THESAURUS MUSICARUM LATINARUM School of Music Indiana University Bloomington, IN 47405 Internet: Mathiese@UCS.Indiana.edu) SCANNED FROM MIGNE PL 32: 1081-1100 ---------------------------------------------------------------------------- /1081/ AURELII AUGUSTINI DE MUSICA LIBRI SEX LIBER PRIMUS Traditur musicae definitio; et qui ad huiusce disciplinae considerationem pertinent, motuum numerosorum species ac proportio explicantur. Caput primum.--Sonorum certas dimensiones obseruare non ad grammaticam spectat, sed ad musicam. 1. MAGISTER: Modus, qui pes est? Discipulus: Pyrrhichius. MAGISTER: Quot temporum est? DISCIPULUS: Duum. /1082/ MAGISTER: Bonus, qui pes est? DISCIPULUS: Idem qui et modus. MAGISTER: Hoc est ergo modus, quod bonus. DISCIPULUS: Non. MAGISTER: Cur ergo idem? DISCIPULUS: Quia idem in sono, in significatione aliud. MAGISTER: Concedis ergo eumdem sonum esse cum dicimus, /1083/ modus, et, bonus. DISCIPULUS: Litterarum sono ista uideo discrepare, caetera autem paria esse. MAGISTER: Quid? cum enuntiamus, pone uerbum, et pone aduerbium; praeter id quod significatio diuersa est, nihil tibi uidetur sonus distare? DISCIPULUS: Distat omnino. MAGISTER: Unde distat, cum et iisdem temporibus utrumque, et iisdem litteris constet? DISCIPULUS: Ego distat quod in diuersis locis habent acumen. MAGISTER: Cuius tandem artis est ista dignoscere? DISCIPULUS: A grammaticis haec audire soleo, et ibi ea didici; sed utrum hoc eiusdem artis sit proprium, an aliunde usurpatum, nescio. MAGISTER: Post ista uidebimus: nunc illud quaero, utrum si tympanum uel chordam bis percuterem tam raptim et uelociter quam cum enuntiamus modus, aut bonus; agnosceres et tibi eadem tempora esse, an non. DISCIPULUS: Agnoscerem. MAGISTER: Vocares ergo pedem pyrrhichium. DISCIPULUS: Vocarem. MAGISTER: Nomen huius pedis a quo, nisi a grammatico, didicisti? DISCIPULUS: Fateor. MAGISTER: Ergo de omnibus huiusmodi sonis grammaticus iudicabit; an per teipsum istos pulsus didicisti, sed nomen quod imponeres, a grammatico audieras? DISCIPULUS: Ita est. MAGISTER: Et ausus es nomen quod te grammatica docuit, transferre ad eam rem, quam non pertinere ad grammaticam confiteris? DISCIPULUS: Video non ob aliud pedi nomen impositum, quam propter temporum dimensionem; quam ubicumque cognouero, eo transferre illud uocabulum cur non audeo? Sed etsi alia uocabula sunt imponenda, cum eiusdem dimensionis soni sunt, sed ad grammaticos tamen non pertinent; quid mihi est de nominibus laborare, cum res aperta sit? MAGISTER: Nec ego id uolo: sed tamen cum uideas innumerabilia genera sonorum, in quibus certae dimensiones obseruari possunt, quae genera fatemur grammaticae disciplinae non esse tribuenda; nonne censes esse aliam aliquam disciplinam, quae quidquid in huiusmodi sit uocibus numerosum artificiosumque, contineat? DISCIPULUS: Probabile mihi uidetur. MAGISTER: Quod eius esse nomen existimas? Nam opinor non tibi nouum esse omnipotentiam quamdam canendi Musis solere concedi. Haec est, nisi fallor, illa quae Musica nominatur. DISCIPULUS: Et ego hanc esse existimo. Caput II.--Musica quid sit. Modulari quid sit. 2. MAGISTER: Sed iam placet nobis de nomine minime laborare: modo inquiramus, si uidetur, quam diligentissime possumus, omnem huius quaecumque est disciplinae uim atque rationem. DISCIPULUS: Inquiramus sane: nam hoc totum quidquid est, multum nosse desidero. MAGISTER: Defini ergo musicam. DISCIPULUS: Non audeo. MAGISTER: Potes saltem definitionem meam probare? DISCIPULUS: Experibor, si dixeris. MAGISTER: Musica est scientia bene modulandi. An tibi non uidetur? DISCIPULUS: Videretur fortasse, si mihi liqueret quid sit ipsa modulatio. MAGISTER: Numquidnam hoc uerbum quod modulari dicitur, aut nunquam audisti, aut uspiam nisi in eo quod ad cantandum saltandumue pertineret? DISCIPULUS: Ita est quidem: sed quia uideo modulari a modo esse dictum, cum in omnibus bene factis modus seruandus sit, et multa etiam in canendo ac saltando quamuis delectent, uilissima sint; uolo plenissime accipere quid prorsus sit ipsa modulatio, quo /1084/ uno pene uerbo tantae disciplinae definitio continetur. Non enim tale aliquid hic discendum est, quale quilibet cantores histrionesque nouerunt. MAGISTER: Illud superius, quod in omnibus etiam praeter musicam factis modus seruandus est, et tamen in musica modulatio dicitur, non te moueat; nisi forte ignoras dictionem oratoris proprie nominari. DISCIPULUS: Non ignoro: sed quorsum istuc? MAGISTER: Quia et puer tuus quamlibet impolitissimus et rusticissimus, cum uel uno uerbo interroganti tibi respondet, fateris eum aliquid dicere? DISCIPULUS: Fateor. MAGISTER: Ergo et ille orator est? DISCIPULUS: Non, MAGISTER: Non igitur dictione usus est cum aliquid dixerit, quamuis dictionem a dicendo dictam esse fateamur. DISCIPULUS: Concedo: sed et hoc quo pertineat requiro. MAGISTER: Ad id scilicet ut intelligas modulationem posse ad solam musicam pertinere, quamuis modus unde flexum uerbum est, possit etiam in aliis rebus esse: quemadmodum dictio proprie tribuitur oratoribus, quamuis dicat aliquid omnis qui loquitur, et a discendo dictio nominata sit. DISCIPULUS: Iam intelligo. 3. MAGISTER: Illud ergo quod abs te postea dictum est multa esse in canendo et saltando uilia, in quibus si modulationis nomen accipimus, pene diuina ista disciplina uilescit; cautissime omnino abs te animaduersum est. Itaque discutiamus primum quid sit modulari, deinde quid sit bene modulari: non enim frustra est definitioni additum. Postremo etiam quod ibi scientia posita est, non est contemnendum: nam his tribus, nisi fallor, definitio illa perfecta est. DISCIPULUS: Ita fiat. MAGISTER: Igitur quoniam fatemur modulationem a modo esse nominatam; numquidnam tibi uidetur metuendum ne aut excedatur modus, aut non impleatur nisi in rebus quae motu aliquo fiunt? aut si nihil moueatur, possumus formidare ne praeter modum aliquid fiat? DISCIPULUS: Nullo pacto. MAGISTER: Ergo modulatio non incongrue dicitur mouendi quaedam peritia, uel certe qua fit ut bene aliquid moueatur. Non enim possumus dicere bene moueri aliquid, si modum non seruat. DISCIPULUS: Non possumus quidem: sed necesse erit rursus istam modulationem in omnibus bene factis intelligere. Nihil quippe nisi bene mouendo, bene fieri uideo. MAGISTER: Quid si forte ista omnia per musicam fiant, quamuis modulationis nomen in cuiuscemodi organis magis tritum sit, nec immerito? Nam credo uideri tibi aliud esse tornatum aliquid ligneum, uel argenteum, uel cuiusce materiae; aliud autem ipsum motum artificis, cum illa tornantur. DISCIPULUS: Assentior multum differre. MAGISTER: Numquidnam ergo ipse motus propter se appetitur, et non propter id quod uult esse tornatum? DISCIPULUS: Manifestum est. MAGISTER: Quid? si membra non ob aliud moueret, nisi ut pulchre ac decore mouerentur, eum facere aliud nisi saltare diceremus? DISCIPULUS: Ita uidetur. MAGISTER: Quando ergo censes aliquam rem praestare et quasi dominari? cum propter seipsam, an cum propter aliud appetitur? DISCIPULUS: Quis negat cum propter seipsam? MAGISTER: Repete nunc illud superius quod de modulatione diximus: nam ita eam posueramus, quasi quamdam mouendi esse peritiam, et uide ubi magis habere sedem debeat hoc nomen: in eo motu qui uelut liber est, id est propter se ipse appetitur, et /1085/ per se ipse delectat; an in eo qui seruit quodammodo: nam quasi seruiunt omnia quae non sibi sunt, sed ad aliquid aliud referuntur. DISCIPULUS: In eo scilicet qui propter se appetitur. MAGISTER: Ergo scientiam modulandi iam probabile est esse scientiam bene mouendi; ita ut motus per se ipse appetatur, atque ob hoc per se ipse delectet. DISCIPULUS: Probabile sane. Caput III.--Bene modulari quid sit, et cur in musicae definitione positum. 4. MAGISTER: Cur ergo additum est, bene; cum iam ipsa modulatio nisi bene moueatur, esse non possit? DISCIPULUS: Nescio, et quemadmodum mihi ereptum sit ignoro: nam hoc requirendum animo haeserat. MAGISTER: Poterat omnino nulla de hoc uerbo controuersia fieri, ut iam musicam sublato eo quod positum est, bene, tantum scientiam modulandi definiremus. DISCIPULUS: Quis enim ferat, si enodare totum ita uelis? MAGISTER: Musica est scientia bene mouendi. Sed quia bene moueri iam dici potest, quidquid numerose seruatis temporum atque interuallorum dimensionibus mouetur (iam enim delectat et ob hoc modulatio non incongrue iam uocatur); fieri autem potest, ut ista numerositas atque dimensio delectet, quando non opus est; ut si quis suauissime canens, et pulchre saltans, uelit eo ipso lasciuire, cum res seueritatem desiderat: non bene utique numerosa modulatione utitur; id est ea motione quae iam bona, ex eo quia numerosa est, dici potest, male ille, id est incongruenter utitur. Unde aliud est modulari, aliud bene modulari. Nam modulatio ad quemuis cantorem, tantum qui non erret in illis dimensionibus uocum ac sonorum; bona uero modulario ad hanc liberalem disciplinam, id est ad musicam, pertinere arbitranda est. Quod si nec illa bona tibi motio uidetur, ex eo quia inepta est, quamuis artificiose numerosam esse fateare; teneamus illud nostrum, quod ubique seruandum est, ne certamen uerbi, re satis elucente, nos torqueat; nihilque curemus, utrum musica modulandi, an bene modulandi scientia describatur. DISCIPULUS: Amo quidem rixas uerborum praeterire atque contemnere, non tamen mihi displicet ista distinctio. Caput IV.--Scientia cur in musicae definitione ponitur. 5. MAGISTER: Restat ut quaeramus cur sit in definitione scientia. DISCIPULUS: Ita fiat: nam hoc flagitare ordinem memini. MAGISTER: Responde igitur, utrum tibi uideatur bene modulari uocem luscinia uerna parte anni: nam et numerosus est et suauissimus ille cantus, et, nisi fallor, tempori congruit. DISCIPULUS: Videtur omnino. MAGISTER: Numquidnam liberalis huius disciplinae perita est? DISCIPULUS: Non. MAGISTER: Vides igitur nomen scientiae definitioni pernecessarium. DISCIPULUS: Video prorsus. MAGISTER: Dic mihi ergo, quaeso te; nonne tales tibi omnes uidentur, qualis illa luscinia est, qui sensu quodam ducti bene canunt, hoc est numerose id faciunt ac suauiter, quamuis interrogati de ipsis numeris, uel de interuallis acutarum grauiumque uocum, respondere non possint? DISCIPULUS: Simillimos eos puto. MAGISTER: Quid? ii qui illos sine ista scientia libenter /1086/ audiunt; cum uideamus elephantos, ursos, aliaque nonnulla genera bestiarum ad cantus moueri, auesque ipsas delectari suis uocibus (non enim nullo extra proposito commodo tam impense id agerent sine quadam libidine); nonne pecoribus comparandi sunt. DISCIPULUS: Censeo: sed pene in omne genus humanum tendit haec contumelia. MAGISTER: Non est quod putas. Nam magni uiri, etsi musicam nesciunt, aut congruere plebi uolunt, quae non multum a pecoribus distat, et cuius ingens est numerus, quod modestissime ac prudentissime faciunt (sed de hoc nunc disserendi locus non est); aut post magnas curas relaxandi ac reparandi animi gratia moderatissime ab iis aliquid uoluptatis assumitur. Quam interdum sic capere modestissimum est; ab ea uero capi uel interdum, turpe atque indecorum est. 6. Sed quid tibi uidetur? qui uel tibiis canunt uel cithara, atque huiusmodi instrumentis, numquidnam possunt lusciniae comparari? DISCIPULUS: Non. MAGISTER: Quid igitur distant? DISCIPULUS: Quod in istis artem quamdam esso uideo, in illa uero solam naturam. MAGISTER: Verisimile dicis; sed ars tibi uidetur ista esse dicenda, etiamsi quadam imitatione id faciunt? DISCIPULUS: Cur non? Nam uideo tantum ualere in artibus imitationem, ut, ea sublata, omnes pene perimantur. Praebent enim se magistri ad imitandum, et hoc ipsum est quod uocant docere. MAGISTER: Videtur tibi ars ratio esse quaedam, et ii qui arte utuntur, ratione uti: an aliter putas? DISCIPULUS: Videtur. MAGISTER: Quisquis igitur ratione uti non potest, arte non utitur. DISCIPULUS: Et hoc concedo. MAGISTER: Censesne muta animalia, quae etiam irrationalia dicuntur, uti posse ratione? DISCIPULUS: Nullo modo. MAGISTER: Aut igitur picas et psittacos et coruos rationalia esse dicturus es animalia, aut imitationem nomine artis temere uocasti. Videmus enim has aues et multa canere ac sonare quodam humano usu, et nonnisi imitando facere: nisi tu aliter credis. DISCIPULUS: Quomodo hoc confeceris, et quantum contra responsionem meam ualeat, nondum plane intelligo. MAGISTER: Quaesiueram ex te, utrum citharistas et tibicines, et huiusmodi aliud genus hominum, artem diceres habere, etiamsi id quod in canendo faciunt, imitatione assecuti sunt. Dixisti esse artem, tantumque id ualere affirmasti, ut omnes pene tibi artes periclitari uiderentur imitatione sublata. Ex quo iam colligi potest, omnem qui imitando assequitur aliquid, arte uti; etiamsi forte non omnis qui arte utitur, imitando eam perceperit. At si omnis imitatio ars est, et ars omnis ratio; omnis imitatio ratio: ratione autem non utitur irrationale animal; non igitur habet artem: habet autem imitationem; non est igitur ars imitatio. DISCIPULUS: Ego multas artes imitatione constare dixi, non ipsam imitationem artem uocaui. MAGISTER: Quae igitur artes imitatione constant, non eas censes ratione constare? DISCIPULUS: Imo utroque puto eas constare. MAGISTER: Nihil repugno, sed scientiam in quo ponis; in ratione, an in imitatione? DISCIPULUS: Et hoc in utroque. MAGISTER: Ergo scientiam illis auibus dabis, quibus imitationem non adimis. DISCIPULUS: Non dabo: ita enim dixi /1087/ in utroque esse scientiam, ut in sola imitatione esse non possit. MAGISTER: Quid? in sola ratione uidetur tibi esse posse? DISCIPULUS: Videtur. MAGISTER: Aliud igitur putas esse artem, aliud scientiam. Siquidem scientia et in sola ratione esse potest, ars autem rationi iungit imitationem. DISCIPULUS: Non uideo esse consequens. Non enim omnes, sed multas artes dixeram, simul ratione atque imitatione constare. MAGISTER: Quid? scientiam uocabisne etiam illam, quae his duobus simul constat; an ei solam partem rationis attribues? DISCIPULUS: Quid enim me prohibet uocare scientiam, cum rationi adiungitur imitatio? 7. MAGISTER: Quoniam nunc agimus de citharista et tibicine, id est de musicis rebus; uolo mihi dicas, utrum corpori tribuendum sit, id est obtemperationi cuidam corporis, si quid isti homines imitatione faciunt. DISCIPULUS: Ego istam et animo simul et corpori tribuendam puto: quanquam idipsum uerbum satis proprie abs te positum est, quod obtemperationem corporis appellasti: non enim obtemperari nisi animo potest. MAGISTER: Video te cautissime imitationem non soli corpori uoluisse concedere. Sed numquid scientiam negabis ad solum animum pertinere? DISCIPULUS: Quis hoc negauerit? MAGISTER: Nullo modo igitur scientiam in sonis neruorum et tibiarum, simul et rationi et imitationi tribuere sineris. Illa enim imitatio non est, ut confessus es, sine corpore; scientiam uero solius animi esse dixisti. DISCIPULUS: Ex iis quidem quae tibi concessi, fateor hoc esse confectum: sed quid ad rem? Habebit enim et tibicen scientiam in animo. Neque enim cum ei accedit imitatio, quam sine corpore dedi esse non posse, adimet illud quod animo amplectitur. MAGISTER: Non adimet quidem: nec ego affirmo eos, a quibus organa ista tractantur, omnes carere scientia, sed non habere omnes dico. Istam enim ad hoc uoluimus quaestionem, ut intelligamus, si possumus, quam recte sit scientia in illa definitione musicae posita; quam si omnes tibicines et fidicines, et id genus alii quilibet habent, nihil ista disciplina puto esse uilius, nihil abiectius. 8. Sed attende quam diligentissime, ut quod diu iam molimur appareat. Certe enim iam mihi dedisti in solo animo habitare scientiam. DISCIPULUS: Quidni dederim? MAGISTER: Quid? sensum aurium animone, an corpori, an utrique concedis? DISCIPULUS: Utrique. MAGISTER: Quid memoriam? DISCIPULUS: Animo puto esse tribuendam. Non enim si per sensus percipimus aliquid quod memoriae commendamus, ideo in corpore memoria esse putanda est. MAGISTER: Magna fortasse ista quaestio est, necque huic opportuna sermoni. Sed quod proposito sat est, puto te negare non posse, bestias habere memoriam. Nam et nidos post annum reuisunt hirundines, et de capellis uerissime dictum est: Atque ipse memores redeunt in tecta capellae. (Georgica, liber 3, uersus 316.) Et canis heroem dominum, iam suis hominibus oblitum recognouisse praedicatur (Odysseae [Rho], uersus 291 et sequentes). Et innumerabilia, si uelimus, animaduertere possumus, quibus id quod dico manifestum est. DISCIPULUS: Nec ego istud nego, et quid te adiuuet, uehementer exspecto. /1088/ MAGISTER: Quid putas, nisi quod scientiam qui soli animo tribuit, eamque omnibus irrationalibus animantibus adimit, neque in sensu eam, neque in memoria (nam illud non est sine corpore, et utrumque etiam in bestia est), sed in solo intellectu collocauit? DISCIPULUS: Et hoc exspecto quid te adiuuet. MAGISTER: Nihil aliud, nisi omnes qui sensum sequuntur, et quod in eo delectat, memoriae commendant, atque secundum id corpus mouentes, uim quamdam imitationis adiungunt; non eos habere scientiam, quamuis perite ac docte multa facere uideantur, si rem ipsam quam profitentur aut exhibent, intellectus puritate ac ueritate non teneant. At si tales esse istos theatricos operarios ratio demonstrauerit; nihil erit, ut opinor, cur dubites eis negare scientiam, et ob hoc musicam, quae scientia modulandi est, nequaquam concedere. DISCIPULUS: Explica hoc; uideamus quale sit. 9. MAGISTER: Mobilitatem digitorum celeriorem uel pigriorem credo te non scientiae, sed usui dare. DISCIPULUS: Cur ita credis id? MAGISTER: Quia superius soli animo scientiam tribuebas, hoc autem quanquam imperante animo tamen esse corporis uides. DISCIPULUS: Sed cum sciens animus hoc imperat corpori, magis hoc scienti animo, quam seruientibus membris tribuendum puto. MAGISTER: Nonne censes posse fieri ut unus alium scientia praecedat, cum ille imperitior multo facilius et expeditius digitos moueat? DISCIPULUS: Censeo. MAGISTER: At si motus celer et expeditior digitorum scientiae tribuendus esset, tanto in eo quisque excelleret, quanto esset scientior. DISCIPULUS: Concedo. MAGISTER: Attende etiam istud. Nam opinor nonnunquam te animaduertisse fabros, uel huiusmodi opifices, ascia siue securi eumdem locum feriendo repetere, et non alio quam eo quo intendit animus ictum perducere; quod nos tentantes cum assequi nequimus, ab eis saepe irridemur. DISCIPULUS: Ita est ut dicis. MAGISTER: Ergo cum id nos facere non ualemus, numquid ignoramus quid feriri debeat, uel quantum debeat amputari? DISCIPULUS: Saepe ignoramus, saepe scimus. MAGISTER: Fac ergo aliquem nosse omnia, quae fabri facere debeant, et perfecte nosse, minus tamen ualere in opere; sed eisdem ipsis qui facillime operantur, multa dictare solertius quam illi per se iudicare possent; an id usu euenire negas? DISCIPULUS: Non nego. MAGISTER: Non igitur solum mouendi celeritas atque facilitas, sed etiam motionis modus ipse in membris, usui potius quam scientiae tribuendus est. Nam si aliter esset, eo quisque manibus melius uteretur quo esset peritior: quod licet ad tibias citharasue referamns, ne quod ibi digiti atque articuli faciunt, quia difficile nobis est, scientia potius quam usu et sedula imitatione ac meditatione fieri putemus. DISCIPULUS: Non queo resistere; nam et medicos audire soleo doctissimos uiros, saepe in secandis, uel quoquo modo comprimendis membris, in eo quod manu ac ferro fiat, ab imperitioribus antecedi. quod genus curandi chirurgiam nominant, quo uocabulo satis significatur operaria quaedam in manibus medendi consuetudo. Perge itaque ad caetera, et iam istam confice quaestionem. /1089/ Caput V.--Sensus musices an insit a natura. 10. MAGISTER: Illud restat, ut opinor, ut inueniamus, si possumus, has ipsas artes quae nobis per manus placent ut illius usus potentes essent, non continuo scientiam, sed sensum ac memoriam secutas: ne forte mihi dicas fieri quidem posse, ut scientia sine usu sit, et maior plerumque quam est in eis qui usu excellunt; sed tamen etiam illo ad usum tantum non potuisse sine ulla scientia peruenire. DISCIPULUS: Aggredere: nam ita deberi manifestum est. MAGISTER: Nunquamne huiusmodi histriones audisti studiosius? DISCIPULUS: Plus fortasse quam uellem. MAGISTER: Unde fieri putas, ut imperita multitudo explodat saepe tibicinem nugatorios sonos efferentem; rursumque plaudat bene canenti, et prorsus quanto suauius canitur, tanto amplius et studiosius moueatur? Numquidnam id a uulgo per artem musicam fieri credendum est? DISCIPULUS: Non. MAGISTER: Quid igitur? DISCIPULUS: Natura id fieri puto, quae omnibus dedit sensum audiendi, quo ista iudicantur. MAGISTER: Recte putas. Sed iam etiam illud uide, utrum et tibicen ipse hoc sensu praeditus sit. Quod si ita est, potest eius sequens iudicium mouere digitos cum tibias inflauerit, et quod satis commode pro arbitrio sonuerit, id notare ac mandare memoriae, atque id repetendo consuefacere digitos eo ferri sine ulla trepidatione et errore, siue ab alio accipiat id quod cantet, siue ipse inueniat, illa de qua dictum est ducente atque approbante natura. Itaque cum sensum memoria, et articuli memoriam sequuntur, usu iam edomiti atque praeparati; canit cum uult tanto melius atque iucundius, quanto illis omnibus praestat quae superius ratio docuit cum bestiis nos habere communia, appetitum scilicet imitandi, sensum atque memoriam. Numquid habes aduersum ista quod dicas? DISCIPULUS: Ego uero nihil habeo. Iam audire cupio cuiusmodi sit illa disciplina, quam profecto a cognitione uilissimorum animorum uideo subtilissime uindicatam. Caput VI.--Cantores theatricos nescire musicam. 11. MAGISTER: Nondum est satis quod factum est, nec ad eius explicationem transire nos sinam, nisi quemadmodum constitit inter nos posse histriones sine ista scientia satisfacere uoluptati aurium popularium; ita etiam nullo modo esse posse histriones musicae studiosos peritosque constiterit. DISCIPULUS: Mirum si hoc effeceris. MAGISTER: Facile id quidem, sed attentiore te mihi opus est. DISCIPULUS: Nunquam equidem, quod sciam, remissior in audiendo fui, ab usque sermo iste sumpsit exordium: sed nunc me, fateor multo erectiorem reddidisti. MAGISTER: Gratum habeo, quanquam tibi te commodes magis. Itaque responde, si placet, utrum tibi uideatur scire quid sit aureus solidus, qui eum aequo pretio uendere cupiens, decem nummos eum ualere putauerit? DISCIPULUS: Cui hoc uideatur? MAGISTER: Nunc age, dic mihi, quid charius habendum sit, quod nostra intelligentia continetur, an quod nobis fortuito imperitorum iudicio tribuitur? DISCIPULUS: Nulli dubium, est, longe illud primum praestare caeteris omnibus, quae ne nostra quidem putanda sunt. MAGISTER: Num ergo negas omnem scientiam intelligentia /1090/ contineri? DISCIPULUS: Quis negat? MAGISTER: Et musica igitur ibi est, DISCIPULUS: Video ex eius definitione id esse consequens. MAGISTER: Quid? plausus populi et omnia illa theatrica praemia, nonne tibi ex eo genere uidentur, quod in potestate fortunae et imperitorum iudicio positum est? D, Nihil magis arbitror esse fortuitum obnoxiumque casibus et plebeiae dominationi nutibusque subiectum, quam illa sunt omnia. MAGISTER: Hoccine igitur pretio cantus suos uenderent histriones, si musicam scirent? DISCIPULUS: Non parum quidem hac conclusione commoueor, sed nonnihil habeo quod contradicam. Nam ille uenditor solidi cum isto comparandus non uidetur: non enim accepto plausu aut qualibet sibi largita pecunia scientiam, si quam forte habet qua populum delectauit, amittit; sed onustior nummo, et laude hominum laetior, cum eadem disciplina incolumi atque integra domum discedit: stultus autem esset, si commoda illa contemneret, quae non adeptus multo esset ignobilior atque pauperior; adeptus autem nihilo esset indoctior. 12. MAGISTER: Vide ergo utrum uel isto conficiamus quod uolumus. Nam credo uideri tibi multo esse praestantius, id propter quod aliquid facimus, quam idipsum quod facimus. DISCIPULUS: Manifestum est. MAGISTER: Qui ergo cantat uel cantare dicit, non ob aliud nisi ut laudetur a populo, uel omnino abs quouis homine, nonne iudicat meliorem laudem illam esse quam cantum? DISCIPULUS: Negare non possum. MAGISTER: Quid? ille qui male de aliqua re iudicat, uidetur tibi eam scire? DISCIPULUS: Nullo modo, nisi forte quoquo modo corruptus. MAGISTER: Ergo qui uere putat melius esse aliquid quod deterius est nullo dubitante scientia eius caret. DISCIPULUS: Ita est. MAGISTER: Quando igitur mihi uel persuaseris uel ostenderis quemlibet histrionum non ideo illam, si quam habet facultatem, uel assecutum esse uel exhibere ut populo placeat propter quaestum aut famam; concedam posse quemquam et musicae habere scientiam, et esse histrionem. Si autem perprobabile est, neminem esse histrionum qui non sibi professionis finem in pecunia seu gloria constituat ac proponat, fateare necesse est aut musicam nescire histriones, aut magis expetendam esse ab aliis laudem, uel quaeque alia fortuita commoda, quam a nobismetipsis intelligentiam. DISCIPULUS: Video me, qui superiora concesserim, etiam istis cedere debere. Non enim mihi ullo modo uideri potest de scena inueniri posse talem uirum, qui artem suam propter seipsam, non propter extra posita commoda diligat; cum de gymnasio uix talis inueniatur: quanquam si quis existit, uel exstiterit, non eo contemnendi musici, sed honorandi aliquando histriones possint uideri. Quamobrem explica iam, si placet, tantam istam, quae iam uilis mihi uideri non potest, disciplinam. Caput VII.--Diu et non diu in motu. 13. MAGISTER: Faciam, imo tu facies. Nam ego nihil aliud quam rogabo te ac percontabor: tu uero totum hoc quidquid est, et quod nunc nesciens quaerere uideris, /1091/ respondendo explicabis. Itaque iam ex te quaero, utrum quisquam possit, et diu et uelociter currere. DISCIPULUS: Potest. MAGISTER: Quid, tarde et uelociter? DISCIPULUS: Nullo modo. MAGISTER: Aliud ergo est diu, aliud tarde. DISCIPULUS: Aliud omnino. MAGISTER: Item quaero, quid putes diuturnitati esse contrarium, sicuti est tarditati uelocitas. DISCIPULUS: Non mihi occurrit usitatum nomen. Itaque diuturno nihil uideo quod opponam, nisi non diuturnum, ut ei quod dicitur, diu, contrarium sit non diu, quia et uelociter si nollem dicere, et pro eo non tarde dicerem, nihil aliud significaretur. MAGISTER: Verum dicis. Nihil enim deperit, cum ita loquimur, ueritati. Nam et mihi si est hoc nomen, quod tibi non occurrisse dicis, aut ignoratur a me, aut in praesentia non uenit in mentem. Quamobrem sic agamus, ut haec bina contraria appellemus hoc modo, diu et non diu, tarde et uelociter. Ac primum de diuturno et non diuturno disseramus si placet. DISCIPULUS: Ita fiat. Caput VIII.--Propositio in motu diuturno et non diuturno. 14. MAGISTER: Manifestumne tibi est, id dici diu fieri quod per longum, id autem non diu quod per breue tempus fit? DISCIPULUS: Manifestum. MAGISTER: Motus igitur qui fit, uerbi gratia, duabus horis, nonne ad eum qui una hora fit, duplum habet temporis? DISCIPULUS: Quis hinc dubitauerit? MAGISTER: Recipit ergo id quod diu uel non diu dicimus dimensiones huiusmodi et numeros, ut alius motus ad alium, tanquam duo ad unum sit; id est ut bis tantum habeat alius quantum semel: alius item ad alium tanquam tria ad duo, id est ut tantas tres partes temporis habeat, quantas aliud duas: atque ita per caeteros numeros licet currere, ut non sint spatia indefinita et indeterminata, sed habeant ad se duo motus aliquem numerum; aut eumdem, uelut unum ad unum, ad duo duo, ad tria tria, quatuor ad quatuor: aut non eumdem, ut unum ad duo, duo ad tria, tria ad quatuor; aut unum ad tria, duo ad sex, et quidquid potest aliquid ad sese dimensionis obtinere. DISCIPULUS: Planius ita quaeso. MAGISTER: Reuertere ergo ad illas horas, et quod satis putabam dictum, cum de una hora et de duabus dixissem, per omnia considera. Certe enim non negas posse fieri aliquem motum tempore unius horae, et alium duarum. DISCIPULUS: Verum est. MAGISTER: Quid? alium duarum, alium trium non fateris? DISCIPULUS: Fateor. MAGISTER: Et alium tribus horis fieri, alium quatuor; rursus alium una, alium tribus; aut alium duabus, alium sex, nonne manifestum est? DISCIPULUS: Manifestum. MAGISTER: Cur ergo et aliud non manifestum sit? Nam hoc dicebam cum duos motus habere ad se posse aliquem numerum dicerem, uelut unum ad duo, duo ad tria, tria ad quatuor; unum ad tria, duo ad sex, et si quos alios recensere uolueris. His enim cognitis, est et potestatis persequi caetera, siue septem ad decem, siue quinque /1092/ ad octo, et quidquid omnino est in duobus motibus ita partes dimensas habentibus ad inuicem, ut possint dici tot ad tot; siue aequales numeri sint, siue alius maior, alius minor. DISCIPULUS: Iam intelligo, et fieri posse concedo. Caput IX.--Motus rationabiles et irrationabiles, connumerati et dinumerati. 15. MAGISTER: Illud etiam, ut opinor, intelligis, omnem mensuram, et modum immoderationi et infinitati recte anteponi. DISCIPULUS: Manifestissimum est. MAGISTER: Duo igitur motus qui ad sese, ut dictum est, habent aliquam numerosam dimensionem, iis qui eam non habent anteponendi sunt. DISCIPULUS: Et hoc manifestum est atque consequens: illos enim certus quidam modus, atque mensura quae in numeris est, sibimet copulat; qua qui carent, non utique sibi aliqua ratione iunguntur. MAGISTER: Appellemus ergo, si placet, illos qui inter se dimensi sunt, rationabiles; illos autem qui ea dimensione carent, irrationabiles. DISCIPULUS: Placet uero. MAGISTER: Iam illud attende, utrum tibi uideatur maior concordia in motibus rationabilibus eorum qui aequales sunt inter se, quam eorum qui sunt inaequales. DISCIPULUS: Cui hoc non uideatur? MAGISTER: Porro inaequalium, nonne alii sunt in quibus possumus dicere, quota parte sua maior aut coaequetur minori, aut eum excedat, ut duo et quatuor, uel sex et octo; alii autem in quibus non idem dici potest, sicut in his numeris, tria et decem, uel quatuor et undecim? Cernis profecto in illis duobus numeris superioribus dimidia parte maiorem minori coaequari; in iis rursum quos posterius dixi, minorem a maiore quarta parte maioris excedi: in his autem aliis, quales sunt tria et decem, uel quatuor et undecim, uidemus quidem nonnullam conuenientiam, quia partes ad se habent, de quibus dici possit, tot ad tot; sed numquid talem, qualis est in superioribus? Nam neque quota parte minori maior aequetur, neque quota parte minorem maior excedat, dici ullo modo potest. Nam neque tria quota pars sit denarii numeri, neque quatuor quota pars sit undenarii, dixerit quispiam. Cum autem dico ut consideres quota sit pars, liquidam dico, et sine ullo additamento; sicuti est dimidia, tertia, quarta, quinta, sexta, et deinceps; non ut trientes et semiunciae, et hoc genus praecisionum aliquid addatur. DISCIPULUS: Iam intelligo. 16. MAGISTER: Ergo ex his inaequalibus motibus rationabilibus, quoniam duo genera subiectis etiam numerorum exemplis proposui, quos quibus anteponendos arbitraris? illosne in quibus illa quota pars dici potest, an in quibus non potest? DISCIPULUS: Illos mihi ratio uidetur anteponendos iubere, in quibus potest dici, ut demonstratum est, quota parte sui maior coaequetur minori, aut eum excedat, iis in quibus idem non euenit. MAGISTER: Recte. Sed uisne etiam his nomina imponamus, ut cum eos deinceps commemorare necesse fuerit, /1093/ expeditius loquamur? DISCIPULUS: Volo sane. MAGISTER: Appellemus ergo istos quos praeponimus, connumeratos; illos autem quibus hos praeponimus, dinumeratos: propterea quia isti superiores non solum singuli numerantur, sed etiam ea parte qua maior minori aequatur uel eum excedit, se metiuntur et numerant; illi autem posteriores singillatim tantummodo ad se numerantur, ea uero parte qua uel aequatur minori maior, excedit non se metiuntur et numerant. Non enim potest in eis dici, aut quoties habeat minorem maior; aut illud quo excedit maior minorem quoties habeat et maior et minor. DISCIPULUS: Accipio et ista uocabula, et quantum ualeo, faciam ut meminerim. Caput X.--Motus complicati et sesquati. 17. MAGISTER: Age nunc uideamus connumeratorum quae possit esse partitio: namque arbitror eam esse perspicuam. Unum enim genus est connumeratorum, in quo minor numerus metitur maiorem; id est aliquoties eum habet maior sicut numeros duo et quatuor esse diximus: uidemus enim duo a quatuor bis haberi; quae ter haberentur, si non quatuor, sed sex ad duo poneremus; quater autem, si octo; quinquies, si decem. Aliud genus est, in quo ea pars qua excedit maior minorem, ambos metitur; id est aliquoties habent eam et maior et minor, quod in illis numeris iam perspeximus, sex et octo. Nam pars illa qua exceditur minor, duo sunt, quos uides esse in octonario numero quater, in senario ter: quare hos quoque motus de quibus agitur, et numeros per quos illustratur quod in motibus discere uolumus, notemus atque signemus uocabulis. Nam eorum distinctio iamdudum, nisi fallor, apparet. Quocirca, si tibi iam uidetur, illi ubi multiplicato minore fit maior, uocentur complicati; illi autem sesquati, ueteri iam nomine. Nam sesque appellatur, ubi duo numeri ad se ea ratione affecti sunt, ut tot partes habeat ad minorem maior, quota parte sui eum praecedit: nam si est tria ad duo, tertia parte sui praecedit maior minorem; si quatuor ad tria, quarta; si quinque ad quatuor, quinta, atque ita deinceps: eadem ratio est et in sex ad quatuor, octo ad sex, decem ad octo; et inde licet hanc rationem et in consequentibus et in maioribus numeris animaduertere atque explorare. Nominis autem huius originem non facile dixerim: nisi forte sesque quasi se absque dictum, id est absque se, quia quinque ad quatuor, absque quinta parte sua maior hoc est quod minor. Quibus de rebus quaero quid tibi uideatur. DISCIPULUS: Mihi uero et illa ratio dimensionum atque numerorum uidetur uerissima; et uocabula quae abs te imposita sunt, congrua mihi uidentur commemorandis eis rebus quas intelleximus: et huius origo nominis quam nunc explicasti, non est absurda, etiamsi forte non ea sit quam secutus est qui hoc nomen instituit. /1094/ Caput XI.--Motus et numerus in infinitum progrediens ut ad certam formam coercetur. 18. MAGISTER: Probo et accipio sententiam tuam: sed uidesne omnes istos rationabiles motus, id est qui ad sese habent aliquam numerorum dimensionem, in infinitum posse per numeros pergere, nisi rursus eos certa ratio coercuerit, et ad quemdam modum formamque reuocauerit? Nam ut primo de ipsis aequalibus dicam; unum ad unum, duo ad duo, tria ad tria, quatuor ad quatuor, ac deinceps si persequar, quis finis erit, cum ipsius numeri finis nullus sit? Namque ista uis numero inest, ut omnis dictus finitus sit, non dictus autem infinitus. Et quod aequalibus euenit, hoc etiam inaequalibus euenire potes animaduertere, siue complicatis, siue sesquatis, siue connumeratis, siue dinumeratis. Si enim unum ad duo constituas, et in ea multiplicatione permanere uelis, dicendo, unum ad tria, unum ad quatuor, unum ad quinque, et deinceps; non erit finis: siue sola dupla, ut unum ad duo, duo ad quatuor, quatuor ad octo, octo ad sexdecim, et deinde; hic quoque nullus est finis: ita et tripla sola et quadrupla sola, et quidquid horum tentare uolueris, in infinitum progrediuntur. Ita etiam sesquati: nam duo ad tria, tria ad quatuor, quatuor ad quinque cum dicimus; uides nihil prohibere caetera persequi, nullo resistente fine: siue isto modo uelis in eodem genere perseuerans, ut duo ad tria, quatuor ad sex, sex ad nouem, octo ad duodecim, decem ad quindecim, et deinceps; siue in hoc genere, siue in caeteris nullus finis occurrit. Quid opus est de dinumeratis iam dicere, cum ex iis quae iam dicta sunt quiuis intelligere possit, in iis quoque gradatim surgentibus nullum esse finem? An tibi non uidetur? 19. DISCIPULUS: Quid hoc uero uerius dici potest? Sed iam illam rationem quae istam infinitatem reuocat ad certum modum formamque praescribit quam excedere non oporteat auidissime cognoscere exspecto. MAGISTER: Hanc quoque ut alia temetipsum nosse cognosces, cum me interrogante uera responderis. Nam primo abs te quaero, quoniam de numerosis motibus agimus, utrum ipsos debeamus consulere numeros ut quas nobis leges certas fixasque monstrauerint, eas in illis motibus animaduertendas obseruandasque iudicemus. DISCIPULUS: Placet uero: non enim quidquam ordinatius fieri posse arbitror. MAGISTER: Ergo ab ipso, si uidetur, principio numerorum capiamus considerationis huius exordium et uideamus, quantum pro uiribus mentis nostrae talia ualemus intueri, quaenam sit ratio, ut quamuis per infinitum, ut dictum est, numerus progrediatur, articulos quosdam homines in numerando fecerint; a quibus ad unum rursus redeant, quod est principium numerorum. In numerando enim progredimur ab uno usque ad decem, atque inde ad unum reuertimur: ac si denariam complicationem persequi uelis, ut hoc modo progrediaris, decem, uiginti, triginta, quadraginta; usque ad centum est progressio: si centenariam, centum, ducenta, trecenta, quadringenta; in /1095/ mille est articulus a quo redeatur. Quid iam opus est ultra quaerere? Vides certe quos articulos dicam, quorum prima regula denario numero praescribitur. Nam ut decem, decies habent unum; ita centum, decies habent eosdem decem; et mille, decies habent centum; et ita deinceps quousque libitum est progredi, ibit in huiuscemodi quasi articulis, quod in denario numero praefinitum est. An aliquid horum non intelligis? DISCIPULUS: Manifestissima sunt omnia, et uerissima. Caput XII.--Cur ab uno ad decem progressus, et inde ad unum reditus in numerando fiat. 20. MAGISTER: Hoc ergo quantum diligenter possumus perscrutemur, quaenam sit ratio ut ab uno usque ad decem progressus, et inde rursus ad unum reditus fiat. Unde abs te quaero, utrum quod uocamus principium, possit omnino nisi alicuius esse principium. DISCIPULUS: Nullo modo potest. MAGISTER: Item quod dicimus finem, potestne nisi alicuius rei finis esse? DISCIPULUS: Etiam id non potest. MAGISTER: Quid? a principio ad finem num putas perueniri posse, nisi per aliquod medium? DISCIPULUS: Non puto. MAGISTER: Ergo ut totum aliquid sit, principio et medio et fine constat. DISCIPULUS: Ita uidetur. MAGISTER: Dic itaque nunc, principium, medium et finis, quo numero tibi contineri uideantur. DISCIPULUS: Arbitror ternarium numerum te uelle ut respondeam: tria enim quaedam sunt, de quibus quaeris. MAGISTER: Recte arbitraris. Quare in ternario numero quamdam esse perfectionem uides, quia totus est: habet enim principium, medium et finem. DISCIPULUS: Video plane. MAGISTER: Quid? illud nonne ab ineunte pueritia didicimus, omnem numerum aut parem esse, aut imparem? DISCIPULUS: Verum dicis. MAGISTER: Recordare ergo dic mihi, quem soleamus dicere parem, quem imparem numerum. DISCIPULUS: Ille qui potest in duas partes aequales diuidi, par; qui autem non potest, impar uocatur. 