SCANNED FROM: Bibliotheque Augustinienne, Oeuvres de Saint Augustin. V. Dialogues philosophiques. II. Dieu et l'ame. Ed. de Pierre de Labriolle, Desclee, De Brouwer et Cie 1939, pp.24-???. AURELII AUGUSTINI SOLILOQUIA LIBER PRIMUS DISPUTATIO PRIMA [1.1.1] Voluenti mihi multa ac uaria mecum diu, ac per multos dies sedulo quaerenti memetipsum ac bonum meum, quidue mali euitandum esset; ait mihi subito, siue ego ipse, siue alius quis extrinsecus, siue intrinsecus, nescio: nam hoc ipsum est quod magnopere scire molior, ait ergo mihi... RATIO. Ecce, fac te inuenisse aliquid; cui commendabis, ut pergas ad alia? AUGUSTINUS. Memoriae scilicet. RATIO. Tantane illa est ut excogitata omnia bene seruet? AUGUSTINUS. Difficile est, immo non potest. RATIO. Ergo scribendum est. Sed quid agis, quod ualetudo tua scribendi laborem recusat? Nec ista dictari debent; nam solitudinem meram desiderant. AUGUSTINUS. Verum dicis. Itaque prorsus nescio quid agam RATIO. Ora salutem et auxilium quo ad concupita peruenias, et hoc ipsum litteris manda, ut prole tua fias animosior. Deinde quod inuenis paucis conclusiunculis breuiter collige. Nec modo cures inuitationem turbae legentium; paucis ista sat erunt ciuibus tuis. AUGUSTINUS. Ita faciam. [1.1.2] Deus uniuersitatis conditor, praesta mihi primum ut bene te rogem, deinde ut me agam dignum quem exaudias, postremo ut liberes. Deus per quem omnia, quae per se non essent, tendunt esse. Deus qui ne id quidem quod se inuicem perimit, perire permittis. Deus qui de nihilo mundum istum creasti, quem omnium oculi sentiunt pulcherrimum. Deus qui malum non facis, et facis esse ne pessimum fiat. Deus qui paucis ad id quod uere est refugientibus, ostendis malum nihil esse. Deus per quem uniuersitas etiam cum sinistra parte perfecta est. Deus a quo dissonantia usque in extremum nulla est, cum deteriora melioribus concinunt. Deus quem amat omne quod potest amare, siue sciens, siue nesciens. Deus in quo sunt omnia, cui tamen uniuersae creaturae nec turpitudo turpis est, nec malitia nocet, nec error errat. Deus qui nisi mundos uerum scire noluisti. Deus pater ueritatis, pater sapientiae, pater uerae summaeque uitae, pater beatitudinis, pater boni et pulchri, pater intelligibilis lucis, pater euigilationis atque illuminationis nostrae, pater pignoris quo admonemur redire ad te. [1.1.3] Te inuoco, Deus ueritas, in quo et a quo et per quem uera sunt, quae uera sunt omnia. Deus sapientia, in quo et a quo et per quem sapiunt, quae sapiunt omnia. Deus uera et summa uita, in quo et a quo et per quem uiuunt, quae uere summeque uiuunt omnia. Deus beatitudo, in quo et a quo et per quem beata sunt, quae beata sunt omnia. Deus bonum et pulchrum, in quo et a quo et per quem bona et pulchra sunt, quae bona et pulchra sunt omnia. Deus intelligibilis lux, in quo et a quo et per quem intelligibiliter lucent, quae intelligibiliter lucent omnia. Deus cuius regnum est totus mundus, quem sensus ignorat. Deus de cuius regno lex etiam in ista regna describitur. Deus a quo auerti, cadere; in quem conuerti, resurgere; in quo manere, consistere est. Deus a quo exire, emori; in quem redire, reuiuiscere; in quo habitare, uiuere est. Deus quem nemo amittit, nisi deceptus; quem nemo quaerit, nisi admonitus; quem nemo inuenit, nisi purgatus. Deus quem relinquere, hoc est quod perire; quem attendere, hoc est quod amare; quem uidere, hoc est quod habere. Deus cui nos fides excitat, spes erigit, charitas iungit, Deus per quem uincimus inimicum, te deprecor. Deus per quem accepimus ne omnino periremus. Deus a quo admonemur ut uigilemus. Deus per quem a malis bona separamus. Deus per quem male fugimus, et bona sequimur. Deus per quem non cedimus aduersitatibus. Deus per quem bene seruimus et bene dominamur. Deus per quem discimus aliena esse quae aliquando rostra, et nostra esse quae aliquando aliena putabamus. Deus per quem malorum escis atque illecebris non haeremus. Deus per quem nos res minutae non minuunt. Deus per quem melius nostrum deteriori subiectum non est. Deus per quem mors absorbetur in uictoriam (I Cor. 15:54). Deus qui nos conuertis. Deus qui nos eo quod non est exuis, et eo quod est induis. Deus qui nos exaudibiles facis. Deus qui nos munis. Deus qui nos in omnem ueritatem inducis. Deus qui nobis omnia bona loqueris, nec insanos facis, nec a quoquam fieri sinis. Deus qui nos reuocas in uiam. Deus qui nos deducis ad ianuam. Deus qui facis ut pulsantibus aperiatur (Matth. 7:8). Deus qui nobis das panem uitae. Deus per quem sitimus potum, quo hausto nunquam sitiamus (Ioan. 6:35). Deus qui arguis saeculum de peccato, de iustitia, et de iudicio (Id. 16:8). Deus per quem nos non mouent qui minime credunt. Deus per quem improbamus eorum errorem, qui animarum merita nulla esse apud te putant. Deus per quem non seruimus infirmis et egenis elementis (Galat. 4:9). Deus qui nos purgas, et ad diuina praeparas praemia, adueni mihi propitius tu. [1.1.4] Quidquid a me dictum est, unus Deus tu, tu ueni mihi in auxilium; una aeterna uera substantia, ubi nulla discrepantia, nulla confusio, nulla transitio, nulla indigentia, nulla mors. Ubi summa concordia, summa euidentia, summa constantia, summa plenitudo, summa uita. Ubi nihil deest, nihil redundat. Ubi qui gignit, et quem gignit unum est. Deus cui seruiunt omnia quae seruiunt; cui obtemperat omnis bona anirma. Cuius legibus rotantur poli, cursus suos sidera peragunt, sol exercet diem, luna temperat noctem: omnisque mundus per dies, uicissitudine lucis et noctis; per menses, incrementis decrementisque lunaribus; per annos, ueris, aestatis, autumni et hiemis successionibus; per lustra, perfectione cursus solaris; per magnos orbes, recursu in ortus suos siderum, magnam rerum constantiam, quantum sensibilis materia patitur, temporum ordinibus replicationibusque custodit. Deus cuius legibus in aeuo stantibus, motus instabilis rerum mutabilium perturbatus esse non sinitur, frenisque circumeuntium saeculorum semper ad similitudinem stabilitatis reuocatur: cuius legibus arbitrium animae liberum est, bonisque praemia et malis poenae, fixis per omnia necessitatibus distributae sunt. Deus a quo manant usque ad nos omnia bona, a quo coercentur a nobis omnia mala. Deus supra quem nihil, extra quem nihil, sine quo nihil est. Deus sub quo totum est, in quo totum est, cum quo totum est. Qui fecisti hominem ad imaginem et similitudinem tuam, quod qui se ipse nouit agnoscit. Exaudi, exaudi, exaudi me, Deus meus, Domine meus, rex meus, pater meus, causa mea, spes mea, res mea, honor meus, domus mea, patria mea, salus mea, lux mea, uita mea. Exaudi, exaudi, exaudi me more illo tuo paucis notissimo. [1.1.5] Iam te solum amo, te solum sequor, te solum quaero, tibi soli seruire paratus sum, quia tu solus iuste dominaris; tui iuris esse cupio. Iube, quaeso, atque impera quidquid uis, sed sana et aperi aures meas, quibus uoces tuas audiam. Sana et aperi oculos meos, quibus nutus tuos uideam. Expelle a me insaniam, ut recognoscam te. Dic mihi qua attendam, ut aspiciam te, et omnia me spero quae iusseris esse facturum. Recipe, oro, fugitiuum tuum, Domine, clementissime pater: iamiam satis poenas dederim, satis inimicis tuis, quos sub pedibus habes, seruierim, satis fuerim fallaciarum ludibrium. Accipe me ab istis fugientem famulum tuum, quia et isti me quando a te fugiebam acceperunt alienum. Ad te mihi redeundum esse sentio: pateat mihi pulsanti ianua tua; quomodo ad te perueniatur doce me. Nihil aliud habeo quam uoluntatem; nihil aliud scio nisi fluxa et caduca spernenda esse; certa ct aeterna requirenda. Hoc facio, Pater, quia hoc solum noui , sed unde ad te perueniatur ignoro. Tu mihi suggere, tu ostende, tu uiatieum praebe. Si fide te inueniunt qui ad te refugiunt, fidem da; si uirtute, uirtutem; si scientia, scientiam. Auge in me fidem, auge spem, auge caritatem. O admiranda et singularis bonitas tua! [1.1.6] Ad te ambio, et quibus rebus ad te ambiatur, a te rursum peto. Tu enim si deseris, peritur: sed non deseris, quia tu es summum bonum, quod nemo recte quaesiuit, et minime inuenit. Omnis autem recte quaesiuit, quem tu recte quaerere fecisti. Fac me, Pater, quaerere te, uindica me ab errore; quaerenti te mihi nihil aliud pro te occurrat. Si nihil aliud desidero quam te, inueniam te iam, quaeso, Pater. Si autem est in me superflui alicuius appetitio, tu ipse me munda, et fac idoneum ad uidendum te. Caeterum de salute huius mortalis corporis mei, quamdiu nescio quid mihi ex eo utile sit, uel eis quos diligo, tibi illud committo, Pater sapientissime atque optime, et pro eo quod ad tempus admonueris deprecabor: tantum oro excellentissimam clementiam tuam, ut me penitus ad te conuertas, nihilque mihi repugnare facias tendenti ad te, iubeasque me dum hoc ipsum corpus ago atque porto, purum, magnanimum, iustum, prudentemque esse, perfectumque amatorem perceptoremque sapientiae tuae, et dignum habitatione, atque habitatorem beatissimi regni tui. Amen, amen. [1.2.7] AUGUSTINUS. Ecce oraui Deum. RATIO. Quid ergo scire uis? AUGUSTINUS. Haec ipsa omnia quae oraui. RATIO. Breuiter ea collige. AUGUSTINUS. Deum et animam scire cupio. RATIO. Nihilne plus? AUGUSTINUS. Nihil omnino. RATIO. Ergo incipe quaerere. Sed prius explica quomodo tibi si demonstretur Deus, possis dicere: Sat est. AUGUSTINUS. Nescio quomodo mihi demonstrari debeat, ut dicam, Sat est: non enim credo me scire aliquid sic, quomodo scire Deum desidero. RATIO. Quid ergo agimus? Nonne censes prius tibi esse sciendum, quomodo tibi Deum scire satis sit, quo cum perueneris non amplius quaeras? AUGUSTINUS. Censeo quidem; sed quo pacto fieri possit, non uideo. Quid enim Deo simile unquam intellexi, ut possim dicere, Quomodo hoc intelligo, sic uolo intelligere Deum? RATIO. Qui nondum Deum nosti, uncle nosti nihil te nosse Deo simile? AUGUSTINUS. Quia si aliquid Deo simile scirem, sine dubio id amarem; nunc autem nihil aliud amo quam Deum et animam, quorum neutrum scio. RATIO. Non igitur amas amicos tuos? AUGUSTINUS. Quo pacto eos possum, amans animam, non amare? RATIO. Hoc modo ergo et pulices et cimices amas? AUGUSTINUS. Animam me amare dixi, non animalia. RATIO. Aut homines non sunt amici tui, aut eos non amas: omnis enim homo est animal, et animalia te non amare dixisti. AUGUSTINUS. Et homines sunt, et eos amo, non eo quod animalia, sed eo quod homines sunt; id est, ex eo quod rationales animas habent, quas amo etiam in latronibus. Licet enim mihi in quouis amare rationem, cum ilium iure oderim qui male utitur eo quod amo. Itaque tanto magis amo amicos meos, quanto magis bene utuntur anima rationali, uel certe quantum desiderant ea bene uti. [1.3.8] RATIO. Accipio istud: sed tamen si quis tibi diceret, Faciam te sic Deum nosse, quomodo nosti Alypium; nonne gratias ageres, et diceres, Satis est? AUGUSTINUS. Agerem quidem gratias, sed satis esse non dicerem. RATIO. Cur, quaeso? AUGUSTINUS. Quia Deum ne sic quidem noui quomodo Alypium, et tamen Alypium non satis noui. RATIO. Vide ergo ne impudenter uelis satis Deum nosse, qui Alypium non satis nosti. AUGUSTINUS. Non sequitur. Nam in comparatione siderum, quid est mea coena uilius? et tamen eras quid sim coenaturus ignoro; quo autem signo luna future sit, non impudenter me scire profiteor. RATIO. Ergo uel ita Deum nosse tibi satis est, ut nosti quo eras signo luna cursura sit? AUGUSTINUS. Non est satis: nam hoc sensibus approbo. Ignoro autem utrum uel Deus uel aliqua naturae occulta causa subito lunae ordinem cursumque commutet: quod si acciderit, totum illud quod praesumpseram, falsum erit. RATIO. Et credis hoc fieri posse? AUGUSTINUS. Non credo. Sed ego quid sciam quaero, non quid credam. Omne autem quod scimus, recte fortasse etiam credere dicimur; at non omne quod credimus, etiam scire. RATIO. Respuis igitur in hac cause omne testimonium sensuum? AUGUSTINUS. Prorsus respuo. RATIO. Quid? ilium familiarem tuum quem te adhuc ignorare dixisti, sensu uis nosse, an intellectu? AUGUSTINUS. Sensu quidem quod in eo noui, si tamen sensu aliquid noscitur, et uile est, et satis est: illam uero partem qua mihi amicus est, id est ipsum animum, intellectu assequi cupio. RATIO. Potestne aliter nosci? AUGUSTINUS. Nullo modo. RATIO. Amicum igitur tuum et uehementer familiarem, audes tibi dicere esse ignotum? AUGUSTINUS. Quidni audeam? Illam enim legem amicitiae iustissimam esse arbitror, qua praescribitur ut sicut non minus, ita nec plus quisque amicum quam seipsum diligat. Itaque cum memetipsum ignorem, qua potest a me affici contumelia, quem mihi esse dixero ignotum, cum praesertim, ut credo, ne ipse