SCANNED FROM: CCSL 29, ed. William Green. AURELII AUGUSTINI DE ORDINE LIBER PRIMUS [1.1.1] Ordinem rerum, Zenobi, cum sequi ac tenere cuique proprium tum uero uniuersitatis, quo cohercetur hic mundus et regitur, uel uidere uel pandere difficillimum hominibus atque rarissimum est. Huc accedit, quod, etiamsi quis haec possit, non illud quoque ualet efficere, ut dignum auditorem tam diuinis obscurisque rebus uel uitae merito uel habitu quodam eruditionis inueniat. Nec tamen quicquam est, quod magis auide expetant quaeque optima ingenia magisque audire ac discere studeant, qui scopulos uitae huius et procellas uelut erecto, quantum licet, capite inspiciunt, quam quomodo fiat, ut et deus humana curet et tanta in humanis rebus peruersitas usque quaque diffusa sit, ut non diuinae sed ne seruili quidem cuipiam procurationi, si ei tanta potestas daretur, tribuenda esse uideatur. Quam ob rem illud quasi necessarium his, quibus talia curae sunt, credendum dimittitur, aut diuinam prouidentiam non usque in haec ultima et ima pertendi aut certe mala omnia dei uoluntate committi, utrumque impium, sed magis posterius. Quamquam enim desertum deo quicquam credere cum imperitissimum tum etiam periculosissimum animo sit, tamen in ipsis hominibus nemo quemquam non potuisse aliquid criminatus est. Neglegentiae uero uituperatio multo est quam malitiae crudelitatisque purgatior. Itaque uelut conpellitur ratio tenere non inmemor pietatis aut ista terrena non posse a diuinis amministrari aut neglegi atque contemni potius quam ita gubernari, ut omnis de deo sit mitis atque inculpanda conquestio. [1.1.2] Sed quis tam caecus est mente, ut quicquam in mouendis corporibus rationis quod praeter humanam dispositionem ac uoluntatem est, diuinae potentiae moderationique dare dubitet? Nisi forte aut casibus tam rata subtilique dimensione uel minutissimorum quorumque animalium membra figurantur aut, quod casu quis negat, possit nisi ratione factum fateri aut uero per uniuersam naturam, quod in singulis quibusque rebus nihil arte humana satagente ordinatum miramur, alienare a secretissimo maiestatis arbitrio ullis nugis uanae opinionis audebimus. At enim hoc ipsum est plenius quaestionum, quod membra pulicis disposita mire atque distincte sunt, cum interea humana uita innumerabilium perturbationum inconstantia uersetur et fluctuet. Sed hoc pacto, si quis tam minutum cerneret, ut in uermiculato pauimento nihil ultra unius tessellae modulum acies eius ualeret ambire, uituperaret artificem uelut ordinationis et compositionis ignarum eo, quod uarietatem lapillorum perturbatam putaret, a quo illa emblemata m umus pulchritudinis faciem congruentia simul cerni conlustrarique non possent. Nihil enim aliud minus eruditis hominibus accidit, qui uniuersam rerum coaptationem atque concentum inbecilla mente conplecti et considerare non ualentes, si quid eos offenderit, quia suae cogitationi magnum est, magnam rebus putant inharere foeditatem. [1.1.3] Cuius erroris maxima causa est, quod homo sibi ipse est incognitus. Qui tamen ut se noscat, magna opus habet consuetudine recedendi a sensibus et animum in se ipsum colligendi atque in se ipso retinendi. Quod hi tantum adsecuntur, qui plagas quasdam opinionum, quas uitae cotidianae cursus infligit, aut solitudine inurunt aut liberalibus medicant disciplinis. [1.2.3] Ita enim sibi animus redditus, quae sit pulchritudo uniuersitatis, intellegit, quae profecto ab uno cognominata est idcircoque illam uidere non licet animae, quae in multa procedit sectaturque auiditate pauperiem, quam nescit sola segregatione multitudinis posse uitari. Multitudinem autem non hominum dico sed omnium, quae sensus attingit. Nec mirere, quod eo egestatem patitur magis, qui magis appetit plura conplecti. Ut enim in circulo quantumuis amplo unum est medium, quo cuncta conuergunt, quod *kentron* geometrae uocant, et quamuis totius ambitus partes innumerabiliter secari queant, nihil tamen est praeter illud unum, quo caetera pariliter dimetiantur et quod omnibus quasi quodam aequalitatis iure dominetur, hinc uero in quamlibet partem si egredi uelis, eo amittuntur omma, quo in plurima pergitur, sic animus a se ipse fusus inmensitate quadam diuerberatur et uera mendicitate conteritur, cum eum natura sua cogit ubique unum quaerere et multitudo inuenire non sinit. [1.2.4] Sed et haec, quae dixi, qualia sint et quae causa extet erroris animarum quoque modo et in unum congruant atque perfecta sint cuncta et tamen peccata fugienda sint, assequeris profecto, mi Zenobi -- sic enim mihi notum est ingenium tuum et pulchritudinis omnimodae amator animus sine libidinis inmoderatione atque sordibus, quod signum in te futurae sapientiae perniciosis cupiditatibus diuino iure praescribit, ne tuam causam deseras falsis uoluptatibus inlectus, qua praeuaricatione nihil turpius et periculosius inueniri potest assequeris ergo ista, mihi crede, cum eruditioni operam dederis, qua purgatur et excolitur animus nullo modo ante idoneus, cui diuina semina committantur. Quod totum ciuus modi sit et quem flagitet ordinem quidue studiosis et bonis ratio promittat qualemque uitam nos uiuamus, carissimi tui, et quem fructum de liberali otio carpamus, hi te libri satis, ut opinor, edocebunt nomine tuo nobis quam nostra elaboratione dulciores, praesertim si te in ipsum ordinem, de quo ad te scribo, meliora eligens inserere atque coaptare uolueris. [1.2.5] Nam cum stomachi dolor scholam me deserere coegisset, qui iam, ut scis, etiam sine ulla tali necessitate in philosophiam confugere moliebar, statim me contuli ad uillam familiarissimi nostri Verecundi. Quid dicam eo libente? Nosti optime hominis cum in omnes tum uero in nos beniuolentiam singularem. Ibi disserebamus inter nos, quaecumque uidebantur utilia adhibito sane stilo, quo cuncta exciperentur, quod uidebam conducere ualetudini meae. Cum enim nonnulla loquendi cura detinerer, nulla inter disputandum inrepebat immoderata contentio; simul etiam, ut, si quid nostrum litteris mandare placuisset, nec aliter dicendi necessitas nec labor recordationis esset. Agebant autem ista mecum Alypius et Nauigius, frater meus, et Licentius repente admirabiliter poeticae deditus; Trygetium item nobis militia reddiderat, qui tamquam ueteranus adamauit historiam; et iam in libris nonnihil habebamus. [1.3.6] Sed nocte quadam, cum euigilassem de more mecumque ipse tacitus agitarem, quae in mentem nescio unde ueniebant -- nam id mihi amore inueniendi ueri iam in consuetudinem uerterat, ut aut primam, si tales curae inerant, aut certe ultimam, dimidiam tamen fere noctis partem peruigil quodcumque cogitarem, nec me patiebar adulescentium lucubrationibus a me ipso auocari, quia et illi per totum diem tantum agebant, ut nimium mihi uideretur, si aliquid etiam noctium in studiorum laborem usurparent, et id a me ipsi quoque praeceptum habebant, ut aliquid et praeter codices secum agerent et apud sese habitare consuefacerent animum -- ergo, ut dixi, uigilabam, cum ecce aquae sonus pone balneas, quae praeterfluebat, eduxit me in aures et animaduersus est solito adtentius. Mirum admodum mihi uidebatur, quod nunc clarius nunc pressius eadem aqua strepebat silicibus inruens. Coepi a me quaerere, quaenam causa esset. Fateor, nihil occurrebat cum Licentius lecto suo inportunos percusso iuxta ligno sorices terruit seseque uigilantem hoc modo indicauit. Cui ego: Animaduertisti, inquam, Licenti -- nam uideo tibi Musam tuam lumen ad lucubrandum accendisse -- quomodo canalis iste inconstanter sonet? ÑIam, inquit, mihi hoc non est nouum. Nam desiderio serenitatis cum expergefactus aliquando aurem admouissem, ne imber ingrueret, hoc agebat aqua ista, quod nunc. ÑApprobauit Trygetius. Nam et ipse in eodem conclaui lecto suo cubans uigilabat nobis nescientibus -- erant enim tenebrae -- quod in Italia etiam pecuniosis prope necesse est. [1.3.7] Ergo ubi uidi scholam nostram, quantacumque aderat -- nam et Alypius et Nauigius in urbem ierant -- etiam illis horis non sopitam, et me cursus ille aquarum aliquid de se dicere admonebat: Quidnam uobis, inquam, uidetur esse causae, quod sic alternat hic sonus? Non enim quemquam putamus his horis uel transitu uel re aliqua lauanda totiens illum meatum interpellare. -Quid putas, inquit Licentius, nisi alicubi folia cuiuscemodi, quae autumno perpetuo copioseque decidunt, angustiis canalis intertrusa uinci aliquando atque cedere, ubi autem unda, quae urgebat, pertransierit, rursum colligi atque stipari aut aliquid aliud uario casu foliorum natantium fieri quod ad illum fluxum nunc refrenandum nunc emittendum similiter ualeat? -Visum est mihi probabile aliud non habenti confessusque sum laudans ingenium eius nihil me inuenisse cum diu quaesissem, cur ita esset. [1.3.8] Tum interposito modico silentio: Merito, inquam, tu nihil mirabaris et apud Calliopam te intus tenebas. ÑMerito, inquit ille, sed modo plane dedisti mihi magnum mirari. ÑQuidnam hoc est? inquam. ÑQuod tu, inquit, ista miratus es. ÑUnde enim solet, inquam, oboriri admiratio aut quae huius uitii mater est nisi res insolita praeter manifestum causarum ordinem? ÑEt ille: 'Praeter manifestum' inquit, accipio, nam praeter ordinem nihil mihi fieri uidetur. -Hic ego erectior spe alacriore, quam soleo esse, cum aliquid ab his requiro, quod rem tantam et tam subito heri paene ad ista conuersus adulescentis animus concepisset nulla umquam de his rebus inter nos antea quaestione agitata: Bene, inquam, bene, sed prorsus bene multum sensisti, multum ausus es. Hoc, mihi crede, longo interuallo transcendit Heliconem, ad cuius uerticem tamquam ad caelum peruenire conaris. Sed peruellem adesses huic sententiae; nam eam labefactare temptabo. ÑSine, inquit, modo me mihi, quaeso te; nam ualde in aliud intendi animum. ÑHic ego nonnihil metuens, ne studio poeticae penitus prouolutus a philosophia longe raperetur: Inritor, inquam, abs te uersus istos tuos omni metrorum genere cantando et ululando insectari, qui inter te atque ueritatem inmaniorem murum quam inter amantes tuos conantur erigere; nam in se illi uel inolita rimula respirabant. Pyramum enim ille tum canere instituerat. [1.3.9] Quod cum seueriore quam putabat uoce dixissem, subticuit aliquantum. Et ego iam reliqueram coepta et ad me redieram, ne frustra accupare praeoccupatum atque inepte uellem; tum ille: Egomet meo indicio quasi sorex inquit, non dictum est commodius apud Terentium quam nunc dici a me de me potest, sed sane illud ultimum fortasse in contrarium uertetur; quod enim ait ille: hodie perii ego forte hodie inueniar. Nam si non contemnitis, quod superstitiosi solent, etiam de muribus augurari, si ego illum murem uel soricem, qui me tibi uigilantem detulit, strepitu meo commonui, si quid sapit, redire in cubile suum secumque conquiescere, cur non ego ipse isto strepitu uocis tuae commonear philosophari potius quam cantare? Nam illa est, ut tibi cotidie probanti iam coepi credere, uera et inconcussa nostra habitatio. Quare, si tibi molestum non est atque id fieri debere arbitraris, roga quod uis; defendam, quantum possum, ordinem rerum nihilque praeter ordinem fieri posse asseram. Tantum enim eum animoimbibi atque hausi, ut, etiamsi me quisquam in hac disputatione superarit, etiam hoc nulli temeritati sed rerum ordini tribuam. Neque enim res ipsa, sed Licentius superabitur. [1.4.10] Ego rursum gaudens eis me restitui. Tum Trygetio: Quid, inquam, tibi uidetur? ÑFaueo quidem, inquit, ordini plurimum, sed incertus sum tamen et rem tantam diligentissime discuti cupio. ÑFauorem, inquam, tuum illa ergo pars habeas; nam quod incertus es, etiam cum Licentio ac me ipso tibi puto esse commune. -Prorsus, ait Licentius, ego huius sententiae certus sum. Quid enim dubitem parietem, cuius mentionem fecisti, antequam plane se erexit diruere? Non enim uere poetica tantum me auertere a phiiosophia potest, quantum muemendi ueri diffidentia. -Tum Trygetius gaudentibus uerbis: Habemus, inquit, iam, quod plus est, Licentium non Academicum. Eos enim ille studiosissime defendere solebat. -Haec modo, inquit, omitte quaeso, ne me hoc uafrum quiddam et captatorium a nescio qua diuina re, quae mihi se ostentare coepit et cui me inhiantem suspendo, detorqueat atque disrumpat. ÑHic ego multo uberius cernens abundare laetitias meas, quam uel optare aliquando ausus sum, uersum istum gestiens effudi: sic pater ille deus faciat! Perducet enim ipse, si sequimur, quo nos ire iubet atque ubi ponere sedem, qui dat modo augurium nostrisque inlabitur animis. Nec enim altus Apollo est, qui in speluncis in montibus in nemoribus nidore turis pecudumque calamitate concitatus inplet insanos, sed alius profecto est, alius ille altus ueridicus atque ipsa -- quid enim uerbis ambiam? -- ueritas, cuius uates sunt, quicumque possunt esse sapientes. Ergo adgrediamur, Licenti, freti pietate cultores, et uestigiis nostris ignem perniciosum fumosarum cupiditatum opprimamus. [1.4.11] Iam, inquit, interroga, oro te, si possim hoc tantum nescio quid explicare et uerbis et meis. ÑHoc ipsum, inquam mihi responde, primo unde tibi uideatur aqua ista non temere sic sed ordine influere. Nam quod ligneolis canalibus superlabitur et ducitur usque in usus nostros, potest ad ordinem pertinere. Factum est enim ab hominibus ratione utentibus ut uno eius itinere simul et biberent et lauarent, et pro locorum oportunitatibus consequens erat, ut ita fieret. Quod uero illa, ut dicis, folia sic inciderunt, ut hoc, quod ammirati sumus, euenerit, quo tandem rerum ordine ac non casu potius factum putabimus? -Quasi uero, inquit ille, aliter, atque cediderunt, debuisse aut potuisse cadere cuiquam uideri potest serenissime intuenti nihil posse fieri sine causa. Quid? iam uis persequar situs arborum atque ramorum ipsumque pondus, quantum natura foliis imposuit? Quid? aeris uel mobilitatem, qua uolitant, uel mollitiam, qua descedunt, uariosque lapsus pro affectione caeli pro onere pro figuris suis caeterisque innumerabilibus atque obscuriorib us caus is quid me attinet quaerere? Latent ista sensus nostros, penitus latent; illud tamen, quod adgressae quaestioni satis est, nescio quo modo animum non latet, nihil fieri sine causa. Potest enim odiosus percontator pergere quaerere: quae causa erat, ut ibi arbores ponerentur? Respondebo secutos esse homines uber terrae. Quid, si fructuosae arbores non sunt ac temere natae sunt? Et hic respondebo nos parum uidere, nam temerariam quae illas genuit nequaquam esse naturam. Quid plura? Aut aliquid sine causa fieri docear aut nihil fieri nisi certo causarum ordine credite. [1.5.12] Cui ego: Licet, inquam, me odiosum percontatorem uoces -- uix enim possum non esse, qui expugnaui, ne cum Pyramo et Thisbe conloquereris -- pergam tamen quaerere abs te. Natura ista, quam uis uideri ordinatam, cui