere cogat, ut peccati dedecus emendet poena peccati. [3.9.27.96] Hinc fit ut peccans creaturasuperiorcreaturis inferioribus puniatur, quia illae tam sunt infimae ut ornari, etiam a turpibus animis possint atque ita decori uniuersitatis congruere. Quid enim tam magnum in domo est quam homo? et quid tam abiectum et infimum quam cloaca domus? Seruus tamen in tali peccato detectus ut mundandae cloacae dignus habeatur ornat eam etiam turpitudine sua. [3.9.27.97] Et utrumque horum, id est turpitudo serui et mundatio cloacae, iam coniunctum et redactum in quandam sui generis unitatem ita dispositae domui coaptatur atque subtextiur ut eius uniuersitati ordinatissimo decore conueniat. Qui tamen seruus si peccare noluisset, non defuisset domesticae disciplinae alia prouisio qua necessaria mundarentur. Quid itaque tam infimum in rebus quam corpus omne terrenum? [3.9.27.98] Hanc tamen corruptibilem carnem etiam peccatrix anima sic ornat ut ei speciem decentissimam praebeat motumque uitalem. Habitationi ergo caelesti talis anima non congruit per peccatum, terrestri autem congruit per supplicium, ut quodlibet elegerit semper sit pulchra uniuersitas decentissimis partibus ordinata, cuius est conditor et administrator deus. [3.9.27.99] Namque optimae animae cum in infimis creaturis habitant, non eas ornant miseria sua, quam non habent, sed usa earum bono. Si autem peccatrices animae permittantur habitare in sublimibus locis, inhonestum est, quia non conueniunt illis, quibus nec bene uti possunt nec ornamenti aliquid conferunt. [3.9.28.100] Ideo quamquam orbis iste terrenus rebus corruptibilibus deputatus sit, tamen seruans quantum potest imaginem superiorum exempla nobis et indicia quaedam demonstrare non cessat. Si enim bonum et magnum aliquem uirum hortante honestatis officio, uideamus ignibus, quantum ad corpus adtinet, concremari, non hoc uocamus poenam peccati, sed fortitudinis et patientiae documentum, eumque magis diligimus cum foedissima corruptio corporea membra eius absumat quam si nihil eius modi pateretur; miramur quippe animi naturam mutabilitate corporis non mutari. [3.9.28.101] At uero crudelissimi latronis membra cum tali supplicio confici aspicimus, approbamus ordinem legum. ornant ergo ambo illa tormenta, sed ille merito uirtutis, iste peccati. At si post illos ignes uel etiam ante illos optimum illum uirum commutatum ad congruentiam caelestis habitationis ad sidera uideremus adtolli, utique laetaremur. Si autem sceleratum latronem siue ante supplicium siue post supplicium cum eadem malitia uoluntatis ad sedem honoris sempiternam leuari uideremus in caelum, quis non offenderetur? [3.9.28.102] Ita fit ut inferiores creaturas ambo ornare potuerint, superiores autem unus illorum. Ex quo admonemur aduertere mortalitatem carnis huius et primum hominem ornasse, ut peccato poena congrueret, et dominum nostrum, ut a peccato misericordia liberaret. Non autem sicut iustus potuit in ipsa iustitia permanens corpus habere mortale, ita iniquus potest dum iniquus est ad immortalitatem peruenire sanctorum, scilicet sublimem et angelicam, non eorum angelorum de quibus apostolus ait: "Nescitis quia angelos sumus iudicaturi?" sed eorum de quibus dominus ait: "Et erunt aequales angelis dei." [3.9.28.103] Qui enim aequalitatem angelorum desiderant propter inanem, gloriam suam non ideo uolunt aequales esse angelis, sed sibi. Itaque in tali uoluntate perseuerantes aequabuntur supplicio praeuaricatoribus angelis, potestatem suam potius quam dei omnipotentis diligentibus. Talibus enim ad sinistram constitutis, quia non quaesiuerunt deum per humilitatis ianuam, quam in se ipso dominus Iesus Christus ostendit, et inmisericorditer sllperbeque uixerunt, dicetur: "Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius." [3.10.29.104] Cum enim duae sint origines peccatorum, una spontanea cogitatione, alia persuasione alterius, quo pertineret arbitror quod propheta dicit: Ab occultis meis munda xle, domine, et ab alienis parce seruo tuo, utrumque uoluntarium est quidemÑnam sicut propria cogitatione non peccat inuitus, ita dum consentit male suadenti non utique nisi uoluntate consentitÑ, sed tamen grauius est non solum nullo suadente propria cogitatione peccare, sed etiam peccatum alteri per inuidentiam dolumque suadere, quam ad peccandum alterius suasione traduci. [3.10.29.105] Seruata est ergo in utroque Peccato iustitia domini punientis. Nam et illud appensum est aequitatis examine ut nec ipsius diaboli potestati negaretur homo quem sibi male suadendo subiecerat. Iniquum enim erat ut ei quem ceperat non dominaretur. Nec fieri ullo modo potest ut dei summi et ueri perfecta iustitia, quae usquequaque pertenditur, deserat etiam ordinandas ruinas peccantium. [3.10.29.106] Et tamen quia minus peccauerat homo quam diabolus, id ipsum ei ualuit ad reparandam salutem, quod principi huius mundi, partis rerum scilicet huius mortalis atque infimae, hoc est principi omnium peccatorum et praeposito mortis, usque ad mortalitatem carnis addictus est. [3.10.29.107] Ita enim conscientia mortalitatis timidus et a uilissimis atque abiectissimis bestiis uel etiam minutissimis molestias atque interitum reformidans incertusque futurorum, et inlicitas cohibere laetitias ex maxime superbiam, cuius persuasione deiectus est et quo uno uitio misericordiae medicina respuitur, frangere consueuit. Quid enim tam opus habens misericordia quam miser? Et quid tam indignum misericordia quam superbus miser? [3.10.30.108] Ex quo factum est ut illud dei uerbum, per quod facta sunt omnia et quo fruitur omnis angelica beatitudo, usque ad miseriam nostram clementiam suam porrigeret et uerbum caro fieret et habitaret in nobis. Sic enim posset panem angelorum homo manducare, nondum angelis adaequatus, si panis ipse angelorum hominibus dignaretur aequari. [3.10.30.109] Nec sic descendit ad nos ut illos desereret, sed simul integer illis integer nobis, illos intrinsecus pascens per id quod deus est, nos forinsecus admonens per id quod nos sumus, idoneos facit per fidem quos per speciam pascat aequaliter. Quia enim rationalis creatura uerbo illo tamquam optimo cibo , suo pascitur, humana autem anima rationalis est -- quae mortalibus uinculis peccati poena tenebatur, ad hoc diminutionis redacta, ut per coniecturas rerum uisibilium ad intellegenda inuisibilia niteretur -- cibus rationalis creaturae factus est uisibilis, non commutatione naturae suae sed habitu nostrae, ut uisibilia sectantes ad se inuisibilem reuocaret. Sic eum anima quem superbiens intus reliquerat foris humilem inuenit, imitatura eius humilitatem uisibilem et ad inuisibilem altitudinem reditura. [3.10.31.110] Atque uerbum dei unicus dei filius diabolum, quem semper sub legibus suis habuit et habebit, homine indutus etiam homini subiugauit, nihil ei extorquens uiolento dominatu sed superans eum lege iustitiae, ut, quoniam femina decepta et deiecto per feminam uiro omnem prolem primi hominis tamquam peccatricem legibus mortis, malitiosa quidem nocendi cupiditate sed tamen iure aequissimo, uindicabat, tam diu potestas eius ualeret donec interficeret iustum, in quo nihil dignum morte posset ostendere, non solum quia sine crimine occisus est sed etiam quia sine libidine natus, cui subiugauerat ille quos ceperat, ut quicquid inde nasceretur tamquam suae arboris fructus praua quidem habendi cupiditate sed tamen non iniquo possidendi iure retineret. [3.10.31.111] Iustissime itaque dimittere cogitur credentes in eum quem iniustissime occidit, ut et quod temporaliter moriuntur debitum exsoluant et quod semper uiuunt in illo uiuant qui pro eis quod non debebat exsoluit, quibus autem infidelitatis perseuerantiam persuasisset iuste secum haberet in perpetua damnatione consortes. [3.10.31.112] Ita factum est ut neque diabolo per uim eriperetur homo quem nec ipse ui sed persuasione cederat, et qui iuste plus humiliatus est ut seruiret cui ad malum consenserat, iuste per eum cui ad bonum consensit liberaretur, quia minus iste in consentiendo quam ille in male suadendo peccauerat. [3.11.32.113] Naturas igitur omnes deus fecit, non solum in uirtute atque iustitia permansuras sed etiam peccaturas, non ut peccarent sed ut essent ornaturae uniuersum, siue peccare siue non peccare uoluissent. Si enim rebus deessent animae quae ipsum fastigium ordinis in uniuersa creatura sic optinerent ut si peccare uoluissent infirmaretur et labefactaretur uniuersitas, magnum quiddam deesset creaturae; illud enim deesset quo remoto stabilitas rerum atque conexio turbaretur. [3.11.32.114] Tales sunt optimae et sanctae et sublimes creaturae caelestium uel supercaelestium potestatum, quibus solus deus imperat, uniuersus autem mundus subiectus est. Sine istarum officiis iustis atque perfectis esse uniuersitas non potest. Item si deessent quae siue