quidem se nouerit? RATIO. Si ergo ista quae scire uis, ex eo sunt genere quae intellectus assequitur, cum dicerem impudenter te uelle Deum scire, cum Alypium nescias, non debuisti mihi coenam tuam et lunam proferre pro simili, si haec, ut dixisti, ad sensum pertinent. [1.4.9] Sed quid ad nos? Nunc illud responde: si ea quae de Deo dixerunt Plato et Plotinus uera sunt, satisne tibi est ita Deum scire, ut illi sciebant? AUGUSTINUS. Non continuo, si ea quae dixerunt, uera sunt, etiam scisse illos ea necesse est. Nam multi copiose dicunt quae nesciunt, ut ego ipse omnia quae oraui, me dixi scire cupere, quod non cuperem si iam scirem: num igitur eo minus illa dicere potui? Dixi enim non quae intellectu comprehendi, sed quae undecumque collecta memoriae mandaui, et quibus accommodaui quantam potui fidem: scire autem aliud est. RATIO. Dic, quaeso, scisne saltem in geometrica discipline quid sit linea? AUGUSTINUS. Istud plane scio. RATIO. Nec in ista professione uereris Academicos? AUGUSTINUS. Non omnino. Illi enim sapientem errare noluerunt; ego autem sapiens non sum. Itaque adhuc non uereor earum rerum quas noui, scientiam profiteri. Quod si, ut cupio, peruenero ad sapientiam, faciam quod illa monuerit. RATIO. Nihil renuo: sea, ut quaerere coeperam, ita ut lineam nosti, nosti etiam pilam quam sphaeram nominant? AUGUSTINUS. Noui. RATIO. Aeque utrumque nosti, an aliud alio magis aut minus? AUGUSTINUS. Aeque prorsus. Nam in utroque nihil fallor. RATIO. Quid haec, sensibusne percepisti, an intellectu? AUGUSTINUS. Immo sensus in hoc negotio quasi nauim sum expertus. Nam cum ipsi me ad locum quo tendebam peruexerint, ubi eos dimisi, et iam uelut in solo positus coepi cogitatione ista uoluere, diu mihi uestigia titubarunt. Quare citius mihi uidetur in terra posse nauigari, quam geometricam sensibus percipi, quamuis primo discentes aliquantum adiuuare uideantur. RATIO. Ergo istarum rerum disciplinam, si qua tibi est, non dubitas uocari scientiam? AUGUSTINUS. Non, si Stoici sinant, qui scientiam tribuunt nulli nisi sapienti. Perceptionem sane istorum me habere non nego, quam etiam stultitiae concedunt: sed nec istos quidquam pertimesco. Prorsus haec quae interrogasti scientia teneo: perge modo; uideam quorsum ista quaeris. RATIO. Ne propera, otiosi sumus. Intentus tantum accipe, ne quid temere concedes. Gaudentem te studeo reddere de rebus qui bus null um cas um pertimescas, et quasi paruum negotium sit, praecipitare iubes? AUGUSTINUS. Ita Deus faxit, ut dicis. Itaque arbitrio tuo rogato, et obiurgato grauius, si quidquam tale posthac. [1.4.10] RATIO. Ergo lineam in duas lineas per longum scindi, manifestum tibi est nullo modo posse AUGUSTINUS. Manifestum. RATIO. Quid, transuersim? AUGUSTINUS. Quid, nisi infinite secari posse? RATIO. Quid, sphaeram ex una qualibet parte a medio, ne duos quidem pares circulos habere posse pariter lucet? AUGUSTINUS. Pariter omnino. RATIO. Quid linea et sphaera? unumne aliquid tibi ui dentur esse, an quidquam inter se differunt? AUGUSTINUS. Quis non uideat differre plurimum? RATIO. At si aeque illud atque hoc nosti, et tamen inter se, ut fateris, plurimum differunt, est ergo differentium rerum scientia indifferens? AUGUSTINUS. Quis enim negauit? RATIO. Tu paulo ante. Nam cum te rogassem quomodo uelis Deum nosse, ut possis dicere, Satis est; respondisti te ideo require hoc explicare, quia nihil haberes perceptum, similiter atque Deum cupis percipere, nihil enim te scire Deo simile. Quid ergo nunc? Iinea uel sphaera similes sunt? AUGUSTINUS. Quis hoc dixerit? RATIO. Sed ego quaesiueram, non quid tale scires, sed quid scires sic, quomodo Deum scire desideras. Sic enim nosti lineam ut nosti sphaeram, cum se non sic habeas linea ut se habet sphaera. Quamobrem responde utrum tibi satis sit sic Deum nosse, ut pilam illam geometricam nosti; hoc est, ita de Deo nihil, ut de illa, dubitare. [1.5.11] AUGUSTINUS. Quaeso te, quamuis uehementer urgeas atque conuineas, non audeo tamen dicere ita me uelle Deum scire, ut haec scio. Non solum enim res, sed ipsa etiam scientia mihi uidetur csse dissimilis. Primo, quia nec linea et pile tantum inter se differunt, ut tamen eorum cognitionem una discipline non contineat nullus autem geometres Deum se docere professus est. Deinde, si Dei et istarum rerum scientia par esset, tantum gauderem quod ista noui, quantum me Deo cognito gauisurum esse praesumo. Nunc autem permultum haec in illius comparatione contemno, ut nonnunquam uideatur mihi si illum intellexero, et modo illo quo uideri potest uidero, haec omnia de mea notitia esse peritura: siquidem nunc prae illius amore iam uix mihi ueniunt in mentem. RATIO. Esto plus te ac multo plus quam de istis Deo cognito gauisurum, rerum tamen non intellectus dissimilitudine; nisi forte alio uisu terram, alio serenum coelum intueris, cum tamen multo plus illius quam huius aspectus te permulceat. Oculi autem si non falluntur, credo te interrogatum utrum tibi tam certum sit terram te uidere quam coelum, tam tihi certum esse respondere debere, quamuis non tam terrae quam coeli pulchritudine atque splendore laeteris. AUGUSTINUS. Mouet me, fateor, haec similitudo, adducorque ut assentiar quantum in suo genere a coelo terram, tantum ab intelligibili Dei maiestate spectamina illa disciplinarum uera et certa differre. [1.6.12] RATIO. Bene moueris. Promittit enim ratio quae tecum loquitur, ita se demonstraturam Deum tuae menti, ut oculis sol demonstratur. Nam mentis quasi sui sunt oculi sensus animae; disciplinarum autem quaeque certissima talia sunt, qualia illa quae sole illustrantur, ut uideri possint, ueluti terra est atque terrena omnia: Deus autem est ipse qui illustrat. Ego autem ratio ita sum in mentibus, ut in oculis est aspectus. Non enim hoc est habere oculos quod aspicere; aut item hoc est aspicere quod uidere. Ergo animae tribus quibusdam rebus opus est ut oculos habeas quibus iam bene uti possit, ut aspiciat, ut uideat. Oculi sani mens est ab omni labe corporis pure, id est, a cupiditatibus rerum mortalium iam remote atque purgata: quod ei nihil aliud praestat quam fides primo. Quod enim adhuc ei demonstrari non potest uitiis inquinatae atque aegrotanti, quia uidere nequit nisi sane, si non credat aliter se non esse uisuram, non dat operam suae sanitati. Sed quid, si credat quidem ita se rem habere ut dicitur, atque ita se, si uidere potuerit, esse uisuram, sanari se tamen posse desperet; nonne se prorsus abiicit atque contemnit, nec praeceptis medici obtemperat? AUGUSTINUS. Omnino ita est, praesertim quia ea praecepta necesse est ut morbus aura sentiat. RATIO. Ergo fidei spes adiicienda est. AUGUSTINUS. Ita credo. RATIO. Quid, si et credat ita se habere omnia, et se speret posse sanari, ipsam tamen quae promittitur lucem non amet, non desideret, suisque tenebris, quae iam consuetudine iucundae sunt, se arbitretur debere interim esse contentam; nonne medicum ilium nihilominus respuit? AUGUSTINUS. Prorsus ita est. RATIO. Ergo tertia caritas necessaria est. AUGUSTINUS. Nihil omnino tam necessarium. RATIO. Sine tribus istis igitur anima nulla sanatur, ut possit Deum suum uidere, id est intelligere. [1.6.13] Cum ergo sanos habuerit oculos, quid restat? AUGUSTINUS. Ut aspiciat. RATIO. Aspectus animae, ratio est: sed quia non sequitur ut omnis qui aspicit uideat, aspectus rectus atque perfectus, id est quem uisio sequitur, uirtus uocatur; est enim uirtus uel recta uel perfecta ratio. Sed et ipse aspectus quamuis iam sanos oculos conuertere in lucem non potest, nisi tria illa permaneant: fides, qua credat ita se rem habere, ad quam conuertendus aspectus est, ut uisa faciat beatum; spes, qua cum bene aspexerit, se uisurum esse praesumat; caritas, qua uidere perfruique desideret. Iam aspectum sequitur ipsa uisio Dei, qui est finis aspectus; non quod iam non sit, sed quod nihil amplius habeas quo se intendat: et haec est uere perfecta uirtue, ratio perueniens ad finem suum, quam beata uita consequitur. Ipsa autem uisio, intellectus est ille qui in ani ma est, qui con ficitur ex intelligente et eo quod intelligitur: ut in oculis uidere quod dicitur, ex ipso sensu constat atque sensibili, quorum detracto quolibet, uideri nihil potest. [1.7.14] Ergo cum animae Deum uidere, hoc est Deum intelligere contigerit, uideamus utrum adhuc ei tria illa sint necessaria. Fides quare sit necessaria, cum iam uideat? Spes nihilominus, quia iam tenet. Caritati uero non solum nihil detrahetur, sed addetur etiam plurimum. Nam et illam singularem ueramque pulchritudinem cum uiderit, plus amabit; et nisi ingenti amore oculum infixerit, nec ab aspiciendo uspiam declinauerit, manere in illa beatissima uisione non poterit. Sed dum in hoc corpore est anima, etiamsi plenissime uideat, hoc est intelligat Deum; tamen quia etiam corporis sensus utuntur opere proprio, si nihil quidem ualent ad fallendum, non tamen nihil ad non ambigendum, potest adhuc dici fides ea qua his resistitur, et illud potius uerum esse creditur. Item quia in ista uita, quanquam Deo intellecto anima iam beata sit; tamen, quia multas molestias corporis sustinet, sperandum est ei post mortem omnia ista incommoda non futura. Ergo nec spes, dum in hac est uita. animam deserit. Sed cum post hanc uitam tota se in Deum collegerit, caritas restat qua ibi teneatur. Nam neque dicenda est fidem habere quod illa sint uera, quando nulla falsorum interpellatione sollicitatur; neque quidquam sperandum ei restat, cum totum secura possideat. Tria igitur ad animam pertinent, ut sana sit, ut aspiciat, ut uideat. Alia uero tria, fides, spes et charitas, primo illorum trium et secundo semper sunt necessaria: tertio uero in hac uita, omnia; post hanc uitam, sola caritas. [1.8.15] Nunc accipe, quantum praesens tempus exposcit, ex illa similitudine sensibilium etiam de Deo aliquid nunc me docente. Intelligibilis nempe Deus est, intelligibilia etiam illa disciplinarum spectamina; tamen plurimum differunt. Nam et terra uisibi]is, et lux; sed terra, nisi luce illustrata, uideri non potest. Ergo et illa quae in disciplinis traduntur, quae quisquis intelligit, uerissima esse nulla dubitatione concedit, credendum est ea non posse intelligi, nisi ah alio quasi suo sole illustrentur. Ergo quomodo in hoc sole tria quaedam licet animaduertere; quod est, quod fulget, quod illuminat: ita in illo secretissimo Deo quem uis intelligere, tria quaedam sunt; quod est, quod intelligitur, et quod caetera facit intelligi. Haec duo, id est, teipsum et Deum, ut intelligas, docere te audeo. Sed responde quomodo haec acceperis; ut probabilia, an ut uera? AUGUSTINUS. Plane ut probabilia; et in spem, quod fatendum est, maiorem surrexi: nam praeter illa duo de linea et pile, nihil abs te dictum est quod me scire audeam dicere. RATIO. Non est mirandum: non enim quidquam est adhuc ita expositum, ut abs te sit flagitanda perceptio. [1.9.16] Sed quid moramur? Aggredienda est uia: uideamus tamen, quod praecedit omnia, utrum sani simus. AUGUSTINUS. Hoc tu uideris, si uel in te, uel in me aliquantum aspicere poses: ego quaerenti, si quid sentio, respondebo. RATIO. Amasne aliquid praeter tui Deique scientiam? AUGUSTINUS. Possem respondere, nihil me amare amplius, pro eo sensu qui mihi nunc est; sed tutius respondeo nescire me. Nam saepe mihi usu uenit ut cum alla nulla re me crederem commoueri, ueniret tamen aliquid in mentem, quod me multo aliter atque praesumpseram pungeret. Item saepe, quamuis in cogitationem res aliqua incidens non me peruellerit, reuere tamen ueniens perturbauit plus quam putabam: sed modo uideor mihi tribus tantum rebus posse commoueri: metu amissionis eorum quos diligo, metu doloris, metu mortis. RATIO. Amas ergo et uitam tecum carissimorum tuorum, et bonam ualetudinem tuam, et uitam tuam ipsam in hoc corpore: neque enim aliter amissionem horum metueres. AUGUSTINUS. Fateor, ita est. RATIO. Modo ergo, quod non omnes tecum sunt amici tui, et quod tua ualetudo minus integra est, facit animo nonnullam aegritudinem: nam et id esse consequens uideo. AUGUSTINUS. Recte uides; negare non possum. RATIO. Quid, si te repente sano esse corpore sentias et probes, tecumque omnex quos diligis concorditer, liberali otio frui uideax, noune aliquantum tibi etiam laetitia gestiendum est? AUGUSTINUS. Vere aliquantum: immo, si haec praesertim, ut dicis, repente prouenerint, quando me capiam; quando id genus gaudii uel dissimulare permittar? RATIO. Omnibus igitur adhuc morbis animi et perturbationibus agitaris. Quaenam ergo talium oculorum impudentia est, uelle illum solem uidere? AUGUSTINUS. Ita conclusisti quasi prorsus non