bono -- ut de caeteris rebus innumerabilibus taceam -- istas ipsas arbores, quae fructus non afferunt, procreauit? -At illo cogitante, quid diceret, ait Trygetius: Numquidnam usus arbustorum in solis fructibus praebetur hominibus? quanta sunt alia, quae umbra, quae lignis, postremo quae ipsis frondibus seu foliis fiant? -Noli obsecro, inquit ille, interrogationibus eius haec reddere. Innumerabilia sunt enim, quae proferri possunt, ex quibus nulla est hominibus utilitas aut certe ita latet uel inbecilla est, ut ab hominibus, praesertim nobis, erui defendiue non possit. Ipse potius nos doceat, quomodo aliquid fiat, quod non causa praecesserit. -Post, inquam, ista uidebimus. Non enim iam me necesse est esse doctorem, cum tu, qui iam tantae rei te certum esse professus es, adhuc me nihil docueris nimium discere cupientem et propter hoc solum dies noctesque uigilantem. [1.5.13] Quo me mittis? inquit; an quia leuius te sequor quam illa folia uentos, quibus in profluentem iaciuntur, ut eis cadere parum sit, nisi etiam trahantur? Nam quid aliud erit, cum Licentius et Augustinum et ea quae sunt in media philosophia docet? -Noli obsecro, inquam, aut te tantum abicere aut me extollere. Nam et ego in philosophia puer sum et non nimis curo, cum interrogo, per quem mihi ille respondeat, qui me cotidie querulum accipit, cuius te quidem credo quandoque uatem futurum, neque hoc 'quandoque' forsitan longum est. Sed tamen alii quoque multum sepositi ab huius modi studiis docere aliquid possunt, cum disserentium societati quasi uinculis interrogationum coartantur. Idem autem aliquid non est nihil. An non uides -tuo enim simili utar libentius -- illa ipsa folia, quae feruntur uentis, quae undis innatant, resistere aliquantum praecipitanti se flumini et de rerum ordine homines commonere, si tamen hoc, quod abs te defenditur, uerum est? [1.5.14] Hic ille lecto etiam exiliens prae laetitia: Quis neget, deus magne, inquit, te cuncta ordine administrare? Quam se omnia tenent! quam ratis successionibus in nodos suos urgentur! quanta et quam multa facta sunt, ut haec loqueremur! quanta fiunt, ut te inueniamus! Unde enim hoc ipsum nisi ex rerum ordine manat et ducitur, quod euigilauimus, quod illum sonum aduertisti, quod quaesisti tecum causam, quod tu causam tantillae rei non inuenisti? Sorex etiam prodit, ut ego uigilans prodar. Postremo tuus etiam ipse sermo te fortasse id non agente -- non enim cuiquam in potestate est, quid ueniat in mentem -- sic nescio quo modo circumagitur, ut me ipse doceat, quid tibi debeam respondere. Namque oro te, si haec, quae a nobis dicta sunt, litteris, ut instituisti, mandata peruagentur paulo latius ad hominum famam, nonne ita res magna uidetur, ut de illa consultus aliqui uates magnus aut Chaldeus respondere debuerit, multo antequam euenit? Quod si respondisset, ita diuinus diceretur, ita efferetur laudibus omnium, ut tamen ex eo nemo quaereret, cur folium ex arbore ceciderit aut utrum mus oberrans iacenti homini molestus fuerit. Numquidnam enim talia futura quisquam illorum aut per se dixit aliquando aut a consultore coactus est dicere? Atqui si futurum quendam librum non ignobilem diceret et id necessario euenturum uideret -- non enim posset aliter diuinare -- profecto quicquid uolitatio foliorum in agro, quidquid uilissima bestiola in domo facit, tam sunt in rerum ordine necessaria quam illae litterae. His enim uerbis fiunt, quae sine illis praecedentibus uilissimis rebus nec in mentem uenire possent nec ore procedere posterisque mandari. Quare iam, rogo, nemo ex me quaerat, cur quidque fiat. Satis est nihil fieri, nihil gigni, quod non aliqua causa genuerit ac mouerit. [1.6.15] Apparet te, inquam, nescire, adulescens, quam multa et a qualibus uiris contra diuinationem dicta sint. Sed responde nunc, non utrum fiat aliquid sine causa -- nam id iam uideo te nolle respondere -- sed orbo iste susceptus tuus bonumne quicquam an malum tibi esse uideatur. -Et ille submorans: Non, inquit, sic rogasti, ut unum e duobus queam respondere. Video hic enim quandam medietatem. Nam ordo mihi nec bonum nec malum uidetur. -Quid saltem censes, inquam ordini esse contrarium? -Nihil, ait ille; nam quomodo esse quicquam eontrarium potest ei rei, quae totum occupauit totum obtinuit? Quod enim erit ordini contrarium, necesse erit esse praeter ordinem; nihil autem esse praeter ordinem uideo: nihil igitur ordini oportet putare esse contrarium. -Ergone, ait Trygetius, contrarius ordini error non est? ÑNullo modo, inquit; nam neminem uideo errare sine causa; causarum autem series ordine includitur et error ipse non solum gignitur causa sed etiam gignit aliquid, cui e causa fit. Quam ob rem quo extra ordinem non est, eo non potest ordini esse contrarius. [1.6.16] Et cum tacuisset Trygetius egoque me ipsum non caperem gaudio, quod uidebam adulescentem, carissimi amici filium, etiam meum fieri, nec solum, uerum in amicum quoque iam mihi surgere atque grandescere et, cuius studium uel in mediocres litteras desperaueram, quasi rspecta possessione sua toto impetu in mediam uenire philosophiam -- quod dum tacitus miror et exaestuo in gratulatione, subito ille quasi mente quadam correptus exclamat: O si possem dicere quod uolo! rogo, ubiubi estis, uerba, succurrite. Et bona et mala in ordine sunt. Credite, si uultis; nam quomodo id explicem nescio. [1.7.17] Ego mirabar et tacebam. Trygetius autem ubi uidit hominem paululum quasi digesta ebrietate affabilem factum redditumque conloquio: Absurdum, inquit, mihi uidetur, Licenti, et plane alienum a ueritate quod dicis; sed quaeso patiare me paululum nec proturbes clamitando. -Dic quod uis, ait ille; non enim metuo, ne me auferas ab eo, quod uideo ac paene teneo. -Utinam, inquit, ab eo quem defendis ordine deuius non sis! Non tanta in deum feraris, ut mitius loquar, incuria. Quid enim potuit dici magis impium quam etiam mala ordine contineri? Certe enim deus amat ordinem. -Vere amat, ait ille; ab ipso manat, et cum ipso est, et si quid potest de re tantum alta conuenientius dici, cogita quaeso ipse tecum. Nec enim sum idoneus, qui te ista nunc doceam. -Quid cogitem? inquit Trygetius; accipio prorsus quod dicis satisque mihi est in eo, quod intellego. Certe enim et mala dixisti ordine contineri et ipsum ordinem manare a summo deo atque ab eo diligi. Ex quo sequitur, ut et male sint a summo deo et male deus diligat. [1.7.18] In qua conclusione timui Licentio. At ille ingemescens difficultate uerborum nec omnino quaerens, quid responderet, sed quem ad modum quod respondendum erat promeret: Non diligit deus male, inquit, nec ob aliud, nisi quia ordinis non est, ut et deus male diligat; et ordinem ideo multum diligit, quia per eum non diligit male. At uero ipsa male qui possum non esse in ordine, cum deus illa non diligat? Nam iste ipse est malorum ordo, ut non diligantur a deo. An paruus rerum ordo tibi uidetur, ut et bona deus diligat et non diligat mala? Ita nec praeter ordinem sunt mala, quae non diligit deus, et ipsum tamen ordinem diligit; hoc ipsum enim diligit, diligere bona et non diligere mala, quod est magni ordinis et diuinae dispositionis. Qui ordo atque dispositio quia uniuersitatis congr uentiam ipsa distinctione custodit, fit, ut mala etiam esse necesse sit. Ita quasi ex antithetis quodam modo, quod nobis etiam in oratione iucundum est, ex contrariis, omnium simul rerum pulchritudo figuratur. [1.7.19] Post hoc intersiluit modice et repente sese erigens, qua Trygetius lectum habebat: Nam quaero ex te, quaeso, inquit, iustusne sit deus. -Tacebat ille nimis, ut postea retulit, ammirans et horrens subito condiscipuli et familiaris sui afflatum noua inspiratione sermonem. Quo tacente ille ita secutus est: Si enim deum iustum non esse responderis, tu uideris quid agas, qui me dudum impietatis arguebas. Si autem, ut nobis traditur nosque ipsius ordinis necessitate sentimus, iustus est deus, sua cuique distribuendo utique iustus est. Quae autem distributio dici potest, ubi distinctio nulla est? Aut quae distinctio si bona sunt omnia? Quidue praeter ordinem reperiri potest, si dei iustitia bonorum malorumque meritis sua cuique redduntur? Iustum autem deum omnes fatemur: totum igitur ordine includitur. -Quibus dictis resilit e strato et iam lenior uoce, cum ei uerbum nemo faceret: Nihilne mihi, inquit, uel tu, qui conpulisti ad ista, respondes? [1.7.20] Cui ego: Noua nunc religio istaec in te incessit, cedo inquam. Sed quod uidebitur, per diem respondebo, qui mihi iam uidetur redire, nisi lunae est ille qui fenestris fulgor induitur. Simul et tacendum est, ne tanta bona tua, Licenti, absorbeat obliuio. Quando enim nostrae litterae non sibi haec mandari flagitent? Dicam plane tibi quod sentio. Disputabo aduersus te, quantum possum; non enim mihi, si me uiceris maior triumphus dari potest. Si autem uel calliditati uel acuto cuidam errori hominum, quorum partes suscipere temptabo, cesserit inbecillitas tua, quae minus pasta eruditione disciplinarum tantum deum fortasse sustinere non poterit, res te ipsa commonebit, quantae tibi uires, ut in eum firmior redeas, parandae sint, simul quia et istam disputationem nostram elimatius uolo prouenire, non enim grossis auribus eam debeo. Nam Zenobius noster multa mecum saepe de rerum ordine contulit, cui alta percontanti numquam satisfacere potui seu propter obscuritatem rerum seu propter temporum angustias. Crebrarum autem ille procrastinationum usque adeo fuit inpatiens, ut me, quo diligentius et copiosius respondere cogerer, etiam carmine prouocaret. Et bono carmine, unde illum magis ames. Sed neque tunc tibi legi potuit ab istarum rerum studio remotissimo neque nunc potest. Nam profectio eius tam repentina et perturbata fuit tumultu illo, ut nihil istorum uenire nobis in mentem potuerit; nam id relinquere mihi responsuro statuerat et multa concurrunt, cur ei sermo iste mittatur. Primum est, quia debetur, deinde, quia, cuius modi nunc uitam ducamus, etiam sic indicari eius in nos beniuolentiae decet, postremo, quod in gaudio de spe tua nemini cedit. Nam et cum praesens esset, pro familiaritate patris tui uel potius omnium nostrum multum sollicitus erat, ne ingenii tui quaedam scintillae, quas diligenter animaduertebat, non tam conflarentur cura mea quam tua extinguerentur incuria; et cum te poeticae quoque studiosum esse cognouerit, sic gratulabitur, ut eum mihi gestientem uidere iam uidear. [1.8.21] Nihil mihi quidem gratius facies, inquit; sed siue mobilitatem meam et puerilem leuitatem ridebitis siue aliquo uere diuino nutu et ordine fit in nobis, non uobis dubitem dicere: pigrior sum ad illa metra subito effectus; alia, longe alia nescio quid mihi nunc luce resplenduit. Pulchrior est philosophia, fateor, quam Thisbe, quam Pyramus, quam illa Venus et Cupido talesque omnimodi amores. -Et cum suspirio gratias Christo agebat. Accepi ego haec, quid dicam libenter aut quid non dicam? Accipiat quisque, ut uolet, nihil curo, nisi quod forte inmodice gaudebam. [1.8.22] Interea post paululum dies sese aperuit. Surrexerunt illi et ego inlacrimans multa oraui, cum audio Licentium succinentem illud propheticum laete atque garrule: Deus uirtutum, conuerte nos et ostende faciem tuam, et salui erimus. Quod pridie post cenam cum ad requisita naturae foras exisset, paulo clarius cecinit, quam ut mater nostra ferre posset, quod illo loco talia continuo repetita canerentur. Nihil enim aliud dicebat, quoniam ipsum cantilenae modum nuper hauserat et amabat, ut fit, melos inusitatum. Obiurgauit eum religiossima, ut scis, femina ob hoc ipsum, quod inconueniens locus cantico esset. Tunc ille dixerat iocans: Quasi uero, si quis hic me inimicus includeret, non erat deus exauditurus uocem meam. [1.8.23] Ergo mane cum regressus esset solus -- nam uterque ob eandem causam processerat -- accessit ad lectulum meum: Verum mihi dic, inquit, ita fiat nobis quod uis, quid de me existimes. -Atque ego adulescentis dexteram adprehendens: Quid, inquam, existimem, sentis credis intellegis. Neque enim arbitror te frustra heri tam diu cecinisse, ut uirtutum deus conuerso tibi se ostendat. -At ille cum admiratione recordatus: Magnum, inquit, dicis et uerum. Non enim me ipsum parum mouet, quod modo tam aegre auocabar a nugis illis carminis mei, et iam redire ad eas piget et pudet; ita totus in quaedam magna et mira subuehor. Nonne hoc est uere in deum conuerti? Simul et illud gaudeo, quod frustra mihi scrupulus superstitionis iniectus est, quod tali loco talia cantitabam. -Mihi, inquam, neque hoc displicet et ad illum ordinem puto pertinere, ut etiam hinc aliquid diceremus. Nam illi cantico et locum ipsum, quo illa offensa est, et noctem congruere uideo. A quibus enim rebus putas nos orare ut conuertamur ad deum eiusque faciem uideamus, nisi a quodam ceno corporis atque sordibus et item tenebris, quibus nos error inuoluit? Aut quid est aliud conuerti nisi ab immoderatione uitiorum uirtute ac temperantia in sese attolli? Quidue aliud est dei facies quam ipsa, cui suspiramus et cui nos amatae mundos pulchrosque reddimus, ueritas? ÑMelius dici non potest, inquit exclamans; deinde suppressius quasi ad aurem: Vide quaeso, quanta occurrerunt, ut credam erga nos aliquid iam prosperiore ordine fieri. [1.8.24] Si ordinem, inquam curas, redeundum tibi est ad illos uersus. Nam eruditio disciplinarum liberalium modesta sane atque succincta et alacriores et perseuerantiores et comptiores exhibet amatores amplectendae ueritati, ut et ardentius appetant et constantius insequantur et inhaereant postremo dulcius, quae uocatur, Licenti, beata uita. Qua nominata omnes sese erigunt et quasi adtendunt in manus, utrum habeas, quod dare possis egentibus uariisque morbis impeditis. Quibus sapientia cum praecipere coeperit, ut medicum perferant seque cum aliqua patientia curari sinant, in pannos suos recidunt quorum concalefactione tabificati scabiem uoluptatum aerumnosarum scalpunt libentius, quam ut monita medici paulum dura et morbis oneraosa perpetiendo atque subeundo ualetudini sanorum lucique reddantur. Itaque illo summi dei nomine ac sensu tamquam stipe contenti uiuunt miseri, uiuunt tamen. Alios autem uitros uel, ut uerius loquamur, alias animas, dum hoc corpus agunt, iam thalamo suo dignas coniunx ille optimus ac pulcherrimus quaerit, quibus non uiuere sed beate uiuere satis est. Vade ergo interim ad illas Musas. Verum tamen scis, quid te facere uelim? -Iube, ait, quod placet. -Ubi se, inquam, Pyramus et illa eius super inuicem, ut cantaturus es, interemerint, in dolore ipso, quo tuum carmen uehementius inflammari decet, habes commodissimam oportunitatem. Arripe illius foedae libidinis et incendiorum uenenatorum execrationem, quibus miseranda illa contingunt, deinde totus adtollere in laudem puri et sinceri amoris, quo animae