peccarent siue non peccarent nihil uniuersitatis ordini minueretur, etiam sic plurimum deesset. Animae sunt enim rationales, et illis superioribus officio quidem impares sed natura pares, quibus adhuc inferiores sunt multi et tamen laudabiles a summo deo constitutarum rerum gradus. [3.11.33.115] Illa ergo natura sublimioris officii est quae non solum si non esset sed etiam si peccaret minueret ordinem uniuersitatis. Inferioris officii est ista quae tantum modo si non esset, non autem si peccaret, aliquid minus haberet uniuersitas. Illi data est potentia omnia continendi officio proprio, quod rerum ordini deesse non possit. Nec ideo in bona uoluntate permanet quia hoc accepit ofscium, sed ideo accepit quoniam ab illo qui dedit permansura praeuisa est. [3.11.33.116] Nec tamen sua maiestate continet omnia, sed inherendo illius maiestati et eius imperiis deuotissime optemperando a quo et per quem et in quo facta sunt omnia. Huic autem datum est quidem non peccanti potentissimum officium continendi omnia, non tamen proprium sed cum illa, tamquam ei quae peccatura praecognita est. [3.11.33.117] Habent sane spiritalia quaeque inter se et coniunctionem sine cumulo et seiunctionem sine diminutione, ut neque adiuuaretur illa in actionis suae facilitate, cum haec sibi coniungeretur, neque difficilior illi actio fieret, si haec officium suum peccando desereret. Non enim locis et mole corporum sed parilitate affectuum iungi et disparilitate seiungi possunt creaturae spiritales, quamuis corpora sua quaeque possideant. [3.11.34.118] In corporibus autem inferioribus atque mortalibus post peccatum ordinata regit corpus suum, non omnimodo pro arbitrio sed sicut leges uniuersitatis sinunt. Nec ideo tamen talis anima inferior est corpore caelesti, cui corpori etiam corpora terrena subiecta sunt. Pannosa quippe uestis damnati serui multo est inferior ueste bene meriti et in honore magno apud dominum constituti, sed ipse seruus melior est qualibet ueste pretiosa, quia homo est. [3.11.34.119] Illa ergo inheret deo et in caelesti corpore angelica potestate etiam terrestre corpus ornat et regit, sicut iubet ille cuius nutum ineffabiliter intuetur. Ista uero mortalibus membris onerata uix hoc ipsum quo premitur administrat intrinsecus et tamen ornat quantum potest; caetera uero extrinsecus adiacentia longe infirmiore operatione extrinsecus afficit sicut potest. [3.12.35.120] Unde colligitur non defuturum fuisse ornatum congruentissimum infimae corporeae creaturae, etiam si ista peccare noluisset, quoniam quae totum potest regere etiam partem regit, quae autem minus potest non continuo potest ampliora. Perfectus enim medicus etiam scabiem sanat efficaciter, at non continuo qui scabioso utiliter consulit uniuersae humanae ualetudini mederi potest. [3.12.35.121] Et ratio quidem si certa conspicitur qua manifestum fiat esse oportuisse creaturam quae numquam peccauerit numquam peccatura, sit etiam illud eadem ratio renuntiat a peccato illam libera uoluntate abstinere neque coactam non peccare sed sponte. [3.12.35.122] Verum tamen etiam si peccaret -- quamquam non peccauit, sicut eam non peccaturam praesciuit deus -- tamen si etiam ipsa peccaret, sufficeret dei potestas ineffabilis potentiae ad regendam istam uniuersitatem, ut omnibus congrua et condigna retribuens nihll in toto imperio suo turpe atque indecorum esse permitteret, [3.12.35.123] quia siue per nullas ad hoc ipsum conditas potestates, si omnis angelica natura ab eius praeceptis peccando defecisset, maiestate sua decentissime atque optime regeret omnia -- nec sic inuidens creaturae spi tali ut esset, qui etiam corporalem peccantibus quoque spiritalibus longe inferiorem tanta largitate bonitatis instituit, ut nullus sit caelum terramque rationabiliter intuens omnesque naturas uisibiles in suis generibus moderatas formatas ordinatas, qui uel alium credat artificem omnium esse quam deum uel non eum ineffabiliter laudandum esse fateatur -- siue nulla est melior rerum ordinatio, nisi potestas angelica naturae excellentia et bonitate uoluntatis in dispositione uniuersitatis superemineat, etiam si omnes peccassent angeli, nullam inopiam facerent ad regendum imperium suum creatori angelorum. [3.12.35.124] Non enim uel bonitas eius quasi aliquo taedio uel omnipotentia difficultate deficeret ad creandos alios, quos in eis sedibus collocaret quas peccando alii deseruissent, aut creatura spiritalis quantilibet numeri si pro suis meritis damnaretur angustare posset ordinem qui conuenienter et decenter excipit quoscumque damnatas. Quacumque se igitur consideratio nostra conuerterit, ineffabiliter laudandum inuenit deum naturarum omnium conditorem optimum et administratorem iustissimum. [3.12.36.125] Postremo, ut relinquamus contemplationem pulchritudinis rerum his, qui eam diuino munere uidere possunt, nec eos ad ineffabilia contuenda uerbis cone mur adducere et tamen propter loquaces aut infirmos aut insidiosos homines tantam quaestionem breuissima complexione peragamus. [3.13.36.126] Omnis natura quae minus bona fieri potest bona est, et omnis natura dum corrumpitur minus bona fit. Aut enim non ei nocet corruptio et non corrumpitur, aut si corrumpitur nocet ei corruptio, et si nocet minuit aliquid de bono eius et eam minus bonam facit. Nam si penitus eam priuat omni bono quicquid eius remanebit iam corrumpi non poterit, quia nullum erit bonum cuius ademptione possit nocere corruptio; cui autem non potest nocere corruptio non corrumpitur. [3.13.36.127] Porro natura quae non corrumpitur incorruptibilis est; erit ergo natura -- quod absurdissimum est dicere -- corruptione facta incorruptibilis. Quapropter, quod uerissime dicitur, omnis natura in quantum natura est bona est, quia si est incorruptibilis, melior est quam corruptibilis, si autem corruptibilis est, quoniam dum corrumpitur minus bona fit, sine dubitatione bona est. [3.13.36.128] Omnis autem natura aut corruptibilis est aut incorruptibilis. Omnis ergo natura bona est. Naturam uoco quae et substantia dici solet; omnis igitur substantia aut deus aut ex deo, quia omne bonum aut deus aut ex deo. [3.13.37.129] Quibus constitutis atque firmatis tamquam in capite ratiocinationis nostrae adtende quod dicam. Omnis natura rationalis cum libero uoluntatis arbitrio condita, si manet in fruendo summo atque incommutabili bono, procul dubio laudanda est; et omnis quae tendit ut maneat etiam ipsa laudanda est. omnis autem quae non in eo manet et non uult agere ut maneat, in quantum ibi non est et in quantum non id agit ut ibi sit, uituperanda est. [3.13.37.130] Si ergo laudatur rationalis natura quae facta est, nemo dubitat laudandum esse qui fecit; et si uituperatur, nemo dubitat eius conditorem in ipsa eius, uitaperatione laudari. Cum enim propterea uituperamus hanc, quoniam summo et incommutabili bono id est creatore suo frui non uult, illum sine ulla dubitatione laudamus. Quantum ergo bonum et quam uel ineffabiliter linguis omnibus uel ineffabiliter cogitationibus omnibus praedicandus et honorandus est creator omnium deus sine cuius laude nec laudari possumus nec uituperari! [3.13.37.131] Non enim uituperari possumus quia in eo non manemus nisi quia magnum et summum et primum nostrum bonum est manere in illo. Unde autem hoc, nisi quia ille ineffabile bonum est? Quid ergo inueniri potest in nostris peccatis unde ille uituperetur, quando uituperatio peccatorum nostrorum nulla est nisi ille laudetur? [3.13.38.132] Quid, quod etiam in ipsis rebus quae uituperantur nullius uituperatur nisi uitium? Nullius autem uituperatur uitium nisi cuius natura laudatur. Aut enim secundum naturam est quod uituperas et non est uitium tuque magis emendandus es ut recte uituperare noueris quam illud quod non recte uituperas, aut si uitium est ut recte uituperari possit, etiam contra naturam sit necesse est. [3.13.38.133] omne quippe uitium, eo ipso quo uitium est, contra naturam est. Si enim naturae non nocet, nec uitium est; si autem quia nocet ideo uitium est, ideo uitium est quia contra naturam est. Quodsi non suo sed alieno uitio natura corrumpitur, iniuste uituperatur, et quaerendum est utrum illa natura non corrumpatur uitio suo, cuius uitio potuit alia natura corrumpi. Sed quid est aliud uitiari nisi uitio corrumpi? [3.13.38.134] Porro natura quae non uitiatur caret uitio, cuius autem uitio alia natura corrumpitur habet utique uitium. Prior ergo uitiosa est et prior corrumpitur uitio suo, cuius uitio alia quoque corrumpi potest. Ex quo colligitur contra naturam esse omne uitium, etiam eius rei cuius est uitium. Quapropter, quoniam in quacumque re non uituperatur nisi uitium, ideo autem uitium est quia contra naturam eius rei est cuius est uitium, nullius rei recte uituperatur uitium nisi cuius natura laudatur. Non enim tibi recte in uitio displicet nisi