Scanned from Meiser. ANICII MANLII SEVERINI BOETHII COMMENTARIUM IN LIBRUM ARISTOTELIS PERIHERMENEIAS SECUNDAE EDITIONIS LIBER PRIMUS [INTRODUCTIO] /3/ Alexander in commentariis suis hac se impulsum causa pronuntiat sumpsisse longissimum expositionis laborem, quod in multis ille a priorum scriptorum sententiis dissideret: mihi maior persequendi operis causa est quod non facile quisquam uel transferendi uel etiam commentandi continuam sumpserit seriem -- nisi quod Vetius Praetextatus priores /4/ postremosque analyticos non uertendo Aristotelem Latino sermoni tradidit sed transferendo Themistium, quod qui utrosque legit facile intellegit; Albinus quoque de isdem rebus scripsisse perhibetur, cuius ego geometricos quidem libros editos scio, de dialectica uero diu multumque quaesitos reperire non ualui, siue igitur ille omnino tacuit, nos praetermissa dicemus, siue aliquid scripsit, nos quoque docti uiri imitati studium in eadem laude uersabimur. Sed quamquam multa sint Aristotelis quae subtilissima philosophiae arte celata sint, hic tamen ante omnia liber nimis et acumine sententiarum et uerborum breuitate constrictus est. Quocirca plus hic quam in decem praedicamentis expositione sudabitur. Prius igitur quid uox sit definiendum est. Hoc enim perspicuo et manifesto omnis libri patefiet intentio. Vox est aeris per linguam percussio quae per quasdam gutturis partes, quae arteriae uocantur, ab animali profertur. Sunt enim quidam alii soni, qui eodem perficiuntur flatu, quos lingua non percutit, ut est tussis. Haec enim flatu fit quodam per arterias egrediente sed nulla linguae impressione formatur atque ideo nec ullis subiacet elementis, scribi enim nullo modo potest. Quocirca uox haec non dicitur sed tantum sonus. Illa quoque potest esse definitio uocis, ut eam dicamus sonum esse cum quadam imaginatione significandi. Vox namque cum emittitur, significationis alicuius causa profertur. Tussis uero cum sonus sit, nullius significationis causa subrepit /5/ potius quam profertur. Quare quoniam noster flatus ita sese habet ut si ita percutitur atque formatur ut eum lingua percutiat, uox sit: si ita percutiat ut terminato quodam et circumscripto sono uox exeat, locutio fit quae Graece dicitur *lexis*. Locutio enim est articulata uox -- neque enim hunc sermonem (id est *lexin*) dictionem dicemus, idcirco quod *phasin* dictionem interpretamur, *lexin* uero locutionem -- cuius locutionis partes sunt litterae, quae cum iunctae fuerint unam efficiunt uocem coniunctam compositamque, quae locutio praedicatur. Siue autem aliquid quaecumque uox significet, ut est hic sermo 'homo'; siue omnino nihil; siue positum alicui nomen significare possit, ut est 'blityri' (haec enim uox per se cum nihil significet, posita tamen ut alicui nomen sit significabit); siue per se quidem nihil significet, cum aliis uero iuncta designet, ut sunt coniunctiones -- haec omnia locutiones uocantur, ut sit propria locutionis forma uox composita quae litteris describatur. Ut igitur sit locutio, uoce opus est -- id est eo sono quem percutit lingua, ut et uox ipsa sit per linguam determinata in eum sonum qui inscribi litteris possit. Sed ut haec locutio significatiua sit, illud quoque addi oportet, ut sit aliqua significandi imaginatio, per quam id quod in uoce uel in locutione est proferatur: ut certe ita dicendum sit: si in hoc flatu, quem per arterias emittimus, sit linguae sola percussio, uox est; sin uero talis percussio sit ut in litteras redigat sonum, locutio; quod si uis quoque quaedam imaginationis addatur, /6/ illa significatiua uox redditur. Concurrentibus igitur his tribus: linguae percussione, articulato uocis sonitu, imaginatione aliqua proferendi fit interpretatio. Interpretatio namque est uox articulata per se ipsam significans. Quocirca non omnis uox interpretatio est. Sunt enim caeterorum animalium uoces, quae interpretationis uocabulo non tenentur. Nec omnis locutio interpretatio est, idcirco quod (ut dictum est) sunt locutiones quaedam quae significatione careant et cum per se quaedam non significent, iunctae tamen cum aliis significant, ut coniunctiones. Interpretatio autem in solis per se significatiuis et articulatis uocibus permanet. Quare conuertitur, ut quidquid sit interpretatio, illud significet, quidquid significat, interpretationis uocabulo nuncupetur. Unde etiam ipse quoque Aristoteles in libris quos de poetica scripsit locutionis partes esse syllabas uel etiam coniunctiones tradidit, quarum syllabae in eo quod sunt syllabae nihil omnino significant, coniunctiones uero consignificare quidem possunt, per se uero nihil designant. Interpretationis uero partes hoc libro constituit nomen et uerbum, quae scilicet per se ipsa significant, nihilominus quoque orationem, quae et ipsa cum uox sit ex significatiuis partibus iuncta significatione non caret. Quare quoniam non de oratione sola sed etiam de uerbo et nomine, nec uero de sola locutione sed etiam de significatiua locutione quae est interpretatio hoc libro ab Aristotele tractatur, idcirco quoniam in /7/ uerbis atque nominibus et in significatiuis locutionibus nomen interpretationis aptatur, a communi nomine eorum, de quibus hoc libro tractabitur, id est ab interpretatione, ipse quoque "De interpretatione" liber inscriptus est. (Cuius expositionem nos scilicet quam maxime a Porphyrio quamquam etiam a caeteris transferentes Latina oratione digessimus; hic enim nobis expositor et intellectus acumine et sententiarum dispositione uidetur excellere.) Erunt ergo interpretationis duae primae partes nomen et uerbum. His enim quidquid est in animi intellectibus designatur; his namque totus ordo orationis efficitur. Et in quantum uox ipsa quidem intellectus significat, in duas (ut dictum est) secatur partes, nomen et uerbum, in quantum uero uox per intellectuum medietatem subiectas intellectui res demonstrat, significantium uocum Aristoteles numerum in decem praedicamenta partitus est. Atque hoc distat libri huius intentio a praedicamentorum in denariam multitudinem numerositate collecta, ut hic quidem tantum de numero significantium uocum quaeratur, quantum ad ipsas attinet uoces, quibus significatiuis uocibus intellectus animi designentur, quae sunt scilicet simplicia quidem nomina et uerba, ex his uero compositae orationes: praedicamentorum uero haec intentio est: de significatiuis rerum uocibus in tantum, quantum eas medius animi significet intellectus. Vocis enim quaedam qualitas est nomen et uerbum, quae nimirum ipsa illa decem praedicamenta significant. Decem namque praedicamenta numquam sine aliqua uerbi qualitate uel nominis proferentur. Quare erit libri huius intentio de significatiuis uocibus in tantum, quantum conceptiones /8/ animi intellectusque significent. De decem praedicamentis autem libri intentio in eius commentario dicta est, quoniam sit de significatiuis rerum uocibus, quot partibus distribui possit earum significatio in tantum, quantum per sensuum atque intellectuum medietatem res subiectas intellectibus uoces ipsae ualeant designare. In opere uero de poetica non eodem modo diuidit locutionem sed omnes omnino locutionis partes apposuit confirmans esse locutionis partes elementa, syllabas, coniunctiones, articulos, nomina, casus, uerba, orationes. Locutio namque non in solis significatiuis uocibus constat sed supergrediens significationes uocum ad articulatos sonos usque consistit. Quaelibet enim syllaba uel quodlibet nomen uel quaelibet alia uox, quae scribi litteris potest, locutionis nomine continetur, quae Graece dicitur *lexis*. Sed non eodem modo interpretatio. Huic namque non est satis, ut sit huiusmodi uox quae litteris ualeat annotari sed ad hoc ut aliquid quoque significet. Praedicamentorum uero in hoc ratio constituta est, in quo hae duae partes interpretationis res intellectibus subiectas designent. Nam quoniam decem res omnino in omni natura reperiuntur, decem quoque intellectus erunt, quos intellectus quoniam uerba nominaque significant, decem omnino erunt praedicamenta, quae uerbis atque nominibus designentur, duo uero quaedam id est nomen et uerbum, quae ipsos significent intellectus. Sunt igitur elementa interpretationis uerba et nomina, propriae uero partes quibus ipsa constat interpretatio sunt orationes. Orationum uero aliae sunt perfectae, aliae imperfectae. /9/ Perfectae sunt ex quibus plene id quod dicitur ualet intellegi; imperfectae in quibus aliquid adhuc plenius animus exspectat audire, ut est: Socrates cum Platone nullo enim addito orationis intellectus pendet ac titubat et auditor aliquid ultra exspectat audire. Perfectarum uero orationum partes quinque sunt: deprecatiua ut: Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis Da deinde auxilium, pater atque haec omina firma imperatiua ut: Vade age, nate, uoca Zephyros et labere pennis interrogatiua ut: Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? An Meliboei? uocatiua : O pater, o hominum rerumque aeterna potestas enuntiatiua, in qua ueritas uel falsitas inuenitur, ut: Principio arboribus uaria est natura serendis. Huius autem duae partes sunt. Est namque et simplex oratio enuntiatiua et composita. Simplex ut: Dies est Lucet conposita ut: Si dies est, lux est. In hoc igitur libro Aristoteles de enuntiatiua simplici oratione disputat et de eius elementis, nomine scilicet atque uerbo. Quae quoniam et significatiua sunt et significatiua uox articulata interpretationis nomine continetur, de communi (ut dictum est) uocabulo librum de interpretatione appellauit. Et Theophrastus quidem in eo libro, quem de affirmatione et negatione composuit, de enuntiatiua oratione tractauit. Et Stoici quoque in his libris, quos *Peri axiomaton* appellant, de isdem /10/ nihilominus disputant. Sed illi quidem et de simplici et de non simplici oratione enuntiatiua speculantur, Aristoteles uero hoc libro nihil nisi de sola simplici enuntiatiua oratione considerat. Aspasius quoque et Alexander sicut in aliis Aristotelis libris in hoc quoque commentarios ediderunt sed uterque Aristotelem de oratione tractasse pronuntiat. Nam si oratione aliquid proferre (ut aiunt ipsi) interpretari est, de interpretatione liber nimirum ueluti de oratione perscriptus est, quasi uero sola oratio ac non uerba quoque et nomina interpretationis uocabulo concludantur. Aeque namque et oratio et uerba ac nomina, quae sunt interpretationis elementa, nomine interpretationis uocantur. Sed Alexander addidit imperfecte sese habere libri titulum: neque enim designare, de qua oratione perscripserit. Multae namque (ut dictum est) sunt orationes; sed adiciendum uel subintellegendum putat de oratione illum scribere philosophica uel dialectica, id est qua uerum falsumque ualeat expediri. Sed qui semel solam orationem interpretationis nomine uocari recipit, in intellectu quoque ipsius inscriptionis errauit. Cur enim putaret imperfectum esse titulum, quoniam nihil de qua oratione disputaret adiecerit? Ut si quis interrogans "Quid est homo?" alio respondente "Animal" culpet ac dicat imperfecte illum dixisse, quid sit, quoniam non sit omnes differentias persecutus. Quod si huic, id est homini, sunt quaedam alia communia ad nomen animalis, nihil tamen impedit perfecte demonstrasse, quid homo esset, eum qui animal dixit: siue enim differentias addat quis siue non, hominem animal esse necesse est. Eodem quoque modo et de oratione, si quis hoc concedat primum, nihil aliud interpretationem dici nisi orationem, /11/ cur qui de interpretatione inscripserit et de qua interpretatione dicat non addiderit culpetur, non est. Satis est enim libri titulum etiam de aliqua continenti communione fecisse, ut nos eum et de nominibus et uerbis et de orationibus, cum haec omnia uno interpretationis nomine continerentur, supra fecisse docuimus, cum hic liber ab eo de interpretatione notatus est. Sed quod addidit illam interpretationem solam dici, qua in oratione possit ueritas et falsitas inueniri, ut est enuntiatiua oratio, fingentis est (ut ait Porphyrius) significationem nominis potius quam docentis. Atque ille quidem et in intentione libri et in titulo falsus est sed non eodem modo de iudicio quoque libri huius errauit. Andronicus enim librum hunc Aristotelis esse non putat, quem Alexander uere fortiterque redarguit. Quem cum exactum diligentemque Aristotelis librorum et iudicem et repertorem iudicarit antiquitas, cur in huius libri iudicio sit falsus, prorsus est magna admiratione dignissimum. Non esse namque proprium Aristotelis hinc conatur ostendere, quoniam quaedam Aristoteles in principio libri huius de intellectibus animi tractat, quos intellectus animae passiones uocauit, et de his se plenius in libris de anima disputasse commemorat. Et quoniam passiones animae uocabant uel tristitiam uel gaudium uel cupiditatem uel alias huiusmodi affectiones, dicit Andronicus ex hoc probari hunc librum Aristotelis non esse, quod de huiusmodi affectionibus nihil in libris de anima tractauisset -- non intellegens in hoc libro Aristotelem passiones animae non pro affectibus sed pro intellectibus posuisse. His Alexander multa alia addit argumenta, cur hoc opus Aristotelis maxime esse uideatur. Ea namque dicuntur hic, quae sententiis Aristotelis quae sunt de enuntiatione /12/ consentiant; illud quoque, quod stilus ipse propter breuitatem pressior ab Aristotelis obscuritate non discrepat; et quod Theophrastus, ut in aliis solet, cum de similibus rebus tractat, quae scilicet ab Aristotele ante tractata sunt, in libro quoque de affirmatione et negatione, isdem aliquibus uerbis utitur, quibus hoc libro Aristoteles usus est. Idem quoque Theophrastus dat signum hunc esse Aristotelis librum: in omnibus enim, de quibus ipse disputat post magistrum, leuiter ea tangit quae ab Aristotele dicta ante cognouit, alias uero diligentius res non ab Aristotele tractatas exsequitur. Hic quoque idem fecit. Nam quae Aristoteles hoc libro de enuntiatione tractauit, leuiter ab illo transcursa sunt, quae uero magister eius tacuit, ipse subtiliore modo considerationis adiecit. Addit quoque hanc causam, quoniam Aristoteles quidem de syllogismis scribere animatus numquam id recte facere potuisset, nisi quaedam de propositionibus annotaret. Mihi quoque uidetur hoc subtiliter perpendentibus liquere hunc librum ad Analyticos esse praeparatum. Nam sicut hic de simplici propositione disputat, ita quoque in Analyticis de simplicibus tantum considerat syllogismis, ut ipsa syllogismorum propositionumque simplicitas non ad aliud, nisi ad continens opus Aristotelis pertinere uideatur. Quare non est audiendus Andronicus, qui propter passionum nomen hunc librum ab Aristotelis operibus separat. Aristoteles autem idcirco passiones animae 'intellectus' uocabat, quod intellectus, quos sermone dicere et oratione proferre consueuimus, ex aliqua causa atque utilitate profecti sunt: ut enim dispersi homines colligerentur et legibus uellent esse subiecti ciuitatesque condere, utilitas quaedam fuit et causa. Quocirca /13/ quae ex aliqua utilitate ueniunt, ex passione quoque prouenire necesse est. Nam ut diuina sine ulla sunt passione, ita nulla illis extrinsecus utilitas ualet adiungi. Quae uero sunt passibilia semper aliquam causam atque utilitatem quibus sustententur inueniunt. Quocirca huiusmodi intellectus, qui ad alterum oratione proferendi sunt, quoniam ex aliqua causa atque utilitate uidentur esse collecti, recte passiones animi nominati sunt. Et de intentione quidem et de libri inscriptione et de eo, quod hic maxime Aristotelis liber esse putandus est, haec dicta sufficiunt. Quid uero utilitatis habeat, non ignorabit qui sciet qua in oratione ueritas constet et falsitas. In sola enim haec enuntiatiua oratione consistunt. Iam uero quae diuidant uerum falsumque quaeue definite uel quae uarie et mutabiliter ueritatem falsitatemque partiantur, quae iuncta dici possint, cum separata ualeant praedicari, quae separata dicantur, cum iuncta sint praedicata, quae sint negationes cum modo propositionum, quae earum consequentiae aliaque plura in ipso opere considerator poterit diligenter agnoscere, quorum magnam experietur utilitatem qui animum curae alicuius inuestigationis aduerterit. Sed nunc ad ipsius Aristotelis uerba ueniamus. [01] PRIMUM OPORTET CONSTITUERE, QUID NOMEN ET QUID VERBUM, POSTEA QUID EST NEGATIO ET AFFIRMATIO ET ENUNTIATIO ET ORATIO. Librum inchoans de quibus in omni serie tractaturus sit ante proposuit. Ait enim prius oportere de /14/ quibus disputaturus est definire. Hic enim CONSTITUERE "definire" intellegendum est. Determinandum namque est quid haec omnia sint -- id est QUID NOMEN sit, QUID VERBUM et caetera, quae elementa interpretationis esse praediximus. Sed AFFIRMATIO atque NEGATIO sub interpretatione sunt. Quare nomen et uerbum affirmationis et negationis elementa esse manifestum est. His enim compositis affirmatio et negatio coniunguntur. Exsistit hic quaedam quaestio cur duo tantum nomen et uerbum se determinare promittat, cum plures partes orationis esse uideantur. Quibus hoc dicendum est tantum Aristotelem hoc libro definisse, quantum illi ad id quod instituerat tractare suffecit. Tractat namque de simplici enuntiatiua oratione, quae scilicet huiusmodi est ut iunctis tantum uerbis et nominibus componatur. Si quis enim nomen iungat et uerbum ut dicat: Socrates ambulat simplicem fecit enuntiatiuam orationem. Enuntiatiua namque oratio est (ut supra memoraui) quae habet in se falsi uerique designationem. Sed in hoc quod dicimus "Socrates ambulat" aut ueritas necesse est contineatur aut falsitas. Hoc enim si ambulante Socrate dicitur, uerum est, si non ambulante, falsum. Perficitur ergo enuntiatiua oratio simplex ex solis uerbis atque nominibus. Quare superfluum est quaerere cur alias quoque quae uidentur orationis partes non proposuerit, qui non totius simpliciter orationis sed tantum simplicis enuntiationis instituit elementa partiri. Quamquam duae propriae partes orationis esse dicendae sint, nomen scilicet atque uerbum. Haec enim per sese utraque significant, coniunctiones autem uel praepositiones nihil omnino nisi cum aliis iunctae designant; participia uerbo cognata sunt, uel quod a gerundiuo modo /15/ ueniant uel quod tempus propria significatione contineant; interiectiones uero atque pronomina necnon aduerbia in nominis loco ponenda sunt, idcirco quod aliquid significant definitum, ubi nulla est uel passionis significatio uel actionis. Quod si casibus horum quaedam flecti non possunt, nihil impedit. Sunt enim quaedam nomina quae "monoptota" nominantur. Quod si quis ista longius et non proxime petita esse arbitretur, illud tamen concedit, quod supra iam diximus, non esse aequum calumniari ei, qui non de omni oratione sed de tantum simplici enuntiatione proponat, quod tantum sibi ad definitionem sumpserit, quantum arbitratus sit operi instituto sufficere. Quare dicendum est Aristotelem non omnis orationis partes hoc opere uelle definire sed tantum solius simplicis enuntiatiuae orationis, quae sunt scilicet nomen et uerbum. Argumentum autem huius rei hoc est. Postquam enim proposuit dicens: PRIMUM OPORTET CONSTITUERE, QUID SIT NOMEN ET QUID VERBUM, non statim inquit QUID SIT ORATIO sed mox addidit ET QUID SIT NEGATIO, QUID AFFIRMATIO, QUID ENUNTIATIO, postremo uero QUID ORATIO. Quod si de omni oratione loqueretur, post nomen et uerbum non de affirmatione et negatione et post hanc de enuntiatione sed mox de oratione dixisset. Nunc uero quoniam post nominis et uerbi propositionem affirmationem, negationem et enuntiationem et post orationem proposuit, confitendum est, id quod ante diximus, non orationis uniuersalis sed simplicis enuntiatiuae orationis, quae diuiditur in affirmationem atque negationem, diuisionem partium facere uoluisse, quae sunt nomina et uerba. Haec enim per se ipsa intellectum simplicem seruant, /16/ quae eadem dictiones uocantur sed non sola dicuntur. Sunt namque dictiones et aliae quoque: orationes uel imperfectae uel perfectae, cuius plures esse partes supra iam docui, inter quas perfectae orationis species est enuntiatio. Et haec quoque alia simplex, alia composita est. De simplicis uero enuntiationis speciebus inter philosophos commentatoresque certatur. Aiunt enim quidam affirmationem atque negationem enuntiationi ut species supponi oportere, in quibus et Porphyrius est; quidam uero nulla ratione consentiunt sed contendunt affirmationem et negationem aequiuoca esse et uno quidem enuntiationis uocabulo nuncupari, praedicari autem enuntiationem ad utrasque ut nomen aequiuocum, non ut genus uniuocum; quorum princeps Alexander est. Quorum contentiones apponere non uidetur inutile. Ac prius quibus modis affirmationem atque negationem non esse species enuntiationis Alexander putet dicendum est, post uero addam qua Porphyrius haec argumentatione dissoluerit. Alexander namque idcirco dicit non esse species enuntiationis affirmationem et negationem, quoniam affirmatio prior sit. Priorem uero affirmationem idcirco conatur ostendere, quod omnis negatio affirmationem tollat ac destruat. Quod si ita est, prior est affirmatio quae subruatur quam negatio quae subruat. In quibus autem prius aliquid et posterius est, illa sub eodem genere poni non possum, ut in eo titulo praedicamentorum dictum est qui de his quae sunt simul inscribitur. Amplius: negatio omnis, inquit, diuisio est, affirmatio compositio atque coniunctio. Cum enim dico: Socrates uiuit uitam cum Socrate coniunxi; cum dico: Socrates non uiuit uitam a Socrate disiunxi. Diuisio igitur quaedam negatio est, coniunctio affirmatio. Compositi autem est coniunctique /17/ diuisio. Prior est igitur coniunctio, quod est affirmatio; posterior uero diuisio, quod est negatio. Illud quoque adicit, quod omnis per affirmationem facta enuntiatio simplicior sit per negationem facta enuntiatione. Ex negatione enim particula negatiue si sublata sit, affirmatio sola relinquitur. De eo enim quod est: Socrates non uiuit si non particula quae est aduerbium auferatur, remanet Socrates uiuit. Simplicior igitur affirmatio est quam negatio. Prius uero sit necesse est quod simplicius est. In quantitate etiam quod ad quantitatem minus est prius est eo quod ad quantitatem plus est. Omnis uero oratio quantitas est. Sed cum dico: Socrates ambulat minor oratio est quam cum dico: Socrates non ambulat. Quare si secundum quantitatem affirmatio minor est, eam priorem quoque esse necesse est. Illud quoque adiunxit affirmationem quendam esse habitum, negationem uero priuationem. Sed prior habitus priuatione: affirmatio igitur negatione prior est. Et ne singula persequi laborem, cum aliis quoque modis demonstraret affirmationem negatione esse priorem, a communi eas genere separauit. Nullas enim species arbitratur sub eodem genere esse posse, in quibus prius uel posterius consideretur. Sed Porphyrius ait sese docuisse species enuntiationis esse affirmationem et negationem in his commentariis quos in Theophrastum edidit; hic uero Alexandri argumentationem tali ratione dissoluit. Ait enim non oportere arbitrari, quaecumque quolibet modo priora essent aliis, ea sub eodem genere poni non posse sed quaecumque secundum esse unum atque substantiam priora uel posteriora sunt, ea sola sub eodem genere non ponuntur. Et recte dicitur. Si enim omne quidquid /18/ prius est cum eo quod posterius est sub uno genere esse non potest, nec primis substantiis et secundis commune genus poterit esse substantia; quod qui dicit a recto ordine rationis exorbitat. Sed quemadmodum quamquam sint primae et secundae substantiae, tamen utraque aequaliter in subiecto non sunt et idcirco esse ipsorum ex eo pendet, quod in subiecto non sunt, atque ideo sub uno substantiae genere collocantur: ita quoque quamquam affirmationes negationibus in orationis prolatione priores sint, tamen ad esse atque ad naturam propriam aequaliter enuntiatione participant. Enuntiatio uero est in qua ueritas et falsitas inueniri potest. Qua in re et affirmatio et negatio aequales sunt. Aequaliter enim et affirmatio et negatio ueritate et falsitate participant. Quocirca quoniam id quod sunt affirmatio et negatio aequaliter ab enuntiatione participant, a communi eas enuntiationis genere diuidi non oportet. Mihi quoque uidetur quod Porphyrii sit sequenda sententia, ut affirmatio et negatio communi enuntiationis generi supponantur. Longa namque illa et multiplicia Alexandri argumenta soluta sunt, cum demonstrauit non modis omnibus ea quae priora sunt sub communi genere poni non posse sed quae ad esse proprium atque substantiam priora sunt illa sola sub communi genere constitui atque poni non posse. Syrianus uero, cui Philoxenus cognomen est, hoc loco quaerit cur proponens prius de negatione, post de affirmatione pronuntiauerit dicens: PRIMUM OPORTET CONSTITUERE, QUID NOMEN ET QUID VERBUM, POSTEA QUID EST NEGATIO ET AFFIRMATIO. Et primum quidem nihil proprium dixit quoniam in quibus et affirmatio /19/ potest et negatio prouenire, prius esse negatio, postea uero affirmatio potest, ut de Socrate sanus est. Potest ei aptari talis affirmatio, ut de eo dicatur: Socrates sanus est etiam huiusmodi potest aptari negatio, ut de eo dicatur: Socrates sanus non est Quoniam ergo in eum affirmatio et negatio poterit euenire prius euenit ut sit negatio quam ut affirmatio. Ante enim quam natus esset: qui enim natus non erat, nec esse poterat sanus. Huic illud adiecit: seruare Aristotelem conuersam propositionis et exsecutionis distributionem. Hic enim prius post nomen et uerbum de negatione proposuit, post de affirmatione, dehinc de enuntiatione, postremo uero de oratione sed proposita definiens prius orationem, post enuntiationem, tertio affirmationem, ultimo uero loco negationem determinauit, quam hic post propositionem uerbi et nominis primam locauerat. Ut igitur ordo seruaretur conuersus, idcirco negationem prius ait esse propositam. Qua in expositione Alexandri quoque sententia non discedit. Illud quoque est additum, quod non esset inutile, enuntiationem genus affirmationis et negationis accipi oportere, quod quamquam (ut dictum est) ad prolationem prior esset affirmatio, tamen ad ipsam enuntiationem id est ueri falsique uim utrasque aequaliter sub enuntiatione ab Aristotele constitui. Id etiam Aristotelem probare. Praemisit enim primam negationem, secundam posuit affirmationem, quae res nihil habet uitii, si ad ipsam enuntiationem affirmatio et negatio ponantur aequales. Quae enim natura aequales sunt, nihil retinent contrarii indifferenter acceptae. Est igitur ordo quo proposuit: primum totius orationis /20/ elementum, nomen scilicet et uerbum, post haec negationem et affirmationem, quae species enuntiationis sunt. Quorum genus (id est enuntiationem) tertiam nominauit, quartam uero orationem posuit, quae ipsius enuntiationis genus est. Et horum se omnium definitiones daturum esse promisit, quas interim relinquens atque praeteriens et in posteriorem tractatum differens illud nunc addit quae sint uerba et nomina aut quid ipsa significent. Quare antequam ad uerba Aristotelis ipsa ueniamus, pauca communiter de nominibus atque uerbis et de his quae significantur a uerbis ac nominibus disputemus. Siue enim quaelibet interrogatio sit atque responsio, siue perpetua cuiuslibet orationis continuatio atque alterius auditus et intellegentia, siue hic quidem doceat ille uero discat, tribus his totus orandi ordo perficitur: rebus, intellectibus, uocibus. Res enim ab intellectu concipitur, uox uero conceptiones animi intellectusque significat, ipsi uero intellectus et concipiunt subiectas res et significantur a uocibus. Cum igitur tria sint haec per quae omnis oratio collocutioque perficitur, res quae subiectae sunt, intellectus qui res concipiant et rursus a uocibus significentur, uoces uero quae intellectus designent, quartum quoque quiddam est, quo uoces ipsae ualeant designari, id autem sunt litterae. Scriptae namque litterae ipsas significant uoces. Quare quatuor ista sunt, ut litterae quidem significent uoces, uoces uero intellectus, intellectus autem concipiant res, quae scilicet habent quandam non confusam neque fortuitam consequentiam sed terminata naturae suae ordinatione constant. Res enim semper comitantur eum qui ab ipsis concipitur intellectum, ipsum uero intellectum uox sequitur sed uoces elementa id est /21/ litterae. Rebus enim ante propositis et in propria substantia constitutis intellectus oriuntur. Rerum enim semper intellectus sunt, quibus iterum constitutis mox significatio uocis exoritur. Praeter intellectum namque uox penitus nihil designat. Sed quoniam uoces sunt, idcirco litterae, quas uocamus elementa, repertae sunt quibus uocum qualitas designetur. Ad cognitionem uero conuersim sese res habet. Namque apud quos eaedem sunt litterae et qui eisdem elementis utuntur, eisdem quoque nominibus eos ac uerbis (id est uocibus) uti necesse est; et qui uocibus eisdem utuntur idem quoque apud eos intellectus in animi conceptione uersantur. Sed apud quos idem intellectus sunt, easdem res eorum intellectibus subiectas esse manifestum est. Sed hoc nulla ratione conuertitur. Namque apud quos eaedem res sunt idemque intellectus, non statim eaedem uoces eaedemque sunt litterae. Nam cum Romanus, Graecus ac barbarus simul uideant equum, habent quoque de eo eundem intellectum quod equus sit et apud eos eadem res subiecta est, idem a re ipsa concipitur intellectus sed Graecus aliter equum uocat, alia quoque uox in equi significatione Romana est et barbarus ab utroque in equi designatione dissentit. Quocirca diuersis quoque uoces proprias elementis inscribunt. Recte igitur dictum est apud quos eaedem res idemque intellectus sunt, non statim apud eos uel easdem uoces uel eadem elementa consistere. Praecedit autem res intellectum, intellectus uero uocem, uox litteras -- sed hoc conuerti non potest. Neque enim si litterae sint, mox aliqua ex his significatio uocis exsistit. Hominibus namque qui litteras ignorant nullum nomen quaelibet elementa significant, quippe quae nesciunt. Nec si uoces /22/ sint, mox intellectus esse necesse est. Plures enim uoces inuenies quae nihil omnino significent. Nec intellectui quoque subiecta res semper est. Sunt enim intellectus sine re ulla subiecta, ut quos centauros uel chimaeras poetae finxerunt. Horum enim sunt intellectus quibus subiecta nulla substantia est. Sed si quis ad naturam redeat eamque consideret diligenter, agnoscet cum res est, eius quoque esse intellectum quod si non apud homines, certe apud eum, qui propriae diuinitate substantiae in propria natura ipsius rei nihil ignorat. Et si est intellectus, et uox est quod si uox fuerit, eius quoque sunt litterae, quae si ignorantur, nihil ad ipsam uocis naturam. Neque enim, quasi causa quaedam uocum est intellectus aut uox causa litterarum, ut cum eaedem sint apud aliquos litterae, necesse sit eadem quoque esse nomina: ita quoque cum eaedem sint uel res uel intellectus apud aliquos, mox necesse est intellectuum ipsorum uel rerum eadem esse uocabula. Nam cum eadem sit et res et intellectus hominis, apud diuersos tamen homines huiusmodi substantia aliter et diuerso nomine nuncupatur. Quare uoces quoque cum eaedem sint, possunt litterae esse diuersae, ut in hoc nomine quod est 'homo': cum unum sit nomen diuersis litteris scribi potest. Namque Latinis litteris scribi potest, potest etiam Graecis, potest aliis nunc primum inuentis litterarum figuris. Quare quoniam apud quos eaedem res sunt, eosdem intellectus esse necesse est, apud quos idem intellectus sunt, uoces eaedem non sunt; et apud quos eaedem uoces sunt, non necesse /23/ est eadem elementa constitui -- dicendum est res et intellectus, quoniam apud omnes idem sunt, esse naturaliter constitutos, uoces uero atque litteras, quoniam diuersis hominum positionibus permutantur non esse naturaliter sed positione. Concludendum est igitur quoniam apud quos eadem sunt elementa, apud eos eaedem quoque uoces sunt et apud quos eaedem uoces sunt, idem sunt intellectus; apud quos autem idem sunt intellectus, apud eosdem res quoque eaedem subiectae sunt: rursus apud quos eaedem res sunt, idem quoque sunt intellectus; apud quos idem intellectus, non eaedem uoces; nec apud quos eaedem uoces sunt, eisdem semper litteris uerba ipsa uel nomina designantur. Sed nos in supra dictis sententiis elemento atque littera promiscue usi sumus, quae autem sit horum distantia paucis absoluam. Littera est inscriptio atque figura partis minimae uocis articulatae, elementum uero sonus ipsius inscriptionis: ut cum scribo litteram quae est 'a', formula ipsa quae atramento uel graphio scribitur littera nominatur, ipse uero sonus quo ipsam litteram uoce proferimus dicitur elementum. Quocirca hoc cognito illud dicendum est, quod is qui docet uel qui continua oratione loquitur uel qui interrogat, contrarie se habet his qui uel discunt uel audiunt uel respondent in his tribus, uoce scilicet, intellectu et re (praetermittantur enim litterae propter eos qui earum sunt expertes). Nam qui docet et qui dicit et qui interrogat a rebus ad intellectum profecti per nomina et uerba uim propriae actionis exercent atque officium (rebus enim subiectis ab his capiunt intellectus et per nomina uerbaque /24/ pronuntiant), qui uero discit uel qui audit uel etiam qui respondet a nominibus ad intellectus progressi ad res usque perueniunt. Accipiens enim is qui discit uel qui audit uel qui respondet docentis uel dicentis uel interrogantis sermonem, quid unusquisque illorum dicat intellegit et intellegens rerum quoque scientiam capit et in ea consistit. Recte igitur dictum est in uoce, intellectu atque re contrarie sese habere eos qui docent, dicunt, interrogant atque eos qui discunt, audiunt et respondent. Cum igitur haec sint quatuor -- litterae, uoces, intellectus, res -- proxime quidem et principaliter litterae uerba nominaque significant. Haec uero principaliter quidem intellectus, secundo uero loco res quoque designant. Intellectus uero ipsi nihil aliud nisi rerum significatiui sunt. Antiquiores uero quorum est Plato, Aristoteles, Speusippus, Xenocrates hi inter res et significationes intellectuum medios sensus ponunt in sensibilibus rebus uel imaginationes quasdam, in quibus intellectus ipsius origo consistat. Et nunc quidem quid de hac re Stoici dicant praetermittendum est. Hoc autem ex his omnibus solum cognosci oportet, quod ea quae sunt in litteris eam significent orationem quae in uoce consistit et ea quae est uocis oratio quod animi atque intellectus orationem designet quae tacita cogitatione conficitur, et quod haec intellectus oratio subiectas principaliter res sibi concipiat ac designet. Ex quibus quatuor duas quidem Aristoteles esse naturaliter dicit, res et animi conceptiones, id est eam quae fit in intellectibus orationem, idcirco quod apud omnes eaedem atque immutabiles sint; /25/ duas uero non naturaliter sed positione constitui, quae sunt scilicet uerba nomina et litterae, quas idcirco naturaliter fixas esse non dicit, quod (ut supra demonstratum est) non eisdem uocibus omnes aut isdem utantur elementis. Atque hoc est quod ait: SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN VOCE EARUM QUAE SUNT IN ANIMA PASSIONUM NOTAE ET EA QUAE SCRIBUNTUR EORUM QUAE SUNT IN VOCE. ET QUEMADMODUM NEC LITTERAE OMNIBUS EAEDEM, SIC NEC VOCES EAEDEM. QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, EAEDEM OMNIBUS PASSIONES ANIMAE ET QUORUM HAE SIMILITUDINES, RES ETIAM EAEDEM. DE HIS QUIDEM DICTUM EST IN HIS QUAE SUNT DICTA DE ANIMA, ALTERIUS EST ENIM NEGOTII. Cum igitur prius posuisset nomen et uerbum et quaecumque secutus est postea se definire promisisset, haec interim praetermittens de passionibus animae deque earum notis, quae sunt scilicet uoces, pauca praemittit. Sed cur hoc ita interposuerit, plurimi commentatores causas reddere neglexerunt sed a tribus quantum adhuc sciam ratio huius interpositionis explicita est. Quorum Hermini quidem a rerum ueritate longe disiuncta est. Ait enim idcirco Aristotelen de notis animae passionum interposuisse sermonem, ut utilitatem propositi operis inculcaret. Disputaturus enim de uocibus, quae sunt notae animae passionum, recte de his quaedam ante praemisit. Nam cum suae nullus animae passiones ignoret, notas quoque cum animae passionibus non nescire utilissimum est. Neque enim illae cognosci possunt nisi per uoces quae sunt /26/ earum scilicet notae. Alexander uero aliam huiusmodi interpositionis reddidit causam. Quoniam, inquit, uerba et nomina interpretatione simplici continentur, oratio uero ex uerbis nominibusque coniuncta est et in ea iam ueritas aut falsitas inuenitur, siue autem quilibet sermo sit simplex siue iam oratio coniuncta atque composita ex his quae significant momentum sumunt (in illis enim prius est eorum ordo et continentia, post redundat in uoces): quocirca quoniam significantium momentum ex his quae significantur oritur, idcirco prius nos de his quae uoces ipsae significant docere proponit. Sed Herminus hoc loco repudiandus est. Nihil enim tale quod ad causam propositae sententiae pertineret explicuit. Alexander uero strictim proxima intellegentia praeteruectus tetigit quidem causam, non tamen principalem rationem Aristotelicae propositionis exsoluit. Sed Porphyrius ipsam plenius causam originemque sermonis huius ante oculos collocauit, qui omnem apud priscos philosophos de significationis ui contentionem litemque retexuit. Ait namque dubie apud antiquorum philosophorum sententias constitisse quid esset proprie quod uocibus significaretur. Putabant namque alii res uocibus designari earumque uocabula esse ea quae sonarent in uocibus arbitrabantur. Alii uero incorporeas quasdam naturas meditabantur, quarum essent significationes quaecumque uocibus designarentur: Platonis aliquo modo species incorporeas aemulati dicentis hoc ipsum homo et hoc ipsum equus non hanc cuiuslibet subiectam substantiam sed illum ipsum hominem specialem et illum ipsum equum, uniuersaliter et incorporaliter cogitantes /27/ incorporales quasdam naturas constituebant, quas ad significandum primas uenire putabant et cum aliis item rebus in significationibus posse coniungi, ut ex his aliqua enuntiatio uel oratio conficeretur. Alii uero sensus, alii imaginationes significari uocibus arbitrabantur. Cum igitur ista esset contentio apud superiores et haec usque ad Aristotelis peruenisset aetatem, necesse fuit qui nomen et uerbum significatiua esset definiturus praediceret quorum ista designatiua sint. Aristoteles enim nominibus et uerbis res subiectas significari non putat, nec uero sensus uel etiam imaginationes. Sensuum quidem non esse significatiuas uoces nomina et uerba in opere de iustitia sic declarat dicens: *phusei gar euthus dieretai ta te noemata kai ta aisthemata* quod interpretari Latine potest hoc modo: Natura enim diuisa sunt intellectus et sensus Differre igitur aliquid arbitratur sensum atque intellectum. Sed qui passiones animae a uocibus significari dicit, is non de sensibus loquitur. Sensus enim corporis passiones sunt. Si igitur ita dixisset passiones corporis a uocibus significari, tunc merito sensus intellegeremus. Sed quoniam passiones animae nomina et uerba significare proposuit, non sensus sed intellectus eum dicere putandum est. Sed quoniam imaginatio quoque res animae est, dubitauerit aliquis ne forte passiones animae imaginationes, /28/ quas Graeci *phantasias* nominant, dicat. Sed haec in libris De anima uerissime diligentissimeque separauit, dicens: *estin de phantasia heteron phaseos kai apophaseos; symploke gar noematon estin to alethes kai to pseudos. ta de prota noemata ti dioisei tou me phantasmata einai; e houde tauta phantasmata, all' ouk aneu phantasmaton.