21. MAGISTER: Rem tenes. Cum igitur ternarius primus sit totus impar; et principio enim, et medio, et fine constat, ut dictum est; nonne oportet etiam parem esse totum atque perfectum, ut in eo etiam principium, medium, finisque inueniatur? DISCIPULUS: Oportet sane. MAGISTER: At iste quisquis est, non potest habere indiuiduum medium sicut impar: si enim haberet, non posset in duas aequales partes diuidi, quod esse proprium paris numeri diximus. Indiuiduum autem medium est unum, diuiduum duo. Medium autem est in numeris, a quo ambo latera sibimet sunt aequalia. An aliquid obscure dictum est, minusque assequeris? DISCIPULUS: Imo mihi et haec manifesta sunt, et dum quaero totum numerum parem, quaternarius primus occurrit. Nam in duobus quomodo possunt tria illa inueniri, per quae totus est numerus, id est principium, medium et finis? MAGISTER: Idipsum omnino abs te responsum est quod uolebam, et quod ipsa ratio cogit fateri. Repete itaque ab ipso uno tractationem, atque considera; uidebis profecto ideo unum non habere medium et finem, quia tantum principium est; uel ideo esse principium, quia medio et fine caret. DISCIPULUS: Manifestum est. MAGISTER: Quid ergo dicemus /1096/ de duobus? Num possumus in eis intelligere principium et medium, cum medium esse non possit, nisi ubi finis est; aut principium et finem, cum ad finem nisi per medium non queat perueniri? DISCIPULUS: Urget ratio confiteri; et quid de hoc numero respondeam, prorsus incertus sum. MAGISTER: Vide ne iste quoque numerus possit principium esse numerorum. Num si medio caret et fine, quod, ut dixisti, cogit ratio confiteri; quid restat, nisi ut sit hoc quoque principium? An dubitas duo principia constituere? DISCIPULUS: Vehementer dubito. MAGISTER: Bene faceres, si ex aduerso sibi constituerentur duo principia: nunc autem hoc alterum principium de illo primo est, ut illud a nullo sit, hoc uero ab illo: unum enim et unum duo sunt, et principia ita sunt ambo, ut omnes numeri quidem ab uno sint; sed quia per complicationem atque adiunctionem quamdam fiunt, origo autem complicationis et adiunctionis duali numero recte tribuitur: fit ut illud primum principium a quo numeri omnes; hoc autem alterum per quod numeri omnes, esse inueniantur. Nisi quid habes aduersum ista quod disseras. DISCIPULUS: Ego uero nihil, et sine admiratione ista non cogito; quamuis ea, interrogatus abs te, ipse repondeam. 22. MAGISTER: Subtilius ista quaeruntur atque abstrusius in ea disciplina quae est de numeris: hic autem nos ad institutum opus quanto citius possumus, redeamus. Quocirca quaero, uni duo iuncta quid faciunt? DISCIPULUS: Tria. MAGISTER: Ergo haec duo principia numerorum sibimet copulata, totum numerum faciunt atque perfectum. DISCIPULUS: Ita est. MAGISTER: Quid? in numerando post unum et duo quem numerum ponimus? DISCIPULUS: Eadem tria. MAGISTER: Idem igitur numerus, qui fit ex uno et duobus, post urumque in ordine collocatur, ita ut nullus alius interponi queat. DISCIPULUS: Ita uideo. MAGISTER: Atqui et illud uideas oportet, in nullis reliquis numeris id posse contingere, ut cum duos quoslibet sibimet in numerandi ordine copulatos notaueris, consequatur eos ille qui ex ambobus conficitur nullo interposito. DISCIPULUS: Id quoque uideo: nam duo et tria, qui sibi numeri copulati sunt, in summa quinque faciut: non autem quinque continuatim sequuntur, sed quatuor. Rursus tria et quatuor septem conficiunt: inter quatuor autem ac septem, quinque atque sex ordinati sunt. Et quanto progredi uoluero, tanto plures interponuntur. MAGISTER: Magna haec ergo concordia est in prioribus tribus numeris: unum enim et duo et tria dicimus, quibus nihil interponi potest: unum autem et duo, ipsa sunt tria. DISCIPULUS: Magna prorsus. MAGISTER: Quid? illud nullane consideratione dignum putas, quod ista concordia quanto est arctior atque coniunctior, tanto magis in unitatem quamdam tendit, et unum quiddam de pluribus efficit? DISCIPULUS: Imo maxima, et nescio quomodo, et miror, et amo istam quam commendas unitatem. MAGISTER: Multum probo; sed certe quaelibet rerum copulatio atque connexio tunc maxime unum quiddam efficit, cum et media extremis, et mediis extrema consentiunt. DISCIPULUS: Ita certe oportet. 23. MAGISTER: Attende igitur ut hoc in ista connexione uileamus /1097/ Nam cum unum, duo, tria dicimus, nonne quanto unum a duobus, tanto duo a tribus superantur? DISCIPULUS: Verissimum est. MAGISTER: Dic iam nunc mihi, in ista collatione quoties unum nominauerim. DISCIPULUS: Semel. MAGISTER: Tria quoties? DISCIPULUS: Semel. MAGISTER: Quid, duo? DISCIPULUS: Bis. MAGISTER: Semel ergo, et bis, et semel, quoties fit in summa? DISCIPULUS: Quater. MAGISTER: Recte igitur istos tres quaternarius numerus sequitur; ei quippe tribuitur ista proportione collatio. Quae quantum ualeat, eo iam assuesce cognoscere, quod illa unitas quam te amare dixisti, in rebus ordinatis hac una effici potest, cuius graecum nomen [analogia] est, nostri quidam proportionem uocauerunt, quo nomine utamur, si placet: non enim libenter, nisi necessitate, graeca uocabula in latino sermone usurpauerim. DISCIPULUS: Mihi uero placet: sed perge quo intenderas. MAGISTER: Faciam. Nam quid sit proportio, quantumque in rebus iuris habeat, et suo loco in hac disciplina diligentius requiremus; et quanto in eruditione promotior eris, tanto eius uim melius naturamqne cognosces. Sed uides certe, quod in praesentia satis est, tres illos numeros, quorum mirabare concordiam, sibimet in eadem connexione nisi per quaternarium numerum non potuisse conferri. Quamobrem post illos se ordinari, sic ut illa concordia cum his arctiore copuletur, quantum intelligis iure impetrauit; ut iam non unum, duo, tria tantum; sed unum, duo, tria, quatuor, sit amicissime copulata progressio numerorum. DISCIPULUS: Omnino assentior. 24. MAGISTER: At caetera intuere, ne arbitreris nihil habere proprium quaternarium numerum, quo reliqui omnes numeri careant, quod ualeat ad istam connexionem de qua loquor, ut ab uno usque ad quatuor certus sit numerus, et pulcherrimus progrediendi modus. Conuenerat quippe inter nos superius, tunc ex pluribus unum aliquid maxime fieri, cum extremis media, et mediis extrema consentiunt. DISCIPULUS: Ita est. MAGISTER: Cum ergo collocamus unum et duo et tria, dic quae sint extrema, quod medium. DISCIPULUS: Unum et tria extrema uideo, duo medium. MAGISTER: Responde nunc, ex uno et tribus quid conficiatur. DISCIPULUS: Quatuor. MAGISTER: Quid? duo qui unus in medio numerus est, num potest nisi sibi conferri? Quamobrem dic etiam duo bis quid conficiant. DISCIPULUS: Quatuor. MAGISTER: Ita ergo medium extremis, et medio extrema consentiunt. Quamobrem sicut excellit in tribus, quod post uuum et duo collocantur, cum ex uno et duobus constent; sic excellit in quatuor, quod post unum et duo et tria numerantur, cum constet ex uno et tribus, uel bis duobus; quae extremorum cum medio, et medii cum extremis, in illa quae graece [analogia] dicitur, proportione consensio est. Quod utrum intellexeris pande. DISCIPULUS: Satis intelligo. 25. MAGISTER: Tenta ergo in reliquis numeris, utrumne inueniatur quod quaternarii numeri proprium esse diximus. DISCIPULUS: Faciam. Nam si constituamus duo, tria, quatuor, extrema collata fiunt sex; hoc facit et medium sibi collatum: nec tamen sex, sed quinque consequuntur. Rursus tria, quatuor et quinque constituo; extrema octo faciunt, medium quoque bis ductum: at /1098/ inter quinque et octo, non iam unum, sed duos, senarium scilicet et septenarium numeros interpositos uideo. Atque illa ratione quantum progredior, tanto haec fiunt interualla maiora. MAGISTER: Video te intellexisse, et omnino scire quod dictum est; sed iam ne immoremur, animaduertis certe ab uno usque ad quatuor iustissimam fieri progressionem: siue propter imparem ac parem numerum, quoniam primus impar totus tria, et primus par totus quatuor, de qua re paulo ante tractatum est; siue quia unum et duo principia sunt, et quasi semina numerorum, e quibus ternarius conficitur, ut sint iam tres numeri; qui sibi dum proportione conferuntur, quaternarius elucescit et gignitur, et propterea eis iure coniungitur, ut usque ad illum fiat ea, quam quaerimus moderata progressio. DISCIPULUS: Intelligo. 26. MAGISTER: Bene sane. Sed meministine tandem quid institueramus inquirere? Nam, ut opinor, propositum erat, si quomodo inuenire possemus, cum in illa infinitate numerorum certi articuli essent numerantibus constituti, quid esset causae cur ipse primus articulus in denario numero esset, qui per omnes caeteros ualet plurimum; id est, cur ab uno usque ad decem progressi numerantes rursum ad unum remearent? DISCIPULUS: Recordor plane quaestionis huius causa nos tantum circumisse: sed quid effecerimus quod ad eam soluendam pertineat, non inuenio. Siquidem illa omnis nostra ratiocinatio ad id conclusa est, ut non usque ad denarium, sed usque ad quaternarium numerum sit iusta et moderata progressio. MAGISTER: Tune igitur non uides, ex uno et duobus, et tribus et quatuor quae summa conficiatur? DISCIPULUS: Video iam, uideo, et miror omnia, et ortam quaestionem solutam esse confiteor: unum enim et duo et tria et quatuor simul decem sunt. MAGISTER: Ergo istos quatuor primos numeros, seriemque et connexionem eorum honorabilius haberi, quam caetera, in numeris conuenit. Caput XXIII.--De proportionatorum motuum decore quatenus sensibus iudicantur. 27. Tempus est autem ad illos motus redire tractandos et discutiendos, qui huic disciplinae proprie tribuuntur, et propter quos ista de numeris, de alia scilicet disciplina, quantum pro negotio satis uisum est, considerauimus. Itaque nunc abs te quaero, quoniam intelligendi gratia in horarum spatio motus constituebamus, quos ad se inuicem habere aliquam numerosam dimensionem ratio demonstrabat; utrum si quisquam mora unius horae currat, et alius deinceps duarum, possis non inspecto horologio uel clepsydra, uel aliqua huiuscemodi temporum notatione sentire illos duos motus, quod unus simplus, alius duplus sit: uel etiamsi id non possis dicere, illa tamen congruentia delectari, atque aliqua uoluptate affici. DISCIPULUS: Nullo modo possum. MAGISTER: Quid, si quispiam numerose plaudat, ita ut unus sonitus simplum, alter duplum temporis teneat, quos iambos pedes uocant, eosque continuet atque contexat; alius autem ad /1099/ eumdem sonum saltet, secundum ea scilicet tempora mouens membra? nonne aut etiam dicas ipsum modulum temporum, id est quod simplum ad duplum spatia in motibus alternent, siue in illo plausu qui auditur, siue in illa saltatione quae cernitur; aut saltem delecteris numerositate quam sentias, tametsi non possis numeros eius dimensionis edicere? DISCIPULUS: Ita uero est, ut dicis: nam et illi qui hos numeros nouerunt, sentiunt eos in plausu atque saltatione, quique sint facile dicunt; et qui eos non nouerunt nec possunt dicere, non negant tamen ex his se uoluptate aliqua perfrui. 28. MAGISTER: Cum igitur ad ipsam rationem disciplinae huius, siquidem scientia est bene modulandi, non possit negari omnes pertinere motus qui bene modulati sunt, et eos potissimum qui non referuntur ad aliud aliquid, sed in seipsis finem decoris delectationisue conseruant; hi tamen motus, ut nunc a me rogatus recte uereque, dixisti, si longo spatio temporis /1100/ fiant, inque ipsa dimensione quae decora est, horam uel etiam maius tempus obtineant, non possunt congruere nostris sensibus. Quamobrem cum procedens quodammodo de secretissimis penetralibus musica, in nostris etiam sensibus, uel his rebus quae a nobis sentiuntur, uestigia quaedam posuerit; nonne oportet eadem uestigia prius persequi, ut commodius ad ipsa si potuerimus, quae dixi penetralia, sine ullo errore ducamur? DISCIPULUS: Oportet uero, et hoc iamiamque ut faciamus, efflagito. MAGISTER: Omittamus ergo illas ultra capacitatem sensus nostri porrectas temporum metas, et de his breuibus interuallorum spatiis, quae in cantando saltandoque nos mulcent, quantum ratio nos duxerit, disseramus. Nisi tu forte aliter putas illa uestigia indagari posse, quae in nostris sensibus, hisque rebus quas ualemus sentire, hanc disciplinam posuisse praedictum est. DISCIPULUS: Nullo modo aliter puto. . THESAURUS MUSICARUM LATINARUM School of Music Indiana Uniuersity Bloomington, IN 47405 (phone: [812] 855-5471; Bitnet: Mathiese@INDIANA; Internet: Mathiese@UCS.Indiana.edu) Data entry: Angela Mariani, using TypeReader Checked by: Bradley Ion Tucker Approued by: Thomas I. Mathiesen PLXXXII:1099-1116 Sancti Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi de musica libri sex. /1099/ Liber secundus. In quo de syllabis et pedibus metricis disputatur. Caput Primum.--Syllabarum spatia aliunde grammaticus, aliunde musicus attendit. 1. MAGISTER: Attende igitur diligenter, et nunc demum accipe quasi alterum nostrae disputationis exordium. Ac primum responde, utrum bene didiceris eam quam grammatici docent, syllabarum breuium longarumque distantiam; an uero siue ista noris siue ignores, malis ut ita quaeramus, quasi omnino rudes harum rerum simus, ut ad omnia nos ratio potius perducat, quam inueterata consuetudo, aut praeiudicata cogat auctoritas. DISCIPULUS: Ita plane malle me, non modo ipsa ratio, sed istarum etiam syllabarum imperitia (quid enim fateri dubitem?) impellit. MAGISTER: Age iam, saltem illud eloquere, utrum tu ipse per te nunquam animaduerteris in locutione nostra alias syllabas raptim et minime diu, alias autem productius et diutius enuntiari. DISCIPULUS: Negare non possum non me ad ista enim surdum fuisse. MAGISTER: Atqui scias uelim totam illam scientiam, quae grammatica graece, latine autem litteratura nominatur, historiae custodiam profiteri, uel solam, ut subtilior docet ratio; uel maxime, ut etiam pinguia corda concedunt. Itaque uerbi gratia cum dixeris, cano, uel in uersu forte posueris, ita ut uel tu pronuntians producas huius uerbi syllabam primam, uel in uersu eo loco ponas, ubi esse productam oportebat; reprehendet grammaticus, custos ille uidelicet historiae, nihil aliud asserens cur hunc corripi oporteat, nisi quod hi qui ante nos fuerunt, et quorum libri exstant tractanturque a grammaticis, ea correpta, non producta usi fuerint. Quare hic quidquid ualet, auctoritas ualet. At uero musicae ratio, ad quam dimensio ipsa uocum rationabilis et numerositas pertinet, non curat /1100/ nisi ut corripiatur uel producatur syllaba, quae illo uel illo loco est secundum rationem mensurarum suarum. Nam si eo loco ubi duas longas syllabas poni decet, hoc uerbum posueris, et primam quae breuis est, pronuntiatione longam feceris, nihil musica omnino succenset: tempora enim uocum ea peruenere ad aures, quae illi numero debita fuerunt. Grammaticus autem iubet emendari, et illud te uerbum ponere cuius prima syllaba producenda sit, secundum maiorum, ut dictum est, auctoritatem, quorum scripta custodit. Caput II.--De uersu iudicat grammaticus ex auctoritate, musicus ex ratione et sensu. 2. Quamobrem nos, cum rationes musicae persequendas susceperimus, etiam si nescis quae syllaba corripienda, quae producenda sit; possumus tamen non impediri hac ignorantia tua, satisque habere, quod te animaduertisse dixisti alias syllabas correptiores, alias productiores. Quare illud nunc quaero, utrum sonus uersuum aliquando te aliquia per aures uoluptate commouerit. DISCIPULUS: Prorsus saepissime, ita ut nunquam fere sine delectatione uersum audierim. MAGISTER: Si quis ergo in uersu, quo audito delectaris, eo loco quo ratio eiusdem uersus non postulat, uel producat syllabas, uel corripiat, num eodem modo delectari potes? DISCIPULUS: Imo audire hoc sine offensione non possum. MAGISTER: Nullo modo igitur dubium est, quin te in sono quo te delectari dicis, dimensio quaedam numerorum delectet, qua perturbata delectatio illa exhiberi auribus /1101/ non potest. DISCIPULUS: Manifestum est. MAGISTER: Dic mihi deinceps quod ad sonum uersus attinet, quid intersit, utrum dicam, Arma uirumque cano, Troiae qui primus ab oris: an qui primis ab oris. DISCIPULUS: Mihi uero utrumque, quantum ad illam dimensionem pertinet, idem sonat. MAGISTER: At hoc mea pronuntiatione factum est, cum eo scilicet uitio quod barbarismum grammatici uocant: nam primus, longa est et breuis syllaba; primis autem, ambae producendae sunt: sed ego ultimam earum corripui; ita nihil fraudis passae sunt aures tuae. Quamobrem illud etiam atque etiam tentandum est, utrum me pronuntiante sentias, quid sit in syllabis diu et non diu, ut nostra disputatio, me interrogante ac te respondente, sicut instituimus possit procedere. Itaque iam eumdem uersum in quo barbarismum feceram, repetam, et illam syllabam quam, ne tuae aures offenderentur, corripui, producam, ut grammatici iubent: tu mihi renuntiato, utrum illa uersus dimensio sensum tuum eadem afficiat uoluptate: sic enim pronuntiem, Arma uirumque cano. Troiae qui primis ab oris. DISCIPULUS: Nunc uero negare non possum, nescio qua soni deformitate me offensum. MAGISTER: Non iniuria: quanquam enim barbarismus factus non sit, id tamen uitium factum est, quod et grammatica reprehendat et musica: grammatica, quia id uerbum, cuius nouissima syllaba producenda est, eo loco positum est ubi corripienda poni debuit; musica uero tantummodo quia producta quaelibet uox est eo loco, quo corripi oportebat, et tempus debitum quod numerosa dimensio postulabat, redditum non est. Quocirca si iam satis discernis quid sensus, quid auctoritas postulet, sequitur ut uideamus, ille ipse sensus cur alias delectetur in sonis uel productis uel correptis, alias offendatur: id est enim quod ad diu, et non diu pertinet. Quam partem nos explicandam suscepisse credo quod memineris. DISCIPULUS: Ego uero et illud discreui, et hoc memini, et ea quae sequuntur intentissime exspecto. Caput III.--Syllabarum tempora. 3. MAGISTER: Quae putas, nisi ut incipiamus sibimet syllabas comparare, et uidere quos numeros ad sese habeant; sicut de motibus iam inter nos tam longa superius ratione tractatum est? In motu est enim etiam omne quod sonat; et syllabae utique sonant: an quidquam horum negari potest? D, Nullo modo. MAGISTER: Cum ergo inter se syllabae conferuntur, motus quidam inter se conferuntur, in quibus possint numeri quidam temporis a mensura diuturnitatis inquiri. DISCIPULUS: Ita est. MAGISTER: Num igitur potest sibi una syllaba comparari? Nam omnem comparationem, nisi tu aliud putes, singularitas fugit. DISCIPULUS: Nihil puto aliud. MAGISTER: Quid? una uni, aut una uel duae duabus uel tribus, et deinceps in pluribus, quin possint sibimet conferri, num negas? DISCIPULUS: Quis hoc negauerit? MAGISTER: Rursus hoc uide, quamlibet syllabam breuem minimeque diu pronuntiatam, et mox ut eruperit desinentem, occupare tamen in tempore /1102/ aliquid spatii, et habere quamdam morulam suam. DISCIPULUS: Video necesse esse quod dicis. MAGISTER: Dic nunc, unde numerum exordiamur. DISCIPULUS: Ab uno scilicet. MAGISTER: Non absurde igitur hoc in tempore quasi minimum spatii, quod breuis obtinet syllaba, unum tempus ueteres uocauerunt: a breui enim ad longam progredimur. DISCIPULUS: Verum est. MAGISTER: Sequitur iam, ut illud quoque animaduertas, quoniam ut in numeris ab uno ad duo est prima progressio; ita in syllabis, qua scilicet a breui ad longam progredimur, longam duplum temporis habere debere: ac per hoc si spatium quod breuis occupat, recte unum tempus uocatur; spatium item quod longa occupat, recte duo tempora nominari. DISCIPULUS: Recte prorsus: nam id rationem postulare consentio. Caput IV.--Pedes dissyllabi. 4. MAGISTER: Age, nunc collationes ipsas uideamus: nam una breuis syllaba ad unam breuem syllabam quaero quam rationem tibi habere uideatur, uel hi motus inter se quid uocentur. Meministi enim, nisi fallor, in superiore sermone nos omnibus motibus, qui inter se aliqua numerositate conueniunt, imposuisse uocabula. DISCIPULUS: Aequales eos memini nominatos: tantumdem enim ad sese habent temporis. MAGISTER: Sed istam collationem syllabarum qua sibi iam conferuntur ut habeant ad se aliquos numeros, num censes sine uocabulo esse relinquendam? DISCIPULUS: Non puto. MAGISTER: Atqui scias, ueteres pedem nuncupasse talem collationem sonorum. Sed quousque pedem progredi ratio sinat, diligenter aduertendum est. Quamobrem iam dic etiam, breuis et longa syllaba qua sibi ratione conferuntur? DISCIPULUS: Opinor, ex illo genere numerorum, quos complicatos uocauimus, istam collationem manere: siquidem in ea simplum ad duplum collatum esse uideo, id est unum tempus breuis syllabae ad duo tempora longae syllabae. MAGISTER: Quid si ita ordinentur, ut prius longa, deinde breuis syllaba pronuntietur? num quia ordo mutatus est, ideo complicatorum numerorum ratio non manet? Nam ut in illo pede simplum ad duplum, ita in isto duplum ad simplum inuenitur. DISCIPULUS: Ita est. MAGISTER: Quid? in pede duarum longarum, nonne duo tempora duobus temporibus conferuntur? DISCIPULUS: Manifestum est. MAGISTER: Ex qua ergo ratione ducitur ista collatio? DISCIPULUS: Ex eorum scilicet qui aequales appellati sunt. 5. MAGISTER: Age, nunc dic mihi, ex quo a duabus breuibus orsi ad duas syllabas longas peruenimus, quot pedum collationes tractauerimus. DISCIPULUS: Quatuor: nam primo de duabus breuibus dictum est, secundo de breui et longa, tertio de longa et breui, quarto de duabus longis. MAGISTER: Num possunt esse plures quam quatuor, cum duae syllabae sibimet conferuntur? DISCIPULUS: Nullo modo: nam cum syllabae hunc modum acceperint, ut breuis unum tempus, longa duo habeat, cumque syllaba omnis aut breuis aut longa sit; quo pacto sibi possunt duae syllabae comparari atque copulari ut pedem faciant, nisi aut breuis et breuis sit, aut breuis et longa, aut longa et breuis, aut longa et longa? MAGISTER: Dic etiam quot habeat tempora binarum syllabarum minimus /1103/ pes, quot item maximus. DISCIPULUS: Duo ille, iste quatuor. MAGISTER: Videsne ut progressio nisi usque ad quaternarium numerum fieri non potuerit, siue in pedibus, siue in temporibus? DISCIPULUS: Video plane, et recordor rationem progressionis in numeris, atque illam uim hic etiam inesse sentio cum magna animi uoluptate. MAGISTER: Nonne ergo censes, cum pedes syllabis constent, id est distinctis et quasi articulatis motibus qui sunt in sonis, syllabae autem tendantur temporibus, oportere fieri etiam usque ad quatuor syllabus progressionem pedis, sicut iam factam usque ad quaternarium numerum, et ipsorum pedum et temporum cernis? DISCIPULUS: Ita plane ut dicis sentio, et hoc uideri perfectae rationi cognosco et debitum flagito. Caput V.--Pedes trisyllabi. 6. MAGISTER: Age nunc ergo prius, ut ordo ipse postulat, ternarum syllabarum pedes quot esse possint, uideamus, sicut binarum quatuor esse comperimus. DISCIPULUS: Ita fiat. MAGISTER: Meministi ab una breui syllaba, id est unius temporis istam nos inchoasse rationem, et cur ita oporteret satis intellexisse. DISCIPULUS: Memini ab illa lege numerandi, qua ab uno incipimus, quod principium numerorum est, placuisse nobis non oportere discedere. MAGISTER: Cum igitur in pedibus binarum syllabarum ille sit primus qui duabus breuibus constat (cogebat enim ratio uni tempori prius unum tempus iungi quam duo); quem tandem arbitraris in pedibus ternarum syllabarum primum esse debere? DISCIPULUS: Quem, nisi eum qui a tribus breuibus confit? MAGISTER: Et iste quot temporum est? DISCIPULUS: Trium scilicet. MAGISTER: Quomodo ergo huiuspartes sibi conferuntur? Nam omnem pedem propter illam numerorum collationem duas habere partes, quae sibimet aliqua ratione conferantur, necesse est, idque superius egisse nos memini: sed numquid possumus hunc trium breuium syllabarum pedem in duas aequales partes diuidere? DISCIPULUS: Nullo modo. MAGISTER: Quomodo ergo diuiditur? DISCIPULUS: Nihil aliud uideo, nisi ut prima pars habeat unam syllabam, secunda duas; aut prima duas, secunda unam. MAGISTER: Dic etiam hoc de qua regula numerorum sit? DISCIPULUS: De complicatorum genere esse cognosco. 7. MAGISTER: Age, nunc illud attende, tres syllabae in quibus est una longa, caeterae breues, quoties uariari possint, id est quot pedes facere; et responde, si inueneris. DISCIPULUS: Unum pedem uideo esse, qui longa et duabus breuibus constet; aliud non intelligo. MAGISTER: Idemne solus tibi uidetur habere unam in tribus longam, qui eam primo habet loco? DISCIPULUS: Nullo pacto istud putauerim, cum possint duae breues priores esse, longa ultima. MAGISTER: Considera utrum sit aliquid tertium. DISCIPULUS: Est plane: nam haec longa etiam in medio duarum breuium collocari potest. MAGISTER: Vide etiamne sit aliquid quartum. DISCIPULUS: Omnino non potest. MAGISTER: Potesne iam respondere, tres syllabae habentes in se unam longam et duas breues, quoties uariari possint, id est quot pedes /1104/ facere? DISCIPULUS: Possum sane: nam ter sunt uariatae, et tres fecerunt pedes. MAGISTER: Quid? isti tres pedes quomodo sint ordinandi iamne ipse colligis, an ad hoc etiam minutatim es perducendus? DISCIPULUS: Displicet enim tibi ordo ille quo ipsam uarietatem comperi? nam primo aduerti unam longam et duas breues, deinde duas breues et unam longam, postremo breuem et longam et breuem. MAGISTER: Itane uero tibi non displiceat qui sic ordinat, ut a primo ad tertium ueniat, a tertio ad secundum; ac non potius a primo ad secundum, et deinde ad tertium? DISCIPULUS: Displicet prorsus: sed quid hic tandem tale aduertisti, rogo? MAGISTER: Cum ideo in hac tripartita differentia illum pedem primum posueris, qui primo loco habet longam, quia sensisti unitatem ipsam longae syllabae principatum tenere (siquidem ipse ibi una est), et propterea eam debere ordinem gignere, ut ille sit primus pes ubi prima ipsa est: simul etiam uidere debuisti eum esse secundum ubi ipsa secunda est, eum tertium ubi eadem tertia est. An adhuc in illa sententia manendum putas? DISCIPULUS: Imo eam sine dubitatione condemno: hunc enim esse meliorem ordinem, uel potius hunc esse ordinem, quis non assentiatur? MAGISTER: Nunc ergo dic qua numerorum regula isti quoque diuidantur pedes, eorumque sibi partes conferantur. DISCIPULUS: Primum et postremum aequali regula diuidi uideo, quia et ille in longam et duas breues et iste in duas breues et longam diuidi potest, ut singulae partes habeant bina tempora, et ob hoc sint aequales. In secundo autem quoniam mediam habet longam syllabam, siue priori siue posteriori parti tribuatur, aut in tria et unum, aut in unum et tria tempora diuiditur: ac per hoc in eius diuisione complicatorum numerorum ratio ualet. 8. MAGISTER: Volo mihi iam dicas per te ipse si potes, post istos qui a nobis tractati sunt, quos pedes ordinandos putes. Tractati enim sunt primo binarum syllabarum quatuor, quorum ordo ductus est a numerorum ordine, ut a breuibus syllabis ordiremur. Deinde iam productiores ternarum syllabarum pedes tractandos suscepimus, et quod facile erat ex superiore ratione, a tribus breuibus orsi sumus. Quid deinde sequebatur, nisi ut una longa cum duabus breuibus quot formas ederet uideremus? Visum est; et tres pedes post illum primum, ita ut oportebat, ordinati sunt. Qui deinceps consequantur nonne per te ipsum uidere iam debes, ne omnia minutissimis interrogatiunculis eruamus? DISCIPULUS: Recte dicis: nam quis non uideat eos iam sequi, in quibus una breuis sit, caeterae longae? cui breui, quia una est, cum superiore ratione principatus tribuatur, primus erit profecto in his ubi prima est, secundus ubi secunda, tertius ubi tertia, quae etiam ultima est. MAGISTER: Cernis, ut opinor, quibus etiam rationibus diuidantur, ut sibi eorum partes conferri queant. DISCIPULUS: Cerno prorsus: nam ille qui ex una breui et duabus longis constat, diuidi non potest, nisi ita ut prior pars habeat tria tempora, quae continet breuem et longam; posterior duo, quae uni longae insunt. Hic autem tertius in eo quidem priori par est, quod unam patitur diuisionem; in eo autem dissimilis /1105/ quod cum ille in tria et duo, iste in duo et tria tempora secatur. Nam longa syllaba, quae primam tenet partem, duobus temporibus tenditur: restat longa et breuis, quod est trium temporum spatium. At uero medius qui habet breuem syllabam mediam, geminam potest partitionem pati, quia eadem breuis et priori et posteriori parti tribui potest: idcirco aut in duo et tria, aut in tria et duo diuiditur tempora: quamobrem sesquatorum numerorum ratio tres istos possidet pedes. MAGISTER: Omnesne iam trium syllabarum pedes considerauimus, an aliquid restat? DISCIPULUS: Unum reliquum uideo, qui ex tribus longis constat. MAGISTER: Tracta ergo etiam huius diuisionem. DISCIPULUS: Una syllaba et duae, aut duae atque una huius diuisio est; tempora scilicet duo et quatuor, aut quatuor et duo: quare complicatorum numerorum ratione istius pedis sibi partes conferuntur. Caput VI.--Pedes tetrasyllabi. 9. MAGISTER: Nunc quaternarum syllabarum pedes consequenter atque ordine uideamus, et ipse iam dic quem horum primum esse oporteat, addita etiam ratione diuisionis eius. DISCIPULUS: Scilicet quatuor breuium, qui diuiditur in duas binarum syllabarum partes, aequalium ratione numerorum duo et duo tempora possidentes. MAGISTER: Tenes; iam itaque perge ipse, et persequere caetera. Nihil enim opus esse iam puto te per singula interrogari, cum sit una ratio demendi deinceps breues syllabas, et pro his longas subiiciendi, donec ad omnes longas ueniatur; et cum demuntur breues, longaeque subduntur, quas uarietates faciant, et quot pedes gignant, considerandi; ea scilicet, syllaba principatum ordinis retinente, quae una fuerit inter caeteras uel longa uel breuis: in his enim omnibus iam superius es exercitatus. Ubi autem duae breues sunt et duae longae, quod in praecedentibus non erat, quas censes principatum habere debere? DISCIPULUS: Iam hoc quoque manifestum est de superioribus. Siquidem magis tenet unitatem breuis syllaba quae unum habet tempus, quam longa quae duo. Et propterea in omni capite atque principio eum pedem constituimus qui ex breuibus constat. 10. MAGISTER: Nihil igitur te impedit, quin omnes istos persequaris pedes audiente ac iudicante me, non interrogante. DISCIPULUS: Faciam si potero: nam primo de quatuor breuibus primi pedis, breuis una detrahenda est, et pro ea longa ponenda in primo loco propter unitatis dignitatem. Hic autem pes diuiditur bis: aut in longam et tres breues; aut in longam et breuem, et duas breues; id est aut in duo et tria; aut in tria, et duo tempora. Secundo autem loco posita longa facit alium pedem, qui uno modo recte diuiditur, in tria scilicet et duo tempora, ut prior pars teneat breuem et longam, posterior duas breues. Porro tertio loco constituta longa facit eum pedem, qui rursus uno modo rite diuiditur; sed ita ut prior pars habeat duo tempora in duabus breuibus syllabis, posterior tria in longa et breui. Quartum pedem facit longa ultima, qui /1106/ duobus modis diuiditur, ut ille ubi prima est: nam uel in duas breues, et breuem ac longam; uel in tres breues, et longam partiri eum licet; in duo scilicet, et tria; aut in tria, et duo tempora. Omnes autem isti quatuor pedes, ubi cum tribus breuibus uarie longa collocatur, sesquatorum numerorum ratione partes suas ad se collatas habent. 11. Sequitur ut de quatuor breuibus duabus detractis, pro his duas longas subiiciamus, uideamusque quot formas ac pedes cum breues ac longae binae sint, possint edere. Primo igitur uideo duas breues et duas longas esse ponendas, quod a breuibus rectius exordium sit. Hic autem pes habet duplicem diuisionem: aut enim in duo et quatuor, aut in quatuor et duo diuiditur tempora; ut aut duae breues priorem partem teneant, et posteriorem duae longae; aut ut priorem duae breues et longa, posteriorem autem longa quae reliqua est. Fit alius pes, cum duae istae breues quas in capite posueramus, ita ut ordo ipse postulat, in medio fuerint collocatae, et est huius pedis diuisio in tria et tria tempora: nam priorem partem occupant longa et breuis, posteriorem breuis et longa. Cum autem ponuntur in ultimo, nam hoc sequitur, faciunt pedem geminae diuisionis, cuius aut prior pars habeat duo tempora in una longa, posterior quatuor in longa et duabus breuibus; aut prior quatuor in duabus longis, posterior in duabus breuibus duo. Horum autem trium pedum partes, quod ad primum et tertium attinet, complicatorum numerorum ratione sibi comparantur; medius aequales eas habet. 12. Iam deinceps istae duae breues quae coniunctae ponebantur, disiunctae ponendae sunt: quarum minima disiunctio est, a qua etiam incipiendum, ut unam syllabam longam inter se habeant; maxima, ut duas. Sed cum una est inter eas, duobus modis fit, et duo pedes gignuntur. Prior autem est horum modorum, ut in capite breuis sit, deinde longa: inde breuis, et longa quae reliqua est. Alter modus est, ut in secundo et in ultimo sint breues, in primo et tertio loco longae: ita erit longa et breuis, et longa et breuis. Maxima uero illa disiunctio est, cum duae longae in medio sunt, breuium autem una in primo, altera in extremo loco. Et diuiduntur ii tres pedes, in quibus breues disiunctae ponuntur, in tria et tria tempora, id est primus horum in breuem et longam, et breuem ac longam: secundus in longam ac breuem, et longam ac breuem: tertius in breuem ac longam, et longam ac breuem. Ita fiunt sex pedes duabus breuibus et duabus longis syllabis uarie inter se, quoad possunt, locatis. 13. Restat ut de quatuor breuibus detrahantur tres, et pro his tres longae constituantur: erit una breuis; et quia una breuis in capite, quam tres longae consequentur, facit alium pedem, secundo loco posita secundum, tertium tertio, quartum quarto. Quorum quatuor, duo primi in tria et quatuor tempora diuiduntur, duo autem posteriores in quatuor et tria, et omnes sesquatorum ratione numerorum partes sibi collatas /1107/ habent: nam prior pars primi est breuis et longa, tenens tria tempora; posterior duae longuae in quatuor temporibus. Secundi prior pars est longa et breuis, ergo tria tempora; posterior duae longae quatuor tempora. Tertius prior empartem habet in duabus longis, quatuor temporibus; posteriorem eius partem breuis et longa obtinet, id est tria tempora. Quarti priorem partem similiter faciunt duae longae quatuor temporum; et posteriorem longa et breuis, tribus temporibus. Reliquus pes est quatuor syllabarum, ubi omnes auferuntur breues, ut quatuor longis pes constet. Hic in duas et duas longas secundum aequales numeros, id est in quatuor et quatuor uidelicet diuiditur tempora. Habes quod per meipsum explicari uoluisti: perge iam rogando persequi caetera. Caput VII.--Versus certo pedum, ut pes syllabarum numero constat. 14. MAGISTER: Faciam: sed satisne considerasti progressionem istam usque ad quaternarium numerum, quae in ipsis numeris demonstrata est, quantum in his etiam pedibus ualet? DISCIPULUS: Ita sane in his ut in illis hanc progrediendi rationem probo. MAGISTER: Quid illud? nonne ut contextis syllabis pedes facti sunt, ita etiam contextis pedibus aliquid fieri posse existimandum est, quod iam neque syllabae neque pedis nomine censeatur? DISCIPULUS: Omnino existimo. MAGISTER: Quid tandem id putas esse? DISCIPULUS: Versum arbitror. MAGISTER: Quid si perpetuo contexere quispiam pedes aliquos uelit, ita ut eis modum ac finem non imponat, nisi aut defectus uocis, aut aliquis alius casus interpellans, aut temporis ratio ad aliud aliquid transeundi? etiamne uersus a te nominabitur, habens uel uigenti uel trigina uel centum etiam siue amplius pedes, ut uoluerit ac potuerit ille qui eos quamlibet longa perpetuitate contexit? DISCIPULUS: Non ita est: neque enim aut ubi pedes quos libet quibuslibet permixtos animaduertero, aut per infinitam longitudinem multos connexos, uersum appellabo; sed et genus et numerum pedum, id est qui et quot pedes uersum conficiant aliqua disciplina consequi et ex ea iudicare potero, utrum uersus aures meas pepulerit. MAGISTER: At haec quaecumque est disciplina, uersibus regulam et modum non utique ut libitum est, sed aliqua ratione constituit. DISCIPULUS: Non enim aliter, siquidem disciplina est, aut oportebat, aut poterat. MAGISTER: Hanc ergo rationem inuestigemus, et assequamur, si placet: nam si auctoritatem solam intueamur, is erit uersus, quem uersum dici uoluit Asclepiades nescio qui, aut Archilochus, poetae scilicet ueteres, aut Sappho poetria, et caeteri, quorum etiam nominibus uersuum genera uocantur, quae primi animaduertentes cecinerunt. Nam et Asclepiadaeus uersus dicitur, et Archilochius et Sapphicus, et alia sexcenta auctorum uocabula Graeci uersibus diuersi generis indiderunt. Ex quo non absurde cuipiam uideri potest, quod si quis ut uolet, pedes quot uolet, et quos uolet ordinauerit, quia nemo ante ipsum hunc ordinem ac mensuram pedibus constituerit, recte ac iure conditor noui generis uersuum propagatorque dicetur. Aut si haec licentia intercluditur homini, cum conquestione quaerendum est quid /1108/ tandem illi meruerunt, si nullam rationem secuti, connexionem pedum quos illis connectere placuit, uersum apellari haberique fecerunt. An tibi aliter uidetur? DISCIPULUS: Ita uero est ut dicis, et prorsus assentior, ratione potius quam auctoritate uersum esse generatum, quam peto iamiamque uideamus. Caput VIII.--Varia pedum nomina. 15. MAGISTER: Videamus ergo qui pedes sibimet copulandi sint, deinde quid his copulatis fiat (non enim uersus fit solus); postremo de uersus tota ratione tractabimus. Sed num censes commode ista nos posse persequi, nisi pedum nomina teneamus? Quanquam hoc ordine a nobis digesti sunt, ut possint ipsius sui ordinis nominibus nuncupari: dici enim potest, primus, secundus, tertius, atque hoc modo caeteri. Sed quia non sunt contemnenda uetusta uocabula, nec facile a consuetudine recedendum, nisi quae rationi aduersatur; utendum est his nominibus pedum quae Graeci instituerunt, et nostri iam utuntur pro latinis: quae plane ita usurpemus, ut non quaeramus origines nominum. Multum enim habet ista res loquacitatis, utilitatis parum. Neque enim eo minus utiliter in loquendo appellas panem, lignum, lapidem, quod nescis cur haec ita sint appellata. DISCIPULUS: Ita prorsus, ut dicis, sentio. MAGISTER: Primus pes uocatur Pyrrhichius, ex duabus breuibus, temporum duum, ut fuga. Secundus, Iambus, ex breui et longa, ut parens, temporum trium. Tertius, Trochaeus, uel Chorius, ex longa et breui; ut meta, temporum trium. Quartus, Spondeus, ex duabus longis, ut aestas, temporum quatuor. Quintus, Tribrachus, ex tribus breuibus, ut macula, temporum trium. Sextus, Dactylus, ex longa et duabus breuibus, ut Maenalus, temporum quatuor. Septimus, Amphibrachus, ex breui et longa et breui, ut carina, temporum quatuor. Octauus, Anapaestus, ex duabus breuibus et longa, ut Erato, temporum quatuor. Nonus, Bacchius, ex breui et duabus longis, ut Achates, temporum quinque. Decimus, Creticus uel Amphimacrus, ex longa, et breui et longa, ut insulae, temporum quinque. Undecimus, Palimbacchius, ex duabus longis et breui, ut natura, temporum quinque. Duodecimus, Molossus, ex tribus longis ut AEneas, temporum sex. Decimus tertius, Proceleumaticus, ex quatuor breuibus, ut auicula, temporum quatuor. Decimus quartus, Paeon primus, ex prima longa et tribus breuibus, ut legitimus, temporum quinque. Decimus quintus, Paeon secundus, ex secunda longa et tribus breuibus, ut colonia, temporum quinque. Decimus sextus, Paeon tertius, ex tertia longa et tribus breuibus, ut Menedemus, temporum quinque. Decimus septimus, Paeon quartus, ex quarta longa /1109/ et tribus breuibus, ut celeritas, temporum quinque. Decimus octauus, Ionicus a minore, ex duabus breuibus et duabus longis, ut Diomedes, temporum sex. Decimus nonus, Choriambus, ex longa et duabus breuibus et longa, ut armipotens, temporum sex. Vigesimus, Ionicus a maiore, ex duabus longis et duabus breuibus, ut Iunonius, temporum sex. Vigesimus primus, Diiambus, ex breui et longa, et breui et longa, ut propinquitas, temporum sex. Vigesimus secundus, Dichorius uel Ditrochaeus, ex longa et breui, et longa et breui, ut cantilena temporum sex. Vigesimus tertius, Antispastus, ex breui et duabus longis et breui, ut Saloninus, temporum sex. Vigesimus quartus, Epitritus primus, ex prima breui et tribus longis, ut sacerdotes, temporum septem. Vigesimus quintus, Epitritus secundus, ex secunda breui et tribus longis, ut conditores, temporum septem. Vigesimus sextus, Epitritus tertius, ex tertia breui et tribus longis, ut Demosthenes, temporum septem. Vigesimus septimus, Epitritus quartus, ex quarta breui et tribus longis, ut Fescenninus, temporum septem. Vigesimus octauus, Dispondeus, ex quatuor longis, ut oratores, temporum octo. Caput IX.--De pedum structura. 