quia uitiat quod in natura placet. [3.14.39.135] Videndum est etiam illud, utrum uere dicatur aliquam naturam naturae alterius uitio corrumpi, nullo ad iuncto uitio suo. Si enim natura quae accedit cum uitio suo ad aliam corrumpendam non in ea corruptibile aliquid inuenit, non eam corrumpit; si autem inuenit, adiuncto eius uitio corruptionem eius operatur. Potentior enim ab infirmiore si cor rumpi nolit non corrumpitur; si autem uelit, prius incipit uitio suo corrumpi quam alieno. Aequalis autem ab aequali nihilominus corrumpi si nolit, non potest. [3.14.39.136] Nam quaecumque natura cum uitio ad eam quae sine uitio est ut corrumpat accedit, eo ipso non aequalis accedit sed infirmior uitio suo. Si uero potentior inualidiorem corrumpit, aut utriusque uitio fit si utriusque praua cupiditate fit, aut uitio potentioris si naturae tanta praestantia est ut inferiorem quam corrumpit etiam uitiosa praecedat. [3.14.39.137] Quis enim recte uituperauerit fructus terrae quod homines non utantur bene corruptique uitio suo corrumpant eos abutendo ad luxuriam, cum tamen dubitare dementis sit praestantiorem potentioremque esse hominis naturam etiam uitiosam quam non uitiosas quasque fruges? [3.14.40.138] Potest etiam fieri ut aliquam inferiorem potentior natura corrumpat et hoc nullius earum uitio fiat, si quidem uitium dicimus quod uituperatione dignum est. Quis autem uel frugalem hominem nihil aliud de frugibus quam supplementa naturae quaeritantem uituperare audeat aut easdem fruges quod usu ciborum eius corrumpuntur? Talis enim nec uisitate corruptio dicitur, quia maxime uitii nomen solet esse corruptio. [3.14.40.139] Nam et illud in rebus facile animaduerti potest, quod plerumque in nullos usus explendae indigentiae suae natura potentior inferiorem corrumpit, uel iustitiae ordine dum uindicat culpam -- ex qua regula illud ab apostolo dictum est: Si quis templum dei corruperit, corrumpit illum deus -- uel ordine mutabilium rerum sibi cedentium secundum leges congruentissimas pro ualentia cuiusque partis uniuersitatis datas. [3.14.40.140] Neque enim, si cuiusquam oculos pro naturae suae modulo ferendae lucis inualidos sol fulgore corrumpat, aut ad explendam indigentiam sui luminis eos commutare putandus est aut id facere ullo uitio suo aut saltem ipsi oculi uituperandi sunt, quia et domino suo cesserunt ut contra lucem aperirentur et ipsi luci ut corrumperentur. [3.14.40.141] Omnium igitur corruptionum sola quae uitiosa est corruptio recte uituperatur, caeterae autem aut ne corruptiones quidem dicendae sunt aut certe quia uitiosae non sunt dignae uituperatione esse non possunt. Nam et ipsa uituperatio, quod soli uitio parata, id est apta et debita sit, inde traxisse uocabulum creditur ut uituperatio diceretur. [3.14.41.142] Vitium autem, ut dicere coeperam, non aliunde malum est nisi quia naturae aduersatur eius ipsius rei cuius est uitium. Unde manifestum est hanc eandem rem cuius uitium uituperatur naturam esse laudabilem, ita ut omnino hanc ipsam uituperationem uitiorum naturarum laudem esse fateamur, earum scilicet quarum uitia uituperantur. Quia enim uitium naturae aduersatur, tantum additur malitiae uitiorum quantum naturarum integritati minuitur. [3.14.41.143] Cum ergo uituperas uitium, id profecto laudas cuius integritatem desideras. Cuius autem nisi naturae integritatem? Natura enim perfecta non solum nulla uituperatione sed etiam laude in suo genere digna est. Quod ergo perfectioni naturae deesse perspexeris, id uocas uitium, satis tibi eam placere contestans quam uituperatione imperfectionis eius uelles esse perfectam. [3.15.42.144] Si igitur uituperatio uitiorum ipsarum etiam quarum sunt uitia naturarum decus dignitatemque commendat, quanto magis deus conditor omnium naturarum etiam in earum uitiis laudandus est! cum et hoc ab illo habeant quod naturae sunt, et in tantum uitiosae sint in quantum ab eius qua factae sunt arte discedunt, et in tantum uituperentur in quantum earum uituperator artem qua factae sunt uidet, ut hoc in eis uituperet quod ibi non uidet. [3.15.42.145] Et si ars ipsa per quam facta sunt omnia, hoc est summa et incommutabilis sapientia dei, uere summeque est, sicuti est, respice quo tendat quidquid ab illa discedit. Qui tamen defectus non esset uituperatione dignus nisi esset uoluntarius. Adtende enim, quaeso, utrum recte uituperes quod ita est sicuti esse debuit; non opinor, sed utique quod non ita est ut debuit. Nemo autem debet quod non accepit. Et quisquis debet, cui debet, nisi a quo accepit ut debeat? [3.15.42.146] Nam et quae redduntur tralegando ei redduntur qui tralegauerit, et quod creditorum iustis successoribus redditur, ipsis utique redditur quibus isti iure succedunt; aliter non redditio, sed cessio uel amissio uel si quid aliud huius modi nominanda est. Quapropter omnia temporalia quae in hoc rerum ordine ita locata sunt ut nisi deficiant non possint praeteritis futura succedere, ut tota temporum in suo genere pulchritudo peragatur, absurdissime dicimus non debere deficere. [3.15.42.147] Quantum enim acceperunt, tantum agunt, et tantum reddunt ei cui debent quod sunt in quantumcumque sunt. Qui enim dolet ea deficere sermonem suum oportet adtendat, eum certe ipsum quo ista conqueritur, si iustum et a prudentia profectum esse arbitratur. Cuius ser monis quod ad sonum eius attinet si quis unam particulam diligat nec eam uelit caeteris deficiendo locum dare, quibus decedentibus et succedentibus totus sermo ille contexitur, mirabilis dementiae iudicabitur. [3.15.43.148] In his igitur rebus quae ideo deficiunt quia non ultra esse acceperunt, ut suis temporibus omnia peragantur, nemo defectum recte uituperat, quia nemo potest dicere: 'Debuit permanere', cum acceptas metas transire non posset. [3.15.43.149] In creaturis autem rationalibus, quibus siue peccantibus siue non peccantibus uniuersalis pulchritudo modis congruentissimis terminatur, aut nulla peccata suntÑquod absurdissimum est dicere; peccat enim saltim qui uel damnat quasi peccata quae nulla sunt -- aut non sunt uituperanda peccataÑquod nihilominus absurdum est; incipient quippe nec recte facta laudari et tota turbabitur humanae mentis intentio uitamque subuertet -- aut uituperabitur factum quod ita factum est ut debuit, et exsecrabilis insania uel, ut mitius loquar, error miserrimus orietur; [3.15.43.150] aut si cogit uerissima ratio, sicuti cogit, ut et uituperentur peccata et quicquid recte uituperatur ideo uituperetur quia non ita est ut esse debuit, quaere quid debeat natura peccatrix et inuenies recte factum, quaere cui debeat et inuenies deum. A quo enim accepit posse recte facere cum uelit, ab eo accepit ut sit etiam misera, si non fecerit, et beata, si fecerit. [3.15.43.151] Quia enim nemo superat leges omnipotentis creatoris, non sinitur anima non reddere debitum. Aut enim reddit bene utendo quod accepit aut reddit amittendo quod uti noluit bene. Itaque si non reddit faciendo iustitiam, reddet patiendo miseriam, quia in utroque uerbum illud debiti sonat. Hoc enim modo dici potuit quod dictum est: 'Si non reddet faciendo quod debet, reddet patiendo quod debet. [3.15.43.152] Nullo autem interuallo temporis ista diuiduntur -- ut quasi alio tempore non faciat quod debet et alio patiatur quod debet -- ne uel puncto temporis uniuersalis pulchritudo turpetur, ut sit in ea peccati dedecus sine decore uindictae; sed in futurum iudicium seruatur ad manifestationem atque ad acerrimum sensum miseriae quicquid nunc occultissime uindicatur. [3.15.43.153] Sicut enim qui non uigilat dormit, sic quisquis non facit quod debet sine interuallo patitur quod debet, quoniam tanta est beatitudo iustitiae ut nemo ab ea nisi ad miseriam possit abscedere. In omnibus ergo defectibus aut non acceperunt ultra esse quae deficiunt et nulla culpa est -- sicut etiam cum sunt, quia non acceperunt amplius esse quam sunt, nihilominus nulla culpa est -- aut nolunt esse, quod, si uellent, esse acceperunt, et quia bonum est, reatus est si nolint. [3.16.45.154] Deus autem nulli debet aliquid, quia omnia gratuito praestat. Et si quisquam dicet aliquid ab illo deberi meritis suis, certe ut esset non ei debebatur; non enim erat cui deberetur. Et tamen, quod meritum est conuerti ad eum ex quo es, ut ex ipso etiam melior sis ex quo habes ut sis? Quid ergo ei praerogas ut tamquam debitum poscas? quando si nolles ad eum conuerti nihil ei deesset, tibi autem ipse, sine quo nihil esses et ex quo ita es aliquid, ut, nisi conuertendo te ad illum reddideris ei quod ab ipso es, non quidem nihil, sed miser tamen eris. [3.16.45.155] Omnia ergo illi debent: primo quidquid sunt in quantum naturae sunt, deinde quidquid melius possunt esse si uelint quaecumque acceperunt, ut uelint, et quidquid oportet eas esse. Ex eo igitur quod non accepit, nullus reus est; ex eo uero quod non facit quod debet, iuste reus est. Debet autem, si accepit uoluntatem liberam et sufficientissimam facultatem. [3.16.46.156] Usque adeo autem dum non facit quisque quod debet nulla culpa est conditoris, ut et laus sit quoniam quod debet patitur, et in eo ipso quod uituperatur non faciendo quod debet non nisi laudetur ille cui debet. Si enim tu laudaris uidendo quid facere debeas, cum id non uideas nisi in illo qui est incommutabilis ueritas, quanto magis ille qui et uelle praecepit et posse praebuit et non inpune nolle permisit! [3.16.46.157] Si enim hoc debet quisque quod accepit, et sic homo factus est ut necessario peccet, hoc debet ut peccet. Cum ergo peccat, quod debet facit. Quod si scelus est dicere, neminem natura sua cogit ut peccet, sed nec aliena. Non enim quisque dum id quod non uult patitur peccat. [3.16.46.158] Nam si iuste patitur, non in eo peccat quod patitur inuitus, sed in eo peccauit quod ita fecit uolens ut quod nollet iure pateretur. Si autem iniuste patitur, quo modo peccat? Non enim iniuste aliquid pati sed iniuste aliquid facere peccatum est. Quod si neque sua neque aliena natura peccare quis cogitur, restat ut propria uoluntate peccetur. 