* quod sic interpretamur: Est autem imaginatio diversa affirmatione et negatione; complexio namque intellectuum est ueritas et falsitas. Primi uero intellectus quid discrepabunt, ut non sint imaginationes? An certe neque haec sunt imaginationes sed sine imaginationibus non sunt. Quae sententia demonstrat aliud quidem esse imaginationes, aliud intellectus; ex intellectuum quidem complexione affirmationes fieri et negationes: quocirca illud quoque dubitauit, utrum primi intellectus imaginationes quaedam essent. Primos autem intellectus dicimus qui simplicem rem concipiunt, ut si qui dicat "Socrates" solum dubitatque utrum huiusmodi intellectus, qui in se nihil neque ueri continet neque falsi, intellectus sit an ipsius Socratis imaginatio. Sed de hoc quoque aperte quid uideretur ostendit. Ait enim an certe neque haec sunt imaginationes sed non sine imaginationibus sunt -- id est quod hic sermo significat qui est "Socrates" uel alius simplex non est quidem imaginatio sed intellectus, qui intellectus praeter imaginationem fieri non potest. Sensus enim atque imaginatio /29/ quaedam primae figurae sunt, supra quas uelut fundamento quodam superueniens intellegentia nitatur. Nam sicut pictores solent designare lineatim corpus atque substernere ubi coloribus cuiuslibet exprimant uultum, sic sensus atque imaginatio naturaliter in animae perceptione substernitur. Nam cum res aliqua sub sensum uel sub cogitationem cadit, prius eius quaedam necesse est imaginatio nascatur, post uero plenior superueniat intellectus cunctas eius explicans partes quae confuse fuerant imaginatione praesumptae. Quocirca imperfectum quiddam est imaginatio, nomina uero et uerba non curta quaedam sed perfecta significant. Quare recta Aristotelis sententia est: quaecumque in uerbis nominibusque uersantur, ea neque sensus neque imaginationes sed solam significare intellectuum qualitatem. Unde illud quoque ab Aristotele fluentes Peripatetici rectissime posuerunt tres esse orationes, unam quae scribi possit elementis, alteram quae uoce proferri, tertiam quae cogitatione conecti unamque intellectibus, alteram uoce, tertiam litteris contineri. Quocirca quoniam id quod significaretur a uocibus intellectus esse Aristoteles putabat, nomina uero et uerba significatiua esse in eorum erat definitionibus positurus, recte quorum essent significatiua praedixit erroremque lectoris ex multiplici ueterum lite uenientem sententiae suae manifestatione compescuit. Atque hoc modo nihil in eo deprehenditur esse superfluum, nihil ab ordinis continuatione seiunctum. Quaerit uero Porphyrius, cur ita dixerit: SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN VOCE, et non sic: sunt /30/ igitur uoces; et rursus cur ita et ea quae scribuntur et non dixerit: et litterae. Quod resoluit hoc modo. Dictum est tres esse apud Peripateticos orationes, unam quae litteris scriberetur, aliam quae proferretur in uoce, tertiam quae coninugeretur in animo. Quod si tres orationes sunt, partes quoque orationis esse triplices nulla dubitatio est. Quare quoniam uerbum et nomen principaliter orationis partes sunt, erunt alia uerba et nomina quae scribantur, alia quae dicantur, alia quae tacita mente tractentur. Ergo quoniam proposuit dicens: PRIMUM OPORTET CONSTITUERE QUID NOMEN ET QUID VERBUM, triplex autem nominum natura est atque uerborum, de quibus potissimum proposuerit et quae definire uelit ostendit. Et quoniam de his nominibus loquitur ac uerbis, quae uoce proferuntur, idem ipsum planius explicans ait: SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN VOCE EARUM QUAE SUNT IN ANIMA PASSIONUM NOTAE ET EA QUAE SCRIBUNTUR EORUM QUAE SUNT IN VOCE, uelut si diceret: ea uerba et nomina quae in uocali oratione proferuntur animae passiones denuntiant, illa autem rursus uerba et nomina quae scribuntur eorum uerborum nominumque significantiae praesunt quae uoce proferuntur. Nam sicut uocalis orationis uerba et nomina conceptiones animi intellectusque significant, ita quoque uerba et nomina illa quae in solis litterarum formulis iacent illorum uerborum et nominum significatiua sunt quae loquimur, id est quae per uocem sonamus nam quod ait: SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN VOCE; subaudiendum est uerba et nomina. Et rursus cum dicit: ET EA QUAE SCRIBUNTUR, idem subuectendum rursus est uerba scilicet uel nomina. Et quod rursus /31/ adiecit: eorum quae sunt in uoce, addendum eorum nomimum atque uerborum quae profert atque explicat uocalis oratio. Quod si nihil deesset omnino, ita foret totius plenitudo sententiae: sunt ergo ea uerba et nomina quae sunt in uoce earum quae sunt in anima passionum notae et ea uerba et nomina quae scribuntur eorum uerborum et nominum quae sunt in uoce. Quod communiter intellegendum est, licet ea quae subiunximus deesse uideantur. Quare non est disiuncta sententia sed primae propositioni continua. Nam cum quid sit uerbum, quid nomen definire constituit, cum nominis et uerbi natura sit multiplex, de quo uerbo et nomine tractare uellet clara significatione distinxit. Incipiens igitur ab his nominibus ac uerbis quae in uoce sunt, quorum essent significatiua disseruit. Ait enim haec passiones animae designare. Illud quoque adiecit quibus ipsa uerba et nomina quae in uoce sunt designentur, his scilicet quae litterarum formulis exprimuntur. Sed quoniam non omnis uox significatiua est, uerba uero uel nomina numquam significationibus uacant quoniamque non omnis uox quae significat quaedam positione designat sed quaedam naturaliter, ut lacrimae, gemitus atque maeror (animalium quoque caeterorum quaedam uoces naturaliter aliquid ostentant, ut ex canum latratibus iracundia eorumque alia quadam uoce blandimenta monstrantur), uerba autem et nomina positione significant neque solum sunt uerba et nomina uoces sed uoces significatiuae nec solum significatiuae sed etiam quae positione designent aliquid, non natura: non dixit: sunt igitur uoces earum quae sunt in anima passionum notae. Namque neque omnis uox significatiua /32/ est et sunt quaedam significatiuae quae naturaliter non positione significent. Quod si ita dixisset, nihil ad proprietatem uerborum et nominum pertineret. Quocirca noluit communiter dicere uoces sed dixit tantum ea quae sunt in uoce. Vox enim uniuersale quiddam est, nomina uero et uerba partes. Pars autem omnis in toto est. Verba ergo et nomina quoniam sunt intra uocem, recte dictum est ea quae sunt in uoce, uelut si diceret: quae intra uocem continentur intellectuum designatiua sunt. Sed hoc simile est ac si ita dixisset: uox certo modo sese habens significat intellectus. Non enim (ut dictum est) nomen et uerbum uoces tantum sunt. Sicut nummus quoque non solum aes impressum quadam figura est, ut nummus uocetur sed etiam ut alicuius rei sit pretium: eodem quoque modo uerba et nomina non solum uoces sunt sed positae ad quandam intellectuum significationem. Vox enim quae nihil designat, ut est garalus, licet eam grammatici figuram uocis intuentes nomen esse contendant, tamen eam nomen philosophia non putabit, nisi sit posita ut designare animi aliquam conceptionem eoque modo rerum aliquid possit. Etenim nomen alicuius nomen esse necesse erit; sed si uox aliqua nihil designat, nullius nomen est; quare si nullius est, ne nomen quidem esse dicetur. Atque ideo huiusmodi uox id est significatiua non uox tantum sed uerbum uocatur aut nomen, quemadmodum nummus non aes sed proprio nomine nummus, quo ab alio aere discrepet, nuncupatur. Ergo haec Aristotelis sententia qua ait ea quae sunt in uoce nihil aliud designat nisi eam uocem, quae non solum uox sit sed quae cum uox sit habeat tamen aliquam proprietatem et /33/ aliquam quodammodo figuram positae signicationis impressam. Horum uero id est uerborum et nominum quae sunt in uoce aliquo modo se habente ea sunt scilicet significatiua quae scribuntur, ut hoc quod dictum est quae scribuntur de uerbis ac nominibus dictum quae sunt in litteris intellegatur. Potest uero haec quoque esse ratio cur dixerit et quae scribuntur: quoniam litteras et inscriptas figuras et uoces, quae isdem significantur formulis, nuncupamus (ut a et ipse sonus litterae nomen capit et illa quae in subiecto cerae uocem significans forma describitur), designare uolens, quibus uerbis atque nominibus ea quae in uoce sunt apparerent, non dixit litteras, quod ad sonos etiam referri potuit litterarum sed ait quae scribuntur, ut ostenderet de his litteris dicere quae in scriptione consisterent id est quarum figura uel in cera stilo uel in membrana calamo posset effingi. Alioquin illa iam quae in sonis sunt ad ea nomina referuntur quae in uoce sunt, quoniam sonis illis nomina et uerba iunguntur. Sed Porphyrius de utraque expositione iudicauit dicens: id quod ait ET QUAE SCRIBUNTUR non potius ad litteras sed ad uerba et nomina quae posita sunt in litterarum inscriptione referendum. Restat igitur ut illud quoque addamus, cur non ita dixerit: sunt ergo ea quae sunt in uoces intellectuum notae sed ita earum quae sunt in anima passionum notae. Nam cum ea quae sunt in uoce res intellectusque significent, principaliter quidem intellectus, res uero quas ipsa intellegentia comprehendit secundaria significatione per intellectuum medietatem, intellectus ipsi non sine quibusdam passionibus sunt, quae in animam ex subiectis ueniunt rebus. Passus enim quilibet eius rei proprietatem, /34/ quam intellectu complectitur, ad eius enuntiationem designationemque contendit. Cum enim quis aliquam rem intellegit, prius imaginatione formam necesse est intellectae rei proprietatemque suscipiat et fiat uel passio uel cum passione quadam intellectus perceptio. Hac uero posita atque in mentis sedibus collocata fit indicandae ad alterum passionis uoluntas, cui actus quidam continuandae intellegentiae protinus ex intimae rationis potestate superuenit, quem scilicet explicat et effundit oratio nitens ea quae primitus in mente fundata est passione, siue, quod est uerius, significatione progressa oratione progrediente simul et significantis se orationis motibus adaequante. Fit uero haec passio uelut figurae alicuius impressio sed ita ut in animo fieri consueuit. Aliter namque naturaliter inest in re qualibet propria figura, aliter uero eius ad animum forma transfertur, uelut non eodem modo cerae uel marmori uel chartis litterae id est uocum signa mandantur. Et imaginationem Stoici a rebus in animam translatam loquuntur sed cum adiectione semper dicentes ut in anima. Quocirca cum omnis animae passio rei quaedam uideatur esse proprietas, porro autem designatiuae uoces intellectuum principaliter, rerum dehinc a quibus intellectus profecti sunt significatione nitantur, quidquid est in uocibus significatiuum, id animae passiones designat. Sed hae passiones animarum ex rerum similitudine procreantur. Videns /35/ namque aliquis sphaeram uel quadratum uel quamlibet aliam rerum figuram eam in animi intellegentia quadam ui ac similitudine capit. Nam qui sphaeram uiderit, eius similitudinem in animo perpendit et cogitat atque eius in animo quandam passus imaginem id cuius imaginem patitur agnoscit. Omnis uero imago rei cuius imago est similitudinem tenet: mens igitur cum intellegit, rerum similitudinem comprehendit. Unde fit ut, cum duorum corporum maius unum, minus alterum contuemur, a sensu postea remotis corporibus illa ipsa corpora cogitantes illud quoque memoria seruante nouerimus sciamusque quod minus, quod uero maius corpus fuisse conspeximus, quod nullatenus eueniret, nisi quas semel mens passa est rerum similitudines optineret. Quare quoniam passiones animae quas intellectus uocauit rerum quaedam similitudines sunt, idcirco Aristoteles, cum paulo post de passionibus animae loqueretur, continenti ordine ad similitudines transitum fecit, quoniam nihil differt utrum passiones diceret an similitudines. Eadem namque res in anima quidem passio est, rei uero similitudo. Et Alexander hunc locum: SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN VOCE EARUM QUAE SUNT IN ANIMA PASSIONUM NOTAE ET EA QUAE SCRIBUNTUR EORUM QUAE SUNT IN VOCE. ET QUEMADMODUM NEC LITTERAE OMNIBUS EAEDEM, SIC NEC VOCES EAEDEM hoc modo conatur exponere: proposuit, inquit, ea quae sunt in uoce intellectus animi designare et hoc alio probat exemplo. Eodem modo enim ea quae sunt in uoce passiones animae significant, quemadmodum ea quae scribuntur uoces designant, ut id quod ait et ea quae /36/ scribuntur ita intellegamus, tamquam si diceret: quemadmodum etiam ea quae scribuntur eorum quae sunt in uoce. Ea uero quae scribuntur, inquit Alexander, notas esse uocum id est nominum ac uerborum ex hoc monstrauit quod diceret et quemadmodum nec litterae omnibus eaedem, sic nec uoces eaedem. Signum namque est uocum ipsarum significationem litteris contineri, quod ubi uariae sunt litterae et non eadem quae scribuntur uarias quoque uoces esse necesse est. Haec Alexander. Porphyrius uero quoniam tres proposuit orationes, unam quae litteris contineretur, secundam quae uerbis ac nominibus personaret, tertiam quam mentis euolueret intellectus, id Aristotelem significare pronuntiat, cum dicit: SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN VOCE EARUM QUAE SUNT IN ANIMA PASSIONUM NOTAE, quod ostenderet si ita dixisset: sunt ergo ea quae sunt in uoce et uerba et nomina animae passionum notae. Et quoniam monstrauit quorum essent uoces significatiuae, illud quoque docuisse quibus signis uerba uel nomina panderentur ideoque addidisse et ea quae scribuntur eorum quae sunt in uoce, tamquam si diceret: ea quae scribuntur uerba et nomina eorum quae sunt in uoce uerborum et nominum notae sunt. Nec disiunctam esse sententiam nec (ut Alexander putat) id quod ait: ET EA QUAE SCRIBUNTUR ita intellegendum, tamquam si diceret: sicut ea quae scribuntur id est litterae illa quae sunt in uoce significant, ita ea quae sunt in uoce notas esse animae passionum. Primo quod ad simplicem sensum nihil addi oportet, deinde tam breuis ordo tamque necessaria orationis non est intercidenda partitio, tertium uero quoniam, si similis significatio est litterarum uocumque, /37/ quae est uocum et animae passionum, oportet sicut uoces diuersis litteris permutantur, ita quoque passiones animae diuersis uocibus permutari, quod non fit. Idem namque intellectus uariatis potest uocibus significari. Sed Alexander id quod eum superius sensisse memoraui hoc probare nititur argumento. Ait enim etiam in hoc quoque similem esse significationem litterarum ac uocum, quoniam sicut litterae non naturaliter uoces sed positione significant, ita quoque uoces non naturaliter intellectus animi sed aliqua positione designant. Sed qui prius recepit, ut id quod Aristoteles ait: ET EA QUAE SCRIBUNTUR ita dictum esset, tamquam si diceret: sicut ea quae scribuntur, quidquid ad hanc sententiam uidetur adiungere, aequaliter non dubitatur errare. Quocirca nostro indicio qui rectius tenere uolent Porphyrii se sententiis applicabunt. Aspasius quoque secundae sententiae Alexandri, quam supra posuimus, ualde consentit, qui a nobis in eodem quo Alexander errore culpabitur. Aristoteles uero duobus modis esse has notas putat litterarum, uocum passionumque animae constitutas: uno quidem positione, alio uero naturaliter. Atque hoc est quod ait: et quemadmodum nec litterae omnibus eaedem, sic nec uoces eaedem. Nam si litterae uoces, ipsae uero uoces intellectus animi naturaliter designarent, omnes homines isdem litteris, isdem etiam uocibus uterentur. Quod quoniam apud omnes neque eaedem litterae neque eacdem uoces sunt, constat eas non esse naturales. Sed hic duplex lectio est. Alexander enim hoc modo legi putat oportere: QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM /38/ NOTAE, EAEDEM OMNIBUS PASSIONES ANIMAE ET QUORUM EAEDEM SIMILITUDINES, RES ETIAM EAEDEM. Volens enim Aristoteles ea quae positione significant ab his quae aliquid designant naturaliter segregare hoc interposuit: ea quae positione significant uaria esse, ea uero quae naturaliter apud omnes eadem. Et inchoans quidem a uocibus ad litteras uenit easque primo non esse naturaliter significatiuas demonstrat dicens: ET QUEMADMODUM NEC LITTERAE OMNIBUS EAEDEM, SIC NEC VOCES EAEDEM. Nam si idcirco probantur litterae non esse naturaliter significantes, quod apud alios aliae sint ac diuersae, eodem quoque modo probabile erit uoces quoque non naturaliter significare, quoniam singulae hominum gentes non eisdem inter se uocibus colloquantur. Volens uero similitudinem intellectuum rerumque subiectarum docere naturaliter constitutam ait: QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, EAEDEM OMNIBUS PASSIONES ANIMAE. Quorum, inquit, uoces quae apud diuersas gentes ipsae quoque diuersae sunt significationem retinent, quae scilicet sunt animae passiones, illae apud omnes eaedem sunt. Neque enim fieri potest, ut quod apud Romanos homo intellegitur lapis apud barbaros intellegatur. Eodem quoque modo de caeteris rebus. Ergo huiusmodi sententia est, qua dicit ea quae uoces significent apud omnes hominum gentes non mutari, ut ipsae quidem uoces, sicut supra monstrauit cum dixit QUEMADMODUM NEC LITTERAE OMNIBUS EAEDEM, SIC NEC VOCES EAEDEM, apud plures diuersae sint, illud uero quod uoses ipsae significant apud omnes homines idem sit nec ulla ratione /39/ ualeat permutari, qui sunt scilicet intellectus rerum, qui quoniam naturaliter sunt permutari non possunt. Atque hoc est quod ait: QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, id est uoces, EAEDEM OMNIBUS PASSIONES ANIMAE, ut demonstraret uoces quidem esse diuersas, QUORUM autem ipsae uoces significatiuae essent, quae sunt scilicet animae passiones, EASDEM APUD OMNES esse nec ulla ratione, quoniam sunt constitutae naturaliter, permutari. Nec uero in hoc constitit, ut de solis uocibus atque intellectibus loqueretur sed quoniam uoces atque litteras non esse naturaliter constitutas per id significauit, quod eas non apud omnes easdem esse proposuit, rursus intellectus quos animae passiones uocat per hoc esse naturales ostendit, quod apud omnes idem sint, a quibus id est intellectibus ad res transitum fecit. Ait enim QUORUM HAE SIMILITUDINES, res etiam eaedem hoc scilicet sentiens, quod res quoque naturaliter apud omnes homines essent eaedem: sicut ipsae animae passiones quae ex rebus sumuntur APUD OMNES homines EAEDEM sunt, ita quoque etiam ipsae res quarum similitudines sunt animae passiones eaedem apud omnes sunt. Quocirca quoque naturales sunt, sicut sunt etiam rerum similitudines, quae sunt animae passiones. Herminus uero huic est expositioni contrarius. Dicit enim non esse uerum eosdem apud omnes homines esse intellectus, quorum uoces significatiuae sint. Quid enim, inquit, in aequiuocatione dicetur, ubi unus idemque uocis modus plura significat? Sed magis hanc lectionem ueram putat, ut ita sit: QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, HAE OMNIBUS PASSIONES ANIMAE ET QUORUM HAE SIMILITUDINES, RES ETIAM HAE: ut demonstratio uideatur /40/ quorum uoces significatiuae sint uel quorum passiones animae similitudines. Et hoc simpliciter accipiendum est secundum Herminum, ut ita dicamus quorum uoces significatiuae sunt, illae sunt animae passmnes, tamquam diceret: animae passiones sunt, quas significant uoces, et rursus quorum sunt similitudines ea quae intellectibus continentur, illae sunt res, tamquam si dixisset: res sunt quas significant intellectus. Sed Porphyrius de utrisque acute subtiliterque iudicat et Alexandri magis sententiam probat, hoc quod dicat non debere dissimulari de multiplici aequiuocationis significatione. Nam et qui dicit ad unam quamlibet rem commodat animum, scilicet quam intellegens uoce declarat, et unum rursus intellectum quemlibet is qui audit exspectat. Quod si, cum uterque ex uno nomine res diuersas intellegunt, ille qui nomen aequiuocum dixit designet clarius, quid illo nomine significare uoluerit, accipit mox qui audit et ad uuum intellectum utrique conueniunt, qui rursus fit unus apud eosdem illos apud quos primo diuersae fuerant animae passiones propter aequiuocationem nominis. Neque enim fieri potest, ut qui uoces positione significantes a natura eo distinxerit quod easdem apud omnes esse non diceret, eas res quas esse naturaliter proponebat non eo tales esse monstraret, quod apud omnes easdem esse contenderet. Quocirca Alexander uel propria sententia uel Porphyrii auctoritate probandus est. Sed quoniam ita dixit Aristoteles QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, EAEDEM OMNIBUS PASSIONES ANIMAE sunt, quaerit Alexander: /41/ si rerum nomina sunt, quid causae est ut primorum intellectuum notas esse uoces diceret Aristoteles? Rei enim ponitur nomen, ut cum dicimus homo significamus quidem intellectum, rei tamen nomen est id est animalis rationalis mortalis. Cur ergo non primarum magis rerum notae sint uoces quibus ponuntur potius quam intellectuum? Sed fortasse quidem ob hoc dictum est, inquit, quod licet uoces rerum nomina sint, tamen non idcirco utimur uocibus, ut res significemus sed ut eas quae ex rebus nobis innatae sunt animae passiones. Quocirca propter quorum significantiam uoces ipsae proferuntur, recte eorum primorum esse dixit notas. In hoc uero Aspasius permolestus est. Ait enim: qui fieri potest, ut eaedem apud omnes passiones animae sint, cum tam diuersa sententia de iusto ac bono sit? Arbitratur Aristotelem passiones animae non de rebus incorporalibus sed de his tantum quae sensibus capi possunt passiones animae dixisse. Quod perfalsum est. Neque enim intellexisse dicetur, qui fallitur, et fortasse quidem passionem animi habuisse dicetur, quicumque id quod est bonum non eodem modo quo est sed aliter arbitratur, intellexisse uero non dicitur. Aristoteles autem cum de similitudine loquitur, de intellectu pronuntiat. Neque enim fieri potest, ut qui quod bonum est malum esse arbitratur boni similitudinem mente conceperit. Neque enim intellexit rem subiectam. Sed quae sunt iusta ac bona ad positionem omnia nuturamue referuntur. Et si de iusto ac bono ita loquitur, ut de eo quod ciuile ius aut ciuilis iniuria /42/ dicitur, recte non eaedem sunt passiones animae quoniam ciuile ius et ciuile bonum positione est, non natura. Naturale uero bonum atque iustum apud omnes gentes idem est. Et de deo quoque idem: cuius quamuis diuersa cultura sit, idem tamen cuiusdam eminentissimae naturae est intellectus. Quare repetendum breuiter a principio est. partibus enim ad orationem usque peruenit: nam quod se prius quid esset uerbum, quid nomen constituere dixit, hae minimae orationis partes sunt; quod uero affirmationem et negationem, iam de composita ex uerbis et nominibus oratione loquitur, quae eaedem rursus partes sunt enuntiationis. Et post enuntiationis propositionem de oratione loqui proposuit, cuius ipsa quoque enuntiatio pars est. Et quoniam (ut dictum est) triplex est oratio, quae in litteris, quae in uoce, quae in intellectibus est, qui uerbum et nomen definiturus esset eaque significatiua positurus, dicit prius quorum significatiua sint ipsa uerba et nomina et inchoat quidem ab his nominibus et uerbis quae sunt in uoce dicens: SUNT ERGO EA QUAE SUNT IN VOCE et demonstrat quorum sint significatiua adiciens EARUM QUAE SUNT IN ANIMA PASSIONUM NOTAE. Rursus nominum ipsorum uerborumque quae in uoce sunt ea uerba et nomina quae essent in litteris constituta significatiua esse declarat dicens ET EA QUAE SCRIBUNTUR EORUM QUAE SUNT IN VOCE. Et quoniam quatuor ista quaedam sunt: litterae, uoces, intellectus, res, quorum litterae et uoces positione sunt, natura uero res atque intellectus, demonstrauit uoces non esse naturaliter sed positione per hoc quod ait non easdem esse apud omnes sed uarias, ut est ET QUEMADMODUM NEC /43/ LITTERAE OMNIBUS EAEDEM, SIC NEC VOCES EAEDEM. Ut uero demonstraret intellectus et res esse naturaliter, ait apud omnes eosdem esse intellectus, quorum essent uoces significatiuae, et rursus apud omnes easdem esse res, quarum similitudines essent animae passiones, ut est QUORUM AUTEM HAEC PRIMORUM NOTAE, SCILICET QUAE SUNT IN VOCE, EAEDEM OMNIBUS PASSIONES ANIMAE ET QUORUM HAE SIMILITUDINES, RES ETIAM EAEDEM. Passiones autem animae dixit, quoniam alias diligenter ostensum est omnem uocem animalis aut ex passione animae aut propter passionem proferri. Similitudinem uero passionem animae uocauit, quod secundum Aristotelem nihil aliud intellegere nisi cuiuslibet subiectae rei proprietatem atque imaginationem in animae ipsms reputatione suscipere, de quibus animae passionibus in libris se de anima commemorat diligentius disputasse. Sed quoniam demonstratum est, quoniam et uerba et nomina et oratio intellectuum principaliter significatiua sunt, quidquid est in uoce significationis ab intellectibus uenit. Quare prius paululum de intellectibus perspiciendum ei qui recte aliquid de uocibus disputabit. Ergo quod supra passiones animae et similitudines uocauit, idem nunc apertius intellectum uocat dicens: EST AUTEM, QUEMADMODUM IN ANIMA ALIQUOTIENS QUIDEM INTELLECTUS SINE VERO VEL FALSO, ALIQUOTIENS AUTEM CUI IAM NECESSE EST HORUM ALTERUM INESSE, SIC ETIAM IN VOCE; CIRCA COMPOSITIONEM ENIM ET DIVISIONEM EST FALSITAS VERITASQUE /44/ NOMINA IGITUR IPSA ET VERBA CONSIMILIA SUNT SINE COMPOSITIONE VEL DIVISIONE INTELLECTUI, UT HOMO VEL ALBUM, QUANDO NON ADDITUR ALIQUID, NEQUE ENIM ADHUC VERUM AUT FALSUM S EST. HUIUS AUTEM SIGNUM HOC EST: HIRCOCERUUS ENIM SIGNIFICAT ALIQUID SED NONDUM VERUM VEL FALSUM, SI NON VEL ESSE VEL NON ESSE ADDATUR, VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS. Quoniam nomen et uerbum atque omnis oratio significatiua sunt animae passionum, ex ipsis sine dubio quae designant in eisdem uocibus proprietas significationis innascitur hic uero est totus atque continuus Aristotelicae ordo sententiae: quoniam, inquit, ea primum uocibus significantur quae animo et cogitatione uersamus, intellectuum uero alios quidem simplices et sine ueri uel falsi enuntiatione perpendimus, ut cum nobis hominis proprietas tacita imaginatione suggeritur (nulla namque ex hac intellegentiae simplicitate uel ueritatis nascitur uel falsitatis agnitio), sunt uero intellectus quidam compositi atque conioncti in quibus inest iam quaedam ueritatis uel falsitatis inspectio, ut cum ad quamlibet simplicem perceptionem mentis adinugitur aliud quod esse aliquid uel non esse constituat, ut si ad hominis intellectum esse uel non esse uel album esse uel album non esse copuletur (fient enim cogitabiles orationes ueritatis uel falsitatis participes hoc modo: homo est, homo non est, homo albus est, homo albus non est, quarum quidem homo est uel homo albus est compositione dicitur. Nam prior esse atque hominem, posterior hominem albo composita intellectus praedicatione conectit): sin uero ad hominis intellectum adiciam quiddam, ut ita sit homo /45/ est uel non est uel albus est aut aliquid tale, tunc in ipsa cogitatione ueritas aut falsitas nascitur: ergo, inquit, quemadmodum aliquotiens quidam simplices intellectus sunt, qui uero falsoque careant, quidam uero in quibus horum alterum reperiatur, sic etiam et in uoce. Nam quae uoces denuntiant simplices intellectus, ipsae quoque a falsitate et ueritate seiunctae sunt, quae uero huiusmodi significant intellectus in quibus iam uel ueritas uel falsitas constituta est, in ipsis quoque horum alterum inueniri necesse est. Nam si quis hoc solum dicat HOMO uel ALBUM uel etiam HIRCOCERUUS, quamquam ista quiddam significent, quoniam tamen significant simplicem intellectum, manifestum est omni ueritatis uel falsitatis proprietate carere. Et tota quidem sententia se hoc modo habet. Diligentius tamen est attendendum quid est quod ait: CIRCA COMPOSITIONEM ENIM ET DIVISIONEM EST FALSITAS VERITASQUE; quid etiam quod dictum est: NOMINA IGITUR IPSA ET VERBA CONSIMILIA SUNT SINE COMPOSITIONE VEL DIVISIONE INTELLECTUI; illud quoque; cur composito nomine uel cur etiam usus est non rei subsistentis exemplo, ut diceret HIRCOCERUUS ENIM SIGNIFICAT ALIQUID. Nec illud praetereundum est quid est quod dictum sit VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS. Et primum quidem de eo dicendum est quod ait: CIRCA COMPOSITIONEM ENIM ET DIVISIONEM EST FALSITAS VERITASQUE. Quaeritur namque, utrumne omnis ueritas circa compositionem diuisionemque sit, an quaedam est, quaedam uero minime. Illud quoque, an in omni compositione uel diuisione ueritas falsitasque constituta sit, an hoc non generaliter sed in quadam compositionis uel diuisionis parte ueritas falsitasque uersetur. In opinionibus namque ueritas est, quotiens ex subiecta /46/ re capitur imaginatio uel etiam quotiens ita, ut sese res habet, imaginationem accipit intellectus; falsitas uero est quotiens aut non ex subiecto aut non ut sese habet res imaginatio subicitur intellectui. Sed adhuc in ueritate atque falsitate nihil equidem aliud reperitur nisi quaedam opinionis habitudo ad subiectam rem. Qua enim habitudine et quomodo sese habeat imaginatio ad rem subiectam, hoc solum in hac ueritate uel falsitate perspicitur. Quam quidem habitudinem nullus dixerit compositionem. In hoc uero diuisionis nullus ne fictus quidem modus intellegi potest. Illud quoque considerandum est, numne aliqua sit in his compositio uel diuisio, quae secundum substantiam suam uera dicuntur, ut est uera uoluptas bene uiuendi, ut est falsa uoluptas bellandi. Etiam illud quoque respiciendum est, quod in omnium maximo deo quidquid intellegitur non in eo accidenter sed substantialiter intellegitur. Etenim quae bona sunt substantialiter de eo non accidenter credimus. Quod si substantialiter credimus deum, deum uero nullus dixerit falsum nihilque in