dotatae disciplinis et uirtute formosae copulantur intellectui per philosophiam et non solum mortem fugiunt uerum etiam uita beatissima perfruuntur. -Hic ille tacitus ac diu consideratione nutans motato capite abscessit. [1.8.25] Deinde ego quoque surrexi redditisque deo cotidianis uotis ire coeperamus in balneas -- ille enim locus nobis, cum caelo tristi in agro esse minime poteramus, aptus ad disputandum et familiaris fuit -- cum ecce ante fores aduertimus gallos gallinatios ineuntes pugnam nimis acrem. Libuit attendere. Quid enim non ambiunt, qua non peragrant oculi amantum, ne quid undeunde innuat pulchritudo rationis cuncta scientia et nescientia modificantis et gubernantis, quae inhiantes sibi sectatores suos trahit quacumque atque ubique se quaeri iubet? Nam unde aut ubi non potest signum dare? Ut in eisdem ipsis gallis erat uidere intenta proiectius capita, inflatas comas, uehementes ictus, cautissimas euitationes et in omni motu animalium rationis expertium nihil non decorum quippe alia ratione desuper omnia moderante; postremo legem ipsam uictoris, superbum cantum et membra in unum quasi orbem collecta uelut in fastum dominationis; signum autem uicti, elates a ceruice pennulas et in uoce atque motu deforme totum et eo ipso naturae legibus nescio quo modo concinnum et pulchrum. [1.8.26] Multa quaerebamus, cur sic omnes, cur propter dominationem in subiectas sibi feminas, cur deinde nos ipsa pugnae facies aliquantum et praeter altiorem istam considerationem duceret in uoluptatem spectaculi, quid in nobis esset, quod a sensibus remote multa quaereret, quid rursum, quod ipsorum sensuum inuitatione caperetur. Dicebamus nobis ipsis: ubi non lex? ubi non meliori debitum imperium? ubi non umbra constantiae? ubi non imitatio uerissimae illius pulchritudinis? ubi non modus? Atque inde ammoniti, ut spectandi modus esset, perreximus, quo propositum erat, atque ibi, ut potuimus, sane diligenter -- nam et recentes res erant et quando poterant tam insignita trium studiosorum memoriam effugere? -- omnia nostrae lucubrationis opuscula in hanc libelli partem contulimus nihilque a me aliud actum est illo die, ut ualetudini parcerem, nisi quod ante cenam cum ipsis dimidium uolumen Vergili audire cotidie solitus eram, nihil nobis ubique aliud quam rerum modum considerantibus, quem non probare nemo potest, sentire autem, cum quisque aliquid studiose agit, difficillimum atque rarissimum. [1.9.27] Deinde postridie bene mane alacres ad solitum locum conuenimus in eoque consedimus. Et ego attentis in me ambobus: Hic esto, inquam, Licenti, quantum potes, et tu quidem, Trygeti; nec enim parua res agitur: de ordine quaerimus. Quid ego nunc quasi in schola illa, unde me quoquo modo euasisse gaudeo, constitutus copiose atque ornate uobis ordinem laudem? Accipite, si uultis -- immo facite ut uelitis -- quo neque quicquam de huius laude breuius neque, ut mihi uidetur, uerius dici potest. Ordo est, quem si tenuerimus in uita, perducet ad deum, et quem nisi tenuerimus in uita, non perueniemus ad deum. Peruenturos autem nos iam, nisi me animus de uobis fallit, praesumimus et speramus. Diligentissime igitur inter nos ista quaestio uersari debet atque dissolui. Vellem adessent caeteri, qui nobiscum his negotiis solent interesse; uellem, si fieri posset, non istos tantum, sed omnes saltem familiares nostros, quorum semper admiror ingenium, nunc mecum habere quam uos estis intentos, aut certe ipsum tantum Zenobium, quem de hac re tanta molientem numquam pro eius magnitudine otiosus accepi. Sed quia id non euenit, legent litteras nostras, quoniam instituimus iam de istis rebus uerba non perdere resque ipsas a memoria fugaces scriptorum quasi uinculo, quo reducantur, innectere. Et sic fortasse ordo ipse poscebat, qui eorum procurauit absentiam. Nam et uos profecto in rem tantam, quia solis perferenda inponitur nobis, erectiore animo insurgitis et cum illi legerint, qui nobis maxima cura sunt, si quid eos mouerit ad contradicendum, alias nobis disputationes disputatio ista procreabit seque ipsa successio sermonum in ordinem inseret disciplinae. Sed nunc, ut promiseram, Licentio, quantum res patitur, aduersabor, qui totam causam iam paene confecit, si possit eam defensionis muro stabiliter firmeque uallare. [1.10.28] Hic, ubi eos silentio uultu oculis suspensione atque immobilitate membrorum et rei magnitudine satis commotos et audiendi desiderio inflammatos esse conspexi: Ergo, inquam, Licenti, si tibi uidetur, collige in te quidquid uirium potes, elima quidquid habes acuminis et ordo iste quid sit definitione conplectere. -Tum ille ubi se ad definiendum cogi audiuit, quasi aqua frigida adspersus exhorruit et turbatiore uultu me intuens atque, ut fit, ipsa trepidatione subridens: Quid hoc est rei? Quid quasi tibi uideor, inquit, annuere? Nescio, quo aduenticio spiritu me credis inflatum. -Statimque sese animans: Aut fortasse, ait, aliquid mecum est? -Paululumque siluit, ut in definitionem, quidquid illi de ordine notionis erat, conduceretur, deinde erectior: Ordo est, inquit, per quem aguntur omnia, quae deus constituit. [1.10.29] Quid? ipse deus, inquam, non tibi uidetur agi ordine? -Prorsus, inquit, uidetur. -Ergo agitur deus? ait Trygetius. -Et ille: Quid enim? inquit: Christum deum negas, qui et ordine ad nos uenit et a patre deo missum esse se dicit? Si igitur deus Christum ordine ad nos misit et deum Christum esse non negamus, non solum agit omnia sed agitur etiam deus ordine. -Hic Trygetius addubitans: Nescio, inquit, quomodo istuc accipiam. Deum enim quando nominamus, non quasi mentibus ipse Christus occurrit, sed pater. Ille autem tunc occurrit, quando dei filium nominamus. -Bellam rem facis, inquit Licentius. Negabimus ergo dei filium deum esse? -Hic ille, cum ei respondere periculosum uideretur, tamen se coegit atque ait: Et hic quidem deus est, sed tamen proprie patrem deum dicimus. -Cui ego: Cohibe te potius, inquam non enim filius improprie deus dicitur. -At ille religione commotus cum etiam uerba sua scripta esse nollet, urgebat Licentius, ut manerent, puerorum scilicet more uel potius hominum -- pro nefas! paene omnium, quasi uero gloriandi causa inter nos illud ageretur. Cuius motum animi cum obiurgarem grauioribus uerbis, erubuit. Qua eius perturbatione animaduerti ridentem laetantemque Trygetium et ambobus: Itane agitis? inquam; nonne uos mouet, quibus uitiorum molibus atque imperitiae tenebris premamur et cooperiamur? haecine est illa paulo ante uestra, de qua ineptus laetabar, attentio et in deum ueritatemque surrectio? O si uideritis uel tam lippientibus oculis quam ego, in quibus periculis iaceamus, cuius morbi dementiam risus iste indicet! o si uideretis! quam cito, quam statim quantoque productius eum uerteretis in fletus! Miseri, nescitis ubi simus? Demersos quidem esse animos omnium stultorum indoctorumque commune est, sed non uno atque eodem modo demersis opem sapientia et manum porrigit. Alii sunt, credite, alii sunt, qui sursum uocantur, alii, qui in profunda laxantur. Nolite, obsecro uos, geminare mihi miserias. Satis mihi sint uulnera mea, quae ut sanentur, paene cotidianis fletibus deum rogans indigniorem tamen esse me, qui tam cito saner, quam uolo, saepe memet ipse conuinco. Nolite, obsecro, si quid mihi amoris, si quid necessitudinis debetis, si intellegitis, quantum uos diligam, quanti faciam, quantum me cura exagitet morum uestrorum, si dignus sum, quem non neglegatis, si denique deo teste non mentior, nihil me plus mihi optare quam uobis, rependite mihi beneficium, et si me magistrum libenter uocatis, reddite mihi mercedem: boni estote! [1.10.30] Hic ubi, ne plura dicerem, lacrimae mihi modum imposuerunt, Licentius molestissime ferens, quod omnia scribebantur: Quid enim, ait, fecimus, oro te? -Adhuc, inquam, nec fateris saltem peccatum tuum? Tu nescis in illa schola grauiter me stomachari solitum, quod usque adeo pueri non utilitate ac decore disciplinarum sed inanissimae laudis amore ducerentur, ut quosdam etiam aliena uerba recitare non puderet exciperentque plausus -- o ingemescendum malum! -- ab eisdem ipsis, quorum erant illa, quae recitabant. Ita uos, quamuis nihil umquam, ut opinor, tale feceritis, tamen et in philosophiam et in eam uitam, quam me tandem occupasse laetor, aemulationis tabificae atque inanis iactantiae ultimam sed , nocentiorem caeteris omnibus pestem introducere ac proseminare conamini et fortasse, quia uos ab ista uanitate morboque deterreo, pigriores eritis ad studia doctrinae et ab ardore uentosae famae repercussi in torporem inertiae congelabitis. Me miserum, si necesse erit tales etiam nunc perpeti, a quibus uitia decedere sine aliorum uitiorum successione non possint! -Probabis, ait Licentius, quam purgatiores futuri simus. Modo illud obsecramus per omnia, quae diligis, ut ignotum nobis uelis atque illa omnia deleri iubeas, simul ut parcas etiam tabulis, quas iam non habemus. Non enim aliquid in libros translatum est eorum, quae a nobis multa disserta sunt. -Prorsus, inquit Trygetius, maneat nostra poena, ut ea ipsa quae nos inlicit fama flagello proprio a suo amore deterreat. Ut enim solis amicis et familiaribus nostris litterae istae innotescant, non parum desudabimus. -Assensus est ille. [1.11.31] Atque interea mater ingressa est quaesiuitque a nobis, quid promouissemus; nam et ei quaestio nota erat. Cuius et ingressum et rogationem cum scribi nostro more iussissem: Quid agitis? inquit; numquidnam in illis quos legitis libris etiam feminas umquam audiui in hoc genus disputationis inductas? -Cui ego: Non ualde curo, inquam, superborum imperitorumque iudicia, qui similiter in legendos libros atque in salutandos homines inruunt. Non enim cogitant, quales ipsi, sed qualibus induti uestibus sint et quanta pompa rerum fortunaeque praefulgeant. Isti enim in litteris non multum attendunt, aut unde sit quaestio aut quo peruenire disserentes moliantur quidue ab eis explicatum atque confectum sit. In quibus tamen quia nonnulli reperiuntur, quorum animi contemnendi non sunt -- aspersi sunt enim quibusdam condimentis humanitatis et facile per aureas depictasque ianuas ad sacrosancta philosophiae penetralia perducuntur -- satis eis fecerunt et maiores nostri, quorum libros tibi nobis legentibus notos esse uideo, et his temporibus -- ut omittam caeteros -- uir et ingenio et eloquentia et ipsis insignibus muneribusque fortunae et, quod ante omnia est, mente praestantissimus Theodorus, quem bene ipsa nosti, id agit, ut et nunc et apud posteros nullum genus hominum de litteris nostrorum temporum iure conqueratur. Mei autem libri si quorum forte manus tetigerint lectoque meo nomine non dixerint: 'iste quis est?' codicemque proiecerint, sed uel curiosi uel nimium studiosi contempta uilitate liminis intrare perrexerint, me tecum philosophantem non moleste ferent nec quemquam istorum, quorum meis litteris sermo miscetur, fortasse contemnent. Sunt enim non solum liberi, quod cuiuis disciplinae liberali, nedum philosophiae satis est, sed summo apud suos loco nati. Doctissimorum autem hominum litterae etiam sutores philosophatos et multo uiliora fortunarum genera continent, qui tamen tanta ingenii uirtutisque luce fulserunt, ut bona sua cum qualibet huiusce modi nobilitate nullo modo uellent, etiamsi possent, ulla condicione mutare. Nec deerit, mihi crede, tale hominum genus, cui plus placeat hoc ipsum, quia mecum philosopharis, quam si quid hic aliud aut iucunditatis aut grauitatis inuenerit. Nam et feminae sunt apud ueteres philosophatae et philosophia tua mihi plurimum placet. [1.11.32] Nam ne quid, mater, ignores, hoc Graecum uerbum, quo philosophia nominatur, Latine amor sapientiae dicitur. Unde etiam diuinae scripturae, quas uehementer amplecteris, non omnino philosophos, sed philosophos huius mundi euitandos atque inridendos esse praecipiunt. Esse autem alium mundum ab istis oculis remotissimum, quem paucorum sanorum intellectus intuetur, satis ipse Christus significat, qui non dicit: 'regnum meum non est de mundo', sed: regnum meum non est de hoc mundo. Nam quisquis omnem philosophiam fugiendam putat, nihil nos uult aliud quam non amare sapientiam. Contemnerem te igitur in his litteris meis, si sapientiam non amares, non autem contemnerem, si eam mediocriter amares multo minus, si tantum, quantum ego, amares sapientiam. Nunc uero cum eam multo plus quam me ipsum diligas et nouerim, quantum me diligas, cumque in ea tantum profeceris, ut iam nec cuiusuis incommodi fortuiti nec ipsius mortis, quod uiris doctissimis difficillimum est, horrore terrearis, quam summam philosophiae arcem omnes esse confitentur, egone me non libenter tibi etiam discipulum dabo? [1.11.33] Hic illa cum blande ac religiose numquam me tantum mentitum esse dixisset et uiderem tam multa nos uerba fudisse, ut neque scribenda non essent et iam libri modus esset neque tabulae reliquae forent, placuit quaestionem differri, simul ut meo stomacho parcerem. Nam eum plus, quam uellem, commouerant ea, quae mihi euomenda in illos adulescentes necessario uisa sunt. Sed cum abire coepissemus: Memento, inquit Licentius, quam multa et quam necessaria nobis abs te accipienda per occultissimum illum diuinumque ordinem etiam te nesciente subministrentur. -Video, inquam, et ingratus deo non sum uosque ipsos, qui haec aduertitis, ob id ipsum praesumo fore meliores. -Hoc fuit tantum illo die negotium meum. LIBER SECUNDUS [2.1.1] Interpositis deinde pauculis diebus uenit Alypius et exorto sole clarissimo inuitauit caeli nitor et, quantum in illis locis hieme poterat, blanda temperies in pratum descendere quo saepius et familiarius utebamur. Nobiscum erat etiam mater nostra, cuius ingenium atque in res diuinas inflammatum animum cum antea conuictu diuturno et diligenti consideratione perspexeram tum uero in quadam disputatione non paruae rei, quam die natali meo cum conuiuis habui atque in libellum contuli, tanta mihi mens eius apparuerat, ut nihil aptius uerae philosophiae uideretur. Itaque institueram, cum abundaret otio, agere, ut conloquio nostro non deesset. Quod in primo etiam huius operis libro abs te cognitum est. [2.1.2] Cum igitur memorato in loco, ut commode potuimus, consedissemus, ego illis duobus adulescentibus: Quamuis uobis, inquam, suscensuerim pueriliter de magnis rebus agentibus, tamen mihi uidetur non sine ordine propitio deo accidisse, quod in sermone, quo uos ab ista leuitate detrahebam, tempus ita consumptum est, ut res tanta ad Alypii aduentum dilata uideatur. Quapropter quoniam ei iam quaestionem notissimam feci et quantum in ea processerimus ostendi, paratusne es, Licenti, causam, quam suscepisti, ex illa tua definitione defendere? Nam meminisse me arbitror te ordinem esse dixisse, per quem deus ageret omnia. -Paratus sum, inquit, quantum