16. DISCIPULUS: Habeo ista. Nunc dissere, qui sibi pedes copulentur. MAGISTER: Iudicabis hoc facile, si aequalitatem ac similitudinem inaequalitati ac dissimilitudini praestantiorem esse iudicas. DISCIPULUS: Neminem esse arbitror, qui non ita iudicet. MAGISTER: Hanc ergo prius maxime in contexendis pedibus sequi oportet, nec ab ea omnino deuiandum, nisi cum aliqua causa iustissima est. DISCIPULUS: Assentior. MAGISTER: Non igitur dubitabis pyrrhichios sibimet pedes contexere, nec iambos, nec trochaeos qui etiam chorii nominantur, nec spondeos; atque ita caeteros sui generis profecto sibimet sine ulla dubitatione copulabis: est enim summa aequalitas cum eiusdem generis et nominis pedes sese consequuntur. An tibi non uidetur? DISCIPULUS: Nullo modo mihi aliter uideri potest. MAGISTER: Quid? illud nonne approbas, alios aliis pedes aequalitate seruata esse miscendos? Quid enim auribus potest iucundius esse, quam cum et uarietate mulcentur, nec aequalitate fraudantur? DISCIPULUS: Satis probo. MAGISTER: Num censes alios aequales habendos pedes, nisi qui eiusdem mensurae sunt? DISCIPULUS: Ita existimo. MAGISTER: Quid? eiusdem mensurae putandine sunt, nisi qui temporis tantumdem occupant? DISCIPULUS: Verum est. MAGISTER: Quos ergo inueneris pedes totidem temporum, sine aurium offensione contexes. DISCIPULUS: Video esse consequens. /1110/ Caput X.--Amphibrachus nec per se nec aliis mixtus uersum conficit. De leuatione et positione. 17. MAGISTER: Recte quidem: sed adhuc nonnihil quaestionis res habet. Nam cum Amphibrachus pes quatuor sit temporum, negant eum quidam posse misceri, uel dactylis uel anapaestis uel spondeis uel proceleumaticis: nam hi sunt omnes quaternorum temporum pedes: et non solum istis eum negant posse misceri, sed nec ex ipso solo repetito et sibimet connexo, recte et quasi legitime procedere numerum putant. Quorum opinionem considerare nos oportet, ne quid habeat rationis, quod sequi et approbare conueniat. DISCIPULUS: Cupio atque aueo prorsus audire quid afferant. Non enim parum me mouet, cum duodetriginta pedes sint, quos ratio persecuta est, hunc solum excludi a continuatione numerorum, cum tantum spatii teneat in tempore quantum dactylus et alii quos pares enumerasti, quos connectere nemo prohibetur. MAGISTER: Atqui opus est, ut hoc dispicere ualeas, considerare caeteros pedes, quemadmodum sibimet eorum partes conferantur: ita enim uidebis huic uni quiddam accidere nouum ac singulare, ut non frustra minime adhibendus ad numeros iudicatus sit. 18. Sed hoc nobis considerantibus, opus est haec duo nomina mandare memoriae, leuationem et positionem. In plaudendo enim quia leuatur et ponitur manus, partem pedis sibi leuatio uindicat, partem positio. Partes autem pedum dico illas, de quibus superius, cum eos ordine persequeremur, satis dictum est. Quocirca si hoc probas, incipe recensere breuiter mensuras partium in omnibus pedibus, ut quid huic uni de quo agitur proprium acciderit, noueris. DISCIPULUS: Video primum pyrrhichium tantum habere in leuatione quantum in positione. Spondeus quoque, dactylus, anapaestus, proceleumaticus, choriambus, diiambus, dichorius, antispastus, dispondeus, eadem ratione diuiduntur: nam tantumdem temporis in his ponit plausus, quantum leuat. Video secundum, iambum simpli et dupli habere rationem; quam rationem cerno et in chorio et in tribracho et in molosso, et in utroque ionico. Iam huius amphibrachi leuatio et positio (nam ipsa mihi ex ordine occurrit, cui pares caeteros quaeram), simpli et tripli ratione constat. Sed non inuenio prorsus alium deinceps, cuius sibi partes tanto interuallo conferantur. Nam cum eos considero in quibus una breuis est et duae longae, id est bacchium, creticum et palimbacchium, sesquialteri numeri ratione leuationem ac positionem in his fieri uideo. Eadem ratio est et in iis quatuor, in quibus una longa est et tres breues, qui quatuor paeones ex ordine nominantur. Reliqui sunt quatuor epitriti similiter ex ordine nuncupati, quorum leuationem ac positionem sesquitertius numerus continet. 19. MAGISTER: Num igitur parum tibi iusta causa uidetur esse, cur iste pes ad seriem numerosam uocum non admittatur, quod solius partes tam longe a se differant, ut una simpla sit, alia tripla? Vicinitas enim /1111/ quaedam partium tanto est approbatione dignior, quanto est proxima aequalitati. Itaque in illa regula numerorum cum ab uno usque ad quatuor progredimur, nihil unicuique est seipso propinquius. Quare illud in primis approbandum est in pedibus, cum tantumdem habent partes ad inuicem; deinde copulatio simpli et dupli eminet in uno et duobus; sesquialtera uero copulatio in duobus et tribus apparet; iam sesquitertia, tribus et quatuor. Simplum uero et triplum quanquam complicatorum numerorum lege teneatur, non tamen in ordine illo sibimet cohaeret: non enim post unum tria numeramus, sed ab uno ad ternarium numerum binario interposito peruenitur. Haec ratio est qua excludendus iudicatur amphibrachus pes ab ea copulatione de qua quaerimus, quae si abs te probatur, caetera uideamus. DISCIPULUS: Probatur sane nam manifestissima atque certissima est. Caput XI.--Pedum rationalibis mixtura. 20. MAGISTER: Cum ergo placeat, quoquo modo se in syllabis habeant, tamen si eiusdem spatii sint in tempore, recte sibi et sine detrimento aequalitatis pedes posse misceri, excepto duntaxat amphibracho; quaeri non immerito potest, utrum recte misceantur, qui quanquam sint aequales tempore, non eadem tamen percussione concordant, quae leuatione ac positione partes pedis sibimet confert. Nam dactylus et anapaestus et spondens non solum aequalium temporum sunt, sed etiam percutiuntur aequaliter: in omnibus enim tantum leuatio, quantum positio sibi uindicat. Itaque hi sibi miscentur iustius quam quilibet ionicus caeteris sex temporum pedibus. Uterque quippe ionicus ad simplum et duplum percutitur, duo scilicet tempora quatuor temporibus conferens. His molossus etiam in hac re congruit. Caeteri uero ad tantumdem; nam in his leuationi ac positioni terna tempora tribuuntur. Ergo tametsi omnes legitime feriantur; nam et illi tres simpli et dupli ratione, et alii quatuor aequis partibus feriuntur; tamen quia plausum inaequalem facit ista permixtio, haud scio an iure repudietur: nisi quid habes ad haec. DISCIPULUS: Procliuior sum in istam sententiam. Nam inaequalis plausus quomodo sensum non offendat ignoro: si autem offendit, non utique id potest sine uitio huius permixtionis accidere. 21. MAGISTER: Atqui scias ueteres miscendos iudicasse istos pedes, et horum mixtione uersus compositos condidisse. Sed ne te auctoritate premere uidear, accipe aliquid horum uersuum, et uide utrum offendat auditum. Si enim non modo non offenderit, sed etiam delectauerit, nulla erit ratio huius mixtionis improbandae. Versus autem ii sunt quos aduertas uolo: At consona quae sunt, nisi uocalibus aptes, Pars dimidium uocis opus proferet ex se: Pars muta soni comprimet ora molientum: Illis sonus obscurior impeditiorque, Utrumque tamen promitur ore semicluso. (Terentianus) /1112/ Satis esse arbitror ad iudicandum id quod uolo. Quare dic, quaeso, utrum nihil tuas aures numerus iste permulserit. DISCIPULUS: Imo nihil mihi uidetur currere ac sonare festiuus. MAGISTER: Considera igitur pedes, inuenies profecto cum sint quinque uersus, duos primos solis ionicis currere, tres posteriores habere admixtum dichorium, cum omnes omnino sensum nostrum communi aequalitate delectent. DISCIPULUS: Iam hoc animaduerti, et facilius te pronuntiante. MAGISTER: Quid ergo dubitamus consentire ueteribus non eorum auctoritate, sed ipsa iam ratione uicti, qui censent eos pedes qui eiusdem temporis sunt rationabiliter posse misceri, si habeant legitimam, quamuis diuersam percussionem? DISCIPULUS: Cedo iam prorsus: nam me ille sonus quidquam contradicere non sinit. Caput XII.--Pedes sex temporum. 22. MAGISTER: Intende item in istos uersus: Volo tandem tibi parcas, labor est in chartis, Et apertum ire per auras animum permittas Placet hoc nam sapienter, remittere interdum Aciem rebus agendis decenter intentam. DISCIPULUS: Etiam hoc satis est. MAGISTER: Praesertim cum isti uersus sint inconditi, quos necessitate ad tempus fabricatus sum. Verumtamen et in iis quatuor requiro iudicium sensus tui. DISCIPULUS: Quid aliud et hic possum dicere, quam pulchre illos congruenterque sonuisse MAGISTER: Sentisne etiam duos superiores altero ionico constare qui dicitur a minore, duos autem posteriores diiambum habere permixtum? DISCIPULUS: Et hoc te pronuntiando insinuante persensi. E. Quid? illud nonne te mouet quod in illis Terentiani uersibus ionico ei qui a maiore dicitur, dichorius; in iis autem nostris alteri ionico qui a minore nominatur, diiambus mixtus est? an nihil interesse arbitraris? DISCIPULUS: Imo interest, et uideor mihi rationem ipsam uidere: nam quoniam ionicus a maiore a duabus incipit longis, eum sibi potius copulandum poscit, ubi longa prima est, id est dichorium. Diiambus uero quod incipit a breui, congruentius alteri miscetur ionico a duabus breuibus incipienti. 23. MAGISTER: Bene intelligis: quare hoc quoque tenendum est istam etiam congruentiam, excepta aequalitate temporum, in pedibus miscendis aliquantum ualere oportere: non enim plurimum, sed tamen nonnihil ualet. Nam pro omni pede sex temporum, omnem pedem sex temporum poni posse, ita sensu interrogato iudices licet: primum molossi exemplum sit nobis, uirtutes: ionici a minore, moderatas: choriambi, percipies: ionici a maiore, concedere: diiambi, benignitas: dichorii, ciuitasque: antispasti, uolet iusta. DISCIPULUS: Habeo ista. MAGISTER: Contexe igitur ista omnia atque pronuntia, uel me potius pronuntiante accipe, quo ad iudicandum liberior sensus uacet. Nam ut continuati numeri aequalitatem sine ulla offensione aurium tibi insinuem, hoc totum contextum ter pronuntiabo, quod satis esse non dubitauerim. Virtutes moderatas percipies, concedere benignitas ciuitasque uolet iusta. Virtutes moderatas percipies, concedere benignitas ciuitasque uolet iusta. Virtutes moderatas percipies, concedere benignitas ciuitasque uolet iusta. Num forte aliquid in hoc pedum cursu aures tuas aequalitate /1113/ aut suauitate fraudauit? DISCIPULUS: Nullo modo. MAGISTER: Delectauitne aliquid? quanquam hoc quidem consequens est in hoc genere, ut delectet omne quod non offenderit. DISCIPULUS: Non possum aliter me dicere affectum, quam uidetur tibi. MAGISTER: Probas ergo omnes istos pedes senurn temporum recte sibi posse copulari atque misceri. DISCIPULUS: Probo. Caput. XIII--Ordo pedum quomodo mutetur concinne. 24. MAGISTER: Nihilne formidas, ne quis arbitretur tam aequaliter istos pedes hoc ordine collatos sonare potuisse; si autem ordinem permutes, non idem posse? DISCIPULUS: Nonnihil quidem affert, sed experiri non est difficile. MAGISTER: Istud ergo facito cum uacabit: non aliter inuenies quam sensam tuum multiformi uarietate et una aequalitate mulceri. DISCIPULUS: Faciam: quanquam hoc exemplo nemo est, qui non praeuideat necessario id euenturum. MAGISTER: Recte existimas: sed quod ad propositum pertinet, admoto plausu ista percurram, ut de hoc quoque diiudicare possis utrum aliquid, an nihil claudicet: atque ut simul aliquid experiaris de commutatione illius ordinis, quam nihil claudicationis illaturam esse praediximus; iam nunc ipsum ordinem muta, et ut libitum est, eosdem pedes collocatos aliter atque a me collocati sunt, personandos mihi plaudendosque permitte. DISCIPULUS: Primum uolo esse ionicum a minore, secundum ionicum a maiore, tertium choriambum, quartum diiambum, quintum antispastum, sextum dichorium, septimum molossum. MAGISTER: Intende ergo et aurem in sonum, et in plausum oculos: non enim audiri, sed uideri opus est plaudentem manum, et animaduerti acriter quanta temporis mora in leuatione, quanta in positione sit. DISCIPULUS: Totus istic sum, quantum ualeo. MAGISTER: Accipe igitur collocationem illam cum plausu tuam: Moderatas, concedere, percipies, benignitas, uolet iusta, ciuitasque, uirtutes. DISCIPULUS: Sentio quidem nequaquam plausum istum claudicare, et tantum leuare quantum ponere; sed uehementer admiror quomodo eo percuti potuerint illi pedes, quorum diuisio simpli et dupli ratio constat, sicuti sunt ambo ionici et molossus. MAGISTER: Quid hic fieri tamen arbitraris, cum in his tria leuentur tempora, totidemque ponantnr? DISCIPULUS: Nihil aliud hic prorsus uideo quam eam longam syllabam, quae in ionico a maiore et in molosso secunda, in ionico autem a minore tertia est, plausu ipso diuidi; ut quoniam duo habet tempora, unum inde superiori parti, alterum posteriori tribuat, atque ita terna tempora leuatio positioque sortiantur. 25. MAGISTER: Nihil hic omnino aliud dici aut intelligi potest. Sed cur non etiam ille amphibrachus, quem ab ista numerositate penitus eiiciebamus, hac conditione misceatur spondeo, dactylo, et anapaesto, uel per se ipse numerosum aliquid in musica continuatus efficiat? Potest enim simili ratione media quoque pedis eius syllaba, quae longa est, plausu diuidi; ut cum /1114/ singula tempora singulis lateribus dederit, non iam unum et tria, sed bina tempora leuatio positioque sibi uindicent: nisi habes aliquid quod resistat. DISCIPULUS: Nihil sane habeo quod dicam, nisi hunc etiam esse admittendum. MAGISTER: Aliquid ergo plaudamus quaternorum temporum pedibus ordinatum atque contextum, quibus iste commixtus sit, et eodem modo sensu exploremus utrum nihil imparile offendat. Et ideo attendo in hunc numerum propter iudicandi facilitatem cum plausu tertio repetitum. Sumas optima, facias honesta. Sumas optima, facias honesta. Sumas optima, facias honesta. DISCIPULUS: Iamiam, obsecro, parce auribus meis: nam etiam plausu non admoto, ipse per se horum pedum cursus in illo amphibracho uehementissime claudicat. MAGISTER: Quid igitur putandum est esse causae, ut in hoc fieri non possit quod in molosso et ionicis potuit? an quoniam in illis aequalia sunt medio latera? in numero enim pari, ubi sit medium suis aequale lateribus, primus senarius occurrit. Ergo illi senum temporum pedes quoniam duo tempora in medio possident, et bina in lateribus; libenter quodammodo illud medium cecidit in latera, quibus amicissima aequalitate coniungitur. Non autem idem fiet in amphibracho, ubi sunt imparia medio latera, siquidem in illis singula, in illo duo tempora sunt. Huc accedit quod in ionicis et molosso medio in latera soluto, terna fiunt tempora, in quibus rursum medio pari paria latera inueniuntur; quod item defit amphibracho. DISCIPULUS: Ita res est ut dicis: nec immerito amphibrachus in illa serie offendit auditum, hi uero etiam delectant. Caput XIV.--Qui pedes quibus misceantur. 26. MAGISTER: Age, nunc tu per te ab ipso exordire pyrrhichio, et secundum supra dictas rationes, quos pedes quibus misceri oporteat, quantum potes, breuiter explica. DISCIPULUS: Nullus pyrrhichio: non enim alius inuenitur totidem temporum. Iambo posset chorius: sed propter inaequalem plausum uitandum est, quod alter a simplo, a duplo alter incipit. Ergo tribrachus utrique accommodari potest. Spondeum et dactylum et anapaestum, et proceleumaticum amicos inter se atque copulabiles uideo: non enim tantum temporibus, sed plausu etiam sibi congruunt, Enimuero exclusus amphibrachus, nulla potuit ratione reduci, cui parilitas temporum auxiliari quid, diuisione plausuque discordante, non potuit. Bacchio creticum, et paeones primum, secundum et quartum. Palimbacchio autem eumdem creticum, et paeones primum et tertium et quartum, et temporibus et plausu concordare manifestum est. Ergo cretico et paeonibus primo et quarto, quoniam et a duobus et a tribus temporibus eorum incipere diuisio potest, caeteri omnes quinum temporum pedes possunt sine ulla claudicatione copulari. Iam illorum qui sex temporibus constant, omnium inter se miram quamdam /1115/ esse concordiam, satis disputatum est. Quandoquidem illi quoque ab aliis in plaudendo non dissonant, quos aliter diuidi cogit conditio syllabarum: tantam uim habet cum medio laterum aequalitas. Porro septenum temporum pedes cum sint quatuor, qui epitriti nominantur, primum et secundum inuenio sibi posse copulari: amborum enim diuisio incipit a tribus temporibus, idcirco nec spatio temporis nec plausu dissident. Rursus libenter sibi iunguntur tertius et quartus, quia uterque in diuidendo incipit a quatuor temporibus, quare et metiuntur et plauduntur aequaliter. /1116/ Restat octo temporum pes qui dispondeus uocatur, cui sicut pyrrhichio par nullus est. Habes a me quod poposcisti et facere potui. Perge ad reliqua. MAGISTER: Faciam: sed post tam longum sermonem respiremus aliquantulum; et illorum uersuum meminerimus, quos mihi extemporales paulo ante ipsa lassitudo suggessit. Volo tandem tibi parcas, labor est in chartis, Et apertum ire per auras animum permittas. Placet hoc nam sapienter, remittere interdum Aciem rebus agendis decenter intentam. DISCIPULUS: Placet sane, ac libenter obtempero. . THESAURUS MUSICARUM LATINARUM School of Music Indiana Uniuersity Bloomington, IN 47405 (phone: [812] 855-5471; Bitnet: Mathiese@INDIANA; Internet: Mathiese@UCS.Indiana.edu) Data entry: Angela Mariani, using TypeReader Checked by: Bradley Ion Tucker Approued by: Thomas I. Mathiesen PLXXXII:1115-28 Sancti Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi de musica libri sex. /1115/ Liber tertius. In quo exponitur quid intersit discriminis inter rhythmum, metrum et uersum; tum agitur scorsim de rhythmo; ac deinde tractatio de metro inchoatur. Caput primum.--Rhythmus ac metrum quid. 1. MAGISTER: Tertius hic sermo postulat, ut quoniam de pedum amicitia quadam concordiaque satis dictum est, uideamus quid ex his contextis continuatisque gignatur. Quare primum ex te quaero, utrum possint copulati sibi pedes, quos copulari oportet perpetuum quemdam numerum creare, ubi nullus finis certus appareat: uelut cum symphoniaci scabella et cymbala pedibus feriunt, certis quidem numeris et his qui sibi cum aurium uoluptate iunguntur; sed tamen tenore perpetuo, ita ut si tibias non audias, nullo modo ibi notare possis quousque procurrat connexio pedum, et unde rursus ad caput redeatur. Velut si tu uelis centum uel amplius, quousque libitum est, pyrrhichios uel alios qui inter se amici sunt pedes, continua connexione decurrere. DISCIPULUS: Iam intelligo, et fieri posse concedo quamdam pedum connexionem, in qua certum est usque ad quot pedes progrediendum sit, atque inde redeundum. MAGISTER: Num huius generis esse dubitas, cum certum faciendorum uersuum disciplinam esse non neges, et qui uersus te semper cum uoluptate audisse confessus sis? DISCIPULUS: Manifestum est et hoc esse, et ab illo superiore genere distare. 2. MAGISTER: Ergo quoniam oportet distingui etiam uocabulis ea quae re ab se distincta sunt, scias illud superius genus copulationis, rhythmum a Graecis; hoc autem alterum, metrum uocari: latine autem dici possent, illud numerus, hoc mensio uel mensura. Sed quoniam haec apud nos nomina late patent, et cauendum est ne ambigue loquamur, commodius utimur graecis. Vides tamen, ut opinor, quam recte utrumque nomen sit his rebus impositum. Nam quoniam illud pedibus certis prouoluitur, peccaturque in eo si pedes dissoni misceantur, recte appelatus est rhythmus, id est numeris: sed quia ipsa prouolutio non habet modum, nec statutum est in quoto pede finis aliquis emineat; propter nullam mensuram continuationis non debuit metrum uocari. Hoc autem /1116/ utrumque habet: nam et certis pedibus currit, et certo terminatur modo. Itaque non solum metrum propter insignem finem, sed etiam rhythmus est, propter pedum rationabilem connexionem. Quocirca omne metrum rhythmus, non omnis rhythmus etiam metrum est. Rhythmi enim nomen in musica usque adeo late patet, ut haec tota pars eius quae ad diu et non diu pertinet, rhythmus nominata sit. Sed de nomine, cum res appareat, non esse satagendum, et doctis et sapientibus placuit. An aliquid contradicendum aut dubitatum putas de his quae a me dicta sunt? DISCIPULUS: Imo prorsus assentior. Caput II.--Quid intersit inter uersum et metrum. 3. MAGISTER: Nunc ergo mecum illud considera, utrum sicut omnis uersus metrum est, ita omne metrum etiam uersus sit. DISCIPULUS: Considero quidem, sed quid respondeam non inuenio. MAGISTER: Unde id tibi censes accidisse? an quia de uocabulis quaestio est? Non enim ut de rebus ad disciplinam pertinentibus, ita de nominibus possumus respondere interrogati: propterea quia res omnium mentibus communiter sunt insitae; nomina uero, ut cuique placuit, imposita, quorum uis auctoritate atque consuetudine maxime nititur: unde etiam esse linguarum diuersitas potest, rerum autem in ipsa ueritate constitutarum profecto non potest. A me igitur accipe quod ipse nullo pacto respondere posses: non uersum solum, metrum ueteres uocauere. Itaque quod ad te attinet uide atque responde, non enim iam de nominibus agitur, utrum inter haec duo aliquid distet, quod quidam numerus pedum ita certo fine claudatur, ut nihil ad rem pertineat, ubi fiat quidam articulus antequam ueniatur ad finem; alius autem non solum certo fine claudatur, sed etiam ante finem certo quodam loco quaedam eius partitio emineat, ut quasi membris conficiatur duobus. DISCIPULUS: Non intelligo. MAGISTER: Attende ergo in haec exempla. Ite igitur, Camoenae Fonticolae puellae, Quae canitis sub antris Mellifluos sonores, Quae lauitis capillum /1117/ Purpureum Hyppocrene Fonte, ubi fusus olim Spumea lauit almus Ora iubis aquosis Pegasus, in nitentem Peruolaturus aethram. Cernis profecto quinque superiores uersiculos eodem loco partem orationis habere terminatam, id est in choriambo pede, cui subiungitur bacchius, ut uersiculum compleat (namque hi undecim, choriambo et bacchio pedibus constant); caeteros uero excepto uno, scilicet Ora iubis aquosis, non eodem loco habere terminatam partem orationis. DISCIPULUS: Cerno istud quidem, sed quo pertineat non uideo. MAGISTER: Eo scilicet ut intelligas, hoc metrum non quasi legitimum locum habere, ubi ante finem uersus finiatur pars orationis: nam si ita esset, omnes eodem loco hunc haberent articulum, aut certe rarissime in his inueniretur qui non haberet: nunc uero cum sint undecim, sex ita sunt, quinque non ita. DISCIPULUS: Et hoc accipio, et adhuc quo ratio tendat exspecto. MAGISTER: Attende ergo etiam in ista peruulgatissima: Arma uirumque cano, Troiae qui primus ab oris. Et ne longum faciamus, quia carmen notissimum est, ab hoc uersu usque ad quem uolueris explora singulos; inuenies finitam partem orationis in quinto semipede, id est, in duabus pedibus et semisse: nam hi uersus constant pedibus quaternorum temporum: quare iste finis de quo agitur partis orationis, quasi legitimus in decimo tempore est. DISCIPULUS: Manifestum est. 4. MAGISTER: Iam ergo intelligis inter illa duo genera quae ante ista exempla proposueram, nonnihil distare: quod aliud scilicet metrum antequam claudatur, non habet certum et statutum aliquem articulum, sicut in illis undecim uersiculis explorauimus: aliud uero habet, sicut in heroico metro quintus semipes satis indicat. DISCIPULUS: Iam liquet quod dicis. MAGISTER: Atqui scias oportet, a ueteribus doctis, in quibus magna est auctoritas, illud superius genus non esse uersum appellatum; sed nunc definitum et uocatum esse uersum, qui duobus quasi membris constaret, certa mensura et ratione coniunctis. Sed tu non multum labores de nomine, quod nisi a me uel a quolibet alio tibi indicaretur, nullo modo de hoc interrogatus respondere posses. Sed quod ratio docet, in id praecipue et maxime animum intende, uelut hoc ipsam quod nunc agimus: ratio enim docet inter haec duo genera distare aliquid, quibuslibet uocabulis nuncupentur: itaque hoc bene interrogatus posses dicere ipsa ueritate confisus; illud autem nisi auctoritatem secutus, non posses. DISCIPULUS: Apertissime iam ista cognoui, et quanti pendas hoc, de quo me tam crebro admones, iam existimo. MAGISTER: Haec ergo tria nomina, quibus disserendi causa necessario usuri sumus, memoriae mandes uelim: rhythmum, metrum, uersum. Quae sic distinguuntur, ut omne metrum etiam rhythmus sit, non omnis rhythmus etiam metrum. Item omnis uersus etiam metrum sit, non omne metrum etiam uersus. Ergo omnis uersus est rhythmus et metrum: nam hoc ut arbitror, esse consequens uides. DISCIPULUS: Video sane: nam est luce clarius. /1118/ Caput III.--Rhythmi ex pyrrhichiis. 5. MAGISTER: Prius igitur, si placet, de rhythmo in quo nullum metrum est, deinde de metro ubi uersus non est, postremo de ipso uersu, quantum possumus, disseramus. DISCIPULUS: Placet uero. MAGISTER: Sume ergo tibi ab ipso capite pedes pyrrhichios, et de his rhythmum contexe. DISCIPULUS: Etiam si id possim facere, qui modus erit? MAGISTER: Satis est, ut eum tendas (exempli enim gratia id facimus) usque ad decem pedes: nam usque ad hunc pedum numerum non progreditur uersus, quod suo loco diligenter tractabitur. DISCIPULUS: Bene quidem tu non multos pedes mihi proposuisti copulandos; sed uideris mihi non recordari, iam te satis discreuisse, quid inter grammaticum et musicum intersit, cum ego tibi respondissem, syllabarum longarum et breuium cognitionem me non habere, quae a grammaticis traditur: nisi forte permittis, ut non uerbis, sed aliquo plausu rhythmum istum exhibeam: nam iudicium aurium ad temporum momenta moderanda me posse habere non nego; quae uero syllaba producenda uel corripienda sit, quod in auctoritate situm est, omnino nescio. MAGISTER: Fateor nos ita, ut dicis, grammaticum a musico discreuisse, et in hoc te genere inscitiam tuam esse confessum. Quare a me accipe hoc exempli genus: Ago celeriter agile quod ago tibi quod anima uelit. DISCIPULUS: Habeo istuc. 6. MAGISTER: Hoc ergo quoties libet repetendo, efficies rhythmi huius longitudinem quantam uoles, quanquam hi decem pedes ad exemplum sufficiant. Sed illud quaero, si tibi quispiam dicat, non pyrrhichiis, sed proceleumaticis pedibus hunc rhythmum constare, quid respondebis? DISCIPULUS: Prorsus ignoro: nam ubi decem pyrrhichii sunt, quinque proceleumaticos metior; et eo maior dubitatio est, quod de rhythmo consulimur, qui scilicet perpetuo fluit. Undecim enim pyrrhichii uel tredecim, et quolibet impari numero, non possunt habere integrum proceleumaticorum numerum. Si ergo esset certus finis in hoc de quo agitur rhythmo, ibi saltem dicere possemus pyrrhichio potius quam proceleumatico eum currere, ubi omnes integri proceleumatici non inuenirentur: nunc uero et ipsum infinitum nobis conturbat iudicium, et si quando numerati quidem pedes, sed pari numero nobis proponuntur, sicut isti sunt decem, MAGISTER: Atqui nec de ipso impari numero pyrrhichiorum, quod tibi uisum est, liquido uisum est. Quid enim si undecim propositis pedibus pyrrhichiis dicatur rhythmus quinque habere proceleumaticos et semipedem? numquid resisti potest, cum multos inueniamus uersus claudi semipede? DISCIPULUS: Iam dixi me nescire quid de hac re dici possit. MAGISTER: Num etiam illud nescis, proceleumatico priorem esse pyrrhichium? siquidem duobus pyrrhichiis proceleumaticus confit; sicut prius est unum quam duo, et duo quam quatuor, ita proceleumatico prior est pyrrhichius. DISCIPULUS: Verissimum est. MAGISTER: Cum ergo in hanc ambiguitatem incidimus, ut possit in rhythmo et pyrrhichius metiri et proceleumaticus, cui principatum daturi sumus? priori, ex quo iste constat; an posteriori, ex quo ille non constat? DISCIPULUS: /1119/ Nemo dubitabit priori esse dandum. MAGISTER: Quid ergo dubitas de hac re consultus respondere, pyrrhichium potius quam proceleumaticum istum rhythmum esse nuncupandum? DISCIPULUS: Iam omnino non dubito: pudet tam manifestam rationem non me cito animaduertisse. Caput IV.--Rhythmus continuus. 7. MAGISTER: Videsne illud etiam ista ratione cogi, ut quidam pedes sint, qui rhythmum continuare non possint? Nam quod de proceleumatico inuentum est, cui tollit pyrrhichius principatum, hoc et de diiambo et de dichorio et de dispondeo inuentum puto: nisi tibi aliud uidetur. DISCIPULUS: Quid mihi aliud uideri potest, cum probata illa ratione hoc quod sequitur improbare non possim? MAGISTER: Vide etiam ista, et compara ac iudica. Nam uidetur, cum tale incertum euenit, plausu potius debere discerni quo pede curratur: ut si pyrrhichio uelis currere, unum tibi tempus leuandum, unum ponendum sit; si proceleumatico, duo et duo: ita et pes apparebit, et nullus pedum erit a rhythmi continuatione seclusus. DISCIPULUS: Huic magis faueo sententiae, quae nullum pedem ab hac contextione esse immunem sinit. MAGISTER: Recte facis, et quo magis hoc approbes, considera de tribracho pede quid respondere possimus, si nihilominus quisque contendat non pyrrhichio aut proceleumatico istum rhythmum, sed tribracho currere. DISCIPULUS: Video iudicium ad plausum illum esse reuocandum, si unum tempus est in leuatione, duo in positione, id est, una et duae syllabae; aut contra duae in leuatione, una in positione; tribrachus rhythmus esse dicatur. 8. MAGISTER: Recte intelligis. Quamobrem iam dic mihi utrum spondeus pes pyrrhichio rhythmo possit adiungi. DISCIPULUS: Nullo modo: non enim continuabitur plausus aequalis; cum leuatio et positio in pyrrhichio singula, in spondeo uero bina tempora teneant. MAGISTER: Potest ergo proceleumatico adiungi. C. Potest. MAGISTER: Quid cum ei adiungitur? interrogati utrum rhythmus proceleumaticus an spondiacus sit, quid respondebimus? DISCIPULUS: Quid censes, nisi spondeo dandum esse principatum? Cum enim plausu ista controuersia non diiudicetur, nam in utroque bina leuamus ac ponimus tempora; quid aliud restat, nisi ut ille regnet qui in ipso pedum ordine prior est? MAGISTER: Rationem te secutum esse satis approbo; et uides, ut arbitror, quid sequatur. DISCIPULUS: Quid tandem? MAGISTER: Quid putas, nisi proceleumatico rhythmo nullum alium pedem posse misceri? quoniam quisquis miscebitur totidem temporum, non enim aliter potest misceri, in eum rhythmi nomen transferatur necesse est. Omnes enim priores illo sunt, qui totidem temporibus constant. Et quoniam iis qui priores inuenti fuerint, cogit nos ratio, quam uidisti principatum dare, id est, ex eo rhythmum nuncupare; non erit iam proceleumaticus rhythmus, aliquo alio /1120/ quatuor temporum mixto, sed spondiacus aut dactylicus aut anapaesticus. Amphibrachum enim ab istorum copulatione numerorum recte remotum esse conuenit. DISCIPULUS: Fateor ita esse. 9. MAGISTER: Nunc ergo ex ordine considera iambicum rhythmum, quoniam pyrrhichium et proceleumaticum, qui duplicato pyrrhichio gignitur, satis discussimus. Quare dicas uelim huic quem censes admiscendum pedem, ut iambicus rhythmus suum nomen obtineat. DISCIPULUS: Quem, nisi tribrachum, qui et temporibus et plausu congruit; et quia posterior est, regno pollere non potest? Nam chorius est quidem posterior, et totidem temporum, sed non eodem modo plauditur. MAGISTER: Age, iam uide rhythmum trochaicum, et ad eadem de hoc quoque responde. DISCIPULUS: Idem respondeo: nam potest et huic non solum spatio temporis, sed plausu etiam concinere tribrachus. Cauendum autem iambum quis non uideat? qui etiam si aequaliter plauderetur, principatum tamen mixtus auferret. MAGISTER: Quid? spondiaco rhythmo quem tandem copulabimuus pedem? DISCIPULUS: Sane in hoc largissima copia est: nam et dactylum et anapaestum et proceleumaticum nulla imparilitate temporum, nulla claudicatione plausus, nulla principatus ademptione impediente, huic uideo misceri posse. 10. MAGISTER: Video iam te facile posse caetera ordine persequi: quocirca remota interrogatione mea, uel potius tanquam de omnibus interrogatus responde breuiter, dilucideque quantum potes, quomodo singuli qui restant pedes, aliis legitime immixtis, obtineant suum nomen in rhythmo. DISCIPULUS: Faciam: neque enim ullius negotii est, tanta rationum luce praemissa. Nam tribracho nullus miscebitur; omnes enim priores sunt, qui ei sunt temporibus pares. Dactylo anapaestus potest; nam et est posterior, et tempore ac plausu currit aequaliter: utrique autem proceleumaticus eadem scilicet ratione copulatur. Iam bacchio creticus, et de paeonibus primus, secundus et quartus misceri possunt. Porro ipsi cretico, omnes qui post illum sunt quinque temporum pedes iure miscentur, sed non omnes eadem diuisione. Alii namque ad duo et tria, alii ad tria et duo tempora diuiduntur. Iste autem creticus utroque modo diuidi potest, quia media breuis cuilibet parti tribuitur. Palimbacchius autem, quia eius diuisio a duobus temporibus incipiens, in tria desinit, congruos et copulabiles habet paeones omnes, praeter secundum. Molossus de trisyllabis restat, a quo primo incipiunt sex temporum pedes, qui omnes eidem coniungi possunt, partim propter simpli duplique rationem; partim propter illam quam nobis plausus ostendit, partitionem longae syllabae, quae singula tempora parti utrique concedit, quia in senario numero par lateribus medium est. Ob quam causam et molossus, et ambo ionici non solum in simplum, et duplum, sed etiam in aequas partes per terna tempora feriuntur. Hinc efficitur ut deinceps omnibus sex temporum pedibus, omnes totidem /1121/ temporum posteriores copulari queant; solusque antispastus qui nullum sibi uelit misceri, remaneat. Hos consequuntur quatuor epitriti, quorum primus admittit secundum, secundus nullum, tertius quartum, quartus nullum. Restat dispondeus, rhythmum solus etiam ipse facturus, quia nec posteriorem quemquam inuenit, nec aequalem. Itaque omnium pedum octo sunt, qui nullo alio mixto rhythmum faciunt: pyrrhichius, tribrachus, proceleusmaticus, paeon quartus, antispastus, epitritus secundus, et quartus, et dispondeus: reliqui eos, qui se posteriores sunt, copulari sihi patiuntur, ita ut rhythmi nomen obtineant, etiamsi pauciores in ea serie numerentur. Hoc est, ut opinor, satis a me quod uoluisti, explicatum atque digestum: tuum est iam uidere quod restat. Caput V.--An sint pedes supra syllabas quatuor. 11. MAGISTER: Imo mecum etiam tuum: ambo enim quaerimus. Sed quid tandem restare arbitraris, quod ad rhythmum attinet? Nonne illud considerandum est utrum aliqua dimensio pedis, quamuis octo tempora non excedat, quae dispondeus obtinet, excedat tamen numerum quatuor syllabarum? DISCIPULUS: Quare, quaeso? MAGISTER: Imo tu, quare me potius quam teipsum rogas? An tibi non uidetur sine ulla fraude uel offensione aurium, siue quod ad plausum ac diuisionem pedum, siue quod ad spatium temporis pertinet, pro una longa syllaba duas posse poni breues? DISCIPULUS: Quis hoc negauerit? MAGISTER: Hinc ergo est quod pro iambo uel chorio tribrachum ponimus et pro spondeo dactylum uel anapaestum uel proceleusmaticum, cum uel pro secunda eius, uel pro prima duas breues ponimus, uel quatuor pro utraque. DISCIPULUS: Assentior. MAGISTER: Fac igitur hoc idem in ionico quolibet, uel alio quopiam quadrisyllabo sex temporum pede, et pro una eius quacumque longa duas breues constitue. Num quidquam mensurae deperit, aut plausui resistit? DISCIPULUS: Nihil omnino. MAGISTER: Considera ergo quot syllabae fiunt. DISCIPULUS: Quinque fieri uideo. MAGISTER: Vides certe posse quatuor syllabarum numerum excedi. DISCIPULUS: Video sane. MAGISTER: Quid, si pro duabus, quae ibi sunt longae, quatuor breues posueris? nonne in uno pede sex syllabas necesse est metiri? /1122/ DISCIPULUS: Ita est. MAGISTER: Quid, si cuiuslibet epitriti omnes longas soluas in breues? num etiam de septem syllabis dubitandum est? DISCIPULUS: Nullo modo. MAGISTER: Quid ipse dispondeus? nonne octo efficit, cum pro omnibus longis binas breues locamus? DISCIPULUS: Verissimum est. 12. MAGISTER: Quae igitur ratio est, qua cogimur et tam multarum syllabarum metiri pedes, et pedem qui adhibetur ad numeros, non excedere quatuor syllabas, ante tractatis rationibus confitemur? nonne tibi uidentur inter se ista pugnare? DISCIPULUS: Imo maxime, et quomodo istud pacari possit, ignoro. MAGISTER: Etiam hoc facile est, si te ipsum rursum interroges, utrum rationabiliter inter nos paulo ante constiterit, ideo pyrrhichium, et proceleusmaticum plausu debere diiudicari atque discerni, ne sit ullus pes legitimae diuisionis, qui rhythmum non faciat, id est, ut ex eo rhythmus nominetur. DISCIPULUS: Hoc uero memini, et non inuenio cur mihi placuisse poeniteat: sed quorsum ista? MAGISTER: Quia scilicet hi omnes pedes quaternarum syllabarum, excepto amphibracho, rhythmum faciunt, id est, principatum in rhythmo tenent, eumque usu et nomine efficiunt: illi uero qui plures quam quatuor syllabas habent, multi quidem pro his poni possunt; sed ipsi per se rhythmum facere, ac rhythmi nomen obtinere non possunt: et ideo ne pedes quidem istos appellandos putauerim. Quamobrem repugnantia illa quae nos mouebat, iam, ut opinor, composita est et sopita, quandoquidem licet et plures syllabas quam quatuor pro aliquo pede ponere, et pedem tamen non appellare, nisi eum quo rhythmus efficiatur. Oportebat enim pedi constitui aliquem modum progressionis in syllabis. Is autem modus constitui optime potuit, qui de ipso numerorum ratione translatus in quaternario constitit. Itaque longarum syllabarum quatuor pes esse potuit. Cum autem pro eo breues octo constituimus, quoniam tantum spatii habent in tempore, pro altero poni possunt. Quia uero legitimam progressionem, id est quaternarium numerum excedunt, pro se ipsi poni, ac rhythmum gignere non sensu aurium, sed disciplinae lege prohibentur. Nisi contradicere aliquid paras. 13. DISCIPULUS: Paro sane, et iam faciam. Nam quid impediebat usque ad octonarium numerum syllabarum progredi pedem, cum eumdem numerum ad rhythmum admitti posse uideamus? Neque enim me mouet, quod pro alio dicis admitti; imo hoc me magis admonet quaerere, uel potius quaeri, quod non etiam suo nomine admittitur qui pro alio potest. MAGISTER: Non mirum est, quod hic falleris; sed facilis explicatio ueri est. Nam ut omittam tanta quae pro quaternario numero iam ante disputata sunt, cur usque ad illum fieri debeat progressio syllabarum; fac me iam cessisse tibi et consensisse usque in octo syllabas pedis debere longitudinem porrigi: num resistere poteris esse iam posse octo longarum syllabarum pedem? Certe enim ad quem numerum syllabarum peruenit pes, non solus ad eum peruenit qui breuibus, sed /1123/ etiam qui longis syllabis constat. Quo fit ut adhibita rursus ea lege, quae abrogari non potest, qua duas breues pro una longa poni licet, ad sexdecim syllabas pertendamus. Ubi si rursus pedis incrementum statuere uolueris, in triginta duas breues proficiscimur: huc quoque ratio tua pedem te compellit adducere, et rursus lex illa duplum numerum breuium pro longis locare: atque ita nullus constituetur modus. DISCIPULUS: Iam cedo rationi, qua usque ad quaternarium syllabarum numerum promouemus pedem. Pro his autem legitimis pedibus poni oportere pedes plurium syllabarum, dum breues duae unius longae locum occupant non recuso. Caput VI.--Pedes quatuor syllabis longiores rhythmum suo nomine facere nequeunt. 14. MAGISTER: Facile est ergo te etiam illud uidere atque concedere, alios pedes esse pro his, penes quos rhythmi est principatus, alios qui cum his collocantur. Nam ubi pro longis singulis geminantur breues, pro eo qui rhythmum obtinet, alium locamus; uelut pro iambo uel trochaeo tribrachum, aut pro spondeo dactylum aut anapaestum aut proceleusmaticum. Ubi uero non idem fit, non pro eo, sed cum eo ponitur quisquis miscetur inferiorum; ut cum dactylo anapaestus, cum ionico uero utrolibet diiambus uel dichorius: et reliqui similiter suo iure cum caeteris. An parum tibi dilucidum, uel falsum uidetur? DISCIPULUS: Iam intelligo. MAGISTER: Responde ergo utrum illi qui pro aliis ponuntur, possint etiam ipsi per se facere rhythmum. DISCIPULUS: Possunt. MAGISTER: Omnes. DISCIPULUS: Omnes. MAGISTER: Ergo et quinque syllabarum pes potest suo nomine rhythmum facere, quia pro bacchio uel cretico uel quolibet paeone poni potest. DISCIPULUS: Non potest quidem; sed iam istum non uocamus pedem, si progressionis illius usque ad quaternarium numerum satis memini. Ego autem cum omnes posse respondi, pedes utique posse respondi. MAGISTER: Laudo etiam in nomine retinendo diligentiam et uigilantiam tuam. Sed scias multis uisum esse etiam senarum syllabarum pedes nuncupandos; sed amplius, quod sciam, nemini placuit. Et illi quibus hoc placuit, negauerunt ad rhythmum, aut ad metrum per se gignendum tam longos pedes adbiberi oportere. Itaque ne nomina quidem his indiderunt. Quocirca uerissimus est ille progressionis modus, qui usque ad quatuor syllabas peruenit quandoquidem hi omnes pedes, quibus diuisis duo fieri non possunt, coniuncti pedem facere potuerunt; et ita qui in sextam syllabam usque progressi sunt, nomen tantum pedis in eos, qui quartam excesserunt, transferre ausi sunt; ad principatum uero, qui est in rhythmis et metris, nullo modo eos aspirare siuerunt. Sed cum pro longis breues duplicantur, etiam ad septimam atque octauam, ut iam ostendit ratio, syllabam peruenitur: ad quem numerum nemo tetendit pedem. Sed quoniam uideo constare inter nos quemlibet plurium quam quatuor syllabarum, cum pro /1124/ longa duas breues ponimus, non cum his legitimis pedibus, sed pro his posse poni, neque per seipsos rhythmum creare, ne in infinitum eat quod ratione finiendum est, satisque iam inter nos de rhythmo existimo disputatum; transeamus ad metra, si placet. DISCIPULUS: Placet uero. Caput VII.