sentiam quantum sanitas mea promouerit, aut quid pestium reeesserit, quantumque restiterit. Fac me istud concedere. [1.10.17] RATIO. Nonne uides hos corporis oculos etiam sanos, luce solis istius saepe repercuti et auerti, atque ad illa sua obscura confugere? Tu autem quid promoueris cogitas, quid uelis uidere non cogitas: et tamen tecum hoc ipsum discutiam, quid profecisse no.s putas. Diuitias nullas cupis? AUGUSTINUS. Hoc quidem non nunc primum. Nam cum triginta tres annos agam, quatuordecim fere anni sunt ex quo ista cupere destiti, nec aliud quidquam in his, si quo casu offerrentur, praeter necessarium uictum liberalemque usum cogitaui. Prorsus mihi unus Ciceronis liber facillime persuasit, nullo modo appetendas esse diuitias, sed si prouenerint, sapientissime atque cautissime administrandas. RATIO. Quid honores? AUGUSTINUS. Fateor, eos modo, ac pene his diebus cupere destiti. RATIO. Quid uxor? Nonne te delectat interdum pulchra, pudica, morigera, litterata, uel quae abs te facile possit erudiri, afferens etiam dotis tantum, quoniam contemnis diuitias, quantum eam prorsus nihilo faciat onerosam otio tuo, praesertim si speres certusque sis nihil ex ea te molestiae esse passurum? AUGUSTINUS. Quantumlibet uelis eam pingere atque cumulare bonis omnibus, nihil mihi tam fugiendum quam concubitum esse decreui: nihil esse sentio quod magis ex arce deiiciat animum uirilem, quam blandimenta feminea, corporumque ille contactus, sine quo uxor haberi non potest. Itaque, si ad officium pertinet sapientis (quod nondum comperi) dare operam liberis, quisquis rei huius tantum gratia concumbit, mirandus mihi uideri potest, at uero imitandus nullo modo: nam tentare hoc periculosius est, quam posse felicius. Quamobrem, satis, credo, iuste atque utiliter pro libertate animae meae mihi imperaui non cupere, non quaerere, non ducere uxorem. RATIO. Non ego nunc quaero quid decreueris, sed utrum adhuc lucteris, an uero iam ipsam libidinem uiceris. Agitur enim de sanitate oculorum tuorum. AUGUSTINUS. Prorsus nihil huiusmodi quaero, nihil desidero; ctiam cum horrore atque aspernatione talia recordor. Quid uis amplius? Et hoc mihi bonum in dies crescit: nam quanto augetur spes uidendae illius qua uehementer aestuo pulchritudinis, tanto ad illam totus amor uoluptasque conuertitur. RATIO. Quid ciborum iucunditas? quantae tibi curae est? AUGUSTINUS. Ea quae statui non edere, nihil me commouent. Iis autem quae non amputaui, delectari me praesentibus fateor, ita tamen ut sine ulla permotione animi uel uisa uel gustata subtrahantur. Cum autem non adsunt prorsus, non audet haec appetitio se inserere ad impedimentum cogitationibus meis. Sed omnino siue de cibo et potu, siue de balneis, caeteraque corporis uoluptate nihil interroges: tantum habere appeto, quantum in ualetudinis opem conferri potest. [1.11.18] RATIO. Multum profecisti: ea tamen quae restant ad uidendam illam lucem, plurimum impediunt. Sed molior aliquid quod mihi uidetur facile ostendi; aut nihil edomandum nobis remanere, aut nihil nos omnino profecisse, omniumque illorum quae resecta credimus tabem manere. Nam quaero abs te, si tibi persuadeatur aliter cum multis carissimis tuis te in studio sapientiae non posse uiuere, nisi ampla res aliqua familiaris necessitates uestras sustinere possit; nonne desiderabis diuitias et optabis? AUGUSTINUS. Assentior. RATIO. Quid, si etiam illud appareat, et multis te persuasurum esse sapientiam, si tibi de honore auctoritas creuerit, eosque ipsos familiares tuos non posse cupiditatibus suis modum imponere, seque totos conuertere ad quaerendum Deum, nisi et ipsi fuerint honorati, idque nisi per tuos honores dignitatemque fieri non posse? nonne ista etiam desideranda erunt, et ut proueniant magnopere instandum. AUGUSTINUS. Ita est ut dicis. RATIO. Iam de uxore nihil disputo; fortasse enim non potest, ut ducatur, existere talis necessitas: quanquam, si eius amplo patrimonio certum sit sustentari posse omnes quos tecum in uno loco uiuere otiose cupis, ipsa etiam concorditer id sinente, praesertim si generis nobilitate tanta polleat, ut honores illos quos esse necessarios iam dedisti, per eam facile adipisci possis, nescio utrum pertineat ad officium tuum ista contemnere. AUGUSTINUS. Quando ego istud sperare audeam? [1.11.19] RATIO. Ita istud dicis, quasi ego nunc requiem quid xperes. Non quaero quid negatum non delectet, sed qui delectet oblatum. Aliud est enim exhausta pestis, aliud consopita. Ad hoc enim ualet quod a quibusdam doctis uiris dictum est, ita omnes stultos insanos esse, ut male olere omne coenum, quod non semper, sed dum commoues, sentias. Multum interest utrum animi desperatione obruatur cupiditas, an sanitate pellatur. AUGUSTINUS. Quanquam tibi respondere non possum, nunquarn tamen mihi persuadebis ut hac afiectione mentis, qua nunc me esse sentio, nihil me profecisse arbitrer. RATIO. Credo propterea tibi hoc uideri, quia quamuis ista optare posses, non tamen propter seipsa, sed propter aliud expetenda uiderentur. AUGUSTINUS. Hoc est quod dicere cupiebam: nam quando desideraui diuitias, ideo desideraui ut diues essem, honoresque ipsos, quorum cupiditatem modo me perdomuisse respondi, eorum nescio quo nitore delectatus uolebam; nihilque aliud in uxore semper attendi, cum attendi, nisi quam mihi efficeret cum bona fame uoluptatem. Tunc erat istorum in me uera cupiditas; nunc ea omnia prorsus aspernor: sed si ad illa quae cupio non nisi per haec mihi transitus datur, non amplectenda appeto, sed subeo toleranda. RATIO. Optime omnino: nam nec ego ullarum rerum uocandam puto cupiditatem, quae propter aliud requiruntur. [1.12.20] Sed quaero abs te, cur eos homines quos diligis, uel uiuere, uel tecum uiuere cupias? AUGUSTINUS. Ut animas nostras et Deum simul concorditer inquiramus. Ita enim facile cui priori contingit inuentio, caeteros eo sine labore perducit. RATIO. Quid, si nolunt haec illi quaerere? AUGUSTINUS. Persuadebo ut uelint. RATIO. Quid, si non possis, uel quod se inuenisse iam, uel quod ista non posse inueniri arbitrantur, uel quod aliarum rerum curis et desiderio praepediuntur? AUGUSTINUS. Habebo eos, et ipsi me, sicut possumus. RATIO. Quid, si te ab inquirendo etiam impediat eorum praesentia? nonne laborabis atque optabis, si aliter esse non possum, non tecum esse potius quam sic esse? AUGUSTINUS. Fateor, ita est ut dicis. RATIO. Non igitur eorum uel uitam uel praesentiam propter seipsam, sed propter inueniendam sapientiam cupis? AUGUSTINUS. Prorsus assentior. RATIO. Quid? ipsam uitam tuam si tibi certum esset impedimento esse ad comprehendendam sapientiam, uelles eam manere? AUGUSTINUS. Omnino eam fugerem. RATIO. Quid? si docereris, tam te relicto isto corpore, quam in ipso constitutum, posse ad sapientiam peruenire, curares utrum hic, an in alla uita eo quod diligis fruereris? AUGUSTINUS. Si nihil me peius excepturum intelligerem, quod retro ageret ab eo quo progressus sum, non curarem. RATIO. Nunc ergo propterea mori times, ne aliquo peiore malo inuoluaris, quo tibi auferatur diuina eognitio. AUGUSTINUS. Non solum ne auferatur timeo, si quid forte percepi, sed etiam ne intercludatur mihi aditus eorum quibus percipiendis inhio; quamuis quod iam teneo, mecum mansurum putem. RATIO. Non igitur et uitam istam propter seipsam, sed propter sapientiam uis manere. AUGUSTINUS. Sic est. [1.12.21] RATIO. Dolor corporis restat, qui te fortasse ui sua commouet. AUGUSTINUS. Et ipsum non ob aliud uehementer formido, nisi quia me impedit a quaerendo. Quanquam enim acerrimo his diebus dentium dolore torquerer, non quidem sinebar animo uoluere, nisi ea quae iam forte didiceram; a discendo autem penitus impediebar, ad quod mihi tota intentione animi opus erat: tamen mihi uidebatur, si se ille mentibus meis ueritatis aperiret, aut me non sensurum fuisse illum dolorem, aut certe pro nihilo toleraturum. Sed quia etsi nihil maius aliquando pertuli, tamen saepe cogitans quanto grauiores possint accidere, cogor interdum Cornelio Celso assentiri, qui ait summum bonum esse sapientiam, summum autem malum dolorem corporis. Nec eius ratio mihi uidetur absurda. Nam quoniam duabus, inquit, partibus compositi sumus, ex animo scilicet et corpore, quarum prior pars est animus melior, deterius corpus est; summum bonum est melioris partis optimum, summum autem malum pessimum deterioris: est autem optimum in animo sapientia, est in corpore pessimum dolor. Summum igitur bonum hominis sapere, summum malurm dolere, sine ulla, ut opinor, falsitate concluditur. RATIO. Posterius ista uidebimus. Aliud enim fortasse nobis ipsa ad quam peruenire nitimur sapientia persuadebit. Si autem hoc esse uerum ostenderit, hanc de summo bono et summo malo sententiam sine dubitatione tenebimus. [1.13.22] Nunc illud quaerimus, qualis sis amator sapientiae, quam castissimo conspectu atque amplexu, nullo interposito uelamento quasi nudam uidere ac tenere desideras, qualem se illa non sinit, nisi paucissimis et electissimis amatoribus suis. An uero si alicuius pulchrae feminae amore flagrares, iure se tibi non daret, si aliud abs te quidquam praeter se amari comperisset; sapientiae se tibi castissima pulchritudo, nisi solam arseris, demonstrabit? AUGUSTINUS. Quid ergo adhuc suspendor infelix, et cruciatu miserabili differor? Iam certe ostendi nihil aliud me amare, siquidem quod non proter se amatur, non amatur. Ego autem solam propter se amo sapientiam, caetera uero uel adesse mihi uolo, uel deesse timeo propter ipsam; uitam, quietem, amicos. Quem modum autem potest habere illius pulchritudinis amor, in qua non solum non inuideo caeteris, sed etiam plurimos quaero qui mecum appetant, mecum inhient, mecum teneant, mecumque perfruantur; tanto mihi amiciores futuri, quanto erit nobis amata communior. 23. RATIO. Prorsus tales esse amatores sapientiae decet. Tales quaerit illa cuius uere casta est, et sine ulla contaminatione coniunctio. Sed non ad eam una uia peruenitur. Quippe pro sua quisque sanitate ac firmitate comprehendit illud singulare ac uerissimum bonum. Lux est quaedam ineffabilis et incomprehensibilis mentium. Lux ista uulgaris nos doceat quantum potest, quomodo se illud habeat. Nam sunt nonnulli oculi tam sani et uegeti, qui se, mox ut aperti fuerint, in ipsum solem sine ulla trepidatione conuertant. His quodammodo ipsa lux sanitas est, nec doctore indigent, sed sola fortasse admonitione. His credere, sperare, amare satis est. Alii uero ipso quem uidere uehementer desiderant, fulgore feriuntur, et eo non uiso saepe in tenebras cum delectatione redeunt. Quibus periculosum est, quamuis iam talibus ut sani recte dici possint, uelle ostendere quod adhuc uidere non ualent. Ergo isti exercendi sunt prius, et eorum amor utiliter differendus atque nutriendus est. Primo enim quaedam illis demonstranda sunt quae non per se lucent, sed per lucem uideri possint, ut uestis, aut paries, aut aliquid horum. Deinde quod non per se quidem, sed tamen per illam lucem pulchrius effulgeat, ut aurum, argentum et similia, nec tamen ita radiatum ut oculos laedat. Tunc fortasse terrenus iste ignis modeste demonstrandus est, deinde sidera, deinde luna, deinde aurorae fulgor, et albescentis coeli nitor. In quibus seu citius seu tardius, siue per totum ordinem, siue quibusdam contemptis, pro sua quisque ualetudine assuescens, sine trepidatione et cum magna uoluptate solem uidebit. Tale aliquid sapientiae studiosissimis, nec acute, iam tamen uidentibus, magistri optimi faciunt. Nam ordine quodam ad eam peruenire bonae disciplinae officium est, sine ordine autem uix credibilis felicitatis. Sed hodie satis, ut puto, scripsimus; parcendum est ualetudini. DISPUTATIO SECUNDA [1.14.24] AUGUSTINUS. Et alio die: Da, quaeso, inquam, iam si poses, ilium ordinem. Duc, age qua uis, per quae uis, quomodo uis. Impera quaeuis aura, quaelibet ardua, quae tamen in mea potestate sins, per quae me quo desidero, peruenturum esse non dubitem. RATIO. Unum est quod tibi possum praecipere; nihil plus noui. Penitus esse ista sensibilia fugienda, cauendumque magnopere, dum hoc corpus agimus, ne quo eorum uisco pennae nostrae impediantur, quibus integris perfectisque opus est, ut ad illam lucem ab his tenebris euolemus: quae se ne ostendere quidem dignatur in hac cauea inclusis, nisi tales fuerint ut ista uel effracta uel dissolute possint in auras sues euadere. Itaque, quando fueris talis ut nihil te prorsus terrenorum delectet, mihi crede, eodem momento, eodem puncto temporis uidebis quod cupis. AUGUSTINUS. Quando istud erit, oro te? Non enim puto posse mihi haec in summum uenire contemptum, nisi uidero