159] Quod si tribuere uolueris conditori, peccantem purgabis, qui nihil praeter sui conditoris instituta commisit; qui si recte defenditur non peccauit; non ergo est quod tribuas conditori. Laudemus ergo conditorem si potest defendi peccator, laudemus si non potest. Si enim iuste defenditur, non est peccator; lauda ergo creatorem; si autem defendi non potest, in tantum peccator est in quantum a creatore se auertit; lauda ergo creatorem. [3.16.46.160] Omnino igitur non inuenio nec inueniri posse et prorsus non esse confirmo, quo modo tribuantur peccata nostra creatori nostro deo, quando et in ipsis eum laudabilem inuenio, non solum quod ea punit, sed etiam quod tunc iiunt cum ab eius ueritate receditur. EVODIUS. Accipio ista libentissime ac probo; et omnino uerum esse consentio nullo modo fieri posse ut creatori nostro recte peccata nostra tribuantur. [3.17.47.161] Sed tamen scire uellem, si fieri posset, quare illa natura non peccet quam non peccaturam praesciuit deus, et quare ista peccet quae ab illo peccatura praeuisa est. Non enim iam puto ipsa dei praescientia uel illam non peccare uel istam peccare cogi. [3.17.47.162] Sed tamen si nulla causa esset, non ita dispertiretur creatura rationalis ut alia numquam peccet et alia in peccando perseueret, alia quasi media inter utramque aliquando peccet aliquando ad recte faciendum conuertatur. Quae causa in has tres partes eam distribuit? [3.17.47.163] Sed nolo mihi respondeatur: 'Voluntas'. ego enim causam quaero ipsius uoluntatis. Non enim sine causa numquam uult illa peccare, numquam ista non uult, quaedam uero aliquando uult aliquando non uult, cum eiusdem generis omnes sint. Hoc solum enim mihi uidere uideor, non sine causa esse istam tripartitam uoluntatem rationalis creaturae; sed quae causa sit nescio. [3.17.48.164] AUGUSTINUS. Quoniam uoluntas est causa peccati, tu autem causam ipsius uoluntatis inquiris, si hanc inuenire potuero, nonne causam etiam eius causae quae inuenta fuerit quaesiturus es? Et quis quaerendi modus, quis finis percontandi ac disserendi, cum te ultra radicem quaerere nihil oporteat? [3.17.48.165] Caue enim putes quicquam potuisse dici uerius quam id quod dictum est, radicem omnium malorum esse auaritiam hoc est plus uelle quam sat est. Tantum autem sat est quantum sibi exigit naturae in suo genere conseruandae modus. [3.17.48.166] Auaritia enim, quae graece filarguriua dicitur, non in solo argento uel in nummis magis unde nomen duxisse resonat -- argento enim nummi aut mixto argento frequentius apud ueteres fiebant -- sed in omnibus rebus quae inmoderate cupiuntur intellegenda est, ubicumque omnino plus uult quisque quam sat est. Haec autem auaritia cupiditas est, cupiditas porro inproba uoluntas est. [3.17.48.167] Ergo inproba uoluntas malorum omnium causa est. Quae si secundum naturam esset, conseruaret utique naturam nec ei perniciosa esset et ideo non esset inproba. Unde colligitur radicem omnium malorum non esse secundum naturam, quod sufficit aduersus omnes qui uolunt accusare naturas. Tu autem si huius radicis causam requiris, quo modo erit ista radix omnium malorum? Illa enim erit quae huius est causa. Quam cum inueneris, ut dixi, etiam ipsius causam quaesiturus es et quaerendi nullum habebis modum. [3.17.49.168] Sed quae tandem esse poterit ante uoluntatem causa uoluntatis? Aut enim et ipsa uoluntas est et a radice ista uoluntatis non recedtur, aut non est uoluntas et peccatum nullum habet. Aut igitur uoluntas est prima causa peccandi aut nullum peccatum est prima causa peccandi. Nec est cui recte inputetur peccatum nisi peccanti. [3.17.49.169] Non ergo est cui recte inputetur nisi uolenti -- sed nescio cur aliud te quaerere libeat. Deinde quaecumque illa causa est uoluntatis, aut iusta profecto est aut iniusta. Si iusta, quisquis ei optemperauerit non peccabit; si iniusta, non ei optemperet et non peccabit. [3.18.50.170] An forte uiolenta est et cogit inuitum? Num eadem totiens replicaturi sumus? Reminiscere superiorum quae a nobis tam multa de peccato et uoluntate libera dicta sunt. Sed si laboriosum est omnia mandare memoriae, hoc breuissimum tene. Quaecumque ista causa est uoluntatis si non ei potest resisti, sine peccato ei ceditur; si autem potest, non ei cedatur et non peccabitur. [3.18.50.171] An forte fallit incautum? Ergo caueat ne fallatur. An tanta fallacia est ut caueri omnino non possit? Si ita est, nulla peccata sunt. Quis enim peccat in eo quod nullo modo caueri potest? Peccatur autem, caueri igitur potest. [3.18.51.172] Et tamen etiam per ignorantiam facta quaedam inprobantur et corrigenda iudicantur, sicut in diuinis auctoritatibus legimus. Ait enim apostolus: "Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci", ait et propheta: "Delicta iuuentutis et ignorantiae meae ne memineris". Sunt etiam necessitate facta inprobanda, ubi uult homo recte facere et non potest. [3.18.51.173] Nam unde sunt illae uoces: "Non enim, quod uolo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago", et illud: "Velle adiacet mihi perficere autem bonum non inuenio"; et illud: "Caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis?" Sed haec omnia hominum sunt ex illa mortis damnatione uenientium nam si non est ista poena hominis sed natura, nulla ista peccata sunt. [3.18.51.174] Si enim non receditur ab eo modo quo naturaliter factus est ita ut melius esse non possit, ea quae debet facit cum haec facit. Si autem bonus homo esset, aliter esset. Nunc autem quia ita est, non est bonus nec habet in potestate ut bonus sit, siue non uidendo qualis esse debeat, siue uidendo et non ualendo esse qualem debere esse se uidet. [3.18.51.175] Poenam istam esse quis dubitet? omnis autem poena si iusta est peccati poena est et supplicium nominatur; si autem iniusta poena est, quoniam poenam esse nemo ambigit, iniusto aliquo dominante homini imposita est; porro quia de omnipotentia dei et iustitia dubitare dementis est, iusta haec poena est et pro peccato aliquo penditur. [3.18.51.176] Non enim quisquam iniustus dominator aut subripere hominem potuit uelut ignoranti deo aut extorquere inuito tamquam inualidiori uel terrendo uel confligendo, ut hominem iniusta poena cruciaret. Relinquitur ergo ut haec poena iusta de damnatione hominis ueniat. [3.18.52.177] Nec mirandum est quod uel ignorando non habet arbitrium liberum uoluntatis ad eligendum quod recte faciat, uel resistente carnali consuetudine, quae uiolentia mortalis successionis quodam modo naturaliter inoleuit, uideat quid recte faciendum sit et uelit nec possit implere. [3.18.52.178] Illa est enim peccati poena iustissima, ut amittat quisque quod bene uti noluit cum sine ulla posset difficultate si uellet; id est autem ut qui sciens recte non facit amittat scire quid rectum sit, et qui recte facere cum posset noluit amittat posse cum uelit. Nam sunt re uera omni peccanti animae duo ista poenalia, ingorantia et difficultas. Ex ignorantia dehonestat error, ex difficultate cruciatus affligit. [3.18.52.179] Sed approbare falsa pro ueris ut erret inuitus, et resistente atque torquente dolore carnalis uinculi non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis sed poena damnati. Cum autem de libera uoluntate recte faciendi loquimur, de illa scilicet in qua homo factus est loquimur. [3.19.53.180] Hic occurrit illa quaestio quam inter se murmurantes homines rodere consuerunt qui quodlibet aliud in peccando quam se accusare parati sunt. Dicunt enim: 'Si Adam et Eua peccauerunt, quid nos miseri fecimus, ut cum ignorantiae caecitate et difficultatis cruciatibus nasceremur et primo erraremus nescientes quid nobis esset faciendum, deinde ubi nobis inciperent aperiri praecepta iustitiae, uellemus ea facere et retinente carnalis concupiscentiae nescio qua necessitate non ualeremus?' [3.19.53.181] Quibus breuiter respondetur ut quiescant et aduersus deum murmurare desistant. Recte enim fortasse quererentur si erroris et libidinis nullus hominum uictor existeret. Cum uero ubique sit praesens qui multis modis per creaturam sibi domino seruientem auersum uocet doceat credentem consoletur sperantem diligentem adhortetur conantem adiuuet exaudiat deprecantem, non tibi deputatur ad culpam quod inuitus ignoras, sed quod neglegis quaerere quod ignoras, neque illud quod uulnerata membra non colligis, sed quod uolentem sanare contemnis; ista tua propria peccata sunt. [3.19.53.182] Nulli enim homini ablatum est scire utiliter quaeri quod inutiliter ignoratur, et humiliter confitendam esse inbecillitatem, ut quaerenti et confitenti ille subueniat qui nec errat dum subuenit nec laborat. [3.19.54.183] Nam illud quod ignorans quisque non recte facit et quod recte uolens facere non potest, ideo dicuntur peccata quia de peccato illo liberae uoluntatis originem ducunt; illud enim praecedens meruit ista sequentia. 