--De metro quibus et quot mininum constituatur pedibus. 15. MAGISTER: Dic igitur, metrumne arbitreris pedibus fieri, an pedes metro. DISCIPULUS: Non intelligo. MAGISTER: Pedesne coniuncti metrum creant, an metris coniunctis pedes creantur? DISCIPULUS: Scio iam quid dicas, et coniunctis pedibus metrum fieri puto. MAGISTER: Cur tandem id putas? DISCIPULUS: Quia inter rhythmum et metrum hoc interesse dixisti, quod in rhythmo contextio pedum nullum certum habet finem, in metro uero habet: ita ista pedum contextio et rhythmi et metri esse intelligitur; sed ibi infinita, hic autem finita constat. MAGISTER: Ergo unus pes metrum non est. DISCIPULUS: Non utique. MAGISTER: Quid unus pes et semipes? DISCIPULUS: Ne hoc quidem. MAGISTER: Quare? an quia metrum pedibus confit, nec utique possunt dici pedes, ubi minus quam duo sunt? DISCIPULUS: Ita est. MAGISTER: Inspiciamus igitur metra illa quae a me paulo ante commemorata sunt, et uideamus quibus pedibus constent; non enim te in hoc genere animaduertendo rudem esse adhuc decet. Ea sunt autem: Ite igitur, Camoenae Fonticolae puellae, Quae canitis sub antris Mellifluos sonores. Satis haec esse ad id quod intendimus puto: tu iam metire ista, et quos habeant pedes renuntia. DISCIPULUS: Omnino non possum: eos enim metiendos puto, qui sibi legitime copulari queunt; nec ualeo me hinc expedire. Si enim primum chorium fecero, sequitur iambus, qui temporibus par est, sed non similiter plauditur: si dactylum, non sequitur alius qui ei saltem temporibus coaequetur: si choriambum, eadem difficultas est; quod enim restat, nec temporibus cum eo, nec plausu conuenit. Quare aut hoc metrum non est, aut falsum est quod inter nos de pedum copulatione dissertum est: nam quid aliud dicam non inuenio. 16. MAGISTER: Metrum quidem esse et eo quod plus est quam pes, certumque finem habet, et ipsarum aurium iudicio conuincitur. Non enim tam suaui sonaret aequalitate, aut motu tam concinno plauderetur, si non inesset in illo numerositas, quae profecto esse nisi in hac parte musicae non potest. Falsa uero esse, quae inter nos constiterunt, miror quod existimes: non enim aut numeris quidquam est certius, aut illa pedum commemoratione et collocatione ordinatius. Nam ex ipsa numerorum ratione, quae nullo modo fallit, expressum est quidquid in eis et ad mulcendas aures, et ad obtinendum in rhythmo principatum, ualere perspeximus: sed uide potius cum saepe repeto, Qux canitis sub antris, demulceoque ista numerositate sensum tuum; quid distat inter hoc, et si adderem ad finem huius breuem aliquam syllabam, et item istud eodem modo repeterem, Quae canitis sub antrisue? DISCIPULUS: /1125/ Utrumque mihi iucunde illabitur auribus: hoc tamen posterius, cui syllabam addidisti breuem, plus tenere spatii ac temporis, siquidem longius factum est, cogor fateri. MAGISTER: Quid cum illud superius, Quae canitis sub antris, ita repeto, ut post finem nihil sileam? eademne ad te iucunditas peruenit? DISCIPULUS: Imo nescio quid claudum me offendit, nisi forte illam ultimam plus quam caeteras longas produxeris. MAGISTER: Ergo siue idipsum amplius quod producitur, siue quod siletur, censesne in tempore habere aliquid spatii? DISCIPULUS: Qui aliter potest? Caput VIII.--Silentia in metris quanta adhiberi oportet. Metrum quod dicatur. 17. MAGISTER: Recte censes. Sed dic mihi etiam quantum spatium putas esse? DISCIPULUS: Metiri hoc omnino difficile est. MAGISTER: Verum dicis: sed nonne tibi uidetur breuis illa syllaba id metiri, quam cum addidimus, neque longae ultimae ultra solitum productionem, neque ullum silentium in eius metri repetitione sensus desiderauit? DISCIPULUS: Omnino assentior: nam et te illud superius pronuntiante atque repetente, hoc posterius ego apud me ipse repetebam pariter tecum: ita sensi idem spatium temporis ambobus occurrere, cum silentio tuo breuis mea ultima conueniret. MAGISTER: Teneas igitur oportet haec silentiorum spatia certa in metris esse. Quare cum inueneris aliquid deesse pedi legitimo, considerare te oportebit, utrum dimenso atque annumerato silentio compensetur. DISCIPULUS: Teneo iam istud, persequere caetera. 18. MAGISTER: Video iam nos quaerere debere ipsius silentii modum: namque in hoc metro, ubi post choriambum bacchium comperimus, quia unum tempus deest ut sex temporum esset sicut choriambus, facillime id aures senserunt, et in repetitione tanti spatii silentium interponere coegerunt, quantum syllaba occuparet breuis: at si post choriambum locetur spondeus, duo nobis tempora cum silentio peragenda sunt ad caput redeuntibus, ueluti hoc est, Quae canitis fontem. Nam te sentire iam credo silendum esse, ut cum redimus ad caput, plausus non claudicet. Sed ut experiri queas quanta silentii huius mensura sit, adde unam syllabam longam, ut fiat, Quae canits fontem uos; atque hoc cum plausu repete: uidebis tantum occupare temporis plausum, quantum in superiore occupabat, cum ibi duae longae post choriambum, hic tres sint locatae. Unde apparet duum ibi temporum interponi silentium. At si post choriambum iambus locetur, sicut hoc est, Quae canitis locos, tria tempora silere cogimur: quod ut exploretur, adduntur siue per alterum iambum, siue per chorium, siue per tribrachum ut sit ita: Quae canitis locos bonos: aut, Quae canitis locos monte: aut, Quae canitis locos nemore. His enim additis, cum sine silentio iucunda et aequabilis repetitio mouet, et plausu adhibito tantum spatii haec tria singula tenere inueniuntur, quantum illud in quo silebamus manifestum fit trium temporum ibi esse /1126/ silentium. Potest post choriambum una syllaba longa constitui, ut quatuor tempora sileantur. Nam etiam sic choriambus diuidi potest, ut simplo et duplo leuatio sibi positioque conueniant. Huius metri exemplum est, Quae canitis res. Cui si addas uel duas longas, uel longam et duas breues, uel breuem et longam et breuem, uel duas breues et longam, uel quatuor breues, implebis sex temporum pedem, ut nullo desiderato silentio repetatur. Talia sunt, Quae canitis res pulchras, Quae canitis res in bona, Quae canitis res bonumue, Quae canitis res teneras, Quae canitis res modo bene. Quibus cognitis atque concessis, credo tibi iam satis apparere, nec minus uno tempore sileri posse, nec plus quatuor temporibus sileri oportere. Nam et ipsa est illa, de qua iam multa dicta sunt, moderata progressio; et in omnibus pedibus nulla leuatio aut positio amplius quam quatuor occupat tempora. 19. Itaque cum aliquid canitur siue pronuntiatur quod habeat certum finem, et plus habeat quam unum pedem, et naturali motu ante considerationem numerorum sensum quadam aequabilitate demulceat, iam metrum est. Quanquam enim minus habeat quam duos pedes, tamen quia excedit unum et silere cogit, non sine mensura, sed quantum implendis temporibus satis est quae alteri debentur pedi; pro duobus pedibus auditus accipit, quod duorum pedum occupat tempora donec ad caput redeatur, dum annumeratur sono etiam certum atque dimensum interualli silentium. Sed iam mihi dicas uelim, utrum his quae dicta sunt cognitis assentiaris. DISCIPULUS: Cognoui et assentior. MAGISTER: Mihine credens, an per te ipse uera esse perspiciens? DISCIPULUS: Per me ipse sane, quamuis dicente te uera haec esse cognosco. Caput IX.--Quot ad summum temporibus ac pedibus metrum constare possit. 20. MAGISTER: Age ergo nunc quoniam inuenimus unde metrum esse incipiat, inueniamus etiam quousque procedat. Nam metrum incipit a duobus pedibus, siue ipso sono plenis, siue ad implendum quod deest annumerato silentio. Quare oportet te iam respicere ad illam quaternariam progressionem, mihique renuntiare usque ad quot pedes metrum tendere debeamus. DISCIPULUS: Facile istud quidem est. Nam octo pedes ratio satis docet. MAGISTER: Quid? illud recordarisne, dixisse nos eum uersum a doctis appellatum, qui duobus membris certa ratione dimensis copulatisque constaret? DISCIPULUS: Bene memini. MAGISTER: Cum ergo non sit dictum duobus pedibus, sed duobus membris constare uersum, cumque manifestum sit uersum non unum pedem habere, sed plures; nonne ipsa res indicat longius membrum esse quam pedem? DISCIPULUS: Ita uero. MAGISTER: At si membra aequalia sint in uersu, nonne praeposterari poterit, ut prima pars sine discrimine ultima, et ultima prima fiat? DISCIPULUS: Intelligo. MAGISTER: Ergo ut hoc non accidat, satisque appareat discernaturque in uersu aliud esse membrum quo incipit, aliud quo desinit; non possumus recusare inaequalia /1126/ membra esse oportere. DISCIPULUS: Nullo modo. MAGISTER: Id ergo prius in pyrrhichio consideremus, si placet, in quo iam credo uideri tibi minus tribus temporibus membrum esse non posse, quoniam id primum est plus quam pes. DISCIPULUS: Assentior. MAGISTER: Ergo minimus uersus quot tempora possidebit? DISCIPULUS: Dicerem sex, nisi me illa praeposteratio reuocaret. Septem ergo habebit: quia minus quam tria membrum habere non potest; plus autem habere, nondum prohibitum est. MAGISTER: Recte intelligis. Sed dic quot pedes pyrrhichios habeant septem tempora. DISCIPULUS: Tres et semis. MAGISTER: Debetur ergo unius temporis silentium, dum ad principium reditur, ut spatium pedis possit impleri. DISCIPULUS: Debetur sane. Hoc annumerato quot tempora erunt? DISCIPULUS: Octo. MAGISTER: Ut ego minimus, qui etiam primus est pes, minus quam duo; ita minimus qui primus est uersus, minus habere quam octo tempora non potest. DISCIPULUS: Ita est. MAGISTER: Quid maximus uersus, quo ampliorem esse non oporteat? quot tandem temporum esse debet? Nonne statim uidebis, si ad illam progressionem retulerimus animum, de qua toties tam multa dicta sunt? DISCIPULUS: Iam intelligo ampliorem quam triginta duum temporum uersum esse non posse. 21. MAGISTER: Quid de metri longitudine? censesne ampliorem esse debere quam uersus, cum metrum id quod est minimum, tam minus sit quam minimus uersus? /1128/ DISCIPULUS: Non censeo. MAGISTER: Cum ergo metrum incipiat a duobus pedibus, uersus a quatuor; aut illud ab spatio duorum pedum, hoc a quatuor annumerato silentio; metrum autem octo pedes non excedat: nonne cum et uersus metrum sit, necesse est eum pedes totidem non excedere? DISCIPULUS: Ita est. MAGISTER: Rursus cum uersus non sit longior quam triginta duum temporum, et metrum sit etiam longitudo uersus, si coniunctionem duorum membrorum talem non habeat qualis in uersu praecipitur, sed tantum certo fine claudatur, neque debeat longius esse quam uersus: nonne manifestum est ut uersum pedes octo, ita metrum triginta duo tempora excedere non oportere? DISCIPULUS: Assentior. MAGISTER: Erit ergo idem spatium temporis, et idem numerus pedum et metro et uersui, communisque quidam terminus, ultra quem progredi utrumque non debeat: quamuis metrum quadruplicatis pedibus, a quibus esse incipit; uersus autem quadruplicatis temporibus, a quibus et ipse esse incipit, finiatur: ut crescendi scilicet modum quaternaria illa ratione seruata metrum cum uersu communicauerit in pedibus, uersus cum metro in temporibus. DISCIPULUS: Intelligo, et probo; atque ita se habere istam concordiam consensionemque delector. . THESAURUS MUSICARUM LATINARUM School of Music Indiana Uniuersity Bloomington, IN 47405 (phone: [812] 855-5471; Bitnet: Mathiese@INDIANA; Internet: Mathiese@UCS.Indiana.edu) Data entry: Bradley Ion Tucker, using TypeReader Checked by: Angela Mariani Approued by: Thomas I. Mathiesen PLXXXII:1127-48 Sancti Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi de musica libri sex. /1127/ Liber quartus Continuatur tractatio de metro. Caput Primum.--Ultima syllaba quare indifferens in metro. 1. MAGISTER: Redeamus ergo ad metri considerationem, propter cuius progressum ac longitudinem de uersu tecum aliquid agere coactus sum, cuius tractandi postea nobis est constitutus locus. Sed primo illud quaero, utrum non repudies, quod ultimam syllabam, quae metrum terminat, seu longa seu breuis sit, poetae atque horum iudices grammatici nihil ad rem pertinere arbitrati sunt. DISCIPULUS: Omnino repudio: non enim mihi uidetur esse rationis. MAGISTER: Dic mihi, obsecro, quod metrum sit in pyrrhichio minimum. DISCIPULUS: Tres breues. MAGISTER: Quantum ergo silendum est, dum repetitur? DISCIPULUS: Unum tempus, quod est unius breuis syllabae spatium. MAGISTER: Age, iam percute hoc metrum, non uoce, sed plausu. DISCIPULUS: Feci. MAGISTER: Percute etiam hoc modo anapaestum. DISCIPULUS: Et hoc feci. MAGISTER: Quid tibi uisum est interesse? DISCIPULUS: Prorsus nihil. MAGISTER: Quid? causam, cur ita sit, potesne dicere? DISCIPULUS: Videtur mihi satis apparere: nam quod in illo ad silentium, hoc in isto ad productionem ultimae syllabae refertur; nam eodem modo ibi breuis ultima, ut hic longa, percutitur; et post tantumdem interuallum reditur ad caput. Sed ibi quiescitur donec spatium pyrrhichii pedis, hic donec longae syllabae impleatur. Ita in utroque par mora est, qua interposita remeamus. MAGISTER: Non igitur absurde illi ultimam syllabam metri, seu longa seu breuis sit, nihil ad rem pertinere /1128/ uoluerunt: ubi enim finis est, silentium sequitur, quantum ad ipsum metrum attinet quod finitur. An eos in hac causa repetitionem ullam uel reditum ad caput considerare debuisse existimas, ac non tantummodo quia finitur quasi deinceps nihil dicendum sit? DISCIPULUS: Iam assentior, ultimam syllabam indifferenter esse accipiendam. MAGISTER: Recte. Sed si hoc propter silentium fit, quoniam ita consideratus est finis, quasi deinceps nihil soniturus sit qui finierit, et ob hoc spatium temporis in ipsa quiete largissimum nihil distat quae ibi syllaba locetur; nonne illud est consequens, ut ipsa ultimae syllabae indifferentia, quae propter largum spatium conceditur, ad id proficiat, ut siue ibi breuis syllaba siue longa sit, eam sibi aures pro longa uindicent? DISCIPULUS: Video plane esse consequens. Caput II.--Quot syllabis minimum constituatur pyrrhichium metrum: quamdiu quoque silendum. 2 MAGISTER: Videsne etiam illud, cum dicimus minimum metrum esse pyrrhichium tres breues syllabas, ut unius breuis spatio sileatur, dum ad initium reuertimur; nihil interesse, utrum hoc metrum, an pedes anapaestos repetamus? DISCIPULUS: Iam hoc quidem paulo ante illa percussione percepi. MAGISTER: Nonne ergo quidquid hic est confusum, distinguendum aliqua ratione arbitraris? DISCIPULUS: Omnino arbitror. MAGISTER: Dic utrum aliam uideas /1129/ esse rationem, quae ista distinguat, nisi ut metrum pyrrhichium non illud sit minimum, quod tibi uidebatur in tribus breuibus, sed in quinque. Post unum enim pedem ac semipedem silere mora semipedis eius qui debetur implendo pedi, atque ita redire ad initium, et hoc minimum metrum in pyrrhichio constituere non nos sinit anapaesti parilitas, ut iam demonstratum est: quare post duos pedes et semipedem silendum est illud unum tempus, si confusione carere uolumus. DISCIPULUS: Cur enim non duo pyrrhichii sunt minimum metrum in pyrrhichio, et quatuor syllabae breues potius, post quas silere opus non sit, quam quinque post quas opus sit? MAGISTER: Vigilanter quidem, sed non caues ne ab hoc te ita proceleusmaticus, ut ab illo anapaestus excludat. DISCIPULUS: Verum dicis. MAGISTER: Placet ergo hic modus in quinque breuibus, et silentio unius temporis? DISCIPULUS: Placet uero. MAGISTER: Videtur mihi oblitum esse te, quemadmodum in rhythmo dixerimus posse discerni utrum pyrrhichio an proceleusmatico curreretur. DISCIPULUS: Bene admones: nam plausu istos numeros ab inuicem distinguendos comperimus: quare iam neque hic istum proceleusmaticum metuo, quem plausu adhibito a pyrrhichio discernere potero. MAGISTER: Cur igitur non eumdem plausum adhibendum uidisti, ut ab illis tribus breuibus, id est pyrrhichio et semipede, post quem oporteret unum tempus silere, discerneretur anapaestus? DISCIPULUS: Iam intelligo, et in uiam redeo, metrumque in pyrrhichio minimum tres syllabas breues, quae, annumerato silentio, duorum pyrrhichiorum tempus occupant, esse confirmo. MAGISTER: Probant ergo aures tuae hoc genus numeri: Si aliqua, Bene uis, Bene dic, Bene fac, Animus, Si aliquid, Male uis, Male dic, Male fac, Animus, Medium est. DISCIPULUS: Satis probant, praesertim cum iam recordatus sim quemadmodum eos plaudi oporteat, ne cum metro pyrrhichio anapaesti confundantur pedes. 3. MAGISTER: Vide et ista: Si aliquid es, Age bene. Male qui agit, Nihil agit, Et ideo, Miser erit. DISCIPULUS: Suauiter etiam ista se insinuant, nisi uno loco, ubi finis tertii cum initio quarti copulatur. MAGISTER: Idipsum omnino est, quod a tuis auribus desideraui. Non enim frustra sensus offenditur, cum omnium syllabarum nullo interposito silentio tempora singula exspectat: quam exspectationem profecto fraudat concursus duarum consonantium, t et n, quae praecedentem uocalem longam esse cogunt, et in duo tempora extendunt; quod genus grammatici positione longam syllabam uocant. Sed propter illam ultimae syllabae indifferentiam, nemo criminatur hoc metrum, cum id sincerae atque seuerae aures etiam sine accusatore condemnent. Nam uide, quaeso quantum interest, si pro eo quod est, Male qui agit, Nihil agit: Male qui agit, Homo perit. dicatur, DISCIPULUS: Hoc sane liquidum atque integrum est. MAGISTER: Hoc ergo nos obseruemus propter musicae sinceritatem, quod poetae non obseruant propter facilitatem canendi: ut quoties, exempli causa, nobis necesse est aliqua metra interponere, in quibus nihil debetur pedi /1130/ quod silentio compensetur, eas ponamus ultimas syllabas quas lex eiusdem numeri flagitat; ne cum aliqua offensione aurium et falsitate mensurae, a fine ad initium redeamus; concedentes tamen illis ut ita metra talia finiant, quasi deinceps nihil dicturi, et ideo extremam syllabam seu longam seu breuem impune constituant: nam in continuatione metrorum apertissime conuincuntur aurium iudicio; non se debere ponere ultimam, nisi quae ipsius metri iure atque ratione ponenda est. Haec autem continuatio fit, cum pedi nihil debetur propter quod silere cogamur. DISCIPULUS: Intelligo, et gratum habeo quod talia polliceris exempla, quibus nullam patiatur sensus iniuriam. Caput III.--Pyrrhichiorum metrorum ordo et numerus. 4. MAGISTER: Age, nnnc ordine de his quoque renuntia pyrrhichiis: Quid erit homo Qui amat hominem, Si amet in eo Fragile quod est? Amet igitur Animum hominis, Et erit homo Aliquid amans. Quid haec uidentur? DISCIPULUS: Quid nisi suauissime atque integerrime currere? MAGISTER: Quid ista? Bonus erit amor, Anima bona sit: Amor inhabitat, Et anima domus. Ita bene habitat, Ubi bona domus; Ubi mala, male. DISCIPULUS: Etiam ista continuata suauissime accipio. MAGISTER: Nunc tres semis pedes, uide: Animus hominis est Mala bonaue agitans. Bona uoluit, habet; Mala uoluit, habet DISCIPULUS: Haec quoque interposito unius temporis silentio, iucunda sunt. MAGISTER: Sequatur quatuor pleni pyrrhichii; hos accipe, et iudica: Animus hominis agit Ut habeat ea bona, Quibus inhabitet homo, Nihil ibi metuitur. DISCIPULUS: In his quoque certa et iucunda mensura est. MAGISTER: Audi iam nunc nouem syllabas breues; audi et iudica: Homo malus amat et eget; Malus etenim ea bona amat, Nihil ubi satiat eum. DISCIPULUS: Prome nunc quinque pyrrhichios. MAGISTER: Leuicula fragilia bona, Qui amat homo, similiter habet. DISCIPULUS: Iam hoc sat est, et probo; nunc adde semipedem. MAGISTER: Faciam: Vaga leuia fragilia bona, Qui amat homo, similis erit eis. DISCIPULUS: Bene prorsus; et sex iam exspecto pyrrhichios. MAGISTER: Et hos audi: Vaga leuicula fragilia bona, Qui adamat homo, similis erit eis. DISCIPULUS: Satis est; adde semipedem. MAGISTER: Fluida leuicula fragilia bona Quae adamat anima, similis erit eis. /1131/ DISCIPULUS: Sat est, et bene est; da iam septem pyrrhichios. M Leuicula fragilia gracilia bona, Quae adamat animula, similis erit eis. DISCIPULUS: Accedat his semipes; nam hoc eleganter se habet. MAGISTER: Vaga fluida leuicula fragilia bona, Quae adamat animula, fit ea similis eis. DISCIPULUS: Octo pedes iam restare uideo, ut iam istas minutias euadamus. Quanquam enim approbent aures naturali quadam dimensione quod sonas, nolim te tamen tot breues syllabas quaerere; quas, ni fallor, contextas inuenire in coniunctione uerborum difficilius est, quam si eis miscere longas liceret. MAGISTER: Nihil te fallit, et ut tibi probem gratulationem meam, quod hinc aliquando transire permittimur, metrum quod restat huius generis sententia feliciore componam: Solida bona bomus amat, et ea qui amat habet. Itaque nec eget amor, et ea bona Deus est. DISCIPULUS: Habeo cumulatissime perfecta metra pyrrhichii. Sequuntur iambica, de quibus mihi singulis bina exempla sufficiunt, quae nulla interpellatione audire delectat. Caput IV.--De metro iambico. 5. MAGISTER: Geram tibi morem. Sed ista quae iam peregimus quot sunt? DISCIPULUS: Quatuordecim. MAGISTER: Quot etiam iambica fore credis? DISCIPULUS: Aeque quatuordecim. MAGISTER: Quid, si in eis uelim pro iambo tribrachum ponere, nonne multiformior uarietas erit? DISCIPULUS: Manifestum est quidem: sed ego exempla ista in solis iambis audire cupio, ne longum faciamus: pro quauis enim longa syllaba duas breues posse poni, facilis disciplina est. MAGISTER: Faciam quod uis, gratumque habeo quod intelligentia sequaci minuis laborem meum: sed aurem ad iambicum praebe. DISCIPULUS: Istic sum, incipe. M Bonus uir, Beatus. Malus miser, Sibi est malum. Bonus beatus, Deus bonum eius. Bonus beatus est, Videt Deum beate, Bonus uir est beatus, Videns Deum beatus. Bonus uir et sapit bonum, Bonusque uiuit, hic uidebit. Deum uidere qui cupiscit, Bonum uidere qui cupit diem, Bonus sit hic, uidebit et Deum, Bonum uidere qui cupit diem illum, Bonus sit hic, uidebit et Deum illic. Beatus est bonus, fruens enim est Deo; Malus miser, sed ipse poena fit sua. Beatus est uidens Deum, nihil cupit plus; Malus bonum foris requirit, hinc egestas. Beatus est uidens Deum, nihil boni amplius; Malus bonum foris requirit, hinc eget miser. Beatus est uidens Deum, nihil boni amplius uult; Malus foris bonum requirit, hinc egenus errat. Beatus est uidens Deum, nihil boni amplius uolet; Malus foris bonum requirit, hinc eget miser bono. Caput V.--De metro trochaico. 6. DISCIPULUS: Trochaeus sequitur, prome trochaica: nam ista se habent optime. MAGISTER: Faciam, et eodem modo quo iambica: Optimi Non egent. Veritate, Non egetur. Veritas sat est, Semper haec manet. Veritas uocatur Ars Dei supremi. Veritate factus est mundus iste quem uides, Veritate facta cuncta Quaeque gignier uidemus. Veritate facta cunta sunt, Omniumque forma ueritas. /1132/ Veritate cuncta facta cerno. Veritas manet, mouentur ista. Veritate facta cernis omnia, Veritas manet, mouentur omnia. Veritate facta cernis ista cuncta, Veritas tamen manet, mouentur ista. Veritate facta cuncta cernis optime, Veritas manet, mouentur haec, sed ordine. Veritate facta cuncta cernis ordinata, Veritas manet, nouans mouet quod innouatur. Veritate facta cunta sunt, et ordinata sunt, Veritas nouat manens, mouentur ut nouentur haec. Veritate facta cuncta sunt, et ordinata cuncta, Veritas manens nouat, mouentur ut nouentur ista Caput VI.--De metro spondaico. 7. DISCIPULUS: Spondeum sequi uideo: nam et trochaens satis auribus fecit. MAGISTER: Haec sunt metra spondei: Magnorum est, Libertas. Magnum est munus Libertatis. Solus liber fit, Qui errorem uincit. Solus liber uiuit, Qui errorem iam uicit. Solus liber uere fit, Qui erroris uinclum uicit. Solus liber uere uiuit, Qui erroris uinclum iam uicit. Solus liber non falso uiuit. Qui erroris uinclum iam deuicit. Solus liber iure ac uere uiuit, Qui erroris uinclum magnus deuicit. Solus liber iure ac non falso uiuit, Qui erroris uinclum funestum deuicit. Solus iure ac uere magnus uiuit, Qui erroris uinclum funestum iam deuicit. Solus liber iure ac non falso magnus uiuit, Qui erroris uinclum funestum prudens deuicit. Solus liber iure ac non falso securus uiuit, Qui erroris uinclum funestum prudens iam deuicit. Solus liber iure ac non falso securus iam uiuit, Qui erroris uinclum tetrum ac funestum prudens deuicit. Solus liber iure ac non falso securam uitam uiuit, Qui erroris uinclum tetrum ac funestum prudens iam deuicit. Caput VII.--Tribrachi metra quot sint. 8. DISCIPULUS: Nec de spondeo habeo quod requiram, ueniamus ad tribrachum. MAGISTER: Ita uero. Sed cum omnes quatuor superiores pedes, de quibus dictum est, quatuordena metra pepererint, quae fiunt simul sex et quinquaginta, plura sunt exspectanda de tribracho. In illis enim cum spatium semipedis in silentio est, plus una syllaba non siletur: in hoc autem cum silemus, num censes unius breuis syllabae spatio tantummodo sileri oportere, an et duarum breuium mora silentio contineri potest? quandoquidem nemo dubitauerit duplicem huius esse diuisionem: namque aut ab una incipit, et finitur ad duas; aut contra incipiens a duabus, una terminatur. Quare hunc necesse est uiginti et unum metra procreare. DISCIPULUS: Verissimum est. Nam incipiunt a quatuor breuibus, et duo tempora sileamus: deinde quinque sunt, ubi unum silemus: tertio sex, ubi nihil silendum est: quarto septem, ubi rursus duo tempora silenda sunt: inde octo, ubi unum: sexto nouem, ubi nullum. Atque ita cum singulae adduntur, donec ad uiginti quatuor syllabas ueniatur, qui octo sunt tribrachi, uiginti unum omnino metra complentur. MAGISTER: Expeditissime rationem secutus es: sed censesne ubique a nobis exempla esse promenda; an ea quae illis quatuor primis pedibus subiecimus, satis putandum est luminis caeteris esse praebitura? DISCIPULUS: Meo quidem iudicio satis. MAGISTER: Nec ego nunc aliud requiro quam tuum. Verumtamen quoniam iam optime scis in pyrrhichiis metris mutato plausu posse tribrachos percuti; quaero, /1133/ utrum pyrrhichii primum metrum possit etiam tribrachi metrum habere. DISCIPULUS: Non potest: maius enim metrum oportet esse quam pedem. MAGISTER: Quid, secundum? DISCIPULUS: Potest: nam breues quatuor pyrrhichii duo sunt, tribrachus unus et semipes, ita ut ibi nullum, hic duo tempora sileamus. MAGISTER: Mutato igitur plausu habes in pyrrhichiis etiam tribrachi exempla usque ad sexdecim syllabas, id est usque ad quinque tribrachos et semipedem, quibus debes esse contentus: caetera enim potes uel uoce uel aliquo plausu per te ipse contexere. Si tamen adhuc aurium sensu explorandos huiuscemodi numeros arbitraris. DISCIPULUS: Faciam equidem quod uidebitur: uideamus quae restant. Caput VIII.--De dactylo. 9. MAGISTER: Dactylus sequitur, qui semel diuidi potest. An aliter putas? DISCIPULUS: Imo ita est. MAGISTER: Quota ergo eius pars potest esse in silentio? DISCIPULUS: Dimidia scilicet. MAGISTER: Quid, si post dactylum trochaeo constituto, uelit quispiam silere unum tempus, quod in breui syllaba dactylo debetur implendo? quid respondebimus? Non enim possumus dicere minus quam spatium semipedis sileri non oportere. Ratio enim superius tractata non minus, sed amplius quam semipedis tempus silendum non esse persuaserat. Nam utique minus quam semipes siletur in choriambo, ubi post ipsum choriambum bacchius collocatur, cuius exemplum est, Fonticolae puellae. Unius enim breuis syllabae spatio hic nos silere cognoscis, quod sex temporibus debetur implendis. DISCIPULUS: Verum dicis. MAGISTER: Constituto ergo trochaeo post dactylum, licebitne etiam unum tempus silere? DISCIPULUS: Ita cogor fateri. MAGISTER: Quis te tandem cogeret, si meminisses superiorum? Hoc enim tibi accidit, quod de indifferentia ultimae syllabae, et quomodo sibi ultimam longam uindicent aures, ubi restat spatium quo porrigatur, etiamsi breuis sit, quid demonstratum fuerit oblitus es. DISCIPULUS: Iam intelligo: nam utique si ultimam syllabam breuem, quando restat silentium, longam aures accipiunt, sicut superiore ratione exemplisque cognouimus; nihil intererit utrum post dactylum trochaeus, an spondeus locetur. Quamobrem cum repetitio distinguenda silentio est, unam longam syllabam oportet post dactylum ponere, ut duorum temporum spatio sileamus. MAGISTER: Quid si pyrrhichius ponatur post dactylum, rectene fieri putas? DISCIPULUS: Non recte: nam utrum idem sit, an iambus, nihil interest, siquidem pro iambo eum necesse est accipi propter ultimam, quam longam exigunt aures, quia restat silentium. Iambum autem non oportere poni post dactylum, propter diuersitatem leuationis et positionis, quarum neutram oportet in dactylo habere tria tempora, quis non intelligat? Caput IX.--De bacchio. 10. MAGISTER: Optime omnino atque sequaciter. Sed quid tibi tandem uidetur de anapaesto? an eadem ratio est? DISCIPULUS: Prorsus eadem. MAGISTER: Iam ergo bacchium consideremus, si placet, et dic mihi quod primum eius metrum est. DISCIPULUS: Quatuor syllabas puto esse, unam breuem, et tres longas, quarum duae ad bacchium pertinent, una uero ultima ad inchoationem eius pedis /1134/ qui cum bacchio poni potest; ut id quod ei debetur, sit in silentio: in aliquo tamen exemplo uellem hoc auribus explorare. MAGISTER: Facile quidem est exempla subiicere, quibus tamen non te arbitror ita ut superioribus posse delectari: nam isti quinum temporum pedes, ut etiam septenum, non tam suauiter currunt, quam ii qui aut in aequas partes diuiduntur, aut in simplam et duplam, uel in duplam et simplam; tantum interest inter sesquatos motus et aequales aut complicatos, de quibus satis in primo illo nostro sermone tractauimus. Itaque hos pedes, quinque ac septem scilicet temporum, uti aspernantius poetae, ita soluta libentius assumit oratio: quod uideri facilius in exemplis quae postulasti, potest: nam ista sunt, Laborat magister docens tardos. Hoc reuolue interposito trium temporum silentio, quod ut sentires facilius, ideo post tres pedes longam syllabam posui, quod est initium cretici, qui cum bacchio poni potest. Nec ad primum metrum exemplum dedi quod est quatuor syllabarum, ne unus pes non esset satis ad commonendum sensum tuum, quantum post illum atque unam longam silere deberes. Quod ecce nunc edam, atque ipse repetam, ut in meo silentio tria tempora sentias: Labor nullus, Amor magnus. DISCIPULUS: Satis apparet solutae orationi hos esse congruentiores pedes, et nihil opus est exemplis caetera excurrere. MAGISTER: Verum dicis: sed num tibi cum silendum est, una tantum longa uidetur poni posse post bacchium? DISCIPULUS: Non sane; sed etiam breuis et longa, qui eiusdem bacchii semipes primus est: nam si nobis inchoare creticum licuit, quia cum eodem bacchio poni potest; quanto magis id de ipso bacchio facere licebit, cum praesertim non totum de cretico posuerimus quod primae parti bacchii sit aequale temporibus? Caput X.--Pleno pedi quid addatur ante silentium. 11. MAGISTER: Iam ergo, si placet, me audiente atque iudicante, tu ipse per caetera excurre, et quid ponatur post plenum pedem, quando silentio reliquum impletur in omnibus pedibus qui restant, exsequere. DISCIPULUS: Breuissimum iam, opinor, atque facillimum est quod requiris: nam quod de bacchio dictum est, id etiam de secundo paeone dici potest. Post creticum autem et unam longam syllabam licet ponere, et iambum, et spondeum; ita ut aut tria tempora, aut duo, aut unum sileatur. Quod autem de hoc dictum est, id et in primum et in ultimum paeonem cadit. Iam post palimbacchium uel unam longam uel spondeum collocari decet, quocirca et in hoc metro aut tria tempora, aut unum silebitur. Eadem conditio est paeonis tertii. Sane ubicumque spondeus, ibi et anapaestus iure ponitur. Post molossum uero, quod ad eius attinet diuisionem, aut unam longam ut quatuor, aut duas ponimus ut duo tempora sileamus. Sed quoniam et censu et ratione exploratum est, ordinari /1135/ cum eo posse omnes senum temporum pedes, erit post eum locus et iambo, et tria tempora silenda remanebunt; erit et cretico, et unum tacebitur; hac conditione erit et bacchio. At si in duas breues primam cretici, et secundam bacchii soluerimus, erit et paeoni quarto. Quod autem de molosso, id etiam de caeteris sex temporum pedibus dixerim. Iam proceleusmaticum arbitror ad caeteros qui quatuor temporibus constant, esse referendum, nisi cum tres breues post eum locamus. Quod ita est ac si anapaestum locemus, propter ultimam syllabam quae cum silentio longa accipi solet. Primo uero epitrito iambus recte subiungitur, et bacchius et creticus et paeon quartus. Hoc dictum sit et de secundo, ut tempora sileantur aut quatuor, aut duo. Duos autem reliquos epitritos recte possunt consequi spondeus et molossus: ita ut primam spondei, et primam uel secundam molossi in duas breues soluere liceat. Ergo in his metris aut tria tempora, aut unum tacebitur. Dispondeus restat, post quem si posuerimus spondeum, quatuor tempora silenda erunt; si molossum, duo, manente licentia soluendi longam in duas breues, uel in spondeo, uel in molosso, excepta ultima. Habes quod me excurrere uoluisti. Nisi aliquid forte emendabis. Caput XI.--Iambus post dichorium male ponitur. 12. MAGISTER: Imo non ego, sed tu, cum aurem ad iudicandum adhibueris: nam quaero a te, utrum cum dico et plaudo istud metrum, Verus optimus; et hoc, Verus optimorum; et hoc, Veritatis inops: tam iucunde hoc tertium quam illa superiora tuus sensus accipiat; quod ea repetendo, et cum debitis silentiis plaudendo facile iudicabit. DISCIPULUS: Manifestum est quod iucunde illa, hoc iniucunde accipiat. MAGISTER: Non ergo recte post dichorium iambus ponitur. DISCIPULUS: Ita est. MAGISTER: Recte autem poni posse post caeteros assentitur quisquis haec metra cum disciplina interponendorum silentiorum repetierit. Fallacem caue. Male castum caue. Mutiloquum caue. Fallaciam caue. Et inuidum caue. Et infirmum caue. DISCIPULUS: Sentio quod dicis, et approbo. MAGISTER: Vide etiam utrum te nihil offendat, cum interposito duorum temporum silentio, hoc metrum repetitum inaequale pergit. Num enim ita solet ut ista? Veraces regnant. Sapientes regnant. Veriloqui regnant. Prudentia regnant. Boni in bonis regnant. Pura cuncta regnant. DISCIPULUS: Imo haec aequaliter et suauiter, illud autem absurde. MAGISTER: Hoc ergo tenebimus in metris sex temporum pedum, dichorium iambo, antispastum spondeo male claudi. DISCIPULUS: Tenebimus sane. 13. MAGISTER: Quid? causam cur ita sit nonne approbabis, /1136/ si animaduerteris leuatione ac positione in duas partes diuidi pedem, ita ut si qua in eo syllaba media est, uel una uel duae, aut uni parti attribuantur priori uel posteriori, aut in utramque partiantur? DISCIPULUS: Noui quidem istuc, et uerum est: sed quid ad rem? MAGISTER: Hoc quoque attende quod dicam, tum uidebis facilius quod requiris. Nam manifestum tibi esse arbitror, alios esse sine mediis syllabis pedes, ut pyrrhichius, et caeteri binarum syllabarum; alios in quibus medium aut primae parti, aut extremae, aut utrique, aut neutri, spatio conueniat: primae, ut in anapaesto, uel in palimbacchio, uel in paeone primo: extremae, ut in dactylo uel in bacchio, uel in paeone quarto: utique, ut in tribracho, siue in molosso, siue in choriambo, siue in quolibet ionico: neutri, ut in cretico, siue in paeonibus secundo et tertio, siue in diiambo, dichorio, antipasto. Nam qui pedes in tres aequales partes diuidi possunt, media pars in his conuenit cum prima et extrema; qui autem non possunt, aut cum prima tantum, aut cum extrema, aut cum neutra. DISCIPULUS: Et hoc aeque scio, et quo tendat expecto. MAGISTER: Quo tandem putas, nisi ut uideas iambum post dichorium ideo male poni cum silentio, quia medium eius est, nec primae parti aequale nec extremae, et idcirco a leuatione ac positione discordat? Hoc etiam de spondeo intelligitur, qui similiter post antispastum cum silentio non amat poni. An quidquam tibi aduersum ista dicendum est? DISCIPULUS: Mihi uero nihil? nisi quod ista offensio quae fit auribus, cum ita hi pedes collocantur, in comparatione fit eius suauitatis, quae oblectat auditum, cum post caeteros senum temporum hi cum silentio ponuntur pedes. Nam si aliis tacitis me consuleres quemadmodum sonarent, exemplis subiectis, aut post dichorium iambus, aut post antispastum spondeus, cum silentio positi; dicam quod sentio, fortasse approbarem et laudarem. MAGISTER: Non equidem resisto tibi. Satis est mihi tamen, quod haec collocatio in comparatione talium numerorum, sed melius sonantium, sicut dicis, offendit: eo enim est improbanda, quod cum eiusdem generis etiam illi sint pedes, quos his semipedibus clausos labi iucundius confitemur, ab iis discrepare non debuit. Sed nonne tibi uidetur secundum istam rationem, nec post epitritum secundum iambum cum silentio poni oportere? Nam et in hoc pede lambus ita medium locum tenet, ut nec prioris nec posterioris partis temporibus aequetur. DISCIPULUS: Cogit me superior ratio concedere. Caput XII.--Summa omnium metrorum. 14. MAGISTER: Age nunc, redde mihi omnium metrorum numerum, si placet, quae iam tractauimus; id est eorum quae a suis plenis pedibus incipiunt, clauduntur autem aut suis pedibus plenis, ita ut silentium, cum ad caput reditur, non interponamus; aut non plenis pedibus cum silentio, quos tamen eis congruere ratio docuit; incipiente numero a duobus non plenis usque ad octo plenos, ita tamen ut triginta duo tempora non excedantur. DISCIPULUS: Operosum quidem est quod imponis, est tamen operae pretium. Sed memini nos paulo ante iam peruenisse ad septuaginta septem metra a /1137/ pyrrhichio usque ad tribrachum, cum illi binarum syllabarum pedes quatuordecim singuli crearent, quae fiunt simul quinquaginta et sex. Tribrachus autem uiginti et unum, propter geminam diuisionem. His igitur septuaginta et septem addimus quatuordecim dactyli, et anapaesti totidem: pleni enim si locentur nullo silentio, incipiente metro a duobus usque ad octo pedes, septena pariunt; additis uero semipedibus cum silentio, incipiente metro ab uno pede, et semipede perueniente ad septem et semis, alia septena. Et fiunt iam omnia centum et quinque. Bacchius uero non potest metrum suum ad octo pedes perducere, ne triginta duo tempora transeat, neque quisquam quinum temporum pes; sed possunt isti usque ad sex peruenire. Bacchius ergo et qui ei par est, non modo temporibus, sed etiam diuisione paeon secundus, a duobus pedibus usque ad sex procedentes cum integri ordinantur sine silentio, quina metra pariunt; cum silentio autem incipientes ab uno semipede, et ad quinque semipedes peruenientes, alia quina cum una longa post eos ponitur, et item quina cum breuis et longa: quindena igitur creant, quae in summam redacta triginta sunt. Et fiunt iam metra omnia centum et triginta quinque. Creticus uero, et qui pariter diuiduntur, paeones primus et quartus, quoniam post illos et unam longam, et iambum, et spondeum, et anapaestum licet ponere, ad septuaginta quinque perueniunt: cum enim tres sint pedes, quina creant sine silentio, cum silentio autem uiginti, quae simul, ut dictum est, fiunt quinque et septuaginta, quibus additis superiori summae, decem et ducenta complentur. Palimbacchius et qui ei diuisione concordat tertius paeon, quina pariunt integri sine silentio: cum silentio autem quina cum una longa, quina cum spondeo, quina cum anapaesto. Haec addimus ad maiorem summam, et habemus metra omnia ducenta quinquaginta. 