illud in cuius comparatione ista sordescant. [1.14.25] RATIO. Hoc modo posses et iste oculus corporis dicere: Tum tenebras non amabo, cum solem uidero. Videtur enim quasi et hoc ad ordinem pertinere, quod longe est secus. Amat enim tenebras, eo quod sanus non est; solem autem nisi sanus uidere non potest. Et in eo saepe fallitur animus, ut sanum se putet et sese iactet; et quia nondum uidet, ueluti iure conqueritur. Nouit autem illa pulchritudo quando se ostendat. Ipsa enim medici fungitur munere, meliusque intelligit qui sint sani, quam iidem ipsi qui sanantur. Nos autem quantum emerserimus, uidemur nobis uidere: quantum autem mersi eramus, et quo progressi fueramus, nec cogitare, nec sentire permittimur, et in comparatione grauioris morbi sanos esse nos credimus. Nonne uides quam ueluti securi hesterno die pronuntiaueramus, nulla iam nos peste detineri, nihilque amare nisi sapientiam; caetera uero non nisi propter istam quaerere aut uelle? Quam tibi sordidus, quam foedus, quam exsecrabilis, quam horribilis complexus femineus uidebatur, quando inter nos de uxoris cupiditate quaesitum est! Certe ista nocte uigilantes, cum rursus eadem nobiscum ageremus, sensisti quam te aliter quam praesumpseras, imaginatae illae blanditiae et amara suauitas titillauerit; longe quidem longe minus quam solet, sed item longe aliter quam putaueras; ut sic tibi secretissimus ille medicus utrumque demonstraret, et unde cura eius euaseris, et quid curandum remaneat. [1.14.26] AUGUSTINUS. Tace, obsecro, tace. Quid crucias? quid tantum fodis alteque descendis? Iam flere non duro, iamiam nihil promitto, nihil praesumo, ne me de istis rebus interroges. Certe dicis quod ille ipse quem uidere ardeo, nouerit quando sim sanus; faciat quod placet: quando placet sese ostendat; iam rme totum eius clementiae curaeque committo. Semel de illo credidi quod sic erga se affectos subleuare non cesset. Ego nihil de mea sanitate, nisi cum illam pulchritudinem uidero, pronuntiabo. RATIO. Prorsus nihil aliud facias. Sed iam cohibete a lacrymis, et stringe animum. Multum omnino fleuisti, et hoc omnino morbus iste pectoris tui grauiter accipit. AUGUSTINUS. Modum uis habere lacrymas meas, cum miseriae meae modum non uideam? aut ualetudinem corporis considerare me iubes, cum ego ipse tabe confectus sim? Sed, quaeso te, si quid in me uales, ut me tenses per aliqua compendia ducere, ut uel uicinitate nonnulla lucis illius, quam, si quid profeci, tolerare iam possum, pigeat oculos referre ad illas tenebras, quas reliqui; si tamen relictae dicendae sunt, quae caecitati meae adhuc blandiri audent. [1.15.27] RATIO. Concludamus, si places, hoc primum uolumen, ut iam in secundo aliquam, quae commode occurrerit, aggrediamur uiam. Non enim huic affeetioni tuae a moderate exercitatione cessandum est. AUGUSTINUS. Non sinam omnino concludi hunc libellum, nisi mihi modicum quo intentus sim de uicinia lucis aperueris. RATIO. Gerit tibi ille medicus morem. Nam neseio quis me quo te ducam fulgor inuitat et tangit. Itaque accipe intentus. AUGUSTINUS. Duc, oro te, ac rape quo uis. RATIO. Animam te certe dicis, et Deum uelle cognoscere? AUGUSTINUS. Hoc est totum negotium meum. RATIO. Nihilne amplius? AUGUSTINUS. Nihil prorsus. RATIO. Quid? ueritatem non uis comprehendere? AUGUSTINUS. Quasi uero possim haec nisi per illam cognoscere. RATIO. Ergo prius ipsa cognoscenda est, per quam possum illa cognosci. AUGUSTINUS. Nihil abnuo. RATIO. Primo itaque illud uideamus, cum duo uerba sint ueritas et uerum, utrum tibi etiam res duae istis uerbis significari, an una uideatur. AUGUSTINUS. Duae res uidentur. Nam, ut aliud est castitas, aliud castum, et multa in hunc modum; ita credo aliud esse ueritatem, et aliud quod uerum dicitur. RATIO. Quod horum duorum putas esse praestantius? AUGUSTINUS. Veritatem opinor. Non enim casto castitas, sed castitate fit castum; ita etiam, si quid uerum est, ueritate utique uerum est. [1.15.28] RATIO. Quid? cum castus aliquis moritur, censes mori etiam castitatem? AUGUSTINUS. Nullo modo. RATIO. Ergo, cum interit aliquid quod uerum est, non interit ueritas. AUGUSTINUS. Quomodo autem interit aliquid uerum? Non enim uideo. RATIO. Miror te istud quaerere: nonne ante oculos nostros millia rerum uidemus interire? Nisi forte putas hanc arborem, aut esse arborem, sed ueram non esse, aut certe interire non posse. Quamuis enim non credas sensibus, possisque respondere, ignorare te prorsus utrum arbor sit; tamen illud non negabis, ut opinor, ueram esse arborem, si arbor est: non enim hoc sensu, sed intelligentia iudicatur. Si enim falsa arbor est, non est arbor; si autem arbor est, uera sit necesse est. AUGUSTINUS. Concedo istud. RATIO. Quid illud alterum? nonne concedis hoc genus rerum esse arborem, quod nascatur et intereat? AUGUSTINUS. Negare non possum. RATIO. Concluditur ergo aliquid quod uerum sit, interire. AUGUSTINUS. Non contrauenio. RATIO. Quid illud? nonne tibi uidetur intereuntibus rebus ueris ueritatem non interire, ut non mori casto mortuo castitatem? AUGUSTINUS. Iam et hoc concedo, et magnopere quid moliaris, exspecto. RATIO. Ergo attende. AUGUSTINUS. Istic sum. [1.15.29] RATIO. Verane tibi uidetur ista sententia: Quidquid est, alicubi esse cogitur? AUGUSTINUS. Nihil me sic ducit ad consentiendum. RATIO. Fateris autem esse ueritatem? AUGUSTINUS. Fateor. RATIO. Ergo ubi sit, necesse est quaeramus; non est enim in loco, nisi forte aut esse in loco aliquid aliud praeter corpus, aut ueritatem corpus esse arbitraris. AUGUSTINUS. Nihil horum puto. RATIO. Ubinam igitur illam esse credis? Non enim nusquam est quam esse concedimus. AUGUSTINUS. Si scirem ubi esset, nihil fortasse amplius quaererem. RATIO. Saltem ubi non sit, poses cognoscere? AUGUSTINUS. Si commemores, fortasse potero. RATIO. Non est certe in rebus mortalibus. Quidquid enim est, in aliquo non potest manere, si non maneat illud in quo est: manere autem, etiam rebus ueris intereuntibus, ueritatem paulo ante concessum est. Non igitur est ueritas in rebus mortalibus. Est autem ueritas, et non est nusquam. Sunt igitur res immortales. Nihil autem uerum in quo ueritas non est. Conficitur itaque non esse uera, nisi quae sunt immortalia. Et omnis false arbor, non est arbor, et falsum lignum non est lignum, et falsum argentum non est argentum, et omnino quidquid falsum est, non est. Omne autem quod uerum non est, falsum est. Nulla igitur recte dicuntur esse, nisi immortalia. Hanc tu tecum ratiunculam diligenter considera, ne quid tibi concedendum non esse uideatur. Si enim rata est, totum negotium pene confecimus, quod in alio fortasse libro melius apparebit. [1.15.30] AUGUSTINUS. Habeo gratiam, et ista mecum atque adeo tecum, quando in silentio sumus, diligenter cauteque tractabo, si nullae se tenebrae immittant, suique etiam, quod uehementer formido, mihi faciant delectationem. RATIO. Constanter Deo crede, eique te totum committe quantum poses. Noli esse uelle quasi proprius et in tua potestate; sed eius clementissimi et utilissimi Domini te seruum esse profitere. Ita enim te ad se subleuare non desinet, nihilque tibi euenire permittet, nisi quod tibi prosit, etiam si nescias. AUGUSTINUS. Audio, credo, et quantum possum obtempero; plurimumque ipsum deprecor, ut plurimum possim, nisi quid forte amplius a me desideras. RATIO. Bene habet interim, facies postea quidquid iam uisus ipse praeceperit. LIBER SECUNDUS [2.1.1] AUGUSTINUS. Satis intermissum est opus nostrum, et impatiens est amor, nec lacrymis modus fit, nisi amori detur quod amatur: quare, aggrediamur librum secundum. RATIO. Aggrediamur. AUGUSTINUS. Credamus Deum adfuturum. RATIO. Credamus sane, si uel hoc in potestate nostra est. AUGUSTINUS. Potestas nostra ipse est. RATIO. Itaque ore breuissime ac perfectissime, quantum poses. AUGUSTINUS. Deus semper idem, nouerim me, nouerim te. Oratum est. RATIO. Tu qui uis te nosse, scis esse te? AUGUSTINUS. Scio. RATIO. Unde scis? AUGUSTINUS. Nescio. RATIO. Simplicem te semis, anne multiplicem? AUGUSTINUS. Nescio. RATIO. Moueri te scis? AUGUSTINUS. Nescio. RATIO. Cogitare te scis? AUGUSTINUS. Scio. RATIO. Ergo uerum est cogitare te. AUGUSTINUS. Verum. RATIO. Immortalem te esse scis? AUGUSTINUS. Nescio. RATIO. Horum omnium quae te nescire dixisti, quid scire prius mauis? AUGUSTINUS. Utrum immortalis sim. RATIO. Viuere igitur amas? AUGUSTINUS. Fateor. RATIO. Quid, cum te immortalem esse didiceris? satisne erit? AUGUSTINUS. Erit id quidem magnum, sed id mihi parum. RATIO. Hoc tamen quod parum est quantum gaudebis? AUGUSTINUS. Plurimum. RATIO. Nihil iam flebis? AUGUSTINUS. Nihil omnino. RATIO. Quid, si ipsa uita talis esse inueniatur, ut in ea tibi nihil amplius quam nosti, nosse liceat? temperabis a lacrymis? AUGUSTINUS. Imo tantum flebo ut uita nulla sit. RATIO. Non igitur uiuere propter ipsum uiuere amas, sed propter scire. AUGUSTINUS. Cedo conclusioni. RATIO. Quid, si eadem ipsa rerum scientia miserum faciat? AUGUSTINUS. Nullo id quidem pacto fieri posse credo. Sed si ita est, nemo esse beatus potest; non enim nunc aliunde sum miser, nisi rerum ignorantia. Quod si et rerum scientia miserum facit, sempiterna miseria est. RATIO. Iam uideo totum quod cupis. Nam, quondam neminem scientia miserum esse credis, ex quo probabile est ut intelligentia efficiat beatum; beatus autem nemo nisi uiuens, et nemo uiuit qui non est: esse uis, uiuere et intelligere; sed esse ut uiuas, uiuere ut intelligas. Ergo esse te scis, uiuere te scis, intelligere te scis. Sed utrum ista semper future sins, an nihil horum futurum sit, an maneat aliquid semper, et aliquid intercidat, an minui et augeri haec possint, cum omnia mansura sint, nosse uis. AUGUSTINUS. Ita est. RATIO. Si igitur probauerimus semper nos esse uicturos, sequetur etiam semper futuros. AUGUSTINUS. Sequetur. RATIO. Restabit quaerere de intelligendo. [2.2.2] AUGUSTINUS. Manifestissimum ordinem uideo at que breuissimum. RATIO. Hic ergo esto nunc, ut interroganti cause firmeque respondeas. AUGUSTINUS. Istic sum. RATIO. Si manebit semper mundus iste, uerum est mundum semper mansurum esse? AUGUSTINUS. Quis hoc dubitet? RATIO. Quid, si non manebit? nonne ita uerum est mundum non esse mansurum? AUGUSTINUS. Nihil resisto. RATIO. Quid, cum interierit, si interiturus est? nonne tune id erit uerum, mundum interisse? Nam quamdiu uerum non est mundum occidisse, non occidit: repugnat igitur ut mundus occiderit, et uerum non sit mundum occidisse. AUGUSTINUS. Et hoc concedo. RATIO. Quid illud? Videturne tibi uerum aliquid esse posse, ut ueritas non sit? AUGUSTINUS. Nullo modo. RATIO. Erit igitur ueritas, etiamsi mundus intereat. AUGUSTINUS. Negare non possum. RATIO. Quid, si ipsa ueritas occidat? nonne uerum erit ueritatem occidisse? AUGUSTINUS. Et istud quis negat? RATIO. Verum autem non potest esse, si ueritas non sit. AUGUSTINUS. Iam hoc paulo ante concessi. RATIO. Nullo modo igitur occidet ueritas. AUGUSTINUS. Perge ut coepisti, namista collectione nihilestuerius. [2.3.3] RATIO. Nunc respondeas mihi uelim, utrum tibi sentire anima uideatur, an corpus? AUGUSTINUS. Anima uidetur. RATIO. Quid? intellectus uidetur tibi ad animam pertinere? AUGUSTINUS. Prorsus uidetur. RATIO. Ad solam animam, an ad aliquid aliud? AUGUSTINUS. Nihil aliud uideo praeter animam, nisi Deum, ubi intellectum esse credam. RATIO. Iam illud uideamus. Si tibi quispiam istum parietem non esse parietem, sed arborem diceret, quid putares? AUGUSTINUS. Aut eius sensum, aut meum falli, aut hoc nomine ab eo parietem uocari. RATIO. Quid, si et illi species arboris in eo appareat, et tibi parietis? nonne poterit utrumque uerum esse? AUGUSTINUS. Nullo modo; quia una eademque res, et arbor et paries esse non potest. Quamuis enim singulis nobis singula esse uideantur, necesse est unum nostrum imaginationem falsam pati. RATIO. Quid, si nec paries nec arbor est, et ambo fallimini? AUGUSTINUS. Potest id quidem. RATIO. Hoc ergo unum superius praetermiseras. AUGUSTINUS. Fateor. RATIO. Quid, si agnoscatis aliud uobis uideri quam est? numquidnam fallimini? AUGUSTINUS. Non. RATIO. Potest igitur et falxum esse quod uidetur, et non falli cui uidetur. AUGUSTINUS. Potest. RATIO. Confitendum est igitur noli eum falli qui falsa uidet, sed eum qui assentitur falsis. AUGUSTINUS. Plane confitendum. RATIO. Quid ipsum falsum? quare falsum est? AUGUSTINUS. Quod aliter sese habet quam uidetur. RATIO. Si ergo non sint quibus uideatur, nihil est fa]sum. AUGUSTINUS. Sequitur. RATIO. Non igitur est in rebus falsitas, sed in sensu: non autem fallitur qui falsis non assentitur. Conficitur ut aliud simus nos, aliud sensus; siquidem, cum