eo accidenter poterit euenire, ipsa ueritas deus dicendus est. Ubi igitur compositio uel diuisio in his quae simplicia naturaliter sunt nec ulla cuiuslibet rei collatione iunguntur? Quare non omnis ueritas neque falsitas circa compositionem diuisionemque constat sed sola tantum quae in multitudine intellectoum fit et in prolatione dicendi. Nam in ipsa quidem habitudine imaginationis et rei nulla compositio est, in coniunctione uero intellectuum compositio fit. Nam cum dico: Socrates ambulat hoc ipsum quidem, /47/ quod eum ambulare concepi, nulla compositio est; quod uero in intellectus progressione ambulationem cum Socrate coniungo, quaedam iam facta est compositio. quod si hoc oratione protulero, rursus eadem compositio est et circa eam uis ueritatis et falsitatis apparet. Quocirca in his solis compositionibus inuenitur ueritas atque mendacium, de quibus tota nunc quaestio est, in nomine scilicet et uerbo, in negatione et affirmatione et enunti atione et oratione. Quae scilicet compositiones ueritatis et falsitatis naturam ab intellectibus accipientes in significationis prolatione conseruant. De diuisione autem quae ad negationem pertinet deque compositione quae ad affirmationem paulo post enucleatius dicam. Nunc illud uidendum est, utrum uerum sit circa omnem compositionem circaque omnem diuisionem ueritatem uel mendacium prouenire, quod omnino falsum est. Quis enim dixerit huiusmodi nominum coniunctionem: et Socrates et Plato uel si a se haec nomina diuidantur nec Socrates nec Plato ueri aliquam falsiue tenere significantiam? Quare confitendum est non circa omnem diuisionem neque circa omnem compositionem, eam scilicet quae in oratione uersatur, mendacium ueritatemque subsistere. Sed illud uerissimum est, quod omnis quae est in oratione ueritas falsitasque in compositione et diuisione nascitur, non tamen omnis orationis compositio uel diuisio uerum retinet aut falsum. Ergo si sic dixisset: circa omnem compositionem uel diuisionem ueritas falsitasque est, mentiretur. Sed quoniam dixit simpliciter: ueritas falsitasque circa compositionem diuisionemque est, uerissime subtilissimeque dixisse putandus est. Illa enim /48/ nomina quae ita dicuntur simplicia, ut ueritatem aut falsitatem quodammodo ualeant designare, huiusmodi sunt, ut intra se atque intra significationem suam quandam retineant compositionem, ut si qui dicat: Lego hoc est enim dicere "lego" tamquam si dicat "Ego lego". Hoc autem compositio est. Vel quotiens interrogante alio respondet alius uno tantum sermone, uidetur quoque tunc simplex sermo ueritatem mendaciumque perficere. Quod perfalsum est. Audientis namque responsio ad totum ordinem superioris enuntiationis adiungitur: ut si quis interroganti mundusne animal sit, est responderit, uidetur haec una particula ueritatem uel mendacium continere sed falso. Non enim una est sed ad uim ipsius responsionis intuenti tale est ac si diceret "Mundus animal est". Quod uero ait NOMINA IPSA ET VERBA CONSIMILIA ESSE SINE COMPOSITIONE VEL DIVISIONE INTELLECTUI, illud designat, quod supra iam dixit, ea quae sunt in uoce notas esse animae passionum. Quod si notae sunt, sicut litterae uocum in se similitudinem gerunt, ita uoces intellectuum. Et quoniam dictum est, cur de similitudine uerborum nominumque atque animae passionum dixerit, cur etiam circa compositionem et diuisionem falsum uerumque esse proposuerit, dicendum est quid sit ipsa compositio uel diuisio, in qua ueritas et falsitas inuenitur. Nam quoniam de simplici enuntiatiua oratione perpendit, ut posterius ipse in diuisione declarat dicens: EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO, illam nunc compositionem designare uult, quae alicuius uel substantiam constituit uel aliquid secundum esse coniungit. Nam cum dico: Socrates est hoc ipsum esse Socrati applico et substantiam eius esse constituo. Sin uero /49/ dixero: Socrates philosophus est philosophiam et Socratem secundum esse composui, uel si dicam Socrates ambulat, huiusmodi est tamquam si dicam Socrates ambulans est. Igitur quotiens huiusmodi fuerit compositio, quae secundum esse uerbum uel substantiam constituat uel res coniungat, affirmatio dicitur et in ea ueri falsique natura perspicitur. Et quoniam omnis negatio ad praedicationem constituitur (huius enim affirmationis quae est "Socrates est" negatio est non ea quae dicit "Non Socrates est" sed ea quae pronuntiat "Socrates non est" et ad id quod esse Socrates dictus est negatio apponitur, ut eum id dicamus non esse, quod ante dictus est esse): igitur quoniam id quod in affirmatione secundum esse uel constitutum uel coniunctum fuerit ad id addita negatio separat, uel ipsam substantiae constitutionem uel etiam factam per id quod dictum est esse aliquid coniunctionem, diuisio uocatur. Quando enim dico: Socrates non est esse a Socrate seiunxi, et cum dico: Socrates philosophus non est Socraten ab eo quod est philosophum esse separaui, quam separationem, quae ad negationem pertinet, diuisionem uocauit. Ergo manifestum est, quoniam si simplex in animae passionibus intellectus fuerit, cum ipse intellectus nullam adhuc ueri falsique retineat naturam, eius quoque prolationem ab utrisque esse separatam. Sed cum compositio secundum esse facta uel etiam diuisio in intellectibus, in quibus principaliter ueritas et falsitas procreatur, euenerit, quoniam ex intellectibus uoces capiunt significationem, eas quoque secundum intellectuum qualitatem ueras uel falsas esse necesse est. Maximam uero uim habet exempli nouitas /50/ et exquisita subtilitas. Ad demonstrandum enim quod unum solum nomen neque uerum sit neque falsum, posuit huiusmodi nomen, quod compositum quidem esset, nulla tamen eius substantia reperiretur. Si quod ergo unum nomen ueritatem posset falsitatemue retinere posset huiusmodi nomen, quod est hircoceruus, quoniam omnino in rebus nulla illi substantia est, falsum aliquid designare sed non designat aliquam falsitatem. Nisi enim dicatur hircoceruus uel esse uel non esse quamquam ipsum per se non sit, solum tamen dictum nihil falsi in eo sermone ueriue perpenditur. Igitur ad demonstrandam uim simplicis nominis, quod omni ueritate careat atque mendacio, tale in exemplo posuit nomen, cui res nulla subiecta sit. Quod si quid uerum uel falsum unum nomen significare posset, nomen quod eam rem designat, quae in rebus non sit, omnino falsum esset. Sed non est: non igitur ulla ueritas falsitasque in simplici umquam nomine reperietur. Nec illud paruae curae fuit non ponere nomen quod omnino nihil significaret sed quod cum significaret quiddam, tamen uerum aut falsum esse non posset, ut non uideretur ueritatis falsitatisque cassum esse, eo quoniam nihil significaret sed quoniam esset simpliciter dictum. Quamquam in eodem illud quoque conficit, ut ostenderet non solum simplex nomen ueritate atque mendacio esse alienissimum sed etiam composita quoque nomina, si non habeant aliquam secundum es se uel non esse (sicut superius dictum est) compositionem, uerum uel falsum significare non posse: tamquam si diceret: non solum simplex nomen praeter aliquam compositionem nihil uerum falsumue significat sed etiam composita /51/ utroque carent (sicut ipse iam dixit) nisi illis aut esse aut non esse addatur, VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS. Hoc uero idcirco addidit, quod in quibusdam ita enuntiationes fiunt, ut quod de ipsis dicitur secundum substantiam proponatur, in quibusdam uero hoc ipsum esse quod additur non substantiam sed praesentiam quandam significet. Cum enim dicimus deus est, non eum dicimus nunc esse sed tantum in substantia esse, ut hoc ad immutabilitatem potius substantiae quam ad tempus aliquod referatur. Si autem dicamus: Dies est ad nullam diei substantiam pertinet nisi tantum ad temporis constitutionem. Hoc est enim quod significat est, tamquam si dicamus: Nunc est Quare cum ita dicimus esse ut substantiam designemus, simpliciter est addimus, cum uero ita ut aliquid praesens significetur, secundum tempus. Haec una quam diximus expositio. Alia uero huiusmodi est: esse aliquid duobus modis dicitur: aut simpliciter aut secundum tempus. Simpliciter quidem secundum praesens tempus, ut si quis sic dicat hircoceruus est. Praesens autem quod dicitur tempus non est sed confinium temporum: finis namque est praeteriti futurique principinm. Quocirca quisquis secundum praesens hoc sermone quod est esse utitur, simpliciter utitur, qui uero aut praeteritum inugit aut futurum, ille non simpliciter sed iam in ipsum tempus incurrit. Tempora namque (ut dictum est) duo ponuntur: praeteritum atque futurum. Quod si quis cum praesens nominat, simpliciter dicit, cum utrumlibet praeteritum uel futurum dixerit, secundum tempus utitur enuntiatione. Est quoque tertia huiusmodi expositio, quod aliquotiens ita /52/ tempore utimur, ut indefinite dicamus: ut si qui dicat: Est hircoceruus Fuit hircoceruus Erit hircoceruus hoc indefinite et simpliciter dictum est. Sin uero aliquis addat: Nunc est uel: Heri fuit uel: Cras erit ad hoc ipsum esse quod simpliciter dicitur addit tempus. Quare secundum unam trium harum expositionum intellegendum est quod ait: SI NON VEL ESSE VEL NON ESSE ADDATUR, VEL SIMPLICITER VEL SECUNDUM TEMPUS. Sed ei quod ante proposuit, QUEMADMODUM esset ALIQUOTIENS QUIDEM IN ANIMA INTELLECTUS SINE VERO VEL FALSO, post quasi consequens reddidit nomina ipsa per se uerbaque esse simplicibus intellectibus consimilia, ut homo uel album; ei uero quod ait CUI IAM NECESSE EST HORUM ALTERUM INESSE nihil interim reddidit sed hoc eo suppleuisse putabitur, quod ait: SED NONDUM VERUM VEL FALSUM EST, SI NON VEL ESSE VEL NON ESSE ADDATUR. Haec est enim intellectuum quaedam compositio, cui iam necesse est horum alterum inesse qua in oratione uel esse uel non esse additur. Quocirca quoniam de nomine uerboque proposuit et quam potuit breuiter uocum, litterarum, intellectuum rerumque consequentias altissima ratione monstrauit, ad id quod primo proposuit dicens: PRIMUM OPORTET CONSTITUERE QUID NOMEN ET QUID VERBUM, ad haec inquam, quae promiserat definire reuertitur. [02] Nomen enim definiens ita subiecit: NOMEN ERGO EST VOX SIGNIFICATIVA SECUNDUM PLACITUM SINE TEMPORE, CUIUS NULLA PARS EST SIGNIFICATIVA SEPARATA. /53/ Omnis definitio generis constitutione formatur, differentiarum uero compositione perficitur. Nam si ad propositum genus differentias colligamus easque ad unam quam definire uolumus speciem aptemus, usque dum uni tantum speciei collectio illa conueniat, nihil est quod ultra ad faciendam definitionem desideretur: ut ipsum hominem si quis definiat, generi eius quod est animal duas necesse est differentias iungat rationale scilicet atque mortale facietque huiusmodi ordinem: animal rationale mortale; quae definitio si ad hominem referatur, plena est rationis substantiaeque descriptio. Volens ergo Aristoteles definire quid esset nomen prius eius genus sumpsit dicens nomen esse uocem, idcirco scilicet ut hoc quod dicimus nomen ab aliis, quae non uoces sed tantum soni sunt, separaret. Distat enim sonus uoce: sonus enim est percussio aeris sensibilis, uox uero flatus per quasdam gutturis partes egrediens, quae arteriae uocantur, qui aliqua linguae impressione formetur. Et uox quidem nisi animantium non est, sonus uero aliquotiens inanimorum quoque corpori conflictatione perficitur. Quare quia nomen uocem monstrauit, ab aliis quae uoces non sunt sed tantum soni, hanc orationis partem separauit atque distribuit. Et uocem quidem nominis uelut genus sumpsit. Habet namque aliud quiddam speciei loco differens a nomine quod est uerbum, habet quoque quasdam locutiones quae nihil ulla ratione significent, ut sunt articulatae uoces, quarum per se significatio non potest inueniri, ut "scindapsos". Huic ergo generi alias differentias rursus apponit, quae nomen sicut uox a sonis aliis segregauit, ita quoque hae differentiae nomen ab aliis speciebus sub uoce positis diuidant atque discernant. /54/ Quod enim addidit nomen uocem esse significatiuam, ab his, inquam, uocibus disgregauit nomen quae nihil omnino siguificent, ut sunt syllabae. Syllabae enim, cum ex his totum nomen constet, adhuc ipsae nihil omnino significant. Sunt quoque quaedam uoces litteris syllabisque compositae, quae nullam habeant significationem, ut est "Blityri". Ergo quoniam uidebantur esse quaedam uoces quae significatione carerent, nomen quod uox est et alicuius designationis semper causa profertur non aliter definiendum erat nisi illud a non significantibus uocibus segregaret. Itaque ait nomen esse uocem significatiuam ut uoce quidem ab aliis sonis, significatione uero addita ab his quae sub uoce sunt nihil designantia segregaretur. Sed hoc nondum ad totam definitionem ualet neque solum nomen uox significatiua est sed sunt quaedam uoces quae significent quidem sed nomina non sint, ut ea quae a nobis in aliquibus affectibus proferuntur, ut cum quis gemitum edit uel dolore concitus emittit clamorem. Illud enim doloris animi, illud corporis signum est. Et cum sint uoces et significent quandam uel animi uel corporis passionem, nullus tamen gemitum clamoremque dixerit nomen. Mutorum quoque animalium sunt quaedam uoces quae significent: ut canum latratus iras significat canum, alia uero mollior quaedam blandimenta designat. Quare adiecta differentia separandum erat nomen ab his omnibus quae uoces quidem essent et significarent sed nominis uocabulo non tenerentur. Quid igitur adiecit? Nomen uocem esse significatiuam non simpliciter sed secundum placitum. Secundum placitum uero est, quod secundum quandam positionem /55/ placitumque ponentis aptatur. Nullum enim nomen naturaliter constitutum est neque umquam sicut subiecta res natura est, ita quoque a natura uenienti uocabulo nuncupatur sed hominum genus, quod et ratione et oratione uigeret, nomina posuit eaque quibus libuit litteris syllabisque coniungens singulis subiectarum rerum substantiis dedit. Hoc autem illo probatur, quod, si natura essent nomina, eadem apud omnes essent gentes: ut sensus, quoniam naturaliter sunt, idem apud omnes sunt. Omnes enim gentes non aliis nisi solis oculis intuentur, audiunt auribus, naribus odorantur, ore accipiunt gustatus, tactu calidum uel frigidum, lene uel asperum indicant. Atque haec huiusmodi sunt, ut apud omnes (ut dictum est) gentes eadem uideantur. Ipsa uero quae sentiuntur, quoniam naturaliter constituta sunt, non mutantur. Dulcedo enim et amaritudo, album et nigrum et quaequae alia sensibus quinque sentimus, eadem apud omnes sunt. Neque enim quod Italis dulce est in sensu, idem Persis uidetur amarum nec quod album apud nos oculis apperet, apud Indos nigrum est, nisi forte aliqua sensus aegritudine permutetur sed hoc nihil attinet ad naturam. Igitur quoniam ista sunt naturaliter, apud omnes gentes eadem manent. Si ergo et nomina naturalia esse uiderentur, eadem essent apud omnes gentes nec ullam susciperent mutationem: nunc autem ipsum hominem alio uocabulo Latini, alio Graeci diuersis quoque uocabulis barbarae gentes appellant. Quae in ponendis nominibus dissensio signum est non naturaliter sed ad ponentium placitum uoluntatemque rebus nomina fuisse composita. Idem quoque monstrat, quod saepe /56/ singulorum hominum sunt permutata uocabula. Quem enim nunc uocamus Platonem, Aristocles ante uocabatur et qui Theophrastus nunc dicitur, ante Aristotelen a suis parentibus Tyrtamus appellabatur. In eadem quoque lingua quando plura uocabula uni adduntur rei, monstratur rem illam non naturalibus sed appositis nominibus nuncupari. Si enim naturalibus nominibus res quaeque uocaretur, unam rem uno tantum nomine signaremus. Quid enim attinet, si naturalia sunt uocabula, unius rei plures esse nominum uoces, quae ad unam designationem demonstrationemque concurrerent? Dicimus enim gladius, ensis, mucro et haec tria ad unam subiectam substantiam currunt. Ergo monstratum est nomina esse secundum placitum id est secundum ponentium placitum, ac si diceret nomen esse uocem quidem et significatiuam sed non naturaliter significatiuam sed secundum placitum uoluntatemque ponentis, hoc scilicet diuidens ab his uocibus quae naturaliter designarent, ut sunt hae uel quas nos in passionibus affectibusque proloquimur uel edere animalia muta conantur. Sed nondum supra dicta differentia plenam nominis formam definitionemque constituit. Est namque uerbo commune eum nomine, quod uox designatiua et secundum placitum est sed addita differentia quae est SINE TEMPORE nomen a uerbo distinxit. Neque enim nomen ullum consignificat tempus. Verbi namque est, cum aut passio significatur aut actio, aliquam quoque secum trahere uim temporis, qua illud cum uel facere uel pati dicitur proferatur. Cum enim dico: Socrates nullius est temporis; cum uero: Lego uel: Legi uel: Legam tempore non caret. Addito ergo nomini quod sine tempore esse dicatur /57/ nomen a uerbo disiungitur. Sane nemo nos arbitretur opinari, quod nullum nomen significet tempus. Sunt enim nomina, quae tempus significatione demonstrent: uelut cum dico hodie uel cras, temporis nomina sunt. Sed illud dicimus, quod cum eodem nomine tempus non significatur. Aliud est enim significare tempus, aliud consignifiaare. Verbum enim cum aliquo proprio modo tempus quoque significat: ut cum uel agentis uel patientis modum demonstrat, sine tempore ipsa passio uel actio non profertur. Unde non dicimus, quod nomen non significet tempus sed quod nomen significatio temporis non sequatur. Restat autem sola una differentia, quae si superioribus adiungatur, plenissima fere nomen definitione formabitur. Haec autem est qua nomen ab oratione separetur. Inueniuntur enim quaedam sine dubio orationes, quae cum uoces sint et significatiuae et secundum placitum, quippe quae sunt nominibus colligatae, tamen sint sine tempore, ut cum dico: Socrates et Plato haec namque oratio, cum ex nominibus iuncta sit, nomen quidem non est, uox uero est significatiua secundum placitum et tempore uacat. Ut igitur nomen ab huiusmodi oratione diuideret, addidit hanc differentiam, quae est CUIUS NULLA PARS EST SIGNIFICATIVA SEPARATA. Oratio enim quoniam uerbis nominibusque coniungitur, uerba uero uel nomina significatiua esse palam est, partes quoque orationis significare aliquid dubium non est. Nominis uero pars, quoniam simplex est, nihil omnino significat. Sed cum omnis oratio omneque nomen et uerbum ex subiectis intellectibus uim significandi sumat, est aliquotiens, ut unum nomen multos significet intellectus. Quocirca erit quoque, ut non simplex nomen /58/ unam tantum animi passionem intellectumque designet. Nam cum dico suburbanum, imaginationem significandi sed ita ut a toto nomine separatum, cum ad ipsum refertur nomen, significet nihil: ut in eo quod dicimus equiferus ferus uult quidem aliquid significare sed si a tota compositione separatur, nihil omnino designat in eo scilicet nomine in quo cum equi particula iunctum equiferum consignificabat. Omnis namque haec compositio unius intellectus designatiua est. Quare in oratione quidem ferus significat (etenim equus ferus oratio duos retinet intellectus), in nomine uero nihil, quoniam hoc quod dicimus equiferus unius intellectus designatiuum est. Sed fortasse ferus cum ea parte qua iunctum est simul quidem consignificet, separatum uero nihil. Hoc est ergo quod ait: AT VERO NON QUEMADMODUM IN SIMPLICIBUS NOMINIBUS, SIC SE HABET ETIAM IN COMPOSITIS IN ILLIS ENIM NULLO MODO PARS SIGNIFICATIVA EST; IN HIS AUTEM VULT QUIDEM SED NULLIUS SEPARATI, UT IN EQUIFERUS FERUS. Simplex enim nomen nec imaginationem aliquam partium significationis habet, compositum uero tales habet partes, ut quasi conentur quidem aliquid significare sed consignificeut potius quam quidquam extra significent. Addito igitur nomini, quod eius partes nihil separatae significent, nomen ab oratione disiunctum est. Postquam adiectionem quae est CUIUS /59/ NULLA PARS EST SIGNIFICATIVA SEPARATA quid in nominis definitione ualeret explicuit (hoc scilicet quo nomen ab oratione seiungeret), illud quoque disserit, cur sit additum quod dictum est secundum placitum. Nam quoniam nulla nominum significatio naturaliter est sed omne nomen positione designat, idcirco dictum est secundum placitum. Quod enim placuit ei qui primus nomina indidit rebus, hoc illis uocabulis designatur. Age enim quis naturaliter nomina esse confirmet, quorum apud omnes gentes est tam diuersa uarietas? Nec uero dicitur quod nulla uox naturaliter aliquid designet sed quod nomina non naturaliter sed positione significent. Aliqui habent hoc ferarum mutorumque animalium soni, quorum uox quidem significat aliquid (ut hinnitus equi consueti equi inquisitionem, latratus canum latrantium iracundiam monstrat et alia huiusmodi) sed cum uoces mutorum animalium propria natura significent, nullis tamen elementorum formulis conscribuntur. Nomen uero quamquam subiaceat elementis, prius tamen quam ad aliquam subiectae rei significationem ponatur per se nihil designat, ut cum dicimus scindapsos uel hereceddy. Haec per se nihil quidem significant sed si ad subiectae alicuius rei significationem ponantur, ut dicatur uel homo scindapsos uel lapis hereceddy, tunc hoc quod per se nihil significat positione et secundum ponentis quoddam placitum designabit. Ergo tum nomen significatiuum est, quando (ut ipse ait) fit nota. Tunc autem fit nota, cum secundum ponentis placitum uocabulum quod naturaliter nihil designabat ad subiectae rei significationem datur. Hoc /60/ est enim quod ait fit. Si enim naturaliter nomina significarent, numquam de his Aristoteles diceret fit nota. Tunc enim non fieret nota sed esset. Ergo quoniam nomina secundum placitum significatiua sunt, ferarum uero inlitterati soni secundum naturam, idcirco harum uoces esse nomina non dicuntur. Uniuersaliter autem dicimus: omnium uocum aliae sunt quae inscribi litteris possunt, aliae uero quae non possunt. Et rursus earum quae uel inscribuntur uel minime, aliae significant, aliae uero nihil. Amplius quoque omnium aliae secundum placitum designant, aliae uero naturaliter. Nomen ergo secundum placitum est: positione enim factum est subiectae rei nota. Nihil enim nominum est quod naturaliter significet. Non enim nomen informat significatio sed secundum placitum significatio. Nam et inlitterati soni significant, ut sunt ferarum, quos ideo sonos uocauit, quoniam sunt quaedam muta animalia quae uocem omnino non habent sed tantum sonitu quodam concrepant. Quidam enim pisces non uoce sed branchis sonant et (ut Porphyrius autumat) cicada per pectus sonitum mittit, QUORUM omnium NIHIL EST NOMEN. Hoc autem dictum est, non quod nullum nomen sit harum uocum quas animalia proferunt sed quod his non uelut nominibus utantur. Nam quamuis uox inlitterata sit et natura significet latratus canum, dicitur tamen latratus et leonis fremitus et tauri mugitus. Haec sunt. Nomina ipsarum uocum quae a mutis animalibus proferuntur. Sed non hoc dicimus quoniam earum nihil est nomen sed quoniam horum sonorum nihil tale est, ut nomen esse possit id est ut secundum ea uelut /61/ nominibus utentes ferae sibi inuicem colloquantur. Habent enim significationem sed (ut dictum est) naturalem, nomen autem secundum placitum est. NON HOMO VERO NON EST NOMEN. AT VERO NEC POSITUM EST UOMEN, QUO ILLUD OPORTEAT APPELLARI. NEQUE ENIM ORATIO AUT NEGATIO EST SED SIT NOMEN INFINITUM. Superius omnia quaecumque extra nomen essent praedictis adiectionibus a nomine separauit. Nunc uero quoniam sunt quaedam quae sub definitionem quidem nominis cadant, uideantur tamen a nomine discrepare, de his disserit, ut quid esse nomen integre uideatur expediat. Quod enim dicimus non homo uel non equus oratio quidem non est. Omnis enim oratio aut nominibus constat et uerbis aut solis duobus uel pluribus uerbis uel solis nominibus. In eo autem quod est non homo unum tantum nomen est, quod dicitur homo, id autem quod est non neque nomen est neque uerbum. Quare neque ex duobus uerbis aut ex uerbo et nomine. Verbum enim in eo nullum est. Quare id quod dicimus non homo oratio non est. Iam uero nec uerbum esse monstrare superfluum est, cum in uerbis semper tempora reperiantur, in hoc uero nullum omnino quisquam tempus inueniat. Sed nec negatio est. Omnis enim negatio oratio est, non homo uero cum oratio non sit nec negatio esse potest. Illud quoque, quod omnis negatio aut uera est aut falsa, non homo uero neque uerum est neque falsum. Sensus enim plenus non est: quare negatio esse propter hoc quoque non dicitur. Nomen uero esse quis dicat, cum omne nomen siue proprium siue sit appellatiuum definite significet? Cum enim dico: /62/ Cicero unam personam unamque substantiam nominaui, et cum dico: Homo quod est nomen appellatiuum, definitam significaui substantiam. Cum uero dico: Non homo significo quidem quiddam, id quod homo non est sed hoc infinitum. Potest enim et canis significari et equus et lapis et quicumque homo non fuerit. Et aequaliter dicitur uel in eo quod est uel in eo quod non est. Si quis enim de Scylla quod non est dicat non homo, significat quiddam quod in substantia atque in rerum natura non permanet. Si quis autem uel de lapide uel de ligno uel de aliis quae sunt rebus dicat non homo, idem tamen aliquid significabit et semper praeter id quod nominal huiusmodi uocabuli significatio est. Sublato enim homine quidquid praeter hominem est hoc significat non homo, quod a nomine plurimum differt. Omne enim nomen (ut dictum est) definite id significat quod nominatur nec similiter et de eo quod est et quod non est dicitur. Sed haec huiusmodi uox et designatiua est et ad placitum et sine tempore et (ut dictum est) partes eius extra nihil designant. Quare dubia apud antiquos sententia fuit, utrum nomen hoc non dicerent, an hoc aliqua adiectione nominis definitioni subicerent. Et qui hoc a nomine separabant, ita nomen definitione claudebant dicentes: nomen esse uocem designatiuam secundum placitum sine tempore circumscriptae significationis, cuius partes extra nihil designarent, ut quoniam non homo rem circumscriptam non significaret a nomine separaretur. Alii uero non eodem modo sed dicebant quidem esse nomen sed non simpliciter. Quadam namque adiectione sub nomine poni posse putabant hoc modo, ut sicut homo mortuus non /63/ dicitur simpliciter homo sed homo mortuus, ita quoque et nomen hoc, quod nihil definitum designaret, non diceretur simpliciter nomen sed nomen infinitum. Cuius sententiae Aristoteles auctor est, qui se hoc ei uocabulum autumat inuenisse. Ait enim: AT VERO NEC POSITUM EST NOMEN, QUO ILLUD OPORTEAT APPELLARI, dicens: id quod dicimus non homo quo uocabulo debeat appellari non uocauit antiquitas. Et usque ad Aristotelem nullus nouerat quid esset id quod non homo diceretur sed hic huic sermoni uocabulum posuit dicens: SED SIT NOMEN INFINITUM, non simpliciter nomen, quoniam nulla circumscriptione designat sed infinitum nomen, quoniam plura et ea infinita significat. Sed hoc non solis huiusmodi uocibus contingit, ut simpliciter sub nomine poni non possint sed sunt quaedam aliae quae omnia quidem nominis habeant et definite significent sed quadam alia discrepantia nomina simpliciter dici non possint, ut sunt obliqui casus cum dicimus: Catonis Catoni Catonem et caeteros. Horum enim discrepantia est a nomine, quod nomen rectum iunctum cum est uel non est affirmationem facit: ut si quis dicat: Socrates est hoc uerum est uel falsum. Si enim uiuente Socrate diceretur, uerum esset, mortuo uero falsum est: quare affirmatio est. Si quis autem dicat: Socrates non est rursus faciet negationem et in ea quoque ueritas et falsitas inuenitur. Ergo omne rectum nomen iunctum cum est uel non est enuntiationem conficit. Hi uero obliqui easus iuncti cum est uel non est enuntiationem nulla ratione perficiunt. Enuntiatio namque est perfectus orationis intellectus in quem ueritas /64/ aut falsitas cadit. Si quis ergo dicat: Catonis est nondum plena sententia est. Quid enim sit Catonis non dicitur. Atque eodem modo Catoni est uel Catonem est. In his ergo, quoniam cum est uel non est iuncta enuntiationem non perficiunt, est quaedam a nomine discrepantia, quamquam sint nomini omni definitione coniuncta. Magna est enim discrepantia quod rectum nomen cum est iunctum perfectam orationem facit, obliqui casus imperfectam. Quod autem dictum est obliquos casus cum est uerbo iunctos orationem perfectam non facere, non dicimus quoniam cum nullo uerbo obliqui casus iunguntur ita, ut nihil indigentem perficiant orationem. Cum enim dico: Socratem paenitet enuntiatio est. Sed non cum omni uerbo sed tantum cum est uel non est hi casus iuncti perfectam orationem nulla ratione constituunt. Atque hoc est quod ait: CATONIS AUTEM VEL CATONI ET QUAECUMQUE TALIA SUNT NON SUNT NOMINA SED CASUS NOMINIS. Unde etiam discrepare uidentur. Haec enim nomina non uocantur. Illa enim rectius dicuntur nomina quae prima posita sunt id est quae aliquid monstrant. Genetiuus enim casus non aliquid sed alicuius et datiuus alicui et caeteri eodem modo. Rectus uero qui est primus rem monstrat, ut si qui dicat Socrates, atque ideo hic nominatiuus dicitur, quod nominis quodammodo solus teneat uim nomenque sit. Et uerisimile est eum qui primus nomina rebus imposuit ita dixisse: uocetur hic homo et rursus uocetur hic lapis. Posteriore uero usu factum est, ut in alios casus primitus positum nomen deriuaretur. Illud quoque maius est, quod omnis casus nominis alicuius casus est. Ergo nisi sit nomen, cuius casus sit, casus /65/ nominis dici recte non potest. casus autem omnis inflexio est. Sed genetiuus et datiuus et caeteri nominatiui inflexiones sunt: quare nominatiui casus erunt. Sed omnis casus qui secundum nomen est nominis casus est. Nomen igitur nominatiuus est. Aliud uero est casus alicuius quam est id ipsum cuius casus est. Casus igitur nominis nomen non est. Quod uero adiecit: RATIO AUTEM EIUS EST IN ALLIS QUIDEM EADEM, hoc inquit: ratio et definitio obliqui casus et nominis eadem est in omnibus aliis (nam et uoces sunt et significatiuae et secundum placitum et sine tempore et circumscripte designant) sed (ut ipse ait) DIFFERT QUONIAM CUM EST VEL FUIT VEL ERIT IUNCTUM NEQUE VERUM NEQUE FALSUM EST, quod a recto nomine sine ulla dubitatione perficitur, ut cum est uel fuit uel erit iunctum uerum falsumue conficiat. Quod designauit per hoc quod ait: NOMEN VERO SEMPER, subaudiendum est scilicet: facit uerum falsumque CUM EST VEL FUIT VEL ERIT IUNCTUM. Eorumque ponit exemplum: CATONIS EST VEL NON EST. In his enim (ut ipse ait) neque uerum aliquid dicitur neque falsum. Quare integra nominis definitio est huiusmodi: nomen est uox designatiua secundum placitum sine tempore circumscripte significans, cuius partes nihil extra designant, et cum est uel fuit uel erit iunctum nullius indigentem orationis perficiens intellectum enuntiationemque constituens. Quoniam igitur de nomine expeditum, ad definitionem uerbi ueniamus. [03] VERBUM AUTEM EST QUOD CONSIGNIFICAT TEMPUS, CUIUS PARS NIHIL EXTRA SIGNIFICAT, ET /66/ EST SEMPER EORUM QUAE DE ALTERO DICUNTUR NOTA. Verbi quidem integra definitio huiusmodi est: uerbum est uox significatiua secundum placitum, quae consignificat tempus, cuius nulla pars extra designatiua est. Sed quoniam commune est illi cum nomine esse uoci et significatiuae et secundum placitum, idcirco illa reticuit. Ab his autem quae propria uerbi sunt inchoauit uerbi autem est proprium, quo a definitione nominis segregetur, quod consignificat tempus. Omne enim uerbum consignificationem temporis retinet, non significationem. Nomina enim significant tempus, uerbum autem cum principaliter actus passionesque significet, cum ipsis actibus et passionibus temporis quoque uim trahit, ut in eo quod dico lego. Actionem quidem quandam principaliter monstrat hoc uerbum sed cum ea ipsa agendi significatione praesens quoque tempus adducit. Atque ideo non ait uerbum significare tempus sed consignificare. Neque enim principaliter uerbum tempus designat (hoc enim nominis est) sed cum aliis quae prineipaliter significat uim quoque temporis inducit et inserit. Ergo cum nomen et uerbum uoces significatiuae sint et secundum placitum, addito uerbo, quod consignificat tempus, a nomine segregatur. Ut enim saepe dictum est, nomen significare tempus poterit, uerbum uero consignificare. Et sicut in definitione nominis addidit nihil nominis partes separatas a tota compositione nominis designare propter orationes quae nominibus essent compositae, ut est: Et Plato et Socrates ita quoque in uerbo addidit nihil extra uerbi /67/ partes significare propter eas orationes quas uerba componunt, ut est et ambulare et currere. Haec enim oratio ex uerbis est composita et singula uerba et in ipsa oratione et praeter eam per se ipsa significant. In uerbo uero nullo modo. Et sicut in nomine pars nominis nihil significat separata, ita in uerbo pars uerbi nihil separata designat. Dicit autem esse uerbum semper eorum quae de altero praedicantur notam, quod huiusmodi est ac si diceret nihil aliud nisi accidentia uerba significare. Omne enim uerbum aliquod accidens designat. Cum enim dico: Cursus ipsum quidem est accidens sed non ita dicitur ut id alicui inesse uel non inesse dicatur. Si autem dixero: Currit tunc ipsum accidens in alicuius actione proponens alicui inesse significo. Et quoniam quod dicimus "Currit" praeter aliquid subiectum esse non potest (neque enim dici potest praeter eum qui currit), idcirco dictum est omne uerbum eorum esse significatiuum quae de altero praedicantur, ut uerbum quod est currit tale significet quiddam quod de altero, id est de currente, praedicetur. His igitur expeditis quod ait uerbum consignificare tempus exemplis aperuit. Ait enim: DICO AUTEM QUONIAM CONSIGNIFICAT TEMPUS, UT CURSUS QUIDEM NOMEN EST, CURRIT VERO VERBUM, CONSIGNIFICAT ENIM NUNC ESSE. Expeditissime quid uerbum distaret a nomine uerbi et nominis interpositione monstrauit. Etenim quoniam cursus accidens est et nominatum est ita ut sit nomen, non significat tempus, currit uero idem accidens in uerbo positum praesens tempus designat. Et hoc uerbum distare uidetur a nomine, quod illud consignificat tempus, illud praeter omnem consignificationem /68/ temporis praedicatur. Sed postquam uerbum consignificare tempus ostendit, id quod supra iam dixerat uerbum semper de altero praedicari, id nunc memoriter quemadmodum praedicatur ostendit. Ait enim: ET SEMPER EORUM QUAE DE ALTERO DICUNTUR NOTA EST, UT EORUM QUAE DE SUBIECTO VEL IN SUBIECTO, hoc scilicet dicens: ita uerbum significat aliquid, ut id quod significat de altero praedicetur sed ita ut accidens. Omne namque accidens et in subiecto est et de subiecta sibi substantia praedicatur. Nam cum dico "Currit", id