15. Molossus et caeteri sex temporum pedes, qui cum illo simul septem fiunt, quaterna creant integri: cum silentio autem quoniam et una longa post unumqnemque eorum locari potest, et iambus, et spondeus, et anapaestus, et bacchius, et creticus, et paeon quartus; uicena et octona complent, quae simul fiunt centum nonaginta sex, quae ducta cum illis quaternis ducenta uiginti quatuor complentur: sed hinc octo deducendi sunt, quia post dichorium iambus, et post autispastum spondeus male ordinantur. Reliqua sunt ducenta sexdecim, quae addita maiori summae, faciunt metra omnia quadringenta sexaginta sex. Proceleumatici ratio haberi non potuit cum his pedibus quibus congruit, propter semipedes qui post hunc plures ponuntur. Nam et una syllaba longa post eum poni potest cum silentio, sicut post dactylum et eius consortes ut duo, et tres breues ut unum tempus sileatur; quo efficitur ut ultima breuis pro longa accipiatur. Epitriti metra gignunt terna integri, incipiente metro a duobus pedibus, perueniente ad quatuor: si enim addas quintum, triginta duo tempora, quod non oportet, excedes. Cum silentio uero primus et secundus /1138/ epitritus terna post locato iambo, terna bacchio, terna cretico, terna paeone quarto; quae fiunt cum illis ternis quae sunt sine silentio, triginta. Tertius uero et quartus epitriti tres ante silentium gignunt, cum spondeo terna, et terna cum anapaesto, terna cum molosso, terna cum ionico minore, terna cum choriambo; quae fiunt simul cum illis ternis, quae sine silentio genuerunt, triginta et sex. Ergo epitriti omnes sexaginta et sex metra pariunt: quae cum uiginti et uno proceleumatici, superiori summae addita, faciunt quingenta quinquaginta tria. Dispondeus restat gignens et ipse tria integer; adhibito autem silentio cum spondeo tria, et tria cum anapaesto tria cum molosso, tria cum ionico a minore, tria cum choriambo: quae in summam ducta cum illis tribus quae erat integer, fiunt decem et octo. Ita erunt metra omnia quingenta septuaginta et unum. Caput XIII.--Ratio metiendi metra et silentia interponendi. 16. MAGISTER: Essent quidem, nisi tria detrahenda essent, quia post secundum epitritum dictum est iambum male poni. Sed hoc quidem bene se habet: quare iam dic mihi, quomodo tibi aurem tangat metrum hoc, Triplici uides ut ortu Triuiae rotetur ignis. DISCIPULUS: Persuauiter. MAGISTER: Potesne dicere quibus pedibus constet? DISCIPULUS: Non possum: neque enim inuenio quomodo sibi congruant quos metior: siue enim pyrrhichium a capite constituam, siue anapaestum, siue paeonem tertium, non his conueniunt qui sequuntur et inuenio hic quidem creticum post tertium paeonem, ut reliqua sit longa syllaba, quam creticus post se non respuit collocari; sed his pedibus hoc metrum constare recte non posset interposito silentio trium temporum: nunc uero nihil siletur, cum hoc repetendo permulcet auditum. MAGISTER: Vide igitur, utrum incipere debeat a pyrrhichio, deinde metiamur dichorium, tum spondeum, qui complet tempora, quorum duo suut in principio: potest item caput tenere anapaestus, deinde diiambus metiri, ut extrema longa collocata cum quatuor temporibus anapaesti perficiat sex tempora, quae cum diiambo conueniunt, ex quo intelligas licet, partes pedum non solum in fine poni, sed etiam in capite metrorum. DISCIPULUS: Iam intelligo. 17. MAGISTER: Quid, si demam unam ultimam longam, ut tale sit metrum, Segetes meus labor: nonne animaduertis cum silentio duorum temporum repeti? Ex quo manifestum est, et aliquam partem pedis posse in principio metri poni, et aliquam in fine, et aliquam in silentio. DISCIPULUS: Et hoc manifestum est. MAGISTER: Sed hoc fieri si dichorium metiaris integrum in hoc metro: nam si diiambum, et a capite anapaestus ponatur, cernis partem pedis in principio positam, quae habet iam quatuor tempora; duo autem quae debentur, silentur in fine. Ex quo discimus, posse metrum incipere a parte pedis, et desinere ad plenum pedem, sed nunquam sine silentio. DISCIPULUS: Et hoc perspicuum est. /1139/ 18. MAGISTER: Quid? hoc metrum potesne metiri et dicere quibus pedibus constet? Iam satis terris niuis, atque dirae Grandinis misit Pater, et rubente Dextera sacras iaculatus arces. (Horatius liber 1 Carminum, ode 2.) DISCIPULUS: Possum constituere in capite creticum, et duos metiri reliquos senum temporum pedes, unum ionicum a maiori, alterum dichorium, et silere unum tempus quod adiungitur cretico ut sex tempora compleantur. MAGISTER: Nonnihil defuit considerationi tuae: nam cum dichorius est in fine, restante silentio, ultima eius quae breuis est, pro longa accipitur. An hoc negabis? DISCIPULUS: Imo fateor. MAGISTER: Non ergo constitui decet in fine dichorium, nisi nullo in repetitione consequente silentio, ne non iam dichorius, sed epitritus secundus sentiatur. DISCIPULUS: Manifestum est. Quomodo ergo metiemur hoc metrum? DISCIPULUS: Nescio. Caput XIV.--Persequitur rationem adhibendi silentia in metiendis metris. MAGISTER: Attende ergo utrum bene sonet, cum ita pronuntio, ut post tres primas syllabas unum tempus sileam: ita enim in fine nihil debebitur, ut decenter ibi possit esse dichorius. DISCIPULUS: Iucundissime sonat. 19. MAGISTER: Hoc quoque igitur adiungamus arti, ut non solum in fine, sed et ante finem cum oportet sileamus. Tunc autem oportet, cum id quod debetur implendis temporibus pedum, aut indecenter siletur in fine propter ultimam breuem, ut in hoc quod dictum est; aut cum duo constituuntur non pleni pedes, unus in capite, alter in fine, qualis iste est, Gentiles nostros inter oberrat equos. Senisti enim, ut opinor, me post quinque syllabas longas, moram duorum temporum siluisse, et tantumdem in fine silendum est, dum reditur ad caput. Si enim hoc metrum ad legem sex temporum metiaris; erit tibi primus spondeus, secundus molossus, tertius choriambus, quartus anapaestus. Spondeo igitur debentur duo tempora ut sex temporum pedem impleat, et anapaesto: itaque duo silentur post molossum ante finem, et duo post anapaestum in fine. Si autem ad legem temporum quatuor; una longa erit in capite, deinde duos metimur spondeos, deinde duos dactylos, et post una longa concludet. Silemus itaque duo tempora post geminum spondeum ante finem, et duo in fine, ut ambo pedes impleantur, quorum dimidias partes in capite atque in extremo posuimus. 20. Nonnunquam tamen quod duobus non plenis pedibus debetur in principio ac fine collocatis, finali tantum silentio redditur; si tantum sit ut dimidii spatium pedis non excedat, qualia haec duo sunt: Siluae laborantes, geluque Flumina constiterint acuto. Horum enim prius incipit a palimbacchio, inde excurrit in molossum, et bacchio terminatur: silentur ergo duo tempora; quorum unum bacchio, alterum palimbacchio cum reddideris, sena ubique tempora implebuntur. /1140/ Hoc autem posterius dactylo, inchoatur, inde pergit in choriambum, clauditur bacchio: tria igitur tempora silere oportebit; hinc unum bacchio, duo dactylo redhibebimus, ut in omnibus sint sena tempora. 21. Prius autem redditur quod debetur implendo extremo pedi, quam in principio constituto. Nec aliter omnino fieri aures sinunt. Nec mirum: id enim cum repetimus, adiungitur capiti quod prorsus extremum est. Itaque in hoc metro quod dictum est, Flumina constiterint acuto: cum tria tempora senis utique implendis debeantur, si ea non silentio uelis, sed uoce reddere, possintque reddi et per iambum, et per chorium, et per tribrachum, quia omnes terna tempora possident; nullo modo ea per chorium reddi sensus ipse permittit, in quo prior est longa syllaba, breuis posterior: id enim prius sonare debet, quod bacchio debetur extremo, id est breuis syllaba; non longa, quae dactylo primo. Licet hoc explorare his exemplis: Flumina constiterint acuto gelu. Flumina constiterint acute gelida. Flumina constiterint in alta nocte. Cui dubium est, duo illa suauiter repeti, hoc autem tertium nullo modo? 22. Item cum singula tempora singulis debentur pedibus minus plenis, si ea uoce reddere uelis, non sinit sensus in unam syllabam coarctari; mira omnino iustitia. Non enim conuenit, quod separatim reddendum est, non etiam constitui separatim. Quocirca in illo metro, Siluae laborantes, geluque, si unam longam pro silentio fini addas, sicuti est, Siluae laborantes gelu duro, non probant aures; sicut probant cum dicimus, Siluae laborantes gelu et frigore. Quod satiatissime sentis, cum singula repetis. 23. Item non oportet duo minus pleni pedes ponuntur, maiorem in principio quam in fine poni; nam et hoc condemnat auditus, tanquam si dicas, Optimum tempus adest tandem, ut primus pes sit creticus, secundus choriambus, tertius spondeus; ut tria tempora sileamus, quorum duo debentur ultimo spondeo ad sena implenda, et unum primo cretico At si ita dicatur, Tandem tempus adest optimum, eadem interposita trium temporum mora in silentio, quis non sentiat iucundissime repeti? Quare aut tanti spatii decet esse in fine minus plenum pedem, quanti est in principio; ut illud Siluae laborantes, geluque: aut minorem in principio, et in fine maiorem, ueluti est Flumina constiterint acuto. Neque iniuria, quia ubi est aequalitas, nulla discordia: ubi autem dispar est numerus, si a minore ad maiorem ueniamus, ut in numerando solet, facit rursus ipse ordo concordiam. 24. Ex quo illud est etiam consequens, ut cum ii de quibus agitur, minus pleni ponuntur pedes, si duobus locis interponitur silentium, id est ante finem et in fine; tantum ante finem sileatur quantum debetur extremo, tantum autem in fine quantum scilicet primo; quia medium tendit ad finem; a fine uero ad principium /1141/ redeundum est. Si autem utrique tantumdem debetur, nulla controuersia est quin tantum ante finem quantum in fine silendum sit. Sileri autem oportet non nisi ubi terminatur pars orationis. In iis autem numeris qui non uerbis fiunt, sed aliquo pulsu uel flatu, uel ipsam etiam lingua, nullum in hac re discrimen est, post quam uocem percussionemue sileatur; modo ut legitimum secundum supradictas rationes intercedat silentium. Quamobrem et a duobus potest minus plenis pedibus metrum incipere, si tamen utriusque coniunctum spatium minus non sit, quam posset esse unius et dimidii pedis; nam supra diximus, tum recte poni duos minus plenos pedes, cnm id quod debetur ambobus, non transit spatio pedem dimidium: exemplum est, Montes acuti; ut aut in fine tria tempora sileamus, aut unum tempus post spondeum, et duo in fine. Aliter enim hoc metrum conuenienter metiri non potest. Caput XV.--Item de silentio in metris interponendo. 25. Sit hoc etiam in disciplina, ut cum ante finem silemus, non ibi pars orationis breui syllaba terminetur, ne secundum illam saepe commemoratam regulam, pro longa eam sensus accipiat, sequente silentio. Itaque in hoc metro, Montibus acutis, non possumus silere post dactylum tempus unum, quod post spondeum in superiore poteramus; ne non iam dactylus, sed creticus sentiatur: atque ita non duobus minus plenis pedibus, quod nunc demonstramus, sed pleno dichorio et ultimo spondeo metrum constare uideatur, duum temporum silentio in fine reddendo. 26. Sed illud notandum est, in principio posito minus pleno pedi, aut ibidem reddi debitum per silentium, sicuti est, Iam satis terris niuis atque dirae: aut in fine, uelut, Segetes meus labor. Minus autem pleno pedi qui in fine ponitur, aut ibidem restitui silentio, quod debetur, ut in illo, Ite igitur Camaenae: aut in aliquo de mediis loco, ueluti in hoc, Ver blandum uiget aruis, adest hospes hirundo. Unum enim tempus quod debetur ultimo bacchio, uel post totum numerum sileri potest, uel post primum eius numeri pedem molossum, uel secundum ionicum a minore. Quod uero mediis forte minus plenis pedibus debiti est, non nisi ibidem reddi potest: ut est, Tuba terribilem sonitum dedit aere curuo. Si enim sic metiamur hoc metrum, ut primum faciamus anapaestum, secundum ionicum quemlibet in syllabis quinque, soluta scilicet longa uel prima uel ultima in duas breues, tertium choriambum, ultimum bacchium: tria erunt tempora in debito, unum extremo bacchio reddendum, et duo anapaesto primo, ut sena compleantur. Sed hoc totum spatium trium temporum in fine sileri potest. At si ab integro pede incipias, quinque syllabas primas pro quolibet ionico /1142/ metitus, sequitur Choriambus: inde iam pedem integrum non inuenies: quocirca unius longae spatio silere oportebit: quo annumerato, choriambus alter implebitur; bacchio reliquo metrum clausuro, cui tempus unum debitum silebis in fine. 27. Unde iam esse opinor perspicuum, cum in mediis siletur locis, aut ea restitui tempora quae in fine debentur, aut ea quae ibi debentur ubi siletur. Sed aliquando non est necesse ut sileatur in mediis, cum potest aliter metrum metiri, ut in eo quod paulo ante posuimus. Aliquando autem necesse est, ut in hoc, Vernat temperies, aurae tepent, sunt deliciae: nam manifestum est istum numerum, aut quaternorum temporum, aut senorum pedibus currere. Si quaternorum, silendum est unum tempus post syllabam octauam, et in fine duo; metiatur primo spondeus, secundo dactylus, tertio spondeus, quarto dactylus annumerato post longam silentio, quia post breuem non oportet, quinto spondeus, sexto dactylus, ultima longa qua numerus clauditur, cui duo tempora debita silentur in fine. Si autem senorum temporum hic metimur pedes, primus erit molossus, secundus ionicus a minore, tertius creticus qui fit dichorius adiuncto silentio unius temporis, quartus ionicus a maiore et longa ultima, post quam quatuor tempora silebuntur. Posset aliter, ut una longa in principio locaretur, quam sequeretur ionicus a maiore, deinde molossus, deinde bacchius, qui fieret antispastus adiuncto silentio unius temporis; ultimus choriambus metrum clauderet, ita ut quatuor temporum in fine silentium redderetur uni longae in principio constitutae. Sed aures istam dimensionem repudiant; quia pars pedis in principio collocata, nisi maior quam dimidia fuerit, non recte illi post plenum pedem finali silentio redditur ubi debetur: sed aliis interpositis pedibus, scimus quidem quantum debeatur; sed non comprehenditur sensu, ut tanto spatio sileatur, nisi minus debeatur in silentio quam positum est in sono: quia cum maiorem partem pedis uox peregerit, minor quae reliqua est, ubicumque facile occurrit. 28. Quamobrem metri quod sub hoc exemplo posuimus, Vernat temperies, aurae tepent, sunt deliciae: cum sit una necessaria, quam diximus, dimensio, si post decimam eius syllabam tempus unum sileatur, et quatuor in fine; est alia uoluntaria, si quis post sextam syllabam uelit silere duo tempora, et unum post undecimam, et duo in fine: ut sit in principio spondeus, sequatur hunc choriambus, tertio spondeo silentium duum temporum annumeretur, ut uel molossus uel a minoro ionicus fiat, quartus bacchius adiuncto itidem silentio unius temporis fiat antispastus, quinto choriambo numerus terminetur in uoce, duobus temporibus in fine per silentium redditis in principio locato spondeo. Est item alia. Si enim uelis, post sextam syllabam unum tempus silebis, et post decimam unum, post undecimam tantumdem, et duo in fine: ut sit primus spondeus, secundus choriambus, tertius palimbacchius fiat antispastus uno silentii tempore annumerato, quartus spondeus fiat dichorius /1143/ unius temporis interiecto, et unius temporis consequente silentio, choriambus ultimus numerum claudat, ita ut sileamus, duo tempora in fine, quae primo debentur spondeo. Est et tertia dimensio, si post primum spondeum tempus unum sileatur, et reliqua quae in proximo superiore seruentur; nisi quod in huius fine unum tempus silebitur, quia spondeus ille qui solet in principio locari, consequente unius temporis silentio factus est palimbacchius, ut plus uno tempore nihil ei debeatur, quod in fine silendum est. Unde iam perspicis metris interponi silentia, quaedam necessaria, quaedam uoluntaria: et necessaria quidem, cum aliquid pedibus debetur implendis; uoluntaria uero, cum pleni sunt pedes atque integri. 29. Quod autem superius dictum est, amplius quatuor temporibus silendum non esse, de necessariis silentiis dictum est, ubi debita tempora explentur. Nam in iis quae uoluntaria silentia nominauimus, licet etiam pedem sonare, et pedem silere: quod si paribus interuallis fecerimus, non erit metrum, sed rhythmus, nullo certo fine apparente unde redeatur ad caput. Quamobrem si exempli gratia silentiis uelis distinguere, ut post primum pedem alterius pedis tempora sileas, non hoc perpetuo seruandum est. Licet autem uarietate qualibet connumeratis silentiis usque ad legitima tempora metrum producere, uelut in hoc, Nobis uerum in promptu est, tu si uerum dicis. Licet hic post primum spondeum quatuor tempora silere, et alia quatuor post sequentes duos: post tres autem finales nihil silebitur; iam enim triginta duo tempora terminata sunt. Sed multo est aptius, et quodammodo iustius, ut uel in fine tantum, uel etiam in medio et fine sileatur, quod subtracto uno pede fieri potest, ut ita sit: Nobis uerum in promptu est, tu dic uerum. Hoc et in metris caeterorum pedum tenendum est, scilicet necessariis silentiis, siue finalibus siue mediis reddi debita, ut pedes impleantur: non autem sileri oportere amplius quam pedis partem, quam leuatio positioue occupant. Voluntariis autem silentiis et partes pedum et integros pedes silere conceditur, sicut exemplis supra editis monstrauimus. Sed hactenus interponendorum silentiorum ratio tractata sit. Caput XVI.--De pedum commixtione, et de metrorum copulatione. 30. Nunc de pedum commixtione, et de ipsorum metrorum copulatione pauca dicamus: quoniam iam multa dicta sunt cum quaereremus, quos sibimet oporteat misceri pedes; et quod ad metrorum attinet copulationem, nonnulla dicenda sunt cum de uersibus disserere coeperimus: iunguntur enim sibi pedes atque miscentur secundum regulas, quas in secundo sermone aperuimus. In hoc autem illud sciendum est, metri quaeque genera quae a poetis iam celebrata sunt, habuisse auctores et inuentores suos, a quibus quasdam certas leges positas conuellere prohibemur; non /1144/ enim oportet, cum illi eas ratione fixerint aliquid ibi mutare quamuis secundum rationem sine aurium offensione possimus. Cuius rei cognitio non arte, sed historia traditur; unde creditur potius quam cognoscitur. Neque enim si Phaliscus, nescio qui, metra ita composuit, ut haec sonant, Quando flagella ligas, ita liga, Vitis et ulmus uti simul eant; scire hoc possumus; sed tantummodo credere audiendo et legendo. Illud est disciplinae, quod ad nos pertinet; uidere utrum hoc tribus dactylis constet et pyrrhichio ultimo, ut plerique musicae imperiti autumant; non enim sentiunt pyrrhichium poni non posse post dactylum: an ut ratio docet, primus pes sit in hoc metro choriambus, secundus ionicus longa syllaba in duas soluta breues, ultimus iambus, post quem tria tempora silebuntur: quod semidocti homines sentire possent, si a docto secundum utramque legem pronuntiaretur et plauderetur. Ita enim naturali et communi sensu iudicarent, quid disciplinae norma praescriberet. 31. Verumtamen quod poeta ille hos numeros immobiles esse uoluit, cum hoc metro utimur, custodiendum est: non enim fraudat auditum; quanquam aeque nihil fraudaret, si uel pro choriambo diiambum, uel ipsum tonicum nulla in breues facta solutione poneremus, et quidquid aliud congruisset. In hoc igitur metro nihil mutabitur; non ea ratione qua inaequalitatem uitamus, sed ea qua obseruamus auctoritatem. Docet sane ratio, alia institui metra immobilia, id est in quibus mutari nihil oportet, ut hoc ipsum est de quo satis locuti sumus; alia mobilia, in quibus locare pedes alios pro aliis licet, sicuti est: Troiae qui primus ab oris, arma uirumque cano. Nam hic pro spondeo anapaestum quolibet loco licet ponere. Alia nec tota immobilia, nec tota mobilia, ut est: Pendeat ex humeris dulcis chelys, Et nnmeros edat uarios, quibus Assonet omne uirens late nemus, Et tortis errans qui flexibus. (Terentianus ex Pomponio.) Vides hic enim ubique et spondeos et dactylos poni posse, praeter ultimum pedem, quem metri auctor semper esse dactylum uoluit. Et in iis quidem generibus tribus nonnihil ualere auctoritatem uides. 32. Quod autem in pedum commixtione ad rationem solam pertinet de iis rebus quae sentiuntur iudicantem; sciendum est eas partes pedum, quae post certos pedes silentio restante suauiter locantur, ut iambus post dichorium atque secundum epitritum, et spondeus post antispastum, etiam post alios pedes male locari, quibus isti permixti fuerint: nam manifestum est iambum post molossum bene poni, sicut hoc exemplum indicat saepe repetitum cum silentio in fine temporum trium, Ver blandum uiret floribus: at si pro molosso primum dichorium constituas, ut est, Vere terra uiret floribus, respuit hoc auditus atque condemnat. /1145/ Id etiam in caeteris sensu explorante facile est experiri. Ratio namque certissima est, cum sibi copulantur qui inter se sunt copulabiles pedes, eas partes debere in fine subiungi quae omnibus conueniunt in illa serie collocatis, ne inter socios quodammodo discordiae aliquid oriatur. 33. Illud magis mirandum est, quod cum spondeus et diiambum et dichorium suauiter claudat, tamen cum hi duo pedes siue soli, siue cum aliis copulabilibus quoquo modo mixtis in una serie fuerint, spondeus in fine, approbante sensu, poni non potest. Quis enim dubitet aures libenter accipere ista singula repetita, Timenda res non est: et item separatim, Iam timere noli? At si ita iungas, Timenda res, iam timere noli; nisi in soluta oratione audire nolim. Nec absurdum minus est, si quolibet loco alium connectas, ueluti molossum hoc modo: Vir fortis, timenda res, iam timere noli. Vel ita: Timenda res, uir fortis, iam timere noli. Vel etiam ita: Timenda res, iam timere uir fortis noli. Cuius absurditatis causa est, quod pes diiambus etiam ad duplum et simplum plaudi potest, ut ad simplum et duplum dichorius: spondeus autem duplae parti eorum aequalis est; sed cum eum ille trahit ad primam, hic ad extremam, existit nonnulla discordia; et ita ratio tollit admirationem. 34. Nec minus miraculum edit antispastus, cui si nullus alius pedum, aut certe solus diiambus, misceatur, patitur iambo metrum claudi, cum aliis autem positus nullo modo; et cum dichorio quidem propter ipsum dichorium; itaque hoc minime miror. Cum caeteris uero senum temporum pedibus, cur memoratum trium temporum pedem in fine repudiet, nescio quae est causa secretior fortasse quam ut a nobis erui atque ostendi queat: sed hoc ita esse his exemplis probo. Nam ista duo metra, Potestate placet, potestate potentium placet, nemo ambigit suauiter singula repeti cum silentio trium temporum in fine. At ista insuauiter cum eodem silentio: Potestate praeclara placet. Potestate tibi mnltum placet. Potestate iam tibi sic placet. Potestate multum tibi placet. Potestatis magnitudo placet. Quod ad sensum attinet, peregit officium suum in hac quaestione, et quid acceperit, et quid exploserit indicauit: sed de causa cur ita sit, ratio consulenda est. Ac mea quidem in tanta obscuritate nihil aliud uidet, nisi cum diiambo antispastum dimidiam partem priorem habere communem: nam uterque a breui et longa incipit; posteriorem autem cum dichorio: longa enim et breui ambo finiuntur. Itaque antispastus uel solus tanquam suam priorem dimidiam, uel cum diiambo cum quo eam communiter habet, collocatus, patitur in fine metri esse iambum; et cum dichorio pateretur, si eidem dichorio talis terminus conueniret: cum caeteris autem non patitur, quibus tali societate non iungitur. Caput XVII.--De metrorum copulatione. 35. Quod uero ad metrorum copulationem attinet, satis est in praesentia uidere, posse sibi diuersa metra /1146/ copulari quae tamen plausu, id est leuatione ac positione conueniant. Diuersa sunt autem uel quantitate, ut cum maiora copulantur minoribus, qualia ista sunt, uidelicet: Iam satis terris niuis atque dirae Grandinis misit Pater, et rubente Dextera sacras iaculatus arces, Terruit urbem. (Horatius liber 1 Carminum, ode 2.) Nam hoc quartum, quod uno choriambo et una in fine longa terminatur, quam paruum sit tribus superioribus inter se aequalibus subiectum uides. Vel pedibus sicuti haec: Grato Pyrrha sub antro, Cui flauam religas comam. (Horatius liber 1 Carminum, ode 5.) Cernis quippe horum duorum superius constare spondeo et choriambo, et longa ultima, quae ad sex tempora implenda spondeo debebatur: hoc autem posterius spondeo et choriambo, et duabus ultimis breuibus, quae item cum primo spondeo implent sex tempora. Paria sunt ergo ista temporibus, sed in pedibus nonnihil diuersitatis tenent. 36. Est et alia differentia istarum copulationum, quod alia ita copulentur, ut nulla sibi silentia interponi uelint, sicut haec duo recentissima; alia inter se sileri aliquid postulent, sicut haec: Vides ut alta stet niue candidum Soracte, nec iam sustineant onus Siluae laborantes, geluque Flumina constiterint acuto. (Horatius liber 1 Carminum, ode 9.) Nam si haec singula repetantur, priora duo unum tempus in fine sileri flagitant, tertium duo, quartum tria. Copulata uero a primo ad secundum transeuntem, unum tempus silere cogunt; a secundo ad tertium duo, a tertio ad quartum tria. A quarto autem si ad primum redeas, tempus unum silebis. Sed quae est ratio est redeundi ad primum, eadem est ad aliam talem copulationem transeundi. Hoc genus copulationum recte nos appellamus circuitum, qui [periodos] graece dicitur. Circuitus ergo minor esse non potest, quam qui duobus membris constat, id est duobus metris: nec esse maiorem uoluerunt eo qui usque ad quatuor membra procedit. Dicet igitur minimum bimembrem, medium trimembrem, et ultimum quadrimembrem uocare; hos enim Graeci [dikolon], [trikolon], [tetrakolon] uocant. De quo toto genere quoniam diligentius tractaturi sumus, ut dixi, in eo sermone qui nobis de uersibus erit, nunc interim hoc satis sit. 37. Sane arbitror iam te intelligere, innumerabilia genera esse metrorum, quae quingenta sexaginta octo inueneramus, cum et de silentiis non nisi finalibus exempla essent data, et nulla pedum commixtio facta esset, et nulla solutio longarum in duas breues, quae pedem ultra syllabas quatuor porrigeret. At si adhibita omni silentiorum interpositione, et omni pedum commixtione, et omni solutione longarum colligere numerum metrorum uelis; tantus existit, ut nomen eius fortasse non suppetat. Sed haec exempla quae a /1147/ nobis sunt posita, et quaecumque alia poni possunt, quanquam ea et poeta in efficiendo approbet, et in audiendo natura communis; tamen nisi ea docti et /1148/ exercitati hominis pronuntiatio commendet auribus, sensusque audientium non sit tardior quam humanitas postulat, non possunt ea quae tractauimus uera iudicari. Sed quiescamus aliquantulum, et de uersu deinceps disseramus. DISCIPULUS: Ita fiant. . THESAURUS MUSICARUM LATINARUM School of Music Indiana Uniuersity Bloomington, IN 47405 (phone: [812] 855-5471; Bitnet: Mathiese@INDIANA; Internet: Mathiese@UCS.Indiana.edu) Data entry: Bradley Ion Tucker, using TypeReader Checked by: Angela Mariani Approued by: Thomas I. Mathiesen PLXXXII:1147-62 Sancti Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi de musica libri sex. /1147/ Liber quintus. In quo de uersu disseritur. Caput primum.--Quomodo differant rhythmus, metrum et uersus. 1. MAGISTER: Quid sit uersus, inter doctos ueteres non parua luctatione quaesitum est, nec fructus defuit. Nam inuenta res est, et ad notitiam posterorum mandata litteris, graui atque certa non tantum auctoritate, uerum etiam ratione firmata est. Interesse igitur animaduerterunt inter rhythmum et metrum aliquid, ut omne metrum rhythmus, non etiam omnis rhythmus metrum sit. Omnis enim legitima pedum connexio numerosa est; quam quoniam metrum habet, non esse numerus nullo modo potest, id est non esse rhythmus. Sed quoniam non est idem, quamuis legitimis pedibus, nullo tamen certo fine prouolui, et item legitimis progredi pedibus, sed certo fine coerceri; haec duo genera etiam uocabulis discernenda erant, ut illud superius rhythmus tantum proprio iam nomine, hoc autem alterum ita rhythmus ut metrum etiam uocaretur. Rursus, quoniam eorum numerorum qui certo fine clauduntur, id est metrorum, alia sunt in quibus non habetur ratio cuiusdam diuisionis circa medium, alia in quibus sedulo habetur; erat etiam haec differentia notanda uocabulis. Quapropter illud, ubi non habetur haec ratio, rhythmi genus proprie metrum uocatum est: hoc autem ubi habetur, uersum nominauerunt. Cuius appellationis originem fortasse progredientibus nobis ratio ipsa monstrabit. Neque hoc ita praescriptum putes, ut illa etiam metra uersus uocare non liceat. Sed aliud est cum abutimur nomine, licentia cuiusdam uicinitatis; aliud, cum rem uocabulo suo enuntiamus. Sed nominum commemoratio hactenus facta sit; in quibus, ut iam didicimus, concessio interloquentium et uetustatis auctoritas totum ualet. Caetera, si placet, more nostro inuestigemus sensu nuntio, indice ratione; ut illos etiam ueteres auctores non instituisse ista quasi quae in natura rerum integra et perfecta non fuerint, sed ratiocinando inuenisse, et appellando notasse cognnoscas. Caput II.--Metra in duas partes diuisibilia caeteris praestant. 2. Quare primum a te quaero, utrum ob aliud pes aurem mulceat, nisi quod in eo duae illae partes, quarum una in leuatione, altera in positione est, numerosa sibi concinnitate respondent? DISCIPULUS: Iam hoc quidem mihi ante persuasum est atque compertum. MAGISTER: Quid? metrum, quod manifestum est pedum collatione confici, num ex eo rerum genere esse arbitrandum est /1148/ quod diuidi non potest; cum omnino et nihil indiuiduum per tempus tendi queat, et quod ex diuiduis pedibus constat, absurdissime indiuiduum putetur? DISCIPULUS: Nullo modo hoc genus diuisionem recipere abnuerim. MAGISTER: At omnia quae recipiunt diuisionem, nonne pulchriora sunt si eorum partes aliqua parilitate concordent, quam si discordes et dissonae sint? DISCIPULUS: Nulli dubium est. MAGISTER: Quid? ipsius parilis diuisionis qui tandem numerus auctor est? an dualis? DISCIPULUS: Ita est. MAGISTER: Ut ergo in duas partes concinentes diuidi pedem et eo ipso autem delectare comperimus; si etiam metrum tale inueniamus, nonne caeteris non talibus iure anteponetur? DISCIPULUS: Assentior. Caput III.--Versus unde dictus. 3. MAGISTER: Recte sane. Quare iam illud responde, cum in omnibus quae aliqua temporis parte metimur, aliud praecedat, aliud subsequatur, aliud incipiat, aliud terminet; nihilne tibi uideatur inter partem praecedentem atque incipientem, et illam quae subsequatur ac terminet, interesse oportere. DISCIPULUS: Interesse arbitror. MAGISTER: Dic ergo quid intersit inter has duas partes uersus, quarum una est, Cornua uelatarum; altera uero est, uertimus antennarum (Aeneidis liber 3, uersus 549). Non enim ut idem poeta, obuertimus, sed si ita uersus enuntietur, Cornua uelatarum uertimus antennarum; nonne saepius repetendo efficitur incertum, quae pars prior sit, quae posterior? Neque enim minus idem stat uersus, cum ita profertur: Vertimus antennarum cornua uelatarum. DISCIPULUS: Plane incertum fieri uideo. MAGISTER: Censesne uitandum? DISCIPULUS: Censeo. MAGISTER: Vide igitur utrum hic satis uitatum sit. Una pars uersus est et ea praececedens, Arma uirumque cano; altera subsequens, Troiae qui primus ab oris; quae usque adeo inter se differunt, ut si ordinem uertas, et hoc modo pronunties, Troiae qui primus ab oris, arma uirumque cano, alios pedes metiri necesse sit. DISCIPULUS: Intelligo. MAGISTER: At uide, utrum ista ratio in aliis seruata sit. Nam cuius dimensionis est pars incipiens Arma uirumque cano, eiusdem esse agnoscis, Italiam fato. Littora multum ille et. Vi superum saeuae. Multa quoque et bello. Inferretque deos. Albanique patres. Ne multa, persequere caeteros quantum uoles, has priores partes uersuum eiusdem dimensionis inuenies, id est quinto semipede articulatas. Rarissime omnino si non hoc ita est; ita ut posteriores sint istae non minus inter se pariles: Troiae qui primus ab oris. Profugus Lauinaque uenit. Tetris iactatus et alto. Memorem Iunonis ob iram. Passus /1149/ dum conderet urbem. Latio genus unde Latinum. Atque altae moenia Romae. DISCIPULUS: Manifestissimum est. 4. MAGISTER: Quinque igitur et septem semipedes uersum heroicum in duo membra partiuntur, quem sex pedibus quaternorum temporum constare notissimum est: et sine concinnitate quidem duorum membrorum, siue ista, siue aliqua alia uersus nullus est. In quibus omnibus hoc ratio demonstrauit esse seruandum, ut non possit pars prior in posteriore, et posterior in priore loco poni. Quod si aliter fuerit, non iam uersus, nisi nominis abusione, dicetur; erit autem rhythmus et metrum, qualia rarissime longis carminibus interponere quae uersibus contexuntur, non indecorum est: quale idem ipsum est quod paulo ante commemoraui: Cornua uelatarum uertimus antennarum. Quamobrem non mihi uersus ex eo appellatus uidetur, ut nonnulli putant, quod a certo fine ad eiusdem numeri caput reditur, ut nomen ductum sit ab iis qui se uertunt dum uia redeunt; nam hoc illi cum his etiam metris, quae uersus non sunt, apparet esse commune: sed magis fortasse a contrario nomen inuenit, utquemadmodum grammatici deponens uerbum quod r litteram non deponit, sicuti est, lucror, et, conqueror, appellauerunt; ita quod duobus membris confit, quorum neutrum in alterius loco salua lege numerorum constituitur, quia uerti non potest, uersus uocetur. Sed utramlibet harum originem uocabuli tu licet probes, uel utramque improbes, et aliam quaeras, aut contemnas mecum totum hoc quaestionis genus; nihil ad hoc tempus pertinet. Cum enim satis res ipsa quae hoc nomine significatur, appareat, non est de uerbi stirpe laborandum. Nisi quid habes ad haec. DISCIPULUS: Ego uero nihil, sed perge ad caetera. Caput IV.--Terminus uersuum uarius. 5. MAGISTER: Sequitur ut de uersus termino requiramus. Nam et hunc aliqua differentia notatum atque insignitum esse uoluerunt, uel potius ipsa ratio. An tu non arbitraris melius esse ut finis, quo prouolutio numeri coercetur, non perturbata temporum aequalitate, tamen emineat; quam si cum caeteris partibus quae finem non faciunt, confundatur? DISCIPULUS: Quis dubitat hoc esse melius, quod est euidentius? MAGISTER: Considera ergo, utrum recte insignem finem uersus heroici spondeum pedem quidam esse uoluerint. Nam in quinque aliis locis uel hunc uel dactylum licet ponere; in fine autem non nisi spondeum; nam quod trochaeum putant, propter indifferentiam fit ultimae syllabae, de qua in metris satis locuti sumus. Sed secundum hos iambicus senarius aut non erit uersus, aut erit sine ista finis eminentia: utrumque autem absurdum est. Nam neque quisquam unquam, siue doctissimorum hominum, siue mediocriter, uel etiam tenuiter eruditorum uersum esse dubitauit, Phaselus ille quem uidetis hospites (Catullus); et quidquid in uerbis est tali numerositate formatum: et grauissimi auctores eo quo peritissimi, nullum sine insigni fine uersum putandum esse censuerunt. /1150/ 6. DISCIPULUS: Verum dicis. Quare aliam termini huius notam quaerendam esse autumo, non hanc quae in spondeo ponitur approbandam. MAGISTER: Quid hoc? num dubitas, quaecumque ista sit, aut in pedis esse, aut in temporis differentia, aut in utroque? DISCIPULUS: Qui aliter potest? MAGISTER: Quid tandem horum trium probas? Ego enim, quoniam idipsum finire uersum ne longius quam oportet excurrat, non pertinet nisi ad temporis modum; non arbitror aliunde istam notam debere sumi quam ex tempore. An tibi aliud placet? DISCIPULUS: Imo assentior. MAGISTER: Videsne etiam illud, cum tempus hic differentiam habere non possit, nisi quod aliud est longius, aliud breuius; quia cum uersus finitur, id agitur ne pergat longius, in breuiore tempore notam finis esse oportere? DISCIPULUS: Video quidem: sed quo pertinet quod additum est, Hic? MAGISTER: Eo scilicet quod non ubique temporis differentiam in sola breuitate ac longitudine accipimus. An tu aestatis ac hiemis differentiam, aut esse temporis negas, aut in spatio potius breuiore uel longiore, ac non in ui frigoris calorisque constituis, uel humoris et siccitatis, et si quid tale aliud? DISCIPULUS: Iam intelligo, et hanc quam quaerimus termini notam, a temporis breuitate ducendam esse consentio. 7. MAGISTER: Attende igitur hunc uersum, Roma, Roma, cerne quanta sit deum benignitas, qui trochaicus dicitur, et metire illum, atque responde quod inueneris de membris eius et numero pedum. DISCIPULUS: De pedibus quidem facile responderim: liquet enim eos septem et semis esse. De membris autem non satis aperta res est; multis enim locis partem orationis finiri uideo: uerumtamen opinor esse istam partitionem in octauo semipede, ut praecedens membrum sit, Roma, Roma, cerne quanta; subsequens autem sit deum benignitas. MAGISTER: Quot semipedes habet? DISCIPULUS: Septem. MAGISTER: Ipsa ratio te duxit omnino. Cum enim nihil sit aequalitate melius, eamque in diuidendo appetere oporteat; si minus potuerit obtineri, uicinitas eius quaerenda est, ne ab ea longius aberremus. Itaque cum hic uersus omnes quindecim semipedes habeat, non potuit aequius quam in octo et septem diuidi: nam eamdem est in septem et octo uicinitas. Sed ita non seruaretur nota finis in tempore breuiore, ut eam seruandam ratio ipsa praecipit: nam si talis uersus esset, Roma cerne quanta sit tibi deum benignitas, ut inciperet membrum in his semipedibus septem, Roma cerne quanta sit, et in his octo alterum terminaretur, tibi deum benignitas; non posset uersum semipes claudere; octo enim semipedes quatuor integros pedes faciunt. Simul incideret alia deformitas, ut non eosdem pedes in membro extremo quos in primo metiremur, et prius membrum potius finiretur nota breuioris temporis, id est semipede, quam posterius, cui hoc finis iure debetur. Nam in illo tres trochaei semis, Roma cerne quanta sit: in hoc quatuor iambi scanderentur, tibi deum benignitas. Nunc uero et trochaeos in utroque membro scandimus, et semipede uersus clauditur, ut spatii breuioris notam terminus teneat. Nam sunt in /1151/ priore quatuor, Roma, Roma cerne quanta; in posteriore autem tres semis, sit deum benignitas. An contradicere aliquid paras? DISCIPULUS: Nihil omnino, et libenter assentior. 8. MAGISTER: Teneamus igitur has leges inconcussas, si placet, ut neque membrorum duorum tendens ad aequalitatem partitio uersui desit; sicuti huic deest, Cornua uelatarum obuertimus antennarum. Neque ipsa aequalitas membrorum conuersibilem, ut ita dicam, faciat partitionem, ut in hoc facit, Cornua uelatarum uertimus antennarum. Neque cum ista uitatur conuersio, nimis a se membra discedant, sed quantum possunt proximis numeris prope aequentur, ne dicamus haec ita posse diuidi, ut octo semipedes praecedant, Cornua uelatarum uertimus; et quatuor subsequantur, id est, antennarum. Nec membrum posterius paris numeri semipedes habeat, sicuti est, tibi deum benignitas, ne pleno pede uersus finitus non habeat terminum breuiore tempore notatum. DISCIPULUS: Habeo iam ista, et mando memoriae quantum ualeo. Caput V.--Heroici finis. 