184] Nam sicut linguam dicimus non solum membrum quod mouemus in ore dum loquimur, sed etiam illud quod huius membri motum consequitur -- id est formam tenoremque uerborum secundum quem modum dicitur alia lingua graeca alia latina -- sic non solum peccatum illud dicimus quod proprie peccatum uocatur -- libera enim uoluntate et ab sciente committitur -- sed etiam illud quod iam de huius supplicio consequatur necesse est. [3.19.54.185] Sic etiam ipsam naturam aliter di proprie loquimur naturam hominis in qua primum in suo genere inculpabilis factus est, aliter istam in qua ex illius damnati poena et mortales et ignari et carni subditi nascimur, iuxta quem modum dicit apostolus: "Fuimus enim et nos naturaliter filii irae sicut et caeteri". [3.20.55.186] Ut autem de illo primo coniugio et cum ignorantia et cum difficultate et cum mortalitate nascamur, quoniam illi cum peccauissent et in errorem et in erumnam et in mortem praecipitati sunt, rerum moderatori deo iustissime placuit, ut et in ortu hominis originaliter appareret iustitia punientis et in prouectu misericordia liberantis. Non enim damnato primo homini sic adempta est beatitudo ut etiam fecunditas adimeretur; poterat enim et de prole eius quamuis carnali et mortali aliquod in suo genere fieri decus ornamentumque terrarum. [3.20.55.187] Iam uero ut meliores gigneret quam ipse esset non erat aequitatis. Sed ex conuersione ad deum ut uinceret quisque supplicium quod origo eius ex auersione meruerat, non solum uolentem non prohiberi sed etiam adiuuari oportebat. Etiam sic enim rerum creator ostendit quanta facilitate potuisset homo, si uoluisset, retinere quod factus est, cum proles eius potuit etiam superare quod nata est. [3.20.56.188] Deinde si una anima facta est ex qua omnium trahuntur nascentium, quis potest dicere non se peccasse cum primus ille peccauit? Si autem singillatim fiunt in uno quoque nascentium, non est peruersum, immo conuenientissimum et ordinatissimum apparet ut malum meritum prioris natura sequentis sit et bonum meritum sequentis natura prioris sit. [3.20.56.189] Quid enim indignum si etiam sic uoluit creator ostendere usque adeo excellere creaturis corporeis animae dignitatem ut ab eo gradu possit esse ortus alterius ad quem alterius est perductus occasus? Nam cum ad ignorantiam difficultatemque peruenerit illa peccatrix, ideo poena recte dicitur quia melior ante hanc poenam fuit. [3.20.56.190] Si ergo altera talis esse coepit, non solum ante peccatum sed ante omnem uitam suam, qualis alia post uitam culpabilem facta est, non paruum bonum habet unde conditori suo gratias agat, quia ipse ortus eius et inchoatio quouis perfecto corpore est melior. Non enim mediocria bona sunt non solum quod anima est, qua natura iam corpus omne praecedit, sed etiam quod facultatem habet ut adiuuante creatore se ipsam excolat et pio studio possit omnes adquirere et capere uirtutes per quas et a difficultate cruciante et ab ignorantia caecante liberetur. [3.20.56.191] Quod si ita est, non erit nascentibus animis ignorantia et difficultas supplicium peccati, sed proficiendi admonitio et perfectionis exordium. Non enim ante omne meritum boni operis parum est accepisse naturale iudicium quo sapientiam praeponat errori et quietem difficultati, ut ad haec non nascendo sed studendo perueniat. Quod si agere noluerit, peccati rea iure tenebitur, tamquam quae non bene usa sit ea facultate quam accepit. [3.20.56.192] Quamquam enim in ignorantia et difficultate nata sit, non tamen ad permanendum in eo quod nata est aliqua necessitate conprimitur. Neque omnino potuit nisi deus omnipotens esse etiam talium creator animarum quas et non dilectus ipse faciat et dilectus ipse perficiat, qui et non existentibus praestat ut sint et amantibus eum a quo sunt praestat ut beatae sint. [3.20.57.193] Si uero in dei aliquo secreto iam existentes animae mittuntur ad inspiranda et regenda corpora singulorum quorumque nascentium, ad hoc utique mittuntur officium, ut corpus, quod de poena peccati, hoc est mortalitate primi hominis nascitur, bene administrando, id est castigando per uirtutes, et ordinatissimae atque legitimae seruituti subiciendo, etiam ipsi comparent ordine ac tempore oportuno caelestis incorruptionis locum. [3.20.57.194] Quae cum introeunt in hanc uitam subeuntque gestanda membra mortalia, subeant etiam necesse est et obliuionem uitae prioris et praesentis laborem. unde illa ignorantia et difficultas consequetur, quod in primo homine supplicium mortalitatis fuit ad animi expendendam miseriam, in istis autem ianua ministerii ad reparandam corporis incorruptionem. [3.20.57.195] Nam hoc quoque modo non dicuntur ista peccata nisi quia caro de propagine ueniens peccatoris uenientibus ad se animis hanc ignorantiam et difficultatem facit, quae neque his neque creatori tamquam culpanda tribuatur. [3.20.57.196] Dedit enim ille et facultatem bene operandi in laboriosis officiis et uiam fidei in obliuionis caecitate, iudicium illud uel maxime, quod anima omnis et quaerendum esse concedit quod inutiliter nescit et perseueranter in officiosis laboribus enitendum ad euincendam recte faciendi difficultatem et opem a creatore inplorandam ut conantem adiuuet, qui uel extrinsecus lege uel in intimis cordis allocutione conandum essc praecepit et praeparat ciuitatis beatissimae gloriam triumphantibus de illo qui primum hominem ad istam miseriam perduxit uictum pessima suasione; quam miseriam isti suscipiunt ad eum uincendum optima fide. [3.20.57.197] Non enim paruae gloriae militia est diabolum uincere eodem suscepto supplicio quo se ille hominem uictum perduxisse gloriatur. Quisquis autem hoc istius uitae captus amore neglexerit, nullo pacto iuste flagitium desertionis suae regis imperio deputabit, sed erit potius sub omnium domino in eius partibus ordinatus cuius turpe stipendium ut castra sua desereret adamauit. [3.20.58.198] Si autem alibi animae constituae non mittuntur a domino deo, sed sua sponte ad inhabitanda corpora ueniunt facile est iam hoc uidere, quicquid ignorantiae difficultatisque secutum fuerit earum propriam uoluntatem, nullo modo creatorem hinc esse culpandum, quandoquidem, etiam si eas ipse misisset, quibus etiam in ipsa ignorantia et difficultate liberam uoluntatem petendi et quaerendi et conandi non abstulit daturus petentibus demonstraturus quaerentibus pulsantibus aperturus, omnino extra culpam esset. [3.20.58.199] Hanc enim ignorantiam et difficultatem studiosis et beneuolis euincendam ad coronam gloriae ualere praestaret, neglegentibus autem et peccata sua de infirmitate defendere uolentibus non ipsam ignorantiam difficultatemque pro crimine obiceret, sed, quia in eis potius permanere quam studio quaerendi atque discendi et humilitate confitendi atque orandi ad ueritatem ac facilitatem peruenire uoluerunt, iusto supplicio uindicaret. [3.21.59.200] Harum autem quatuor de anima sententiarum, utrum de propagine ueniant an in singulis quibusque nascentibus nouae fiant an in corpora nascentium iam alicubi existentes uel mittantur diuinitus uel sua sponte labantur, nullam temere affirmare oportebit. Aut enim nondum ista quaestio a diuinorum librorum catholicis tractatoribus pro merito suae obscuritatis et perplexitatis euoluta atque inlustrata est, aut si iam factum est nondum in manus nostras huiuscemodi litterae peruenerunt. [3.21.59.201] Tantum adsit fides nihil de substantia creatoris falsum indignumque sentiendi. Ad illum enim tendimus itinere pietatis. Si ergo aliud de illo senserimus quam est, intentio nostra non in beatitatem sed in uanitatem nos ire conpellet. De