ualeo. -Quomodo ergo, inquam, agit ordine omnia deus? itane, ut etiam se ordine agat? an praeter eum ordine ab eo caetera gubernantur? -Ubi omnia bona sunt, inquit, ordo non est. Est enim summa aequalitas, quae ordinem nihil desiderat. -Negas, inquam, apud deum omnia bona esse? -Non nego, inquit. -Conficitur, inquam, neque deum neque illa, quae apud deum sunt, ordine administrari. -Concedebat. -Numquidnam, inquam, omnia bona nihil tibi uidentur esse? -Immo, ait, ipsa uere sunt. -Ubi ergo est, inquam, illud tuum, quod dixisti, omnia quae sunt ordine administrari nihilque omnino esse, quod ab ordine separatum sit? -Sed sunt, inquit, etiam mala, per quae factum est, ut et bona ordo concludat; nam sola bona non ordine reguntur sed simul bona et mala. Cum autem dicimus: 'omnia quae sunt' non sola utique bona dicimus. Ex quo fit, ut omnia simui, quae deus administrat, ordine administrentur. [2.1.3] Cui ego: Quae administrantur et aguntur, uidentur tibi moueri an immobilia putas esse? -lsta, inquit, quae in hoc mundo fiunt, fateor moueri. -Reliqua, inquam, negas? -Quae sunt cum deo, inquit, non mouentur; reliqua omnia moueri arbitror. -Cum igitur ea, quae cum deo sunt, inquam, non moueri putas, caetera autem concedis moueri, ostendis omnia, quae mouentur, non esse cum deo. -Repete hoc ipsum inquit, paulo planius. -Quod non mihi uisus est difficultate intellegendi fieri uoluisse, sed quaerendi spatium, quo inueniret quid responderet. -Dixisti, inquam, ea quae cum deo sunt non moueri, caetera autem moueri. Si ergo haec, quae mouentur, non mouerentur, si essent cum deo, quoniam omnia, quae sunt cum deo, negas moueri, restat, ut praeter deum sint quae mouentur. -Quibus dictis adhuc tacebat, cum tandem: Videtur mihi, inquit, quod et in hoc mundo si qua non mouentur, cum deo sunt. -Nihil hoc ad me, inquam; fateris enim, ut opinor, non omnia, quae in hic mundo sunt, non moueri. Ex quo conficitur non omnia mundi huius esse cum deo. -Fateor, inquit, non omnia. -Ergo est aliquid sine deo? -Non, inquit. -Cum deo sunt igitur omnia. -Hic cunctabundus: Quaeso, inquit, illud non dixerim, quod sine deo nihil sit; nam prorsus omnia, quae mouentur, non mihi uidentur esse cum deo. -Sine deo est, inquam, igitur caelum' hoc, quod moueri nemo ambigit. -Non est, inquit, sine deo caelum. -Ergo est aliquid cum deo, quod moueatur? -Non possum, inquit, ut uolo, explicare quod sentio; tamen quid moliar dicere, peto, ut, non expectatis uerbis meis, sagacissime, si potestis, intellegatis. Nam et sine deo mihi nihil uidetur esse et, quod cum deo est, rursum uidetur inconcussum manere; caelum autem dicere sine deo esse non possum, non solum quod nihil sine deo esse arbitror sed quod caelum putem habere aliquid, quod non mouetur, quod uero aut deus est aut cum deo, quamuis ipsum caelum non dubitem uerti ac moueri. [2.2.4] Defini ergo, inquam, si placet, quid sit esse cum deo et quid sit non esse sine deo. Si enim de uerbis inter nos controuersia est, facile contemnetur, dummodo rem ipsam, quam concepisti mente, uideamus. -Odi ego, inquit, definire. -Quid ergo faciemus? inquam. ÑTu, inquit, defini quaeso. Nam facilius est mihi uidere in alterius definitione, quid non probem, quam quicquam bene definiendo explicare. -Geram tibi morem, inquam. Videtur tibi id esse cum deo, quod ab eo regitur atque administratur? -Non ait, ille, hoc animo conceperam, cum dicebam ea quae non mouentur esse cum deo. -Vide ergo, inquam, utrum haec tibi saltem definitio placeat: cum deo est quidquid intellegit deum. -Concedo, inquit. -Quid ergo? inquam; sapiens deum tibi intellegere non uidetur? -Videtur, inquit. -Cum ergo sapientes non solum in una domo aut urbe sed etiam per inmensa regionum peregrinando nauigandoque moueantur, quomodo erit uerum quidquid cum deo est non moueri? -Risum mihi, inquit, mouisti, quasi ego quod sapiens facit dixerim esse cum deo. Cum deo est, sed illud quod nouit. -Non nouit, inquam, sapiens codicem suum pallium tunicam supellectilem, si quam habet, caeteraque id genus, quae stulti etiam bene nouerunt? -Fateor, inquit, nosse tunicam et nosse pallium non esse cum deo. [2.2.5] Hoc ergo, inquam, dicis, non omne, quod nouit sapiens, esse cum deo, sed tamen quidquid sapientis cum deo est, id nosse sapientem. -Optime, inquit; nam quidquid sensu isto corporis nouit, non est cum deo, sed illud, quod animo percipit. Plus etiam fortasse audeo dicere, sed tamen dicam; uobis enim existimatoribus aut confirmer aut discam. Quisquis ea sola nouit, quae corporis sensus attingit, non solum cum deo esse non mihi uidetur sed ne secum quidem. -Hic cum Trygetium animaduertissem in eo uultu, ut nescio quid uelle dicere uideretur, sed uerecundia eum, ne quasi in alienum locum inrueret, contineri, feci potestatem iam tacente Licentio, ut promeret, si quid uellet. At ille: Ista, inquit, quae ad sensus corporis pertinent, prorsus nemo mihi uidetur nosse. Aliud est enim sentire, alind nosse. Quare si quid nouimus, solo intellectu contineri puto et eo solo posse conprehendi. Ex quo fit ut, si illud est cum deo, quod intellegendo sapiens nouit, totum quod nouit sapiens possit esse cum deo. -Quod cum Licentius approbasset, subiecit aliud, quod nullo pacto possem contemnere. Ait enim: Sapiens prorsus ipse cum deo est, nam et se ipsum intellegit sapiens. Quod conficitur et ex eo, quod a te accepi, id esse cum deo, quod intellegit deum, et ex eo, quod a nobis dictum est, id esse cum deo, quod a sapiente intellegitur. Sed hanc eius partem, per quam istis utitur sensibus -- non enim puto connumerandam esse, cum sapientem uocamusfateor me nescire nec omnino cuius modi sit suspicari. [2.2.6] Negas ergo, inquam, non solum ex corpore et anima sed etiam ex anima tota constare sapientem, si quidem partem istam, qua utitur sensibus, animae esse negare dementis est. Non enim ipsi oculi uel aures sed nescio quid aliud per oculos sentit. Ipsum autem sentire si non damus intellectui, non damus alicui parti animae. Restat, ut corpori tribuatur, quo absurdius dici nihil interim mihi uidetur. -Anima, inquit, sapientis perpurgata uirtutibus et iam coharens deo sapientis etiam nomine digna est nec quicquam eius aliud delectat appellare sapientem; sed tamen quasi quaedam, ut ita dicam, sordes atque exuuiae, quibus se ille mundauit et quasi subtraxit in se ipsum, ei animae seruiunt uel, si tota haec anima dicenda est, ei certe parti animae seruiunt atque subiectae sunt, quam solam sapientem nominari decet. In qua parte subiecta etiam ipsam memoriam puto habitare. Utitur ergo hac sapiens quasi seruo, ut haec ei iubeat easque iam domito atque substrato metas legis inponat, ut dum istis sensibus utitur propter illa, quae iam non sapienti sed sibi sunt necessaria, non se audeat extollere nec superbire domino nec his ipsis, quae ad se pertinent, passim atque immoderate uti. Ad illam enim uilissimam partem possunt ea pertinere, quae praetereunt. Quibus autem est memoria necessaria nisi praetereuntibus et quasi fugientibus rebus? Ille igitur sapiens amplectitur deum eoque perfruitur, qui semper manet nec expectatur, ut sit, nec metuitur, ne desit, sed eo ipso, quo uere est, semper est praesens. Curat autem immobilis et in se manens serui sui quodam modo peculium, ut eo tamquam frugi et diligens famulus bene utatur parceque custodiat. [2.2.7] Quam sententiam eius cum admiratione considerans recordatus sum id ipsum aliquando me breuiter illo audiente dixisse. Tum arridens: Gratias age, inquam, Licenti, huic seruo tuo, qui tibi nisi aliquid de peculio suo ministraret, nunc fortasse quod promeres non haberes. Nam si ad eam partem memoria pertinet, quae se uelut famulam bonae menti regendam concedit, ipsa nunc adiutus es, mihi crede, ut hoc diceres. Ergo antequam ad illum ordinem redeam, nonne tibi uidetur uel propter talia, id est propter honestas ac necessarias disciplinas, memoria opus esse sapienti? -Quid, inquit, memoria opus est, cum omnes suas res praesentes habeat ac teneat? Non enim uel in ipso sensu ad id, quod ante oculos nostros est, in auxilium uocamus memoriam. Sapienti igitur ante illos interiores intellectus oculos habenti omnia, id est deum ipsum fixe immobiliterque intuenti, cum quo sunt omnia, quae intellectus uidet ac possidet, quid opus est quaeso memoria? Mihi autem ut opus esset ad haec quae abs te audieram retinenda, nondum sum illius famuli dominus sed ei modo seruio, modo pugno, ut non seruiam, et quasi audeo me adserere in libertatem meam, et si forte aliquando impero atque obtemperat mihi facitque saepe putare, quod uicerim, in aliis rursus rebus ita esse erigit, ut eius sub pedibus miser iaceam. Quam ob rem quando de sapiente quaerimus, me nolo nomines. -Nec me, inquam; sed tamen numquidnam sapiens iste suos potest deserere aut ullo pacto, cum hoc corpus agit, in quo istum famulum sua lege deuinctum tenet, relinquit officium beneficia tribuendi quibus potest et maxime, quod ab eo uehementissime flagitatur, sapientiam ipsam docendi? Quod cum facit, ut congrue doceat minusque ineptus sit, praeparat saepe aliquid, quod ex dispositione eloquatur ac disputet, quod nisi memoriae commendauerit, pereat necesse est. Ergo aut officia beniuolentiae negabis esse sapientis aut confiteberis res aliquas sapientis memoria custodiri. An fortasse aliquid suarum rerum non propter se quidem sed propter suos, sibi tamen necessarium commendat seruandum illi famulo, ut ille tamquam sobrius et ex optima domini disciplina non quidem custodiat, nisi quod propter stultos ad sapientiam perducendos sed quod ei tamen ille custodiendum imperarit? -Nec omnino huic, inquit, commendari quicquam arbitror a sapiente, si quidem ille deo semper infixus est siue tacitus siue cum hominibus loquens; sed ille seruus iam bene institutus diligenter seruat, quod interdum disputanti domino suggerat et ei tamquam iustissimo gratum faciat officium suum, sub cuius se uidet potestate uiuere, et hoc facit non quasi ratiocinando sed summa illa lege summoque ordine praescribente. -Nihil, inquam, nunc resisto rationibus tuis, ut quod suscepimus potius peragatur. De isto uero diligenter, quem ad modum sese habeat -- non enim parua res est aut tam paruo sermone contenta -- uidebimus alias, cum deus ipse oportunitatem ordine dederit. [2.3.8] Definitum est autem, quid sit esse cum deo, et cum a me dictum est id esse cum deo, quod intellegit deum uos etiam plus adiecistis, ut ibi sint etiam illa, quae intelieguntur a sapiente. Qua in re multum me mouet, quomodo subito cum deo stultitiam collocaueritis. Nam si cum deo sunt, quaecumque intellegit sapiens, nec nisi intellectam stultitiam effugere potest, erit etiam, quod dictu nefas est, pestis illa cum deo. -Qua conclusione commoti cum in silentio se aliquantum tenuissent: Respondeat, inquit Trygetius, etiam ille, de cuius aduentu ad istam disputationem oportunissimo non nos puto temere gratulatos. -Tum Alypius: Deus meliora! inquit; hucine mihi tandem tantum meum silentium parabatur? Sed inrupta iam quies est. Verum nunc enitar huic utcumque rogationi satisfacere, cum mihi prius uel futurum prospexero et a uobis impetrauero, ut a me amplius ista responsione nihil flagitetis. -Nullo modo, inquam, est, Alypi, beneuolentiae atque humanitatis tuae uocem tuam sermoni nostro etiam desideratam negare. Sed perge modo, quod instituisti effice; caetera, ut iam sese habet ordo ille, prouenient. -Aeque mihi de ordine, inquit, sunt speranda meliora, in cuius adsertione interim me substituere uoluistis. Sed, ni fallor, ob hoc stultitiam deo ista tua conclusione ab his copulatam putasti, quod uniuersa, quae intellegit sapiens, cum deo esse dixerunt. Sed id quatenus accipiendum sit, nunc omitto; tuam illam ratiocinationem paululum aduerte. Dixisti quippe: 'Nam si cum deo sunt, quaecumque intellegit sapiens, nec nisi intellectam stultitiam effugere potest' -- quasi uero illud obscurum sit antequam stultitiam quisque uitet, sapientis eum nomine non esse censendum -- et dictum est a sapiente intellecta esse cum deo: cum igitur euitandae stultitiae gratia eandem stultitiam quisque intellegit, nondum est sapiens. Cum autem fuerit, non inter ea, quae ille intellegit, stultitia numeranda est. Quam ob rem quoniam ea coniuncta sunt deo, quae iam sapiens intellegit, recte a deo stultitia secernetur. [2.3.9] Acute quidem, inquam, ut soles, Alypi, respondisti, sed tamquam in alienas trusus angustias. Tamen quia, ut arbitror, adhuc mecum stultus esse dignaris, quid faciemus, si aliquem nanciscamur sapientem, qui nos tanto malo docendo ac disputando libenter liberet? Nam nihil eum prius, quantum arbitror, deprecaturus sum, nisi ut mihi ostendat, quae sit, quid sit qualis sit omnino stultitia. De te enim iacile adfirmaverim, me tamen tantum et tam diu detinet, quantum et quamdiu a me non intellegitur. Dicturus est ergo ille te auctore: 'ut hoc uos docerem, quando stultus eram, ad me uenire debuistis modo autem uos uestri magistri esse poteritis; nam ego iam stultitiam non intellego'. Quod quidem ab eo si audirem, non uererer ammonere hominem, ut comes nobis fieret, simulque magistrum alium quaereremus. Ut enim plene stultitiam non intellego, uideo tamen nihil responsione hac esse stultius. Sed pudebit eum fortasse ita nos aut relinquere aut sequi. Disputabit ergo et exaggerabit cop iosissime stultitiae mala . Nos aut em bene nobis prouidentes aut audiemus attente hominem nescientem, quae loquatur, aut credemus eum id, quod non intellegit, scire aut adhuc deo susceptorum tuorum ratione stultitia copulata est. Nihil autem superiorum est, quod uideo posse defendi: restat igitur, quod non uultis, extremum. -Numquam te, inquit, inuidum senseram. Nam si ab istis, ut dicis, susceptis quicquam honorarii, ut solet, accepissem, dum ratiocinationis huius nimium tenax es, id eis modo reddere cogerer. Quare uel hoc contenti sint, quod me tecum laborante non parum eis ad excogitandum temporis dedi, uel, si uicti patroni nulla quidem sua culpa consilio libenter auscultant et in hoc iam tibi cedant et sint in caeteris cautiores. [2.3.10] Non contemnam, inquam, quod in tua defensione Trygetius nescio quid etiam perstrepens dicere cupiebat, faciamque bona tua uenia; nam fortasse non bene instructus es, qui recens huic negotio superuenisti, ut remoto patrocinio ipsos causam suam peragentes audiam patienter, ut coeperam. -Tum Trygetius Licentio prorsus absente: Quomodo uultis inquit, accipite et ridete stultitiam meam. Non mihi uidetur debere dici intellectus, quo intellegitur ipsa stultitia, quae non intellegendi uel sola uel maxima causa est. -Non facile, inquam, recuso istud accipere. Quamuis enim me multum mouueat, quod sentit Alypius, quomodo recte possit quisque docere, qualis sit res, quam non intellegit, quantamque menti afferat perniciem, quod mente non uidet -- nam id utique attendens, quod tu dixisti, dicere est ueritus, cum ei sit ista etiam de doctorum libris nota sententia -- tamen sensum ipsum considerans corporis -- nam et isto ipso anima utitur et ipsa sola est cum intellectu qualiscumque conlatio -- adducor, ut dicam neminem posse uidere tenebras. Quam ob rem si menti hoc est intellegere, quod sensui uidere, et licet quisque oculis apertis sanis purisque sit, uidere tamen tenebras non potest, non absurde dicitur intellegi non posse stultitiam; nam nullas alias mentis tenebras nominamus. Nec iam illud mouebit, quomodo stultitia possit non intellecta uitari. Ut enim oculis tenebras uitamus eo ipso, quo nolumus non uidere, sic quisque uolet uitare stultitiam, non eam conetur intellegere, sed ea, quae possunt intellegi, per hanc se non intellegere doleat eamque sibi esse praesentem, non quo ipsam magis intellegit sed quo alia minus intellegit, sentiat. [2.4.11] Sed ad ordinem redeamus, ut nobis aliquando reddatur Licentius. Illud enim ex uobis iam requiro, utrum quaecumque agit stultus ordine uobis agere uideatur. Nam uidete, rogatio quos laqueos habeat. Si ordine dixeritis, ubi erit illa definitio: ordo est, quo deus agit omnia, quae sunt, si etiam stultus, quae agit, agit ordine? Si autem ordo non est in his, quae aguntur ab stulto, erit aliquid, quod ordo non teneat; neutrum autem uultis. Videte quaeso, ne cuncta ipsius ordinis defensione turbetis. -Hic item Trygetius (nam ille alter adhuc omnino absens erat): Facile est, inquit, huic quidem respondere conplexioni tuae, sed me in praesentia similitudo deficit, qua sententiam meam uideo asseri inlustrarique debere. Tamen dicam, quod sentio; facies enim tu, quod paulo ante fecisti. Non enim illa commemoratio tenebrarum ad id, quod a me inuolutum prolatum erat, parum nobis attulit luminis. Namque omnis uita stultorum quamuis per eos ipsos minime constans minimeque ordinata sit, per diuinam tamen prouidentiam necessario rerum ordine includitur et quasi quibusdam locis illa ineffabili et sempiterna lege dispositis nullo modo esse sinitur, ubi esse non debet. Ita fit, ut angusto animo ipsam solam quisque considerans ueluti magna repercussus foeditate auersetur. Si autem mentis oculos erigens atque diffundens simul uniuersa conlustret, nihil non ordinatum suisque semper ueluti sedibus distinctum dispositumque reperiet. [2.4.12] Quam magna, inquam, quam mira mihi per uos deus ille atque ipse, ut magis magisque credere adducor, rerum nescio quis occultus ordo respondet! Nam ea dicitis, quae nec quomodo dicantur non uisa nec quomodo ea uideatis intellego; ita ea et uera et alta esse suspicor. Simile autem aliquod in istam sententiam tu fortasse unum requirebas. At mihi iam occurrunt innumerabilia, quae me ad consentiendum prorsus trahunt. Quid enim carnifice tetrius? quid illo animo truculentius atque dirius? At inter ipsas leges locum necessarium tenet et in bene moderatae ciuitatis ordinem inseritur estque suo animo nocens, ordine autem alieno poena nocentium. Quid sordidius, quid inanius, dedecoris et turpitudinis plenius meretricibus lenonibus caeterisque hoc genus pestibus dici potest? Aufer meretrices de rebus humanis, turbaueris omnia libidinibus, constitue matronarum loco, labe ac dedecore dehonestaueris. Sic igitur hoc genus hominum per suos mores impurissimum uita, per ordinis leges condicione uilissimum. Nonne in corporibus animantium quaedam membra, si sola adtendas non possis adtendere? Tamen ea naturae ordo nec, quia necessaria sunt, deese uoluit nec, quia indecora, eminere permisit. Quae tamen deformia suos locos tenendo meliorem locum concessere melioribus. Quid nobis suauius, quod agro uillaeque spectaculum congruentius fuit pugna illa conflictuque gallinaciorum gallorum, cuius superiore libro fecimus mentionem? Quid abiectius tamen deformitate subiecti uidimus? Et per ipsam tamen eiusdem certaminis perfectior pulchritudo prouenerat. [2.4.13] Talia, credo, sunt omnia, sed oculos quaerunt. Soloecismos et barbarismos quos uocant, poetae adamauerunt, quae schemata et metaplasmos mutatis appellare nominibus quam manifesta uitia fugere malunt. Detrahe tamen ista carminibus suauissima condimenta desiderabimus. Congere multa in unum locum, totum acre putidum rancidum fastidibo. Transfer in liberam forensemque dictionem, quis non eam fugere atque in theatra se condere iubebit? Ordo igitur ea gubernans et moderans nec apud se nimia nec ubilibet aliena esse patietur. Summissa quaedam impolitaeque simillima ipsos saltus ac uenustos locos sese interponens inlustrat oratio. Quae si sola sit, proicis ut uilem; si autem desit, illa pulchra non prominent, non in suis quasi regionibus possessionibusque dominantur sibique ipsa propria luce obstant totumque confundunt. [2.5.13] Magnae et hic debentur ordini gratiae. Mentientes conclusiones aut inrepentes paulatim uel minuendo uel addendo in assensionem falsitatis quis non metuat, quis non oderit? Saepe tamen in disputationibus certis et suis sedibus conlocatae tantum ualent, ut nescio quo modo per eas dulcescat ipsa deceptio. Nonne hic quoque ordo ipse laudabitur? [2.5.14] Iam in musica, in geometrica, in astrorum motibus, in numerorum necessitatibus ordo ita dominatur, ut, si quis quasi eius fontem atque ipsum penetrale uidere desideret, aut in his inueniat aut per haec eo sine ullo errore ducatur. Talis enim eruditio, si quis ea moderate utatur -- nam nihil ibi quam nimium formidandum est -- talem philosophiae militem nutrit uel etiam ducem, ut ad summum illum modum, ultra quod requirere aliquid nec possit nec debeat nec cupiat, qua uult, euolet atque perueniat multosque perducat, unde iam, dum ipsis humanis rebus teneatur, sic eas despiciat cunctaque discernat, ut nullo modo eum moueat, cur alius optet liberos habere nec habeat, alius uxoris nimia fecunditate torqueatur, egeat ille pecunia, qui largiri liberaliter multa paratus est, eique defossae incubet macer et scabiosus fenerator, ampla patrimonia luxuries dispergat atque diffundat, uix toto die lacrimans mendicus nummum impetret, alium honor extollat indignum, lucidi mores abscondantur in turba. [2.5.15] Haec et alia in hominum uita cogunt homines plerumque inpie credere nullo nos ordine diuinae prouidentiae gubernari; alios autem pios et bonos atque splendido ingenio praeditos, qui neque nos ieseri a summo deo possunt in animum inducere et tamen rerum tanta quasi caligine atque commixtione turbati nullum ordinem uident uolentesque sibi nudari abditissimas causas errores suos saepe etiam carminibus conqueruntur. Qui si hoc solum interrogent, cur Itali semper serenas hiemes orent et item semper Getulia nostra misera sitiat quis eis facile respondebit? Aut ubi apud nos indagabitur iilius ordinis ulla suspicio? Ego autem si quid meos monere possum, quantum mihi apparet quantumque sentio, censeo illos disciplinis omnibus erudiendos. Aliter quippe ista sic intellegi, ut luce clariora sint, nullo modo possunt. Si autem aut pigriores sunt aut aliis negotiis praeoccupati aut iam duri ad discendum, fidei sibi praesidia parent, quo illos uinculo ad sese trahat atque ab his horrendis et inuolutissimis malis liberet ille, qui neminem sibi per mysteria bene credentem perire permittit. [2.5.16] Duplex enim est uia, quam sequimur, cum rerum nos obscuritas mouet, aut rationem aut certe auctoritatem. Philosophia rationem promittit et uix paucissimos liberat, quos tamen non modo non contemnere illa mysteria sed sola intellegere, ut intellegenda sunt, cogit, nullumque aliud habet negotium, quae uera et, ut ita dicam, germana philosophia est quam ut doceat, quod sit omnium rerum principium sine principio quantusque in eo maneat intellectus quidue inde in nostram salutem sine ulla degeneratione manauerit, quem unum deum omnipotentem, eumque tripotentem patrem et filium et spiritum sanctum, docent ueneranda mysteria, quae fide sincera et inconcussa populos liberant, nec confuse, ut quidam, nec contumeliose, ut multi, praedicant. Quantum autem illud sit, quod hoc etiam nostri generis corpus tantus propter nos deus adsumere atque agere dignatus est, quanto uidetur uilius, tanto est clementia plenius et a quadam ingeniosorum superbia longe alteque remotius. [2.5.17] Anima uero unde originem ducat quidue hic agat, quantum distet a deo, quid habeat proprium, quod alternat in utramque naturam, quatenus moriatur et quomodo immortalis probetur, quam magni putatis esse ordinis, ut ista discantur? Magni omnino atque certi, de quo breuiter, si tempus fuerit, post loquemur. Illud nunc a me accipiatis uolo, si quis temere ac sine ordine disciplinarum in harum rerum cognitionem audet inruere, pro studioso illum curiosum, pro docto credulum, pro cauto incredulum fieri. Itaque mihi quod modo interroganti tam bene atque apte respondetis, et miror unde sit et cogor cognoscere. Videamus tamen, quo usque progredi uestra latens possit intentio. Iam nobis Licenti etiam uerba reddantur, qui tam diu nescio qua cura occupatus alienus ab hoc sermone fuit, ut eum ista non aliter quam eos qui non assunt familiares nostros credam esse lecturum. Sed redi ad nos quaeso, Licenti, atque hic totus fac ut assis, tibi enim dico. Nam definitionem meam tu probasti, qua dictum est, quid sit esse cum deo, cum quo mentem sapientis manere immobilem me, quantum assequi ualeo, docere uoluistis. [2.6.18] Sed illud me mouet, quomodo, cum iste sapiens, quamdiu inter homines uiuit, in corpore esse non negetur, quo pacto fiat, ut eius corpore huc atque illuc uagante mens immobilis maneat. Isto enim modo potes dicere, cum mouetur nauis, homines, qui in ea sunt, non moueri, quamuis ab ipsis eam possideri gubernarique fateamur. Etenim si sola eam cogitatione regerent facerentque ire, quo uellent, tamen, cum ea moveretur, non possent illi qui ibidem constituti sunt non moueri. -Non, ait Licentius, animus ita est in corpore, ut corpus imperet animo. -Neque ego hoc dico, inquam; sed etiam eques non ita est in equo, ut ei equus imperet, et tamen, quamuis quo uelit equum agat, equo moto moueatur necesse est. -Potest, inquit, sedere ipse immobilis. -Cogis nos, inquam, definire, quid sit moueri; quod si potes, facias uolo. -Prorsus, inquit, maneat quaeso beneficium tuum; nam manet postulatio mea, et, ne me prorsus interroges, utrum mihi definire placeat, quando id facere potuero, ipse profitebor. -Quae cum dicta essent, puer de domo, cui dederamus id negotii, cucurrit ad nos et horam prandii esse nuntiauit. Tum ego: Quid sit, mquam, moueri, non definire nos puer iste sed ipsis oculis cogit ostendere. Eamus igitur et de isto loco in alium locum transeamus; nam nihil est aliud, nisi fallor, moueri. -Hic cum arrisissent, discessimus. [2.6.19] At ubi refecimus corpora, quoniam caelum obduxerat nubes, solito loco in balneo consedimus. Atque ego: Concedis ergo, inquam, Licenti, nihil esse aliud motum quam de loco in locum transitum? -Concedo, inquit. -Concedis ergo, inquam, neminem in eo loco esse, in quo non fuerat, et motum non fuisse? -Non intellego, inquit. -Si quid, inquam, in alio loco fuit dudum et nunc in alio est, motum esse concedis? -Assentiebatur. -Ergo, inquam, posset alicuius sapientis uiuum corpus hic modo nobiscum esse, ut animus hinc abesset? -Posset, inquit. -Etiamne, inquam, si nobiscum conloqueretur et nos aliquid doceret? -Etiamsi, inquit, nos ipsam doceret sapientiam, non illum dicerem nobiscum esse sed secum. -Non igitur in corpore? inquam. -Non, inquit. -Cui ego: Corpus illud, quod caret animo, nonne mortuum fateris, cum ego uiuum proposuerim? -Nescio, inquit, quomodo explicem. Nam et corpus hominis uiuum esse non posse uideo, si animus in eo non sit, et non possum dicere, ubiubi sit corpus sapientis, non eius animum esse cum deo. -Ego, inquam, faciam, ut hoc explices. Fortasse enim, quia ubique deus est, quoquo ierit sapiens, inuenit deum, cum quo esse possit. Ita fit, ut possimus et non negare ilium de loco in locum transire, quod est moueri, et tamen semper esse cum deo. -Fateor, inquit, corpus illud de loco in locum transitum facere sed mentem ipsam nego, cui nomen sapientis inpositum est. [2.7.20] Nunc interim tibi cedo, inquam, ne res obscurissima et diuitius diligentiusque tractanda inpediat in praesentia propositum nostrum. Sed illud uideamus, quondam definitum est a nobis, quid sit esse cum deo, utrum scire possimus etiam, quid sit esse sine deo, quamuis iam manifestum esse arbitror. Nam credo uideri tibi eos, qui cum deo non sunt, esse sine deo. -Si possent, inquit, mihi uerba suppetere, dicerem quod tibi fortasse non displiceret. Sed peto perferas infantiam meam resque ipsas, ut te decet, ueloci mente praeripias. Nam isti nec cum deo mihi uidentur esse et a deo tamen haberi, itaque non possum eos sine deo esse dicere, quos deus habet. Cum deo item non dico, quia ipsi non habent deum, si quidem deum habere iam inter nos pridem in sermone illo, quem die natali tuo iucundissimum habuimus, placuit nihil aliud esse quam deo perfrui. Sed fateor me formidare ista contraria, quomodo quisque nec sine deo sit nec cum deo. [2.7.21] Non te moueant ista, inquam. Nam ubi res conuenit, quis non uerba contemnat? Quare iam ad illam tandem ordinis definitionem redeamus. Nam ordinem esse dixisti, quo deus agit omnia. Nihil autem, ut uideo, non agit deus; nam inde tibi uisum est nihil praeter ordinem posse inueniri. -Manet inquit, sententia mea; sed iam uideo, quid sis dicturus utrum deus agat, quae non bene agi confitemur. -Optime, inquam; prorsus oculum in mentem iniecisti. Sed ut uidisti, quid essem dicturus, ita peto uideas, quid respondendum sit. -Atque ille nutans capite atque umeris: Turbamur, inquit. -Et huic forte quaestioni mater superuenerat. Atque ille post aliquantum silentium petit, ut a me hoc ipsum rursus interrogaretur; cui loco superius a Trygetio fuisse responsum non omnino animum aduerterat. Tum ego: Quid, inquam, uel cur tibi repetam? actum, aiunt, ne agas. Quare moneo potius, ut ea, quae supra dicta sunt, uel legere cures, si audire nequiuisti. Quam quidem absentiam a sermone nostro animi tui non aegre tuli diuque ita esse pertuli, ut neque illa impedirem, quae tecum intentus remotusque a nobis pro te agebas, et ea persequerer, quae te amittere stilus iste non sineret. [2.7.22] Nunc illud quaero, quod nondum discutere diligenti ratione temptauimus. Nam ut primum nobis istam de ordine quaestionem nescio quis ordo peperit, memini te dixisse hanc esse iustitiam dei, qua separat inter bonos et malos et sua cuique tribuit. Nam est, quantum sentio, manifestior iustitiae definitio; itaque respondeas uelim, utrum tibi uideatur aliquando deum non fuisse iustum. -Numquam, inquit. -Si ergo semper, inquam, deus iustus, semper bonum et malum fuerunt. -Prorsus, inquit mater, nihil aliud uideo, quod