9. MAGISTER: Quoniam igitur iam tenemus, non debere uersum finiri pleno pede, quomodo nobis heroicum uersum metiendum putas, ut et membrorum lex illa seruetur, et haec termini nota? DISCIPULUS: Video duodecim esse semipedes; et quia propter illam conuersionem uitandam senos semipedes habere membra non possunt; neque a se longe oportet discedere ut sint tres et nouem, aut nouem et tres; neque paris numeri semipedes posteriori membro dandi sunt ut sint octo et quatuor, aut quatuor et octo, ne pleno pede uersus finiatur: in quinque et septem, aut septem et quinque diuisio facienda est. Nam et hi numeri sunt ambo impares proximi, et certe propinquius sibi accedunt membra quam in quaternario et octonario numeris accederent. Quod ut firmissimum teneam, uideo partem orationis in quinto semipede semper aut pene semper terminari, ut est in primo Virgilii uersu, Arma uirumque cano: et in secundo, Italiam fato: et in tertio, Littora multum ille et: in quarto item, Vi superum saeuae: atque ita deinceps in toto pene carmine. MAGISTER: Verum dicis: sed uidendum tibi est, quos pedes metiaris, ut nihil superiorum legum iam inconcusse constitutarum uiolare audeas. DISCIPULUS: Quanquam mihi satis ratio appareat, tamen nouitate conturbor. Non enim solemus in hoc genere nisi spondeum pedem et dactylum scandere, quod nemo fere est tam iudoctus quin audierit, etiamsi minus id facere possit. Hanc ergo peruulgatissimam consuetudinem nunc si sequi uoluero, lex illa termini est abroganda; praecedens enim membrum semipede clauderetur, posterius autem pleno pede; quod contra esse debuit. Sed quia illam legem iniquissimum est tollere, et in numeris iam didici posse fieri, ut a non pleno pede ordiamur; restat ut non hic dactylum cum spondeo, sed anapaestum locari iudicemus; ut incipiat uersus a longa una syllaba, deinde duo pedes uel spondei uel /1152/ anapaesti uel alterni membrum superius terminent; tum tres rursus alterum uel anapaesti uel quolibet loco spondeus, siue omnibus, et in fine una syllaba, qua uersus legitime terminatur. Probasne et id? 10. MAGISTER: Ego quoque rectissimum esse iudico, sed non facile ista populo persuadentur. Tanta enim est uis consuetudinis, ut ea inueterata, si falsa opinione genita est, nihil sit inimicius ueritati. Namque ad faciendum uersum nihil interesse intelligis, utrum in hoc genere anapaestus cum spondeo, an dactylus collocetur: ad metiendum tamen rationabiliter, quod non aurium sed mentis est proprium, uera et certa ratione hoc, non irrationabili opinione discernitur: neque nunc a nobis primum inuenta est, sed multo est hac inueterata consuetudine antiquius adnimaduersa. Quare si eos legant qui uel in graeca uel in latina lingua disciplinae huius doctissimi fuerunt, non mirabuntur nimis qui forte hoc audierint quanquam pudet imbecillitatis, cum rationi roborandae hominum auctoritas quaeritur, cum ipsius rationis ac ueritatis auctoritate, quae profecto est omni homine melior, nihil deberet esse praestantius. Non enim ut in producenda corripiendaue syllaba non nisi auctoritatem ueterum hominum quaerimus, ut quemadmodum sunt usi uerbis quibus nos quoque loquimur, ita et nos utamur; quia in huiuscemodi re et nullam obseruationem sequi desidiae est, et nouam instituere licentiae: ita in metiendo uersu inueterata uoluntas hominum, ac non aeterna rerum ratio cogitanda est, cum et moderatam eius longitudinem prius naturaliter aure sentiamus, deinde approbemus rationabili consideratione numerorum, et eum insigni fine claudendum esse iudicet quisquis iudicat certius eum quam caetera metra esse finiendum, eumque finem in breuiore tempore notandum esse manifestum sit; siquidem temporis longitudinem coercet et frenat quodammodo. Caput VI.--Rursus de fine uersus. 11. Quae cum ita sint, qui potest posterius eius membrum nisi non pleno terminari pede? Prioris autem membri exordium aut plenum pedem esse, ut in illo trochaico Roma, Roma, cerne quanta sit deum benignitas; aut partem pedis oportet, ut in heroico, Arma uirumque cano, Troiae qui primus ab oris. Quapropter, omni iam dubitatione sublata, etiam istum uersum metire, si placet. et mihi de membris eius pedibusque responde, Phaselus ille quem uidetis, hospites. DISCIPULUS: Membra quidem huius in quinque et septem semipedes uideo distributa, ut prius sit, Phaselus ille; posterius autem, quem uidetis, hospites: pedes uero iambos cerno. /1153/ MAGISTER: Quaero, nihilne caues pede pleno uersum terminare? DISCIPULUS: Verum dicis, et ubi fuerim nescio. Quis enim non uideret sicut in heroico exordiendum esse a semipede? quod cum in hoc genere fit, non iam iambis, sed trochaeis uersum metimur, ut eum legitime semipes claudat. 12. MAGISTER: Ita est ut dicis: sed uide quid tibi de hoc respondendum putes, quem asclepiadaeum uocant, Maecenas atauis edite regibus (Horatius, liber 1 Carminum, ode 1). Nam pars orationis in sexta syllaba terminatur, neque inconstanter, sed in omnibus fere huius generis uersibus. Itaque eius primum est membrum, Maecenas atauis: secundum, edite regibus, quod quanam ratione fiat dubitari potest. Si enim metiaris in hoc pedes quaternorum temporum, erunt quinque in priore, in posteriore autem membro quatuor semipedes: lex autem uetat membrum posterias pari numero constare semipedum, ne pleno pede uersus terminetur. Restat ut pedes consideremus senorum temporum, ex quo fit ut membrum utrumque ternis semipedibus constet. Nam ut integro pede praecedens membrum finiatur, a duabus longis incipiendum est: deinde totus choriambus uersum diuidit, ut sequente etiam alio choriambo membrum posterius inchoetur, claudente uersum semipede in duabus breuibus syllabis: tot enim tempora cum spondeo in capite locato, implent sex temporum pedem. Nisi quid habes ad haec. DISCIPULUS: Nihil prorsus. MAGISTER: Placet ergo, totidem semipedibus constare utrumque membrum. DISCIPULUS: Cur non placeat? Neque enim metuenda est hic illa conuersio, quia posito posteriore membro in praecedentis loco, ita ut quod est primum, secundum fiat, non eadem lex manebit pedum. Quapropter nulla causa est, cur idem semipedum numerus in hoc genere membris negetur; cum sine ullo conuersionis uitio parilitas ista possit teneri, finis etiam insignioris lege seruata, cum uersus non pleno pede terminatur, quod constantissime seruandum est. Caput VII.--Quomodo semipedum imparilitas in uersuum membris ad parilitatem referatur. Conciliantur membra semipedum quatuor et trium. Membra semipedum quinque et trium. 13. MAGISTER: Rem ipsam omnino uidisti: quare iam quoniam comperit ratio uersuum esse duo genera, unum in quo idem nemerus semipedum, aliud in quo dispar in membris sit; diligenter consideremus, si placet, quonam modo ista imparilitas semipedum ad quamdam parilitatem referatur, obscuriore aliquantum, sed sane subtilissima ratione numerorum. Nam quaero ex te, cum duo et tria dicam, quot numeros dicam. DISCIPULUS: Duos scilicet. MAGISTER: Ergo et duo unus, et tria unus est numerus; et quemlibet alium dixerimus. DISCIPULUS: Ita est. MAGISTER: Nonne tibi ex hoc uidetur unum cum quolibet numero non absurde posse conferri? Siquidem unum duo esse non possemus dicere; duo autem unum esse quodammodo: et item tria et quatuor unum esse, non falso dici potest. DISCIPULUS: Assentior. MAGISTER: Attende aliud: dic mihi, duo ter ducta, quid faciunt in summa? /1154/ DISCIPULUS: Sex. MAGISTER: Num sex et tria totidem sunt? DISCIPULUS: Nullo modo. MAGISTER: Nunc tria quater ducas uelim, summamque respondeas. DISCIPULUS: Duodecim. MAGISTER: Vides item duodecim plures esse quam quatuor. DISCIPULUS: Et longe sane. MAGISTER: Iam ne immorer, figenda regula est: A duobus, et deinceps quoslibet numeros duos constitueris, minor per maiorem multiplicatus, eum excedat necesse est. DISCIPULUS: Quis hoc dubitauerit? Quid enim tam paruum in plurali numero quam duo? quem tamen numerum si millies duxero, ita excedet mille, ut duplum fiat. MAGISTER: Verum dicis: sed constitue unum, et quemlibet deinde maiorem numerum, et quemadmodum in illis faciebamus, minorem per maiorem multiplica, num eodem modo maior superabitur? DISCIPULUS: Non plane, sed maiori minor aequabitur. Nam unum bis, duo; et unum decies, decem; et unum millies, mille; et per quemlibet alium numerum multiplicauero, unum necesse est aequetur. MAGISTER: Habet ergo unum cum caeteris numeris ius quoddam aequalitatis; non modo quod quicumque numerus est, sed etiam quod toties ductus tantumdem facit. DISCIPULUS: Manifestissimum est. 14. MAGISTER: Age nunc, refer animum ad semipedum numeros, quibus in uersu fiunt membra inaequalia, et miram quamdam aequalitatem ista quam tractauimus ratione reperies. Nam, ut opinor, uersus minimus inaequali semipedum numero in membris est duobus, habens semipedes quatuor et tres, ut in hoc, Hospes ille quem uides; cuius primum membrum quod est, Hospes ille, secari aequaliter potest in duas partes binorum semipedum: secundum autem quod est, quem uides, ita diuiditur, ut una pars duos semipedes habeat, altera unum; quod ita est, quasi duo et duo sint, iure illo aequalitatis, de quo satis egimus, quod habet unum cum omnibus numeris. Ex quo fit ut ista diuisione tantum sit quodammodo superius membrum quantum posterius. Itaque ubi fuerint quatuor et quinque semipedes, sicut hoc est, Roma, Roma, cerne quanta sit; non ita probatur, et propterea metrum erit potius quam uersus, quia ita sunt membra inaequalia ut ad nullam aequalitatis legem sectione aliqua possint referri. Cernis quippe, ut opinor, superioris membri quatuor semipedes, Roma, Roma, in binos posse discedere: quinque autem posteriores, cerne quanta sit, in duos et tres semipedes diuidi; ubi nullo iure apparet aequalitas. Neque enim possunt aliquo modo tantum ualere quinque semipedes propter duos et tres, quantum quatuor ualent; quomodo inuenimus superius in breuiore uersu tantum ualere tres semipedes propter unum et duo, quantum quatuor ualent. An aliquid non es assecutus, aut non placet? DISCIPULUS: Imo uero et manifesta omnia et rata sunt. 15. MAGISTER: Age, nunc quinque et tres semipedes consideremus, qualis est ille uersiculus, Phaselus ille quem uides: et uideamus quomodo ista inaequalitas aliquo aequalitatis iure teneatur: nam hoc genus non solum metrum, sed etiam uersum esse, omnes consentiunt. /1155/ Itaque cum primum membrum in semipedes duos et tres secueris, et secundum in duos et unum; coniungas particulas qua in utroque pares inueneris, quia et in primo membro habemus duo, et in secundo restant duae particulae, una in tribus semipedibus de priore membro, altera in uno de posteriore. Has ergo et sociabiliter iungimus, quia unum cum omnibus habet societatem; et in summa unum et tria, quatuor fiunt, quod est tantumdem quantum duo et duo. Per hanc igitur sectionem etiam quinque et tres semipedes ad concordiam rediguntur. Sed responde, utrum intellexeris. DISCIPULUS: Ita uero, et admodum probo. Caput VIII.--Membra semipedum quinque et septem. 16. MAGISTER: Sequitur ut de quinque et septem semipedibus disseramus, quales sunt uersus duo illi nobilissimi, heroicus et quem iambicum uulgo uocant, etiam ipse senarius. Nam, Arma uirumque cano, Troiae qui primus ab oris, ita diuiditur ut primum eius membrum sit, Arma uirumque cano, qui sunt quinque; et secundum, Troiae qni primus ab oris, qui sunt septem semipedes. Et, Phaselus ille quem uidetis, hospites, primum membrum habet, Phaselus ille, in semipedibus quinque; secundum in septem, quem uidetis, hospites. Sed tanta illa nobilitas in lege ista aequalitatis laborat. Cum enim superioris quinque semipedes in duos et tres diuiserimus, posteriores autem septem in tres et quatuor; congruent sibi quidem particulae ternorum semipedum: sed si duae reliquae ita conuenirent, ut una earum constaret uno semipede, alia quinque; coniungerentur lege illa qua unum cum omnibus numeris coniungi potest, et in summa sex fierent, quod sunt etiam tres et tres: nunc uero quia duo et quatuor inueniuntur, summam quidem reddent senariam; sed nullo aequalitatis iure tantum ualent duo quantum quatuor, ut in huiuscemodi quasi necessitudine copulentur. Nisi forte quis dixerit satis esse ad aliquam regulam parilitatis, quod ut tres et tres, ita duo et quatuor sex fiunt. Cui rationi repugnandum non arbitror: est enim et haec aliqua aequalitas. Sed illud nollem ut maiore congruentia quinque et tres quam quinque et septem semipedes conuenirent. Non enim tantum nomen est illius uersus quantum istorum; et uides in illo non modo tantam summam inuentam collatis uno et tribus, quanta est in duobus et duobus; sed etiam multo concordiores partes esse, cum iunguntur unum et tria, propter illam unius cum caeteris omnibus numeris amicitiam, quam cum duo et quatuor copulantur, sicut in istis est. An tibi aliquid obscurum est? DISCIPULUS: Nihil prorsus. Sed nescio quomodo me offendit, quod isti senarii cum sint celebratiores caeteris generibus, et principatum quemdam in uersibus habere dicantur, aliquid in membrorum concordia minus habent, quam illi famae obscurioris uersus. MAGISTER: Bono animo esto: nam ego tibi tantam in illis ostendam concordiam, quantum soli ex omnibus habere meruerunt, ut uideas, non iniuria eos esse praelatos. /1156/ Sed quia ipsa tractatio aliquanto est longior, quamuis omnino iucundior, restare nobis debet extrema, ut cum de caeteris, quantum satis uidebitur, disputauerimus, iam omni cura liberati, ad horum scrutanda penetralia ueniamus. DISCIPULUS: Mihi uero placet: sed iam uellem ut ista quae priora suscepimus, explicata essent, ut iam illud audirem commodius. MAGISTER: Istorum comparatione quae ante disseruimus, fiunt illa dulciora quae exspectas. Caput IX.--Membra semipedum sex et septem. Membra semipedum octo et septem. Membra semipedum nouem et septem. 17. Nunc itaque considera, utrum in duobus membris quorum primum exhibeat semipedes sex, alterum septem, reperiatur ea aequalitas ut rite esse uersus queat. Nam post quinque et septem semipedes hunc esse discutiendum uides. Huius autem exemplum est: Roma, cerne quanta sit deum benignitas DISCIPULUS: Video primum membrum posse in partes distribui, quae habeant ternos semipedes, secundum in tres et quatuor. Quare iunctis aequalibus fiunt sex semipedes, tres uero et quatuor septem sunt, et non aequantur illi numero. Sed si duo et duo in ea parte ubi quatuor sunt, et duo et unum in ea parte ubi tres sunt, consideremus, iunctis partibus quae binos habent, fit summa quaternaria: iunctis autem illis quarum in una duo sunt, in alia unum, si etiam ista tanqnam sint quatuor accipiamus, propter unius cum caeteris numeris concordiam, octo simul fiunt, magisque excedunt summam senariam, quam cum septem fuissent. 18. MAGISTER: Ita est, ut dicis: et ideo isto genere copulationis a lege uersuum separato, attende ut ordo postulat, in ea nunc membra, quorum primum habet octo semipedes, septem secundum. Ista uero copulatio habet quod quaerimus. Nam praecedentis membri partem dimidiam cum parte subsequentis maiore, quae dimidiae proxima est, iungens, quoniam quaterni semipedes sunt, octonarii numeri summam facio. Restant ergo quatuor semipedes de priore, tres de posteriore membro. Duo iude, et duo hinc copulati, fiunt quatuor. Duo rursus inde residui, et unus hinc, ad legem illius conuenientiae copulati, qua unum reliquis par est, quodammodo sumuntur pro quatuor. Ita iam octonarius superiori octonario congruit. DISCIPULUS: Sed cur huius exemplum non audio? MAGISTER: Quia saepe commemoratum est: tamen ne suo loco praetermissum putes, ipsum est, Roma, Roma, cerne quanta sit deum benignitas; uel hoc etiam, Optimus beatus ille qui procul negotio. 19. Quare iam inspice nouem et septem semipedum connexionem, cuius exemplum est: Vir optimus beatus ille qui procul negotio. DISCIPULUS: Facilis est cognitu ista congruentia: superius enim membrum in quatuor et quinque, posterius in tres et quatuor semipedes diuiditur. /1157/ Pars ergo superioris minor cum parte posterioris maiore coniuncta, octonarium numerum facit: et maior superioris cum minore posterioris, item octonarium; nam illa coniunctio est quatuor et quatuor, ista quinque et tres semipedes. Huc accedit, quod quinque in duo et tres semipedes, tres autem in duo et unum si diuiseris apparet alia conuenientia duorum cum duobus, et unius cum tribus, quia unum cum omnibus numeris superius commemorata lege confertur. Sed nisi me ratio fallit, nihil restat ulterius quod de membrorum copulatione requiramus: iam enim ad octo peruentum est pedes, quem numerum uersui, sicut satis cognouimus, non fas est excedere. Quare iam age, illa senariorum uersuum heroici et iambici uel trochaici, quo intentionem meam et excitasti et distulisti, pande secreta. Caput X.--De senariorum uersuum excellentia: eos decentissimos non esse, nisi uel heroici sint uel iambici. 20. MAGISTER: Faciam, imo faciet ipsa ratio, quae mihi tibique communis est. Sed meministine, quaeso, cum ageremus de metris, dixisse nos et ipso sensu admodum probasse, illos pedes quorum partes ad sesqua conueniunt, siue in duobus et tribus, ut est creticus uel paeones, siue in tribus et quatuor, ut epitriti, exclusos a poetis propter minoris uenustatis sonum, solutae orationis seueritatem decorare congruentius, cum his clausulae colligantur? DISCIPULUS: Memini: sed quorsum haec spectant? MAGISTER: Quoniam illud uolo prius intelligamus, huiuscemodi pedibus a poetarum tractatione seiunctis, non remanere, nisi eos quibus ad tantumdem, ut spondeus est; aut eos quibus ad duplum, ut iambus; aut eos quibus ad utrumque partes conueniunt, ut choriambus. DISCIPULUS: Ita est. MAGISTER: At si haec est poetarum materies, et soluta oratio uersibus inimica est, non uersus ullus nisi ex hoc genere pedum faciendus est. DISCIPULUS: Assentior. Video enim poemata uersibus quam aliis lyricorum poetarum metris fieri grandiora, sed adhuc qua ratio ista tendat, ignoro. 21. MAGISTER: Ne propera: disputamus enim iam de senariorum uersuum excellentia, et prius tibi cupio demonstrare, si potero, decentissimos senarios, nisi duorum istorum generum esse non posse, quae omnium etiam sunt celeberrima, quorum unum est heroicum, ut, Arma uirumque cano, Troiae qui primus ab oris, quod usus metitur spondeo et dactylo, subtilior ratio spondeo et anapaesto: alterum quod iambicum dicitur, et eadem ratione inuenitur trochaicum. Nam credo tibi manifestum esse longis syllabis, nisi breues interponantur, obtundi quodam modo spatia sonorum: item nisi breuibus longae, nimis concisa et quasi tremula fieri; neutra esse temperata, quamuis temporum aequalitate aures impleant. Quamobrem nec illi uersus qui sex pyrrhichios, et sex proceleumaticos habent, aspirant ad heroici dignitatem, nec illi ad trochaici qui sex tribrachos habent. Huc accedit, quia in istis quos caeteris ipsa ratio praeponit, si membra praeposteres, totum ita commutabitur, ut alios etiam /1158/ pedes necessario metiamur. Itaque inconuersibiliores, ut ita dicam, sunt quam illi qui aut omnibus breuibus, aut longis omnibus constant. Et ideo siue quinque et septem, siue septem et quinque semipedibus membra in his temperatioribus ordinentur, nihil interest: neutro enim horum ordine conuerti uersus potest sine tanta commutatione, ut aliis pedibus currere uideatur. In illis autem si carmen coeptum erit talibus uersibus, quorum priora membra quinos semipedes habeant, non oporteat eos miscere in quibus septeni priores sunt, ne iam liceat omnes conuertere: non enim a conuersione reuocat ulla pedum commutatio. Sed tamen heroicis conceditur spondeos omnes rarissime interponere, quod quidem posterior aetas haec nostra minime probauit. Trochaicis autem siue iambicis, cum pedem tribrachum quolibet loco interponere liceat, habere tamen in huiuscemodi carminibus uersum solutum in omnes breues, turpissimum iudicatum est. 22. Remotis igitur epitritis pedibus a lege uersuum senaria, non solum quod solutae orationi sunt aptiores uerum etiam quod si sex fuerint, triginta et duo tempora excedunt, sicut dispondei; remotis etiam quinum temporum pedibus, quod sibi eos libentius ad clausulas uindicauit oratio; molossis item et aliis temporum senum, quamuis in poematis uenustissime uigeant, ab hoc de quo nunc agimus numero temporum exclusis; restant uersus omnium breuium syllabarum, qui uel pyrrhichios uel proceleumaticos uel tribrachos habent, et omnium longarum qui spondeos. Qui quanquam admittantur ad senarium modum, dignitati tamen et temperationi horum qui breuibus longisque uariantur; et ob hoc multo minus conuerti possunt, cedant necesse est. Caput XI.--Senarii quomodo commodius metiendi. 23. Sed quaeri potest cur meliores uersus iudicati sint senarii, in quibus anapaestum subtilis illa ratio metitur, et ii in quibus trochaeum; quam si dactylum ibi, et hic iambum metiretur. Sine praeiudicio enim sententiae, quoniam nunc de numeris agimus, si uersus ita esset: Troiae qui primus ab oris arma uirumque cano, uel de illo genere: Qui procul malo pius beatus ille; uterque horum nec minus senarius esset, nec minus breuium longarumque syllabarum temperatione moderatus, nec magis conuerti poterat; et in utroque membra ita ordinata sunt, ut et in quinto et in septimo semipede pars orationis terminetur: cur ergo meliores istis putentur, si potius ita sint, Arma uirumque cano, Troiae qui primus ab oris. Beatus ille qui procul pius malo? In qua quaestione facilius et procliuius dixerim forte euenisse, ut isti prius animaduerterentur et frequentarentur; aut si id non est fortuitum, melius credo uisum fuisse, ut heroicus duabus longis, quam duabus breuibus et longa clauderetur, quod in longis aures commodius acquiescunt: ille autem alter in finali semipede longam syllabam potius haberet quam breuem. Res quidem sic se habet, ut /1159/ quicumque horum priores eligerentur, necessario aliis auferrent locum, qui membris iisdem praeposteratis fieri possent. Quocirca si melior iudicatus est, cuius exemplum est, Arma uirumque cano, Troiae qni primus ab oris; inepte iam fieret isto conuerso aliud genus, sicuti est, Troiae qui primus ab oris, arma uirumque cano. Quod etiam de trochaico genere intelligendum est. Nam si est honestior, Beatus ille qui procul negotio: quod genus isto praeposterato fieret, ut est, Qui procul negotio beatus ille fieri profecto non oportet: tamen si quis, audeat et faciat tales uersus, manifestum est eum alia genera senariorum esse facturum, quibus sint ista meliora. 24. Hi ergo senariorum omnium pulcherrimi, non potuerunt ambo obtinere sinceritatem suam aduersus hominum licentiam. Nam in trochaico genere, non senario solo, sed unde minus incipit usque ad magnitudinem extremam quae octo pedes habet, miscendos poetae putauerunt quatuor temporum pedes omnes, qui adhibentur ad numeros: et Graeci quidem alternis locis primo et tertio, et ita deinceps, si a semipede uersus incipit: sin ab integro trochaeo, secundo et quarto loco, atque ita deinceps seruatis interuallis, memorati longiores collocantur pedes. Quae corruptio ut tolerabilis fieret, non singulos pedes in duas partes, quarum una leuationis, altera positionis est, plaudendo diuiserunt; sed unum pedem leuantes, alterum ponentes, unde ipsum senarium trimetrum uocant, ad epitritorum diuisionem plausum retulerunt. Sed si hoc saltem constanter teneretur, quamuis pedes epitriti magis orationis sint quam poematis, nec iam senarius, sed ternarius uersus inueniretur; non tamen omnimodo illa numerorum labefactaretur aequalitas. Nunc uero quatuor temporum pedes, dummodo in locis memoratis ponantur, licet non solum in omnibus ponere, sed ubi libet eorum, et quoties libet. Nostri uero ueteres, nec ipsa locorum interualla intermiscendis huiuscemodi pedibus, seruare potuerunt. Quare in hoc genere poetae ista corruptione atque licentia plane assecuti sunt, quod eos uoluisse arbitrandum est, ut essent in fabulis poemata solutae orationi simillima. Sed quoniam satis dictum est cur inter senarios isti uersus magis nobilitati sint, nunc uideamus cur ipsi senarii meliores sint uersus quam caeteri in quolibet alio pedum numero constituti. Nisi quid habes aduersus ista quae disseras. DISCIPULUS: Prorsus assentior: et iam illam membrorum aequalitatem, cui me attentissimum paulo ante reddidisti, si uel nunc fas est, cognoscere uehementer exspecto. Caput XII.--Senarii uersus cur aliis praestantiores. 25. MAGISTER: Totus ergo adesto, atque responde, utrum tibi uidetur quaelibet longitudo posse in quotlibet partes secari. DISCIPULUS: Satis mihi ista persuasa sunt: nec dubitari posse arbitror, quin omnis longitudo quae linea dicitur, habeat dimidiam sui partem, ac per hoc in duas lineas decussatim secari queat: et quia ipsae duae /1160/ lineae quae ista sectione fiunt, procul dubio lineae sunt, etiam in ipsis hoc fieri posse manifestum est. Itaque et quantulacumque longitudo in quolibet partes secari potest. MAGISTER: Expeditissime atque uerissime. Quare nunc illud uide, utrum recte asseueretur, omnem longitudinem ad latitudinem porrigendam, quae ab ipsa oritur, tantum ualere quantum latitudinis quadratum occupat. Si enim minus aut amplius in latum spatium proceditur quam longa est linea unde proceditur, quadratum non fit; sin tantum, nihil aliud quam quadratum fit. DISCIPULUS: Intelligo et assentior: quid enim uerius? MAGISTER: Illud ergo iam sequi, ut opinor, uides, ut si pro linea in longum ordinati calculi pares ponantur, non perueniat illa longitudo ad quadratam formam, nisi per eumdem numerum multiplicati calculi fuerint: ut si uerbi gratia duos calculos ponas, quadratum non facias, nisi aliis duobus ad latitudinem adiunctis: sin tres, sex adiungendi sunt, sed terni distributi ad duos ordines similiter in latitudinem: si enim ad longitudinem additi fuerint, nulla figura fit. Longitudo enim sine latitudine figurata non est. Atque ita proportione licet considerare alios numeros: ut enim bis bina, et ter terna quadratas figuras in numeris faciunt, ita quater quaterna, quinquies quina, sexies sena, atque ita per infinitum in caeteris. DISCIPULUS: Etiam ista rata et manifesta sunt. MAGISTER: Attende nunc utrum sit aliqua temporis longitudo. DISCIPULUS: Quis dubitauerit nullum esse tempus sine aliqua longitudine? MAGISTER: Quid? uersus potestne non obtinere aliquam temporis longitudinem? DISCIPULUS: Imo necesse est obtineat. MAGISTER: Quid in ea longitudine pro calculis melius collocamus? pedesne, qui duas in partes, id est leuationem et positionem necessario distribuuntur; an ipsos semipedes potius, qui singulas leuationes positionesque obtinent? DISCIPULUS: Semipedes congruentius iudico pro illis calculis poni. 26. MAGISTER: Age, nunc commemora membrum uersus heroici breuius, quot semipedes habeat. DISCIPULUS: Quinque. MAGISTER: Dic exemplum. DISCIPULUS: Arma uirumque cano. MAGISTER: Num igitur aliud desideras, nisi ut alii septem semipedes cum istis quinque aliqua aequalitate conueniant? DISCIPULUS: Nihil prorsus aliud. MAGISTER: Quid? septem semipedes possuntne aliquem uersum complere per se? DISCIPULUS: Possunt uero: nam tot semipedes habet primus ac minimus uersus, annumerato in fine silentio. MAGISTER: Recte dicis: sed ut uersus esse possit, quomodo in duo membra diuiditur? DISCIPULUS: In quatuor, scilicet, et tres semipedes. MAGISTER: Duc ergo in legem quadrati has partes singulas, et uide quid faciant quatuor quater. DISCIPULUS: Sexdecim. MAGISTER: Quid tria ter? DISCIPULUS: Nouem. MAGISTER: Quid totum simul? DISCIPULUS: Viginti quinque. MAGISTER: Septem ergo semipedes quoniam possunt habere duo membra, singulis membris suis ad quadratorum rationem relatis, uigesimum quintum numerum in summa faciunt; et est una pars uersus heroici. DISCIPULUS: Ita est. MAGISTER: Altera igitur pars quae habet quinque semipedes, quoniam non potest in duo membra /1161/ diuidi, et debet aliqua aequalitate concinere, nonne tota in quadratum ducenda est? DISCIPULUS: Nihil aliud omnino censeo, et iam tandem agnosco aequalitatem mirabilem. Quinque enim quinquies ducta eadem uiginti quinque consummant. Nec ergo immerito senarii uersus caeteris celebratiores nobilioresque facti sunt: dici enim uix potest quantum inter illorum aequalitatem in membris imparibus, et aliorum omnium intersit. Caput XIII.--Epilogus. 27. MAGISTER: Non te ergo fefellit pollicitatio mea, uel potius ipsa nos, quam uterque nostrum sequitur, ratio. Quare ut istum iam sermonem concludamus aliquando, cernis certe cum sint metra pene innumerabilia, uersum tamen esse non posse, nisi duobus membris sibimet concinnatis, aut totidem semipedibus, sed non conuersibilibus terminatis, ut est, Maecenas atauis edite regibus; aut dispari numero etiam semipedum, sed tamen aliqua aequalitate coniunctis, ut sunt quatuor et tres, aut quinque et tres, uel quinque et septem, aut sex et septem, aut octo et septem, uel septem et nouem. A pleno enim pede trochaicus, ut est, Optimus beatus ille qui procul negotio; et a non pleno potest uersus exordiri, ut est, Vir optimus beatus ille qui procul negotio: terminari autem nisi non pleno prorsus non potest. Sed isti non pleni pedes, siue integros semipedes habeant, sicuti est iste quem nunc posui; siue minus quam dimidium pedem, sicut in illo choriambico duae ultimae breues, Maecenas atauis edite regibus; siue plus quam dimidium, ut in eius capite duae primae longae, aut in fine alterius choriambici bacchius, cuius exemplum est, Te domus Euandri, te sedes celsa Latini. Omnes ergo isti non pleni pedes semipedes nuncupantur. /1162/ 28. Iamuero non solum talia poemata uersibus fiunt, ut in unum genus teneatur, qualia Epicorum poetarum sunt, uel etiam Comicorum; sed illos quoque ambitus quos [periodous] Graeci uocant, non tantum illis metris quae lege uersuum non tenentur, Lyrici poetae faciunt, sed etiam uersibus. Nam ille Flacci, Nox erat, et coelo fulgebat luna sereno Inter minora sidera. (Horatius, Epodi, ode 15) bimembris ambitus est, et uersibus constans. Qui duo uersus sibimet conuenire non possunt, nisi uterque ad senorum temporum referatur pedes. Nam modus heroicus cum modo iambico uel trochaico non concinit, quia illi pedes ad tantumdem, hi ad duplum partiuntur. Fiunt ergo ambitus aut omnibus metris non cum uersibus, ut illi sunt de quibus in superiori sermone disputatum est, cum de ipsis metris ageremus; aut tantum uersibus, ut ii de quibus nunc dictum est; aut ut et uersibus, et aliis metris temperentur, quale illud est: Diffugere niues, redeunt iam gramina campis, Arboribusque comae. (Idem liber 4 Carminum, ode 7.) Quo autem ordine locentur, uel uersus cum aliis metris, uel maiora membra cum minoribus, nihil interest ad aurium uoluptatem, dummodo non breuior quam bimembris, non amplior quam quadrimembris sit ambitus. Sed iam si nihil habes quod contradicas, finis sit huius disputationis, ut deinceps quod ad hanc partem musicae attinet quae in numeris temporum est, ab his uestigiis eius sensibilibus, ad ipsa cubilia, ubi ab omni corpore aliena est, quanta ualemus sagacitate ueniamus. . THESAURUS MUSICARUM LATINARUM School of Music Indiana Uniuersity Bloomington, IN 47405 (phone: [812] 855-5471; Bitnet: Mathiese@INDIANA; Internet: Mathiese@UCS.Indiana.edu) Data entry: Bradley Ion Tucker (using TypeReader OCR) Checked by: Angela Mariani Approued by: Thomas I. Mathiesen PLXXXII:1161-94 Sancti Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi de musica libri sex. /1161/ Liber Sextus. In quo ex mutabilium numerorum in inferioribus rebus consideratione euehitur animus ad immutabiles numeros, qui in ipsa sunt immutabili ueritate. Caput Primum.--Superiores libri quibus scripti sint, quoue consilio. 1. MAGISTER: Satis diu pene atque adeo plane pueriliter per quinque libros in uestigiis numerorum ad moras temporum pertinentium morati sumus: quam nostram nugacitatem apud beneuolos homines facile fortassis excuset officiosus labor; quem non ob aliud suscipiendum putauimus, nisi ut adolescentes, uel cuiuslibet aetatis homines, quos bono ingenio donauit Deus, non praepropere, sed quibusdam gradibus a sensibus carnis atquo a carnalibus litteris, quibus eos non haerere difficile est, duce ratione auellerentur, atque uni Deo et Domino rerum omnium. qui humanis mentibus nulla natura interposita praesidet, incommutabilis ueritatis amore adhaerescerent. Illos igitur libros qui /1162/ leget, inueniet nos cum grammaticis et poeticis animis, non habitandi electione, sed itinerandi necessitate uersatos. Ad hunc autem librum cum uenerit, si, ut spero et supplex deprecor, Deus et Dominus noster propositum meum uoluntatemque gubernauerit, et eo quo est intenta perduxerit, intelliget non uilis possessionis esse uilem uiam, per quam nunc cum imbecillioribus, nec nos ipsi admodum fortes ambulare maluimus, quam minus pennatos per liberiores auras praecipitare. Ita nos, quantum arbitror, aut nihil aut non multum peccasse iudicabit, si tamen de numero spiritualium uirorum iste fuerit. Nam turba caetera de scholis linguarum tumultuantium, et ad plaudentium strepitum uulgari leuitate laetantium, si forte irruerit in has litteras, aut contemnet omnes, aut illos quinque libros sufficere sibi arbitrabitur: istum uero in /1163/ quo fructus illorum est, uel abiiciet quasi non necessarium, uel differet quasi post necessarium. Reliquos uero qui ad ista intelligenda eruditi non sunt, si sacramentis Christianae puritatis imbuti, in unum et uerum Deum summa caritate nitentes, cuncta puerilia transuolauerunt, fraterne admoneo ne ad ista descendat et cum hic laborare coeperint, de tarditate sua conquerantur, ignorantes itinera difficilia et molesta pedibus suis, uolando se posse etiam ignorata transire. Si autem ii legunt qui et infirmis aut inexercitatis gressibus hac ambulare non possunt, et nullas pietatis alas habent, quibus ista neglecta praeteruolent, non se inserant inconuenienti negotio; sed praeceptis saluberrimae religionis, et nido fidei Christianae pennas nutriant, quibus subuecti laborem ac puluerem huius itineris euadant, magis ipsius patriae quam uiarum flexuosarum amore flagrantes. His enim haec scripta sunt, qui litteris saecularibus dediti, magnis implicantur erroribus, et bona ingenia in nugis conterunt, nescientes quid ibi delectet. Quod si animaduerterent, uiderent qua effugerent illa retia, et quisnam esset beatissimae securitatis locus. Caput II.--Sonorum numeri quotuplicis generis, et an quodque eorum genus sine alio esse possit. Primum genus numerorum in ipso sono. Secundem genus in ipso sensus audientis. 2. MAGISTER: Quamobrem tu cum quo mihi nunc ratio est, familiaris meus, ut a corporeis ad incorporea transeamus, responde, si uidetur, cum istum uersum pronuntiamus, Deus creator omnium, istos quatuor iambos quibus constat, et tempora duodecim ubinam esse arbitreris, id est, in sono tantum qui auditur, an etiam in sensu audientis qui ad aures pertinet, an in actu etiam pronuntiantis, an quia notus uersus est, in memoria quoque nostra hos numeros esse fatendum est? DISCIPULUS: In his omnibus puto. MAGISTER: Nusquamne amplius? DISCIPULUS: Quid aliud restet non uideo, nisi forte interior et superior aliqua uis sit unde ista procedunt. MAGISTER: Non ego quaero quid suspicandum sit: quare si haec quatuor generaita tibi apparent, ut nullum aliud uideas quod aeque manifestum sit, discernamus ea, si placet, ab inuicem, et uideamus utrum singula esse sine inuicem possint. Nam credo non te esse negaturum fieri posse, ut in aliquo loco aliquis sonus existat huiuscemodi morulis et dimensionibus uerberans aerem uel stillicidio uel aliquo alio pulsu corporum, ubi nullus adsit auditor. Quod cum fit, num praeter illud primum genus, cum ipse sonus hos numeros habet, ullum horum quatuor reperitur? DISCIPULUS: Nullum aliud uideo. 3. MAGISTER: Quis iste alter, qui est in sensu audientis? potestne esse si nihil sonet? Non enim quaero utrum habeant illae aures uim percipiendi si quidquam sonuerit, qua utique non carent si desit sonus: non enim et cum silentium est, nihil a surdis differunt: sed quaero utrum ipsos numeros habeant, etiamsi nihil /1164/ sonet. Siquidem aliud est habere numeros, aliud posse sentire numerosum sonum. Nam et si sentientem corporis locum digito tangas, quotieslibet tangitur, toties sentitur tactu ille numerus: et cum sentitur, non eo caret sentiens: sed utrum insit etiam tangente nullo, non sensus ille, sed numerus, similiter quaeritur. DISCIPULUS: Non facile dixerim, carere sensum numeris talibus in se constitutis, etiam antequam aliquid sonet: non enim aliter aut eorum mulceretur concinnitate, aut absurditate offenderetur. Idipsum ergo quidquid est, quo aut annuimus aut abhorremus non ratione sed natura, cum aliquid sonat, ipsius sensus numerum uoco. Non enim tunc fit in auribus meis, cum sonum audio, haec uis approbandi et improbandi. Aures quippe non aliter bonis sonis quam malis patent. MAGISTER: Vide potius ne ista duo sint minime confundenda. Nam si uersus quilibet modo correptius, modo productius pronuntietur, spatium temporis non idem teneat necesse est, quamuis eadem pedum ratione seruata. Ut ergo ipso suo genere aures mulceat, illa uis facit qua concinna adsciscimus, et absurda respuimus. Ut autem breuiore tempore sentiatur cum celerius, quam cum tardius promitur, non interest aliquid nisi quamdiu aures tangantur sono. Affectio ergo haec aurium cum tanguntur sono, nullo modo talis est ac si non tangatur. Ut enim differt audire ab eo quod est non audire, ita differt hanc uocem audire ab eo quod est alteram audire. Haec igitur affectio nec ultra porrigitur, nec infra cohibetur; quoniam est mensura eius soni qui facit eam. Altera est ergo in iambo, altera in tribracho; productior in productiore iambo, correptior in correptiore; nulla in silentio. Quae si numerosa uoce fit, etiam ipsa numerosa sit necesse est. Neque esse potest, nisi cum adest effector eius sonus: similis est enim uestigio in aqua impresso, quod neque ante formatur quam corpus impresseris, neque remanet cum detraxeris. Naturalis uero illa uis quasi iudiciaria, quae auribus adest, non desinit esse in silentio, nec nobis eam sonus infert, sed ab ea potius, siue probandus, siue improbandus excipitur. Quare ista duo, nisi fallor, distinguenda sunt; et fatendum numeros, qui sunt in ipsa passione aurium, cum aliquid auditur, sono inferri, auferri silentio. Ex quo colligitur, numeros qui sunt in ipso sono, posse esse sine istis qui sunt in eo quod est audire, cum hi sine illis esse non possint. Caput III.--Tertium genus numerorum in ipso actu pronuntiantis quartum genus numerorum in ipsa memoria. 4. DISCIPULUS: Assentior, MAGISTER: Attende igitur hoc tertium genus, quod est in ipso usu et operatione pronuntiantis; et uide utrum possint esse hi numeri sine illis qui sunt in memoria. Nam et taciti apud nosmetipsos possumus aliquos numeros cogitando peragere ea mora temporis, qua etiam uoce peragerentur. Hos in quadam operatione animi esse manifestum est, quae quoniam nullum edit sonum, nihilque passionis infert auribus, ostendit hoc genus sine illis duobus /1165/ esse posse, quorum unum in sono est, alterum in audiente, quando audit. Sed utrum existeret, nisi adiuuante memoria, quaerimus. Quanquam si anima hos numeros agit, quos in uenarum pulsu inuenimus, soluta quaestio est: nam et in operatione hos esse manifestum est, et nihil ad eos adiuuamur memoria. Quod si de his incertum est, utrum operantis animae sint; de istis certe quos reciproco spiritu agimus, nulli dubium est, quin et temporum interuallis numeri sint, et eos sic anima operetur, ut etiam uoluntate adhibita multis modis uariari queant: nec tamen ut agantur, ulla opus est memoria. DISCIPULUS: Videtur mihi hoc genus sine tribus caeteris esse posse. Quamuis enim pro temperatione corporum uarios uenarum pulsus, et respirationis interualla fieri non ambigam; tamen operante anima fieri, negare quis audeat? Qui cursus et si pro diuersitate corporum aliis celerior est, aliis tardior; nisi tamen adsit anima quae id agat, nullus est. MAGISTER: Considera igitur et quartum genus, eorum scilicet numerorum qui sunt in memoria: nam si eos recordatione depromimus, et cum in alias cogitationes deferimur, hos rursum relinquimus uelut in suis secretis reconditos, non, opinor. occultum est eos esse posse sine caeteris. DISCIPULUS: Non dubito eos esse sine caeteris; sed tamen nisi auditi, uel cogitati, non mandarentur memoriae: et ideo quanquam illis desinentibus maneant, iisdem tamen praecedentibus imprimuntur. Caput IV.--Quintum genus numerorum in ipso naturali iudicio sentiendi. Ex quinque recensitis numerorum generibus quodnam antecellat. 5. MAGISTER: Non resisto tibi, et uellem iam quaerere, quod tandem horum quatuor generum praestantissimum iudices: nisi arbitrarer dum illa tractamus, nescio unde apparuisse nobis quintum genus, quod est in ipso naturali iudicio sentiendi, cum delectamur parilitate numerorum, uel cum in eis peccatur, offendimur. Non enim contemno quod tibi uisum est, sine quibusdam numeris in eo latentibus, hoc sensum nostrum nullo modo agere potuisse. An forte ad istorum quatuor aliquod genus hanc tantam uim pertinere arbitraris? DISCIPULUS: Ego uero ab illis omnibus hoc genus distinguendum puto. Siquidem aliud est sonare, quod corpori tribuitur, aliud audire, quod in corpore anima de sonis patitur, aliud operari numeros uel productius uel correptius, aliud ista meminisse, aliud de his omnibus uel annuendo uel abhorrendo quasi quodam naturali iure ferre sententiam. 