ipse fallitur, possumus nos non falli. AUGUSTINUS. Nihil habeo quod contradicam. RATIO. Sed numquid, cum anima fallitur, audes te dicere non esse falsum? AUGUSTINUS. Quo pacto istud audeam? RATIO. At nullus sensus sine anima, nulla falsitas sine sensu. Aut operatur igitur anima, aut cooperatur falsitati. AUGUSTINUS. Trahunt praecedentia consensionem. [2.3.4] RATIO. Illud nunc responde, utrum tibi uideatur posse fieri ut aliquando falsitas non sit. AUGUSTINUS. Quomodo mihi hoc uideri potest, cum tanta sit difficultas inueniendae ueritatis, ut absurdius dicatur falsitatem quam ueritatem esse non posse? RATIO. Numquidnam arbitraris eum qui non uiuit, posse sentire? AUGUSTINUS. Non potest fieri. RATIO. Confectum est animam semper uiuere. AUGUSTINUS. Nimis cito urges me in gaudia: pedetentim, quaeso. RATIO. Atqui, si recte illa concessa sunt, nihil de hac re dubitandum uideo. AUGUSTINUS. Nimis cito est, inquam. Itaque facilius adducor ut me temere aliquid concessisse arbitrer, quam ut iam securus de immortalitate animae fiam. Tamen euolue istam conclusionem, et quomodo id effectum sit ostende. RATIO. Falsitatem dixisti sine sensu esse non posse, et eam non esse non posse: semper igitur est sensus. At nullus sensus sine anima: anima igitur sempiterna est. Nec ualet sentire, nisi uiuat. Semper igitur anima uiuit. [2.4.5] AUGUSTINUS. O plumbeum pugionem! Posses enim concludere hominem esse immortalem, si tibi concessissem nunquam istum mundum esse posse sine homine, eumque mundum esse sempiternum. RATIO. Bene quidem uigilas. Sed tamen non parum est quod confecimus, rerum naturam sine anima esse non posse, nisi forte in rerum nature falsitas aliquando non erit. AUGUSTINUS. Istud quidem consequens esse confiteor. Sed iam amplius deliberandum censeo, utrum superius concessa non nutent. Non enim paruum gradum ad animae immortalitatem factum esse uideo. RATIO. Satisne considerasti, ne quid temere dederis? AUGUSTINUS. Satis quidem, sed nihil uideo quo me arguam temeritatis. RATIO. Ergo confectum est rerum naturam sine anima uiua esse non posse. AUGUSTINUS. Confectum hactenus, ut possint uicissim aliae nasci, aliae mori. RATIO. Quid, si de nature rerum falsitas auferatur? nonne fiet ut uera sint omnia? AUGUSTINUS. Consequi uideo. RATIO. Responde uncle tibi uideatur paries iste uerus esse. AUGUSTINUS. Quia eius non fallor aspectu. RATIO. Ergo quia ita est ut uidetur. AUGUSTINUS. Etiam. RATIO. Si igitur aliquid inde falsum est quod aliter uidetur atque est, inde uerum quod ita ut est uidetur; ablato eo cui uidetur, nec falsum quidquam, nec uerum est. At si falsitas in rerum nature non sit, uera sunt omnia. Nec uideri quidquam nisi uiuenti animae potest. Manet igitur anima in rerum nature, si auferri falsitas non potest; manes, si potest. AUGUSTINUS. Video robustius quidem esse factum quod iam conclusum erat; sed nihil hac adiectione promouimus. Nihilominus enim manes illud quod plurimum me moues, nasci animas et interire, atque ut non desint mundo, non earum immortalitate, sed successione prouenire. [2.4.6] RATIO. Videnturne tibi quaeque corporea, id est sensibilia, intellectu posse comprehendi? AUGUSTINUS. Non uidentur. RATIO. Quid illud? uidetur tibi sensibus uti Deus ad res cognoscendas? AUGUSTINUS. Nihil audeo de hac re temere affirmare; sed quantum coniicere datur, nullo modo Deus utitur sensibus. RATIO. Ergo concludimus non sentire posse nisi animam. AUGUSTINUS. Conclude interim quantum probabiliter licet. RATIO. Quid illud? dasne istum parietem, si uerus paries non sit, non esse parietem? AUGUSTINUS. Nihil hoc facilius dederim. RATIO. Neque quidquam, si uerum corpus non sit, corpus esse? AUGUSTINUS. Tale etiam hoc est. RATIO. Ergo si nihil uerum est, nisi ita sit ut uidetur; nec quidquam corporeum uideri nisi sensibus potest; nec sentire, nisi anima; nec, si uerum corpus non sit, corpus esse: restat ut corpus esse non possit, nisi anima fuerit. AUGUSTINUS. Nimis urges, et quid resistam non habeo. [2.5.7] RATIO. Attende in ista diligentius. AUGUSTINUS. En adsum. RATIO. Certe hic lapis est; et ita uerus est, si non se habet aliter ac uidetur; et lapis non est, si uerus non est; et non nisi sensibus uideri potest. AUGUSTINUS. Etiam. RATIO. Non sunt igitur lapides in abditissimo terrae gremio, nec omnino ubi non sunt qui sentient: nec iste lapis esset, nisi eum uideremus; nec lapis erit cum discesserimus, nemoque alius eum praesens uidebit. Nec, si loculos bene claudas, quamuis multa in eis incluseris, aliquid habebunt. Nec prorsus ipsum lignum intrinsecus lignum est. Fugit enim omnes sensus quidquid in altitudine est corporis minime perlucentis, quod non esse omnino cogitur. Etenim si esset, uerum esset; nec uerum quidquam est, nisi quod ita est ut uidetur: illud autem non uidetur; non est igitur uerum: nisi quid haloes ad haec quod respondeas. AUGUSTINUS. De iis quidem quae concessi, hoc natum esse uideo; sed absurdum ita est, ut quidquid uis illorum facilius negem, quam hoc uerum esse concedam. RATIO. Nihil repugno. Vide ergo quid dicere uelis: corporea nisi sensibus uideri posse, an sentire nisi animam, an esse lapidem uel quid aliud, sed uerum non esse, an ipsum uerum aliter esse definiendum. AUGUSTINUS. Istuc ipsum, oro te, ultimum uideamus. [2.5.8] RATIO. Defini ergo uerum. AUGUSTINUS. Verum est quod ita se habet ut cognitori uidetur, Bi ueldt possitque cognoscere. RATIO. Non erit igitur uerum quod nemo potest cognoscere? Deinde, si falsum est quod aliter quam est, uidetur; quid, si alteri uideatur hic lapis, lapis; alteri lignum? eadem res et false et uera erit? AUGUSTINUS. Illud me magis superius moues, quomodo si quid cognosci non potest, eo fiat ut uerum non sit. Nam quod simul una res, et uera et false est, non nimis curo. Etenim uideo unam rem diuersis comparatam, simul et maiorem et minorem esse. Sed ex eo istud contingit, quod nihil per se maius aut minus est. Comparationis enim sunt ista nomina. RATIO. At si dicis nihil esse uerum per se, non times ne sequatur ut nihil sit per se? Unde enim lignum est hoc, inde etiam uerum lignum est. Nec fieri potest ut per seipsum, id est sine cognitore lignum sit, et uerum lignum non sit. AUGUSTINUS. Ergo illud dico et sic definio, nec uereor ne definitio mea ob hoc improbetur, quod nimis breuis est: nam uerum mihi uidetur esse id quod est. RATIO. Nihil ergo erit falsum, quia quidquid est, uerum est. AUGUSTINUS. In magnas angustias me coniecisti, nec inuenio prorsus quid respondeam. Ita fit ut cum aliter doceri nolim quam istis interrogationibus, uerear iam tamen interrogari. [2.6.9] RATIO. Deus cui nos commisimus, sine dubitatione fert opem, et de his angustiis liberal nos, modo credamus, et eum rogemus deuotissime. AUGUSTINUS. Nihil plane libentius hoc loco fecerim; nam nusquam tantam caliginem pertuli. Deus, Pater noster, qui ut oremus hortaris, qui et hoc quod rogaris praestas; siquidem cum te rogamus, melius uiuimus, melioresque sumus: exaudi me palpitantem in his tenebris, et mihi dexteram porrige. Praetende mihi lumen tuum, reuoca me ab erroribus; te duce in me redeam et in te. Amen. RATIO. Hic esto quantum potes, et uigilantissime attende. AUGUSTINUS. Dic, quaeso, si quid tibi suggestum est, ne pereamus. RATIO. Hic esto. AUGUSTINUS. Ecce habes me nihil aliud agentem. [2.6.10] RATIO. Prius quid sit falsum, etiam atque etiam uentilemus. AUGUSTINUS. Miror si quidquam aliud erit, quam quod non ita est ut uidetur. RATIO. Attende potius, et ipsos sensus prius interrogemus. Nam certe quod oculi uident, non dicitur falsum, nisi habeat aliquam similitudinem ueri. Ut uerbi causa, homo quem uidemus in somnis, non est utique uerus homo, sed falsus, eo ipso quod habet ueri similitudinem. Quis enim canem uideat, et recte se dicat hominem somniasse? Ergo et ille falsus canis est, ex eo quod similis uero est. AUGUSTINUS. Ita est ut dicis. RATIO. Quid, uigilans quisque si uiso equo putet se hominem uidere? nonne eo fallitur quod ei appareat aliqua hominis similitudo? Nam si nihil ei appareat, nisi equi species, non potest arbitrari sese hominem uidere. AUGUSTINUS. Prorsus cedo. RATIO. Dicimus item falsam arborem quam pictam uidemus, et falsam faciem quae de speculo redditur, et falsum turrium motum nauigantibus, falsamque infractionem remi, ob aliud nihil nisi quod uerisimilia sunt. AUGUSTINUS. Fateor. RATIO. Ita et in geminis fallimur, ita in ouis, ita in singulis sigillis uno annulo impressis, et in caeteris talibus. AUGUSTINUS. Sequor omnino atque concedo. RATIO. Similitudo igitur rerum quae ad oculos pertinet, mater est falsitatis. AUGUSTINUS. Negare non possum. [2.6.11] RATIO. Sed haec omnis silua, nisi me fallit, in duo genera diuidi potest. Nam partim aequalibus in rebus, partim uero in deterioribus est. Aequalia sunt, quando tam hoc illi quam illud huic simile esse dicimus, ut de geminis dictum est, uel de impressionibus annuli. In deterioribus autem, quando illud quod deterius est, simile esse dicimus meliori. Quis enim in speculum attendat, et recte dicat se esse illi imagini similem, ac non potius illam sibi? Hoc autem genus partim est in eo quod anima patitur, partim uero in iis rebus quae uidentur. Sed ipsum quod anima patitur, aut in sensu patitur, ut turris motum qui nullus est; aut apud seipsam ex eo quod accepit a sensibus, qualia sunt uisa somniantium, et fortassis etiam furentium. Porro illa quae in ipsis rebus quas uidemus apparent, alla a nature, caetera ab animantibus exprimuntur atque finguntur. Natura gignendo uel resultando similitudines deteriores facit. Gignendo, cum parentibus similes nascuntur; resultando, ut de speculis cuiuscemodi. Quamuis enim pleraque specula homines faciant, non tamen ipsi effingunt eas quae redduntur imagines. Iam uero animantium opera sunt in picturis, et huiuscemodi quibusque figmentis: in quo genere includi etiam illa possum, si tamen fiunt, quae daemones faciunt. Umbrae autem corporum, quia non nimis ab re abest ut corporibus similes et quasi falsa corpora dicantur, nec ad oculorum iudicium pertinere negandae sunt; in illo eas genere poni placet, quod resultando a natura fit. Resultat enim omne corpus lumini obiectum, et in contrariam partem umbram reddit. An tibi aliquid contradicendum uidetur? AUGUSTINUS. Mihi uero nihil. Sed quonam ista tendant, uehementer exspecto. [2.6.12] RATIO. Atqui oportet patienter feramus, donec nobis caeteri sensus renuntient in ueri similitudine habitare falsitatem. Nam et in ipso auditu totidem fere genera ueniunt similitudinum: ueluti cum loquentis uocem, quem non uidemus, audientes, putamus alium quempiam, cui uoce similis est; atque in deterioribus uel echo testis est, uel tinnitus ille ipsarum aurium, uel in horologiis merulae aut corui quaedam imitatio, uel quae sibi somniantes aut furentes uidentur audire. Falsae autem uoculae quae dicuntur a musicis, incredibile est quantum attestantur ueritati, quod post apparebit: tamen etiam ipsae, quod sat est nunc, non absunt ab earum similitudine quas ueras uocant. Sequeris haec? AUGUSTINUS. Et libentissime. Nam nihil laboro ut intelligam. RATIO. Ergo, ne moremur, uideturne tibi aut lilium a lilio posse odore, aut mel thyminum a melle thymino de diuersis alueariis sapore, aut mollitudo plumarum cycni ab anseris tactu facile diiudicari? AUGUSTINUS. Non uidetur. RATIO. Quid, cum talia nos uel olfacere, uel gustare, uel tangere somniamus? nonne similitudine imaginum eo deteriore quo inaniore decipimur? AUGUSTINUS. Verum dicis. RATIO. Ergo apparet nos in omnibus sensibus siue aequalibus, siue in deterioribus rebus, aut similitudine lenocinante falli; aut etiamsi non fallimur suspendentes consensionem, seu differentiam dignoscentes, tamen eas res falsas nominare quas uerisimiles deprehendimus. AUGUSTINUS. Dubitare non possum. [2.7.13] RATIO. Nunc attende, dum eadem rursum recurrimus, quo fiat apertius quod conamur ostendere. AUGUSTINUS. Eccum, loquere quod uis. Nam ego circumitum istum semel statui tolerare, neque in eo defatiscar spe tanta perueniendi quo nos tendere sentio. RATIO. Bene facis. Sed attende utrum tibi uideatur, cum oua similia uidemus, aliquod eorum falsum esse recte nos posse dicere. AUGUSTINUS. Nullo modo uidetur. Omnia enim si oua sunt, uera oua sunt. RATIO. Quid, cum de speculo resultare imaginem uidemus? quibus signis falsam esse comprehendimus? AUGUSTINUS. Scilicet quod non tenetur, non sonat, non per se mouetur, non uiuit, et caeteris innumerabilibus, quae prosequi longum est. RATIO. Video te nolle immorari, et properationi tuae mos gerendus est. Itaque, ne singula repetam, si et illi homines quos uidemus