sequatur. Non enim iudicium, dei fuit ullum, quando malum non fuit, nec, si aliquando bonis et malis sua cuique non tribuit, potest uideri iustus fuisse. -Cui Licentius: Ergo dicendum nobis censes semper malum fuisse? -Non audeo inquit illa, hoc dicere. -Quid ergo dicemus? inquam; si deus iustus est, quia iudicat inter bonos et malos, quando non erat malum, non erat iustus. -Hic illis tacentibus animaduerti Trygetium respondere uelle atque permisi. At ille: Prorsus, inquit, erat deus iustus. Poterat enim bonum malumque secernere, si extitisset, et ex ipso, quo poterat, iustus erat. Non enim, cum dicimus Ciceronem prudenter inuestigasse coniurationem Catilinae, temperanter nullo corruptum fuisse praemio, quo parceret malis, iuste illos summo supplicio senatus auctoritate mactasse, fortiter sustinuisse omnia tela inimicorum et molem, ut ipse dixit, inuidiae, non in eo fuissent uirtutes istae, nisi Catilina rei publicae tantam perniciem comparasset. Virtus enim per se ipsa, non per aliquod huius modi opus consideranda est et in homine, quanto magis in deo, si tamen in angustiis rerum atque uerborum componere illis quoquo modo ista permittimur. Nam ut intellegamus, quia deus semper iustus fuit, quando extitit malum, quod a bono seiungeret, nihil distulit sua cuique tribuere; non enim tunc ei erat discenda iustitia, sed tunc ea utendum, quam semper habuit. [2.7.23] Quod cum et Licentius et mater in tanta necessitate approbassent: Quid, inquam, dicis, Licenti? ubi est, quod tam magnopere asseruisti, nihil praeter ordinem fieri? Quod enim factum est, ut malum nasceretur, non utique dei ordine factum est, sed cum esset natum, dei ordine inclusum est. -Et ille ammirans ac moleste ferens, quod tam repente bona causa esset lapsa de manibus: Prorsus, inquit, ex illo dico coepisse ordinem, ex quo malum esse coepit. -Ergo, inquam, ut esset ipsum malum, non ordine factum est, si, postquam malum ortum est, ordo esse coepit. [Semper erat ordo apud deum et aut semper fuit nihil, quod dicitur malum, aut, si aliquando inuenitur coepisse, quia ordo ipse aut bonum est aut ex bono est, numquam aliquid sine ordine fuit nec erit aliquando. Quamuis et nescio quid potius occurrit, sed illa consuetudine obliuionis elapsum est; quod credo ordine contigisse pro merito uel gradu uel ordine uitae.] -Nescio quomodo mihi, inquit, effugit quam nunc sperno sententia; non enim debui dicere, postquam malum natum est, coepisse ordinem, sed ut illa iustitia, de qua Trygetius disseruit, ita et ordinem fuisse apud deum, sed ad usum non uenisse, nisi postquam mala esse coeperunt. -Eodem, inquam, relaberis; illud enim, quod minime uis, inconcussum manet. Nam siue apud deum fuit ordo siue ex illo tempore esse coepit, ex quo etiam malum, tamen malum illud praeter ordinem natum est. Quod si concedis, fateris aliquid praeter ordinem posse fieri, quod causam tuam debilitat ac detruncat; si autem non concedis, incipit dei ordine natum malum uideri et malorum auctorem deum fateberis, quo sacrilegio mihi detestabilius nihil occurrit. -Quod cum siue non intellegenti siue dissimulanti se intellexisse uersarem saepius et uoluerem, nihil habuit quod diceret, et se silentio dedit. Tum mater: Ego, inquit, non puto nihil potuisse praeter dei ordinem fieri, quia ipsum malum, quod natum est, nullo modo dei ordine natum est, sed illa iustitia id inordinatum esse non siuit et in sibi meritum ordinem redegit et conpulit. [2.7.21] Hic ego, cum omnes cernerem studiosissime ac pro suis quemque uiribus deum quaerere sed ipsum, de quo agebamus, ordinem non tenere, quo ad illius ineffabilis maiestatis intellegentiam peruenitur: Oro uos, inquam, si, ut uideo, multum diligitis ordinem, ne nos praeposteros et inordinatos esse patiamini. Quamquam enim occultissima ratio se demonstraturam polliceatur nihil praeter diuinum ordinem fieri, tamen si quempiam ludi magistrum audiremus conantem docere puerum syllabas, quem prius litteras nemo docuisset, non dico ridendum tamquam stultum, sed uinciendum tamquam furiosum putaremus non ob aliud, opinor, nisi quod docendi ordinem non teneret. At multa talia et inperitos, quae a doctis reprehendantur ac derideantur, et dementes homines, quae nec stultorum iudicium fugiunt, facere nemo ambigit, et tamen etiam ista omnia, quae fatemur esse peruersa, non esse praeter diuinum ordinem alta quaedam et a multitudinis uel suspicione remotiss ima disciplina se it a studiosis et deum at que animas tantum amantibus animis manifestaturam esse promittit, ut non nobis summae numerorum possint esse certiores. [2.8.25] Haec autem disciplina ipsa dei lex est, quae apud eum fixa et inconcussa semper manens in sapientes animas quasi transcribitur, ut tanto se sciant uiuere melius tantoque sublimius, quanto et perfectius eam contemplantur intellegendo et uiuendo custodiunt diligentius. Haec igitur disciplina eis, qui illam nosse desiderant, simul geminum ordinem sequi iubet, cuius una pars uitae, altera eruditionis est. Adulescentibus ergo studiosis eius ita uiuendum est, ut a ueneriis rebus ab inlecebris uentris et gutturis, ab inmodesto corporis cultu et ornatu, ab inanibus negotiis ludorum ac torpore somni atque pigritiae, ab aemulatione obtrectatione inuidentia, ab honorum potestatumque ambitionibus, ab ipsius etiam laudis immodica cupiditate se abstineant, amorem autem pecuniae totius suae spei certissimum uenenum esse credant. Nihil eneruiter faciant, nihil audacter. In peccatis autem suorum uel pellant omnino iram uel ita frenent, ut sit pulsae similis. Neminem oderint, nulla uitia non curare uelint. Magnopere obseruent, cum uindicant, ne nimium sit, cum ignoscunt, ne parum. Nihil puniant, quod non ualeat ad melius, nihil indulgeant, quod uertat in peius. Suos putent omnes, in quos sibi potestas data fuerit. Ita seruiant, ut eis dominari pudcat, ita dominentur, ut eis seruire delectet. In alienorum autem peccatis molesti non sint inuito. Inimicitias uitent cautissime ferant aequissime, finiant citissime. In omni uero contractu atque conuersatione cum hominibus satis est seruare unum hoc uulgare prouerbium: nemini faciant, quod pati nolunt. Rem publicam nolint administrare nisi perfecti, perfici autem uel intra aetatem senatoriam festinent uel certe intra iuuentutem. Sed quisquis sero se ad ista conuerterit, non arbitretur nihil sibi esse praeceptum; nam ista utique facilius decocta aetate seruabit. In omni autem uita loco tempore amicos aut habeant aut habere instent. Obsequantur dignis etiam non hoc expectantibus, superbos minus curent, minime sint. Apte congruenterque uiuant, deum colant cogitent quaerant fide spe caritate subnixi. Optent tranquillitatem atque certum cursum studiis suis omniumque sociorum et sibi quibusque passunt mentem bonam pacatamque uitam. [2.9.26] Sequitur, ut dicam, quomodo studiosi erudiri debeant, qui sicut dictum est uiuere instituerunt. Ad discendum item necessario dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione. Tempore auctoritas, re autem ratio prior est. Aliud est enim, quod in agendo anteponitur, aliud, quod pluris in appetendo aestimatur. Itaque quamquam bonorum auctoritas imperitae multitudini uideatur esse salubrior, ratio uero aptior eruditis, tamen, quia nullus hominum nisi ex imperito peritus fit, nullus autem imperitus nouit, qualem se debeat praebere docentibus et quali uita esse docilis possit, euenit, ut omnibus bona magna et occulta discere cupientibus non aperiat nisi auctoritas ianuam. Quam quisque ingressus sine ulla dubitatione uitae optimae praecepta sectatur, per quae, cum docilis factus fuerit, tum demum discet et quanta ratione praedita sint ea ipsa, quae secutus est ante rationem, et quid sit ipsa ratio, quam post auctoritatis cunabula firmus et idoneus iam sequitur atque conprehendit, et quid intellectus, in quo uniuersa sunt -- uel ipse potius uniuersa -- et quid praeter uniuersa uniuersorum principium. Ad quam cognitionem in hac uita peruenire pauci, ultra quam uero etiam post hanc uitam nemo progredi potest. Qui autem sola auctoritate contenti bonis tantum moribus rectisque uotis constanter operam dederint aut contemnentes aut non ualentes disciplinis liberalibus atque optimis erudiri, beatos eos quidem, cum mter hommes uiuunt, nescio quo modo appellem, tamen inconcusse credo, mox ut hoc corpus reliquerint, eos, quo bene magis minusue uixerunt, eo facilius aut difficilius liberari. [2.9.27] Auctoritas autem partim diuina est, partim humana, sed uera firma summa ea est, quae diuina nominatur. In qua metuenda est aeriorum animalium mira fallacia, quae per rerum ad istos sensus corporis pertinentium quasdam diuinationes nonnullasque potentias decipere animas facillime consuerunt aut periturarum fortunarum curiosas aut fragilium cupidas potestatum aut inanium formidulosas miraculorum. Illa ergo auctoritas diuina dicenda est, quae non solum in sensibilibus signis transcendit omnem humanam facultatem sed et ipsum hominem agens ostendit ei, quo usque se propter ipsum depresserit, et non teneri sensibus, quibus uidentur illa miranda, sed ad intellectum iubet euolare simul demonstrans, et quanta hic possit et cur haec faciat et quam parui pendat. Doceat enim oportet et factis potestatem suam et humilitate clementiam et praeceptione naturam, quae omnia sacris, quibus initiamur, secretius firmiusque traduntur, in quibus bonorum uita facillime non disputationum ambagibus sed mysteriorum auctoritate purgatur. Humana uero auctoritas plerumque fallit, in eis tamen iure uidetur excellere, qui, quantum imperitorum sensus capit, multa dant indicia doctrinarum suarum et non uiuunt aliter, quam uiuendum esse praecipiunt. Quibus si aliqua etiam fortunae munera accesserint, quorum appareant usu magni contemtuque maiores, difficillimum omnino est, ut eis quisque uiuendi praecepta dantibus credens recte uituperetur. [2.10.28] Hic Alypius: Permagna, inquit, uitae imago abs te ante oculos nostros cum plene tum breuiter constituta est, cui quamuis cotidianis praeceptis tuis inhiemus, tamen nos hodie cupidiores flagrantioresque reddidisti. Ad quam, si fieri posset, non solum nos uerum etiam cunctos homines iam peruenire et eidem inhaerere cuperem, si, ut haec auditu mirabilia, ita essent imitatione facilia. Nam nescio quo modo -- quod utinam uel a nobis procul absit! -- animus humanus dum haec audiendo caelestia diuina ac prorsus uera esse proclamet, in adpetendo aliter se gerit, ut mihi uerissimum uideatur aut diuinos homines aut non sine diuina ope sic uiuere. -Cui ego: Haec praecepta uiuendi, quae tibi, ut semper, plurimum placent, Alypi, quamuis hic meis uerbis pro tempore expressa sint, non tamen a me inuenta esse optime scis. His enim magnorum hominum et paene diuinorum libri plenissimi sunt quod non propter te mihi dicendum putaui sed propter istos adulescentes, ne in eis quasi auctoritatem meam iure contemnant. Nam mihi omnino illos nolo credere nisi docenti rationemque reddenti, propter quos pro rerum magnitudine concitandos etiam te arbitror istum interposuisse sermonem. Non enim tibi sunt ad sequendum ista difficilia, quae tanta rapuisti auiditate tantoque in ea naturae admirabilis impetu ingressus es, ut ego tibi uerborum, tu mihi rerum magister effectus sis. Non enim est modo ulla causa mentiendi aut saltem occasionam neque te falsa tua laude studiosiorem fieri puto et hi adsunt, qui utrumque nouerunt, et ei sermo iste mittetur, cui nostrum nullus ignotus est. [2.10.29] Bonos autem uiros deditosque optimis moribus, si non aliter sentis atque dixisti, pauciores te arbitror esse credere, quam mihi probabile est; sed multi penitus latent, item multorum non latentium ea ipsa, quae mira sunt, latent; in animo enim sunt ista, qui neque sensu accipi potest et plerumque, dum congruere uult uitiosorum hominum conloquiis, ea dicit, quae aut probare aut adptere uideatur. Multa etiam facit non libenter propter aut uitandum odium hominum aut ineptiam fugiendam, quod nos audientes aut uidentes difficile aliter existimamus, quam sensus iste renuntiat, eoque fit, ut multos non tales esse credamus, quales et se ipsi et eos sui familiares nouerunt, quod tibi ex amicorum nostrorum quibusdam magnis animi bonis, quae nos soli scimus, persuadeas uelim. Nam error iste non minima et hac causa nititur, quod non pauci se subito ad bonam uitam miramque conuertunt, et donec aliquibus clarioribus factis innotescant, quales erant, esse creduntur. Nam ne longius abeam, quis istos adulescentes, qui antea nouerat, facile credat tam studiose magna quaerere, tantas repente in hac aetate indixisse inimicitias uoluptatibus? Ergo hanc opinionem pellamus ex animo; nam et illud diuinum auxilium, quod, ut decebat, religiose in ultimo sermonis tui posuisti, latius, quam nonnulli opinantur, officium clementiae suae per uniuersos populos agit. Sed ad disputationis nostrae, si placet, ordinem redeamus et, quoniam de auctoritate satis dictum est, uideamus, quid sibi ratio uelit. [2.11.30] Ratio est mentis motio ea, quae discuntur, distinguendi et conectendi potens, qua duce uti ad deum intellegendum uel ipsam quae aut in nobis aut usque quaque est animam rarissimum omnino genus hominum potest non ob aliud, nisi quia in istorum sensuum negotia progresso redire in semet ipsum cuique difficile est. Itaque cum in rebus ipsis fallacibus ratione totum agere homines moliantur, quid sit ipsa ratio et qualis sit, nisi perpauci prorsus ignorant. Mirum uidetur, sed tamen se ita res habet. Satis est hoc dixisse in praesentia; nam si uobis rem tantam, sicut intellegenda est, nunc ostendere cupiam, tam ineptus sim quam adrogans, si uel me illam iam percepisse profitear. Tamen quantum dignata est in res, quae nobis notae uidentur, procedere, indagemus eam, si possumus, interim, prout susceptus sermo desiderat. [2.11.31] Ac primum uideamus, ubi hoc uerbum, quod ratio uocatur, frequentari solet; nam illud nos mouere maxime debet quod ipse homo a ueteribus sapientibus ita definitus est: homo est animal rationale mortale. Hic genere posito, quod animal dictum est, uidemus additas duas differentias, quibus credo admonendus erat homo, et quo sibi redeundum esset et unde fugiendum. Nam ut progressus animae usque ad mortalia lapsus est, ita regressus esse in rationem debet, uno uerbo a bestiis, quod rationale, alio a diuinis separatur, quod mortale dicitur. Illud igitur nisi tenuerit, bestia erit, hinc nisi se auerterit, diuina non erit. Sed quoniam solent doctissimi uiri, quid inter rationale ac rationabile intersit, acute subtiliterque discernere, nullo modo est ad id quod instituimus neglegendum. Nam rationale esse dixerunt, quod ratione uteretur uel uti posset, rationabile autem, quod ratione factum esset aut dictum. Itaque has balneas rationabiles possumus dicere nostrumque sermonem, rationales