de homine si ita contigit praedico scilicet de subiecto et ipse cursus in homine est, unde uerbum currit inflexum est. Ergo quod dicit semper eorum esse notam uerbum quae de altero praedicentur hoc monstrat: uerbum accidentia semper significare, quoniam ait eas res uerbi significatione monstrari quae uel in subiecto essent uel de subiecto dicerentur. Vel certe ut sit alius intellectus, quoniam solet indifferenter uti de subiecto praedicari, tamquam si dicat in subiecto esse, et saepe cum dicit de subiecto aliquid praedicari in subiecto esse significat, cum uellet ostendere accidentium significationem contineri uerbis, ait ea semper designari uerbis QUAE DE SUBIECTO essent. Sed quoniam hoc uidebatur obscurius, patefecit addito VEL IN SUBIECTO, ut quid esset de quo supra dixerat DE SUBIECTO exponeret cum addidit VEL IN SUBIECTO: tamquam [enim] si ita dixisset: uerbum quidem semper eorum nota est, quae de altero praedicantur subiecto sed ne hoc fortasse cuipiam uideatur obscurius, hoc dico esse de subiecto, quod est esse in subiecto. Vel melior haec expositio est, si similiter eum dixisse arbitremur, tamquam si diceret: /69/ omne uerbum significat quidem accidens sed ita ut id quod significat aut particulare sit aut uniuersale, ut id quod ait de subiecto ad uniuersalitatem referamus, quod in subiecto ad solam particularitatem. Cum enim dico mouetur, uerbum quidem est et accidens sed uniuersale. Motus enim plures species sunt, ut cursus sub motu ponitur. Ergo cursus si definiendus est, motum de cursu praedicamus. Quocirca motus genus quoddam est cursus atque ideo motus de cursu ut de subiecto praedicabitur, cursus uero ipse, quoniam species alias non habet, in subiecto tantum est id est in currente. Motus autem quamquam et ipse sit in subiecto, tamen de subiecto praedicatur. Ideo dicit eorum esse notam uerbum quae de altero praedicentur atque addidit, ut EORUM QUAE DE SUBIECTO VEL IN SUBIECTO. Hoc dicit: accidentium quidem uim uerba significant sed talium quae aut uniuersalia sint aut particularia, ut cum dico moueor uniuersale quiddam est et de subiecto dicitur, ut de cursu, cum uero dico curro, particulare est et quoniam de subiecto non dicitur, in subiecto solum est. NON CURRIT VERO ET NON LABORAT NON VERBUM DICO. CONSIGNIFICAT QUIDEM TEMPUS ET SEMPER DE ALIQUO EST, DIFFERENTIAE AUTEM HUIC NOMEN NON EST POSITUM; SED SIT INFINITUM VERBUM, QUONIAM SIMILITER IN QUOLIBET EST, VEL QUOD EST VEL QUOD NON EST. Quemadmodum dixit in nomine non homo nomen non esse, idcirco quod multis aliis conueniret, quae homines non essent, quoniamque id quod diceret auferret nihilque definitum in eadem praedicatione relinqueret (quod enim non homo est potest /70/ esse et centaurus, potest esse et equus et alia quae uel sunt uel non sunt atque ideo infinitum nomen uocatum est): ita quoque etiam in uerbo quod est "non currit" uel "non laborat" infinitum quoque ipsum est, quoniam non solum de eo quod est uerum est sed etiam de eo quod non est praedicari potest. Possum namque dicere: Homo non currit et id quod aio, "non currit", de ea re quae est praedico id est de homine, possum rursus dicere: Scylla non currit sed Scylla non est: igitur hoc quod dico "non currit" et de ea re quae est ualet et de ea quae nihil est praedicari. Sed forte aliquis hoc quoque in uerbis finitis esse contendat. Possum namque dicere: Equus currit Hippocentaurus currit et de ea re scilicet quae est et de ea quae non est... * * * ...et praeterito, quod futurum quidem ante praesens tempus est, praeteritum uero retro relinquitur. Et nouo admirabilique sermone usus est: quod complectitur. Et nos id quantum Latinitas passe est transferre diu multumque laborantes hoc solo potuimus, Graeca uero oratione luculentius dictum est. Ita /71/ enim habet *ta de ton perix*. Quod qui Graecae linguae peritus est quantum melius Graeca oratione sonet agnoscit. IPSA QUIDEM SECUNDUM SE DICTA VERBA NOMINA SUNT ET SIGNIFICANT ALIQUID. CONSTITUIT ENIM QUI DICIT INTELLECTUM ET QUI AUDIT QUIESCIT. SED SI EST VEL NON EST, NONDUM SIGNIFICAT; NEQUE ENIM ESSE SIGNUM EST REI VEL NON ESSE, NEC SI HOC IPSUM EST PURUM DIXERIS. IPSUM QUIDEM NIHIL EST, CONSIGNIFICAT AUTEM QUANDAM COMPOSITIONEM, QUAM SINE COMPOSITIS NON EST INTELLEGERE. Hoc loco Porphyrius de Stoicorum dialectica aliarumque scholarum multa permiscet et in aliis quoque huius libri partibus idem in expositionibus fecit, quod interdum nobis est neglegendum. Saepe enim superflua explanatione magis obscuritas comparatur. Nunc autem Aristotelis huiusmodi sententia est: VERBA, inquit, IPSA SECUNDUM SE DICTA NOMINA SUNT, non secundum id quod omnis pars orationis commune nomen uocatur, ut dicimus nomina rerum sed quod omne uerbum per se dictum neque addito de quo illud praedicatur tale est, ut nomini sit affine. Nam si dicam: Socrates ambulat id quod dixi ambulat totum pertinet ad Socratem, nulla ipsius intellegentia propria est. At uero cum dico solum: Ambulat ita quidem dixi, tamquam si alicui insit, id est tamquam si quilibet ambulet sed tamen per se est propriamque retinens sententiam huius uerbi significatio est. Unde fit ut apud Graecos /72/ quoque articularibus praepositiuis sola uerba dicta proferantur, ut est: to perimatein tou perimatein toi perimatein Quod si uerba cum nominibus coniungantur, in oratione Graeca articularia praepositiua addi non possunt, nisi sola dicta sint. Quoniam significant rem et ita ut, quamuis eam significent quae alicui insit, tamen secundum se et per suam sententiam dicantur, idcirco sunt nomina. Et quod Aristoteles ait IPSA QUIDEM SECUNDUM SE DICTA VERBA NOMINA SUNT, tale est ac si diceret: ipsa quidem sola neque cum aliis iuncta uerba nomina sunt. Cuius rei hoc argumentum reddit: CONSTITUIT ENIM, inquit, QUI DICIT INTELLECTUM ET QUI AUDIT QUIESCIT. Hoc autem tale est: omni nomine audito quoniam per syllabas progrediens uox aliquantulum temporis spatium decerpit, in ipsa progressione temporis qua dicitur nomen audientis quoque animus progreditur: ut cum dico "imperterritus", sicut per syllabas "in" et "per" et "ter" et caeteras progreditur nomen, ita quoque animus audientis per easdem syllabas uadit. Sed ubi quis expleuerit nomen et dixerit "imperterritus", sicut nomen finitum a syllabarum progressione consistit, ita quoque audientis animus conquiescit. Nam cum totum nomen audit, totam significationem capit et animus audientis, qui dicentis syllabas sequebatur uolens quid ille diceret intellegere, cum significationem ceperit, consistit et ems animus perfecto demum nomine constituitur. Hoc est enim quod ait: CONSTITUIT ENIM QUI DICIT INTELLECTUM ET QUI AUDIT QUIESCIT. Etenim is qui loquitur postquam totum sermonem dixerit, /73/ audientis animum constituit. Non est enim quo progrediatur intellegentia ipsoque nomine terminato animus auditoris qui progrediebatur explicatione nominis constituitur et quiescit et ultra ad intellegentiam, quippe expedita significatione nominis, non procedit. Sed hoc uerbo nominique commune est sed si uerbum solum dicatur. Namque si cum nomine coniungatur, nondum audientis constituitur intellectus. Est enim quo ultra progredi animus audientis possit, quod cum dico: Socrates ambulat hoc ambulat non per se intellegitur sed ad Socratem refertur et in tota oratione consistit intellectus, non in solo sermone. At uero si solum dictum sit, ita in significatione consistit, quemadmodum in nomine. Recte igitur dictum est IPSA SECUNDUM SE DICTA VERBA NOMINA esse, quoniam CONSTITUIT IS QUI DICIT INTELLECTUM ET QUI AUDIT QUIESCIT. Vel certe erit melior expositio, si ita dicamus: uerba ipsa secundum se dicta nomina esse, idcirco quoniam cuiusdam rei habeant significationem. Neque enim si talis rei significationem retinet uerbum, quae semper aut in altero sit aut de altero praedicetur, idcirco iam nihil omnino significat. Nec si significat aliquid quod praeter subiectum esse non possit, idcirco iam etiam illud significat quod subiectum est. Ut cum dico sapit, non idcirco nihil significat, quoniam hoc ipsum sapit sine eo qui sapere possit esse non potest. Nec rursus cum dico: Sapit illum ipsum qui sapit significo sed id quod dico ("sapit") nomen est cuiusdam rei, quae semper si in altero et de altero praedicetur. Unde fit ut intellectus quoque sit. Nam qui audit "Sapit", licet per se constantem rem non audiat (in altero namque /74/ semper est et in quo sit dictum non est), tamen intellegit quiddam et ipsius uerbi significatione nititur et in ea constituit intellectum et quiescit, ut ad intellegentiam ultra nihil quaerat omnino, sicut fuit in nomine. Quemadmodum enim nomen cuiusdam rei significatio propria est per se constantis, ita quoque uerbum significatio rei est non per se subsistentis sed alterius subiecto et quodammodo fundamento nitentis. Est hic quaestio. Non enim uerum uideri potest quod ait: CONSTITUIT ENIM QUI DICIT INTELLECTUM ET QUI AUDIT QUIESCIT. Nam neque qui dicit constituit intellectum neque qui audit quieseit. Deest enim quiddam sermoni uel nomini: ut si qui dicat: Socrates mox audientis animus requirit quid Socrates? Facitne aliquid an patitur? Et nondum audientis intellectus quietus est, cum horum aliquid requirit. Et in uerbo idem est: cum dico: Legit quis legat, animus audientis inquirit. Nondum ergo qui dicit constituit intellectum nec qui audit quiescit. Sed ad hoc Aristotelem rettulisse putandum est, quoniam quilibet audiens cum significatiuam uocem ceperit animo, eius intellegentia nitetur: ut cum quis audit homo, quid sit hoc ipsum quod accipit mente comprehendit constituitque animo audisse se animal rationale mortale. Si quis uero huiusmodi uocem ceperit, quae nihil omnino designet, animus eius nulla significatione neque intellegentia roboratus errat ac uertitur nec ullis designationis finibus conquiescit. Quare Aristotelis recta sententia est: et uerba secundum se dicta esse nomina et dicentem constituere intellectum audientemque quiescere. Sed huiusmodi quaestio ab Aspasio proposita est ab eodemque resoluta. Postquam igitur Aristoteles secundum se /75/ dicta uerba nomina esse constituit, quid inquit? SED SI EST VEL NON EST, NONDUM SIGNIFICAT. Quod huiusmodi est ac si diceret: significatur quidem quiddam a uerbis uelut a nominibus sed nulla inde tamen negatio affirmatioue perficitur. Cum enim dico "Sapit", est quidem quaedam significatio sed nihil aut esse aut non esse demonstrat, id est neque affirmatiuum aliquid nec negatiuum est. Nam si affirmatio et negatio in intellectuum compositionibus inuenitur, ut supra iam docuit, neque nomina sola dicta nec uerba aut affirmationem aut ullam facient negationem. Pluribus enim modis docuit alias Aristoteles non in rebus sed in intellectibus ueritatem falsitatemque esse constitutam. Quod si in rebus esset ueritas falsitasue, una res sola dicta aut affirmatio esset aut quae ei contraria est negatio. Nunc uero quoniam in intellectibus iunctis ueritas et falsitas ponitur, oratio uero opinionis atque intellectus passionumque animae interpres est: [quare] sine compositione intellectuum uerborumque ueritas et falsitas non uidetur exsistere. Quocirca praeter aliquam compositionem nulla affirmatio uel negatio est. Verba igitur per se dicta significant quidem quiddam et sunt rei nomina sed nondum ita significant ut uel esse aliquid uel non esse constituant, id est aut affirmationem faciant aut negationem. Nam sicut in nominis partibus aut uerbi partes ipsae nihil significant, omnes uero simul designant, ita quoque in affirmationibus aut negationibus partes quidem significant, totae uero coniunctae uerum falsumue designant: ut cum dico: Socrates philosophus est Socrates philosophus non est Singillatim positae partes propria significatione nituntur sed nihil uerum falsumue significant, omnes uero simul iunctae, ut est: /76/ Socrates philosophus est ueritatem faciunt uel quod est huic contrarium falsitatem. Quare cum uerba secundum se dicta nomina sint et significent aliquid et partes quaedam eius compositionis sint, quae uerum falsumque faciat, non tamen ipsa in propria significatione uel esse, quod affirmationis est, uel non esse quod est negationis, designant. Nisi enim cui insit uerbum illud fuerit additum, non fit enuntiatio: ut cum dico: Sapit nisi quid sapiat dicam, propositio non est. Quod autem addidit: NEQUE ENIM SIGNUM EST REI ESSE VEL NON ESSE, tale quiddam est. ESSE quod uerbum est, uel NON ESSE, quod infinitum uerbum est, NON EST SIGNUM REI, id est nihil per se significat. Esse enim nisi in aliqua compositione non ponitur. Vel certe omne uerbum dictum per se significat quidem aliquid sed SI EST VEL NON EST, nondum significat. Non enim cum aliquid dictum fuerit, idcirco aut esse aut non esse significat. Atque hoc est quod ait: NEQUE ENIM SIGNUM EST REI ESSE VEL NON ESSE. Etenim quam rem uerbum designat esse eius uel non esse non est signum ipsum uerbum quod de illa re dicitur, ac si sic diceret: neque enim signum est uerbum quod dicitur rei esse uel non esse hoc est de qua dicitur re, ut id quod dico rei esse uel non esse tale sit, tamquam si dicam rem ipsam significare esse uel non esse. Atque hic est melior intellectus, ut non sit signum uerbum eius rei de qua dicitur esse uel non esse, subsistendi scilicet uel non subsistendi, quod illud quidem affirmationis est, illud uero negationis, et ut sit talis sensus: neque enim uerbum quod dicitur signum est subsistendi rem uel /77/ non subsistendi. Sed quod addidit: NEC SI HOC IPSUM EST PURUM DIXERIS uel si ita dicamus NEC SI HOC IPSUM ENS PURUM DIXERIS, Alexander quidem dicit est uel ens aequiuocum esse. Omnia enim praedicamenta, quae nullo communi generi subduntur, aequiuoca sunt et de omnibus esse praedicatur. Substantia est enim et qualitas est et quantitas et caetera. Ergo nunc hoc dicere uidetur: ipsum ENS uel EST, unde esse traductum est, per se nihil significat. Omne enim aequiuocum per se positum nihil designat. Nisi enim ad res quasque pro uoluntate significantis aptetur, ipsum per se eo nullorum significatiuum est, quod multa significat. Porphyrius uero aliam protulit expositionem, quae est huiusmodi: sermo hic, quem dicimus est, nullam per se substantiam monstrat sed semper aliqua coniunctio est: uel earum rerum quae sunt, si simpliciter apponatur, uel alterius secundum participationem. Nam cum dico: Socrates est hoc dico: Socrates aliquid eorum est quae sunt et in rebus his quae sunt Socratem iungo; sin uero dicam: Socrates philosophus est hoc inquam: Socrates philosophia participat. Rursus hic quoque Socratem philosophiamque coniungo. Ergo hoc est quod dico uim coniunctionis cuiusdam obtinet, non rei. Quod si compositionem aliquam copulationemque promittit, solum dictum nihil omnino significat. Atque hoc est quod ait: NEC SI IPSUM EST PURUM DIXERIS, id est solum: non modo neque ueritatem neque falsitatem designat sed omnino NIHIL est. Et quod secutus est planum fecit: CONSIGNIFICAT, inquit, AUTEM QUANDAM /78/ COMPOSITIONEM, QUAM SINE COMPOSITIS NON EST INTELLEGERE. Nam si est uerbum compositionis. Coniunctionisque cuiusdam uim et proprium optinet locum, purum et sine coniunctione praedicatum nihil significat sed eam ipsam compositionem quam designat, cum fuerint coniuncta ea quae componuntur, significare potest, sine compositis uero quid significet non est intellegere. Vel certe ita intellegendum est quod ait IPSUM QUIDEM NIHIL EST, non quoniam nihil significet sed quoniam nihil uerum falsumue demonstret, si purum dictum sit. Cum enim coniungitur tunc fit enuntiatio, simpliciter uero dicto uerbo nulla ueri uel falsi significatio fit. Et sensus quidem totus huiusmodi est: ipsa quidem uerba per se dicta nomina sunt (nam et qui dicit intellectum constituit et qui audit quiescit) sed quamquam significent aliquid uerba, nondum affirmationem negationemue significant. Nam quamuis rem designent, nondum tamen subsistendi eius rei signum est, nec si hoc ipsum est uel ens dixerimus, aliquid ex eo uerum uel falsum poterit inueniri. Ipsum enim quamquam significet aliquid, nondum tamen uerum uel falsum est sed in compositione fit enuntiatio et in ea ueritas et falsitas nascitur, quam ueritatem falsitatemque sine his quae componuntur coniungunturque intellegere impossibile est. Et de uerbo quidem et de nomine sufficienter dictum est, secundo uero uolumine de oratione est considerandum. LIBER SECUNDUS [INTRODUCTIO] /79/ In quantum labor humanum genus excolit et beatissimis ingenii fructibus complet, si tantum cura exercendae mentis insisteret, non tam raris hominum uirtutibus uteremur: sed ubi desidia demittit animos, continuo feralibus seminariis animi uber horrescit. Nec hoc cognitione laboris euenire concesserim sed potius ignorantia. Quis enim laborandi peritus umquam labore discessit? Quare intendenda uis mentis est uerumque est amitti animum, si remittitur. Mihi autem si potentior diuinitatis annuerit fauor, haec fixa sententia est, ut quamquam fuerint praeclara ingenia, quorum labor ac studium multa de his quae nunc quoque tractamus Latinae linguae contulerit, non tamen quendam quodammodo ordinem filumque et dispositione disciplinarum gradus ediderunt, ego omne Aristotelis opus, quodcumque in manus uenerit in Romanum stilum uertens eorum omnium commenta Latina oratione perscribam, ut si quid ex logicae artis subtilitate, ex moralis grauitate peritiae, ex naturalis acumine ueritatis ab Aristotele conscriptum sit, id omne ordinatum transferam atque etiam quodam lumine commentationis illustrem omnesque Platonis dialogos uertendo uel etiam commentando /80/ in Latinam redigam formam. His peractis non equidem contempserim Aristotelis Platonisque sententias in unam quodammodo reuocare concordiam eosque non ut plerique dissentire in omnibus sed in plerisque et his in philosophia maximis consentire demonstrem. Haec, si uita otiumque suppetit cum multa operis huius utilitate necnon etiam labore contenderim, qua in re faueant oportet, quos nulla coquit inuidia. Sed nunc ad proposita reuertamur. Aristoteles namque inchoans librum prius nomen definiendum esse proposuit, post uerbum, hinc negationem, post hanc affirmationem, consequenter enuntiationem, orationem uero postremam. Sed nunc cum de nomine et uerbo dixit, conuerso ordine, quod ultimum proposuit, nunc exsequitur primum. [04] De oratione namque disputat quam postremam in operis dispositione proposuit. Ait enim: ORATIO AUTEM EST VOX SIGNIFICATIVA, CUIUS PARTIUM ALIQUID SIGNIFICATIVUM EST SEPARATUM, UT DICTIO, NON UT AFFIRMATIO. DICO AUTEM, UT HOMO SIGNIFICAT ALIQUID SED NON QUONIAM EST AUT NON EST SED ERIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO, SI QUID ADDATUR. SED NON UNA HOMINIS SYLLABA. NEC IN EO QUOD EST SOREX REX SIGNIFICAT SED VOX EST NUNC SOLA. IN DUPLICIBUS VERO SIGNIFICAT QUIDEM SED NON SECUNDUM SE, QUEMADMODUM DICTUM EST. Videtur Aristoteles illas quoque uoces orationes putare, quaecumque uel ex nominibus uel ex uerbis constent, non tamen integrum colligant intellectum, /81/ ut sunt: Et Socrates et Plato Et ambulare et dicere Haec enim quamquam pleni intellectus non sint, uerbis tamen et nominibus componuntur. Ait enim orationem esse uocem significatiuam, cuius partes significarent aliquid separatim, significarent, inquit, non consignificarent, ut in nomine atque uerbo. Docet autem illa quoque res eum etiam imperfectas, compositas tamen ex nominibus ac uerbis uoces orationes dicere, quod ait, cum de nomine loqueretur, in eo quod est equiferus nihil significare ferus, QUEMADMODUM IN ORATIONE QUAE EST EQUUS FERUS. Namque equus ferus uox composita ex nominibtls est sed sententiam non habet plenam et ille ait quemadmodum in oratione quae est equus ferus. Nam si secundum Aristotelem equus ferus oratio est, cur non aliae quoque quae nominibus uerbisque constent, quamquam sint imperfectae sententiae, tamen orationes esse uideantur? Cum praesertim orationem ipse ita definiat: ORATIO EST VOX SIGNIFICATIVA CUIUS PARTIUM ALIQUID SIGNIFICATIVUM EST SEPARATUM. In his ergo uocibus, quae uerbis et nominibus componuntur, partes extra significant, non consignificant. Nam si nomen et uerbum significatiuum est separatum, in his uero uocibus quae uerbis et nominibus componuntur partes extra significant, non consignificant, etiam uoces imperfectae nominibus uerbisque compositae orationes sunt. Nam si nomen omne et uerbum significatiuum est, hae autem uoces id est orationes nominibus componuntur et uerbis, dubium non est in his uocibus, quae ex nominibus et uerbis coniunctae sunt, partes per se significare. Quod si hoc est, et uox cuius partium aliquid separatum et /82/ per se significat, licet sit imperfectae sententiae, orationem tamen esse manifestum est. Sed quod addit orationis partes significare, UT DICTIONEM, NON UT AFFIRMATIONEM, Alexander ita dictum esse arbitratur: sunt, inquit, aliae quidem simplices orationes, quae solis uerbis et nominibus coniungantur, aliae uero compositae, quarum corpus iunctae iam faciunt orationes. Et simplices quidem orationes partes habent eas ex quibus componuntur, uerba et nomina, ut est: Socrates ambulat Compositae autem aliquotiens quidem tantum orationes, aliquotiens uero etiam affirmationes, ut cum dico: Socrates ambulat et Plato loquitur utraeque sunt affirmationes, uel: Aio te, Aeacida, Romanos uincere posse ex orationibus non ex affirmationibus componitur talis oratio. Prior autem simplicitas est, posterior compositio. In quibus autem prius est aliquid et posterius, illud sine dubio definiendum est priore loco, quod natura quoque praecedit. Ita ergo quoniam prior simplex oratio est, posterior uero composita, prius simplicem orationem definitione constituit dicens: cuius partes significant UT DICTIO, NON UT AFFIRMATIO, dictionem simplicis nominis aut uerbi nuncupationem ponens. In simplicibus enim orationibus huiusmodi partes sunt. In compositis uero aliquotiens quidem orationes tantum, aliquotiens uero affirmationes, ut supra monstrauimus. Addit quoque illud: omnem, inquit, definitionem uel contractiorem esse definita specie uel excedere non oportet. Quod si Aristoteles ita constituisset /83/ definitionem, ut significare partes orationis diceret ut orationes ac non ut dictiones, simplices orationes ab hac definitione secluderet. Orationum namque simplicium partes, non ut orationes sed ut simplicia uerba nominaque significant. Nam si omnis oratio orationes habebit in partibus, rursus ipsae partes quae sunt orationes aliis orationibus coniungentur. Et rursus partium partes, quae eaedem quoque orationes sunt, alias orationes in partibus habebunt. Ac si hoc intellegentia sumpserit, ad infinitum procedit nec ulla erit prima oratio quae simplices habeat partes. Neque enim fieri potest, ut prima dicatur oratio quae alias orationes habet in partibus. Partes enim priores sunt propria compositione. Quod si in infinitum ducta intellegentia nulla prima oratio reperitur, cum nulla sit oratio prima, nec ulla postrema est. Quocirca interempta prima atque postrema omnes quoque interimuntur et nulla omnino erit oratio. Quare non recta fuisset definitio, si ita dixisset: oratio est uox significatiua, cuius partes aliquid extra significant ut orationes. At uero, inquit Alexander, nec si quaedam orationes in partibus continent, idcirco iam necesse est ipsarum orationum partes affirmationes esse, ut cum dico: Desine meque tuis incendere teque querellis Sunt ergo huius orationis partes: una "Desine meque tuis incendere", alia "teque querellis". Neutra harum est affirmatio, quamquam esse uideatur oratio. Quocirca nec illa fuisset recta definitio, si ita dixisset: oratio est uox significatiua, /84/ cuius partes aliquid extra significent, ut affirmatio. Huiusmodi enim orationis cum sint partes ex orationibus iunctae, non tamen affirmationibus totum ipsius orationis corpus efficitur. Sed quoniam in omni oratione uerba sunt et nomina, quae simplices sunt dictiones, non autem in omnibus orationibus aut affirmationes aut orationes partes sunt, quod commune erat id in definitione constituit, tamquam si ita diceret: oratio est uox significatiua secundum placitum, cuius partes aliquid extra significent, ex necessitate quidem ut dictio, non tamen semper ut affirmatio aut oratio. Neque enim fieri potest, ut inueniatur oratio, cuius partes non ita aliquid extra significent ex necessitate, ut nomen aut uerbum, cum inueniri possit, ut ita significent orationis partes, ut tamen orationes aut affirmationes non sint. Quare si ita dixisset: oratio est uox significatiua, cuius partes aliquid extra significant ut affirmatio, illas orationes hac definitione non circumscripsisset, quarum partes orationes quidem sunt sed non affirmationes, ut ille uersus est quem supra iam posui. Sin uero sic dixisset: oratio est uox significatiua cuius partes aliquid extra significant ut oratio, illas orationes in definitione reliquisset, quarum partes sunt simplices, ut est: Socrates ambulat Sed cum dicit orationis partes ita significare, ut dictiones, non omnino ut affirmationes, et simplices et compositas hac definitione conclusit. Simplices quidem idcirco, quod quaelibet simplex paruissimaque oratio nomine et uerbo coniungitur, quae sunt simplices dictiones, compositas uero, quia, cum habeant orationes /85/ in partibus, partes ipsae habent simplices dictiones, quae ipsae simplices dictiones totius corporis partes sunt. Ut cum dico: Si dies est, lux est "dies est" et "lux est" partes sunt totius orationis sed harum rursus partium partes sunt "dies" et "est", et rursus "lux" et "est", quae rursus totius orationis, per quam dico "Si dies est, lux est", partes sunt; sed "dies" et "est" et rursus "lux" et "est" sunt simplices dictiones. Quocirca etiam compositarum orationum partes indubitanter semper ita significant, ut dictiones, non ut affirmationes aut quaedam orationes. Quare hanc definitionem Aristoteles recte constituit. Ad hanc ergo sententiam locum hunc Alexander expedit, illud quoque addens saepe Aristotelem de affirmationibus dicere dictiones, quod distinguere uolens, cum diceret ita significare partes orationis tamquam dictionem, ne forte dictionem hanc aliquis et in affirmatione susciperet, addidit ut dictio non ut affirmatio, tamquam si diceret: duplex quidem est dictio: una simplex, alia uero affirmatio sed ita partes orationis aliquid extra significant, ut ea dictio, quae est simplex, non ut ea dictio, quae est affirmatio. Et huiuscemodi quodammodo intellectum tota Alexandri sententia tenet. Porphyrius uero in eadem quoque sententia est sed in uno discrepat. Cuius expositio talis est: dictio, inquit, est simplex nomen, simplex etiam uerbum uel ex duobus compositum, ut cum dico "Socrates" uel rursus "ambulat" uel "equiferus". Procedit etiam nomen hoc dictionis ad orationes quidem sed simplicibus uerbis nominibusque coniunctas, ut cum dico: Et Socrates et Plato et si sit ex composito nomine, ut est equiferus et homo. Hae orationes quamquam /86/ coniunctae sint atque imperfectae, tamen dictionis nomine nuneupantur. Necnon etiam transit nomen hoc dictionis usque ad perfectas orationes, quas enuntiationes nuncupari posterius est dicendum. Est autem enuntiatio simplex, ut si quis dicat: Socrates ambulat et haec dicitur affirmatio. Huius negatio est: Socrates non ambulat Simplices ergo enuntiationes sunt affirmationes uel negationes, quae singulis uerbis ac nominibus componuntur. Itaque eum dico: Si dies est, lux est tota quidem huiusmodi oratio dictio esse non dicitur. Composita namque est coniunctaque ex orationibus, quae sunt "dies est" et "lux est". Hae autem sunt affirmationes et dicuntur dictiones. Ipsae uero affirmationes quae dictiones sunt habent rursus alias dictiones simplices, ut est dies et est et rursus lux et est. Ergo cum dico: Socrates ambulat haec oratio partes habet dictiones, nomen scilicet et uerbum, quae dictiones quidem sint, non tamen affirmationes. Sin uero dicam: Socrates in lycio cum Platone et caeteris discipulis disputauit haec pars orationis quae est "Socrates in lycio cum Platone" ipsa quoque est dictio sed non ut simplex nomen uel uerbum neque ut affirmatio sed tantum ut imperfecta oratio uerbis tamen nominibusque composita. Quod si sic dicam: Si homo est, animal est haec rursus oratio habet dictiones in partibus sed neque ut simplices dictiones neque ut imperfectas orationes sed ut perfectas simplicesque affirmationes. Et est una affirmatio "animal est", alia uero est "homo est", tota uero ipsa oratio dictio non est. Quod si dicam: Si animal non est, homo non est rursus haec oratio ex duabus simplicibus dictionibus negatiuis uidetur esse composita, quae nihilominus /87/ tota dictio non est. Ita ergo dictio inchoans a simplicibus nominibus atque uerbis usque a orationes, quamuis imperfectas, prouehitur nec in his tantummodo consistit sed ultra etiam ad simplices affirmationes negationesque transit et in eo progressionis terminum facit. Ergo quoniam non omnis oratio artes habet affirmationes et negationes, quae sunt perfectae enuntiationes simplicium dictionum, quoniamue non omnis oratio imperfectas orationes habet in partibus, omnis tamen oratio simplices dictiones retinet, quippe cum omnis ex uerbis nominibusque iungatur, hoc ait orationis partes significare semper quidem ut dictiones, non tamen semper ut affirmationes, consentiente Alexandro, cuius expositionem supra iam docui. Atque ita diligentior lector differentias eorum recte perspiciet et consentientes communicat intellectus. Hoc loco Aspasius inconuenienter interstrepit. Ait enim non in omnes orationes Aristotelem definitionem constituere uoluisse sed tantum simplices, quae ex duobus constant, uerbo scilicet et nomine. Sed ille perfalsus est. Neque enim si sim otatio simplicibus uerbis nominibusque consistit, idirco non composita quoque oratio uerba et nomina bimiliter in partibus habet. Quod si hoc commune est simplicibus orationibus atque compositis, ut habeant artes dictiones quidem simplices, non etiam affirmationes, ut etiam quae affirmationes orationes habent, hae tamen habeant in partibus simplices dictiones, cur hanc quaestionem in Aristotelem iaciat, ratione relinquitur. Syrianus uero, qui Philoxenus cognominatur, non putat orationes esse quarum intellectus /88/ sit imperfectus atque ideo nec eas aliquas habere partes. Nam cum dicit: Plato in Academia disputans haec quoniam perfecta non est, partes, inquit, non habet, arbitrans omne quod imperfectum est nullis partibus contineri. Atque ideo, cum dicit Aristoteles: oratio est uox significatiua cuius partes aliquid extra significent, illam orationem constitui putat, quae perfectum retinet sensum. Ipsarum enim partes esse uerba et nomina. Sed hoc ridiculum est. Neque enim compositum aliquid fieri potest nisi propriis partibus. Quod si quaelibet res ut componatur habeat decem partes, eas tamen singillatim apponi necesse sit, antequam ad decimam ueniamus partem: nihilo tamen minus partes erunt quas sibimet ad componendam totius corporis summam singillatim superponimus etiam si ad illud quod componendum fuit minime peruentum est. Quocirca si antequam perueniatur ad ultimam partem priores partes effecti compositique partes sunt, nulla ratio est imperfectae rei partes dici non posse. Neque enim dicitur totius compositi partes esse, quae sint imperfecti. Ut si sit integrum nomen habeatque partes quatuor, id est syllabas, ut Mezentius, si unam syllabam demam dicamque mezenti, uel si unam rursus duasque ponam, ut sunt mezen, huius tamen utraque syllaba me scilicet et zen partes sunt, et cum sit compositio ipsa sensu uacua ac sit imperfecta, tamen partibus continetur Syrianus igitur minime audiendus est sed potius Porphyrius, qui ita Aristotelis mentem sententiamque persequitur, ut eius definitionem, sicut uera est, labare et in aliquibus aliis discrepare non faciat. De his quidem hactenus. Porphyrius autem ita dicit: uoleus, inquit, Aristoteles ostendere omnem orationem aut simplices tantum habere partes aut compositas, a simplicibus sumpsit exemplum, ut diceret significare orationis partes, UT DICTIONEM NON UT AFFIRMATIONEM, ut cum est oratio: Plato disputat dictiones quidem sunt sed non ut affirmationes. Si uero sic esset oratio: Si Plato disputat, uerum dicit "Plato disputat" et "uerum dicit", cum sint dictiones, non sunt tamen ut simplices sed ut iam affirmationes. Neque enim simplex dictio affirmatio est aut negatio sed tunc fit, cum additur aliquid, quod aut affirmationis uim teneat aut negationis. Atque hoc est quod ait: DICO AUTEM, UT HOMO SIGNIFICAT ALIQUID SED NON QUONIAM EST AUT NON EST SED ERIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO, SI QUID ADDATUR. Hoc huiusmodi est, tamquam si diceret: nomen quidem simplex affirmationem aut negationem non facit, nisi aut "est" uerbum addatur, quae est affirmatio, aut "non est", quae est negatio. Quod autem addit: SED NON UNA HOMINIS SYLLABA. NEC IN EO QUOD EST SOREX REX SIGNIFICAT' SED VOX EST NUNC SOLA. IN DUPLICIBUS VERO SIGNIFICAT QUIDEM SED NIHIL SECUNDUM SE, QUEMADMODUM DICTUM EST, huius loci duplex est expositio. Quod enim dixerat prius: SED ERIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO SI QUID ADDATUR EI DICTIONI, quam supra simplicem esse proposuit, cum de significatiua orationis parte loqueretur, nunc id implet et explicat dicens non si quodlibet addatur simplici dictioni, statim fieri affirmationem uel negationem, nec uero orationem neque enim si quid non per se significatiuum dictioni /90/ simplici copuletur, idcirco iam uel oratio uel affirmatio uel etiam negatio procreabitur. Neque enim si una hominis syllaba quae significatiua per se non est dictioni eidem ipsi addatur, iam ulla inde procreatur oratio. Quod si oratio non fit, nec affirmatio nec negatio. Hae enim orationes quaedam sunt. Ut si quis ex eo quod est homo tollat unam syllabam eamque totae dictioni simplici aptet dicatque homo mo uel alio quolibet modo deeidens partem toti corpori dictionis adiciat, non faciet orationem. Quod si hoc est, nec affirmationem nec negationem, quae quaedam sunt orationes. Ergo ita accipiendum est, tamquam si hoc modo dixisset: DICO AUTEM, UT HOMO SIGNIFICAT ALIQUID SED NON QUONIAM EST AUT NON EST SED ERIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO, SI QUID ADDATUR SED NON UT UNA HOMINIS SYLLABA ADDATUR nec cuiuslibet alterius dictionis, si quid per se non significat, ut in eo quod est sorex rex non significat sed uox est nunc sola. Atque ideo si quis uelut partem tollat, id quod est rex, apponatque ei quod est sorex et dicat sorex rex, ut rex tamquam pars sit eius quod est sorex, oratio nulla est atque ideo neque affirmatio nec negatio. Hae enim ex uocibus per se significatiuis