in somnis, uiuere, loqui, teneri a uigilantibus possent, nihilque inter ipsos differret, et eos quos expergefacti ac sani alloquimur et uidemus, numquidnam eos falsos diceremus? AUGUSTINUS. Quo pacto istud recte diceretur? RATIO. Ergo si eo ueri essent, quo ueri simillimi apparerent, nihilque inter eos et ueros omnino distaret, eoque falsi quo per illas uel alias differentias dissimiles conuincerentur; nonne similitudinem ueritatis matrem, et dissimilitudinem falsitatis esse fatendum est? AUGUSTINUS. Non habeo quid dicam, et pudet me tam temerariae consensionis meae superioris. [2.7.14] RATIO. Ridiculum est si te pudet, quasi non ob idipsum elegerimus huiusmodi sermocinationes: quae quoniam cum solis nobis loquimur, Soliloquia uocari et inscribi uolo; nouo quidem et fortasse duro nomine, sed ad rem demonstrandam satis idoneo. Cum enim neque melius quaeri ueritas possit, quam interrogando et respondendo, et uix quisquam inueniatur quem non pudeat conuinci disputantem, eoque paene semper eueniat ut rem bene inductam ad discutiendum inconditus peruicaciae clamor explodat, etiam cum laceratione animorum, plerumque dissimulata, interdum et aperta; pacatissime, ut opinor, et commodissime placuit, a meipso interrogatum mihique respondentem, Deo adiuuante, uerum quaerere: quare nihil est quod uereare, sicubi te temere illigasti, redire atque resoluere; aliter hinc enim euadi non potest. [2.8.15] AUGUSTINUS. Recte dicis; sed quid male concesserim non plane uideo: nisi forte id recte dici falsum quod habeas aliquam ueri similitudinem, cum prorsus mihi nihil aliud dignum falsi nomine occurrat; et rursus tamen cogor fateri eo false uocari quae uocantur, quo a ueris differunt. Ex quo conficitur eam ipsam dissimilitudinem causam esse falsitatis. Itaque conturbor; non enim mihi facile quidquam uenit in mentem, quod contrariis causis gignatur. RATIO. Quid, si hoc unum est in rerum nature genus, et solum quod ita sit? An ignores, cum per animalium innumerabilia genera cucurreris, solum crocodilum inueniri qui superiorem in mandendo partem moueat; praesertim cum paene reperiri nihil queat ita cuique rei simile, ut non in aliquo etiam dissimile sit? AUGUSTINUS. Video quidem ista; sed cum considero illud quod falsum uocamus, et simile aliquid habere ueri et dissimile, ex qua potius parts meruerit falsi nomen, non ualeo discernere. Si enim ex eo quod dissimile est, dixero; nihil erit quod non falsum dici possit: nihil enim est quod non alicui rei dissimile sit, quam ueram esse concedimus, Item, si dixero eo quod simile est, falsum appellandum; non solum oua illa reclamabunt quae uera eo ipso sunt quo simillima, sed etiam sic non effugiam eum qui me coegerit false esse omnia confiteri, quod omnia sibi ex aliqua parte similia esse negare non possum. -Sed fac me non metuere illud respondere, similitudinem ac dissimilitudinem simul efficere ut aliquid falsum recte nominetur; quam mihi euadendi uiam dabis? Instabitur enim nihilominus ut omnia false esse renuntiem; quippe omnia sibimet, ut supra dictum est, et similia quadam ex parte et dissimilia reperiuntur. -- Restaret ut nihil aliud falsum esse dicerem, nisi quod aliter se haberet atque uideretur, ni uererer illa tot monstra quae me dudum enauigasse arbitrabar. Nam eo rursum repellor uertigine inopinata, ut uerum id esse dicam quod ita se habet ut uidetur. Ex quo confit sine cognitore nihil uerum esse posse: ubi mihi naufragium in scopulis occultissimis formidandum est, qui ueri sunt, etiamsi nesciantur. -Aut, si uerum esse id quod est dixero, falsum non esse uspiam concludetur, quouis repugnante. Itaque redeunt illi aestus, nec quidquam tanta patientia morarum tuarum processisse me uideo. [2.9.16] RATIO. Attende potius; nam nullo modo in animum inducam, frustra nos auxilium diuinum implorasse. Video enim, tentatis quantum potuimus omnibus rebus, non remansisse quod falsum iure dicatur, nisi quod aut se fingit esse quod non est, aut omnino esse tendit et non est. -- Sed illud superius falsi genus, uel fallax etiam, uel mendax est. Nam fallax id recte dicitur quod habet quemdam fallendi appetitum; qui sine anima intelligi non potest: sed partim ratione fit, partim natura; ratione, in animalibus rationalibus, ut in homine; natura, in bestiis, tanquam in uulpecula. Illud autem quod mendax uoco, a mentientibus fit. Qui hoc differunt a fallacibus, quod omnis fallax appetit fallere; non autem omnis uult fallere qui mentitur: nam et mimi et comoediae et multa poemata mendaciorum plena sunt, delectandi potius quam fallendi uoluntate, et omnes fere qui iocantur, mentiuntur. Sed fallax uel fallens is recte dicitur, cuius negotium est ut quisque fallatur. Illi autem qui non id agunt ut decipiant, sed tamen aliquid fingunt, uel mendaces tantum, uel si ne hoc quidem, mentientes tamen uocari nemo ambigit. Nisi quid haloes aduersus ista quod dices. [2.9.17] AUGUSTINUS. Perge, quaeso; nunc enim fortasse de falsis non false docere coepisti: sed iam illud genus exspecto quale sit quod dixisti, esse tendit et non est. RATIO. Quidni exspectes? Eadem illa sunt, quorum multa supra memorauimus. Annon tibi uidetur imago tua de speculo quasi tu ipse uelle esse, sed ideo esse false, quod non est? AUGUSTINUS. Valde hoc uidetur. RATIO. Quid omnis picture uel cuiuscemodi simulacrum, et id genus omnia optficum? nonne illud esse contendunt, ad cuius quidque similitudinem factum est? AUGUSTINUS. Prorsus adducor. RATIO. Iam ea quibus uel dormientes uel furentes falluntur, concedis, ut opinor, in eo esse genere. AUGUSTINUS. Et nulla magis: nam nulla magis tendunt talia esse, qualia uel uigilantes uel sani dernunt; et eo tamen false sunt, quo id quod tendunt esse non possum. RATIO. Quid iam de turrium motu, uel de merso remo, uel de umbris corporum plura dicam? Planum est, ut arbitror, ex hac regula esse metienda. AUGUSTINUS. Planissimum. RATIO. Taceo de caeteris sensibus; nam nemo considerans non hoc inueniet, falsum appellari in rebus ipsis quas sentimus, quod esse aliquid tendit et non est. [2.10.18] AUGUSTINUS. Recte dicis: sed miror cur ab hoc genere tibi secernenda illa poemata et ioca uisa sunt, caeteraeque fallaciae. RATIO. Quia scilicet aliud est falsum esse uelle, aliud uerum esse non posse. Itaque ipsa opera hominum uelut comoedias aut tragoedias, aut mimos, et id genus alia possumus operibus pictorum fictorumque coniungere. Tam enim uerus esse pictus homo non potest, quamuis in speciem hominis tendat, quam illa quae scripta sunt in libris comicorum. Neque enim falsa esse uolunt, aut ullo appetitu suo falsa sunt; sed quadam necessitate, quantum fingentis arbitrium sequi potuerunt. At uero in scena Roscius uoluntate falsa Hecuba erat, natura uerus homo; sed illa uoluntate etiam uerus tragoedus, eo uidelicet quo implebat, institutum: falsus autem Priamus, eo quod Priamum assimilabat, sed ipse non erat. Ex quo iam nascitur quiddam mirabile, quod tamen ita se habere nemo ambigit. AUGUSTINUS. Quidnam id est? RATIO. Quid putas, nisi haec omnia inde esse in quibusdam uera, unde in quibusdam falsa sunt, et ad suum uerum hoc solum eis prodesse, quod ad aliud falsa sunt? Unde ad id quod esse aut uolunt aut debent, nullo modo perueniunt, si falsa esse fugiunt. Quo pacto enim iste quem commemoraui, uerus tragoedus esset, si nollet esse falsus Hector, falsa Andromache, falsus Hercules, et alia innumera? aut unde uera pictura esset, si falsus equus non esset? unde in speculo uera hominis imago, si non falsus homo? Quare, si quibusdam, ut uerum aliquid sint, prodest ut sint aliquid falsum; cur tantopere falsitates formidamus, et pro magno bono appetimus ueritatem? AUGUSTINUS. Nescio, et multum miror, nisi quia in exemplis istis nihil imitatione dignum uideo. Non enim tanquam histriones, aut de speculis quaeque relucentia, aut tanquam Myronis buculae ex acre, ita etiam nos ut in nostro quodam habitu ueri simus, ad alienum habitum adumbrati atque assimilati, et ob hoc falsi esse debemus; sed illud uerum quaerere, quod non quasi bifronte ratione sibique aduersanti, ut ex aliqua parte uerum sit, ex aliqua falsum sit. RATIO. Magna et diuine quaedam requiris. Quae tamen si inuenerimus, nonne fatebimur his ipsam confici, et quasi conflari ueritatem, a qua denominatur omne quod uerum quoquo modo nominatur? AUGUSTINUS. Non inuitus assentior. [2.11.19] RATIO. Quid tibi ergo uidetur? discipline disputandi uerane, an false est? AUGUSTINUS. Quis dubitet ueram? Sed uera est etiam grammatica. RATIO. Itane ut illa? AUGUSTINUS. Non uideo quid sit uero uerius. RATIO. Illud profecto quod nihil falsi habet: quod intuens paulo ante offendebare ex iis rebus quae nescio quomodo nisi falsae essent, uerae esse non possent. An ignores omnia illa fabulosa et aperte false ad grammaticam pertinere? AUGUSTINUS. Non ignoro istud quidem; sea, ut opinor, non per grammaticam false sunt, sed per eam qualiacumque sunt, demonstrantur. Siquidem est fabula compositum ad utilitatem delectationemue mendacium. Est autem grammatica uocis articulatae custos et moderatrix disciplina: cuius professionis necessitate cogitur humanae linguae omnia etiam figmenta colligere, quae memoriae litterisque mandate sunt, non ea false faciens, sed de his ueram quamdam docens asserensque rationem. RATIO. Recte sane: nihil nunc curo, utrum abs te ista bene definita atque distincta sint; sed illud quaero, utrum hoc ita esse ipsa grammatica, an uero illa disciplina disputationis ostendat. AUGUSTINUS. Non nego uim peritiamque definiendi, qua nunc ego ista separare conatus sum, disputatoriae arti tribui. [2.11.20] RATIO. Quid ipsa grammatica nonne si uera est, eo uera est quo disciplina est? Disciplina enim a discendo dicta est: nemo autem quae didicit ac tenet, nescire dici potest; et nemo scit false. Omnis ergo uera est disciplina. AUGUSTINUS. Non uideo quidem quid in ista ratiuncula temere concedatur. Mouet me tamen ne per istam cuipiam uideatur etiam illas fabulas ueras esse; nam et has discimus et tenemus. RATIO. Numquidnam magister noster nolebat nos credere quae docebat, et nosse? AUGUSTINUS. Imo uehementer ut nossemus instabat. RATIO. Numquid aliquando institit ut Daedalum uolasse crederemus? AUGUSTINUS. Hoc quidem nunquam. Sed plane nisi teneremus fabulam, uix nos posse aliquid manibus tenere faciebat. RATIO. Tu ergo negas uerum esse quod ista fabula sit, et quod ita sit Daedalus diffamatus AUGUSTINUS. Hoc non nego uerum esse. RATIO. Non negas ergo te didicisse uerum, cum ista didiceris. Nam si uolasse Daedalum uerum est, et hoc pueri pro ficta fabula acciperent atque redderent, eo ipso false retinerent, quo uera essent illa quae redderent. Hinc enim exstitit illud quod superius mirabamur, de uolatu Daedali ueram fabulam esse non potuisse, nisi Daedalum uolasse falsum esset. AUGUSTINUS. Iam teneo istud; sed quid ex eo proficiamus exspecto. RATIO. Quid, nisi non esse falsam illam rationem, qua oollegimus disciplinam, nisi uera doceat, disciplinam esse non posse? AUGUSTINUS. Et hoc quid ad rem? RATIO. Quia uolo dices mihi uncle sit discipline grammatica: inde enim uera est, uncle discipline est. AUGUSTINUS. Nescio quid tibi respondeam. RATIO. Nonne tibi uidetur, si nihil in ea definitum esset, et nihil in genera et partes distributum atque distinctum, eam nullo modo disciplinam esse potuisse? AUGUSTINUS. Iam intelligo quid dices; nec ulla mihi occurrit GUiUSVis facies disciplinae, in qua non definitiones ac diuisiones et ratiocinationes, dum quid quidque sit declaratur, dum sine confusione partium sue cuique redduntur, dum nihil praetermittitur proprium, nihil annumeratur alienum, totum hoc ipsum quo discipline dicitur egerint. RATIO. Ergo et totum ipsum quo uera dicitur. AUGUSTINUS. Video consequi. [2.11.21] RATIO. Responde nunc quae discipline contineat definitionum, diuisionum, partitionumque rationes. AUGUSTINUS. Iam superius dictum est haec disputandi regulis contineri. RATIO. Grammatica igitur eadem arte create est, ut disciplina, et ut uera esset, quae est abs te superius a falsitate defense. Quod non de una grammatica mihi licet concludere, sed prorsus de omnibus disciplinis. Nam dixisti, uereque dixisti, nullam disciplinam tibi occurrere, in qua non definiendi ius atque distribuendi idipsum, ut discipline sit, fecerit. At, si eo uerae sunt quo sunt disciplinae, negabitne quispiam, ueritatem ipsam esse per quam omnes uerae sunt disciplinae? AUGUSTINUS. Prope est omnino ut assentiar: sed illud me moues, quod etiam rationem disputandi inter easdem disciplinas numeramus. Quare illam potius existimo esse ueritatem, qua et ista ipsa ratio uera