creatura uero si quid aliter quam sese habet senserimus, dummodo id non pro cognito perceptoque teneamus, nullum periculum est. [3.21.59.202] Non enim ad creaturam iubemur tendere ut efficiamur beati, sed ad ipsum creatorem, de quo si aliud quam oportet ac sese res habet nobis persuadetur, perniciosissimo errore decipimur. Ad hoc enim pergendo quod aut non est aut, si est, non facit beatos, ad beatam uitam peruenire nullus potest. [3.21.60.203] Sed ad contemplandam ueritatis aeternitatem, ut ea perfrui eique inherere ualeamus, infirmitati nostrae uia de temporalibus procurata est ut, quantum itineri sufficit ad aeterna tendentium, praeterita et futura credamus -- quae fidei disciplina ut auctoritate praepolleat diuina misericordia gubernatur -- praesentia uero, quantum ad creaturam pertinet, in corporis et animi mutabilitate et mobilitate quasi transeuntia sentiuntur, in quibus quicquid non experimur cognitione qualicumque tenere non possumus. [3.21.60.204] Quaecumque ergo nobis de quibuscumque creaturis uel praeterita uel futura diuina auctoritate credenda narrantur, quamuis partim priusquam ea sentire potuerimus praeterierint, partim in nostros sensus peruenerint, tamen quia plurimum ualent ad roborandam spem nostram et exhortandam dilectionem, dum nobis commendant per ordinatissimam temporum seriem quam non neglegat liberationem nostram deus, sine ulla dubitatione credenda sunt. [3.21.60.205] Sed quisquis error personam sibi diuinae auctoritatis adsumit, ea maxime ratione refellitur si aut aliquam uel mutabilem speciem praeter creaturam dei aut aliquam mutabilem speciem in substantia dei credere aut affirmare conuincitur eamque substantiam dei uel plus uel minus quam trinitatem esse contendit; cui trinitati pie sobrieque intellegendae omnis excubat uigilantia christiana et omnis eius prouectus intenditur. [3.21.60.206] De cuius trinitatis unitate et aequalitate et singularum in ea personarum quadam proprietate non hic locus est disserendi. Nam commemorare quaedam de domino deo auctore et formatore et ordinatore rerum omnium, quae ad saluberrimam fidem pertineant et quibus lactens atque a terrenis in caelestia sese attollere incipiens utiliter adminiculetur intentio, et factu facillimum et a plerisque iam factitatum est. [3.21.60.207] Pertractare autem totam istam atque ita uersare quaestionem ut perspicuae rationi, quantum in hac uita datur, omnis humana intellegentia subiugetur, non modo eloquio sed ne cogitatione quidem uel cuiquam hominum uel certe nobis satis expeditum et facile adgrediendum uideri potest. [3.21.60.208] Nunc ergo ut quod instituimus, quantum adiuuamur et quantum sinimur peragamus: quaecumque nobis quantum ad creaturam pertinet uel narrantur praeterita uel praenuntiantur futura, quae ad commendandam ualeant integram religionem excitando nos ad sincerissimam dilectionem dei et proximi, sine dubitatione credenda sunt, [3.21.60.209] aduersus incredulos autem hactenus defendenda ut uel mole auctoritatis infidelitas eorum obteratur uel eis ostendatur, quantum potest, primo quam non sit stultum talia credere, deinde quam sit stultum talia non credere. Verum tamen falsam doctrinam non tam de praeteritis et futuris quam de praesentibus et maxime de incommutabilibus oportet refellere et quantum datur perspicua ratione conuincere [3.21.61.210] Sane in serie temporalium inquisitioni praeteritorum futurorum exspectatio praeferenda est, quandoquidem etiam in diuinis libris ea, quae praeterita narrantur, uel prae figurationem futurorum uel pollicitationem uel testificationem prae se gerunt. Et re uera in his etiam, quae ad hanc uitam pertinent prosperis aduersisue rebus, quid quisque fuerit non satis curat; in id uero quod futurum speratur sese omnis curarum aestus adglomerat. [3.21.61.211] Nescio quo quippe intimo naturalique sensu ea quae nobis acciderunt, quoniam transacta sunt, sic habentur ad momentum felicitatis et miseriae quasi numquam accidissent. Quid ergo mihi obest si esse quando coeperim nescio, cum esse me nouerim nec futurum esse desperem? Non enim in praeterita me adtendo, ut tamquam errorem perniciossimum uerear si aliter de his sensero quam fuerunt; sed in id quod futurus sum cursum dirigo duce misericordia conditoris mei. [3.21.61.212] De hoc igitur quod futurus sum et de illo apud quem futurus sum si aliter quam ueritas sese habet credidero aut sensero, uehementer cauendus est error, ne mihi aut necessaria non praeparem aut ad eum ipsum finem propositi mei, dum aliud pro alio mihi uidetur, peruenire non possim. Quam ob rem, sicut ad comparandam uestem nihil mihi obesset si praeteritae hiemis oblitus essem, obesset autem si futurum frigus imminere non crederem, ita nihil oberit animae meae si oblita est quid forte pertulerit si modo diligenter aduertat et teneat quo se deinceps parare moneatur. [3.21.61.213] Et sicut uerbi gratia Romam nauiganti nihil noceret si excidisset animo a quo litore nauem soluerit, dum tamen ab eo loco ubi esset non ignoraret quo proram dirigeret, nihil autem prodesset meminisse litoris unde iter exorsus sit si de Romano portu falsum aliquid existimans in saxa incidisset, ita neque si non tenuero initium temporis uitae meae quicquam mihi oberit scienti quo fine requiescam, nec prodesset aliquid illa siue memoria siue coniectura inchoatae uitae si de ipso deo qui unus laborum animae finis est aliter quam dignum est opinatus in scopulos erroris in ruerem. [3.21.62.214] Nec iste sermo ad id ualuerit ut quisquam nos prohibere arbitretur ut quaerant qui poterunt secundum scripturas diuinitus inspiratas, utrum anima de anima propagetur an suo cuique animanti singulae in ipso fiant an ad regendum animandumque corpus diuino nutu alicunde mittantur uel propria uoluntate se insinuent, si uel alicuius expediendae necessariae quaestionis ratio flagitat ista considerare atque discutere uel a rebus magis necessariis otium ad haec quaerenda et disserenda conceditur; [3.21.62.215] uerum ad id potius ista dixerim, ne quis in re tali uel temere succenseat ei qui suae opinioni humaniore fortasse dubitatione non cedit, aut etiam si quid hinc certi quisquam et liquidi conprehenderit ideo putet alium spem perdidisse futurorum quia praeterita exorsa non recolit. [3.22.63.216] Quoquo modo autem se istuc habeat, siue omnino omittendum siue nunc differendum et alias considerandum sit, praesens tamen quaestio non impeditur quominus appareat integerrima et iustissima et inconcussa atque incommutabili maiestate et substantia creatoris supplicia peccatorum suorum animas luere. Quae peccata, ut iam diu disserimus, non nisi propriae uoluntati earum tribuenda sunt nec ulla ulterior peccatorum causa quaerenda. [3.22.64.217] Ignorantia uero et difficultas si naturalis est, inde incipit anima proficere et ad cognitionem et requiem, donec in ea perficiatur uita beata, promoueri. Quem profectum in studiis optimis atque pietate, quorum facultas ei non negata est, si propria uoluntate neglexerit, iuste in grauiorem quae iam poenalis est ignorantiam difficultatemque praecipitatur, decentissimo et conuenientissimo rerum moderamine in inferioribus ordinata. [3.22.64.218] Non enim quod naturaliter nescit et naturaliter non potest, hoc animae deputatur in reatum, sed quod scire non studuit et quod dignam facilitati conparandae ad recte faciendum operam non dedit. Loqui enim non nosse atque non posse infanti naturale est; quae ignorantia difficultasque sermonis non modo inculpabilis sub grammaticorum legibus sed etiam humanis affectibus blanda atque grata est. non enim ullo uitio illam facultatem comparare neglexit aut ullo uitio quam compararat amisit. [3.22.64.219] Itaque si nobis in eloquentia esset beatitudo constituta atque ita crimini duceretur cum peccatur in linguae sonis quem ad modum cum peccatur in actibus uitae, nullus utique argueretur infantiae quod ab ea esset exorsus ad consequendam eloqnentiam, sed plane merito damnaretur si suae uoluntatis peruersitate uel ad eam recidisset uel in ea remansisset. [3.22.64.220] Sic etiam nunc si ignorantia ueri et difficultas recti naturalis est homini unde incipiat in sapientiae quietisque beatitudinem surgere, nullus hanc ex initio naturali recte arguit; sed si proficere noluerit aut a profectu retrorsum relabi uoluerit, iure meritoque poenas luet. [3.22.65.221] Creator uero eius ubique laudatur, uel quod ab ipsis exordiis ad summi boni capacitatem inchoauerit uel, quod eius profectum adiuuet uel quod impleat proficientem atque perficiat uel quod peccantem, id est aut ab initiis suis sese ad perfectionem adtollere recusantem aut iam ex profectu aliquo relabentem, iustissima damnatione pro meritis ordinat. [3.22.65.222] Non enim propterea malam creauit quia nondum tanta est quanta ut proficiendo esse posset accepit, cum eius exordio