constant. Rex uero in eo quod est sorex quoniam pars est nominis, nihil ipsa significat. Vel certe erit melior intellectus, si hoc quod ait SED NON UNA HOMINIS SYLLABA non aptemus ad orationis perfectionem sed potius ad dictionis significationem, ut quoniam superius dixit orationis partes ita significare ut dictionem non ut affirmationem, /91/ quae esset dictio, manifeste monstraret. Dictionem namque constituit uocem per se significantem. Ergo cum dicit SED NON UNA HOMINIS SYLLABA, tale est ac si diceret: significat quidem pars orationis ut dictio sed hae ipsae dictiones perfecta nomina sunt et uerba, non partes nominum uerborumque. In eo enim quod est: Equiferus currit equiferus quidem dictio est totius orationis significans ut pars orationis sed 'ferus' consignificat ut pars nominis atque ideo 'ferus' dictio non est. Quocirca nec si qua alia syllaba in parte orationis sit, id est in nomine uel uerbo, nihil per se significans. Quamquam sit in parte nominis, quod nomen pars orationis est, nihil tamen ipsa significabit in tota oratione: quare nec dictio erit. Audiendum ergo ita est tamquam si sic diceret: ORATIO AUTEM EST VOX SIGNIFICATIVA, CUIUS PARTIUM ALIQUID SIGNIFICATIVUM EST SEPARATUM, UT DICTIO, NON UT AFFIRMATIO. DICO AUTEM, UT HOMO SIGNIFICAT ALIQUID et est quaedam dictio et simplex. Nam neque oratio est, quoniam simplex est, nec affirmatio neque negatio, quoniam non significat esse aut non esse sed erit tunc affirmatio, quando aliquid additur, quod affirmationem negationemue constituit. Sed quod aio dictionem esse id quod dicimus homo, idcirco dictio est, quoniam per se significat. Syllaba uero eius nominis quod est /92/ homo, quoniam nihil designat, non est dictio (hoc est enim SED NON UNA HOMINIS SYLLABA) uel si uideatur quidem significare, pars tamen sit nominis et consignificet in nomine, in tota oratione nihil significat. Neque enim pars orationis est. Quod per hoc dixit quod ait: NEC IN EO QUOD EST SOREX REX SIGNIFICAT SED VOX EST NUNC SOLA nihil significans. Unde probatur huiusmodi particulas non esse dictiones. Vox enim sola non est dictio sed uox per se significans. Si qua autem sunt, inquit, nomina, quae sint composita ex aliis, ut est equiferus, emittunt quidem quandam imaginem significandi sed per se nihil significant, consignificant autem. In simplicibus uero nominibus nec imaginatio ulla significandi est, ut in eo quod est Cicero: partes eius cum simplices sono, tum etiam intellectu praeter cuiuslibet imaginationis similitudinem sunt. In duplicibus uero uult quidem pars significare sed nullius separati significatio est, idcirco quoniam solum consignificat id quod totum compositi nominis corpus designat, ipsum uero separatum (ut saepius dictum est) nihil extra significat. EST AUTEM ORATIO OMNIS QUIDEM SIGNIFICATIVA NON SICUT INSTRUMENTUM SED (QUEMADMODUM DICTUM EST) SECUNDUM PLACITUM. Secundum placitum esse orationes illa res approbat, quod earum partes secundum placitum sunt, id est uerba et nomina. Quod si omne compositum ab his, ex quibus est compositum, sumit naturam, uox quae positione constitutis uocibus iungitur ipsa quoque secundum placitum positionemque formatur. Quare manifestum est orationem secundum placitum esse. /93/ Plato autem in eo libro, qui inscribitur "Cratylus", aliter esse constituit eamque dicit supellectilem quandam atque instrumentum esse significandi res eas, quae naturaliter intellectibus concipiuntur, eorumque intellectuum uocabulis dispertiendorum. Quod omne instrumentum, quoniam naturalium rerum, secundum naturam est, ut uidendi oculus, nomina quoque secundum naturam esse arbitratur. Sed hoc Aristoteles negat et Alexander multis in eo nititur argumentis monstrans orationem non esse instrumentum naturale. Aristoteles uero ita utitur dicens: EST AUTEM ORATIO OMNIS QUIDEM SIGNIFICATIVA NON SICUT INSTRUMENTUM, tamquam si diceret: est quidem omnis oratio significatiua, non tamen naturaliter. Instrumentum enim hoc demonstrat, tamquam si diceret naturaliter, quod qui instrumentum orationem esse negat, negat eam naturaliter significare sed ad placitum. Naturalium enim rerum naturalia sunt instrumenta. Idcirco autem instrumentum pro natura posuit, quod (ut dictum est) Plato omnium artium instrumenta secundum naturam ipsarum artium consistere proponebat. Et Alexander quidem non esse instrumentum orationem sic ingreditur approbare: omnis, inquit, naturalium actuum supellex ipsa quoque naturalis est, ut uisus quoniam natura datur, eius quoque supellex /94/ est naturalis, ut oculi. Eodem quoque modo auditus cum naturalis sit, aures nobis, quae sunt audiendi instrumenta, naturaliter datas esse cognoscimus. Quare quoniam oratio ad placitum, non naturaliter est (partes enim manifestum est orationis ad placitum positas, quae sunt scilicet uerba et nomina, sicut monstrat apud omnes gentes diuersitas uocabulorum): quoniam ergo per haec secundum placitum omnis oratio esse monstratur, quod autem secundum placitum est, non est secundum naturam: non est ergo oratio supellex. Significandi enim ratio atque potestas naturaliter est. Quod si oratio naturaliter non est, non est supellex. His aliisque similibus monstrat non esse supellectilem orationem. Quocirca dicendum nobis est naturaliter quidem nos esse uocales potentesque naturaliter uocabula rebus imprimendi, non tamen naturaliter significatiuos sed positione: sicut artium singularum naturaliter sumus susceptibiles sed eas non naturaliter habemus sed doctrina concipimus: ita ergo uox quidem naturaliter est sed per uocem significatio non naturaliter. Neque enim uox sola est nomen aut uerbum sed uox quadam addita significatione. Et sicut naturaliter est moueri, saltare uero cuiusdam iam artificii et positionis, et quemadmodum aes quidem naturaliter est, statua uero positione aut arte: ita quoque possibilitas quidem ipsa significandi et uox naturalis est, significatio uero per uocem positionis est, non naturae. Hactenus quidem de communi oratione locutus est, nunc autem transit ad species eius. Ait enim: /95/ ENUNTIATIVA VERO NON OMNIS SED IN QUA VERUM VEL FALSUM INEST. NON AUTEM IN OMNIBUS, UT DEPRECATIO ORATIO QUIDEM EST SED NEQUE VERA NEQUE FALSA. ET CAETERAE QUIDEM RELINQUANTUR; RHETORICAE ENIM VEL POETICAE CONVENIENTIOR CONSIDERATIO EST; ENUNTIATIVA VERO PRAESENTIS EST SPECULATIONIS. Species quidem orationis multae sunt sed eas uarie partiuntur. At uero Peripatetici quinque partibus omnes species orationis ac membra distribuunt. Orationis autem species dicimus perfectae, non eius quae imperfecta est. Perfectas autem uoco eas quae complent expediuntque sententiam. Et sit nobis hoc modo diuisio: sit oratio genus: orationis aliud est imperfectum, quod sententiam non expedit, ut si dicam: Plato in lycio aliud uero perfectum. Perfectae autem orationis alia est deprecatiua, ut: Adsit laetitiae Bacchus dator alia imperatiua, ut: Accipe daque fidem alia interrogatiua, ut: Quo te, Moeri, pedes? An quo uia ducit? Alia uocatiua, ut: O qui res hominumque deumque Aeternis regis imperiis alia enuntiatiua, ut: Dies est et: Dies non est In hac sola, quae est enuntiatiua, ueri falsiue natura perspicitur. In caeteris enim neque ueritas neque falsitas inuenitur. Et multi quidem plures species esse dicunt perfectae orationis, alii autem innumeras earum differentias produnt sed nihil ad nos. Cunctae enim species orationis aut oratoribus accommodatae /96/ sunt aut poetis, sola enuntiatiua philosophis. Ergo hoc dicit: non omnis oratio enuntiatiua est. Sunt enim plurimae quae enuntiatiuae non sunt, ut hae quas supra proposui. Haec autem sola est, in qua uerum falsumque inueniri queat. Quocirca quoniam de ista, in qua ueritas et falsitas inuenitur, dialecticis philosophisque est quaerendum, caeterae autem aut poetis aut oratoribus accommodatae sunt, iure de hac sola tractabitur, id est de enuntiatiua oratione. Hucusque ergo de partibus interpretationis et de communi oratione locutus est. Nunc autem adstringit modum disputationis in speciem et de una specie orationis tractat deque una interpretatione, quae est enuntiatiua. Species namque est enuntiatio interpretationis, negatio uero et affirmatio enuntiationis. Quare de enuntiatiua oratione considerandi hinc cum ipso Aristotele commodissimum sumamus initium. [05] EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO; ALIAE VERO CONIUNCTIONE UNAE. NECESSE EST AUTEM OMNEM ORATIONEM ENUNTIATIVAM EX VERBO ESSE VEL CASU. ETENIM HOMINIS RATIO, SI NON AUT EST AUT ERIT AUT FUIT AUT ALIQUID HUIUSMODI ADDATUR, NONDUM EST ORATIO ENUNTIATIVA. QUARE AUTEM UNUM QUIDDAM EST ET NON MULTA ANIMAL GRESSIBILE BIPES, NEQUE ENIM EO QUOD PROPINQUE DICUNTUR UNUM ERIT, EST ALTERIUS HOC TRACTARE NEGOTII. Una oratio duplici tractatur modo: uel cum per se una est uel cum per aliquam coniunctionem coniungitur. /97/ Vel certe ita dicendum est: aliae orationes naturaliter unae sunt, aliae positione. Et naturaliter quidem unae sunt orationes, quae non dissoluuntur in alias orationes, ut est: Sol oritur Quae autem positione sunt unae in alias orationes dissoluuntur, ut est: Si homo est, animal est haec enim in orationes alias separatur. Et quemadmodum lignum uel lapis singillatim in propria natura consistunt et una sunt, ex his autem facta nauis uel domus cum pluribus quidem constent, unae tamen arte sunt, non natura: ita quoque in orationibus simplices et per se naturaliter unas orationes dicimus, quae uerbo tantum et nomine iunguntur, compositas autem, quae in alias (ut dictum est) orationes diuiduntur. Multas enim orationes in huiusmodi orationibus coniunctio iungit, ut si dicam: Et Plato est et Socrates haec coniunctio et utrasque coniunxit atque ideo una uidetur positione, quae naturaliter et per se una non fuerat. Naturaliter autem unius orationis duae partes sunt: affirmatio et negatio. Sed quoniam non ita dixit: EST AUTEM UNA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO VEL NEGATIO, DEINDE UNA CONIUNCTIONE sed ait: EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO, huiusmodi oritur quaestio, utrum id quod ait prima ad affirmationem referatur, ut sit posterior negatio, an id quod ait prima ad simplicem rettulerit orationem, ut secunda sit, quae ex orationibus iungitur. Quam dubietatem ipse dissoluit. Sic enim inquit: EST AUTEM PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, et ut quam secundam diceret demonstraret ait DEINDE NEGATIO, ut primam affirmationem poneret, /98/ secundam negationem. Quod si ita dixisset: EST AUTEM UNA PRIMA ENUNTIATIVA ORATIO AFFIRMATIO VEL NEGATIO, DEINDE CONIUNCTIONE UNAE, ita oporteret intellegi tamquam si diceret illam esse primam unam orationem, quae simplex esset, cuius partes affirmatio essent atque negatio, secundam uero illam, quae coniunctione quadam una fieret, cum ex orationibus iungeretur. Sed quoniam id quod ait prima ad affirmationem iunxit dicens EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, ad negationem uero 'deinde' subiunxit dicens DEINDE NEGATIO, dicendum est primam eum orationem esse arbitrari affirmationem, secundam uero negationem, cui 'deinde' continenter apposuit. Sed rursus incurrimus Alexandri quaestionem. Per hoc enim negationem affirmationemque negat sub uno genere poni oportere, sub enuntiatione, quod in his, quae priora uel posteriora sunt, commune genus non potest inueniri. Sed huic supra iam dictum est, non oportere omnia quaecumque quolibet modo priora uel posteriora sunt a genere communi secernere (alioquin sic primae et secundae substantiae sub uno genere substantiae non ponentur, sic etiam simplices et compositae orationes, quarum simplices propositiones primae sunt, posteriores compositae, uno genere non continebuntur) sed illa sola putanda sunt sub eodem genere poni non posse, quae ad substantiam priora uel posteriora esse cognoscimus, quae uero ad suum esse aequalia sunt nihil prohibet sub eodem genere utraque constitui. Ergo quoniam affirmationi et negationi hoc est esse, quod /99/ in his ueritas et falsitas reperitur, hoc autem est enuntiatio, in qua scilicet ueritatis et falsitatis constituta sit ratio: quoniam ad id quod falsi uerique significatiuae sunt neque affirmatio prior neque negatio posterior est, nullus dubitat a quo aequaliter participant affirmatio et negatio eidem generi posse supponi. Sed affirmatio atque negatio aequaliter enuntiatione participant, siquidem enuntiatio ueri falsique utitur significatione et affirmatio et negatio ueritatem atque mendacium aequaliter monstrat: enuntiatio igitur affirmationis et negationis genus esse ponenda est. Quod ergo ait: EST AUTEM PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO; ALIAE VERO CONIUNCTIONE UNAE, ita intellegendum est, quod affirmationem primam, secundam uero negationem, cui addidit deinde, in prolatione posuerit. Prior enim est affirmatio, posterior negatio, in prolatione dumtaxat, non secundum ueri falsique designationem. Quocirca nihil prohibet et priorem putari affirmationem negatione et tamen utrasque sub uno genere id est enuntiatione constitui. Sed quod secutus est: NECESSE EST AUTEM OMNEM ORATIONEM ENUNTIATIVAM EX VERBO ESSE VEL CASU, huiusmodi est: uolens Aristoteles distribuere dictionem, affirmationem, negationem, enuntiationem, contradictionem sensum confusa breuitate permiscuit et nebulis obscuritatis implicuit. Oportuit namque prius quid esset dictio, post autem quid affirmatio et negatio et rursus enuntiatio et contradictio constituere. Sed haec interim praetermittit, nunc uero quemadmodum constituatur enuntiatio docet dicens, quod omnis enuntiatio constet in uerbo. Quoniam simplex dictio est nomen /100/ aut uerbum, omnis enuntiatio simplex huiusmodi est, ut semper quidem uel uertum uel aliquid quod idem ualeat, tamquam si diceretur uerbum uel casum uerbi, in praedicatione retineat sed non semper subiectus terminus fit ex nomine, semper tamen praedicatus ex uerbo. Sit enim huiusmodi propositio, quae est: Sol oritur in hac ergo propositione quod dico "sol" subiectum est, quod uero dico "oritur" praedicatur. Et utrasque has dictiones terminos uoco sed quodcumque prius dicitur in simplici enuntiatione, illud subiectum est, ut in hac "sol", quod uero posterius, illud praedicatur, ut in eadem "oritur". Ergo necesse est omnem enuntiatiuam orationem, si simplex sit, uerbum in praedicatione retinere, ut in eadem ipsa cum dico "Sol oritur", "oritur" uerbum est -- uel quod idem ualeat, ut est: Socrates non ambulat "Non ambulat" enim infinitum uerbum est et uerbum quidem non est sed eandem uim retinet quam uerbum. Casus etiam uerbi ponitur saepe, ut Socrates fuit Subiectus uero terminus non semper consistit in nomine. Potest enim et infinitum nomen habere, ut cum dico: Non homo ambulat potest etiam uerbum, ut cum dico: Ambulare mouere est Ergo (ut arbitror) plene monstratum est non semper subiectum nomen esse, semper autem praedicatum in solo uerbo consistere. Approbans ergo uerba semper in praedicationibus poni hoc addidit: nisi enim aut est aut fuit aut aliquid huiusmodi sit additum aut quod idem ualeat apponatur, enuntiatio non fit. Cum enim dico: Homo est 'est' uerbum in praedicatione proposui, sin uero dixero: Homo uiuit idem ualet tamquam si dicam homo uiuus est. Ergo non posse sine uerbo affirmationem negationemue constitui /101/ docuit per id quod ait ETENIM HOMINIS RATIO, SI NON AUT EST AUT ERIT AUT FUIT AUT ALIQUID HUIUSMODI ADDATUR, NONDUM EST ORATIO ENUNTIATIVA. Hoc enim dicere uidetur: definitio hominis est uerbi gratia animal gressibile bipes et haec est ratio humanae substantiae. Ergo haec ratio, nisi ei aut est aut erit aut fuit aut quodlibet uerbum (sicut supra dictum est) apponatur, enuntiatio non fit; neque enim uerum neque falsum est. Si enim dicam tantum animal gressibile bipes, nulla me ueritas mendaciumue consequitur. Sin autem dixero animal gressibile bipes est uel non est, affirmatio mox negatioque conficitur, quas enuntiationes esse quis dubitet? Sed cum de simplicibus enuntiationibus loqueretur, ait hominis rationem id est definitionem non esse enuntiationem, nisi ei aut est aut erit aut huiusmodi aliquid apponatur, approbans scilicet unam esse et non multiplicem orationem definitionis humanae, cui si est aut erit aut fuit adderetur, enuntiationem simplicem faceret. Cur uero una sit talis oratio causa quaeritur. Neque enim ex solis duobus terminis constat id quod dicimus animal gressibile bipes, ut quae nomina plura sunt. Quare ipse sibi institit et de sua propositione rationem quaesiuit, quam nunc dicere supersedit. Ait enim: QUARE AUTEM UNUM QUIDDAM EST ET NON MULTA ANIMAL GRESSIBILE BIPES, NEQUE ENIM EO QUOD PROPINQUE DICUNTUR UNUM ERIT, EST ALTERIUS HOC TRACTARE NEGOTII, hoc scilicet quaerens, tamquam si ita ipse ex persona sua diceret: de simplicibus enuntiationibus omnibus loquebar deque his proposui eas praeter uerbum esse /102/ non posse et ad hanc rem probandam exemplum sumpsi definitionem hominis, cui nisi aut est aut erit aut fuit apponeretur, enuntiationem non fieri dixi, quasi una et non multiplex esset oratio ea per quam dicitur animal gressibile bipes, de qua fieri posset simplex enuntiatio. Cur autem una erit oratio animal gressibile bipes, ALTERIUS, inquit, EST HOC TRACTARE NEGOTII, cum de rebus non de propositionibus perspiciendum est. Nam non idcirco una est oratio, quia continue dicitur et coniuncte sibimet animal gressibile bipes. Hoc enim si ita esset, possemus et hanc orationem, quae tam multa significat, unam dicere, si continue proferatur, ut est: Socrates philosophus simus caluus senex Ergo quemadmodum huiusmodi oratio sit multiplex et non una, posterius dicemus. Nunc ergo manifestum sit hanc orationem quae dicit Socrates philosophus simus caluus senex non esse unam sed multiplicem. Si ergo propinquitas proferendi ipsa continuatione unam faceret orationem, posses haec quoque una esse oratio, quae manifesto non una esse docebitur. Quare non idcirco erit una oratio ea quae dicit animal gressibile bipes, quod propinque et continue profertur. Quae autem causa sit ut una sit, ipse dicere distulit sed in libris eius operis, quod *Meta ta physika* inscribitur, expediet. Theophrastus autem in libro de affirmatione et negatione sic docuit: definitionem unam semper esse orationem eamque oportere continuatim proferre. Illa enim una oratio esse dicitur, quae unius substantiae designatiua est. Definitio autem, ut uerbi gratia hominis animal gressibile /103/ bipes, una est oratio per hoc, quoniam unum subiectum id est hominem monstrat. Si ergo continue proferatur et non diuise, una est oratio, et quia continue dicitur et quia unius rei substantiam monstrat; sin uero quis diuidat et orationem unam rem significantem proferendi intermissione distriboat, multiplex fit oratio. Ut si dicam animal gressibile bipes, unam rem mihi tota monstrat oratio et continue dicta est; sin uero dicam animal et rursus gressibile et sub intermissione repetam bipes, multiplex fit distribute intermissione oratio. Et rursus aduersum id quaestio. Et quis hoc non iure culpet posse eam quae una est orationem intermissione proferendi fieri multiplicem, cum continuatio proferendi non faceret unam, quae esset multiplex per naturam? Sicut enim in his, quae multiplices sunt naturaliter, non potest continuatio proferendi unam facere orationem, sic quoque non debet quae est una naturaliter oratio idcirco quod de uno subiecto dicatur fieri multiplex per intermissionem. Sed hoc ita soluitur: nam cum dicimus animal et sub intermissione rursus gressibile eodemque modo iterum bipes, non hoc ita dicimus, tamquam si in unum cuncta coniuncta sins. Quocirca quoniam est quidem animal, est rursus gressibile, est rursus bipes, quoniam plura sunt et pluraliter dicta id est distributa, non uidentur ad unum subiectum distributa posse praedicari, sicut cum dico "Socrates philosophus caluus senex", haec omnia non est simplex oratio, nec si continue proferatur, quod ad unam substantiam non tendunt: accidentia enim sunt et extrinsecus ueniunt. Probatur autem neque eas orationes, quae per diuisionem dicuntur, /104/ neque eas, quae non ad unam substantiam tendunt, unas esse, hoc modo: si dicat quis animal et rursus gressibile et iterum bipes, non unum est animal nec unum gressibile nec unum bipes. Sin uero dixero "animal gressibile bipes" continue et propinque, unum est, quod tria ista iuncta significant, id est homo. Conuertamus nunc animum ad eas quae plura quidem significant sed continue proferuntur, ut cum dico "Socrates philosophus caluus senex": uidetur quasi quaedam Socratis esse definitio philosophus caluus senex sed non necesse est, si huiusmodi Socrates fuit, omnem quicumque philosophus senex caluus est esse etiam Socratem. In multis ergo continuatio ista ualet accidere. Quocirca non unum significat, quamquam continue proferatur. Ergo si ex omnibus unum quiddam significetur et continue proferatur, una est oratio, ut partes quaedam rei definitae sint ea quae in definitione ponuntur, non accidentia. Et proficit quidem aliquid continua prolatio ad perficiendam unam orationem sed ipsa sola non sufficit, nisi unum quoque subiectum sit. Atque ideo dixit Aristoteles animal gressibile bipes non idcirco esse unam orationem, quod propinque dicatur. Nam neque sufficit ad constituendam unam orationem propinquitas proferendi nihilque prohiberet, quae naturaliter essent multiplices, eas continue et propinque prolatas unas uideri. Sed huius rei rationem Aristoteles ponere distulit. Sensus ergo huiusmodi est: NECESSE EST, inquit, OMNEM ENUNTIATIVAM ORATIONEM EX VERBO ESSE VEL CASU. ETENIM HOMINIS RATIO, quae et ipsa quoque oratio est, SI NON AUT EST AUT ERIT AUT FUIT AUT ALIQUID HUIUSMODI ILLI /105/ ADDATUR, NONDUM EST enuntiatio. Hoc uero in solis simplicibus enuntiationibus euenit, in his autem quae coniunctione unae sunt (ut supra ait) non omnino est. Cum enim dico dies est, uis tota in uerbo est; si autem cum coniunctione proferam: Si dies est, lux est tota uis in coniunctione consistit, id est 'si'. Veritatis enim aut falsitatis rationem sola coniunctio tenet, quae conditionem proponit, cum dicit "Si dies est, lux est": si enim illud est, illud euenit. Igitur in coniunctione omnis uis huiusmodi propositionis est, omnis autem simplex propositio totam uim in uerbo habet positam. Et quemadmodum in his, quae hypotheticae uel conditionales dicuntur, coniunctiones propositionis uim tenent, sic in simplicibus propositionibus praedicatio uim optinet, unde et Graece quoque tales propositiones praedicatiuae dicuntur, scilicet quae simplices sunt, quod in his totam propositionem optineat praedicatio. Atque ideo Aristoteles ait ex uerbo uel casu fieri simplicem enuntiationem. Nam praeter id quod totam continet propositionem praedicatiuam scilicet, id est praeter praedicationem, enuntiatio non fit. Unde est ut negatio quoque non ad subiectum sed ad praedicatum semper aptetur. Nam cum dico: Sol oritur non est huius negatio: Non sol oritur sed illa quae est: Sol non oritur Atque ideo negatio ad subiectum posita non facit contrariam propositionem, ad praedicatum uero contrariam reddit. Recte igitur Aristoteles de subiecto quidem nihil locutus est. Non enim praedicatiuam propositionem subiectus terminus tenet sed tantum praedicatio, quae totam enuntiationem propria uirtute confirmat. /106/ EST AUTEM UNA ORATIO ENUNTIATIVA QUAE UNUM SIGNIFICAT VEL CONIUNCTIONE UNA, PLURES AUTEM QUAE PLURA ET NON UNUM VEL INCONIUNCTAE. Hinc monstratur quoniam tum cum dixit: EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO, primam non eum de ea oratione dixisse, quae naturaliter una est sed de affirmatione. Alioquin hic quoque repetens ita dixisset: EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA QUAE UNUM SIGNIFICAT. Sed quoniam non ita dixit, manifestum est quod dudum ait primam non ad orationem, quae praeter coniunctionem una est, rettulisse sed ad affirmationem, quam negatione priorem esse constaret. Sed hoc iam superius dictum est. Quid autem sibi uelit haec enumeratio, paucis expromam multas enim confusiones multosque in orationibus errores hic locus optime intellectus ueraciterque perceptus sustulit. Et est haec expositio quam nullus ante Porphyrium expositorum uidit. Non est idem namque unam esse orationem et multiplicem, quod simplicem et compositam, et distat una a simplici, distat etiam multiplex a composita. Est ergo una oratio quae unum significat, multiplex autem quae non unum sed plura. Fit autem hoc in huiusmodi orationibus, ut cum dico: Cato philosophus est Haec oratio non est una: non enim unum significat potest enim monstrare et Catonem Uticensem esse /107/ philosophum, potest etiam ostendere et Catonem Censorium oratorem esse philosophum. Qua in re non una est oratio atque idcirco in Uticensi quidem Catone uera est, in oratore uero falsa. Huiusmodi ergo orationes multas uocamus. Sin uero unum significet, ut cum dicimus: In charta scribitur illam dicimus unam. Ergo una quae sit uel multiplex oratio, ex his intellegitur quae significant. Si enim unam significat rem, una est, si multas, multiplex. Simplices autem et compositae orationes non ad significationem sed ad terminos ipsos dictionesque, quae in propositionibus sumuntur, referendae sunt. Et est quidem simplex oratio enuntiatiua, quae ex solis duobus terminis constat, ut est: Homo uiuit Siue autem his propositionibus omnis addatur, ut est: Omnis homo uiuit siue nullus, ut: Nullus lapis uiuit siue aliquis, ut: Aliquis homo uiuit quoniam termini ipsi duo sunt, simplex uocatur propositio. Composita uero, si ultra duos terminos enuntiat, ut est: Plato philosophus in lycio ambulat hic enim quatuor sunt termini, uel si tres sint, ut: Plato philosophus ambulat Hae quoque, si eis omnis aut nullus aut aliquis addatur, eodem modo compositae sunt. Ergo una uel multiplex oratio intellegitur, si unum uel multa significent, et de propria semper significatione iudicantur. Simplex autem et composita non ex significatione sed ex uerborum uel nominum pluralitate cognoscitur. Si enim ultra duos terminos habet propositio, composita est, sin duos tantum, simplex. Si ergo semper quae /108/ simplex oratio est, id est quae duobus terminis constat, unam tantum significantiam retineret, indifferenter dici posset una oratio et simplex (eadem enim una esset, quae etiam simplex) sed quoniam non omnis simplex unum significat, non omnis simplex una est. Potest ergo fieri ut simplex quidem sit propositio, multae tamen orationes: simplex quidem ad compositionem dictionum, multae uero ad significationem sententiarum. Quare erit in hoc gemina differentia, ut unam dicamus simplicem unamque orationem, alteram simplicem et plures orationes. Rursus si omnes compositae orationes plures etiam res significarent, indifferenter diceremus multiplicem et compositam; sed quoniam fieri potest ut propositio aliquotiens quidem constet ex numerosis pluribusque terminis quam sunt duo, unam tamen sententiam monstret, potest fieri ut composita quidem sit, una tamen oratio sit significatione, composita dictione, ut est animal rationale mortale mentis et disciplinae capax: haec quidem plura sunt sed his una subiecta substantia est id est homo, quare una quoque sententia. Sin uero quis dicat: Socrates et ambulat et loquitur et cogitat multa sunt. Diuersa enim sunt quod ambulat et quod loquitur et quod cogitat. Quare erit aliquando composita quidem oratio, una tamen. Sed quoniam composita oratio aliquotiens quidem continue sine coniunctione dicitur, aliquotiens coniunctione copulatur, fiunt hinc quatuor differentiae. Est enim una oratio composita ex terminis continuatim dictis et sine coniunctione unam sententiam monstrans, ut est: /109/ Animal rationale mortale mentis et disciplinae perceptibile haec enim oratio composita quidem est ex multis terminis sed coniunctionem non habet (nam quod dictum est mentis et disciplinae perceptibile, haec coniunctio quae est et nullam in tota propositione uim optinet: neque enim coniungit propositionem sed artem addit, cuius susceptibilis homo esse uideatur) et habet unam sententiam subiectam, quod est homo. Alia uero est composita ex terminis nulla coniunctione copulatis multiplex et non unam significans propositionem, ut est: Plato Atheniensis philosophus disputat Aliud enim est esse Platonem, aliud esse philosophum, aliud Atheniensem, aliud disputantem, et haec coniuncta unum aliquid non faciunt quasi substantiam. Quare haec multiplex est sed eam manifestum est nulla coniunctione copulari. Alia uero est composita ex propositionibus inconiunctis multiplex, ut est: Iuppiter optimus maximus est, Iuno regina est, Minerua dea sapientiae est Quas si quis sub unum continueque proferat, plures quidem propositiones sunt, et oratio multiplex sed coniunctione carent. Alia uero est composita uel ex terminis uel ex propositionibus coniunctione copulatis multiplex et multa significans. Et ex terminis quidem composita, ut si quis dicat: Et Iuppiter et Apollo dii sunt ex propositionibus autem coniuncta multa significans est, ut si quis dicat: Et Apollo uates est et Iuppiter tonat Est autem praeter has alia composita propositio ex propositionibus coniunctione coniuncta /110/ unam significans orationem, ut cum dico: Si dies est, lux est Duae enim propositiones, quae sunt istae "dies est", "lux est", si coniunctione copulantur. Sed haec oratio non significat multa. Neque enim diem esse et lucem proponit sed si dies est, lucem esse. Quocirca consequentiam quandam significat, non exstantiam propositionis. Non enim dicit utrasque esse sed si una est, aliam consequi, quod utrumque in unam quodammodo intellegentiam congruit. Sed hanc Porphyrius propositionem extrinsecus ponit, idcirco quod plura significare uidebatur (ipsa enim propositionum pluralitas multitudinem simulat significationum) sed (ut dictum est) non plures significat res sed unam consequentiam. Compositarum igitur et unam rem significantium propositionum duplex modus est. Aut enim est ex terminis inconiunctis unam rem significans composita oratio, ut: Animal rationale mortale est aut ex propositionibus composita et coniunctione copulata imaginem quidem emittens plura significandi, unam uero rem significans oratio, ut si dicamus: Si dies est, lux est Cum ergo haec sit distributio compositarum et simplicium orationum, duplici modo unae orationes sunt et duplici multae, simplici autem inconpositae et simplici compositae. Et uno quidem modo una oratio dicitur cum aliqua coniunctione copulatur, alio uero cum unam rem significat; rursus uno modo dicitur multiplex /111/ oratio cum sine coniunctione est, alio uero cum plura significat. Atque hoc est quod ait: EST AUTEM UNA ORATIO ENUNTIATIVA QUAE UNUM SIGNIFICAT VEL CONIUNCTIONE UNA, PLURES AUTEM QUAE PLURA ET NON UNUM VEL INCONIUNCTAE. Est enim (ut dictum est) dupliciter una oratio: uel quando cum coniunctione est, uel cum unam rem significat. Multiplex autem oratio est uel quae multa significat, uel quae coniunctione non iungitur. Multas enim orationes uocauit eas quae sint multiplices et uel significationis pluralitatem teneant uel praeter coniunctiones sint. Quod autem ait uel inconiunctae, totum complexus est. Multiplex enim est propositio uel si fuerit incomposita, quemadmodum est: Cato philosophatur multiplex etiam uel si fuerit composita ex terminis praeter coniunctionem, ut est: Plato Atheniensis in lycio disputat uel si composita sit ex propositionibus praeter coniunctionem, quemadmodum est: Homo est, animal est Cur autem cum dixit PLURES AUTEM QUAE PLURA addit ET NON UNUM? Hoc est quod sunt quaedam quae plura significent in sermonibus, unum tamen in tota compositione demonstrent, ut est animal rationale mortale. Haec enim omnia multa significant (aliud enim est animal, aliud rationale, aliud mortale) sed totum simul unum est, quod /112/ est homo. Cum autem dico: Socrates Atheniensis philosophus et singula plura sunt et omnia simul plura nihilominus sunt. Haec enim accidentia sunt et nullam substantiam informant. Atque haec quidem dixit de orationibus quae uel coniunctione unae essent uel significatione, et rursus de multis quae uel praeter coniunctionem multae essent uel significatione multiplici. Quae uero de simplicibus atque compositis posterius dixerit, cum ad illum locum expositio uenerit, explicabitur. Nunc autem reuertamur ad ordinem. Igitur quoniam supra dixerat simplicem propositionem, quam categoricam Graeci dicunt, nos praedicatiuam interpretari possumus, semper uerbi praedicatione constitui, non autem semper nomine subiecto, quod aliquotiens quidem uel infinitum nomen uel casus nominis uel uerba subiecta sunt: cum ergo dictionibus simplicibus constitui diceret simplicem orationem et affirmationem negationemque orationes esse constaret, manifestum fecit affirmationem et negationem dictione constitui et formari, ita quidem ut affirmationem et negationem semper sola uerbi dictio praedicata, non autem semper nominis dictio subiecta perficeret. Cum igitur haec ita proposuisset, nunc quid sit dictio, quae praedicatiuas id est simplices propositiones format, exponit dicens: NOMEN ERGO ET VERBUM DICTIO SIT SOLA. Quod ideo ait DICTIO SIT SOLA, quod sunt quaedam dictiones simul etiam affirmationes uel imperfectae orationes, quod supra iam dictum est. Cur autem uerbum et nomen solae sint dictiones monstrat: QUONIAM NON EST DICERE SIC ALIQUID SIGNIFICANTEM /113/ VOCE ENUNTIARE, VEL ALIQUO INTERROGANTE VEL NON SED IPSUM PROFERENTEM. Sensus huiusmodi est: enuntiatiua propositio his maxime duobus formatur: per propriam naturam atque substantiam et per eius usum atque tractatum. Et natura quidem ipsius est, ut in ea ueritas inueniatur aut falsitas, usus autem cum aliquid aut interrogando proponitur et respondetur, ut utrum anima immortalis est, aut certe cum aliquis per suam sententiam enuntiat atque profert, ut si qui dicat hoc ipsum ex propria uoluntate: anima immortalis est. Unde definitio quoque enuntiationis una quidem naturae atque substantiae talis redditur: enuntiatio est oratio, in qua uerum falsumue est. Ex usu uero eius atque actu enuntiatiua oratio est, quam interrogantes proponimus, ut uerum uel falsum aliquid audiamus, ex nostra uero prolatione, quam proponentes uerum aliquid falsumue monstramus. Ergo cum omnis enuntiatiua oratio aut in interrogatione posita sit aut in spontanea prolatione et in utrisque enuntiationis natura et substantia illa uersetur, ut siue in interrogatione sit posita cum responsione coniuncta uerum habeat uel falsum, siue per se prolata utrumlibet retineat: dictiones, inquit, uel alio interrogante uel quolibet proferente et sponte dicente uerum falsumue non continent. Si enim quis dicat