est. RATIO. Optime omnino ac uigilantissime: sed non negas, ut opinor, eo ueram esse quo discipline est. AUGUSTINUS. Immo idipsum est quod me moues. Aduerti enim etiam disciplinam esse, et ob hoc ueram dici. RATIO. Quid ergo? istam putas aliter disciplinam esse potuisse, nisi omnia in ea definita essent et distribute? AUGUSTINUS. Nihil aliud habeo quod dicam. RATIO. At, si ad eam pertinet hoc officium, per seipsam discipline uera est. Quisquamne igitur mirum putabit, si ea qua uera sunt omnia, per se ipsa et in seipsa uera sit ueritas? AUGUSTINUS. Nihil mihi obstat quominus recta pergam in istam sententiam. [2.12.22] RATIO. Ergo attende pauca quae restart. AUGUSTINUS. Profer si quid haloes, modo tale sit quod intelligam, libenterque concedam. RATIO. Esse aliquid in aliquo, non nos fugit duobus modis dici. Uno quo ita est, ut etiam seiungi atque alibi esse possit, ut hoc lignum in hoc loco, ut sol in oriente: altero autem quo ita est aliquid in subiecto, ut ab eo nequeat separari, ut in hoc ligno forma et species quam uidemus, ut in sole lux, ut in igne calor, ut in animo discipline, et si qua sunt alla similia. An tibi aliter uidetur? AUGUSTINUS. Ista quidem uetustissima sunt nobis, et ab ineunte adulescentia studiosissime percepta et cognita: quare non possum de his interrogatus, quin ea sine ulla deliberatione concedam. RATIO. Quid illud? nonne concedis, quod in subiecto est inseparabiliter, si subiectum ipsum non maneat, manere non posse? AUGUSTINUS. Hoc quoque uideo necessarium; nam manente subiecto, posse id quod in subiecto est non manere, quisquis diligenter res aduertit, intelligit. Siquidem huius corporis color potest uel ualetudinis ratione uel aetate immutari, cum ipsum corpus necdum interierit. Et hoc non peraeque in omnibus ualet, sed in his in quibus, non ut sint ipsa subiecta, ea quae in subiectis sunt coexistunt. Non enim ut sit iste paries, paries hoc colore fit, quem in eo uidemus; cum etiam si quo casu nigrescat aut albescat, uel aliquem alium mutes colorem, nihilominus tamen maneat paries ac dicatur. At uero ignis si calore careat, ne ignis quidem erit; nec niuem uocare, nisi candidam, possumus. [2.13.23] Illud uero quod interrogasti, quis concesserit, aut cui posse fieri uideatur, ut id quod in subiecto est, maneat ipso intereunte subiecto? Monstruosum enim et a ueritate. alienissimum est, ut id quod non esset nisi in ipso esset, etiam cum ipsum non fuerit possit esse. RATIO. Illud igitur quod quaerebamus inuentum est. AUGUSTINUS. Quid narras? RATIO. Id quod audis. AUGUSTINUS. Iamne ergo liquido constat animum esse immortalem? RATIO. Si ea quae concessisti uera sins, liquidissime: nisi forte animum dicis, etiamsi moriatur, animum esse. AUGUSTINUS. Nunquam equidem hoc dixerim; sed eo ipso quo intern', fieri ut animus non sit, dico. Nec me ab hac sententia reuocat, quod a magnis philosophic dictum est, eam rem quae, quocumque uenerit, uitam praestat, mortem in se admittere non posse. Quamuis enim lumen quocumque intrare potuerit, faciat id lucere, tenebrasque in se propter memorabilem illam uim contrariorum non possit admittere; tamen exstinguitur, locusque ille exstineto lumine tenebratur. Ita illud quod tenebris resistebat, neque ullo modo in se tenebras admisit, et sic eis intereundo locum fecit, ut poterat etiam discedendo. Itaque timeo ne mors ita eontingat corpori, ut tenebrae loco, aliquando discedente animo ut lumine, aliquando autem ibidem exstincto, ut iam non de omni morte corporis securitas sit, sed aliquod genus mortis sit optandum, quo anima ex corpore incolumis educatur, perducaturque ad locum, si est ullus talis locus, ubi non possit exstingui. Aut, si ne hoc quidem potest, atque in ipso corpore anima quasi lumen accenditur, nec alibi potest curare, omnisque mors est exstinctio quaedam animae in corpore uel uitae; aliquod genus eligendum est quantum homo sinitur, quo idipsum quod uiuitur, cum securitate ac tranquillitate uiuatur, quanquam nescio quomodo istud possit fieri si anima moritur. O multum beatos, quibus siue ab ipsis, siue abs quolibet, non esse metuendam mortem, etiamsi anima intereat, persuasum est! At mihi misero nullae adhuc rationes, nulli libri persuadere potuerunt. [2.13.24] RATIO. Noli gemere, immortalis est animus humanus. AUGUSTINUS. Unde hoc probas? RATIO. Ex iis quae cum magna cautione, ut arbitror, superius concessisti. AUGUSTINUS. Nihil quidem me minus uigilanter interroganti tibi memini dedisse: sed collige iam ipsam summam, oro te; uideamus quo tantis ambagibus peruenerimus, nec me iam interroges uolo. Si enim ea breuiter enumeraturus es quae concessi, quonam rursus responsio mea desideratur? An ut moras gaudiorum mihi frustra inferas, si quid boni forte confecimus? RATIO. Faciam quod te uelle uideo, sed attende diligentissime. AUGUSTINUS. Loquere iam, hic sum; quid enecas? RATIO. Omne quod in subiecto est, si semper manet, ipsum etiam subiectum maneat semper necesse est. Et omnis in subiecto est animo disciplina. Necesse est igitur semper ut animus maneat, si semper manet disciplina. Est autem disciplina ueritas, et semper, ut in initio libri huius ratio persuasit, ueritas manet. Semper igitur animus manet, nec animus mortuus dicitur. Immortalem igitur animum solus non absurde negat, qui superiorum aliquid non recte concessum esse conuincit. [2.14.25] AUGUSTINUS. Iam me uolo in gaudia mittere, sed duabus aliquantum reuocor causis Nam primum me moues quod circuitu tanto usi sumus, nescio quam ratiocinationum catenam sequentes, cum tam breuiter totum de quo agebatur, demonstrari potuerit, quam nunc demonstratum est. Quare, me sollicitum facit quod tam diu quasi ad insidiandum obambulauit oratio. Deinde non uideo quomodo in animo semper sit disciplina, praesertim disputandi, cum et tam pauci eius gnari sint, et quisquis eam nouit, tanto ab infantia tempore fuerit indoctus. Non enim possumus dicere aut imperitorum animos non esse animos, aut esse in animo eam quam nesciant disciplinam. Quod si uehementer absurdum est, restat ut aut non semper in animo sit ueritas, aut discipline illa ueritas non sit. [2.14.26] RATIO. Vides quam non frustra tantos circuitus egerit nostra ratiocinatio. Quaerebamus enim quid sit ueritas, quod ne nunc quidem in hac quadam silua rerum, omnibus pene callibus oberratis, uideo nos inuestigare potuisse. Sed quid facimus? An incoepta omittimus, et exspectamus ecquid nobis librorum alienorum in menus incidat, quod huic quaestioni satisfaciat? Nam et multos ante nostram aetatem scriptos esse arbitror, quos non legimus: et nunc, ut nihil quod nescimus opinemur, manifestum habemus, et carmine de hac re scribi, et solute oratione; et ab iis uiris quorum nec scripta latere nos possunt, et eorum ingenia talia nouimus, ut nos in eorum litteris quod uolumus, inuenturos desperare non possimus: praesertim cum hic ante oculos nostros sit ille, in quo ipsam eloquentiam quam mortuam dolebamus, perfectam reuixisse cognouimus. Illene nos sinet, cum scriptis suis uiuendi modum docuerit, uiuendi ignorare naturam? AUGUSTINUS. Non arbitror equidem et multum inde spero, sed unum doleo quod uel erga se, uel erga sapientiam studium nostrum non ei ut uolumus, ualemus aperire. Nam profecto ille misereretur sitim nostram, et exundaret multo citius quam nunc securus enim est, quod sibi iam totum de animae immortalitate persuasit, nec scit aliquos esse fortasse, qui huius ignorationis miseriam satis cognouerunt, et quibus praesertim rogantibus non subuenire crudele sit. Ille autem alius nouit quidem pro familiaritate ardorem nostrum; sed ita longe abest, et ita nunc constituti sumus, ut uix ad eum uel epistulae mittendae facultas sit. Quem credo iam otio Transalpino perfecisse carmen quo mortis metus excantatus effugiat, et antiqua glacie duratus animae stupor frigusque pellatur. Sed interim dum ista proueniunt, quae in nostra potestate non sunt, nonne turpissimum est perire otium nostrum, et totum ipsum animum ex incerto arbitrio pendere deligatum? [2.15.27] Ubi est quod Deum et rogauimus et rogamus, ut nobis non diuitias, non corporis uoluptates, non populares suggestus atque honores, sed animam nostram seque ipsum quaerentibus, iter aperiat? Itane nos deseret, aut a nobis deseretur? RATIO. Alienissimum quidem ab ipso est ut eos qui talia desiderant deserat: unde a nobis quoque alienum esse debet ut tantum ducem deseramus. Quare, si placet, repetamus breuiter unde illa duo confecta sint, aut semper manere ueritatem, aut ueritatem esse disputandi rationem. Haec enim uacillare dixisti, quo minus nos faciat totius rei summa securos. An potius illud quaeremus, quomodo esse possit in imperito animo disciplina, quem non possumus non animum dicere? Hinc enim commotus uidebare, ut de illis quae concesseras, dubitare rursus necesse fuerit. AUGUSTINUS. Imo discutiamus prius illa, deinde hoc quale sit uidebimus. Ita enim, ut opinor, nulla controuersia remanebit. RATIO. Ita fiat, sed adesto totus atque cautissimus. Scio enim quid tibi eueniat attendenti, dum nimis pendes in conclusionem, et ut iam iamque inferatur exspectas, ea quae interrogantur non diligenter examinata concedis. AUGUSTINUS. Verum fortasse dicis; sed enitar contra hoc genus morbi quantum possum: modo iam tu incipe quaerere, ne superfluis immoremur. [2.15.28] RATIO. Ex eo, quantum memini, ueritatem non posse interire conclusimus, quod non solum si totus mundus intereat, sed etiam si ipsa ueritas, uerum erit et mundum et ueritatem interisse. Nihil autem uerum sine ueritate: nullo modo igitur interit ueritas. AUGUSTINUS. Agnosco ista, et multum miror si falsa sunt. RATIO. Ergo illud alterum uideamus. AUGUSTINUS. Sine me paululum considerare, oro te, ne huc iterum turpiter redeam. RATIO. Ergone interisse ueritatem uerum non erit? Si non erit uerum, non ergo interit. Si uerum erit, unde post occasum ueritatis uerum erit, cum iam ueritas nulla est? AUGUSTINUS. Nihil habeo quid plus cogitem atque considerem; perge ad aliud. Certe faciemus, quantum possumus, ut docti atque prudentes uiri legant haec, et nostram, si qua est, corrigant temeritatem: nam me nec modo, nec aliquando arbitror quid contra hoc dicatur posse inuenire. [2.15.29] RATIO. Numquidnam ergo dicitur ueritas, nisi qua uerum est quidquid uerum est? AUGUSTINUS. Nullo modo. RATIO. Numquidnam recte dicitur uerum, nisi quod non est falsum? AUGUSTINUS. Hinc uero dubitare dementia est. RATIO. Num falsum non est quod ad similitudinem alicuius accommodatum est, neque id tamen est cuius simile apparet? AUGUSTINUS. Nihil quidem aliud uideo quod libentius falsum uocem. Sed tamen soles falsum dici, etiam quod a ueri similitudine longe abest. RATIO. Quis negat? sed tamen quod habeas ad uerum nonnullam imitationem. AUGUSTINUS. Quomodo? Non enim cum dicitur, iunctis alitibus anguibus Medeam uolasse, ulla ex parte res ista uerum imitatur; quippe quae nulla sit, nec imitari aliquid possit ea res quae omnino non sit. RATIO. Recte dicis; sed non attendis eam rem quae omnino nulla sit, ne falsum quidem posse dici. Si enim falsum est, est: si non est, non est falsum. AUGUSTINUS. Non ergo dicemus illud de Medea, nescio quod monstrum, falsum esse? RATIO. Non utique; nam si falsum est, quomodo monstrum est? AUGUSTINUS. Miram rem uideo: itane tandem cum audio, Angues ingentes alites iunetos iugo non dico falsum? RATIO. Dicis plane: est enim quod falsum esse dica AUGUSTINUS. Quid, quaeso? RATIO. Illam scilicet sententiam quae ipso uersu enuntiatur. AUGUSTINUS. Et quam tandem habet ista imitationem ueri? RATIO. Quia similiter enuntiaretur, etiamsi uere illud Medea fecisset. Imitatur ergo ipsa enuntiatione ueras sententias falsa sententia. Quae si non creditur, eo solo imitatur ueras quod ita dicitur, estque tantum falsa, non etiam fallens. Si autem fidem impetrat, imitatur etiam creditas ueras. AUGUSTINUS. Iam intelligo multum interesse inter illa quae dicimus, et illa de quibus dicimus aliquid; quare iam assentior: nam hoc solo reuocabar, quidquid falsum dicimus non recte dici, nisi habeat ueri alicuius imitationem. Quis enim lapidem falsum argentum esse dicens non iure rideatur? tamen si quisquam lapidem argentum esse dicat, dicimus falsum eum dicere, id est falsam proferre sententiam. Stannum autem uel plumbum non absurde, ut opinor, falsum argentum uocamus, quod id res ipsa uelut imitatur: neque ex eo falsa est nostra sententia, sed illud ipsum de quo enuntiatur. [2.16.30] RATIO. Bene intelligis. Sed illud uide, utrum et argentum falsi plumbi nomine congruenter appellare possimus. AUGUSTINUS. Non mihi places. RATIO. Quid ita? AUGUSTINUS. Nescio; nisi