perfectiones omnes corporum longe inferiores sint, quas tamen in suo genere laudabiles esse iudicat quisquis sanissime iudicat. Quod ergo ignorat quid sibi agendum sit, ex eo est quod nondum accepit; sed hoc quoque accipiet, si hoc quod accepit bene usa fuerit. Accepit autem ut diligenter et pie quaerat si uolet. Et quod agnoscens quid sibi agendum sit non continuo ualet implere, hoc quoque nondum accepit. [3.22.65.223] Praecessit enim pars quaedam eius sublimior ad sentiendum recte facti bonum, sed quaedam tardior atque carnalis non consequenter in sententiam ducitur, ut ex ipsa difficultate admoneatur eundem implorare adiutorem perfectionis suae quem inchoationis sentit allctorem, ut ex hoc ei fiat carior dum non suis uiribus, sed, cuius bonitate habet ut sit, eius misericordia subleuatur ut beata sit. Quanto autem carior illi est a quo est, tanto in eo firmis adquiescit et tanto uberius eius aeternitate perfruitur. [3.22.65.224] Si enim arboris nouellum et rude uirgultum nullo modo recte sterile dicimus, quamuis aliquot aestates sine fructibus traiciat donec oportuno tempore expromat feracitatem suam, cur non auctor animae debita pietate laudetur si ei tale tribuit exordium, ut studendo ac proficiendo ad frugem sapientiae iustitiaeque perueniat, tantumque illi praestitit dignitatis, ut in eius etiam potestate poneret, si uellet, ad beatitudinem tendere? [3.23.66.225] Huic autem disputationi obici ab imperitis solet guaedam calumnia de mortibus paruulorum et de quibusdam cruciatibus corporis quibus eos saepe uidemus affligi. Dicunt enim: 'Quid opus erat ut nasceretur qui anteguam iniret ullum uitae meritum excessit e uita? Aut qualis in futuro iudicio deputabitur cui neque inter iustos locus est, quoniam nihil recte fecit, neque inter malos, quoniam nihil peccauit?' [3.23.66.226] Quibus respondetur ad uniuersitatis complexum et totius creaturae uel per locos uel per tempora ordinatissimam conexionem non posse superfluum creari qualemcumque hominem, ubi folium arboris nullum superfluo crearetur, sed sane superfluo quaeri de meritis eius qui nihil meruerit. Non enim metuendum est ne uita esse potuerit media quaedam inter recte factum atque peccatum et sententia iudicis media esse non possit inter praemium atque supplicium. [3.23.67.227] Quo loco etiam illud perscrutari homines solent, sacramentum baptismi Christi quid paruulis prosit, cum eo accepto plerumclue monuntur priusquam ex eo quicquam cognoscere potuerint. Qua in re satis pie recteque creditur prodesse paruulo eorum fidem a quibus consecrandus offertur. [3.23.67.228] Et hoc ecclesiae commendat saluberrima auctoritas, ut ex eo quisque sentiat quid sibi prosit fides sua, quando in aliorum quoque beneficium qui propriam nondum habent potest a te commodari. Quid enim filio uiduae profuit fides sua, quam utique mortuus non habebat, cui tamen profuit matris ut resurgeret? Quanto ergo potius fides aliena potest consulere paruulo, cui sua perfidia non potest imputari! [3.23.68.229] De cruciatibus autem corporis quibus affliguntur paruuli quorum per aetatem nulla peccata slmt, si animae quibus animantur non prius quam ipsi homines esse coeperunt, maior querela et quasi misericors deponi solet, cum dicitur: 'Quid mali fecemnt ut ista paterentur?' Quasi possit esse innocentiae meritum antequam quisque nocere aliquid possit! [3.23.68.230] Cum autem boni aliquid operatur deus in emendatione maiorum, cum paruulorum suorum qui eis cari sunt doloribus ac mortibus flagellantur, eur ista non fiant, quando cum transierint pro non factis erunt in quibus facta sunt, propter quos autem faeta sunt, aut meliores erunt, si temporalibus incommodis emendati rectius elegerint uiuere, aut exeusationem in futuri iudicii supplicio non habebunt, si uitae huius angoribus ad aeternam uitam desiderium conuertere noluerunt? [3.23.68.231] Quis autem nouit quid paruulis, de quorum cruciatibus duritia maiorum eontunditur aut exercetur fides aut misericordia probatur, quis ergo nouit quid ipsis paruulis in secreto iudiciorum suorum bonae conpensationis reseruet deus, quoniam, quamquam nihil recte fecerint, tamen nec peccantes aliquid ista perpessi sunt? Non enim frustra etiam infantes illos, qui, cum dominus Iesus Christus necandus ab Herode quaereretur, occisi sunt, in honore martyrum receptos commendat ecclesia. [3.23.69.232] Quamquam isti calumniosi et talium quaestionum non studiosissimi examinatores sed loquacissimi uentilatores etiam de peconlm doloribus et laboribus solent minus eruditorum fidem sollieitare, cum dieunt: 'Quid etiam pecora uel meruerunt mali ut tanta patiantur incommoda uel sperant boni quia tantis exercentur incommodis?' [3.23.69.233] Sed haec dicunt uel sentiunt qui iniquissime de rebus existimant, qui, cum summum bonum quod et quantum sit aspicere nequeant, talia uolunt esse omnia quale putant esse summum bonum. Praeter enim summa corpora quae caelestia sunt minusque corruptioni subiacent summum bonum cogitare non possunt ideoque inordinatissime flagitant ut nec mortem nec ullam corruptionem patiantur corpora bestiarum, quasi non sint mortalia, cum sint infima, aut ideo mala sint quia sunt caelestia meliora. [3.23.69.234] Dolor autem quem bestiae sentiunt animarum etiam bestialium uim quandam in suo genere mirabilem laudabilemque commendat. Hoc ipso enim satis apparet in regendis animandisque suis corporibus quam sint appententes unitatis. Quid est enim aliud dolor nisi sensus diuisiones uel corruptionis inpatiens? [3.23.69.235] Unde luce clarius apparet quam sit illa anima in sui corporis uniuersitate auida unitatis et tenax, quae nec libenter nec indifferenter sed potius renitenter et reluctanter intenditur in eam passionem corporis sui qua eius unitatem atque integritatem labefactari moleste accipit. [3.23.69.236] Non ergo appareret quantus inferioribus creaturis animalibus esset appetitus unitatis nisi dolore bestiarum. Quod si non appareret, minus quam opus esset admoneremur ab illa summa et sublimi et ineffabili unitate creatoris esse ista omnia constituta. [3.23.70.237] Et re uera si pie ac diligenter attendas, omnis creaturae species et motus qui in animi humani considerationem cadit eruditionem nostram loquitur, diuersis motibus et affectionibus quasi quadam uarietate linguarum undique clamans atque increpans cognoscendum esse creatorem. Nulla enim res est earum quae nec dolorem nec uoluptatem sentiunt quae non aliqua unitate decus proprii generis adsequitur uel omnino naturae suae qualemcumque stabilitatem. [3.23.70.238] Nulla item res est earum quae uel doloris molestias uel blanditias sentiunt uoluptatis, quae non, eo ipso quo dolorem fugiunt uoluptatemque appetunt, diremptionem se fugere unitatemque appetere fatentur. Inque ipsis rationalibus animis omnis appetitus cognitionis, qua illa natura laetatur, et ad unitatem refert omne quod percipit et in errore nil fugit aliud quam incomprehensibili ambiguitate confundi. Omne autem ambiguum unde molestum est, nisi quia certam non habet unitatem? [3.23.70.239] Ex quo apparet omnia, siue cum offendunt uel offenduntur siue cum delectant uel delectantur, unitatem insinuare atque praedicare creatoris. Si autem ignorantia et difficultas, a quibus istam uitam necesse est incipere, non sunt animis naturales, restat ut aut officio susceptae sint aut inrogatae supplicio. De quibus iam satis esse arbitror disputatum. [3.24.71.240] Quapropter ipse primus homo qualis factus sit magis quaerendum est quam quo modo eius posteritas propagata sit. Multum enim sibi uidentur acute proponere quaestionem qui dicunt: 'Si sapiens factus est primus homo, cur seductus est? Si autem stultus factus est, quo modo non est deus auctor uitiorum, cum sit stultitia maximum uitium?' [3.24.71.241] Quasi uero natura humana praetcr stultitiam et sapientiam nullam mediam recipiat affectionem quae nec stultitia nec sapientia dici possit. Tunc enim homo incipit aut stultus esse aut sapiens ut alterum horum necessario appelletur, cum iam posset nisi neglegeret; habere sapientiam, ut uitiosae stultitiae sit uoluntas rea. [3.24.71.242] Non enim quisquam ita desipit ut stultum appellet infantem, quamuis sit absurdior si uelit appellare sapientem. Ut ergo infans nec stultus nec sapiens dici potest quamuis iam homo Sit -- ex quo apparet naturam hominis recipere aliquid medium quod neque stultitiam neque sapientiam recte uocaris -- ita etiam si quisquam tali affectione animatus esset qualem habent illi qui per neglegentiam sapientia carent, nemo eum stultum recte diceret quem non uitio sed natura talem uideret. [3.24.71.243] Est enim stultitia rerum appetendarum et uitandarum non quaelibet sed uitiosa ignorantia. Unde neque animal inrationale stultum dicimus, quia non accepit ut sapiens esse posset. Appellamus tamen plerumque ex similitudine aliquid