6. MAGISTER: Age, nunc dic mihi quinque horum quod maxime excellat. DISCIPULUS: Hoc quintum puto. MAGISTER: Recte putas: non enim de illis posset, nisi excelleret, iudicare. Sed rursus quaero, caeterorum quatuor quod maxime probes. DISCIPULUS: Illud profecto quod est in memoria; quia uideo ibi diuturniores esse numeros, quam cum sonant, uel cum audiuntur, uel cum aguntur. MAGISTER: Praeponis ergo factos facientibus: nam istos qui sunt in memoria, ab illis aliis imprimi paulo ante dixisti. DISCIPULUS: Nollem praeponere: sed rursus quomodo non praeponam diuturniora minus diuturnis, non uideo. /1166/ MAGISTER: Non te istuc moueat. Non enim sicut aeterna temporalibus, ita ea quae diutius abolentur, iis quae breuiore tempore transeunt, praeferenda sunt. Quia et sanitas unius diei profecto est melior, quam multorum dierum imbecillitas. Et si optanda optandis comparemus, melior est unius diei lectio, quam plurium scriptio, si eadem res uno diei legatur, quae pluribus scribitur. Ita numeri qui sunt in memoria, etsi diutius manent quam illi a quibus imprimuntur, non eos tamen anteponere oportet eis quos agimus, non in corpore, sed in anima: utrique enim praetereunt, alii cessatione, alii obliuione. Sed illi quos operamur, etiam nondum cessantibus nobis successione sequentium uidentur auferri, dum primi secundis, et secundi tertiis, atque ita deinceps priores posterioribus praetereundo concedunt locum, donec ultimos perimat ipsa cessatio. Obliuione uero plures simul numeri, quamuis paulatim, absterguntur: nam nec ipsi aliquandiu manent integri. Quod enim post annum, uerbi gratia, in memoria non inuenitur, etiam post unum diem iam minus est: sed non sentitur ista diminutio: non tamen falso ex eo coniicitur, quia non utique pridie quam compleatur annus repente totum euolat: unde intelligi datur, ab illo tempore quo inhaeret memoriae, incipere labi. Hinc est illud quod plerumque dicimus, Tenuiter memini, cum aliquid post tempus recordando repetimus, antequam plane totum excidat. Quapropter utrumque hoc numerorum genus mortale est. Verumtamen facientes factis iure anteponuntur. DISCIPULUS: Accipio, et probo. 7. MAGISTER: Iam ergo tria reliqua intuere, et eorum quoque quod sit optimum et caeteris praeferendum, edissere. DISCIPULUS: Non est hoc facile. Nam ex illa regula qua factis facientes oportet anteferre, cogor sonantibus numeris palmam dare: hos enim sentimus audientes, et cum hos sentimus, hos patimur. Hi ergo faciunt eos qui sunt in aurium passione cum audimus: hi autem rursus quos sentiendo habemus, faciunt alios in memoria, quibus a se factis recte praeferuntur. Sed hic quia et sentire et meminisse animae est, non moueor, si aliquid quod in anima fit, alicui quod item in ea fit anteponam. Illud me conturbat, quomodo sonantes numeri, qui certe corporei sunt, uel quoquo modo in corpore, magis laudaudi sint quam illi, qui, cum sentimus, in anima esse reperiuntur. Sed rursus conturbat quomodo non magis laudandi sint, cum hi faciant, illi ab his fiant. MAGISTER: Mirare potius quod facere aliquid in anima corpus potest. Hoc enim fortasse non posset, si non peccato primo corpus illud quod nulla molestia et summa facilitate animabat et gubernabat, in deterius commutatum, et corruptioni subiaceret et morti: quod tamen habet sui generis pulchritudinem, et eo ipso dignitatem animae satis commendat, cuius nec plaga, nec morbus sine honore alicuius decoris meruit esse. Quam plagam summa Dei Sapientia, mirabili et ineffabili sacramento dignata est assumere, cum hominem sine peccato, non sine peccatoris conditione suscepit. Nam et nasci humanitus, et pati et mori uoluit. Nihil horum merito, sed excellentissima /1167/ bonitate; ut nos caueremus magis superbiam, qua dignissime in ista cecidimus, quam contumelias quas indignus excepit; et animo aequo mortem debitam solueremus, si propter nos potuit etiam indebitam sustinere; et quidquid secretius atque purgatius in tali sacramento a sanctis et melioribus intelligi potest. Ergo animam in carne mortali operantem, passionem corporum sentire non mirum est. Nec quia ipsa est corpore melior, melius putandum est omne quod in ea fit, quam omne quod fit in corpore. Credo enim tibi uideri uerum falso esse praeponendum. DISCIPULUS: Quis dubitauerit? MAGISTER: Num uero est arbor quam uidemus in somnis? DISCIPULUS: Nullo modo. MAGISTER: At eius forma in anima fit, huius autem, quam nunc uidemus, in corpore facta est. Quare cum et uerum falso, et anima corpore melior sit, uerum in corpore melius est quam falsum in anima. Sed ut hoc in quantum uerum, non in quantum in corpore fit, melius est; ita illud in quantum falsum, non in quantum in anima fit, fortasse est deterius. Nisi quid habes ad haec. DISCIPULUS: Nihil equidem. MAGISTER: Audi aliud quod sit, ut puto, uicinius quam melius. Neque enim negabis, quod decet esse melius, quam id quod non decet. DISCIPULUS: Imo fateor. MAGISTER: At in qua ueste decens est mulier, in eadem uirum indecentem esse posse, quis ambigat? DISCIPULUS: Et hoc manifestum est. MAGISTER: Quid si ergo forma ista numerorum decet in sonis, qui allabuntur auribus, et dedecet in anima, cum eos sentiendo ac patiendo habet, num magnopere miraudum est? DISCIPULUS: Non opinor. MAGISTER: Quid ergo dubitamus sonantes numeros atque corporeos praeponere iis qui ab ipsis fiunt, quamuis in anima fiant, quae corpore est melior? quia numeros numeris, efficientes factis, non corpus animae praeponimus. Corpora enim tanto meliora sunt, quanto numerosiora talibus numeris. Anima uero istis quae per corpus acipit, carendo fit melior, cum sese auertit a carnalibus sensibus, et diuinis sapientiae numeris reformatur. Ita quippe in Scripturis sanctis dicitur: Circumiui ego, ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et numerum (Ecclesiastes VII, 26). Quod nullo modo arbitrandum est de his numeris dictum, quibus etiam flagitiosa theatra personant: sed de illis, credo, quos non a corpore accipit anima, sed acceptos a summo Deo ipsa potius imprimit corpori. Quod quale sit, non hoc loco est considerandum. Caput V.--Anima an a corpore patiatur, et quomodo sentiat. 8. Verumtamen ne illud occurrat, arboris uitam meliorem esse quam nostram, quoniam non accipit sentiendo a corpore numeros (nullus enim ei sensus est); diligenter considerandum est utrum reuera nihil sit aliud quod dicitur audire, nisi aliquid a corpore in anima fieri. Sed perabsurdum est fabricatori corpori materiam quoquo modo animam subdere. Nunquam enim anima est corpore deterior; et omnis materia fabricatore deterior. Nullo modo igitur anima fabricatori /1168/ corpori est subiecta materies. Esset autem, si aliquos in ea numeros corpus operaretur. Non ergo, cum audimus, fiunt in anima numeri ab iis quos in sonis cognoscimus. An aliquid renuis? DISCIPULUS: Quid est ergo quod in audiente contingit? MAGISTER: Quidquid illud sit quod fortasse inuenire aut explicare non possumus, num ad hoc ualebit, ut animam corpore meliorem esse dubitemus? Aut cum hoc fatemur, poterimusne operanti corpori et numeros imponenti eam subdere; ut illud sit fabricans, haec autem materies de qua et in qua numerosum aliquid fabricetur? Quod si credimus, deteriorem illam credamus necesse est. Quo quid miserius. quid detestabilius credi potest? Quae cum ita sint, conabor equidem, quantum Deus adiuuare dignabitur, quidnam ibi lateat coniectare atque disserere. Sed si hoc propter utriusque aut alterius nostrum infirmitatem minus pro uoluntate successerit, uel nos ipsi alias sereniores id inuestigabimus, uel intelligentioribus inuestiganda deferemus, uel aequo animo latere patiemur: non tamen ideo ista certiora de manibus debemus amittere. DISCIPULUS: Tenebo istud inconcussum si potero, et tamen latebram istam non esse impenetrabilem nobis uelim. 9. MAGISTER: Cito dicam quid sentio: tu uero aut sequere. aut etiam praecede, si ualebis, ubi me cunctari et haesitare animaduerteris. Ego enim ab anima hoc corpus animari non puto, nisi intentione facientis. Nec ab isto quidquam illam pati arbitror, sed facere de illo et in illo tanquam subiecto diuinitus dominationi suae: aliquando tamen cum facilitate, aliquando cum difficultate operari, quanto pro eius meritis magis minusue illi cedit natura corporea. Corporalia ergo quaecumque huic corpori ingeruntur aut obiiciuntur extrinsecus, non in anima, sed in ipso corpore aliquid faciunt, quod operi eius aut aduersetur, aut congruat. Ideoque cum renititur aduersanti, et materiam sibi subiectam in operis sui uias difficulter impingit, fit attentior ex difficultate in actionem; quae difficultas propter attentionem, cum eam non latet, sentire dicitur, et hoc uocatur dolor aut labor. Cum autem congruit quod infertur, aut adiacet, facile totum id uel ex eo quantum opus est, in sui operis itinera traducit. Et ista eius actio qua suum corpus conuenienti extrinsecus corpori adiungit, quoniam propter quiddam aduentitium attentius agitur, non latet; sed propter conuenientiam cum, uoluntate sentitur. At cum desunt ea quibus corporis detrimenta reficiat, egestas consequitur; et hac actionis difficultate cum fit attentior, et talis eius operatio non eam latet, fames aut sitis, aut tale aliquid appellatur. Cum autem supersunt ingesta, et ex eorem onere nascitur difficultas operandi, neque hoc sine attentione fit; et cum talis actio non latet, cruditas sentitur: attente etiam operatur cum eiicit superfluum, si leniter, cum uoluptate; si aspere, cum dolore. Morbidam quoque perturbationem corporis attente agit, succurrere appetens labenti atque diffluenti; et hac actione non latente morbos et aegrotationes sentire dicitur. /1169/ 10. Et ne longum faciam, uidetur mihi anima cum sentit in corpore, non ab illo aliquid pati, sed in eius passionibus attentius agere, et has actiones siue faciles propter conuenientiam, siue difficiles propter inconuenientiam, non eam latere: et hoc totum est quod sentire dicitur. Sed iste sensus, qui etiam dum nihil sentimus, inest tamen, instrumentum est corporis, quod ea temperatione agitur ab anima, ut in eo sit ad passiones corporis cum attentione agendas paratior, similia similibus ut adiungat, repellatque quod noxium est. Agit porro, ut opinor, luminosum aliquid in oculis, aerium serenissimum et mobilissimum in auribus, caliginosum in naribus, in ore humidum, in tactu terrenum et quasi lutulentum. Sed siue hac siue alia distributione ista coniiciantur; agit haec anima cum quiete, si ea quae insunt in unitate ualetudinis, quasi familiari quadam consensione cesserunt. Cum autem adhibentur ea quae nonnulla, ut ita dicam, alteritate corpus afficiunt; exserit attentiores actiones, suis quibusque locis atque instrumentis accommodatas: tunc uidere, uel audire, uel olfacere, uel gustare, uel tangendo sentire dicitur; quibus actionibus congrua libenter associat, et moleste obsistit incongruis. Has operationes passionibus corporis puto animam exhibere cum sentit, non easdem passiones recipere. 11. Quapropter cum de sonorum numeris in praesentia quaeratur, et sensus aurium uocetur in dubium, non oportet per caetera diutius euagari. Referamus itaque nos ad id de quo agitur, et uideamus utrum sonus in auribus aliquid faciat. An tu id negabis? DISCIPULUS: Nihil minus. MAGISTER: Quid? easdem aures animatum membrum esse nonne concedis? DISCIPULUS: Concedo. MAGISTER: Cum ergo id quod in eo membro simile est aeri, moueatur aere percusso; animam illam quae ante istum sonum uitali motu in silentio corpus aurium uegetabat, num putamus aut cessare posse ab opere mouendi quod animat, aut eodem modo mouere commotum extrinsecus aerem auris suae, quo mouebat antequam ille illaberetur sonus? DISCIPULUS: Non uidetur nisi aliter. MAGISTER: Hoc ergo aliter mouere, nonne fatendum est facere esse, non pati? DISCIPULUS: Ita est. MAGISTER: Non igitur absurde credimus motus suos animam, uel actiones, uel operationes, uel si quo alio nomine commodius significari possunt, non latere cum sentit. 12. Hae autem operationes, uel praecedentibus corporum passionibus adhibentur; ut sunt cum illae oculorum nostrorum lucem formae interpellant, aut in aures influit sonus, aut naribus exhalationes, palato sapores, caetero corpori quaelibet solida et corpulenta admouentur extrinsecus, uel in ipso corpore de loco in locum migrat aliquid siue transit, uel totum ipsum corpus suo alienoue pondere mouetur: hae sunt operationes quas adhibet anima praecedentibus passionibus corporis; quae delectant eam associantem, offendunt resistentem. Cum autem ab eisdem suis operationibus /1170/ aliquid patitur, a seipsa patitur, non a corpore; sed plane cum se accommodat corpori: et ideo apud seipsam minus est, quia corpus semper minus quam ipsa est. 13. Conuersa ergo a Domino suo ad seruum suum, necessario deficit: conuersa item a seruo suo ad Dominum suum, necessario proficit, et praebet eidem seruo facillimam uitam, et propterea minime operosam et negotiosam, ad quam propter summam quietem nulla detorqueatur attentio; sicut est affectio corporis quae sanitas dicitur: nulla quippe attentione nostra opus habet, non quia nihil tunc agit anima in corpore, sed quia nihil facilius agit. Nam in omnibus operibus nostris tanto quidquam attentius, quanto difficilius operamur. Haec autem sanitas tunc firmissima erit atque certissima, cum pristinae stabilitati, certo suo tempore atque ordine, hoc corpus fuerit restitutum, quae resurrectio eius antequam plenissime intelligatur, salubriter creditur. Oportet enim animam et regi a superiore, et regere inferiorem. Superior illa solus Deus est, inferius illa solum corpus, si ad omnem et totam animam intendas. Ut ergo tota esse sine Domino, sic excellere sine seruo non potest. Ut autem Dominus eius magis est quam ipsa, ita seruus minus. Quare intenta in Dominum intelligit aeterna eius, et magis est, magisque est etiam ipse seruus in suo genere per illam. Neglecto autem Domino intenta in seruum carnali qua ducitur concupiscentia, sentit motus suos quos illi exhibet, et minus est: nec tamen tantum minus, quantum ipse seruus, etiam cum maxime est in natura propria. Hoc autem delicto dominae multo minus est quam erat, cum illa ante delictum magis esset. 14. Quocirca mortali iam et fragili, cum magna difficultate atque attentione dominatur. Hinc illi error incurrit, ut uoluptatem corporis, quia eius attentioni cedit materies, pluris aestimet quam ipsam sanitatem, cui attentione nulla opus est. Nec mirum, si aerumnis implicatur, praeponens curam securitati. Conuertenti se autem ad Dominum, maior cura oritur, ne auertatur; donec carnalium negotiorum requiescat impetus, effrenatus consuetudine diuturna, et tumultuosis recordationibus conuersioni eius sese inserens: ita sedatis motibus suis quibus in exteriora prouehebatur, agit otium intrinsecus liberum, quod significatur sabbato; sic cognoscit solum Deum esse Dominum suum, cui uni summa libertate seruitur. Non autem illos carnales motus, ut cum libet exserit, ita etiam cum libet exstinguit. Non enim sicut peccatum in eius potestate est, ita etiam poena peccati. Magni quippe res est ipsa anima, nec ad opprimendos lasciuos motus suos idonea sibi remanet. Valentior enim peccat, et post peccatum diuina lege facta imbecillior, minus potens est auferre quod fecit. Infelix ego homo, quis /1171/ me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum (ad Romanos VII, 24, 25). Motus igitur animae seruans impetum suum, et nondum exstinctus, in memoria esse dicitur: et cum in aliud intenditur animus, quasi non inest animo pristinus motus, et reuera minor fit, nisi antequam intercidat, quadam uicinitate renouetur. 15. Sed uelim scire, utrum te aduersus ista nihil moueat. DISCIPULUS: Probabiliter mihi dicere uideris, nec ausim resistere. MAGISTER: Cum igitur ipsum sentire mouere sit corpus aduersus illum motum qui in eo factus est, nonne existimas ideo nos non sentire cum ossa et ungues et capilli secantur, non quia ista in nobis omnino non uiuunt, non enim aliter aut continerentur aut nutrirentur aut crescerent, aut etiam uim suam in serenda prole monstrarent; sed quia minus libero aere penetrantur, mobili scilicet elemento, quam ut motus ibi possit ab anima fieri tam celer, quam est ille aduersus quem fit cum sentire dicitur. Talis quaedam uita cum in arboribus atque stirpibus caeteris esse intelligatur, nullo modo eam non solum nostrae quae ratione etiam praepollet, sed ne ipsi quidem belluinae decet praeponere. Aliud est enim summa stoliditate, aliud summa sanitate corporis nihil sentire. Nam in altero instrumenta desunt, quae aduersus passiones corporis moueantur, in altero ipsae passiones. DISCIPULUS: Probo et assentior. Caput VI.--Inter genera numerorum ordo, et eorum nomina. 16. MAGISTER: Redi ergo mecum ad propositum, atque responde de tribus illis generibus numerorum, quorum alterum in memoria est, alterum in sentiendo, alterum in sono, quodnam tibi uideatur excellere. DISCIPULUS: Sonum duobus illis postpono quae in anima sunt et uiuunt quodammodo: sed horum duorum quod praestantius iudicem, incertus sum, nisi forte quoniam illos qui sunt in actione, non ob aliud praeponendos iis qui sunt in memoria dixeramus, nisi quod illi facientes sunt, isti ab his facti; eadem ratione istos etiam qui dum audimus insunt in anima, oportet iis anteponere qui ab iisdem in memoria fiunt, sicuti et dudum mihi uidebatur. MAGISTER: Non puto absurdam responsionem tuam: sed quoniam disputatum est, hos etiam qui sunt in sentiendo numeros operationes esse animae; quomodo eos ab illis discernis, quos in actu esse animaduertimus, etiam cum in silentio non recordans agit aliquid anima per temporalia spatia numerosum? an quod illi sunt mouentis sese animae ad corpus suum, hi uero in audiendo mouentis sese animae aduersus passiones corporis sui? DISCIPULUS: Accipio istam differentiam. MAGISTER: Quid? in sententia manendumne arbitraris, ut praestantiores illi iudicentur qui sunt ad corpus, quam illi qui sunt aduersus passiones corporis? DISCIPULUS: Liberiores mihi uidentur illi qui sunt in silentio, quam ii qui non solum ad corpus, sed ad passiones etiam corporis exseruntur. MAGISTER: Distincta a nobis, et quibusdam meritorum gradibus ordinata uideo quinque /1172/ genera numerorum, quibus, si placet, imponamus congrua uocabula, ne in reliquo sermone pluribus uerbis quam rebus uti necesse sit. DISCIPULUS: Placet uero. MAGISTER: Vocentur ergo primi iudiciales, secundi progressores, tertii occursores, quarti recordabiles, quinti sonantes. DISCIPULUS: Teneo, et his nominibus utar libentius. Caput VII.--Numeri iudiciales an sint immortales. 17. MAGISTER: Attende igitur deinceps, et dic mihi, quinam istorum immortales tibi uideantur, an omnes suis temporibus labi atque occidere existimes. DISCIPULUS: Iudiciales solos immortales puto; caeteros uideo uel transire cum fiunt, uel de memoria obliuione deleri. MAGISTER: Tam certus es de istorum immortalitate, quam de interitu caeterorum; an diligentius, utrum uere hi immortales sint, oportet quaerere? DISCIPULUS: Quaeramus sane. MAGISTER: Dic ergo, cum aliquanto correptius siue productius, dum seruiam temporum legi qua simplo ad duplum pedes conueniunt, uersum pronuntio, num offendo ulla fraude iudicium sensus tui? DISCIPULUS: Non omnino. MAGISTER: Quid? sonus ille qui correptioribus et quasi fugacioribus syllabis editur, num potest plus temporis occupare quam sonat? DISCIPULUS: Qui potest? MAGISTER: Iudiciales ergo illi numeri si uinculo temporis in tanto spatio tenerentur, quanto isti sonantes digesti sunt; possentne ad eorum sonantium qui paulo productius eadem iambica lege funduntur, aspirare iudicium? DISCIPULUS: Nullo modo. MAGISTER: Igitur apparet hos mora temporum, qui iudicando praesident, non teneri. DISCIPULUS: Prorsus apparet. 18. MAGISTER: Recte annuis. Sed si nulla tenerentur, quantolibet productius, legitimis interuallis iambicos proferrem sonos, nihilominus ad iudicandum adhiberentur: nunc uero si ederem unam syllabam quanta mora peraguntur (ne multum dicam) tres passus incedentis, et aliam duplo, atque ita deinceps tam longos iambos ordinarem; simpli et dupli lex illa nihilosecius seruaretur: nec tamen naturale illud iudicium his dimensionibus approbandis adhibere possemus. An tibi non uidetur? DISCIPULUS: Negare non possum ita uideri: nam mea quidem sententia res in aperto est. MAGISTER: Tenentur ergo et hi iudiciales nonnullis finibus temporalium spatiorum, quos in iudicando excedere nequeunt, et quidquid excedit haec spatia, non assequuntur ut iudicent: atque ita si tenentur, quomodo sint immortales non uideo. DISCIPULUS: Nec ego uideo quid respondeam. Sed quanquam de immortalitate horum iam minus praesumam, non tamen quo pacto hinc mortales conuincantur intelligo. Fieri enim potest, ut quantacumque spatia iudicare possunt, semper id possint, quoniam non sicut caeteros, aut obliuione aboleri possum dicere, aut tamdiu esse uel in tantum extendi, quamdiu sonus appellitur et in quantum extenduntur occursores illi, aut quamdiu aguntur uel quantum producuntur quos progreseores uocauimus; nam utrique cum ipso tempore operationis suae transeunt: hi autem iudiciales, utrum et in anima nescio, in ipsa certe hominis natura manent, iudicaturi de oblatis, quanquam a certa breuitate usque ad certam longitudinem uarientur, approbando in his numerosa, et perturbata damnando. /1173/ 19. MAGISTER: Saltem illud concedis, alios homines citius offendi claudicantibus numeris, alios tardius, et plerosque nonnisi ex comparatione integrorum iudicare uitiosos, cum et illos congruos et illos incongruos audierint. DISCIPULUS: Concedo. MAGISTER: Unde tandem hanc differentiam putas existere, nisi aut natura, aut exercitatione, aut utroque? DISCIPULUS: Sic arbitror. MAGISTER: Quaero igitur utrum possit aliquis aliquando productiora interualla iudicare et approbare, quae alius non possit. DISCIPULUS: Credo esse posse. MAGISTER: Quid? Ille qui non potest, si se exerceat congruenter, nec adeo tardus sit, non poterit? DISCIPULUS: Poterit uero. MAGISTER: Num in tantum possunt isti proficere ad productiora iudicanda, ut horarum, uel dierum, uel etiam mensium annorumue dupla et simpla spatia, cum saltem somno interpediantur, sensu illo iudiciario possint comprehendere, et tanquam illos iambos motionis nutibus approbare? DISCIPULUS: Non possunt. MAGISTER: Quid ita non possunt, nisi quia unicuique animanti in genere proprio, proportione uniuersitatis, sensus locorum temporumque tributus est; ut quomodo corpus eius proportione uniuersi corporis tantum est, cuius pars est, et aetas eius proportione uniuersi saeculi tanta est, cuius pars est; ita sensus eius actioni eius congruat, quam proportione agit uniuersi motus, cuius haec pars est? Sic habendo omnia magnus est hic mundus, qui saepe in Scripturis diuinis coeli et terrae nomine nuncupatur, cuius omnes partes si proportione minuantur, tantus est; et si proportione augeantur, nihilominus tantus est: quia nihil in spatiis locorum et temporum per seipsum magnum est, sed ad aliquid breuius; et nihil rursus in his per seipsum breue est, sed ad aliquid maius. Quapropter si humanae naturae ad carnalis uitae actiones talis sensus tributus est, quo maiora temporum spatia iudicare non possit, quam interualla postulant ad talis uitae usum pertinentia; quoniam talis hominis natura mortalis est, etiam talem sensum mortalem puto. Non enim frustra consuetudo quasi secunda, et quasi affabricata natura dicitur. Videmus autem uelut quosdam sensus nouos in iudicandis cuiuscemodi rebus corporeis consuetudine affectos, alia consuetudine deperire. Caput VIII.--Numeri caeteri iudicialium examini subiiciuntur. 20. Sed quoquo modo se habeant hi numeri iudiciales, eo certe praestant quod dubitamus, uel difficile peruestigamus utrum mortales sint. De caeteris autem quatuor generibus nec quaestio est quin mortales sint; quorum etsi quosdam non comprehendunt, quia ultra ipsorum iura porrecti sunt, genera tamen ipsa suo examini uindicant. Nam et illi progressores cum aliquam in corpore numerosam operationem appetunt latente istorum iudicialium nutu modificantur. Quod enim nos uel ambulantes ab imparibus passibus, uel percutientes ab imparibus interuallis plagarum, uel edentes uel bibentes ab imparibus malarum motibus, scalpentes denique ab imparibus unguium ductibus; /1174/ et ne per multas alias operationes percurram, quod nos in qualibet attentione agendi aliquid per corporis membra ab imparibus motibus refrenat et cohibet, et quamdam parilitatem tacite imperat; idipsum est iudiciale nescio quid, quod conditorem animalis insinuat Deum: quem certe decet credere auctorem omnis conuenientiae atque concordiae. 21. Et illi occursores numeri, qui certe non pro suonutu, sed pro passionibus corporis aguntur, in quantum eorum interualla potest memoria custodire, in tantum his iudicialibus iudicandi offeruntur atque iudicantur. Numerus namque iste qui interuallis temporum constat, nisi adiuuemur in eo memoria, iudicari a nobis nullo pacto potest. Quamlibet enim breuis syllaba, cum et incipiat, et desinat, alio tempore initium eius, et alio finis sonat. Tenditur ergo et ipsa quantulocumque temporis interuallo, et ab initio suo per medium suum tendit ad finem. Ita ratio inuenit tam localia quam temporalia spatia infinitam diuisionem recipere; et idcirco nullius syllabae cum initio finis auditur. In audienda itaque uel breuissima syllaba, nisi memoria nos adiuuet, ut eo momento temporis quo iam non initium, sed finis syllabae sonat, maneat ille motus in animo, qui factus est cum initium ipsum sonuit; nihil nos audisse possumus dicere. Hinc est illud quod plerumque alia cogitatione occupati, coram loquentes non nobis uidemur audisse: non quia occursores illos numeros non agit tunc anima, cum sine dubio sonus ad aures perueniat, et illa in passione corporis sui cessare non possit, nec possit nisi aliter moueri quam si illa non fieret; sed quia intentione in aliud subinde exstinguitur motionis impetus, qui si maneret, in memoria utique maneret, ut nos et inueniremus et sentiremus audisse. Quod si de una syllaba breui minus sequitur mens tardior quod inuenit ratio, de duabus certe nemo dubitat, quin eas simul nulla anima possit audire. Non enim sonat secunda, nisi prima destiterit: quod autem simul sonare non potest, simul audiri qui potest? Ut igitur nos ad capienda spatia locorum diffusio radiorum iuuat, qui e breuibus pupulis in aperta emicant, et adeo sunt nostri corporis, ut quanquam in procul positis rebus quas uidemus, a nostra anima uegetentur; ut ergo eorum effusione adiuuamur ad capienda spatia locorum: ita memoria, quod quasi lumen est temporalium spatiorum quantum in suo genere quodammodo extrudi potest, tantum eorumdem spatiorum capit. Cum autem diutius aures pulsat sonus nullis distinctus articulis, et ab aliquo tandem fine coniunctus alter duplo, aut etiam tanto editur spatio; attentione in succedentem perpetuo sonum motus ille animi, qui attentione ad praeteritum et elapsum sonum cum transibat est factus, reprimitur, id est non ita remanet in memoria. Quapropter iudiciales illi numeri, qui numeros in interuallis temporum sitos, exceptis progressoribus quibus etiam ipsum progressum modificant, iudicare non possunt nisi quos eis tanquam ministra memoria /1175/ obtulerit; nonne ipsi existimandi sunt per certum spatium temporis tendi? Sed interest quibus temporum spatiis uel excidat nobis, uel meminerimus quod iudicant. Siquidem nec in ipsis corporum formis quae ad oculos pertinent, possumus rotunda uel quadra, uel quaecumque alia solida et determinata iudicare, et omnino sentire, nisi ea ob oculos uersemus: cum autem alia pars aspicitur, si exciderit quod est aspectum in alia, frustratur omnino iudicantis intentio, quia et hoc aliqua mora temporis fit; cui uariatae opus est inuigilare memoriam. 22. Recordabiles uero numeros multo euidentius est, quod eadem ipsa offerente memoria, iudicamus his iudicialibus. Nam si occursores, quantum ab ea offeruntur, tantum iudicantur; multo magis ii, ad quos tanquam repositos post alias intentiones reuocamur recordatione, in ipsa memoria uiuere inueniuntur. Quid enim aliud agimus cum reuocamus nos in memoriam, nisi quodammodo quod reposuimus quaerimus? Recurrit autem in cogitationem occasione similium motus animi non exstinctus, et haec est quae dicitur recordatio. Sic agimus numeros, uel in sola cogitatione, uel etiam in membrorum motu, quos iam egimus aliquando. Inde autem scimus non uenisse, sed redisse illos in cogitationem, quia cum memoriae mandarentur, cum difficultate repetebantur, et indigebamus aliqua praemonstratione ut sequeremur: qua difficultate dempta, cum sese ipsi accommodate uoluntati offerunt, consequenter temporibus atque ordine suo, tam facile ut qui uehementius inhaeserunt, etiam aliunde cogitantibus nobis, iam quasi proprio nutu peragantur, non eos utique nouos esse sentimus, Est etiam aliud unde nos sentire arbitror praesentem motum animi aliquando iam fuisse, quod est recognoscere, dum recentes motus eius actionis in qua sumus cum recordamur, qui certe uiuaciores sunt, cum recordabilibus iam sedatioribus quodam interiore lumine comparamus: et talis agnitio, recognitio est et recordatio. Iudicantur ergo et recordabiles numeri ab his iudicialibus, nunquam soli, sed adiunctis actiuis, aut occursoribus, aut utrisque, qui eos tanquam e latebris suis in manifestum producant, et quasi redintegratos qui iam abolebantur, rursum recordantur. Ita cum occursores in tantum iudicentur, in quantum eos memoria iudicantibus admouerit, possunt uicissim et recordabiles qui sunt in memoria occursoribus eos exhibentibus iudicari: ut hoc intersit, quod occursores ut iudicentur, quasi recentia eorum fugientium uestigia offert memoria; recordabiles autem quando eos audiendo iudicamus, quasi eadem uestigia occursoribus transeuntibus reuirescunt. Iam porro de sonantibus numeris quid opus est dicere, cum in occursoribus iudicentur, si audiantur? Si uero ibi sonant ubi non audiuntur, quis dubitet eos a nobis non posse iudicari? Sane ut in sonis per instrumentum aurium, ita in saltationibus caeterisque uisibilibus motibus, quod ad temporales numeros attinet, eadem /1176/ adiuuante memoria iisdem numeris iudicialibus diiudicamus. Caput XI.--Numeri alii in anima illis iudicialibus praecellentes. 23. Haec cum ita sint, conemur, si possumus, istos numeros iudiciales transcendere, et quaeramus utrum sint superiores. In his enim quanquam spatia temporum iam minime uideamus, non tamen adhibentur, nisi ad ea iudicanda quae in spatio temporis fiunt; nec ipsa quidem omnia, sed quae possunt articulari memoriter. Nisi quid habes forte quod contra haec uelis dicere. DISCIPULUS: Mouet me plurimum istorum iudicialium uis atque potentia: ipsi enim mihi uidentur esse ad quos omnium sensuum ministeria referuntur. Itaque his excellentius utrum quidquam in numeris inueniri possit, ignoro. MAGISTER: Nihil deperit quod diligentius quaerimus. Aut enim inueniemus superiores in anima humana, aut hos in ea summos esse firmabimus, si tamen illud claruerit, nullos in ea esse praestantiores. Aliud est enim non esse, aliud non posse inueniri, siue ab ullo homine, siue a nobis. Sed ego puto cum ille a nobis propositus uersus canitur, Deus creator omnium; nos cum et occursoribus illis numeris audire, et recordabilibus recognoscere, et progressoribus pronuntiare, et his iudicialibus delectari, et nescio quibus aliis aestimare, et de ista delectatione quae quasi sententia est iudicialium istorum, aliam secundum hos latentiores certiorem ferre sententiam. An tibi unum atque idem uidetur delectari sensu, et aestimare ratione? DISCIPULUS: Diuersa esse fateor. Sed primo ipso moueor uocabulo, cur non potius isti uocentur iudiciales quibus inest ratio, quam isti quibus inest delectatio. Deinde uereor ne nihil sit aliud aestimatio ista rationis, quam eorum de seipsis quaedam diligentior iudicatio: ut non alii sint numeri in delectatione, alii in ratione; sed uni atque iidem alias iudicent de iis quae aguntur in corpore, cum eos, ut supra demonstratum est, offert memoria; alias de seipsis remotius a corpore atque sincerius. 24. MAGISTER: De uocabulis quidem nihil satagas; res in potestate est: placito enim, non natura imponuntur. Quod autem eosdem esse arbitraris, nec duo genera numerorum haec uis accipere; illud, ni fallor, te rapit, quod eadem anima utrumque agit. Sed animaduertere te opus est, et in progressoribus eadem animam corpus mouere uel ad corpus moueri; et in occursoribus hac eamdem passionibus eius ire obuiam; et in recordabilibus istam ipsam, donec quodammodo detumescant, ipsis quasi fluctuare motionibus. Nos ergo in istis generibus numerandis et distinguendis unius naturae, id est, animae motus affectionesque dispicimus. Quare si ut aliud est ad ea quae corpus patitur moueri, quod fit in sentiendo; aliud mouere se ad corpus, quod fit in operando; aliud quod ex his motibus in anima factum est continere, quod est meminisse; ita est aliud annuere, uel renuere his motibus, /1177/ aut cum primitus exseruntur, aut cum recordatione resuscitantur, quod fit in delectatione conuenientiae, et offensione absurditatis talium motionum siue affectionum; et aliud est aestimare utrum recte an secus ista delectent, quod fit ratiocinando: necesse est fateamur ita haec esse duo genera, ut illa sunt tria. Et si recte nobis uisum est, nisi quibusdam numeris esset ipse delectationis sensus imbutus, nullo modo eum potuisse annuere paribus interuallis, et perturbata respuere: recte etiam uideri potest ratio, quae huic delectationi superimponitur, nullo modo sine quibusdam numeris uiuacioribus de numeris quos infra se habet posse iudicare. Quae si uera sunt, apparet inuenta esse in anima quinque genera numerorum, quibus cum addideris corporales illos quos sonantes uocauimus, sex genera numerorum disposita et ordinata cognosces. Iam nunc, si placet, illi qui nobis subrepserant ad principatum obtinendum, sensuales nominentur, et iudicialium nomen, quoniam est honoratius, hi accipiant qui excellentiores comperti sunt: quanquam et sonantium nomen mutandum putem, quoniam si corporales uocentur, manifestius significabunt etiam illos, qui sunt in saltatione, et in caetero motu uisibili. Si tamen ea quae dicta sunt probas. DISCIPULUS: Probo sane: nam et uera et manifesta mihi uidentur. Horum etiam emendationem uocabulorum libenter accipio. Caput X.--Rationis uis in perspiciendis quae ad Musicam pertinent, ubi nihil aliud quam aequalitas delectat. 25. MAGISTER: Age, nunc aspice in uim potentiamque rationis, quantum ex operibus eius aspicere possumus. Ipsa enim, ut id potissimum dicam quod ad huius operis susceptionem attinet, primo quid sit ipsa bona modulatio considerauit, et eam in quodam motu libero, et ad suae pulchritudinis finem conuerso esse perspexit. Deinde uidit in motibus corporum aliud esse quod breuitate et productione temporis uariaretur, in quantum magis esset minusue diuturnum, aliud localium spatiorum percussione in quibusdam gradibus celeritatis et tarditatis: que diuisione facta, illud quod in temporis mora esset, modestis interuallis, et humano sensui accommodatis articulatim uarios efficeret numeros, eorumque genera et ordinem usque ad modulos uersuum persecuta est. Postremo attendit quid in his moderandis, operandis, sentiendis, retinendis ageret anima, cuius caput ipsa esset: hosque omnes animales numeros a corporibus separauit: seque ipsam haec omnia neque animaduertere, neque distinguere, neque recte numerare sine quibusdam suis numeris potuisse cognouit, eosque caeteris inferioris ordinis iudiciaria quadam aestimatione praeposuit. 26. Et nunc cum ipsa sua delectatione, quae in temporum momenta perpendit, et talibus numeris /1178/ modificandis nutus suos exhibet, sic agit; quid est quod in sensibili numerositate diligimus? Num aliud praeter parilitatem quamdam et aequaliter dimensa interualla? An ille pyrrhichius pes siue spondeus, siue anapaestus, siue dactylus, siue proceleusmaticus, siue dispondeus nos aliter delectaret; nisi partem suam parti alteri aequali diuisione conferret? Quid uero iambus, trochaeus, tribrachus pulchritudinis habent, nisi quod minore sua parte maiorem suam partem in tantas duas aequaliter diuidunt? Iam porro sex temporum pedes, num aliunde blandius sonant atque festiuius, nisi quod utraque lege partiuntur; scilicet aut in duas aequales partes terna tempora possidentes, aut in unam simplam ex aequalibus partem, et alteram duplam, id est, ut maior habeat bis minorem, et eo modo ab illa diuidatur aequaliter, duobus temporibus quatuor tempora in bina demetiente ac secante? Quid illi quinum septenumque temporum pedes? unde solutae orationi, quam uersibus uidentur aptiores, nisi quod eorum pars minor in partes aequales maiorem non diuidit? Et hi tamen ipsi unde admittuntur in sui generis ordine ad temporum numerositatem, nisi quia et in quinque temporibus tantas duas particulas habet pars minor, quantas maiors tres; et in septem tantas tres minor, quantas maior quatuor? Ita in omnibus pedibus nulla pars minima est alicuius dimensionis articulo notata, cui non caeterae quanta possunt aequalitate consentiant. 27. Age, in coniunctis pedibus siue libera perpetuitate porrigatur ista coniunctio, sicut in rhythmis; siue ab aliquo certo fine reuocetur, sicut in metris; siue etiam in duo membra quadam lege sibimet congruentia tribuatur, sicut in uersibus: qua tandem alia re, nisi aequalitate pes pedi amicus es? Unde molossi, et ionicorum syllaba media quae longa est, non sectione, sed nutu ipso pronuntiantis atque plaudentis in duo paria momenta distribui potest; ut etiam ad terna tempora pes totus conueniat, quando caeteris qui eodem modo diuiduntur, adiungitur; cur nisi aequalitatis iure dominante, quod scilicet aequalis est lateribus suis, quae binorum temporum sunt, cum et ipsa sit duum temporum? Cur idem fieri in amphibracho non potest, quando caeteris quatuor temporum adiungitur, nisi quia tanta ibi non inuenitur aequalitas duplo medio, lateribus simplis? Cur in silentiorum interuallis nulla fraude sensus offenditur, nisi quia eidem iuri aequalitatis, etiamsi non sono, spatio tamen temporis quod debetur, exsoluitur? Cur sequente silentio etiam breuis syllaba pro longa accipitur, non instituto, sed ipso naturali examine quod auribus praesidet; nisi quia in spatio temporis longiore sonum coarctare in angustias eadem illa aequalitatis lege prohibemur? Itaque syllabam ultra duo tempora producere, ut etiam sono impleatur quod silentio impleri potest, admittit natura audiendi et tacendi: ut autem /1179/ minus quam duo tempora occupet syllaba, dum restat spatium tacitis nutibus, quaedam fraus aequalitatis est, quia minus quam in duobus esse aequalitas non potest. Iam uero in ipsa aequalitate membrorum qua uariantur illi ambitus, quos Graeci [periodous] uocant, uersusque figurantur, quomodo ad eamdem aequalitatem secretius reditur; nisi ut in ambitu breuius membrum maiori aequalibus pedibus ad plausum conueniat, et in uersu occultiore consideratione numerorum, ea quae inaequalia membra iunguntur, uim aequalitatis habere inueniantur? 28. Quaerit ergo ratio, et carnalem animae delectationem, quae iudiciales partes sibi uindicabat, interrogat, cum eam in spatiorum temporalium numeri aequalitas mulceat, utrum duae syllabae breues quascumque audierit uere sint aequales; an fieri possit, ut una earum edatur productius, non usque ad longae syllabae modum, sed infra quantumlibet, quo tamen excedat sociam suam. Num negari potest, fieri posse, cum haec delectatio ista non sentiat, et inaequalibus uelut aequalibus gaudeat? quo errore et inaequalitate quid turpius? Ex quo admonemur ab his auertere gaudium, quae imitantur aequalitatem, et utrum impleant, comprehendere non possumus: imo quod non impleant fortasse comprehendimus; et tamen in quantum imitantur, pulchra esse in suo genere et ordine suo, negare non possumus. Caput XI.--Inferioribus non offendi solis superioribus numeris delectari conuenit. Differentia phantasiae et phantasmatis. 