interrogans "Socratesne disputat?" alius respondeat "Disputat", hoc quod respondit "Disputat" si cum tota interrogatione iungatur, potest habere intellectum uerum falsumue significantis orationis, sin uero per se intellegatur disputat, quamquam alio /114/ interrogante responderit, uero tamen falsoque relinquitur. Similiter etiam si quis dicat "Socrates" uel "Ambulat" nullo interrogante sed ipse proferens, nec uerum aliquid nec falsum designat. Ergo uerba et nomina dictiones solum sunt, quoniam et simplices sunt (erant enim aliae quaedam dictiones in orationibus uerbisque compositis sed nondum perfectae sententiae) quoniamque neque uerum neque falsum uel alio interrogante uel quolibet sponte proferente significant. Erant enim aliae quaedam dictiones quae et alio interrogante et quolibet sponte proferente uerum falsumue retinerent, in his scilicet quae erant affirmationes aut negationes. Quocirca sensus huiusmodi est, ordo autem uerborum sese sic habet: NOMEN ERGO ET VERBUM DICTIO SIT SOLA, quoniam non possumus dicere significantem aliquid id est uerbo uel nomine enuntiare. Non enim possumus dicere quoniam, quisquis uerbo uel nomine significat aliquid, ille enuntiat, VEL ALIQUO INTERROGANTE VEL NON SED IPSUM PROFERENTEM, tamquam si sic diceret: uerba ipsa et nomina dictiones solae sunt, quoniam uerbis et nominibus significantem hominem aliquid non possumus dicere, quoniam enuntiat quidquam, siue eum aliquis interroget, siue ipse sponte proferat simplicem dictionem. Enuntiare autem est orationem dicere quae uerum falsumque designat. HARUM AUTEM HAEC QUIDEM SIMPLEX EST ENUNTIATIO, UT ALIQUID DE ALIQUO VEL ALIQUID AB /115/ ALIQUO, HAEC AUTEM EX HIS CONIUNCTA VELUT ORATIO QUAEDAM IAM COMPOSITA. Quoniam superius de unis orationibus atque pluribus dixit et unam quidem posuit, quae aut coniunctione una esset secundum prolationem aut significatione secundum propriam naturam, plures uero quae aut coniunctione carerent aut multa significatione sua complecterentur, quoniam quidem aliud erat una oratio, aliud simplex, aliud composita, aliud plures, post illa ad simplicem compositamque reuertitur dicens simplicem esse orationem enuntiatiuam quae duobus terminis continetur, quorum unum subiectum est, alterum praedicatur. Quod uero ait HARUM AUTEM, enuntiatiuarum scilicet orationum dixit, quarum HAEC QUIDEM SIMPLEX EST ENUNTIATIO, et quae simplex est enuntiatio, ipse proposuit dicens UT ALIQUID DE ALIQUO, subaudiendum est praedicemus, ut sit hic sensus: harum autem enuntiatiuarum orationum est simplex enuntiatio, si aliquid unum de uno aliquo praedicemus, ut si dicam: Plato disputat de aliquo Platone aliquid id est disputat praedicaui. Et haec simplex est enuntiatio, idcirco quoniam duobus terminis partibusque coninugitur. Si qua uero plures habuerit terminos et eius partes duorum terminorum multitudinem egrediantur, illae compositae orationes dicuntur et est enuntiatio composita huiusmodi: Si dies est, lux est Dies est enim et lux est duae sunt simplices enuntiationes, quae coniunctae unam compositam perfecerunt. Atque hoc est quod ait: HAEC /116/ AUTEM ID EST ALIA ORATIO EX HIS CONIUNCTA id est ex simplicibus enuntiationibus VELUT ORATIO QUAEDAM IAM COMPOSITA est. Haec enim non simplex est oratio. Simplex enim oratio solas dictiones duas habet in partibus, composita uero etiam orationes, sicut haec quam supra proposui. Est ergo hic ordo quem ipse confudit: prius enim de affirmatione et negatione, quae prima esset, quae posterior, expediuit; dehinc de unis orationibus et pluribus dixit, postremo de simplicibus atque compositis. Sed quoniam quaedam in medio permiscuit, ea paululum differentes directam sententiae seriem continuauimus longum Aristotelis hyperbaton partium coniunctione recidentes. Neque enim simile uideatur quod ait: EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO; ALIAE VERO CONIUNCTIONE UNAE et rursus cum dicit: EST UNA ORATIO ENUNTIATIVA QUAE UNUM SIGNIFICAT VEL CONIUNCTIONE UNA, PLURES AUTEM QUAE PLURA ET NON UNUM VEL INCONIUNCTAE VEL CUM RURSUS ADDIT: HARUM AUTEM HAEC QUIDEM SIMPLEX EST ENUNTIATIO, UT ALIQUID DE ALIQUO VEL ALIQUID AB ALIQUO, HAEC AUTEM EX HIS CONIUNCTA VELUT ORATIO IAM COMPOSITA sed illud quidem prius quod dixit EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO ad hoc rettulit, ut priorem affirmationem esse monstraret, posteriorem uero negationem (ait enim DEINDE NEGATIO, unde quod ait PRIMA ad affirmationem ponendum est), quod uero secutus est paulo post: EST AUTEM UNA ORATIO ENUNTIATIVA /117/ QUAE UNUM SIGNIFICAT VEL CONIUNCTIONE UNA, PLURES AUTEM QUAE PLURA ET NON UNUM VEL INCONIUNCTAE ad hoc rettulit, ut doceret quas unas esse orationes putari oporteret (expediens aut quae unum significarent aut quas coniunctio unas faceret) quas plures (aut quae multa in significatione retinerent aut quarum corpus nulla esset coniunctione compositum); quod uero postremo addit: HARUM AUTEM HAEC QUIDEM SIMPLEX EST ENUNTIATIO, UT ALIQUID DE ALIQUO VEL ALIQUID AB ALIQUO, HAEC AUTEM EX HIS CONIUNCTA VELUT ORATIO QUAEDAM IAM COMPOSITA ad simplices rettulit orationes atque compositas, simplices dicens duobus solis terminis iunctas, compositas, quae ex simplicibus orationibus enuntiatiuis coniungerentur: ut sit totus ordo hoc modo: EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO et rursus intermissis quae sequuntur hoc subiciatur: EST AUTEM UNA ORATIO ENUNTIATIVA QUAE UNUM SIGNIFICAT VEL CONIUNCTIONE UNA, PLURES AUTEM QUAE PLURA ET NON UNUM VEL INCONIUNCTAE et post hoc intermissis quoque sequentibus hoc sequatur: HARUM AUTEM HAEC QUIDEM SIMPLEX EST ENUNTIATIO, UT ALIQUID DE ALIQUO VEL ALIQUID AB ALIQUO, HAEC AUTEM EX HIS CONIUNCTA VELUT ORATIO QUAEDAM IAM COMPOSITA, tamquam si sic diceret: prima quidem inter enuntiationes oratio affirmatiua est, secunda uero negatio. Affirmationum autem et negationum una oratio est, quae unum significat uel quae coniunctione una est, multiplex autem, quae multa significat /118/ uel quae coniunctione non iungitur. Harum quoque simplex est, quae duobus terminis constat, UT ALIQUID DE ALIQUO VEL ALIQUID AB ALIQUO; alia uero composita, quae ex simplicibus affirmationibus iungitur. Quod autem dicit ALIQUID DE ALIQUO VEL ALIQUID AB ALIQUO tale est: aliquid enim de aliquo affirmationem sign!ficat, ut cum dico: Socrates disputat de aliquo Socrate aliquid id est disputat praedicaui et fit affirmatio. Si autem dicam: Socrates non disputat a Socrate disputationem seiunxi et ab eo abstuli et hoc est negatio. Affirmatio enim de alia re aliam rem praedicat eique coniungit, negatio uero a qualibet re quamlibet rem praedicando tollit. Ergo hoc quod ait ALIQUID DE ALIQUO, affirmationem simplicem significauit; quod dixit ALIQUID AB ALIQUO, simplicem negationem. EST AUTEM SIMPLEX ENUNTIATIO VOX SIGNIFICATIVA DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST, QUEMADMODUM TEMPORA DIVISA SUNT. [06] AFFIRMATIO VERO EST ENUNTIATIO ALICUIUS DE ALIQUO, NEGATIO VERO ENUNTIATIO ALICUIUS AB ALIQUO. Postquam de multis atque unis necnon simplicibus compositisque enuntiationibus expediuit, enuntiationem simplicem tractat et eam definitione concludit dicens uocem eam esse significantem aliquid esse uel non esse. Quod ergo ait uocem eam esse, ad genus rettulit, quod significatiuam ad ipsius differentiam uocis, quod DE EO QUOD ESSET AUT NON ESSET ALIQUID, ad significatarum rerum rursus differentiam /119/ rettulit. Habet enim secundum ipsam uocem qua profertur, ut significet quiddam, quid autem significet aut circa quid designationem enuntiatio teneat, ad differentiam significatiuarum pertinet uocum. Ita enim dictum est, tamquam si diceret: non omnia enuntiatio significat sed esse aliquid aut non esse. Est ergo enuntiatio simplex uox significatiua de eo quod est esse aliquid uel non esse, id est omnis enuntiatio aut affirmatio est aut negatio. Esse enim ponit affirmatio non esse negatio. Sed quanta definitionem breuitate constrinxit, quidam non uidentes in errorem stolidum falsitatis abducti sunt. Contendunt igitur affirmationis et negationis non esse enuntiationem genus. Nam si haec, inquiunt, definitio est enuntiationis, omnis autem generis definitio propriis speciebus accommodari potest (omne enim genus uniuoce de speciebus propriis praedicatur), dubium non est quin haec quoque definitio enuntiationis, si enuntiatio genus est, affirmationi negationique conueniat, si tamen eius species hae sunt. Sed quis umquam dixerit affirmationi conuenire hanc definitionem, quae dicit uox significatiua de eo quod est aliquid esse uel non esse? Neque enim fieri potest, ut affirmatio uox significatiua sit de eo quod est esse et non esse sed tantum de eo quod est esse. Negatio rursus non de eo quod est esse et de eo quod est non esse sed tantum de non esse, numquam etiam de esse. Interimit enim semper negatio, iungit affirmatio atque constituit. Quare si haec definitio enuntiationis ad affirmationem negationemque non potest praedicari, affirmatio et negatio enuntiationis species non sunt. Qui mihi nimium uidentur errare: quasi uero quidquam uetet utrasque /120/ affirmationem et negationem simul eadem definitione concludere. Possum enim dicere: affirmatio et negatio est uox significatiua de eo quod est esse aliquid uel non esse, ut uox significatiua utrisque communis sit, de eo quod eat esse affirmationis solius, de eo quod est non esse solius sit negationis. Sed nihil potuit fieri breuius, nisi ut in eadem definitione et enuntiationis naturam constitueret et ipsius faceret diuisionem. Tamquam enim si ita dixisset: enuntiatio est uox significatiua in qua uerum falsumque signatur, huius autem una species affirmatiua est, alia negatiua, ita ait: ENUNTIATIO EST VOX SIGNIFICATIVA DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST. Nam quod dixit: DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST tale est ac si diceret: quae uerum falsumque demonstrat. Omne enim quod esse ponit aliquid, ut si dicam: Dies est uel non esse, ut si dicam: Dies non est uerum falsumque demonstrat. Si ergo aliquid ponatur esse aut non esse, in eo ueritas et falsitas inuenitur. Est igitur ita hoc quod ait uocem esse significatiuam DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST, tamquam si diceret: est enuntiatio uox significatiua uerum falsumque significans. Significatio namque de eo quod est esse uel non esse aliquid ueri falsique demonstratio est. Sed in eadem definitione species admirabili breuitate partitus est. Tamquam enim si diceret: uox significatiua est enuntiatio, in qua uerum falsumue demonstratur sed una eius pars affirmatiua est, alia negatiua, ita ait DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST. Significatio enim de eo quod est aliquid affirmatio est, de eo uero quod non est negatio. Ita id quod ait designatiuam /121/ esse uocem enuntiationem DE EO QUOD EST ALIQUID AUT NON EST utrumque una colligit intellegentia. Hoc enim quod dixit DE EO QUOD EST ALIQUID AUT NON EST utrumque significat et ueri falsique demonstrationem et affirmationis negationisque diuisionem. Sed Alexander a propria sententia non desistit nec alio quam caeteri tenetur errore. Ait enim hic quoque apparere non esse genus enuntiationem affirmationis et negationis, quoniam ita in definitione enuntiationis affirmatione et negatione ut partibus usus est. Omne autem compositum atque omne aequiuocum uel suis partibus uel suis significatis definiri potest, ut si quis ternarium numerum definire uolens dicat: ternarius numerus est qui ex uno duobusque coniunctus est, uel si quis hominem definire uolens dicat: homo est aut animal rationale mortale aut huius coloribus uel metallo facta simulatio: ita nomen aequiuocum ex his, quae ipsum nomen aequiuocum designabat, ostensum est. Hic ergo eodem modo: ENUNTIATIO, inquit, EST VOX SIGNIFICATIVA DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST, tamquam si diceret: enuntiatio est uox aut affirmatiua aut negatiua: in eundem scilicet errorem labens nec uidens quemadmodum una definitione et diuisionem fecerit et naturam enuntiationis ostenderit. Sed hanc expositionem (quod adhuc sciam) neque Porphyrius nec ullus alius commentatorum uidit. Aspasius etiam consentit Alexandro. Dicit enim Alexander eodem modo hic definisse Aristotelem enuntiationem, sicut alibi quoque id est in resolutoriis. Illic enim ita propositionem, quod est enuntiatio, definitione /122/ conclusit dicens: PROPOSITIO ERGO EST ORATIO AFFIRMATIVA VEL NEGATIVA ALICUIUS DE ALIQUO. Idem quoque Aspasius sequitur. Porphyrius autem sic dicit: admirabilem esse subtilitatem definitionis. Ex sua enim ui affirmationis et negationis enuntiatio definita est, ex terminis uero ipsa affirmatio atque negatio. Affirmatio namque in duobus terminis constans aliquid alicui inesse significat, totam autem uim ipsius esse aliquid adnuere. Negatio quoque aliquid alicui non inesse significat sed tota uis ipsius est abnuere atque disiungere. Vel rursus affirmatio aliquid alicui inesse designat sed uis ipsius tota ponere aliquid est (cum enim aliquid alicui inesse demonstrat ponit aliquid), rursus negatio quidem aliquid alicui non inesse declarat sed tota uis eius auferre est ergo nunc, inquit, enuntiationem ex tota ui affirma tionis negationisque definiuit dicens: ENUNTIATIO EST VOX SIGNIFICATIVA DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST. Hoc autem ad negationis pertinet affirmationisque uim, tamquam si diceret: enuntiatio est uox significatiua quae ponit aliquid aut tollit, quae propriae uirtutes sunt affirmationis et negationis. Si enim ita dixisset: enuntiatio est de eo quod est aliquid alicui uel non est; tunc ex terminis affirmationis et negationis enuntiationem definisse uideretur; cum autem dicit DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST, de tota utrarumque ui determinat. In hac enim affirmatione quae est: Dies est aliquid alicui secundum /123/ terminos adesse monstraui (est enim diei applicui) sed tota huius propositionis uis est aliquid esse declarare; rursus cum dico: Dies non est aliquid alicui non esse pronuntio sed tota eius uis est non esse dicere. Quare manifestum est secundum Porphyrium ex tota ui affirmationis et negationis enuntiationem esse descriptam, ex suis uero terminis ipsam affirmationem et negationem. Ait enim AFFIRMATIO VERO EST ENUNTIATIO ALICUIUS DE ALIQUO in affirmationis definitione genus sumens. Enuntiatio enim (ut dictum est) genus et affirmationis et negationis, quod ipse Aristoteles clarius demonstrat, qui in utrarumque definitionem enuntiationis nomen adscripsit dicens: AFFIRMATIO VERO EST ENUNTIATIO. Hoc enim rettulit ad genus, quod uero addidit alicuius de aliquo reduxit ad terminos. In simplici enim affirmatione aliquid de aliquo enuntiando praedicatur, ut in eo quod est: Dies est esse diem. Negatio quoque ita definita est: ENUNTIATIO ALICUIUS AB ALIQUO, quantum ad enuntiationem rursus a genere, quantum alicuius ab aliquo rursus ad terminos. In hac enim negatione quae est: Dies non est esse a die enuntiando tollimus. Sed ut non solum praesentis temporis enuntiationem definisse uideretur, addidit enuntiationis definitionem de aliis quoque temporibus intellegi. Ait enim: ENUNTIATIO EST VOX SIGNIFICATIVA DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST adiecitque QUEMADMODUM TEMPORA DIVISA SUNT. Diuisa enim sunt tempora in tribus. Omne enim tempus aut futurum est aut praesens aut praeteritum aut ex his mixtum. Enuntiatio ergo est uox significatiua significans aut esse aliquid /124/ aut non esse sed quoniam hoc praesens tempus designat, non solum de praesenti, inquit, loquimur sed etiam de his temporibus quae diuiduntur, ut hoc esse et non esse et in futurum ueniat et in praeteritum, ut aliquotiens sio esse et non esse significet id est sic ponat atque auferat enuntiatio, ut et praesens tempus ponat et auferat, ut est: Socrates est Non est Socrates et praeteritum ponat et auferat, ut est: Socrates fuit Socrates non fuit eodem modo futurum: Socrates erit Socrates non erit Ergo in his omnibus temporibus secundum esse aliquid uel non esse id est secundum ponere et auterre tota enuntiationis uis est. Hoc ergo est quod ait DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST, QUEMADMODUM TEMPORA DIVISA SUNT, tamquam si diceret: de eo quod est aliquid uel non est uox enuntiatiua significat uel in praesens uel in futurum uel in praeteritum quemadmodum ipsa tempora diuiduntur. Cur autem talis ordo fuerit definitionis, paucis absoluam. Prius enim de nomine, post de uerbo, hinc de oratione, rursus de enuntiatione, dehinc de affirmatione, postremo de negatione disseruit. Omne compositum suis partibus posterius est, omne genus suis partibus prius: ergo in compositis partes toto priores sunt, in generibus et speciebus partes toto posteriores. Rursus in compositis totum partibus posterius, in speciebus et generibus totum partibus prius est. Ergo quoniam uerba et nomina neque affirmationis neque negationis neque enuntiationis neque orationis species erant sed quaedam horum omnium partes, quibus haec omnia iungerentur, oratio autem genus enuntiationis, enuntiatio /125/ affirmationis et negationis, affirmatio prior negatione, scilicet secundum prolationem, sicut ipse testatus est: ergo quoniam haec omnia et oratio et enuntiatio et affirmatio et negatio uerbis et nominibus coniunguntur, his omnibus nomina et uerba priora sunt. Nomine autem res aut per se subsistens aut tamquam per se subsistens significatur, uerbo uero accidens designatur et uelut alii accidens, quod ex supra dictis plenum est. Quod autem per se consistit prius est: ergo id quod nomen significat: quam id quod uerbum: quare uerbo prius est nomen. Ergo quoniam nomen et uerbum oratione, enuntiatione, affirmatione et negatione priora sunt (partes enim priores sunt his quae componuntur), iure haec ante omnia definita sunt. Quoniam uero nomen prius est uerbo, prius nomen, postea uero definitum est uerbum. Sed quia omne genus speciebus suis prius est, post haec id est nomen et uerbum orationem definitione descripsit, quae et proximum enuntiationis genus esset et superius affirmationis et negationis; post orationem uero enuntiationem, quae cum sit species orationis, affirmationis tamen et negationis esset genus; post enuntiationem uero affirmationem, quae quamquam negation) aequaeua species esset secundum genus proprium id est enuntiationem, in prolatione tamen prior esset, ut ipse supra iam docuit dicens: EST AUTEM UNA PRIMA ORATIO ENUNTIATIVA AFFIRMATIO, DEINDE NEGATIO. Sed quoniam superius nobis dictum /126/ est has eum quinque res definire uelle: quid sit dictio, quid enuntiatio, quid affirmatio, quid negatio, quid contradictio, dictionem quid sit ostendit per id quod ait: NOMEN ERGO ET VERBUM DICTIO SIT SOLA, enuntiationem uero per id quod ait: EST AUTEM SIMPLEX ENUNTIATIO VOX SIGNIFICATIVA DE EO QUOD EST ALIQUID VEL NON EST, QUEMADMODUM TEMPORA DIVISA SUNT, affirmationem uero EST ENUNTIATIO ALICUIUS DE ALIQUO; negationem quoque definiuit dicens: NEGATIO VERO ENUNTIATIO ALICUIUS AB ALIQUO. Restat ergo de contradictione disserere. Quid sit ergo contradictio ipse persequitur dicens: QUONIAM AUTEM EST ENUNTIARE ET QUOD EST NON ESSE ET QUOD NON EST ESSE ET QUOD EST ESSE ET QUOD NON EST NON ESSE, ET CIRCA EA QUAE SUNT EXTRA PRAESENS TEMPORA SIMILITER OMNE CONTINGIT QUOD QUIS AFFIRMAVERIT NEGARE ET QUOD QUIS NEGAVERIT AFFIRMARE: QUARE MANIFESTUM EST QUONIAM OMNI AFFIRMATIONI EST NEGATIO OPPOSITA ET OMNI NEGATIONI AFFIRMATIO. ET SIT HOC CONTRADICTIO, AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPOSITAE. Expeditis omnibus, quae sese explicaturum esse promiserat, nunc ad reliquam contradictionem ordine uenit eamque ab affirmationibus negationibusque repetit dicens omnibus affirmationibus posse proprias negationes opponi et omnibus negationibus proprias /127/ rursus ex aduerso affirmationes posse constitui. Hoc autem hinc sumitur: quoniam nouimus alias res esse, alias non esse et quoniam nos ipsi dicere possumus et sentire alias res esse, alias non esse, ex his quatuor enuntiationes fiunt, geminae contradictiones. Si quis enim id quod est dicat non esse, ut si uiuente Socrate dicat: Socrates non uiuit quod est negat et erit negatio false; rursus si quis id quod non est esse confirmet, ut si non uiuente Socrate dicat: Socrates uiuit haec rursus affirmatio falsa est; si quis etiam id quod est esse enuntiatione constituat, ut si uiuente Socrate dicat: Socrates uiuit uera erit affirmatio; sin uero quod non est esse negauerit, est negatio uera, ut si quis non uiuente Socrate dicat: Socrates non uiuit Ex his igitur id est ex affirmatione uera et negatione falsa et rursus ex negatione uera et affirmatione falsa quatuor quidem sunt enuntiationes sed in duabus affirmatio, in duabus negatio continetur, contradictiones uero duae. Hoc est enim quod ait: QUONIAM AUTEM EST ENUNTIARE ET QUOD EST NON ESSE, falsam enuntiationem negationis ostendit; quodque addidit ET QUOD NON EST ESSE, falsam affirmationem in enuntiatione proposuit. Illud quoque quod dixit ET QUOD EST ESSE, enuntiationem designat, qua id quod est esse uera affirmatione profertur; amplius quod ait ET QUOD NON EST NON ESSE, uerae negationis specimen dedit. Quare si et quod est uere potest dici esse et idem quod est falso potest praedicari non esse et id quod non est uere potest enuntiari non esse et id quod non est falso esse poterit /128/ affirmari, manifestum est omnem affirmationem habere aliquam contradictionem negationis oppositam et omnem rursus negation em affirmationis oppositionem facere contradictionem. Etenim si omne quod quis affirmat negari poterit et quod quis negat poterit affirmari, quis dubitet nec affirmationem posse constitui cui non negatio contradicat nec negationem cuius nulla affirmatio ualeat inueniri? Omnis igitur affirmatio negationem et negatio habet oppositam affirmationem: est igitur CONTRADICTIO AFFIRMATIO ET NEGATIO OPPOSITAE. Quid autem sit oppositio posterius dicendum est aut quid sit contradictio post diligentissima ratione monstrabo. Quod autem ait ET CIRCA EA QUAE SUNT EXTRA PRAESENS TEMPORA tale est tamquam si diceret: sicut affirmatio et negatio in praesenti tempore fieri potest, ita etiam uel in praeterito uel in futuro. Nam sicut potest id quod est esse constitui, ita potest id quod fuit fuisse proponi et id quod futurum est in spem futuri temporis affirmari, ut cum dicimus: Socrates fuit Sol aestate in cancro futurus est Eodem ergo modo et de futuro et praeterito affirmatio et negatio constituitur, quemadmodum de praesenti. Futurum autem et praeteritum extrinsecus est et praeter praesens tempus: illud enim ueniet, illud recessit. Recte igitur etiam CIRCA EA QUAE SUNT EXTRA PRAESENS TEMPORA dixit huiusmodi posse affirmationes negationesque euenire. Circa enim praeteritum et futurum, quod est extrinsecus a praesenti tempore, SIMILITER OMNE CONTINGIT (ut ipse ait) QUOD QUIS AFFIRMAVERIT NEGARE ET QUOD /129/ QUIS NEGAVERIT AFFIRMARE. Unde fit ut in omnibus temporibus illud constet omni affirmationi posse opponi negationem omnique negation) oppositam affirmationem posse constitui. Nunc autem qualis debeat sumi oppositio in affirmatione et negatione demonstrat. Hoc enim est contradictio affirmatio et negatio oppositae. Quod si hae oppositae constitnunt contradictionem, qualis in his debet esse oppositio quae contradictionem constituit recte persequitur. DICO AUTEM OPPONI EIUSDEM DE EODEM, NON AUTEM AEQUIVOCE ET QUAECUMQUE CAETERA TALIUM DETERMINAMUS CONTRA SOPHISTICAL IMPORTUNITATES. Cum duobus terminis simplex propositio constet et unus subiectus sit, alius praedicetur, subiectus autem: sit qui primus dicitur, praedicatus uero qui posterius, dicit illam oppositione affirmationem et negationem integram constituere contradictionem, quae idem subiectum habeant, idem etiam praedicatum, ut neque subiectum neque praedicatum plura significet. Alioquin non erit contradictio nec aliqua oppositio. Ut cum dico: Socrates albus est et alius dicit: Aethiops albus non est haec affirmatio atque negatio non sunt oppositae, idcirco quia est aliud subiectum et idem praedicatum. In affirmatione enim "Socrates" subiectus fuit, in negatione Aethiops. Rursus cum dico: Socrates albus est et alius dicit: Socrates philosophus non est nec haec rursus negatio contra affirmationem retinet oppositionem, ideo quia aliud praedicatum in utrisque proponitur. /130/ In affirmatione enim 'album' praedicatum est ad Socraten, in negatione philosophus. Quod si utraque sint diuersa, multo magis nulla. Fit oppositio: ut cum dico: Socrates philosophus est si respondeat alius: Plato Romanus non est hic neque idem subiectum est neque idem praedicatum et plus istae diuersae sunt et nulla contra se oppositione oppositae atque ideo possunt utraeque esse uerae et si ita contingit utraeque falsae necnon etiam una uera, una falsa. Quae enim se non perimunt, nihil eas impedit aut utrasque falsas aut utrasque ueras aut unam ueram, falsam aliam reperiri. Quare quorum uel aliud subiectum est uel aliud praedicatum, illa opposita esse non dicimus. Unde fit ut nec illa quoque quae plura significant, si subiecta aut praedicata sint, contradictoriam negationem ualeant custodire. Si quis enim nomen aequiuocum subiciat et aliud praedicet et si quis contra huiusmodi affirmationem constituat negationem, non faciet oppositionem. Ut cum dico: Cato se Uticae occidit nomen hoc quod dicitur 'Cato' aequiuocum est. Potest enim et orator intellegi et hic qui exercitum duxit in Africam. Si quis igitur dicat: Cato se Uticae occidit potest fortasse intellegi de Catone Marciae, si quis respondeat Cato se Uticae non occidit, potest de Catone Censorio constituisse negationem. Sed quoniam diuersus est Cato Censorius Catone Marciae et nomen ipsum Catonis diuersa significat, diuersae a se erunt affirmatio et negatio et non id omnino perimit negatio, quod affirmatio constituit. Affirmatio enim constituit Marciae Catonem se Uticae peremisse, negatio /131/ uero dicit Catonem, si ita contigit, oratorem non se Uticae peremisse. Quare non constituunt uerum inter se falsumque, idcirco quod a se diuersae sunt. Nam utrumque uerum est: et quod se Cato Uticae occidit scilicet Marciae et quod se Cato Uticae non occidit scilicet orator. Atque hic aequiuocum subiectum fecit, ut haec affirmatio et negatio oppositionem nullo modo constituerent. Quod si praedicatum fuerit aequiuocum, eodem modo contradictio non fit. Dicat enim quis quoniam Cato fortis est et de Catone praedicet fortitudinem mentis dicens aliusque respondeat: Cato fortis non est ad inbecillitatem corporis spectans: ita igitur aequiuocatio fortitudinis ambiguitatem fecit, quae oppositionem nulla ratione componeret. Et si uterque terminus et subiectus et praedicatus aequiuoci fuerint, multo magis diuersae a se erunt propositiones et non oppositae nec inter se uerum falsumque diuidentes sed utrasque ueras, interdum utrasque falsas esse contingat. Quare unum oportet esse subiectum unumque praedicatum, ut id quod affirmatio praedicauit et iunxit, idem negatio diuidat et abiungat et id de quo subiecto affirmatio praedicauit de eodem negatio neget. Nam si sit uterque aequiuocus terminus aut quilibet unus eorum, fieri potest ut aliud tollat negatio quam affirmatio posuit itaque nulla fit oppositio. Quare non ita faciendum est sed idem subiectum et praedicatum in affirmatione esse debet, idem in negatione. Atque hoc est quod ait: DICO AUTEM OPPONI EIUSDEM DE EODEM. /132/ Quod enim ait EIUSDEM ad praedicatum rettulit, quod DE EODEM ad subiectum et subaudiendum est DICO AUTEM OPPONI negationem EIUSDEM praedicati DE EODEM subiecto sed ut non sint aequiuoca neque subiectum neque praedicatum et multo magis utraque sed unum aliquid significent. Quod per hoc dixit NON AUTEM AEQUIVOCE. Nec sola, si non sit, aequiuocatio firma est ad constituendam oppositionem. Multa enim sunt quae in Sophisticis Elenchis contra eos qui argumentis fallacibus uerae rationis uiam conantur euertere determinauit, quemadmodum faciendae essent propositiones et quemadmodum inuenienda argumentatorum fallacia. Quod hic ait: ET QUAECUMQUE CAETERA TALIUM DETERMINAMUS CONTRA SOPHISTICAS IMPORTUNITATES, tamquam si diceret: dico quidem opponi affirmationi negationem eiusdem praedicati de eodemque subiecto, non autem aequiuoce: hoc et quaecumque alia sunt, quae in sophisticis elenchis determinata sunt contra argumentatorum importunitates. Et hic quidem, quoniam aliud negotium erat, commodissime breuiterque perstrinxit. Nos autem quid in sophisticis elenchis determinauerit ad constituendam oppositionis contradictionem, quantum breuitas patitur, non grauamur apponere. Non enim solum si aequiuocatio in propositionibus collocetur nulla fit contradictio, uerum etiam si uniuocatio in negatione ponitur, illa oppositio contradictionem penitus non habebit. Est enim oppositio habens contradictionem, /133/ in qua affirmatio si uera est negatio falsa sit, si negatio uera est fallax affirmatio uideatur. Positis ergo secundum uniuocationem terminis utrasque simul et affirmationem et negationem ueras esse contingit, ut si quis dicat: Homo ambulat Homo non ambulat affirmatio de quodam homine uera est, negatio de speciali uera. Sed specialis homo et particularis uniuoca sunt: quocirca sumptis uniuocis contradictio non fit. At uero nec si ad aliam et aliam partem affirmatio negatioque ponatur, fit in ipsis ulla ueri falsique diuisio sed utrasque ueras esse contingit: cum dico: Oculus albus est Oculus albus non est In alia enim parte albus est, in alia parte albus non est: atque ita et negatio uera est et affirmatio. Nec si ad aliud atque aliud referens dicat, ulla inde contradictio procreatur, ut cum dico: Decem dupli sunt Decem dupli non sunt Nam si ad quinarium referam, uera est affirmatio, si ad senarium, uera negatio. Nec si diuersum tempus in affirmatione ac negatione sumatur, ut cum dico: Socrates sedet Socrates non sedet Alio enim tempore sumpto sedere ueram facit affirmationem, alio tempore non sedere ueram negationem. Amplius quoque si diuerso modo quis dicat in negatione quod aliter in affirmatione proposuit, uim contradictionis intercipit. Si quis enim dicat affirmationem potestate, negationem uero actu, possunt et affirmatio et negatio uno tempore congruente ueritate constitui: ut si quis dicat: Catulus uidet Catulus non uidet Potestate enim uidet, actu non uidet. Quocirca oportet fieri si facienda est /134/ contradictio EIUSDEM (ut ipse ait) praedicati DE EODEM subiecto, non aequiuoce, neque uniuoce, ad eandem partem, ad idem relatum, ad idem tempus, eodem modo constitui. Quae omnia in Sophisticis Elenchis diligentissime persecutus est. Nunc pauca commemorans distulit in illius libri integram disputationem. Est autem enuntiatio de eo quod est aliquid esse uel non esse: affirmatio quidem de eo quod est esse ut: Plato philosophus est negatio uero de eo quod est non esse, ut: Plato philosophus non est Haec utraque enuntiatio: Plato philosophus est Plato philosophus non est sese perimentia et in contrarium quasi quodam locata litigio faciunt contradictionem. Contradictio uero est oppositio affirmationis et negationis, in qua neque ambas falsas neque ambas ueras esse contingit sed unam semper ueram, alteram uero falsam. Si qua autem sunt huiusmodi, in quibus uerum falsumque affirmatio negatioque non diuidat, in illis aliquid diuersum et non ad oppositionem integrum reperitur. Dicit autem Porphyrius argumentum esse ad id quod dicimus affirmationem negationi ita oportere opponi, ut una uera opposita in alteram mox falsitas ueniat, communem inter nos consuetudinem colloquendi. Quando enim quis aliquid esse dixerit, idem alius negarit, unum ipsorum uerum dicere, mentiri alium suspicamur. Amplius quoque si aliquid aut est aut non est mediumque inter esse et non esse nihil poterit /135/ inueniri, affirmatio autem ponit esse aliquid idemque aufert negatio et est contradictio affirmatio et negatio oppositae, talis oppositio integram facit contradictionem, in qua affirmatio et negatio utraeque uerae esse non possint. Affirmationis autem negationisque natura ad qualitatem quandam refertur. Qualitas enim quaedam est affirmatio atque negatio. Praeter hanc uero qualitatem est etiam quantitas propositionum, de qua posterius paulo dicendum est. Sed uolens Aristoteles quid esset contradictio nos docere, prius ubi esset ostendit. In oppositione enim contradictionem omnem esse necesse est. Quare quoniam contradictio in oppositione est, qualis autem oppositio hanc contradictionem faciat, adhuc ignota est estque haec oppositio aut in qualitate propositionum aut in quantitate aut in utroque et de qualitate propositionum, quae in affirmatione et negatione consistit, dictum est: nunc de quantitate dicetur, ut ea quoque cognita perspiciatur, in qualitate an in quantitate an in utroque propositionum contradictio sit. [07] QUONIAM AUTEM SUNT HAEC QUIDEM RERUM UNIVERSALIA, ILLA VERO SINGILLATIM; DICO AUTEM UNIVERSALE QUOD IN PLURIBUS NATUM EST PRAEDICARI, SINGULARE VERO QUOD NON, UT HOMO QUIDEM UNIVERSALE, PLATO VERO EORUM QUAE SUNT SINGULARIA: NECESSE EST AUTEM ENUNTIARE QUONIAM INEST ALIQUID AUT NON ALIQUOTIENS QUIDEM EORUM ALICUI QUAE SUNT UNIVERSALIA, ALIQUOTIENS AUTEM EORUM QUAE SUNT SINGULARIA. /136/ Omnis propositio significationis suae proprietates ex subiectis intellectibus capit. Sed quoniam necesse est intellectus rerum esse similitudines, uis propositionum ad res quoque continuatur. Atque ideo cum aliquid uel affirmare cupimus uel negare, hoc ad intellectus et conceptionis animi qualitatem refertur. Quod enim imaginatione intellectuque concipimus, id in affirmatione aut in negatione ponentes affirmamus scilicet uel negamus. Et principaliter quidem ab intellegentia propositiones uim capiunt et proprietatem, secundo uero loco ex rebus sumunt ex quibus ipsos intellectus constare necesse est. Unde fit ut et quantitate propositio et qualitate participet. Qualitate quidem in ipsa affirmationis et negationis prolatione quam ex proprio quis iudicio emittit ac profert; quantitate uero ex subiectis rebus quas capiunt intellectus. Videmus namque alias esse in rebus huiusmodi qualitates, quae in alium conuenire non possint nisi in unam quamcumque singularem particularemque substantiam. Alia est enim qualitas singularis, ut Platonis uel Socratis, alia est quae communicata cum pluribus totam se singulis et omnibus praebet, ut est ipsa humanitas. Est enim quaedam huiusmodi qualitas, quae et in singulis tota sit et in omnibus tota quotienscumque enim aliquid tale animo speculamur; non in unam quamcumque personam per nomen hoc mentis