non proprie. Nam et caecitas cum maximum uitium sit oculorum, non tamen in catulis nascentibus uitium est nec proprie caecitas dici potest. [3.24.72.244] Si ergo ita factus est homo ut, quamuis sapiens nondum esset, praeceptum tamen posset accipere cui utique optemperare deberet, nec illud iam mirum est quod seduci potuit, nec illud iniustum quod praecepto non obtemperans poenas luit; nec creator eius auctor uitiorum est, quia non habere sapientiam nondum erat uitium hominis, si nondum ut habere posset acceperat. [3.24.72.245] Sed tamen habebat aliquid quo si bene uti uellet ad id quod non habebat ascenderet. Aliud est enim esse rationalem aliud esse sapicntem. Itatione fit quisque praecepti capax, cui fidem debet, ut quod praecipitur faciat. Sicut autem natura rationis praeceptum capit, sic praecepti obseruatio sapientiam. Quod est autem natura ad capiendum praeceptum, hoc est uoluntas ad obseruandum. [3.24.72.246] Et sicut rationalis natura tamquam meritum est praecepti accipiendi, sic praecepti obseruatio meritum est accipiendae sapientiae. Ex quo autem incipit homo praecepti esse capax, ex illo incipit posse peccare. Duobus autem modis peccat antequam fiat sapiens: si aut non se accommodet ad accipiendum praeceptum aut cum accepcrit non obseruet. [3.24.72.247] Sapiens autem peccat si se allerterit a sapientia. Sicut enim praeceptum non est ab illo cui praecipitur sed ab illo qui praecipit, sic et sapientia non est ab illo qui inluminatur sed ab illo qui inluminat. Quid ergo est unde non laudandus sit hominis creator? [3.24.72.248] Bonum est cnim aliquod homo et melius quam pecus ex eo quod praecepti capax et hoc melius cum praeceptum iam cepit, rursus hoc melius cum praecepto paruit et his omnibus melius cum aetcrno lumine sapientiae beatus est. l'eccatum autem malum est in neglegentia uel ad accipiendum praeceptum uel ad obseruandum uel ad Cllstodiendam contemplationem sapientiae. [3.24.72.249] Ex quo intellegitur etiam si sapiens primus homo factus est potuisse tamen seduci, guod peccatum cum esset in libero arbitrio, iustam diuina legc poenam consecutam. Ita dicit etiam apostolus Paulus: "Dicentes se esse sapientes stulti facti sunt". Superbia enim auertit a sapientia, auersionem autem stultitia consequitur. Stultitia quippe caecitas quaedam est, sicut idem dicit: "Et obscuratum est insipiens cor eorum". [3.24.72.250] Unde autem haec obscuratio nisi ex auersione a lumine sapientiae? Unde autem haec auersio nisi dum ille cui bonum est deus, sibi ipse uult esse bonum suum, sicuti sibi est deus? Itaque "Ad me ipsum" inquit "conturbata est anima mea" et "Gustate et eritis sicut dii". [3.24.73.251] Turbat autem considerantes quod ita quaerunt: 'Stultitia primus homo recessit a deo an recedendo stultus factus est?' quia si responderis eum stultitia recessisse a sapientia, uidebitur stultus fuisse antequam recederet a sapientia, ut stultitia illi esset causa recedendi. Item si responderis recedendo eum stultum esse factum, quaerunt utrum stulte an sapienter fecerit qxlod recessit. 'Si enim sapienter fecit, recte fecit nihilque peccauit; si stulte, iam erat', inquiunt, 'in eo stultitia qua factum est ut recederet. Non enim stulte aliquid sine stultitia facere poterat.' [3.24.73.252] Ex quo apparet esse quiddam medium quo ad stultitiam a sapientia transitur, quod neque stulte neque sapienter factum dici potest, quod ab hominibus in hac uita constitutis non nisi ex contrario datur intellegi. [3.24.73.253] Sicut enim nullus mortalium fit sapiens nisi ab stultitia in sapientiam transeat -- ipse autem transitus si stulte fit non utique bene fit, quod dementissimum est dicere; si autem sapienter fit iam erat sapientia in homine antequam transisset ad sapientiam, quod nihilominus absurdum est; ex quo intellegitur esse medium quod neutrum dici potest -- ita et ex arce sapientiae ut ad stultitiam primus homo transiret, nec stultus nec sapiens ille transitus fuit. [3.24.73.254] Velut in somno et uigiliis neque id est dormire quod obdormiscere neque id est uigilare quod expergisci, sed transitus quidam ex altero in alterum. Uerum hoc interest quod sine uoluntate plerumque ista fiunt, illa autem numquam nisi per uoluntatem, unde iustissimae retributiones consecuntur. [3.25.74.255] Sed quia uoluntatem non allicit ad faciendum quodlibet nisi aliquod uisum, quid autem qelisque uel sumat uel respuat est in potestate, sed quo uiso tangatur nulla potestas est, fatendum est et es superioribus et ex inferioriblls uisis animum tangi ut rationalis substantia ex utroque sumat quod uoluerit et ex merito sumendi uel miseria uel beatitas subsequatur. [3.25.74.256] Velut in paradiso uisum et ex superioribus praeceptum dei, uisum ex inferioribus suggestio serpentis. Nam neque quid sibi praeciperetur a domino neque quid a serpente suggereretur fuit in hominis potestate. [3.25.74.257] Quam sit autem liberum et ab omnibus difficultatis uinculis expeditum in ipsa sapientiae sanitate constituto non cedere uisis inferioris illecebrae, uel hinc intellegi potest, quod etiam stulti ea superant ad sapientiam transituri, etiam cum molestia carendi perniciosarum consuetudinum pestilentiosa dulcedine. [3.25.75.258] Quaeri autem hoc loco potest, si homini praesto fuerunt ex utraque parte uisa, unum ex praecepto dei, alterum ex suggestione serpentis, unde ipsi diabolo suggestum sit appetendae impietatis consilillm quo de sublimibus sedibus laberetur. Si enim nullo uiso tangeretur, non eligeret facere quod fecit, nam si non ei aliquid uenisset in mentem, nullo modo intentionem conuertisset in nefas. [3.25.75.259] Unde igitur uenit in mentem quicquid illud est quod uenit in mentem, ut ea moliretur quibus ex bono angelo diabolus fieret? Qui enim uult, profecto aliquid uult, quod, nisi aut extrinsecus per sensum corporis admoneatur aut occultis modis in mentem ueniat, uelle non potest. Discernenda igitur sunt genera uisorum, quorum unum est quod proficiscitur a uoluntate suadentis, quale illud est diaboli cui homo consentiendo peccauit, altemm a subiacentibus rebus uel intentioni animi uel sensibus corporis. [3.25.75.260] Intentioni animi subiacet -- excepta incommutabilitate trinitatis, quae quidem non subiacet sed eminet potius -- subiacet ergo intentioni animi prius ipse animus unde nos etiam uiuere sentimus, deinde corpus quod administrat, unde ad quodlibet operandum membrum quod opus est cum opus est mouet. Subiacent autem sensibus corporis quaecumque corporea. [3.25.76.261] Ut autem in contemplatione summae sapientiae -- quae utique animus non est, nam est incommutabilis -- etiam se ipsum qui est commutabilis animus intueatur et sibi ipse quodam modo ueniat in mentem, non fit nisi differentia qua non est quod deus et tamen aliquid est quod possit placere post deum. [3.25.76.262] Melior est autem cum obliuiscitur sui prae caritate incommutabilis dei uel se ipsum penitus in illius comparatione contemnit. Si autem tamquam obuius sibi placet sibi ad peruerse imitandum deum ut potestate sua frui uelit, tanto fit minor quanto se cupit esse maiorem. [3.25.76.263] Et hoc est "Initium omnis peccati superbia" et "Initium superbiae hominis apostatare a deo". Superbiae autem diaboli accessit maleuolentissima inuidia, ut hanc superbiam homini persuaderet per quam sentiebat se esse damnatum. [3.25.76.264] Unde factum est ut poena hominem susciperet emendatoria potius quam interfectoria, ut, cui se diabolus ad imitationem suyerbiae praebuerat, ei se dominus ad imitationem humilitatis praeberet; per quem nobis aeterna uita promittitur, ut praerogato nobis Christi sanguine post labores miseriasque ineffabiles tanta caritate liberatori nostro adhereamus et tanta eius in eum claritate rapiamur ut nulla nos uisa ex inferioribus a conspectu superiore detorqueant; quamquam et si aliquid hinc intentioni nostrae suggereretur, ab appetitu inferiorum sempiterna nos diaboli damnatio cruciatusque reuocarent. [3.25.77.265] Tanta est autem pulchritudo iustitiae, tante iocunditas lucis aeternae, hoc est incommutabilis ueritatis atque sapientiae, ut, etiam si non liceret amplius in ea manere quam unius diei mora, propter hoc solum innumerabilis anni huius uitae pleni deliciis et circumfluentia temporalium bonorum recte meritoque contemnerentur. [3.25.77.266] Non enim falso aut paruo affectu dictum est: Quoniam melior dies uniis in atriis tuis super milia. Quamquam et alio sensu possit intellegi ut milia dierum in temporis mutabilitate intellegantur, unius autem diei nomine incommutabilitas aeternitatis uocetur. [3.25.77.267] Nescio me aliquid praetermisisse quod ex nostra responsione, quantum dominus praebere dignatus est, tuis interrogationibus desit. Quamquam et si aliquid tibi occurrit, modus libri nos iam finem facere et ab hac disputatione requiescere aliquando compellit.