autem uel illum, qui has fecit uel nos, qui loquimur. Ergo procedit ratio ab anima rationali scilicet in ea, quae uel fiunt rationabilia uel dicuntur. [2.11.32] Quo igitur uideo, in quibus potentia uisque rationis possit ipsis etiam sensibus admoueri, opera hominum, quae uidentur, et uerba, quae audiuntur. In utroque autem utitur mens gemino nuntio pro corporis necessitate, uno, qui oculorum est, altero aurium. Itaque cum aliquid uidemus congruentibus sibi partibus figuratum, non absurde dicimus rationabiliter apparere, itemque, cum aliquid bene concinere audimus, non dubitamus dicere, quod rationabiliter sonat. Nemo autem non rideatur, si dixerit: 'rationabiliter olet' aut 'rationabiliter sapit' aut 'rationabiliter molle est' nisi forte in his, quae propter aliquid ab hominibus procurata sunt, ut ita olerent uel saperent uel feruerent uel quid aliud, ut, si quis locum, unde grauibus odoribus serpentes fugantur, rationabiliter dicat ita olere causam intuens, quare sit factum, aut poculum, quod medicus confecerit, rationabiliter amarum esse uel dulce, aut quod temperari languido solium iusserit, calere rationabiliter aut tepere. Nemo autem hortum ingressus et rosam naribus admouens audet ita laudare: quam rationabiliter fragrat! nec si medicus fllam, ut olfaceret, iusserit -- tunc enim praeceptum uel datum illud rationabiliter, non tamen olere rationabiliter dicitur -- nec propterea, quia naturalis ille odor est. Nam quamuis a coco pulmentum condiatur, rationabiliter conditum possumus dicere, rationabiliter autem sapere, cum causa extrinsecus nulla sit sed praesenti satisfiat uoluptati, nullo modo ipsa loquendi consuetudine dicitur. Si enim quaeratur de illo, cui poculum medicus dederit, cur id dulciter sentire debuerit, aliud infertur, propter quod ita est, id est morbi genus, quod iam non in illo sensu est sed aliter sese habet in corpore. Si autem rogetur ligurriens aliquid gulae stimulo concitatus, cur ita dulce sit, et respondeat: 'quia libet' aut quia delector', nemo illud licet rationabillter dulce, nisi forte illius delectatio alicui rei sit necessaria et illud, quod mandit, ob hoc ita confectum sit. [2.11.33] Tenemus, quantum inuestigare potuimus, quaedam uestigia rationis in sensibus et, quod ad uisum atque auditum pertinet, in ipsa etiam uoluptate. Alii uero sensus non in uoluptate sua sed propter aliquid aliud solent hoc nomen exigere, id autem est rationalis animantis factum propter aliquem finem. Sed ad oculos quod pertinet, in quo congruentia partium rationabilis dicitur, pulchrum appellari solet, quod uero ad aures, quando rationabilem concentum dicimus cantumque numerosum rationabiliter esse conpositum, suauitas uocatur proprio iam nomine. Sed neque in pulchris rebus, quod nos color inlicit, neque in aurium suauitate, cum pulsa corda quasi liquide sonat atque pure, rationabile illud dicere solemus. Restat ergo, ut in istorum sensuum uoluptate id ad rationem pertinere fateamur, ubi quaedam dimensio est atque modulatio. [2.11.34] Itaque in hoc ipso aedificio singula bene considerantes non possumus non offendi, quod unum ostium uidemus in latere, alterum prope in medio nec tamen in medio collocatum. Quippe in rebus fabricatis nulla cogente necessitate iniqua dimensio partium facere ipsi aspectui uelut quandam uidetur inuiriam. Quod autem intus tres fenestrae, una in medio, duae a lateribus paribus interuallis solio lumen infundunt, quam nos delect at dil igentius intuent es quamque in se animum rapit! Manifesta res est nec multis uerbis uobis aperienda. Unde ipsi architecti iam suo uerbo rationem istam uocant et partes discorditer conlocatas dicunt non habere rationem. Quod late patet ac paene in omnes artes operaque humana diffunditur. Iam in carminibus, in quibus item dicimus esse rationem ad uoluptatem aurium pertinentem, quis non scntiat dimensionem esse totius huius suauitatis opificem? Sed histrione saltante cum bene spectantibus gestus illi omnes signa sint rerum, quamuis membrorum numerosus quidam motus oculos eadem illa dimensione delectet, dicitur tamen rationabilis illa saltatio, quod bene aliquid significet et ostendat excepta sensuum uoluptate. Non enim, si pinnatam Venerem faciat et Cupidinem palliatum, quamuis id mira membrorum motione atque conlocatione depingat, oculos uidetur offendere sed per oculos animum, cui signa rerum illa monstrantur; nam oculi offenderentur, si non pulchre moueretur. Hoc enim pertinebat ad sensum, in quo anima eo ipso, quod mixta est corpori, percipit uoluptatem. Aliud ergo sensus, aliud per sensum; nam sensum mulcet pulcher motus, per sensum autem animum solum pulchra in motu significatio. Hoc etiam in auribus facilius aduertitur; nam quicquid iocunde sonat, illud ipsum auditum libet atque inlicit, quod autem per eundem sonum bene significatur, nuntio quidem aurium sed ad solam mentem refertur. Itaque cum audimus illos uersus: quid tantum Oceano properent se tinguere soles hiberni uel quae tardis mora noctibus obstet aliter metra laudamus aliterque sententiam nec sub eodem intellectu dicimus: 'dictum est'. [2.12.35] Ergo iam tria genera sunt rerum, in quibus illud rationabile apparet, unum est in factis ad aliquem finem relatis alterum in discendo, tertium in delectando. Primum nos admonet nihil temere facere, secundum recte docere, ultimum beate contemplari; in moribus est illud superius, haec autem duo in disciplinis, de quibus nunc agimus. Namque illud, quod in nobis est rationale, id est quod ratione utitur et rationabilia uel facit uel sequitur, quia naturali quodam uinculo in eorum societate adstringebatur, cum quibus illi erat ipsa ratio communis -- nec homini homo firmissime sociari posset, nisi conloquerentur atque ita sibi mentes suas cogitationesque quasi refunderent -- uidit esse inponenda rebus uocabula, id est significantes quosdam sonos, ut, quoniam sentire animos suos non poterant, ad eos sibi copulandos sensu quasi interprete utercntur. Sed audiri absentium uerba non poterant; ergo illa ratio peperit ]itteras notatis omnibus oris ac linguae sonis atque discretis. Nihil autem horum facere poterat, si multitudo rerum sine quodam defixo termino infinite patere uideretur. Ergo utilitas numerandi magna necessitate animaduersa est. Quibus duobus repertis nata est illa librariorum et calculonum professio uelut quaedam grammaticae infantia, quam Varro litterationem uocat, Graece autem quomodo appelletur, non satis in praesentia recolo. [2.12.36] Progressa deinde ratio animaduertit eosdem oris sonos, quibus loqueremur et quos litteris iam signauerat, alios esse qui moderato uarie hiatu quasi enodati ac simplices faucibus sine ulla conlisione defluerent, alios diuerso pressu oris, tenere tamen aliquem sonum, extremos autem, qui nisi adiunctis sibi primis erumpere non ualerent. Itaque litteras hoc ordine, quo expositae sunt, uocales semiuocales et mutas nominauit, deinde syllabas notauit. Deinde uerba in octo genera formasque digesta sunt omnisque illorum motus integritas iunctura perite subtiliterque distincta sunt. Inde iam numerorum et dimensionis non inmemor adiecit animum in ipsas uocum et, syllabarum uarias moras atque inde spatia temporis alia dupla, et alia simpla esse conperit, quibus longae breuesque syllabae tenderentur. Notauit etiam ista et in regulas certas disposuit. [2.12.37] Poterat iam perfecta esse grammatica sed, quia ipso nomine profiteri se litteras clamat -- unde etiam Latine litteratura dicitur -factum est, ut, quicquid dignum memoria litteris mandaretur, ad eam necessario pertineret. Itaque unum quidem nomen, sed res infinita multiplex curarum plenior quam iocunditatis aut ueritatis huic disciplinae accessit, historia non tam ipsis historicis quam grammatic is laboriosa. Quis enim ferat imperitum uideri hominem qui uolasse Daedalum non audierit, mendacem illum, qui finxerit, stultum, qui crediderit, impudentem, qui interrogauerit, non uideri, aut in quo nostros familiares grauiter miserari soleo, qui si non responderint, quid uocata sit mater Euryali, accusantur inscitiae, cum ipsi eos, a quibus ea rogantur, uanos et ineptos nec curiosos audeant appellare? [2.13.38] Illa igitur ratio perfecta dispositaque grammatica admonita est quaerere atque attendere hanc ipsam uim, qua peperit artem; nam eam definiendo distribuendo colligendo non solum digesserat atque ordinarat uerum ab omni etiam falsitatis inreptione defenderat. Quando ergo transiret ad alia fabricanda, nisi ipsa sua prius quasi quaedam machinamenta et instrumenta distingueret notaret digereret proderetque ipsam disciplinam disciplinarum, quam dialecticam uocant? Haec docet docere, haec docet discere, in hac se ipsa ratio demonstrat atque aperit, quae sit, quid uelit, quid ualeat. Scit scire, sola scientes facere non solum uult sed etiam potest. Verum quoniam plerumque stulti homines ad ea quae suadentur recte utiliter et honeste, non ipsam sincerissimam quam rarus animus uidet ueritatem, sed proprios sensus consuetudinemque sectantur, oportebat eos non doceri solum, quantum queunt, sed saepe et mauime commoueri. Hanc suam partem, quae id ageret, necessitatis pleniorem quam puritatis refertissimo gremio deliciarum, quas populo spargat, ut ad utilitatem suam dignetur adduci, uocauit rhetoricam. Hactenus pars illa, quae in significando rationabilis dicitur, studiis liberalibus disciplinisque promota est. [2.14.39] Hinc se illa ratio ad ipsarum diuinarum rerum beatissimam contemplationem rapere uoluit. Sed ne de alto caderet, quaesiuit gradus atque ipsa sibi uiam per suas possessiones ordinemque molita est. Desiderabat enim pulchritudinem, quam sola et simplex posset sine istis oculis intueri, inpediebatur a sensibus. Itaque in eos ipsos paululum aciem torsit, qui ueritatem sese habere clamantes festinantem ad alia pergere inportuno strepitu rcuocabant. Et primo ab auribus coepit, quia dicebant ipsa uerba sua esse, quibus iam et grammaticam et dialecticam et rhetoricam fecerat. At ista potentissima secernendi cito uidit, quid inter sonum et id, cuius signum esset, distaret. Intellexit nihil aliud ad aurium iudicium pertinere quam sonum eumque esse triplicem, aut in uoce animantis aut in eo, quod flatus in organis faceret, aut in eo, quod pulsu ederetur; ad primum pertinere tragoedos uel comoedos uel choros cuiuscemodi atque omnes omnino, qui uoce propria canerent, secundum tibiis et similibus instrumentis deputari, tertio dari citharas lyras cymbala atque omne, quod percutiendo canorum esset. [2.14.40] Videbat autem hanc materiam esse uilissimam, nisi certa dimensione temporum et acuminis grauitatisque moderata uarietate soni figurarentur. Recognouit hinc esse illa semina, quae in grammatica, cum syllabas diligenti consideratione uersaret, pedes et accentus uocauerat, et quia in ipsis uerbis breuitates et longitudines syllabarum prope aequali multitudine sparsas in oratione attendere facile fuit, temptauit pedes illos in ordines certos disponere atque coniungere, et in eo primo sensum ipsum secuta moderatos inpressit articulos, quae caesa et membra nominant. Et ne longius pedum cursus prouolueretur, quam eius iudicium posset sustinere, modum statuit, unde reuerteretur, et ab eo ipso uersum uocauit. Quod autem non esset certo fine moderatum sed tamen rationabiliter ordinatis pedibus curreret, rhythmi nomine notauit, qui Latine nihil aliud quam numerus dici potuit. Sic ab ea poetae geniti sunt. In quibus cum uideret non solum sonorum sed etiam uerborum rerumque magna momenta, plurimum eos honorauit eisque tribuit quorum uellent rationabilem mendaciorum potestatem. Et quoniam de prima illa disciplina stirpem ducebant, iudices in eos grammaticos esse permisit. [2.14.41] In hoc igitur quarto gradu siue in rhythmis siue in ipsa modulatione intellegebat regnare numeros totumque perficere; inspexit diligentissime, cuius modi essent, reperiebat diuinos et sempiternos, praesertim quod ipsis auxiliantibus omnia superiora contexuerat. Et iam tolerabat aegerrime splendorem illorum atque serenitatem corporea uocum materia decolorari. Et quoniam illud, quod mens uidet, semper est praesens et inmortale adprobatur -- cuius generis numeri apparebant -- sonus autem, quia sensibilis res est, praeterfluit in praeteritum tempus inprimiturque memoriae, rationabili mendacio iam poetis fauente ratione Iouis et Memoriae filias Musas esse confictum est. Unde ista disciplina sensus intellectusque parhceps musicae nomen inuenit. [2.15.42] Hinc profecta est in oculorum opes et terram caelumque conlustrans sensit nihil aliud quam pulchritudinem sibi placere et in pulchritudine figuras, in figuris dimensiones, in dimensionibus numeros quaesiuitque ipsa secum, utrum ibi talis linea talisque rotunditas uel quaelibet alia forma et figura esset, qualem intellegentia contineret. Longe deteriorem inuenit et nulla ex parte, quod uiderent oculi, cum eo, quod mens cerneret, conparandum. Haec quoque distincta et disposita in disciplinam redegit appellauitque geometricam. Motus eam caeli multum mouebat et ad se diligenter considerandum inuitabat. Etiam ibi per constantissimas temporum uices, per astrorum ratos definitosque cursus, per interuallorum spatia moderata intellexit nihil aliud quam illam dimensionem numerosque dominari, quae similitcr definiendo ac secernendo in ordinem nectens astrologiam genuit, magnum religios is argumentum tormentumque curiosis. [2.15.43] In his igitur omnibus disciplinis occurrebant ei omnia numerosa, quae tamen in illis dimensionibus manifestius eminebant, quas in se ipsa cogitando atque uoluendo intuebatur uerissimas, in his autem, quae sentiuntur, umbras earum potius atque uestigia recolebat. Hic se multum erexit multumque praesumpsit, ausa est inmortalem animam conprobare. Tractauit omnia diligenter, percepit prorsus se plurimum' posse et quicquid posset numeris posse. Mouit eam quoddam miraculum et suspicari coepit se ipsam fortasse numerum esse eum ipsum, quo cuncta numerarentur, aut si id non esset, ibi tamen eum esse, quo peruenire satageret. Hunc uero totis uiribus conprehendit, qui iam uniuersae ueritatis index futurus, ille, cuius mentionem fecit Alypius, cum de Academicis quaereremus, quasi Proteus in manibus erat. Imagines enim falsae rerum earum, quas numeramus, ab illo occultissimo quo numeramus, defluentes in sese rapiunt cogitationem et saepe illum, cum iam tenetur, elabi faciunt. [2.16.44] Quibus si quisque non cesserit et illa omnia, quae per tot disciplinas late uarieque diffusa sunt, ad unum quiddam simplex uerum certumque redegerit, eruditi dignissimus nomine non temere iam quaerit illa diuina non iam credenda solum uerum etiam contemplanda intellegenda atque retinenda. Quisquis autem uel adhuc seruus cupiditatum et inhians rebus pereuntibus uel iam ista fugiens casteque uiuens, nesciens