29. Non ergo inuideamus inferioribus quam nos sumus, nosque ipsos inter illa quae infra nos sunt, et illa quae supra nos sunt, ita Deo et Domino nostro opitulante ordinemus, ut inferioribus non offendamur, solis autem superioribus delectemur. Delectatio quippe quasi pondus est animae. Delectatio ergo ordinat animam. Ubi enim erit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Mattheus VI, 21): ubi delectatio, ibi thesaurus: ubi autem cor, ibi beatitudo aut miseria. Quae uero superiora sunt, nisi illa in quibus summa, inconcussa, incommutabilis, aeterna manet aequalitas? Ubi nullum est tempus, quia nulla mutabilitas est: et unde tempora fabricantur et ordinantur et modificantur aeternitatem imitantia, dum coeli conuersio ad idem redit, et coelestia corpora ad idem reuocat, diebusque et mensibus et annis et lustris, caeterisque siderum orbibus, legibus aequalitatis et unitatis et ordinationis obtemperat. Ita coelestibus terrena subiecta, orbes temporum suorum numerosa successione quasi carmini uniuersitatis associant. 30. In quibus multa nobis uidentur inordinata et perturbata, quia eorum ordini pro nostris meritis assuti sumus, nescientes quid de nobis diuina prouidentia /1180/ pulchrum gerat. Quoniam si quis, uerbi gratia, in amplissimarum pulcherrimarumque aedium uno aliquo angulo tanquam statua collocetur, pulchritudinem illius fabricae sentire non poterit, cuius et ipse pars erit. Nec uniuersi exercitus ordinem miles in acie ualet intueri. Et in quolibet poemate si quanto spatio syllabae sonant, tanto uiuerent atque sentirent, nullo modo illa numerositas et contexti operis pulchritudo eis placeret, quam totam perspicere atque approbare non possunt, cum de ipsis singulis praetereuntibus fabricata esset atque perfecta. Ita peccantem hominem ordinauit Deus turpem, non turpiter. Turpis enim factus est uoluntate, uniuersum amittendo quod Dei praeceptis obtemperans possidebat, et ordinatus in parte est, ut qui legem agere noluit, a lege agatur. Quidquid autem legitime, utique iuste; et quidquid iuste, non utique turpiter agitur: quia et in malis operibus nostris Dei opera bona sunt. Homo manque in quantum homo est, aliquod bonum est; adulterium autem in quantum adulterium est, malum opus est: plerumque autem de adulterio nascitur homo, de malo scilicet hominis opere bonum opus Dei. 31. Quamobrem ut nos ad propositum, propter quod haec sunt dicta, referamus, hi numeri rationis pulchritudine praeminent, a quibus si prorsus abscinderemur, cum inclinamur ad corpus, progressores numeros sensuales non modificarent: qui rursus mouendis corporibus agunt sensibiles temporum pulchritudines: atque ita sonantibus obuii etiam occursores numeri fabricantur; quos omnes impetus suos eadem anima excipiens, quasi multiplicat in seipsa, et recordabiles facit: quae uis eius memoria dicitur, magnum quoddam adiutorium in huius uitae negotiosissimis actibus. 32. Haec igitur memoria quaecumque de motibus animi tenet, qui aduersus passiones corporis acti sunt [phantasiai] graece uocantur; nec inuenio quid eas latine malim uocare: quas pro cognitis habere atque pro perceptis opinabilis uita est, constituta in ipso erroris introitu. Sed cum sibi isti motus occursant, et tamquam diuersis et repugnantibus intentionis flatibus aestuant, alios ex aliis motus pariunt; non iam eos qui tenentur ex occursionibus passionum corporis impressi de sensibus, similes tamen tanquam imaginum imagines, quae phantasmata dici placuit. Aliter enim cogito patrem meum quem saepe uidi, aliter auum quem nunquam uidi. Horum primum phantasia est, alterum phantasma. Illud in memoria inuenio, hoc in eo motu animi, qui ex iis ortus est quos habet memoria. Quomodo autem oriantur haec, et inuenire et explicare difficile est. Arbitror tamen, quod si nunquam humana corpora uidissem, nullo modo ea possem uisibili specie cogitando figurare. Quod autem ex /1181/ eo quod uidi facio, memoria facio: et tamen aliud est in memoria inuenire phantasiam, aliud de memoria facere phantasma. Quae omnia uis animae potest. Sed uera etiam phantasmata habere pro cognitis, summus error est. Quanquam sit in utroque genere quod nos non absurde scire dicamus, id est, sensisse nos talia, uel imaginari nos talia. Patrem denique me habuisse et auum, non temere possum dicere: ipsos autem esse quos animus meus in phantasia uel in phantasmate tenet, dementissime dixerim. Sequuntur autem nonnulli phantasmata sua tam praecipites, ut nulla sit alia materies omnium falsarum opinionum, quam habere phantasias uel phantasmata pro cognitis, quae cognoscuntur per sensum. Quare his potissimum resistamus, nec eis ita mentem accommodemus, ut dum in his est cogitatio, intelligentia ea cerni arbitremur. 33. Cur autem si huiusmodi numeri qui fiunt in anima rebus temporalibus dedita, habent sui generis pulchritudinem, quamuis eam transeundo actitent, inuideat huic pulchritudini diuina prouidentia, quae de nostra poenali mortalitate formatur, quam iustissima Dei lege meruimus: in qua tamen nos non ita deseruit, ut non ualeamus recurrere, et a carnalium sensuum delectatione, misericordia eius manum porrigente, reuocari. Talis enim delectatio uehementer infigit memoriae quod trahit a lubricis sensibus. Haec autem animae consuetudo facta cum carne, propter carnalem affectionem, in Scripturis diuinis caro nominatur. Haec menti obluctatur, cum iam dici potest apostolicum illud: Mente seruio legi Dei, carne autem legi peccati (ad Romanos VII, 25). Sed in spiritualia mente suspensa atqui ibi fixa et manente, etiam huius consuetudinis impetus frangitur, et paulatim repressus exstinguitur, Maior enim erat cum sequeremur; non tamen omnino nullus, sed certe minor est cum eum refrenamus, atque ita certis regressibus ab omni lasciuiente motu, in quo defectus essentiae est animae, delectatione in rationis numeros restituta ad Deum tota uita nostra conuertitur, dans corpori numeros sanitatis, non accipiens inde laetitiam; quod corrupto exteriore homine, et eius in melius commutatione continget. Caput XII.--De numeris spiritualibus et aeternis. 34. Excipit autem memoria nan solum carnales motus animi, de quibus numeris supra iam diximus; sed etiam spirituales, de quibus breuiter dicam. Quo enim simpliciores, sunt, eo uerborum minus, sed plurimum serenae mentis desiderant. Aequalitatem illam quam in sensibilibus numeris non reperiebamus certam et manentem, sed tamen adumbratam, et praetereuntem agnoscebamus, nusquam profecto appeteret animus nisi alicubi nota esset: hoc autem alicubi non in spatiis locorum et temporum; nam illa tument, et ista praetereunt. Ubi ergo censes, responde, quaeso, /1182/ si potest. Non enim in corporum formis putas, quas liquido examine aequales nunquam dicere audebis: aut in temporum interuallis, in quibus similiter utrum sit aliquid aliquanto quam oportet productius uel correptius quod sensum fugiat, ignoramus. Illam quippe aequalitatem quaero ubi esse arbitreris, quam intuentes cupimus aequalia esse quaedam corpora uel corporum motus, et diligentius considerantes eis fidere non audemus. DISCIPULUS: Ibi puto quod est corporibus excellentius; sed utrum in ipsa anima, an etiam supra animam nescio. 35. MAGISTER: Si ergo quaeramus artem istam rhythmicam uel metricam, qua utuntur, qui uersus faciunt, putasne habere aliquos numeros, secundum quos fabricant uersus? DISCIPULUS: Nihil aliud possum existimare. MAGISTER: Quicumque isti sunt numeri, praeterire tibi uidentur cum uersibus, an manere? DISCIPULUS: Manere sane. MAGISTER: Consentiendum est ergo, ab aliquibus manentibus numeris praetereuntes aliquos fabricari? DISCIPULUS: Cogit me ratio consentire. MAGISTER: Quid? hanc artem num aliud putas quam affectionem quamdam esse animi artificis? DISCIPULUS: Ita credo. MAGISTER: Credisne hanc affectionem etiam esse in eo, qui huius artis imperitus est? DISCIPULUS: Nullo modo. MAGISTER: Quid? in illo qui oblitus est eam? DISCIPULUS: Nec in illo quidem, quia et ipse imperitus est, etiamsi fuit peritus aliquando. MAGISTER: Quid? si eum quisquam interrogando commemoret? remigrare ad eum putas illos numeros ab eo ipso qui interrogat; an illum intrinsecus apud mentem suam mouere se ad aliquid, unde sibi quod amiserat redhibeatur? DISCIPULUS: Apud semetipsum puto id agere. MAGISTER: Num etiam quae corripiatur syllaba, quaeue producatur si penitus excidit, commoneri cum interrogando arbitraris: cum hominum prisco placito et consuetudine, aliis minor, aliis maior mora syllabis data sit? Nam profecto si natura uel disciplina id fixum esset ac stabile, non recentioris temporis docti homines nonnullas produxissent quas corripuerunt antiqui, uel corripuissent quas produxerunt. DISCIPULUS: Puto et hoc posse, quoniam quantumuis quidque excidat, potest interrogatione commemorante redire in memoriam. MAGISTER: Mirum si opinaris, quouis interrogante posse te recordari quid ante annum coenaueris. DISCIPULUS: Fateor me non posse, nec illum iam existimo de syllabis posse, quarum spatia penitus oblitus est, interrogando admoneri. MAGISTER: Cur ita, nisi quia in hoc nomine quod Italia dicitur, prima syllaba pro uoluntate quorumdam hominum corripiebatur, et nunc pro aliorum uoluntate producitur? Ut autem unum et duo non sint tria, et ut duo uni non duplo respondeant, nullus mortuorum potuit, nullus uiuorum potest, nullus posterorum poterit facere. DISCIPULUS: Nihil manifestius. MAGISTER: Quid si ergo isto modo quo de uno et de duobus apertissime quaesiuimus, caetera omnia, quae ad illos numeros pertinent et ille interrogetur, qui non obliuiscendo, sed quia nunquam didicit, imperitus est? nonne eum censes similiter hanc artem exceptis syllabis posse cognoscere? DISCIPULUS: Quis dubitauerit? MAGISTER: Quo igitur se etiam istum moturum putas, ut menti eius imprimantur hi numeri, et illam faciant affectionem /1183/ quae ars dicitur? an huic saltem ille interrogator eos dabit? DISCIPULUS: Eo modo etiam istum arbitror apud semetipsum agere, ut ea quae interrogantur, uera esse intelligat atque respondeat. 36. MAGISTER: Age, nunc dic mihi utrum hi numeri de quibus sic quaeritur, commutabiles esse tibi uideantur. DISCIPULUS: Nullo modo. MAGISTER: Ergo aeternos esse non negas. DISCIPULUS: Imo fateor. MAGISTER: Quid? metus ille non suberit, ne aliqua non in eis inaequalitas fallat? DISCIPULUS: Nihil me omnino est de istorum aequalitate securius. MAGISTER: Unde ergo credendum est animae tribui quod aeternum est et incommutabile, nisi ab uno aeterno et incommutabili Deo? DISCIPULUS: Non uideo quid aliud credi oporteat. MAGISTER: Quid tandem? illud nonne manifestum est, eum qui alio interrogante sese intus ad Deum mouet, ut uerum incommutabile intelligat; nisi eumdem motum suum memoria teneat, non posse ad intuendum illud uerum, nullo extrinsecus admonente reuocari? DISCIPULUS: Manifestum est. Caput XIII.--Animus unde fit ut a ueritate incommutabili auertatur. 37. MAGISTER: Quaero ergo quonam iste ab huiuscemodi rerum contemplatione discedat, ut alium ad eam necesse sit memoria reuocari. An forte in illud intentus animus tali reditu indigere putandus est? DISCIPULUS: Sic existimo. MAGISTER: Videamus, si placet, quid tantum illud sit quo possit intendi, ut ab incommutabilis et summae aequalitatis contemplatione auertatur. Nam tribus generibus amplius nihil uideo. Aut enim ad aliquid par atque ad eiusmodi aliud se intendit animus, cum hinc auertitur, aut ad superius, aut ad inferius. DISCIPULUS: De caeteris duobus quaerendum est: nam quid sit superius aeterna aequalitate non uideo. MAGISTER: Videsne illud obsecro, quidnam ei par esse possit, quod tamen aliud sit? DISCIPULUS: Ne id quidem uideo. MAGISTER: Restat ergo ut quaeramus, quid sit inferius. Sed nonne tibi prius ipsa anima occurrit, quae certe aequalitatem illam incommutabilem esse confitetur, se autem agnoscit mutari eo ipso quod alias hanc, alias aliud intuetur; et hoc modo aliud atque aliud sequens uarietatem temporis operatur, quae in aeeternis et incommutabilibus nulla est? DISCIPULUS: Assentior. MAGISTER: Haec igitur affectio animae uel motus, quo intelligit aeterna, et his inferiora esse temporalia, etiam in seipsa; et haec appetenda potius quae superiora sunt, quam illa quae inferiora sunt nouit: nonne tibi prudentia uidetur? DISCIPULUS: Nihil aliud uidetur. 38. MAGISTER: Quid illud? num minus considerandum putas quod nondum in ea simul est aeternis inhaerere, cum iam in ea sit nosse his esse inhaerendum? DISCIPULUS: Imo maxime ut id consideremus peto, et unde accidat scire cupio. MAGISTER: Facile id uidebis, si animaduerteris quibus rebus maxime animum soleamus intendere, et magnam curam exhibere: nam eas opinor esse quas multum amamus: an tu alias opinaris? DISCIPULUS: Nullas equidem alias. MAGISTER: Dic, oro te, num possumus amare nisi pulchra? Nam etsi quidam uidentur amare deformia, quos uulgo Graeci [saprophilous] uocant, interest /1184/ tamen quanto minus pulchra sint quam illa quae pluribus placent. Nam ea neminem amare manifestum est quorum foeditate sensus offenditur. DISCIPULUS: Ita est, ut dicis. MAGISTER: Haec igitur pulchra numero placent, in quo iam ostendimus aequalitatem appeti. Non enim hoc tantum in ea pulchritudine quae ad aures pertinet, atque in motu corporum est, inuenitur, sed in ipsis etiam uisibilibus formis, in quibus iam usitatius dicitur pulchritudo. An aliud quam aequalitatem numerosam esse arbitraris, cum paria paribus bina membra respondent: quae autem singula sunt, medium locum tenent, ut ad ea de utraque parte paria interualla seruentur? DISCIPULUS: Non aliter puto. MAGISTER: Quid in ipsa luce uisibili quae omnium colorum habet principatum, nam et color nos delectat in corporum formis; quid ergo aliud in luce et coloribus, nisi quod nostris oculis congruit, appetimus? Etenim a nimio fulgore auersamur, et nimis obscura nolumus cernere, sicut etiam in sonis et a nimium sonantibus abhorremus, et quasi susurrantia non amamus. Quod non in temporum interuallis est, sed in ipso sono, qui quasi lux est talium numerorum, cui sic est contrarium silentium, ut coloribus tenebrae. In his ergo cum appetimus conuenientia pro naturae nostrae modo, et inconuenientia respuimus, quae aliis tamen animalibus conuenire sentimus, nonne hic etiam quodam aequalitatis iure laetamur, cum occultioribus modis paria paribus tributa esse cognoscimus? Hoc in odoribus et in saporibus, et in tangendi sensu animaduertere licet, quae longum est enucleatius persequi, sed explorare facillimum; nihil enim est horum sensibilium, quod nobis non aequalitate aut similitudine placeat. Ubi autem aequalitas aut similitudo, ibi numerositas; nihil est quippe tam aequale aut simile quam unum et unum: nisi quid habes ad haec. DISCIPULUS: Omnino assentior. 39. MAGISTER: Quid? superior illa tractatio nonne persuasit nobis agere haec animam in corporibus, non a corporibus pati? DISCIPULUS: Persuasit sane. MAGISTER: Amor igitur agendi aduersus succedentes passiones corporis sui, auertit animam a contemplatione aeternorum, sensibilis uoluptatis cura eius auocans intentionem: hoc autem agit occursoribus numeris. Auertit etiam amor de corporibus operandi, et inquietam facit: hoc autem agit progressoribus numeris. Auerrunt phantasiae atque phantasmata: et haec agit recordabilibus numeris. Auertit denique amor uanissimae cognitionis talium rerum: et hoc agit sensualibus numeris, quibus insunt quasi regulae quaedam artis imitatione gaudentes: et ex his curiositas nascitur ipso curae nomine inimica securitati, et uanitate impos ueritatis. 40. Generalis uero amor actionis, quae auertit a uero, a superbia proficiscitur, quo uitio Deum imitari, quam Deo seruire anima maluit. Recte itaque scriptum est in sanctis Libris: Initium superbiae hominis apostatare a Deo; et, Initium omnis peccati superbia. Non potuit autem melius demonstrari quid sit superbia, quam in eo quod ibi dictum est: Quid superbit /1185/ terra et cinis, quoniam in uita sua proiecit intima sua ? (Ecclesiasticus X, 14, 15, 9, 10.) Cum enim anima per seipsam nihil sit; non enim aliter esset commutabilis, et pateretur defectum ab essentia: cum ergo ipsa per se nihil sit, quidquid autem illi esse est, a Deo sit; in ordine suo manens, ipsius Dei praesentia uegetatur in mente atque conscientia. Itaque hoc bonum habet intimum. Quare superbia intumescere, hoc illi est in extima progredi, et ut ita dicam, inanescere, quod est minus minusque esse. Progredi autem in extima, quid est aliud quam intima proiicere; id est, longe a se facere Deum, non locorum spatio, sed mentis affectu? 41. Iste autem animae appetitus est sub se habere alias animas; non pecorum, quas diuino iure concessum est, sed rationales, id est, proximas suas, et sub eadem lege socias atque consortes. De his autem appetit operari anima superba, et tanto excellentior uidetur haec actio quam illa de corporibus, quanto anima omnis omni corpore est melior. Sed operari de animis rationalibus, non per corpus, sed per seipsum solus Deus potest. Peccatorum tamen conditione fit, ut permittantur animae de animis aliquid agere, significando eas mouentes per alterutra corpora, uel naturalibus signis, sicut est uultus uel nutus, uel placitis, sicut sunt uerba. Nam et iubentes et suadentes signis agunt, et si quid est aliud praeter iussionem et suasionem, quo animae de animis uel cum animis aliquid agunt. Iure autem secutum est, ut quae superbia caeteris excellere cupierunt, nec suis partibus atque corporibus sine difficultate et doloribus imperent, partim stultae in se, partim mortalibus membris aggrauatae. Et his igitur numeris et motibus quibus animae ad animas agunt, honores laudesque appetendo auertuntur a perspectione purae illius et sincerae ueritatis. Solus enim honorat Deus animam beatam faciens in occulto coram se iuste et pie uiuentem. 42. Motus igitur quos exserit anima de inhaerentibus sibi, et subditis animis, progressoribus illis sunt similes; agit enim tanquam de corpore suo. Illi autem motus quos exserit, aggregare sibi aliquas uel subdere cupiens, in occursorum numero deputantur. Agit enim tanquam in sensibus id moliens, ut unum secum fiat, quod uelut extrinsecus admouetur, et quod non potest repellatur. Et hos utrosque motus excipit memoria, et recordabiles facit, simili modo in phantasiis et phantasmatibus actionum talium tumultuosissime exaestuans. Nec illi tanquam examinatores numeri desunt, qui sentiant quid in his actibus commode siue incommode moueatur, quos item sensuales appellare non pigeat, quia sensibila signa sunt quibus hoc modo animae ad animas agunt. His tot et tantis intentionibus anima implicata, quid mirum, si a comtemplatione ueritatis auertitur? Et quantum quidem ab his respirat uidet illam; sed quia nondum eas euicit, in illa manere non sinitur. Ex quo fit ut non simul habeat anima nosse in quibus consistendum sit, et posse consistere: sed numquid tu forte aduersus haec? DISCIPULUS: Nihil est quod contradicere audeam. /1186/ Caput XIV.--Ad Dei amorem prouocatur anima ex numerorum et ordinis ratione quam in rebus diligit. 43. MAGISTER: Quid ergo restat? An ut, quoniam sicut potuimus inquinationem et aggrauationem animae considerauimus, uideamus quaenam illi actio diuinitus imperetur, qua purgata atque exonerata reuolet ad quietem, et intret in gaudium Domini sui? DISCIPULUS: Ita fiat. MAGISTER: Quid me putas hinc diutius debere dicere, cum diuinae Scripturae tot uoluminibus et tanta auctoritate et sanctitate praeditis, nihil nobiscum aliud agant, nisi ut diligamus Deum et Dominum nostrum ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente; et diligamus proximum nostrum tanquam nosmetipsos? Ad hunc igitur finem si omnes illos humanae actionis motus, numerosque referamus, sine dubitatione mundabimur. An aliud existimas? DISCIPULUS: Nihil equidem aliud. Sed quam hoc auditu breue est, tam factu difficile atque arduum. 44. MAGISTER: Quid ergo facile est? an amare colores, et uoces, et placentas, et rosas, et corpora leniter mollia? haeccine amare facile est animae, in quibus nihil nisi aequalitatem ac similitudinem appetit, et paulo diligentius considerans, uix eius extremam umbram uestigiumque cognoscit; et Deum amare difficile est, quem in quantum potest, adhuc saucia et sordida cogitans, nihil in eo inaequale, nihil sui dissimile, nihil disclusum locis, nihil uariatum tempore suspicatur? An exstruere moles aedificiorum, et huiuscemodi operibus delectat extendi, in quibus si numeri placent (non enim aliud inuenio) quid in his aequale ac simile dicitur, quod non derideat ratio disciplinae? Quod si ita est, cur ab illa uerissima aequalitatis arce ad ista delabitur, et ruinis suis terrenas machinas erigit? Non hoc promissum est ab illo qui fallere ignorat. Iugum enim meum, inquit, leue est (Mattheus XI, 30). Laboriosior est huius mundi amor. Quod enim in illo anima quaerit, constantiam scilicet aeternitatemque, non inuenit: quoniam rerum transitu completur infima pulchritudo, et quod in illa imitatur constantiam, a summo Deo per animam traiicitur: quoniam prior est species tantummodo tempore commutabilis, quam ea quae et tempore et locis. Sicut itaque praeceptum est animis a Domino quid diligant, ita per Ioannem apostolum quid non diligant. Nolite, inquit, diligere mundum: quia omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi (Ioannis epistola prima II, 15, 16). 45. Sed qualis tibi homo uidetur, qui omnes illos numeros qui sunt de corpore, et aduersus passiones corporis, et qui ex his memoria continentur, non ad carnalem uoluptatem, sed ad salutem tantum corporis refert: omnesque illos qui de adiunctis animis operantur, uel qui ad adiungendas exseruntur, et qui ex his inhaerent memoriae, non ad superbam excellentiam suam, sed ad ipsarum animarum utilitatem redigit: /1187/ illis etiam qui in utroque genere quasi moderatores exploratoresque caeterorum transeuntium in sensu praesident, non ad superfluam uel perniciosam curiositatem sed ad necessariam probationem uel improbationem utitur: nonne et istos omnes numeros agit, et nullis eorum laqueis implicatur? Quandoquidem et salutem corporis ut non impediatur eligit, et omnes eas actiones ad utilitatem proximi reuocat, quem propter communis iuris naturale uinculum tanquam seipsum diligere iussus est. DISCIPULUS: Magnum quemdam uirum et uere humanissimum praedicas. 46. MAGISTER: Non igitur numeri qui sunt infra rationem et in suo genere pulchri sunt, sed amor inferioris pulchritudinis animam polluit: quae cum in illa non modo aequalitatem, de qua pro suscepto opere satis dictum est, sed etiam ordinem diligat, amisit ipsa ordinem suum; nec tamen excessit ordinem rerum, quandoquidem ibi est, et ita est, ubi esse, et quomodo esse tales, ordinatissimum est. Aliud enim est tenere ordinem, aliud ordine teneri. Tenet ordinem, seipsa tota diligens quo supra se est, id est Deum, socias autem animas tanquam seipsam. Hac quippe dilectionis uirtute inferiora ordinat, nec ab inferioribus sordidatur. Quod autem illam sordidat, non est malum, quia etiam corpus creatura Dei est, et specie sua quamuis infima decoratur, sed prae animae dignitate contemnitur; sicuti auri dignitas, etiam purgatissimi argenti commixtione sordescit. Quapropter quicumque de nostra quoque poenali mortalitate numeri facti sunt, non eos abdicemus a fabricatione diuinae prouidentiae, cum sint in genere suo pulchri. Neque amemus eos, ut quasi perfruendo talibus beati efficiamur. His etenim, uqoniam temporales sunt, tanquam tabula in fluctibus, neque abiiciendo quasi onerosos, neque amplectendo quasi fundatos, sed bene utendo carebimus. A dilectione autem proximi tanta quanta praecipitur, certissimus gradus fit nobis, ut inhaereamus Deo, et non teneamur tantum ordinatione illius, sed nostrum etiam ordinem inconcussum certumque teneamus. 47. An fortasse ordinem non diligit anima illis etiam numeris sensualibus attestantibus? Unde ergo primus pes est pyrrhichius, secundus iambus, tertius trochaeus, et deinceps caeteri? Sed iure hoc dixeris rationem potius secutam esse, non sensum. Quid itaque, illud nonne sensualibus numeris dandum est, quod cum tantum temporis occupent, uerbi gratia, octo longae syllabae, quantum sexdecim breues, in eodem tamen spatio breues longis potius misceri exspectant? De quo sensu cum ratio iudicat et ei proceleumatici pedes esse aequales spondeis pedibus renuntiantur, nihil aliud hic ualcre inuenit, quam ordinationis potentiam, quia nec longae syllabae nisi breuium comparatione longae sunt, nec breues rursum breues sunt nisi comparatione longarum: ideoque iambicus uersus /1188/ quamlibet productius pronuntiatus, non amissa regula simpli et dupli, nec nomen amittit: at ille uersus qui pyrrhichiis pedibus constat, paulatim addita pronuntiandi mora, fit repente spondiacus, si non grammaticam, sed musicam consulas. At uero si dactylicus aut anapaesticus sit, quoniam longae mixtarum breuium comparatione sentiuntur, qualibet mora pronuntietur, seruat nomen suum. Quid additamenta semipedum non eadem lege in capite qua in fine seruanda, nec omnia quamuis ad eumdem plausum coaptentur, adhibenda? quid duarum aliquando breuium potius, quam unius longae in fine positio? nonne ipso sensu modificantur? Nec in his aequalitatis numerus, cui nihil deperit, siue illud siue aliud sit, sed ordinis uinculum reperitur. Longum est percurrere caetera ad eamdem uim pertinentia in numeris temporum. Sed nempe etiam formas uisibiles sensus ipse aspernatur, aut pronas contra quam decet, aut capite deorsum, et similia, in quibus non inaequalitas, manente partium parilitate, sed peruersitas improbatur. Postremo in omnibus sensibus et operibus nostris, cum insolita pleraque, et ob hoc iniucunda quibusdam gradibus appetitui nostro conciliamus, et ea primo tolerabiliter, deinde libenter accipimus; nonne ordine conteximus uoluptatem, et nisi priora mediis, et media postremis concorditer nexa sunt, abhorremus? 48. Quamobrem neque in uoluptate carnali, neque in honoribus et laudibus hominum, neque in eorum exploratione quae forinsecus corpus attingunt, nostra gaudia collocemus, habentes in intimo Deum, ubi certum est et incommutabile omne quod amamus. Ita fit, ut et cum adsunt haec temporalia, non tamen eis implicemur, et sine sensu doloris quae extra corpus sunt, absint: ipsum autem corpus, aut nullo, aut non graui sensu doloris adimatur, et reformandum naturae suae morte reddatur. Attentio namque animae ad corporis partem inquieta negotia contrahit, et uniuersali lege neglecta priuati cuiusdam operis amor, quod ipsum tamen ab uniuersitate quam Deus regit non potest alienari. Itaque subditur legibus qui non amat leges. Caput XV.--Corporales numeros post resurrectionem aget anima quiete. Virtutes quatuor quibus hic anima perficitur. 49. Sed si de rebus incorporeis et eodem modo se semper habentibus, plerumque attentissime cogitantes, si quos forte illo tempore agimus numeros temporales in quolibet corporis motu, facili sane atque usitatissimo, siue deambulantes, siue psallentes, prorsus nobis ignorantibus transeunt, quamuis nobis non agentibus nulli essent: si denique in ipsis nostris inanibus phantasmatibus cum occupati sumus, similiter ista praetereunt agentibus nec sentientibus nobis, quanto magis quantoque constantius, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (ad Corinthios I XV, 53), id est, ut hoc idem planius eloquar, cum Deus uiuificauerit mortalia corpora nostra, sicut Apostolus dicit, propter spiritum manentem in nobis (ad Romanos VIII, 11): quanto ergo tunc /1189/ magis in unum Deum et perspicuam intenti ueritatem, ut dictum est, facie ad faciem, numeros quibus agimus corpora, nulla inquietudine sentiemus, et gaudebimus? Nisi forte credendum est, animam cum de iis quae per ipsam bona sunt, gaudere possit, de iis ex quibus ipsa bona est, non posse gaudere. 50. Sed haec actio qua sese anima, opitulante Deo et Domino suo, ab amore inferioris pulchritudinis extrahit, debellans atque interficiens aduersus se militantem consuetudinem suam, ea uictoria triumphatura in semetipsa de potestatibus aeris huius, quibus inuidentibus et praepedire cupientibus, euolat ad suam stabilitatem et firmamentum Deum; nonne tibi uidetur ea esse uirtus quae temperantia dicitur? DISCIPULUS: Agnosco et intelligo. MAGISTER: Quid porro? cum in hoc itinere proficit, iam aeterna gaudia praesentientem ac pene prehendentem, num amissio rerum temporalium, aut mors ulla deterret iam ualentem dicere inferioribus sociis: Bonum est mihi dissolui, et esse cum Christo: manere autem in carne, necessarium propter uos? (ad Philippenses I, 23, 24.) DISCIPULUS: Sic existimo. MAGISTER: At ista eius affectio qua nullas aduersitates mortemue formidat, quid aliud quam fortitudo dicenda est? DISCIPULUS: Et hoc agnosco. MAGISTER: Iamuero ipsa eius ordinatio qua nulli seruit nisi uni Deo, nulli coaequari nisi purissimis animis, nulli dominari appetit nisi naturae bestiali atque corporeae, quae tandem uirtus tibi esse uidetur? DISCIPULUS: Quis non intelligat hanc esse iustitiam? MAGISTER: Recte intelligis. Caput XVI.--De quatuor uirtutibus an et quomodo sint in beatis. 51. Sed illud iam quaero, cum prudentiam superius eam esse constiterit inter nos, qua intelligit anima ubi ei consistendum sit, quo sese attollit per temperantiam, id est, conuersionem amoris in Deum, quae caritas dicitur, et auersionem ab hoc saeculo, quam etiam fortitudo et iustitia comitantur; utrum existimes cum ad suae dilectionis et conatus fructum perfecta sanctificatione peruenerit, perfecta etiam uiuificatione illa corporis sui, et deletis de memoria phantasmatum turbis, apud Deum ipsum solo Deo uiuere coeperit, cum impletum fuerit, quod diuinitus nobis hoc modo promittitur Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes illi erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est (Ioannis epistola prima III, 2): quaero ergo, utrum existimes has ibi uirtutes quas commemorauimus, etiam tunc futuras. DISCIPULUS: Non uideo, cum aduersa praeterierint, quibus obluctatur, quomodo aut prudentia ibi esse possit, quae non eligit quid sequatur nisi in aduersis; aut temperantia, quae amorem non auertit nisi ab aduersis; aut fortitudo, quae non tolerat nisi aduersa; aut iustitia, quae non appetit aequari beatissimis animis, et inferiori naturae dominari, nisi in aduersis, id est, nondum assecuta idipsum quod appetit. 52. MAGISTER: Non usquequaque absurda est responsio tua; et quibusdam doctis uisum hoc esse, non nego. /1190/ Sed ego consulens Libros, quos nulla antecellit auctoritas, ita inuenio dictum esse: Gustate et uidete, quoniam suauis est Dominus (Psalmus XXXIII, 9). Quod apostolus etiam Petrus sic interposuit; Si tamen gustastis, quoniam suauis est Dominus (Petri epistola prima II, 3). Hoc esse arbitror quod agitur in his uirtutibus quae ipsa conuersione animam purgant. Non enim amor temporalium rerum expugnaretur, nisi aliqua suauitate aeternarum. Ubi autem uentum fuerit ad illud quod canitur: Filii autem hominum sub tegnine alarum tuarum sperabunt; inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente uoluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te est fons uitae: non iam gustatu suauem fore Dominum dicit; sed uides quae inundatio et affluentia praedicetur fontis aeterni; quam etiam ebrietas quaedam consequitur: quo nomine mihi uidetur mirabiliter significari obliuio illa saecularium uanitatum atque phantasmatum. Contexit deinde caetera, et dicit: In lumine tuo uidebimus lumen. Praetende misericordiam tuam scientibus te. In lumine, scilicet in Christo accipiendum, qui Sapientia Dei est, et lumen toties appellatur. Ubi ergo dicitur, Vidimus, et, scientibus te, negari non potest futuram ibi esse prudentiam. An uideri uerum bonum animae et sciri potest, ubi nulla prudentia est? DISCIPULUS: Iam intelligo, 53. MAGISTER: Quid? recti corde possunt esse sine iustitia? DISCIPULUS: Recognosco isto nomine crebrius significari iustitiam. MAGISTER: Quid ergo admonet aliud propheta idem consequenter, cum canit: Et iustitiam tuam iis qui recto sunt corde? DISCIPULUS: Manifestum est. MAGISTER: Age deinceps, recordare, si placet, satis nos superius tractasse, superbia labi animam ad actiones quasdam potestatis suae, et uniuersali lege neglecta in agenda quaedam priuata cecidisse, quod dicitur apostatare a Deo. DISCIPULUS: Memini uero. MAGISTER: Cum ergo id agit ne ulterius id delectet aliquando, nonne tibi uidetur amorem suum figere in Deo, et ab omni inquinamento temperatissime et castissime et securissime uiuere? DISCIPULUS: Videtur sane. MAGISTER: Vide etiam quemadmodum id quoque adiungat propheta, dicens: Non ueniat mihi pes superbiae. Pedem enim appellans discessum ipsum lapsumue significat, a quo anima temperando, inhaerens Deo uiuit in aeternum. DISCIPULUS: Accipio et sequor. 54. MAGISTER: Restat igitur fortitudo. Sed ut temperantia contra lapsum qui est in libera uoluntate: sic fortitudo contra uim ualet, qua etiam cogi quis potest si minus fortis sit ad ea quibus euertatur, et miserrimus iaceat. Haec autem uis decenter in Scripturis manus nomine significari solet. Qui porro hanc uim, nisi peccatores conantur inferre? Quod tunc per idipsum communitur anima, et custoditur firmamento Dei, ut hoc illi nullo modo undecumque possit accidere; potentiam quamdam stabilem, et, ut ita dicam, impassibilem gerit, quae, nisi quid tibi displicet, recte fortitudo nominatur, et eam dici arbitror cum adiungitur: Neque manus peccatorum dimoueat me (Psalmus /1191/ XXXV, 8-12). 55. Sed siue hoc siue aliud in his uerbis intelligendum sit, tu negabis in illa perfectione ac beatitate animam constitutam, et conspicere ueritatem, et immaculatam manere, et nihil molestiae pati posse, et uni Deo subdi, caeteris uero supereminere naturis? DISCIPULUS: Imo aliter eam perfectissimam et beatissimam esse posse non uideo. MAGISTER: Haec ergo contemplatio, sanctificatio, impassibilitas, ordinatio eius, aut illae sunt quatuor uirtutes perfectae atque consummatae; aut ne de nominibus cum res conueniant, frustra laboremus, pro istis uirtutibus, quibus constituta in laboribus utitur anima, tales quaedam potentiae in aeterna ei uita sperandae sunt. Caput XVII.--Quod peccatrix anima numeros agat, et numeris agatur. Conclusio operis. 56. Nos tantum meminerimus, quod ad susceptam praesentem disputationem maxime pertinet, id agi per prouidentiam Dei, per quam cuncta creauit et regit, ut etiam peccatrix et aerumnosa anima numeris agatur, et numeros agat usque ad infimam carnis corruptionem: qui certe numeri minus minusque pulchri esse possunt, penitus uero carere pulchritudine non possunt. Deus autem summe bonus, et summe iustus, nulli inuidet pulchritudini, quae siue damnatione animae, siue regressione, siue permansione fabricatur. Numerus autem et ab uno iucipit, et aequalitate ac similitudine pulcher est, et ordine copulatur. Quamobrem quisquis fatetur nullam esse naturam, quae non ut sit quidquid est, appetat unitatem, suique similis in quantum potest esse conetur, atque ordinem proprium uel locis uel temporibus, uel in corpore quodam libramento salutem suam teneat: debet fateri ab uno principio per aequalem illi ac similem speciem diuitiis bonitatis eius, qua inter se unum et de uno unum charissima, ut ita dicam, caritate iunguntur, omnia facta esse atque condita quaecumque sunt, in quantumcumque sunt. 57. Quare ille uersus a nobis propositus, Deus creator omnium, non solum auribus sono numeroso, sed multo magis est animae sententiae sanitate et ueritate gratissimus. Nisi forte mouet te tarditas eorum, ut mitius loquar, qui negant de nihilo fieri posse aliquid, cum id omnipotens Deus fecisse dicatur. An uero faber potest rationabilibus numeris qui sunt in arte eius, sensuales numeros qui sunt in consuetudine eius operari; et sensualibus numeris progressores illos quibus membra in operando mouet, ad quos iam interualla temporum pertinent, et his rursus formas uisibiles de ligno fabricari, locorum interuallis numerosas: et rerum natura Dei nutibus seruiens, ipsum lignum de terra et caeteris elementis facere non potest; /1192/ et ipsa extrema non poterat de nullo? Imo et arboris locales numeros, temporales numeri antecedant necesse est. Nullum est enim stirpium genus quod non certis pro suo semine dimensionibus temporum et coalescat, et germinet, et in auras emicet, et folia explicet, et roboretur, et siue fructum, siue ipsius ligni occultissimis numeris uim rursus seminis referat: quanto magis animalium corpora, in quibus interualla membrorum numerosam parilitatem multo magis aspectibus offerunt? An ista de elementis fieri possunt, et ipsa elementa non potuerunt fieri de nihilo? Quasi uero quidquam sit in eis uilius et abiectius quam terra est. Quae primo generalem speciem corporis habet, in qua unitas quaedam et numeri et ordo esse conuincitur. Namque ab aliqua impertili nota in longitudinem necesse est porrigatur quaelibet eius quantumuis parua particula, tertiam latitudinem sumat, et quartam altitudinem qua corpus impletur. Unde ergo iste a primo usque ad quartum progressionis modus? Unde et aequalitas quoque partium, quae in longitudine et latitudine et altitudine reperitur? Unde corrationalitas quaedam (ita enim malui analogiam uocare), ut quam rationem habet longitudo ad impertilem notam, eamdem latitudo ad longitudinem, et ad latitudinem habeat altitudo? Unde, quaeso, ista, nisi ab illo summo atque aeterno principatu numerorum et similitudinis et aequalitatis et ordinis ueniunt? Atqui haec si terrae ademeris, nihil erit. Quocirca omnipotens Deus terram fecit, et de nihilo terra facta est. 58. Quid porro? ipsa species qua item a caeteris elementis terra discernitur, nonne et unum aliquid quantum accepit ostentat, et nulla pars eius a toto est dissimilis, et earumdem partium connexione atque concordia suo genere saluberrimam sedem infimam tenet? Cui superfunditur aquarum natura, nitens et ipsa ad unitatem, speciosior et perlucidior propter maiorem similitudinem partium, et custodiens locum ordinis et salutis suae. Quid de aeris natura dicam, multo faciliore complexu ad unitatem nitente, et tanto speciosiore aquis, quam illae terris sunt, tantoque superiore ad salutem? Quid de coeli supremo ambitu, quo tota uniuersitas uisibilium corporum terminatur, et summa in hoc genere species, ac saluberrima loci excellentia? Ista certe omnia quae carnalis sensus ministerio numeramus, et quaecumque in eis sunt, locales numeros qui uidentur esse in aliquo statu, nisi praecedentibus intimis et in silentio temporalibus numeris qui sunt in motu, nec accipere illos possunt, nec habere. Illos itidem temporum interuallis agiles praecedit /1193/ et modificat uitalis motus, seruiens Domino rerum omnium, non temporalia habens digesta interualla numerorum suorum, sed tempora ministrante potentia; supra quam rationales et intellectuales numeri beatarum animarum atque sanctarum, legem ipsam Dei, sine qua folium de arbore non cadit, et cui nostri capilli numerati sunt, nulla interposita natura excipientes, usque ad terrena et inferna iura transmittunt Conclusio Operis. 59. Quae potui et sicut potui de tantis tantillus tecum contuli. Sermonem autem hunc nostrum mandatum litteris si qui legunt, sciant multo infirmioribus haec esse scripta, quam sunt illi qui unius summi Dei /1194/ consubstantialem et incommutabilem Trinitatem, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia duorum Testamentorum auctoritatem secuti uenerantur et colunt eam credendo, sperando et diligendo. Hi enim non scintillantibus humanis ratiocinationibus, sed ualidissimo et flagrantissimo caritatis igne purgantur. Nos autem dum negligendos esse non existimamus quos haeretici rationis et scientiae fallaci pollicitatione decipiunt; tardius incedimus, consideratione ipsarum uiarum, quam sancti uiri qui eas uolando non dignantur attendere. Quod tamen facere non auderemus, nisi multos pios Ecclesiae catholicae matris optimae filios, qui puerilibus studiis loquendi ac disserendi facultatem quantum satis est consecuti essent, eadem refellendorum haereticorum necessitate fecisse uideremus.