illud uideo, uehementer contra uoluntatem meam dici. RATIO. Num forte propterea quod argentum melius est, et quasi in contumeliam eius dicitur; plumbi autem quidam uelut honor est, si falsum argentum uocetur? AUGUSTINUS. Prorsus explicasti quod uolebam. Et ideo credo iure infames intestabilesque haberi, qui muliebri habitu se ostentant, quos nescio utrum falsas mulieres, an falsos uiros melius uocem. Veros tamen histriones, uerosque infames sine dubitatione possumus uocare; aut, si latent nec infame quidquam nisi a turpi fame nominatur, ueros nequam non sine ueritate dicimus, ut opinor. RATIO. Alius locus nobis erit de istis rebus disserendi: multa enim fiunt, quae quasi facie populari turpia uidentur, aliquo tamen fine laudabili honesta monstrantur. Et magna quaestio est utrum patriae liberandae cause muliebri tunica indutus, debeat hostem decipere, hoc ipso quo mulier false sit, fortasse uerior uir futurus: et utrum sapiens qui aliquo modo certum habeas necessariam fore uitam suam rebus humanis, malit emori frigore, quam femineis uestibus, si aliud non sit, amiciri. Sed de hoc, ut dictum est, alias uidebimus. Profecto enim cernis quantae inquisitionis indigeat, quatenus ista progredi debeant, ne in quasdam inexcusabiles turpitudines decidatur. Nunc autem quod praesenti quaestioni satis est, iam puto apparere, neque dubitari non esse falsum quidquam nisi ueri aliqua imitatione. [2.17.31] AUGUSTINUS. Proficiscere da reliqua; nam hoc mihi bene persuasum est. RATIO. Ergo illud quaero, utrum praeter disciplines quibus erudimur, et quibus etiam ipsum studium sapientiae annumerari decet, possimus quidquam ita uerum inuenire, quod non sicut theatricus Achilles ex aliqua parte falsum sit, ut ex alla uerum esse possit? AUGUSTINUS. Mihi uidentur multa inueniri. Non enim disciplinae istum habent lapidem, nec tamen, ut uerus sit lapis, imitatur aliquid secundum quod falsus dicatur. Quo uno commemorato, uices iam innumerabilibus supersedendum esse, quae sponte occurrent cogitantibus. RATIO. Video prorsus. Sed nonne tibi uidentur uno corporis nomine includi? AUGUSTINUS. Viderentur, si aut inane nihil esse certum haberem, aut ipsum animum inter corpora numerandum arbitrarer, aut etiam Deum corpus aliquod esse crederem. Quae omnia si sunt, ad nullius imitatione in falsa et uera esse uideo. RATIO. In longum nos mittis, sed utar quantum possum compendio. Certe enim aliud est quod inane appellas, aliud quod ueritatem. AUGUSTINUS. Longe aliud. Quid enim me inanius, si ueritatem inane aliquid puto, aut tantopere aliquid inane appeto? Quid enim aliud quam ueritatem inuenire desidero? RATIO. Ergo et illud fortasse concedis, nihil uerum esse quod non ueritate fiat ut uerum sit. AUGUSTINUS. Iam hoc olim manifestum est. RATIO. Num dubitas nihil esse inane praeter ipsum inane, aut certe corpus? AUGUSTINUS. Prorsus non dubito. RATIO. Opinor ergo, ueritatem corpus esse aliquod credis. AUGUSTINUS. Nullo modo. RATIO. Quid in corpore? AUGUSTINUS. Nescio; nihil ad rem: arbitror enim uel illud te scire, si est inane, magis illud esse ubi nullum sit corpus. RATIO. Hoc sane plenum est. AUGUSTINUS. Quid igitur immoramur? RATIO. An tibi aut ueritas uidetur fecisse inane, aut aliquid uerum esse ubi ueritas non sit? AUGUSTINUS. Non uidetur. RATIO. Non est ergo inane uerum, quia neque ab eo quod inane non est, inane fieri potest: et quod ueritate caret, uerum non esse manifestum est; et omnino ipsum quod inane dicitur, ex eo quod nihil sit dicitur. Quomodo igitur potest uerum esse quod non est? aut quomodo potest esse quod penitus nihil est? AUGUSTINUS. Age nunc, inane tanquam inane deseramus. [2.18.32] RATIO. Quid de caeteris dicis? AUGUSTINUS. Quid? RATIO. Quod uides mihi plurimum suffragari. Restat enim animus et Deus, quae duo si propterea uera sunt quod in his est ueritas, de immortalitate Dei nemo dubitat. Animus autem immortalis creditur, si ueritas quae interire non potest, etiam in illo esse probatur. Quare iam illud ultimum uideamus, utrum corpus non sit uere uerum, id est non in eo sit ueritas, sed quasi quaedam imago ueritatis. Nam si et in corpore, quod satis certum est recipere interitum, tale uerum inuenerimus, quale est in disciplinis, non continuo erit disputandi disciplina ueritas, qua omnes uerae sunt disciplinae. Verum est enim et corpus quod non uidetur disputandi ratione esse formatum. Si uero et corpus imitatione aliqua uerum est, et ob hoc non ad liquidum uerum, nihil erit fortasse quod impediat disputandi rationem, quominus ipsa ueritas esse doceatur. AUGUSTINUS. Interim quaeramus de corpore; nam ne hoc quidem cum constiterit, uideo istam controuersiam terminatam. RATIO. Unde scis quid uelut Deus? Itaque attende: nam ego puto corpus aliqua forma et specie contineri, quam si non haberet, corpus non esset; si ueram haberet, animus esset. An aliter putandum est? AUGUSTINUS. Assentior in parte, de caetero dubito; nam, nisi teneatur aliqua figura, corpus non esse concedo. Quomodo autem, si eam ueraim haheret, animus esset, non satis intelligo. RATIO. Nihilne tandem de primi libri exordio, et de illa tua geometrica recordaris? AUGUSTINUS. Bene commemorasti; recordor prorsus, ac libentissime. RATIO. Talesne in corporibus figurae inueniuntur, quales illa discipline demonstrat? AUGUSTINUS. Immo incredibile est quanto deteriores esse conuincuntur. RATIO. Quas ergo istarum ueras putas? AUGUSTINUS. Ne quaeso, etiam istuc me interrogandum putes. Quis enim mente tam caecus est qui non uideat, istas quae in geometrica docentur, habitare in ipsa ueritate, aut in his etiam ueritatem; illas uero corporis figuras, siquidem quasi ad istas tendere uidentur, habere nescio quam imitati onem ueritatis, et ideo falsas esse? Iam enim totum illud quod ostendere moliebaris intelligo. [2.19.33] RATIO. Quid ergo iam opus est ut de discipline disputationis requiramus? Siue enim figurae geometricae in ueritate, siue in eis ueritas sit, anima rostra, id est intelligentia rostra, contineri nemo ambigit, ac per hoc in nostro animo etiam ueritas esse cogitur. Quod si quaelibet discipline ita est in animo, ut in subiecto inseparabiliter, nec interire ueritas potest; quid, quaeso, de animi perpetua uita, nescio qua mortis familiaritate dubitamus? An illa linea uel quadrature uel rotunditas habent alla quae imitentur ut uera sint? AUGUSTINUS. Nullo modo id possum credere, nisi forte aliud ait linea quam longitudo sine latitudine, et aliud circulus quam linea oircumducta undi que ad medium aequaliter uergers. RATIO. Quid ergo cunctamur? An ubi ista sunt, ueritas non est? AUGUSTINUS. Auertat Deus amentiam. RATIO. An discipline non est in animo? AUGUSTINUS. Quis hoc dixerit? RATIO. Sed forte potest, intereunte subiecto, id quod in subiecto est permanere? AUGUSTINUS. Quando mihi hoc persuadetur? RATIO. Restat ut occidat ueritas. AUGUSTINUS. Unde fieri potest? RATIO. Immortalis est igitur anima: iamiam crede rationibus tuis, crede ueritati; clamat et in te esse habitare, et immortalem esse, nec sibi suam sedem quacumque corporis morte posse subduct. Auertere ab umbra tua, reuertere in te; nullus est interitus tuus, nisi oblitum te sese quod interire non possis AUGUSTINUS. Audio, resipisco, recolere incipio. Sed, quaeso, illa quae restart expedias, quomodo in animo imperito, non enim eum mortalem dicere possumus, disciplina et ueritas esse intelligantur. RATIO. Aliud ista quaestio uolumen desiderat, si eam uis tractari diligenter: simul et illa quae, ut potuimus, inuestigata sunt, recensenda tibi esse uideo; quia si nihil eorum quae concessa sunt dubium est, multum nos egisse arbitror, nec cum parua securitate caetera quaerere. [2.20.34] AUGUSTINUS. Ita est ut dici.s, et obtempero praeceptis tuis libens.Sed illud saltemimpetrem, antequam terminum uolumini statuas, ut quid intersit inter ueram figuram, quae intelligentia continetur, et eam quam sibi fingit cogitatio, quae graece siue phantasia siue phantasma dicitur, breuiter exponas. RATIO. Hoc quaeris quod uidere nisi mundissimus non potest, et ad cuius rei uisionem parum es exercitatus; neque nunc per istos circuitus aliud quam exercitationem tuam, ut illud uidere sis idoneus, operamur: tamen interesse plurimum quomodo possit doceri, fortasse breuiter planum facio. Fac enim te aliquid esse oblitum, aliosque te uelle quasi in memoriam reuocare. Dicunt ergo illi: Numquidnam hoc est, aut illud? diuersa uelut similia proferentes. Tu uero nec illud uides quod recordari cupis, et tamen uides non hoc esse quod dicitur. Numquidnam tibi cum hoc euenit, omni modo uidetur obliuio? Nam ipsa discretio, qua non admittitur quod falso admoneris, pars quaedam recordationis est. AUGUSTINUS. Ita uidetur. RATIO. Tales ergo nondum uerum uident; falli tamen decipique non possunt; et quid quaerant, satis norunt. At si tibi quispiam dicat te post paucos dies risisse quam natus es, non audes dicere falsum esse: et si auctor sit cui fides habenda est, non recordaturus, sed crediturus es; totum enim tempus illud ualidissima obliuione tibi sepultum est: an aliter putas? AUGUSTINUS. Prorsus consentio. RATIO. Haec igitur ab illa obliuione plurimum differt, sed illa media est. Nam est alia recordationi reuisendaeque ueritati propior atque uicinior: cui simile est quando uidemus aliquid, certoque recognoscimus id nos uidisse aliquando, atque nosse affirmamus; sed ubi, aut quando, aut quomodo, aut apud quem nobis in notitiam uenerit, satagimus repetere atque recolere. Ut si de homine nobis contigerit, etiam quaerimus ubi eum nouerimus: quod cum ille commemorauerit, repente tota res memoriae quasi lumen infunditur, nihilque amplius, ut reminiscamur, laboratur. An hoc genus ignotum tibi est, aut obscurum? AUGUSTINUS. Quid hoc planius? aut quid crebrius mihi accidere solet? [2.20.35] RATIO. Tales sunt qui bene disciplinis liberalibus eruditi siquidem illas sine dubio in se obliuione obrutas eruunt discendo, et quodammodo refodiunt: nec tamen contenti sunt, nec se tenent donec totam faciem ueritatis, cuius quidam in illis artibus splendor iam subrutilat, latissime atque plenissime intueantur. Sed ex his quidam falsi colores atque formae, uelut in speculum cogitationis se fundunt, falluntque inquirentes saepe, ac decipiunt putantes illud totum esse quod norunt uel quod inquirunt. Ipsae sunt i]lae imaginationes magna cautione uitandae; quae deprehenduntur fallaces, cum cogitationis uariato quasi speculo uariantur, cum illa facies ueritatis una et immutabilis maneat. Tum enim alterius atque alterius magnitudinis quadratum sibi cogitatio depingit, et quasi ante oculos praefert; sed mens interior quae uult uerum uidere, ad illud se potius conuertat, si potest, secundum quod iudicat illa omnia esse quadrata. AUGUSTINUS. Quid, si nobis quispiam dicat secundum id eam iudicare, quod uidere oculis solet? RATIO. Quare ergo iudicat, si tamen bene erudita est, quantamuis pilam ueram uera planitie puncto tangi? Quid tale unquam oculus uidit, aut uidere potest, cum ipsa imaginatione cogitationis fingi quidquam hui usmodi non potest? Annon hoc probamus, cum etiam minimum circulum imaginando animo describimus, et ab eo lineas ad centrum ducimus? Nam cum duas duxerimus, inter quas quasi acu uix pungi possit, alias iam in medio non possumus ipsa cogitatione imaginaria ducere, ut ad centrum sine ulla commixtione perueniant; cum clamet ratio innumerabiles posse duci, nec sese in illis incredibilibus angustiis nisi centro posse contingere, ita ut in omni earum interuallo scribi etiam circulus possit. Hoc cum illa phantasia implere non possit, magisque quam ipsi oculi, deficiat, siquidem per ipsos est animo inflicta, manifestum est et multum eam differre a ueritate, et illam, dum haec uidetur, non uideri. [2.20.36] Haec dicentur operosius atque subtilius, cum de intelligendo disserere coeperimus, quae nobis pars proposita est, cum de animae uita quidquid sollicitat, fuerit quantum ualemus enucleatum atque discussum. Non enim credo te parum formidare ne mors humane, etiamsi non interficiat animam, rerum tamen omnium, et ipsius, si qua comperta fuerit, ueritatis obliuionem inferat. AUGUSTINUS. Non potest satis dici quantum hoc malum metuendum sit. Qualis enim erit illa aeterna uita, uel quae mors non ei praeponenda est, si sic uiuit anima, ut uidemus eam uiuere in puero mox nato? ut de illa uita nihil dicam quae in utero agitur; non enim puto esse nullam. RATIO. Bono animo esto; Deus aderit, ut iam sentimus, quaerentibus nobis, qui beatissimum quiddam post hoc corpus, et ueritatis plenissimum sine ullo mendacio pollicetur. AUGUSTINUS. Fiat ut speramus.