tamen, quid sit nihil, quid informis materia, quid formatum exanime, quid corpus, quid species in corpore, quid locus, quid tempus, quid in loco, quid in tempore, quid motus secundum locum, quid motus non secundum locum, quid stabilis motus, quid sit aeuum, quid sit nec in loco esse nec nusquam, quid sit praeter tempus et semper, quid sit et nusquam esse et nusquam non esse et numquam esse et numquam non esse, quisquis ergo ista nesciens, non dico de summo illo deo, qui scitur melius nesciendo, sed de anima ipsa sua quaerere ac disputare uoluerit, tantum errabit, quantum errari plurimum potest. Facilius autem ista congoscet, qui numeros simplices atque intellegibiles conprehenderit; porro istos conprehendet, qui et ingenio ualens et priuilegio aetatis aut cuiuslibet felicitatis otiosus et studio uehementer incensus memoratum disciplinarum ordinem, quantum satis est, fuerit persecutus. Cum enim artes illae omnes liberales partim ad usum uitae partim ad cognitionem rerum conteplationemque discantur, usum earum assequi difficillimum est nisi ei, qui ab ipsa pueritia ingeniosissimus instantissime atque constantissime operam dederit. [2.17.45] Quod uero ex illis ad id, quod quaerimus, opus est, ne te quaeso, mater, haec uelut rerum inmensa quaedam silua deterreat. Etenim quaedam de omnibus eligentur numero paucissima, ui potentissima, cognitione autem multis quidem ardua, tibi tamen, cuius ingenium cotidie mihi nouum est et cuius animum uel aetate uel admirabili temperantia remotissimum ab omnibus nugis et a magna labe corporis emergentem in se multum surrexisse cognosco, tam erunt facilia quam difficilia tardissimis miserrimeque uiuentibus. Si enim dicam te facile ad eum sermonem peruenturam, qui locutionis et linguae uitio careat, profecto mentiar. Me enim ipsum, cui magna necessitas fuit ista perdiscere, adhuc in multis uerborum sonis Itali exagitant et a me uicissim, quod ad ipsum sonum attinet, reprehenduntur. Aliud est enim esse arte, aliud gente securum. Soloecismos autem quos dicimus fortasse quisque doctus diligenter attendens in oratione mea reperiet, non enim defuit qui mihi nonnulla huius modi uitia ipsum Ciceronem fecisse peritissime persuasisset. Barbarismorum autem genus nostris temporibus tale conpertum est, ut et ipsa eius oratio barbara uideatur, qua Roma seruata est. Sed tu contemptis istis uel puerilibus rebus uel ad te non pertincntibus ita grammaticae pacne diuinam uim naturamque cognosces, ut eius animam tenuisse, corpus disertis reliquisse uidearis. [2.17.46] Hoc etiam de caeteris huius modi artibus dixerim, quas si penitus fortasse contemnis, admoneo te, quantum filius audeo quantumque permittis, ut fidem istam tuam, quam uenerandis mysteriis percepisti, firme cauteque custodias, deinde ut in hac uita atque moribus constanter uigilanterque permaneas. De rebus autem obscurissimis et tamen diuinis, quomodo deus et nihil mali faciat et sit omnipotens et tanta mala fiant et cui bono mundum fecerit, qui non erat indiguus, et utrum semper fuerit malum an tempore coeperit et, si semper fuit, utrum sub conditione dei fuerit et, si fuit, utrum etiam iste mundus semper fuerit, in quo illud malum diuino ordine domaretur -- si autem hic mundus aliquando esse coepit, quomodo, antequam esset, potestate dei malum tenebatur et quid opus erat mundum fabricari, quo malum, quod iam dei potestas frenabat ad poenas animarum includeretur? Si autem fuit tempus, quo sub dei dominio malum non erat, quid subito accidit, quod per aeterna retro tempora non acciderat? In deo enim nouum extitisse consilium, ne dicam impium, ineptissimum est dicere. Si autem inportunum fuisse et quasi improbum malum deo dicimus, quod nonnulli existimant, iam nemo doctus risum tenebit, nemo non suscensebit indoctus; quid enim potuit deo nocere mali nescio qua illa natura? Si enim dicunt non potuisse, fabricandi mundi causa non erit, si potuisse dicunt, inexpiabile nefas est deum uiolabilem credere, nec ita saltem, ut uel uirtute prouiderit, ne sua substantia uiolaretur, namque animam poenas hic pendere fatentur, cum inter eius et dei substantiam nihil uelint omnino distare. Si autem istum mundum non factum dicamus, impium est atque ingratum credere, ne illud sequatur, quod deus eum non fabricarit -- ergo de his atque huius modi rebus aut ordine illo eruditionis aut nullo modo quicquam requirendum est. [2.18.47] Et ne quisquam latissimum aliquid nos conplexos esse arbitretur, hoc dico planius atque breuius, ad istarum rerum cognitionem neminem adspirare debere sine illa quasi duplici scientia bonae disputationis potentiaeque numerorum. Si quis etiam hoc plurimum putat, solos numeros optime nouerit aut solam dialecticam. Si et hoc infinitum est, tantum perfecte sciat, quid sit unum in numeris quantumque ualeat nondum in illa summa lege summoque ordine rerum omnium, sed in his, quae cotidie passim sentimus atque agimus. Excipit enim hanc eruditionem iam ipsa philosophiae disciplina et in ea nihil plus inueniet, quam quid sit unum, sed longe altius longeque diuinius. Cuius duplex quaestio est, una de anima, altera de deo. Prima efficit, ut nosmet ipsos nouerimus, altera, ut originem nostram. Illa nobis dulcior, ista carior, illa nos dignos beata uita, beatos haec facit, prima est illa discentibus, ista iam doctis. Hic est ordo studiorum sapientiae, per quem fit quisque idoneus ad intellegendum ordinem rerum, id est ad dinoscendos duos mundos et ipsum parentem uniuersitatis, cuius nulla scientia est in anima nisi scire, quomodo eum nesciat. [2.18.48] Hunc igitur ordinem tenens anima iam philosophiae tradita primo se ipsam inspicit et, cui iam illa eruditio persuasit aut suam aut se ipsam esse rationem, in ratione autem aut nihil esse melius et potentius numeris aut nihil aliud quam numerum esse rationem, ita secum loquetur: ego quodam meo motu interiore et occulto ea, quae discenda sunt, possum discernere uel conectere et haec uis mea ratio uocatur. Quid autem discernendum est, nisi quod aut unum putatur et non est aut certe non tam unum est quam putatur? item cur quid conectendum est, nisi ut unum fiat, quantum potest? Ergo et in discernendo et in conectendo unum uolo et unum amo, sed cum discerno, purgatum, cum conecto, integrum uolo. In illa parte uitantur aliena, in hac propria copulantur, ut unum aliquid perfectum fiat. Lapis ut esset lapis, omnes eius parses omnisque nature in unum solidata est. Quid arbor? Nonne arbor non esset, si una non esset? Quid membra cuiuslibet animantis ac uiscera et quicquid est eorum, e quibus constat? Certe si unitatis patiantur diuortium, non erit animal. Amici quid aliud quam unum esse conantur? Et quanto magis unum, tanto magis amici sunt. Populus una ciuitas est, cui est periculosa dissensio. Quid est autem dissentire nisi non unum sentire? Ex multis militibus fit unus exercitus. Nonne quaeuis multitudo eo minus uincitur, quo magis in unum coit? Unde ipsa coitio in unum cuneus nominatus est quasi couneus. Quid amor omnis? Nonne unum uult fieri cum eo, quod amat et, si ei contingat, unum cum eo fit? Voluptas ipsa non ob aliud delectat uehementius, nisi quod amantia sese corpora in unum coguntur. Dolor uncle perniciosus est? Quia id, quod unum erat, dissicere nititur. Ergo molestum et periculosum est unum fieri cum eo, quod separari potest. [2.19.49] Ex multis rebus passim ante iacentibus, deinde in unam formam congregatis unam facto domum. Melior ego, si quidem ego facto, illa fit, ideo melior, quia facto, non dubium est inde me esse meliorem, quam domus est. Sed non inde sum melior hirundine aut apicula -- nam et illa nidos adfabre struit et illa fauos -- sed his melior, quia rationale animal sum. At si in ratis dimensionibus ratio est, numquidnam et aues quod fabricant, minus apte congruenterque dimensum est? Immo numerosissimum est. Non ergo numerosa faciendo sed numeros congoscendo melior sum. Quid ergo? illae nescientes operari numerosa poterant? Poterant profecto. Unde id docetur? Ex eo, quod nos quoque certis dimensionibus linguam dentibus et palato adcommodamus, ut ex ore litterae ac uerba prorumpant, nec tamen cogitamus, cum loquimur, quo motu oris id facere debeamus. Deinde quis bonus cantator, etiamsi musicae sit imperitus, non ipso sensu naturali et rhythmum et melos perceptum memoria custodial in canendo, quo quid fieri numerosius potest? Hoc nescit indoctus, sed tamen facit operante nature. Quando autem melior et pecoribus praeponendus? Quando nouit, quod faciat. Nihil aliud me pecori praeponit, nisi quod rationale animal sum. [2.19.50] Quomodo igitur inmortalis est ratio et ego simul et rationale et mortale quiddam esse definior? An ratio non est inmortalis? Sed unum ad duo uel duo ad quattuor uerissima ratio est nec magis heri fuit ista ratio uera quam hodie nec magis eras aut post annum erit uera nec, si omnis iste mundus concidat, poterit ista ratio non esse. Ista enim semper talis est, mundus autem iste nec herd habuit nec eras habebit, quod habet hodie, nec hodierno ipso die uel spatio unius horae eodem loco solem habuit; ita, cum in eo nihil manes, nihil uel paruo spatio temporis habet eodem modo. Igitur si inmortalis est ratio et ego, qui ista omnia uel discerno uel conecto, ratio sum, illud, quo mortale appellor, non est meum; aut si anima non id est, quod ratio, et tamen ratione utor et per rationem melior sum, a deteriore ad melius, a mortali ad inmortale fugiendum est. Haec et alla multa secum anima bene erudite loquitur atque agitat, quae persequi nolo, ne, cum ordinem uos docere cupio, modum excedam, qui peter est ordinis. Gradatim enim se et ad mores uitamque optimam non iam sola fide sed certa ratione perducit. Cui numerorum uim atque potentiam diligenter intuenti nimis indignum uidebitur et nimis flendum per suam scientiam uersum bene currere citharamque concinere et suam uitam seque ipsam, quae anima est, deuium iter sequi et dominante sibi libidine cum turpissimo se uitiorum strepitu dissonare. [2.19.51] Cum autem se conposuerit et ordinarit atque concinnam pulchramque reddiderit, audebit iam deum uidere atque ipsum fontem, uncle manat omne uerum, ipsumque patrem ueritatis. Deus magne, qui erunt illi oculi, quam sani, quam decori, quam ualentes, quam constantes, quam sereni, quam beati! Quid autem est illud, quod uident? quid quaeso, quid arbitremur, quid aestimemus, quid loquamur? Cotidiana uerba occurrunt et sordidata sunt omnia uilissimis rebus. Nihil amplius dicam nisi promitti nobis aspectum pulchritudinis, cuius imitatione pulchra, cuius conparatione foeda sunt caetera. Hanc quisquis uiderit -- uidebit autem, qui bene uiuit, bene orat, bene studet -- quando eum mouebit, cur alius optans habere filios non habeas, alius abundanter, exponat alius, oderit nascituros, alius diligat natos? Quomodo non repugnet nihil futurum esse, quod non sit apud deum, ex quo necesse est ordine omnia fieri et tamen non frustra deum rogari? Postremo quando istum uirum mouebunt aut ulla onera aut ulla pericula aut ulla fastidia aut ulla blandimenta fortunae? In hoc enim sensibili mundo uehementer considerandum est, quid sit tempus et locus, ut, quod delectat in parse siue loci siue temporis, intellegatur tamen multo esse melius totum, cuius illa pars est, et rursus, quod offendit in parse, perspicuum sit homini docto non ob aliud offendere, nisi quia non uidetur totum, cui pars illa mirabiliter congruit, in illo uero mundo intellegibili quamlibet partem tamquam totum pulchram esse atque perfectam. Dicentur ista latius, si uestra studia siue memoratum istum a nobis siue alium fortasse breuiorem atque commodiorem, rectum tamen ordinem, ut hortor ac spero, tenere instituerint atque omnino gnauiter constanterque tenuerint. [2.20.52] Quod ut nobis liceat, summa opera danda est optimis moribus, deus enim noster aliter nos exaudire non poterit bene autem uiuentes facillime exaudiet. Oremus ergo, non ut nobis diuitiae uel honores uel huius modi res fluxae atque nutantes et quouis resistente transeuntes, sed ut ea proueniant, quae nos bonos faciant ac beatos. Quae uota ut deuotissime inpleantur, tibi maxime hoc negotium, mater, iniungimus, cuius precibus in dubitanter credo atque confirmo mihi istam mentem deum dedisse, ut inueniendae ueritati nihil omnino praeponam, nihil aliud uelim, nihil cogitem, nihil amem, nec desino credere nos hoc tantum bonum, quod te promerente concupiuimus, eadem te petente adepturos. Iam uero te, Alypi, quid horter, quid moneam? Qui propterea nimius non es, quia talia quantumuis amare fortasse semper parum, nimium uero numquam recte dici potest. [2.20.53] Hic ille: Vere effecisti, inquit, ut memoriam doctissimorum ac magnorum uirorum, quae aliquando pro rerum magnitudine incredibilis uidebatur, et cotidiana consideratione et ista praesenti quae in te nobis est admiratione non solum dubiam non habeamus uerum etiam, si necesse sit, de illa iurare possimus. Quid enim? Nobis nonne illa uenerabilis ac prope diuina quae iure et habita est et probata Pythagorae disciplina abs te hodie nostris etiam paene oculis reserata est, cum et uitae regulas et scientiae non tam itinera quam ipsos campos ac liquida aequora et, quod illi uiro magnae uenerationi fuit, ipsa etiam sacraria ueritatis ubi essent, qualia essent, quales quaererent, et breuiter et ita plane significasti, ut, quamuis suspicemur et credamus tibi esse adhuc secretiora, tamen non absque inpudentia nos putemus, si amplius quicquam flagitandum arbitremur? [2.20.54] Accipio ista, inquam, libenter -- neque enim me tam uerba tua, quae uera non sunt, quam uerus in uerbis animus delectat atque excitat -- et bene, quod ei mitterc statuimus has litteras, qui de nobis solet libenter multa mentiri. Si qui autem alii fortasse legerint, neque hos metuo, ne tibi suscenseant. Quis enim amantis errori in iudicando non beniuolentissime ignoscat? Quod autem Pythagorae mentionem fecisti, nescio quo illo diuino ordinc occulto tibi in mentem uenisse credo. Res enim multum necessaria mihi prorsus exciderat, quam in illo uiro -- si quid litteris memoriae mandatis credendum est; quamuis Varroni quis non credat? -- mirari et paene cotidianis, ut scis, ecferre laudibus soleo, quod regendae rei publicae disciplinam suis auditoribus ultimam tradebat iam doctis iam perfectis iam sapientibus iam beatis. Tantos ibi enim fluctus uidebat, ut eis nollet committere nisi uirum, qui et in regendo paene diuina scopulos euitaret, et si omnia defecissent, ipse illis fluctibus quasi scopulus fieret. De solo enim sapiente uerissime dici potest: ille uel ut pelagi rupes immota resistit et caetera, quae luculentis in hanc sententiam uersibus dicta sunt. Hic finis disputationis factus est laetisque omnibus et multum sperantibus consessum dimisimus, cum iam nocturnum lumen fuisset inlatum.