cogitatione deducimur sed in omnes eos quicumque humanitatis definitione participant. Unde fit /137/ ut haec quidem sit communis omnibus, illa uero prior incommunicabilis quidem cunctis, uni tamen propria. Nam si nomen fingere liceret, illam singularem quandam qualitatem et incommunicabilem alicui alii subsistentiae suo ficto nomine nuncuparem, ut clarior fieret forma propositi. Age enim incommunicabilis Platonis illa proprietas Platonitas appelletur. Eo enim modo qualitatem hanc Platonitatem ficto uocabulo nuncupare possimus, quomodo hominis qualitatem dicimus humanitatem. Haec ergo Platonitas solius unius est hominis et hoc non cuiuslibet sed solius Platonis, humanitas uero et Platonis et caeterorum quicumque hoc uocabulo continentur. Unde fit ut, quoniam Platonitas in unum conuenit Platonem, audientis animus Platonis uocabulum ad unam personam unamque particularem substantiam referat; cum autem audit hominem, ad plures quosque intellectum referat quoscumque humanitate contineri nouit. Atque ideo quoniam humanitas et omnibus hominibus communis est et in singulis tota est (aequaliter enim cuncti homines retinent humanitatem sicut unus homo: si enim id ita non esset, numquam specialis hominis definitio parti cularis hominis substantiae conueniret): quoniam igitur haec ita sunt, idcirco homo quidem dicitur uniuersale quiddam, ipsa uero Platonitas et Plato particulare. His ergo ita positis quoniam uniuersalis illa qualitas et in omnibus potest et in singulis praedicari, cum dicimus homo ambiguum est et dubitari potest utrum de speciali dictum sit an de aliquo particulari, /138/ idcirco quod nomen hominis et de omnibus dici potest et de singulis quibusque qui sub una humanitatis specie continentur. Quare indefinitum est, utrum de omnibus dictum sit id quod diximus homo an de una quaeumque indiuidua hominis et particulari substantia hanc igitur qualitatem humanitatis si ambiguitate in tellectus separare nitamur, determinanda est et aut in pluralitatem distendenda aut in unitatem numeri colligenda. Nam cum dicimus "Homo" indefinitum est utrum omnes dicamus an unum, sin uero additum fuerit 'omnis', ut sit praedicatio "Omnis homo" uel "Quidam", tunc fit distributio et determinatio uniuersalitatis et nomen quod uniuersale est (id est 'homo') uniuersaliter proferimus dicentes "Omnis homo" aut particulariter dicentes "Quidam homo". Omnis enim nomen uniuersalitatis significatiuum est. Quocirca si 'omnis' quod uniuersale significat ad hominem quod idem ipsum uniuersale est adiungatur, res uniuersalis quae est homo uniuersaliter praedicatur secundum id quod definitio ei adicitur quantitatis. Sin uero dictum fuerit "Quidam homo" tunc uniuersale quod est homo addita particularitate per id quod ei adiectum est 'quidam' particulariter profertur et dicitur res uniuersalis prolata particulariter. Sed quoniam particularis est praedicatio "Quidam homo", particularis rursus praedicatio Platonis (de uno enim dicitur "Quidam homo" et de uno dicitur Plato), non eodem modo utraeque particulares esse dicuntur. Plato enim unam ac definitam substantiam proprietatemque demonstrat, quae conuenire in alium non potest, quidam homo uero quod dicitur particularitate quidem ipsum nomen uniuersale /139/ determinat sed si deesset 'quidam', id quod dicimus homo uniuersale ac per hoc ambiguum permaneret, quod uero dicimus Plato numquam esse poterit uniuersale. Nam etsi quando nomen hoc 'Plato' pluribus imponatur, non tamen idcirco erit hoc nomen uniuersale. Namque humanitas ex singulorum hominum collecta naturis in unam quodammodo redigitur intellegentiam atque naturam, nomen uero hoc quod dicimus Plato multis secundum uocabulum fortasse commune esse uideretur, nulli tamen illa Platonis proprietas conueniret, quae erat proprietatis aut naturae eius Platonis qui fuit Socratis auditor, licet eodem uocabulo nuncuparetur. Hoc uero ideo quoniam humanitas naturalis est, nomen uero proprium positionis. Nec hoc nunc dicitur quod nomen de pluribus non potest praedicari sed proprietas Platonis. Illa enim proprietas naturaliter de pluribus non dicitur, sicut hominis, et ideo incommunicabilis (ut dictum est) qualitas est ipsa Platonitas, communicabilis uero qualitas uniuersalis quae et in pluribus et in singulis est. Unde fit ut cum dico "Omnis homo" in numerum propositionem tendam, cum uero dico Socrates aut Plato non in numerum emittam sed qualitatem proprietatemque unius in suae indiuiduae singularisque substantiae unitatem constringam et praedicem. Quare in hoc quoque maxime hae duae particularitates quidam homo et Plato distant, quod cum dico Plato quem hominem dixerim uocabulo designaui proprietatemque uniuscuiusque quem nomino, cum uero dico /140/ quidam homo, numerum tantum reieci et ad unitatem propositionem redegi, de quo autem dicam haec particularitas mihi non subdidit. Quidam enim homo potest esse et Socrates et Plato et Cicero et unusquisque singulorum quorum proprietates a se in singularitatis ratione et natura diuersae sunt. Unde commodissime Theophrastus huiusmodi particulares propositiones, quales sunt: Quidam homo iustus est particulares indefinitas uocauit. Partem namque tollit ex homine quod est uniuersale uel uocabulo uel natura, quae tamen ipsa sit pars et qua proprietate descripta, non determinat nec definit. Unde uniuersale uocauit quod de pluribus naturaliter praedicatur, non quemadmodum nomen Alexandri de Troiano et de Macedone Philippi filio et de pluribus dicitur. Hoc enim positione de pluribus dicitur, illud natura. Et persubtiliter ait quod in pluribus natum est praedicari. Est enim haec uniuersalitas naturalis. Illam uero nominis reique proprietatem quae particularis est singularem uocauit dicens: PLATO VERO EORUM QUAE SUNT SINGULARIA. Quod autem secutus est dicens: NECESSE EST AUTEM ENUNTIARE QUONIAM INEST ALIQUID AUT NON ALIQUOTIENS QUIDEM EORUM ALICUI QUAE SUNT UNIVERSALIA, ALIQUOTIENS AUTEM EORUM QUAE SUNT SINGULARIA, huiusmodi est tamquam si diceret: omnis quidem affirmatio et negatio inesse aut non inesse demonstrat. Et quidquid enuntiatur aut de eo quod est esse proponitur, ut: Plato philosophus est (haec enim propositio Platoni philosophiam inesse constituit), aut de eo quod est /141/ non inesse, ut: Plato philosophus non est (a Platone enim philosophiam diuidens eidem philosophiam non inesse proponit). Ergo quoniam necesse est aut aliquid alicui inesse dicere aut aliquid alicui non inesse, illud quoque necesse est id cui inesse aliquid dicimus aut uniuersale esse (ut cum dicimus: Homo albus est albedinem uniuersali rei inesse monstramus id est homini) aut certe particulare ac singulare, ut si quis dicat: Socrates albus est albedinem enim Socrati singulari substantiae et proprietati incommunicabili inesse signauit. Sed in singularibus siue affirmetur aliquid siue negetur unus oppositionis modus est, qui uim contradictionis optineat. Nam quoniam singulare atque indiuiduum nulla sectione diuiditur, secundum ipsum quoque facta contradictio simplex erit. In his autem quae in uniuersalibus fiunt non est unus modus contradictionis. Nam cum dico Socrates homo est Socrates homo non est sola huiusmodi oppositio, si omnia illa conueniant quae contra argumentatorum importunitates supra iam dicta sunt, ad faciendam contradictionem idonea reperitur. Sin uero tale aliquid subiectum sit de quo aliquid praedicetur quod sit uniuersale et in pluribus (ut ipse ait) natum sit praedicari, non est simplex oppositio contradictionis. Sunt enim earum propositionum quae de uniuersalibus rebus fiunt tres differentiae: una quae omnis complectitur, ut cum dico: Omnis homo animal est alia quae ex indefinita multitudine et innumera pluralitate ad unum propositionis uim colligit atque constringit. /142/ Haec huiusmodi est tamquam si quis dicat: Quidam homo animal est Alia uero est quae neque in pluralitatem propositionem tendit neque in particularitatem redigit, ut ea quae sine ulla determinatione proponitur, ut est: Homo animal est Homo animal non est hic enim nec 'quidam', quod particularitatis, nec 'omnis', quod est uniuersalitatis, adiunximus. Unde fit ut singularitas simpliciter praedicetur, uniuersalitas uero aliquotiens uniuersaliter, ut: Omnis homo animal est homo res uniuersalis uniuersaliter praedicata est. Nam cum sit homo uniuersalis, quod ei adiectum est omnis uniuersalitatem uniuersaliter appellari fecit. Rursus est ut uniuersalitas particulariter praedicetur, ut cum dico Quidam homo animal est 'quidam' particulare determinat sed iunctum ad hominem uniuersalem substantiam particulariter praedicari fecit. Est quoque uniuersale non uniuersaliter praedicare, quotiens sine adiectione uniuersalitatis uel particularitatis simpliciter nomen uniuersale ponitur, ut est: Homo animal est Determinationes autem dicuntur quae rem uniuersalem uel in totum fundunt, ut 'omnis', uel in partem contrahunt, ut 'quidam'. 'Omnis' uero uel 'quidam' quantitatem propositionis determinant, quae quantitas iuncta cum qualitate propositionum uariatur quatuor modis (qualitas autem propositionum in affirmatione et negatione est): aut enim uniuersalem rem uniuersaliter praedicat affirmatiue, ut: Omnis homo animal est aut uniuersalem rem particulariter affirmatiue, ut: Quidam homo animal est aut uniuersalem rem uniuersaliter negatiue, ut: Nullus homo lapis est aut uniuersalem rem particulariter negatiue, ut Quidam homo lapis non /143/ est Oportet autem in his quae uniuersali determinatione proponuntur in ipsis determinationibus fieri negationem, ut quoniam determinatio uniuersalis rei est uniuersaliter, cum dicimus: Omnis homo iustus est si uniuersaliter negabimus, dicamus: Nullus homo iustus est Et quod aio 'nullus' eam uniuersalitatem quae est omnis intercipit, non eam quae est homo. Rursus si idem ipsum: Omnis homo iustus est negare particulariter uelim, dicam: Non omnis homo iustus est per particularem negationem uniuersalitatis uim interimens. In particularibus uero non item. Si enim eam quae est particularis determinatio uniuersalis rei, ut est: Quidam homo iustus est negare uelim, particulariter dicam: Quidam homo iustus non est Hoc autem idcirco fit, quod habet quandam similitudinem atque ambiguitatem, utrum uniuersaliter an sit particulariter dictum, si in uniuersalibus propositionibus negatiuae particulae ad praedicationes potius quam ad terminationes ponantur. Si enim contra hanc affirmationem quae est Omnis homo iustus est ponam hanc quae dicit: Omnis homo iustus non est haec duas res significare uidebitur: et quod nullus homo iustus sit, omnem enim hominem iustum non esse proposuit, et quod sint quidam homines non iusti, omnem enim hominem negauit iustum esse. Hoc autem nihil impedit ut aliquis sit iniustus, aliquis iustus. Nam si est aliquis iustus, non repugnat ne uera sit propositio quae dicit: Omnis homo iustus non est Non est enim iustus omnis homo, si alii iusti sint, alii uero iniusti. Quare quoniam duplicis significationis est, idcirco uniuersalis negationis definitio, quae est nullus, uniuersalis affirmationis tollit determinationem, quae est /144/ omnis. Atque ideo in particularibus negationibus ad ipsam uniuersalitatem affirmationum negatio necesse est apponatur, ut in eo quod est: Omnis homo iustus est illa est ei opposita negatio quae est: Non omnis homo iustus est non illa quae est: Omnis homo iustus non est ne sit ambiguum utrum uniuersaliter an particulariter neget. Dictum est enim hanc negationem quae est: Omnis homo iustus non est et uniuersalitatis interemptionem designare et particularitatis propositionem. Quotiens uero particulare aliquid tollitur, in his non iam ad determinationem sed ad praedicatum particula negationis apponitur, ut in eo quod est: Quidam homo iustus est nullus dicit: Non quidam homo iustus est Neque enim hic ad determinationem particularem, quod est 'quidam', negatio ponitur sed dicimus: Quidam homo iustus non est scilicet ad praedicatum quod est iustus. Unde etiam ad indeterminatas propositiones, quae sunt sine 'omnis' aut 'nullius' aut 'alicuius' determinatione, ad praedicatum semper apponitur particula negatiua, ut est: Homo iustus est Nemo enim dicit: Non homo iustus est sed: Homo iustus non est In singularibus quoque non dico: Non Socrates iustus est sed: Socrates iustus non est Et nisi aliquotiens ambiguitas impediret, ad praedicatum semper negatio poneretur. Sed omnia quaecumque in determinatione ponuntur talia sunt, quae aut totum colligant in affirmatiuo, ut est 'omnis', aut totum perimant in negatiuo, ut est 'nullus', aut colligant in affirmatiuo partem, ut est 'quidam', aut interimant in negatiuo partem, ut 'quidam non', aut in negatiuo perimant totum particulariter, ut est 'non omnis'. Sed 'quidam non' et 'non omnis' particulares negationes sunt. Siue /145/ enim quis partem ex toto subripiat, particulare est quod relinquit, quia a totius perfectione discessit, siue quis totum esse neget, partem relinquat, rursus particulare est quod fit reliquum. Nam cum dico: Quidam homo iustus non est abstuli partem, et rursus cum dico: Non omnis homo iustus est cum negaui omnem, aliquem qui iustus non esset ostendi. Haec igitur, 'omnis' et 'quidam', determinationes planissimae sunt et communi intellegentiae subiectae. Has duae particulares respiciunt negationes, ut ea quae est quidam non determinationem particularem negat, ea uero quae est non omnis uniuersalem negat determinationem sed utraque negationem (ut dictum est) in particularitatem constringunt. Quod autem dicimus 'nullus' proprium quoddam uidetur esse uocabulum. 'Non omnis' enim quod dicitur omnem per aduerbium negatiuum quod est 'non' adimit. Rursus cum dicimus 'quidam non', ei quod est 'quidam' aduerbium quod est 'non' additum a subiecto termino particulare separat. 'Nullus' uero quid separet in uocabulo ipso non monstrat et uidetur quodammodo non potius esse negatio quam affirmatio. Neque enim aduerbium est nec coniunctio. Aduerbium namque atque coniunctio declinationibus carent, nullus uero quod dicimus et generibus subiacet et inflectitur casibus. Quid igitur est? An erit nomen? Sed nulla negatio nomen esse monstratur. Quid sit ergo tali inuestigatione quaerendum est. Videtur enim quod dicitur 'nullus' tale esse tamquam si dicamus nec /146/ unus. Nam qui dicit: Nullus homo animal est tantundem ualet quantum nec unus homo animal est. Quod uero dicimus 'ullus' hoc ab eo deriuatum est quod est unus. Diminutio namque unius ullus est tamquam si diceremus unulus. Ergo plus negat quisquis etiam diminutionem negat, ut si quis dicat non modo non habet gemmam, quod maius est, uerum etiam nec gemmulam, quod est minus. Sic ergo qui negare uult etiam unum plus negat si dicat nec ipsum unius diminutiuum illud esse quod dicitur: ut si quis uelit dicere nec unum esse hominem in theatro, ita dicat: non modo illic unus homo non est, uerum nec ullus. Cum ergo dicimus 'nullus' ita proponimus tamquam si dicamus 'nec ullus'. Tenet igitur haec in se determinatio, quae est 'nullus', uicem negationis et nominis. Negationis quidem in eo quod est nec, nominis uero in eo quod est ullus, quod est diminutiuum unius. Ita igitur maxima fit negatio rei paruissimae quod est unus, si ipsius diminutiuum quoque subtrahat, quod est ullus. Quare et omnem et quendam statim tollit negatio, quae unius quoque ipsius diminutiuum praedicatione subducit, ut ea quae est: Nullus homo iustus est Hoc enim tantum est, tamquam si dicat "Non ullus homo iustus est", hoc idem ualet tamquam si dicatur "Nec unus homo iustus est". Quare quoniam de his sufficienter est dictum, ad Aristotelis uerba consequenti ordine ueniamus. SI ERGO UNIVERSALITER ENUNTIET IN UNIVERSALI QUONIAM EST AUT NON, ERUNT CONTRARIAE ENUNTIATIONES. DICO AUTEM IN UNIVERSALI ENUNTIATIONEM /147/ UNIVERSALEM, UT OMNIS HOMO ALBUS EST, NULLUS HOMO ALBUS EST. Demonstrare oppositionem contradictionis intendit. Sed quoniam uiam reperiendae ordinemque permiscuit, idcirco nos pauca quaedam prius ordinata expositione praedicimus, ne lector confusionis caligine atque obscuritate turbetur. Omnium propositionum quae sunt simplices, quas categoricas Graeci uocant, nos praedicatiuas dicere possumus, quatuor sunt diuersitates: aut enim est affirmatio et negatio uniuersalis, ut est: Omnis homo iustus est Nullus homo iustus est aut affirmatio et negatio particularis, ut est: Quidam homo iustus est Quidam homo iustus non est aut affirmatio et negatio indefinita, ut: Homo iustus est Homo iustus non est aut de singulari subiecto affirmatio et negatio, ut: Cato iustus est Cato iustus non est Harum uero inter se ueritas falsitasque non se habet similiter sed diuerse. Et prius de uniuersalibus atque particularibus id est de his quae determinatae sunt dicendum est, post de reliquis disputabitur. Disponantur igitur affirmatio uniuersalis quae est: Omnis homo iustus est et contra hanc negatio uniuersalis quae est: Nullus homo iustus est sub his autem, sub affirmatione quidem uniuersali particularis affirmatio quae est: Quidam homo iustus est sub uniuersali negatione particularis negatio quae est: Quidam homo iustus non est Hoc autem monstrat subiecta descriptio: Omnis homo iustus est Nullus homo iustus est Quidam homo iustus est Quidam homo iustus non est. Hae igitur duae uniuersalis affirmatio et particularis affirmatio dicuntur subalternae, rursus uniuersalis negatio /148/ et particularis negatio dicuntur subalternae, idcirco quoniam particularitas semper sub uniuersalitate concluditur. In quibus illud est considerandum, quod ubi est affirmatio uniuersalis uera affirmatio quoque particularis uera est et ubi negatio uniuersalis uera est particularis quoque uera est. Nam si uera est: Omnis homo animal est uera est: Quidam homo animal est Et si uera est quoniam Nullus homo lapis est uera quoniam Quidam homo lapis non est At si falsa sit particularis affirmatio, ut ea quae est: Quidam homo lapis est falsa est uniuersalis affirmatio: Omnis homo lapis est Idem in negatione. Si enim negatio particularis falsa est, ut: Quidam homo animal non est falsa est uniuersalis: Nullus homo animal est Ita ut praecedunt uniuersales in uero, eodem modo praecedunt particulares in falso. Dicuntur uero affirmatio uniuersalis et negatio uniuersalis contrariae. Hoc autem idcirco quoniam contrariorum huiusmodi natura est, ut longissime a se distent, et si aliquam inter se habeant medietatem, non semper alterum ipsorum subiecto insit, ut album et nigrum: non possumus dicere quoniam omne corpus aut album aut nigrum est. Potest enim nec album esse nec nigrum et utrumque falsum esse quod dicitur, idcirco quoniam est medius color. Quod si non habent medietatem, alterum ipsorum necesse est inhaerere subiecto, ut cum dicimus omne corpus aut quietum est aut mouetur, horum nihil est medium et necesse est omne, corpus uel consistere uel moueri. Ut autem simul in eodem possint esse contraria fieri non potest. Neque enim possibile est ut idem album nigrumque sit. Quod in affirmationibus et negationibus uniuersalibus apparet. /149/ Negatiua enim et affirmatiua uniuersalis plurimum quidem a se distant. Nam quod illa ponit omnibus, illa omnibus tollit et totum negat. Namque dicit: Omnis homo iustus est omnem hominem ponit, quae dicit: Nullus homo iustus est nihil eorum quae in humanitatis definitione sunt iustum esse concedit. Ita ergo a se longissime discrepant. Ad hoc si ea quae significant habent inter se aliquam medietatem, unam ueram, unam falsam esse non est necesse, ut in eo quod est: Omnis homo iustus est Nullus homo iustus est quoniam potest quaedam esse medietas, ut: Nec nullus homo iustus sit (cum sit quidam); Nec omnis homo iustus sit (cum non sit quidam), et possunt utraeque falsae et affirmatio et negatio reperiri. Neque enim uerum est aut omnem hominem esse iustum aut nullum hominem esse iustum. Quocirca potest fieri ut in his in quibus aliqua medietas inuenitur uniuersalis affirmatio et uniuersalis negatio ueritatem falsitatemque non diuidant sed utraeque sint falsae, ad exemplum scilicet contrariorum quae aliquam inter se continent medietatem. Potest enim in illis fieri ut utraque contraria possint non inesse subiecto, sicut supra monstrauimus. In his uero quae medietate carent necesse est una uera sit semper, altera semper falsa, ut in eo quod est: Omnis homo animal est Nullus homo animal est Hae propositiones huiusmodi sunt, ut una uera sit, una falsa, idcirco quoniam inter animal esse et non esse nihil interest, ad eorum scilicet contrariorum similitudinem quae medietate carent. In illis /150/ enim necesse erat alterum inesse subiecto. Sic ergo uniuersalis affirmatio et uniuersalis negatio utraeque falsae esse possunt, ut uero una uera sit, altera falsa, id quoque conceditur: ut utraeque sint uerae fieri non potest, sicut illud quoque uerum est contraria simul esse non posse. Rectissime igitur uniuersalis affirmatio uniuersalisque negatio contrariae nominantur. Particularis autem affirmatio quae est: Quidam homo iustus est et particularis negatio quae est: Quidam homo iustus non est uniuersalibus et contrariis contrarias proprietates habent. Illae enim simul uerae esse non poterant, ut uero essent simul falsae saepe nulla ratione uetabatur. Particulares uero ut utraeque uerae sint euenire potest, ut utraeque falsae sint fieri non potest: ut in eo quod est: Quidam homo iustus est uerum est, Quidam homo iustus non est id quoque uerum est; ut utraeque falsae sint inueniri non potest. Et hoc quidem sunt contrariis dissimiles. Similes autem eisdem uidentur quod sicut contrariae aliquotiens uerum falsumque diuidunt, ut una uera sit, altera falsa, ita quoque et particulares una uera potest esse, altera falsa, ut: Quidam homo animal est Quidam homo animal non est Seruant autem stabilem incommutabilemque ordinem et similitudinis et contrarietatis. Contrariae enim quoniam possunt esse utraeque falsae, in quibuscumque utraeque falsae contrariae reperiuntur, in his subcontrariae utraeque uerae sunt. Sed quoniam utraeque contrariae uerae inueniri non possunt, ideo utraeque subcontrariae falsse nequeunt reperiri, ut in eo quod est: Omnis homo iustus est /151/ Nullus homo iustus est Quoniam hae falsae sunt, hae quas sub se continent particulares uerae sunt, ut est: Quidam homo iustus est Quidam homo iustus non est Sed si uniuersales inter se uerum falsumque diuidunt et una uera est, altera falsa, particulares quoque idem facient, ut in eo quod est: Omnis homo animal est Nullus homo animal est uniuersalis affirmatio uera est, falsa negatio. Sed cum dico: Quidam homo animal est Quidam homo animal non est particularis affirmatio uera est, falsa negatio particularis. Hae igitur dicuntur subcontrariae, uel quod sunt sub contrariis positae uel quod ipsae superioribus sub quibus sunt contrarias (ut dictum est) proprietates habent. In hac igitur recta oppositione contrariarum et subcontrariarum in superioribus utrisque falsitas esse potest, numquam ueritas; in inferioribus uero utrisque quidem ueritas inesse potest, numquam falsitas. Sin uero quis respiciat angulares et uniuersalem affirmationem particulari opponat negationi uniuersalemque negationem particulari comparet affirmationi, una uera semper, falsa altera reperietur nec umquam fieri potest, ut affirmatione uniuersali uera particularis negatio non falsa sit uel hac uera non illam falsitas continuo subsequatur. Rursus si negatio uniuersalis uera est, falsa particularis affirmatio; si particularis affirmatio uera, falsa uniuersalis negatio. Licet autem hoc et in subiecta descriptione metiri et in aliis quoque terminis quoscumque sibi mens considerantis affinxerit idem uidebit. Nam in eo quod est: Omnis homo iustus est quoniam haec falsa est, uera est: Quidam homo iustus non est et rursus in eo quod est: Nullus homo iustus /152/ est falsa negatione uera est affirmatio: Quidam homo iustus est Hae autem uniuersalis affirmatio et particularis negatio quae sunt angulares et uniuersalis negatio et particularis affirmatio quae ipsae quoque sunt angulares contradictoriae nominantur. Et haec illa est quam quaerit contradictio, in qua una semper uera sit, altera semper falsa. Superioris autem disputationis integrum descriptionis subdidimus exemplar quatenus quod animo cogitationeque conceptum est oculis expositum memoriae tenacius infigatur. His ergo ita sese habentibus indefinitas propositiones singularesque uideamus. Et primum de indefinitis disputandum est. Indefinitae igitur per se ueritatem /153/ falsitatemque non diuidunt. Etenim cum dico: Homo iustus est Homo iustus non est utrasque ueras esse contingit indefinitas. Quocirca eas a contradictione separamus: contradictio enim constituitur (ut saepe dictum est) eo quod numquam utraeque uerae aut utraeque falsae reperiri queant sed una semper ueritatis, altera falsitatis capax est. Sed quae uniuersalitatem proferunt indefinitam, illae definitarum particularium uim tenent. Tale est enim quod dico homo iustus est, tamquam si dicam Quidam homo iustus est et rursus tale est quod dico: Homo iustus non est tamquam si dicam: Quidam homo iustus non est Hoc illa res approbat, quod quemadmodum definitae et particulares in aliquibus uerae esse possunt, in aliquibus falsum uerumque diuidunt, numquam uero utrasque falsas esse contingit, ita quoque in indefinitis uniuersale significantibus utrasque simul ueras esse contingit, ut in eo quod dicimus: Homo iustus est Homo iustus non est utrasque falsas proferre impossibile est sed unam ueram, alteram falsam in his facillime reperimus, in his scilicet terminis qui naturaliter et necessario subiectis substantiis inhaerescunt uel his inesse non possunt: ut quoniam animal homini ex necessitate inest, si quis dicat: Homo animal est idque negetur: Homo animal non est uel: Homo lapis est Homo lapis non est una uera statim falsa altera reperitur. Atque ideo hae contra uniuersales uniuersaliter praedicatas faciunt contradictionem. Nam si contra illam quae est: Omnis homo iustus est ea quae est: Homo iustus non est in oppositione constituatur, una semper uera est, altera falsa; et si contra eam quae est: Nullus homo iustus est indefinita propositio /154/ quae est homo iustus est opponatur, uerum inter se propositiones falsumque distribuunt, sicut definitae quoque uniuersalium propositiones secundum particulares atque uniuersales oppositae quantitates contradictorias faciunt oppositiones. Quare constat eas quae uniuersale non uniuersaliter proferunt et sunt indefinitae neque particulare neque uniuersale proferentes ipsas quidem non semper inter se uerum falsumque diuidere, particularibus tamen definitis esse consimiles. Singulares uero quae sunt unum oppositionis inter se modum tenent: has si ad idem subiectum, ad idem praedicatum, ad eandem partem, ad idem tempus, ad eandem relationem, eodem modo proposueris, inter se uerum falsumque distribuunt, ut est: Socrates iustus est Socrates iustus non est Sunt igitur duae contradictiones: una quae fit in uniuersalibus angulariter particularibus contra positis, altera quae fit in singularibus cum omnibus his quas in Sophisticis Elenchis exposuit determinationibus opposita. Quare quoniam quemadmodum se habeant propositiones quoque modo faciant contradictorias oppositiones ostendimus, ad ipsa Aristotelis uerba ueniamus, in quibus per haec ante praecognita facilis poterit euenire cognitio. SI ERGO UNIVERSALITER ENUNTIET IN UNIVERSALI QUONIAM EST AUT NON, ERUNT CONTRARIAE ENUNTIATIONES. DICO AUTEM IN UNIVERSALI ENUNTIATIONEM UNIVERSALEM, UT OMNIS HOMO ALBUS EST, NULLUS HOMO ALBUS EST. Superioris descriptionis intellegentiam plenius notat. Ait enim: quando res uniuersalis uniuersaliter designatur /155/ et eam quis uniuersaliter affirmat, si eandem alter uniuersaliter neget, ita sibimet comparatas propositiones esse contrarias. Atque in hoc suam sententiam manifestius ostendit. Ait enim DICO AUTEM UNIVERSALEM ENUNTIATIONEM IN UNIVERSALI, UT OMNIS HOMO ALBUS EST. Nam cum uniuersalis sit homo, in uniuersali homine uniuersalis est enuntiatio, per quam dicitur omnis homo. Res ergo uniuersalis (id est homo) per 'omnis' quae est determinatio uniuersaliter praedicata est et hoc affirmatiue. Negatiue uero uniuersaliter ita dicetur: Nullus homo albus est 'nullus' enim uniuersalitas uniuersalitati quae est homo adiecta est. Hoc modo igitur in uniuersali uniuersaliter enuntiantes affirmatio et negatio contrariae sunt, sicut et ipse testatur et nos in superiore expositione digessimus. QUANDO AUTEM IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER, NON SUNT CONTRARIAE, QUAE AUTEM SIGNIFICANTUR EST ESSE CONTRARIA. DICO AUTEM NON UNIVERSALITER ENUNTIARE IN HIS QUAE SUNT UNIVERSALIA, UT EST ALBUS HOMO, NON EST ALBUS HOMO. CUM ENIM UNIVERSALE SIT HOMO, NON UNIVERSALITER UTITUR ENUNTIATIONE. OMNIS NAMQUE NON UNIVERSALE SED QUONIAM UNIVERSALITER CONSIGNIFICAT. Volenti indefinitam propositionem qualis esset ostendere non modo auferenda fuit ab uniuersali termino uniuersalis determinatio, uerum etiam particularis et oportuit dici hoc modo: quando autem in uniuersalibus non uniuersaliter neque particulariter, non sunt contrariae. Nunc autem quoniam /156/ non addidit particulariter, uidetur non de indefinitis, in quibus neque uniuersalitas neque particularitas adest sed tantum de particularibus loqui, a quibus solum uniuersale non etiam particulare subtraxit. Sed quid uelit ostendere ipse conuenientibus exemplis edocuit. Non enim posuit exempla particularis propositionis sed indefinitae. Ait enim DICO AUTEM NON UNIVERSALITER ENUNTIARE IN HIS QUAE SUNT UNIVERSALIA, UT EST ALBUS HOMO, NON EST ALBUS HOMO. Quod si particularem monstrare uoluisset, ita diceret: ut est: Quidam homo albus Non est quidam homo albus Sed quoniam per exemplum quid uellet ostendit, nos quoque superiori propositioni quae est: quando autem in uniuersalibus non uniuersaliter, deesse putemus aut particulariter, ut et particularitatem et uniuersalitatem ex tota auferat dictione ut post exempla docuerunt non eum loqui de particulari sed de indefinita. Quare hoc dicit: at si neque uniuersales sint propositiones neque particulares, quod subaudiendum est, illae non sunt contrariae. Sunt enim contrariae quae uniuersaliter uniuersalem terminum proponunt, indefinitae uero ad uniuersalem terminum uniuersalem terminationem non habent. Idcirco autem ab indefinitis uniuersalitatem solam et non particularitatem quoque seiunxit, quod indefinitas propositiones a contrariis solum, non etiam a particularibus segregabat. Quod autem dico tale est: si uellet ostendere indefinitas propositiones proprie, neque particulares esse neque uniuersales diceret. Quae /157/ autem in uniuersali neque uniuersaliter neque particulariter proponuntur, id est quae neque uniuersales sunt neque particulares, indefinitae sunt. Nam quae neque uniuersales sunt neque particulares, hae neque contrariae sunt neque subcontrariae. Subcontrariae quidem idcirco non sunt, quia non habent additam particularem determinationem; idcirco uero contrariae non sunt, quia determinatio uniuersalis in his non est. Nunc autem cum tantum uellet ostendere eas contrarias non esse, de subcontrariis uero in praesenti uellet omittere, has esse indefinitas quae uniuersale determinatum uniuersaliter non haberent dixit, ut scilicet has non esse contrarias intellegeremus. Idcirco uero non adiecit particularitatem eas non habere, quoniam a solis contrariis separare indefinitas uolebat, non etiam a subcontrariis. Ergo si indefinitas a contrariis et subcontrariis separare uoluisset, ita diceret: QUANDO AUTEM IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER nec particulariter, NON SUNT CONTRARIAE neque subcontrariae. Sed quoniam non eas uolebat nunc non esse subcontrarias demonstrare sed tantum non esse contrarias, idcirco ei dicto quod est QUANDO AUTEM IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER non addidit uel particulariter. Hoc enim si addidisset, ad subcontrarias tenderet, de quibus nihil est additum. Quare hoc dicit: hae quae indefinitae sunt, quoniam non habent uniuersalitatem, contrariae non sunt. Sed cum per se quidem contrariae non sint, possunt tamen quaedam significare contraria. Hoc quid sit multipliciter expositorum sententiis expeditur. Herminus namque dicit idcirco indefinitas posse aliquando significare /158/ contraria, cum ipsae careant contrarietate, quippe quae uniuersalium rerum sunt, additum tamen uniuersale non habent, in solis his quibus ea quae affirmantur aut negantur subiecto naturaliter insunt: ut cum dicimus: Homo rationalis est Homo rationalis non est quoniam rationalitas huiusmodi est quae in natura sit hominis, affirmatio et negatio inter se uerum falsumque diuidunt et quaedam quodammodo ab his contraria designantur. Sed nihil hoc attinet ad contraria significanda in his quae sunt indefinitae. Nam etiam particulares ipsae quoque in talibus uerum falsumque diuidunt, ut est: Quidam homo rationalis est Quidam homo rationalis non est Has ergo secundum Herminum uidemus posse significare contraria. Cur ergo in his quoque dixit quoniam contrariae quidem non sunt, QUAE AUTEM SIGNIFICANTUR EST ESSE CONTRARIA? Alexander autem hoc dicit: quoniam indefinitae sunt hae, nihil eas, inquit, prohibet sicut ad particulares ita quoque ad uniuersales reducere, quae uidentur esse contrariae, ut in eo quod est homo animal est, homo animal non est, quoniam hae propositiones indefinitae sunt, possunt accipi et quasi contrariae. Nam si dicimus homo animal est, potest ita accipi tamquam si dicamus omnis homo animal est, et rursus homo animal non est ita audiri potest tamquam si dicatur nullus homo animal est. Cum autem dicitur: Homo ambulat Homo non ambulat non ad contrarias sed ad subcontrarias mens ducitur auditoris. /159/ Quocirca possunt indefinitae aliquando significare contraria, quoniam eo ipso quod sunt indefinitae nihil eas prohibet ad contrariorum significationem uniuersaliumque reduci. Et haec quidem sententia habet aliquid rationis, non tamen integre id quod ab Aristotele dicitur ostendit. Et meliorem sententiam sponte reiecit, quam post Porphyrius approbauit. Sunt enim quaedam negationes quae intra se affirmationis eius quam negant retineant contrarietatem, ut in eo quod est: Sanus est Non est sanus id quod dicitur -- "Non est sanus" -- significat "Aeger est", quod est contrarium sano esse. Rursus cum dicimus: Homo albus est si contra hanc negemus per eam quae dicit: Homo albus non est significare poterit quoniam homo niger est (nam qui niger est albus non est) sed nigrum esse et album esse contrarium est. Quare significant quaedam negationes affirmationesque contraria sed hoc non semper. Nam in eo quod est: Homo ambulat Homo non ambulat nullum contrarium continetur. Ambulationi enim nihil est contrarium. Atque ideo dicit has quidem contrarias non esse, idcirco quod cum sint uniuersales non uniuersaliter enuntientur, posse autem aliquotiens contraria significare, cum intra negationem contrarium affirmationis includitur. Aspasius uero et Alexandri et hanc posteriorem probauit. Nos uero dicimus non quidem Alexandri sententiam abhorrere ratione sed hanc esse meliorem. /160/ Nam quod ait QUANDO AUTEM IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER, NON SUNT CONTRARIAE, QUAE AUTEM SIGNIFICANTUR EST ESSE CONTRARIA, ab Alexandro non est expositum sed tantum dictum quando possint esse propositiones ipsae contrariae. A Porphyrio uero expositum diligenter est quando ea quae significantur possint esse contraria, quod ipse Aristotelis textus expressit. Quamquam Alexander quoque eandem quam Porphyrius posuit uiderit expositionem, eam tamen (ut dictum est) sponte reiecit et sibi huius expositionis confirmauit sententiam displicere. Mihi uero aut utraeque recipiendae expositiones uidentur aut melior iudicanda posterior. Hoc enim ipse quoque Aristoteles quodammodo subter ostendit cum dicit: SIMUL ENIM VERUM EST DICERE QUONIAM EST HOMO ALBUS ET NON EST HOMO ALBUS, ET EST HOMO PROBUS ET NON EST HOMO PROBUS. SI ENIM TURPIS, ET NON PROBUS; ET SI FIT ALIQUID, ET NON EST. Cuius quidem loci quae sit expositio, cum ad id uenerimus, demonstrabimus. Cognoscendum autem est et memoria retinendum, quod quaecumque propositiones uniuersales uniuersaliter fuerint praedicatae, si hae affirmatiuae, illae uero sint negatiuae, semper utrasque esse contrarias, si nihil aequiuocationis aut temporis aut aliorum quae supra determinata sunt ad faciendam oppositionem contrarietatis impediat. Non tamen omnes quaecumque contrariae sunt, hae aut in uniuersalibus uniuersaliter ponunt enuntiationem aut una affirmatiua est, altera negatiua, ut in eo quod est: Socrates sanus est Socrates aeger est Hic enim neque in uniuersali uniuersalitas posita est neque /161/ rursus una est affirmatio, altera uero negatio sed sunt contrariae propositiones. Contraria enim sunt quae significant quocirca rectissime dictum est, quod quaecumque in uniuersalibus rebus uniuersaliter enuntiarent, si una earum esset affirmatiua, altera negatiua, statim naturaliter essent contrariae: quae autem contrariae essent, non necesse esse eas uel uniuersale uniuersaliter enuntiare uel unam esse affirmatiuam, alteram negatiuam sed aliquotiens quidem posse has esse contrarias, quae uniuersale in uniuersalibus non significarent sed hoc in his tantum quae essent in subiecto de quo fit affirmatio naturaliter, ut in eo quod est animal et homo. Cum dicimus: Homo animal est quoniam inest in natura hominis animal, idcirco haec affirmans illa negans uidentur esse contraria, quamquam illic nulla determinatio neque particularitatis neque uniuersalitatis addatur... * * * IN EO VERO, QUOD PRAEDICATUR UNIVERSALE, UNIVERSALE PRAEDICARE UNIVERSALITER NON EST VERUM; NULLA ENIM AFFIRMATIO ERIT, IN QUA DE UNIVERSALI PRAEDICATO UNIVERSALE PRAEDICETUR, UT OMNIS HOMO OMNE ANIMAL EST. Quod dicit huiusmodi est: omnis propositio simplex duobus terminis constat. His saepe additur aut uniuersalitatis aut particularitatis determinatio. Sed ad /162/ quam partem hae determinationes addantur exponit uidetur enim Aristoteli praedicato termino terminationem non oportere coniungi. In hac enim propositione quae est: Homo animal est quaeritur, subiectumne debeat cum determinatione dici, ut sit: Omnis homo animal est an praedicatum, ut sit: Homo omne animal est an utrumque, ut sit: Omnis homo omne animal est Sed neutrum eorum quae posterius dicta sunt fieri oportet. Namque ad praedicatum numquam determinatio iungitur sed tantum ad subiectum. Neque enim uerum est dicere: Omne animal omnis homo est idcirco quoniam omnis praedicatio aut maior est subiecto aut aequalis (ut in eo quod dicimus omnis homo animal est plus est animal quam homo, et rursus in eo quod dicimus homo risibilis est risibile aequatur homini), ut autem minus sit praedicatum atque angustius subiecto fieri non potest. Ergo in his praedicatis quae subiecto maiora sunt, ut in eo quod est animal, perspicue falsa propositio est, si determinatio uniuersalitatis ad praedicatum terminum ponitur. Nam si dicamus: Homo omne animal est animal quod maius est homine per hanc determinationem ad subiectum hominem usque contrahimus, cum non solum ad hominem sed ad alia quoque nomen animalis possit aptari. Rursus in his quae aequalia sunt idem euenit. Nam si dico: Omnis homo omne risibile est primum si ad humanitatem ipsam referam superfluum est adicere determinationem; quod si ad singulos quosque homines, falsa est propositio. Nam cum dico: Omnis homo omne risibile est hoc uideor significare: /163/ singuli homines omne risibile sunt, quod fieri non potest. Non igitur ad praedicatum sed ad subiectum ponenda determinatio est. Verba autem Aristotelis hoc modo sunt et ad hanc sententiam dicuntur: in his praedicatis quae sunt uniuersalia his adicere uniuersale aliquid, ut uniuersale praedicatum uniuersaliter praedicetur, non est uerum. Hoc enim est quod ait: IN EO VERO QUOD PRAEDICATUR UNIVERSALE, id est quod habet praedicatum uniuersale, ipsum UNIVERSALE PRAEDICARE UNIVERSALITER NON EST VERUM. In praedicato enim uniuersali, id est quod uniuersale est et praedicatur, id ipsum praedicatum, quod uniuersale est, uniuersaliter praedicare, id est adiecta determinatione uniuersalitatis, non est uerum. Neque enim potest fieri ut ulla sit affirmatio in qua de uniuersali praedicato uniuersalis determinatio praedicetur. Eiusque rei notionem exemplo aperit dicens, ut: Omnis homo omne animal Hoc autem quam sit inconueniens supra iam diximus. OPPONI AUTEM AFFIRMATIONEM NEGATIONI DICO CONTRADICTORIE, QUAE UNIVERSALE SIGNIFICAT EIDEM, QUONIAM NON UNIVERSALITER, UT: OMNIS HOMO ALBUS EST, NON OMNIS HOMO ALBUS EST, NULLUS HOMO ALBUS EST, EST QUIDAM HOMO ALBUS; CONTRARIE VERO UNIVERSALEM AFFIRMATIONEM ET UNIVERSALEM NEGATIONEM, UT: OMNIS HOMO IUSTUS EST, NULLUS HOMO IUSTUS EST. QUOCIRCA HAS QUIDEM IMPOSSIBILE EST SIMUL VERAS ESSE, HIS VERO OPPOSITAS CONTINGIT IN EODEM, /164/ UT: NON OMNIS HOMO ALBUS EST, EST QUIDAM HOMO ALBUS. Quae sit integra contradictio his uerbis ostendit. Ait enim illam esse oppositionem contradictoriam, quaecumque dicit non esse uniuersaliter rem uniuersalem anutra eam quae rem uniuersalem uniuersaliter proponit. Atque hoc est quod ait: OPPONI AUTEM AFFIRMATIONEM NEGATIONI DICO CONTRADICTORIE QUAE UNIVERSALE SIGNIFICAT EIDEM, QUONIAM NON UNIVERSALITER, ut ei quae est: Omnis homo iustus est opponitur ea quae uniuersale significat non tamen uniuersaliter, ut ea quae est: Quidam homo iustus non est Hominem enim uniuersalem significat non uniuersaliter, ut cum dicit: Non omnis homo iustus est Haec est contradictoria oppositio, ut si sit uniuersalis affirmatio, sit particularis negatio, si sit uniuersalis negatio, sit particularis affirmatio. Angulares enim (ut dictum est) solae faciunt contradictionem. Verba igitur se obscure habent sed sententia manifesta est. Dicit enim eam opponi contradictorie affirmationem negationi uel negationem affirmationi, quaecumque id, quod res altera uniuersale uniuersaliter significaret idem significaret non uniuersaliter quod esset uniuersale, ut in his quas supra diximus: ut haec quae est: Omnis homo iustus est rem uniuersalem uniuersaliter significauit; illa quae est: Non omnis homo iustus est eidem affirmationi opposita de homine uniuersali non uniuersaliter negauit dicens: Non omnis homo iustus est Rursus ea quae dicit: Nullus homo iustus est /165/ rem uniuersalem uniuersaliter negauit dicens 'nullus'; ea uero quae dicit: Quidam homo iustus est rem uniuersalem particulariter affirmauit et non uniuersaliter. Hominem enim quendam iustum esse proposuit sed non hominem uniuersaliter enuntiauit rem uniuersalem. Persequitur ergo proprietates omnes propositionum. Ait enim: CONTRARIE VERO UNIVERSALEM AFFIRMATIONEM ET UNIVERSALEM NEGATIONEM. Sicut enim supra dixit eas quae uniuersaliter uniuersale significarent uel in affirmatione uel in negatione esse contrarias, ita nunc quoque idem repetit contrarias esse dicens uniuersalem affirmationem uniuersalemque negationem. Earumque ponit exempla, quae utrasque uniuersales monstrarent, UT: OMNIS HOMO IUSTUS EST NULLUS HOMO IUSTUS EST Harum autem quae proprietas esset proposuit dicens: huiusmodi propositiones impossibile esse utrasque sibi in ueritate inuicem consentire, quae autem his essent oppositae contingere utrasque ueras esse. Sunt autem oppositae his utraeque particulares: uniuersali enim affirmationi particularis negatio opponitur et uniuersali negationi particularis affirmatio opposita est. Quocirca hae duae particularis affirmatio et particularis negatio, quae oppositae sunt affirmationi et negationi uniuersalibus angulariter, hae possunt aliquando esse uerae. Et in eodem, ut in eo quod est: Quidam homo iustus est Quidam homo iustus non est Sed: Quidam homo iustus est opposita est ei quae est: Nullus homo iustus est illa uero quae est: Quidam homo iustus non est opposita est ei quae est: Omnis homo iustus est Sed utraeque inter se, id est: Quidam homo iustus est et: /166/ Quidam homo iustus non est in ueritate consentiunt. Hoc est ergo quod ait: HIS VERO OPPOSITAS CONTINGIT IN EODEM easque designat exemplis, UT NON OMNIS HOMO ALBUS EST, EST QUIDAM HOMO ALBUS. Positis ergo duabus propositionibus, affirmatione uniuersali et uniuersali negatione, ars danda est, quatenus earum inueniantur opposita. Opposita autem dico contradictorie, non contrarie neque ullo alio modo. Sit enim haec affirmatio: Omnis homo iustus est et haec negatio: Nullus homo iustus est Contra affirmationem quae est: Omnis homo iustus est uidentur ergo esse negationes hae -- una: Nullus homo iustus est altera: Quidam homo iustus non est altera: Non omnis homo iustus est et postrema indefinita: Homo iustus non est Quae harum igitur contra eam quae est: Omnis homo iustus est contradictorie constituitur? Contradictorie autem uoco oppositionem, in qua affirmatio et negatio neque uerae utraeque sint neque falsae utraeque sed una semper uera, alia falsa. Si ergo opponatur contra eam quae est: Omnis homo iustus est ea quae est: Nullus homo iustus est uniuersalis scilicet negatio, non est oppositio; utraeque enim falsae sunt. Si uero opponatur ea quae est: Homo iustus non est indefinita, nec ipsa quoque facit oppositionem. Quoniam enim indefinita est, potest aliquotiens pro uniuersali negatione pro exspectatione auditoris intellegi. Quocirca nec ipsa facit oppositionem. Si enim hoc modo audita sit, cum ita accipitur ut contraria, simul eas falsas inueniri contingit. Restat ergo, ut aut ea sit quae est: Non omnis homo iustus est aut ea quae est: Quidam homo iustus non est Sed hae sibi consentiunt. Idem enim dicit qui proponit Quidam homo iustus non est et idem qui dicit Non omnis homo iustus est Nam si quidam homo iustus non est, non omnis homo iustus est; et si non omnis homo iustus est, quidam homo iustus non est. Quare utraeque particulares negationes contradictorie opponuntur contra uniuersalem affirmationem. In his enim neque uerae utraeque sunt neque utraeque falsae sed una uera, altera falsa rursus sit negatio uniuersalis ea quae est: Nullus homo iustus est Contra hanc uidentur oppositae affirmationes hae: Omnis homo iustus est Homo iustus est Quidam homo iustus est Sed contra eam quae est: Nullus homo iustus est si opponitur ea quae est: Omnis homo iustus est possunt esse utraeque falsae; quare non opponuntur contradictorie. At uero etiam ea quae dicit: Homo iustus est quoniam indefinita est, potest ita in aliquibus intellegi tamquam si dicat: Omnis homo iustus est Quod si sic est, poterit aliquando cum ea negatione quae est: Nullus homo iustus est simul esse falsa; quare non est opposita relinquitur ergo, ut ea quae est: Quidam homo iustus est contra eam quae est: Nullus homo iustus est contradictorie uideatur opposita. Angulariter igitur requirendae sunt, ut contra uniuersalem affirmationem illa ponatur quae sub uniuersali negatione est, contra uniuersalem negationem illa contradictorie constituatur quae est sub uniuersali affirmatione. Quod scilicet uolens Aristoteles ostendere sic ait: /168/ QUAECUMQUE IGITUR CONTRADICTIONES UNIVERSALIUM SUNT UNIVERSALITER, NECESSE EST ALTERAM VERAM ESSE VEL FALSAM ET QUAECUMQUE IN SINGULARIBUS SUNT, UT EST SOCRATES ALBUS, NON EST SOCRATES ALBUS. In illis enim quae contradictoriae sunt uniuersalibus uniuersaliter praedicatis, in his uerum semper falsumque diuiditur. Contradictoriae autem sunt uniuersalis affirmationis particularis negatio et uniuersalis negationis particularis affirmatio. In his igitur una semper uera est, altera semper falsa. Atque hoc est quod ait: QUAECUMQUE IGITUR CONTRADICTIONES UNIVERSALIUM SUNT UNIVERSALITER, et hic distinguendum est ut intellegatur sic: quaecumque igitur contradictiones sunt uniuersalium propositionum uniuersaliter propositarum, necesse est alteram ueram, alteram falsam esse. Et in his primum diuiditur ueritas falsitasque, quae sibi et qualitate et quantitate oppositae sunt: qualitate quod illa negatio est, illa affirmatio, quantitate quod illa uniuersalis, illa particularis est. Secundo autem modo in his quae sunt singularia, si nullae argumentatorum nebulae sint, ueritas falsitasque diuiditur, ut in eo quod est: Socrates albus est Socrates albus non est Una enim uera est altera falsa, si (ut dictum est) nulla ambiguitas aequiuocationis impediat. QUAECUMQUE AUTEM IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER, NON SEMPER HAEC VERA EST, ILLA VERO FALSA. SIMUL ENIM VERUM EST DICERE QUONIAM /169/ EST HOMO ALBUS ET NON EST HOMO ALBUS, ET EST HOMO PROBUS ET NON EST HOMO PROBUS. SI ENIM TURPIS, ET NON PROBUS; ET SI FIT ALIQUID, ET NON EST. VIDEBITUR AUTEM SUBITO INCONVENIENS ESSE, IDCIRCO QUONIAM VIDETUR SIGNIFICARE NON EST HOMO ALBUS SIMUL ETIAM QUONIAM NEMO HOMO ALBUS. HOC AUTEM NEQUE IDEM SIGNIFICAT NEQUE SIMUL NECESSARIO. Propositiones eas, quae in uniuersalibus non uniuersaliter proferuntur, non semper ueras esse uel falsas conatur ostendere. Hoc autem per contraria monstrat. Ea enim propositio quae est: Homo albus est et huius negatio quae est: Homo albus non est hoc modo ostenduntur uerum et falsum inter se interdum non posse diuidere: nam si uerum est, ut hae duae affirmationes: Est homo albus et Est homo niger utraeque uno tempore uerae sint, uerum est quoque affirmationem indefinitam et indefinitam negationem utrasque ueras aliquotiens inueniri. Nam si uerum est quoniam est homo albus, uerum itidem quoniam est homo niger (nam cum Gallus sit candidus, Aethiops nigerrimus inuenitur): simul ergo uerum est dicere quoniam est homo albus et est homo niger. Sed qui niger est albus non est: simul ergo uerum est dicere quoniam est homo albus et non est homo albus. Idem quoque et de probo et turpi. Nam si uerum est dicere quoniam est homo probus, si quis hoc de philosopho dicat, et rursus uerum est quoniam /170/ est homo turpis, si quis hoc de Sulla diceret, uerum est utrumque, et quoniam est homo probus et quoniam est homo turpis. Sed qui turpis est, probus non est: simul igitur uerum est dicere quoniam EST HOMO PROBUS ET NON EST HOMO PROBUS. Sed uidebitur fortasse aliquid sibi dixisse contrarium et difficilior procedit ostensio, quae per huiusmodi exempla proponitur, quae contraria esse uideantur. Albus enim et niger et probus et turpis contraria sunt et fortasse dubitet quidam, utrum uno tempore contraria haec in aliquibus ualeant reperiri. Sed adiecit exemplum aliud, quod cum contrarium non sit, tamen ex eo sicut in contrariis quoque negatio procreatur: ut si quis dicat: Est homo probus et alius dicat: Fit homo probus si quis uel alio docente uel se ipso corrigente aliqua disciplina rationis eniteat. Nihil ergo contrarium habet esse probum et fieri probum; neque enim ita contrarium est, ut esse hominem probum et esse hominem turpem. Quare si nihil habet contrarium, dubium non est quin simul esse possint. Sed quod fit nondum est adhuc cum fit: quare nondum est probus qui fit probus. Sed uerum erat dicere cum eo quod est: Est probus homo quoniam fit probus homo. Sed qui fit probus homo, non est probus homo: uerum est igitur dicere simul, quoniam est probus homo et non est probus homo, licet non inualida exempla sint posita de contrariis. Nihil enim prohibet uno tempore contraria aliis atque aliis inesse subiectis. Quocirca constat indefinitas per id quod in exemplis supra proposuit simul aliquotiens ueras uideri et non semper inter se uerum falsumque partiri. Quod uero ait: VIDEBITUR AUTEM SUBITO INCONVENIENS ESSE, IDCIRCO /171/ QUONIAM VIDETUR SIGNIFICARE NON EST HOMO ALBUS, SIMUL ETIAM QUONIAM NEMO HOMO ALBUS EST, huiusmodi est: dixit enim propositionem affirmationis eam quae dicit: Est homo albus ueram posse esse cum ea quae dicit: Non est homo albus Nunc hoc notat: uidetur, inquit, aliquotiens inconueniens esse et incongruum dicere eam quae dicit: Est homo albus et eam quae est: Non est homo albus simul ueras esse posse, idcirco quod ea quae est: Non est homo albus emittit imaginationem quandam quod significet quoniam nullus homo albus est. Videtur enim negatio huiusmodi, quae est: Non est homo albus illud quoque significare simul quoniam nullus homo albus est, ut si quis dixerit: Non est homo albus hoc eum dixisse putandum sit, quoniam nullus homo albus est. HOC AUTEM, inquit, id est "Non est homo albus" et rursus "Nullus homo albus est", NEQUE IDEM SIGNIFICAT neque semper simul sunt. Nam qui dicit: Nullus homo albus est uniuersalitatem determinans negationem de uniuersalitate proponit, qui uero dicit: Non est homo albus non omnino de tota uniuersalitate negat sed ei tantum sufficit de particularitate negasse. Atque ea quae est: Nullus homo albus est si unus homo albus fuerit, falsa est, ea uero quae dicit: Non est homo albus etiam si unus homo albus non fuerit, uera est. Quare non significant idem. Dico autem, quoniam nec omnino, quotienscumque dictum fuerit: Non est homo albus mox significat quoniam nullus homo albus est. Nam cum dico: Nullus homo albus est haec eadem significat quoniam non est homo albus (uniuersalis enim intra se continet indefinitam): /172/ cum autem dicimus: Non est homo albus non omnino significat nullus homo albus est, indefinita enim non intra se continet uniuersalem. Superius namque monstrauimus, quod indefinitae uim particularium optinerent. Quare si, cum est uniuersalis negatio, est indefinita negatio, cum uero est indefinita negatio, non omnino est uniuersalis negatio, non conuertitur secundum subsistendi consequentiam. Quare non sunt simul. Quae enim non conuertuntur, simul non sunt, ut nos Praedicamentorum liber edocuit. Quare neque idem significant negationes: Non est homo albus Nullus homo albus est neque simul sunt, quoniam non conuertuntur ad consequentiam subsistendi. Syrianus tamen nititur indefinitam negationem uim definitae optinere negationis ostendere. Hoc multis probare nititur argumentis Aristotele maxime reclamante. Nec hoc tantum suis sed Platonicis quoque Aristotelicisque rationibus probare contendit: eam quae dicit: Non est homo iustus huiusmodi esse qualis est ea quae dicit: Nullus homo iustus est Sed nos auctoritati Aristotelicae seruientes id quod ab illo ueraciter dicitur approbamus. Nam quod Syrianus dicit indefinitam quidem affirmationem particularis optinere uim, indefinitam uero negationem uniuersalis, quam mendaciter diceretur quamque utraeque in particularibus rectissime proponerentur, et supra monstrauimus et in his libris quos de categoricis syllogismis composuimus in primo libro diligenter expressimus. Nunc nobis ipse quoque Aristoteles testis est et Syrianus facillima ratione conuincitur, quod in Analyticis quoque ex duabus indefinitis dicit non posse colligi syllogismum /173/ cum ex affirmatiua particulari et negatiua uniuersali particularis negatiua possit esse collectio. Quod si indefinitae affirmatio et negatio et negationis uniuersalis et particularis affirmationis uim optinerent, numquam diceret Aristoteles has propositiones non colligere syllogismum. Sed illud uerius est, quoniam ex duabus particularibus nihil in qualibet propositionum complexione colligitur, quod in his propositionibus quae indefinitae sunt nihil colligi dixit, quia particularium uim propositiones indefinitas arbitratus est optinere. Quare multis modis Syriani argumenta franguntur. Sed nos expositionis cursum ad sequentia conuertamus. MANIFESTUM EST AUTEM QUONIAM UNA NEGATIO UNIUS AFFIRMATIONIS EST; HOC ENIM IDEM OPORTET NEGARE NEGATIONEM, QUOD AFFIRMAUIT AFFIRMATIO, ET DE EODEM, VEL DE ALIQUO SINGULARIUM VEL DE ALIQUO UNIVERSALIUM, VEL UNIVERSALITER VEL NON UNIVERSALITER. DICO AUTEM UT EST SOCRATES ALBUS, NON EST SOCRATES ALBUS. SI AUTEM ALIUD ALIQUID VEL DE ALIO IDEM, NON OPPOSITA SED ERIT AB EA DIVERSA. HUIC VERO QUAE EST OMNIS HOMO ALBUS EST ILLA QUAE EST NON OMNIS HOMO ALBUS EST, ILLI VERO QUAE EST ALIQUI HOMO ALBUS EST ILLA QUAE EST NULLUS HOMO ALBUS EST, ILLI AUTEM QUAE EST EST HOMO ALBUS ILLA QUAE EST NON EST HOMO ALBUS. Hinc quoque apparet affirmationem indefinitam et /174/ indefinitam negationem non semper unam in ueritate aliam in falsitate consistere. Atque hinc docetur indefinitam negationem non idem ualere, quod uniuersalis negatio potest, et est alia uniuersalis, alia indefinita negatio. Nam si unicuique affirmationi una negatio uidetur opponi cumque diuersae sint affirmatio quae dicit: Est homo albus et ea quae dicit: Est quidam homo albus diuersas quoque habebunt in negationibus enuntiationes. Et illa quidem quae indefinita est affirmatio habebit indefinitam negationem, ut ea quae dicit: Est homo albus huic opponitur: Non est homo albus ea uero quae dicit: Est quidam homo albus negationem habebit oppositam eam quae dicit: Nullus homo albus est Quare si particularis affirmatio definita et rursus affirmatio indefinita a se ipsae diuersae sunt, illud uerum est oppositas quoque contradictorie negationes habere dissimiles. Quare ea quae est: Nullus homo iustus est diuersa est ab ea quae dicit: Homo iustus non est Atque hoc nunc Aristoteles exsequitur: ait enim unam semper negationem contra unam affirmationem posse constitui. Et eius causam conatur ostendere, quod omnis negatio eosdem terminos habet in enuntiatione sed enuntiandi modo diuersa est. Nam quod ponit affirmatio idem aufert negatio et quod illa praedicatum subiecto iungit hoc illa diuidit atque disiungit. Quare si idem praedicatum idem subiectum in negatione est, quod affirmatio ante posuerat, non est dubium quin unius affirmationis una negatio uideatur. Nam si duae sint, aut subiectum altera mutatura est aut praedicatum. Sed quaecumque sunt huiusmodi, non sunt oppositae. Hoc enim est quod ait: SI AUTEM ALIUD ALIQUID VEL /175/ DE ALIO IDEM, NON OPPOSITA SED ERIT AB EA DIVERSA. Sensus enim huiusmodi est: si negatio aliud aliquid praedicando neget quam in affirmatione fuit (ut si sit affirmatio "Est homo albus", negatio dicat "Non est homo iustus", aliud praedicauit in negatione quam in affirmatione fuerat constitlltum) uel si de alio subiecto quam in affirmatione fuerat idem quod in affirmatione fuit dixerit praedicatum (ut si affirmatio sit "Est homo iustus", negatio respondeat "Non est leo iustus", idem praedicatum est, subiecta diuersa sunt): si ergo uel aliud quiddam praedicet in enuntiatione propositio uel de alio subiecto idem praedicet quod affirmatio ante posuerat, non erunt illa affirmatio negatioque oppositae sed tantum a se diuersae; neque enim se perimunt. Et hanc rem demonstratiuam addidit et quae esset argumentum unius affirmationis praeter unam negationem esse non posse, siue in singularibus, ut in eo quod ipse dicit exemplo: EST SOCRATES ALBUS, NON EST SOCRATES ALBUS, siue in uniuersalibus uniuersaliter praedicatis. Cum his particulares in oppositione contradictorie constituuntur, ut in uniuersali uniuersaliter affirmatiua: Omnis homo albus est in uniuersali particulariter negatiua praedicetur: Non omnis homo albus est illi uero quae est in uniuersali particulariter affirmatiua: Quidam homo albus est opponatur in uniuersali uniuersaliter propositio negatiua: Nullus homo albus est illi uero quae in uniuersali non uniuersaliter affirmatiua est: Est homo albus illa quae in uniuersali non uniuersaliter negatiua est: Non est homo albus ut quod ait uel de aliquo singularium ad haec exempla pertineat: EST SOCRATES ALBUS, NON EST SOCRATES /176/ ALBUS; quod autem secutus est VEL DE ALIQUO UNIVERSALIUM, VEL UNIVERSALITER ad illa exempla dictum esse uideatur quae sunt: OMNIS HOMO ALBUS EST, NON OMNIS HOMO ALBUS EST, ALIQUI HOMO ALBUS EST, NULLUS HOMO ALBUS EST; quod uero addidit VEL NON UNIVERSALITER scilicet in uniuersalibus ad illa exempla rettulerit quae sunt: HOMO ALBUS EST, NON EST HOMO ALBUS. Hinc igitur omnia rursus breuissime repetit dicens: iam sese dixisse, quoniam uni negationi una affirmatio esset opposita et hoc non quolibet modo sed contradictorie, in quibus scilicet uerum falsumque diuideretur. Dixisse etiam commemorat, quae essent hae quas contradictorias nominaret. Dixit autem esse angulares, affirmatiuam uniuersalem et negatiuam particularem, rursus affirmatiuam particularem et negatiuam uniuersalem. Disserui quoque, inquit, ET QUONIAM ALIAE SUNT CONTRARIAE. Non enim eaedem sunt contrariae quae sunt contradictoriae. Contrariae enim sunt sibimet uniuersalis affirmatio uniuersalisque negatio. Exposui illud quoque, inquit, QUONIAM NON OMNIS VERA VEL FALSA CONTRADICTIO. Nunc contradictionem non illam proprie sed communiter de his dixit quae sibi sunt oppositae siue contrario modo siue subcontrario. Hae namque non semper uerum inter se falsumque diuidebant, /177/ ut una semper esset uera, alia falsa. Poterat enim fieri ut contrariae simul inuenirentur falsae, subcontrariae simul uerae. De his autem, quae proprie contradictoriae sunt, de his sequitur et se iam exposuisse commemorat, et quare una uera uel falsa est et quando. Idcirco enim affirmatio uniuersalis particulari negationi ui contradictionis opponitur, quod in omnibus a se ipsae diuersae sunt et qualitate et quantitate. Illa enim est affirmatio, illa negatio, uniuersalis illa, illa particularis. Ideo ergo aut utraeque falsae aut utraeque uerae inueniri non possunt. Quando autem ita fuerit, constat unam ueram esse, aliam falsam. Atque hoc est quod ait: ET QUARE ET QUANDO VERA VEL FALSA, dictum esse scilicet memorans, quare oppositio et quando una semper uera sit, altera falsa: tunc utique quando angulariter constituuntur, idcirco quoniam et quantitate a se propositiones et qualitate diuersae sunt. Nobis autem dicendum est, quando oppositiones contrariae uel subcontrariae aut utraeque illae simul falsae sint aut utraeque illae simul uerae aut una falsa, alia rursus inueniatur uera. In contrariis enim si ea quae non sunt naturaliter praedicentur, [utraeque] ut albedo, quoniam naturaliter homini non est, utraeque falsae sunt quae albedinem praedicant. Falsum est enim: Omnis homo albus est falsum est: Nullus homo albus est Sed quando ambae falsae sunt, uerae sunt subcontrariae, ut est: Quidam homo albus est Quidam homo albus non est Quod si quid naturale praedicetur in contrariis, affirmatio uera est, falsa negatio, ut quoniam naturale est homini esse animal, uera est ea quae dicit: Omnis homo animal est falsa quae dicit: Nullus /178/ homo animal est Eodem quoque modo in subcontrariis uera est affirmatio, falsa negatio. Sin uero aliquid impossibile praedicetur, falsa affirmatio est, uera negatio, ut quoniam impossibile est hominem esse lapidem, si dicamus: Omnis homo lapis est falsum est, Nullus homo lapis est uerum est. Eandem quoque retinet uim subcontrarii natura: affirmatio enim hic falsa est, uera negatio. [08] UNA AUTEM EST AFFIRMATIO ET NEGATIO QUAE UNUM DE UNO SIGNIFICAT, VEL CUM SIT UNIVERSALE UNIVERSALITER VEL NON SIMILITER, UT OMNIS HOMO ALBUS EST, NON EST OMNIS HOMO ALBUS; EST HOMO ALBUS, NON EST HOMO ALBUS; NULLUS HOMO ALBUS EST, EST QUIDAM HOMO ALBUS, SI ALBUM UNUM SIGNIFICAT. Ea quae a nobis superius sunt diligenter exposita, illa nunc ipse clarius monstrat. Diximus namque unam propositionem esse quae unam quamlibet rem significaret et non plurimas, ita ut nec aequiuocum subiectum haberet nec aequiuocum praedicatum; una enim propositio sic fit. Nunc hoc dicit: una propositio est quae unam rem significat id est quae neque subiectum aequiuocum habet nec praedicatum. Siue autem sit uniuersalis affirmatio siue uniuersalis negatio siue particularis affirmatio siue particularis negatio siue indefinitae utraeque siue contra se angulariter ponantur: una illa propositio est, quae unam rem in affirmatione uel negatione significat. Sed hic quaestio est, quemadmodum uniuersalis affirmatio unam rem significare /179/ possit, cum ipsa uniuersalitas non de uno sed de pluribus praedicetur. Nam cum dico: Omnis homo albus est singulos homines qui plures sunt significans multa in ipsa affirmationis praedicatione designo. Quocirca nulla erit affirmatio uel negatio uniuersalis, quae unam rem significare possit, idcirco quod ipsa uniuersalitas de pluribus (ut dictum est) indinduis praedicatur. Sed ad hoc respondemus: cum uniuersale quiddam dicitur, ad unam quodammodo collectionem totius propositionis ordo perducitur et eius non ad particularitatem sed ad uniuersalitatem quae est una qualitas applicatur: ut cum dicimus omnis homo iustus est, non tunc singulos intellegimus sed ad unam humanitatem quidquid de homine dictum est ducitur. Quare siue sit uniuersalis affirmatio siue uniuersalis negatio uel in singularibus, potest fieri ut hae unae sint, si una significatione teneantur. Atque hoc est quod ait eas propositiones quas supra proposuit, quae sunt OMNIS HOMO ALBUS EST, NON EST OMNIS HOMO ALBUS; HOMO ALBUS EST, NON EST HOMO ALBUS; NULLUS HOMO ALBUS EST, EST QUIDAM HOMO ALBUS, unas uideri, SI ALBUM, inquit, UNUM SIGNIFICAT. Si enim album quod praedicatur multa significet uel si homo quod subiectum est non unum, non est una affirmatio nec una negatio. Hoc autem in sequentibus clarius monstrat dicens: SIN VERO DUOBUS UNUM NOMEN EST POSITUM, EX QUIBUS NON EST UNUM, NON EST UNA AFFIRMATIO, UT SI. QUIS PONAT NOMEN TUNICA HOMINI /180/ ET EQUO, EST TUNICA ALBA HAEC NON EST UNA AFFIRMATIO NEC NEGATIO UNA. Sensus huiusmodi est: si una res plura significet, ex quibus multis unum effici possit, illa affirmatio, in qua illud nomen uel praedicatur uel subicitur, multa non significat, ut in eo quod est homo. Quod dicimus homo significat animal, significat rationale, significat mortale; sed ex his quae multa significat unum potest effici, quod est animal rationale mortale. Quare hoc nomen homo licet plura sint quae significet, tamen quoniam iuncta in unum quodammodo ueniunt corpus et unum quiddam ex se iuncta perficiunt, cum ita dictum fuerit, quasi ut ex his quae significat unum aliquid fiat, unum quod tota illa iuncta perficiunt nomen illud significare manifestum est. Atque hoc est quod ait: SIN VERO DUOBUS UNUM NOMEN EST POSITUM, EX QUIBUS NON EST UNUM, non esse unam affirmationem. Si enim talia quilibet sermo plura significet, ex quibus iunctis unum effici nequeat corpus, nec possint ea quae significantur uno illo nomine in unam speciem substantiae conuenire, non est illa una affirmatio. Quale autem nomen sit quod positum unam affirmationem non facit, idcirco quod plura significet ex quibus unum fieri non possit, exempli sollertissima uirtute monstrauit dicens: /181/ UT SI QUIS PONAT NOMEN TUNICA HOMINI ET EQUO, EST TUNICA ALBA HAEC NON EST UNA AFFIRMATIO NEC NEGATIO UNA. NIHIL ENIM HOC DIFFERT DICERE QUAM EST EQUUS ET HOMO ALBUS. HOC AUTEM NIHIL DIFFERT QUAM DICERE EST EQUUS ALBUS ET EST HOMO ALBUS. Si quis ponat homini et equo nomen tunica, inquit, et in propositione nomen hoc ponitur, illa propositio non est una sed multiplex. Nam si uerbi gratia tunica homo atque equus dicatur, ut, cum dicit aliquis tunicam, aut equum designet aut hominem: si quis dicat in propositione sic: Tunica alba est non est una affirmatio. Quod enim dicit: Tunica alba est huiusmodi est quasi si dicam "Homo et equus albus est". Tunica enim equum atque hominem significatione monstrauit. Quod uero dicit: Homo atque equus albus est nihil differt tamquam si dicat: Equus albus est Homo albus est Sed hae duae sunt propositiones et non similes, in his enim subiecta diuersa sunt. Quocirca si hae affirmationes duae sunt, duplex quoque illa est affirmatio, quae dicit homo atque equus albus est. Quod si haec rursus duplex est, quoniam equum atque hominem tunicam significare propositum est, cum dicimus "Tunica alba est" non unum sed plura significat. Quocirca si ea affirmatio quae multa designat non est una, haec quoque affirmatio una non erit, cuius aut praedicatio aequiuoca fuerit aut subiectum. Atque hoc est quod ait: SI ERGO HAE MULTA SIGNIFICANT ET SUNT PLURES, MANIFESTUM EST QUONIAM ET PRIMA MULTA /182/ VEL NIHIL SIGNIFICAT; NEQUE ENIM EST ALIQUIS HOMO EQUUS. Quod si, inquit, est equus albus et est homo albus multa significant, illa quoque prima propositio, quae est est tunica alba, unde hae fluxerunt, multa designat: aut si quis dicat non eam multa significare, concedit profecto nihil omnino propositionis ipsius significatione monstrari. Tunc enim nomen unum multa significans in unam significationem poterat conuenire, quotiens ex his quae significat una posset coniungi constituique substantia, ut in eo quod supra proposui, cum homo animal rationale et mortale significat, quae in unum possunt iuncta congruere. Nunc autem si tunica hominem equumque significat, multa designat sed ea ipsa in unum corpus non ueniunt. Neque enim fieri potest ut aliqui homo equus sit. Quare aut multa significat, quod uerum est, aut si quis contendat non eam multa significare sed quiddam ex his quae significat iunctum, quoniam nihil est quod ex equo et homine coniungatur, nihil omnino significat. Hoc est enim quod dixit NEQUE ENIM EST ALIQUIS HOMO EQUUS, et hoc sub uno legendum est, non discrete pronuntiandum homo et rursus equus sed homo equus, ut ex his iunctis appareat nihil omnino posse constitui. Cur autem hoc dixerit, sequens monstrat oratio. Si enim ita facienda est oppositio, ut contra affirmationem huiusmodi opponatur /183/ negatio, quae in oppositione uerum falsumque diuidat, ut una uera, alia falsa sit, unam oportet esse affirmationem et uuam negationem, quod contingit, si neque subiectum neque praedicatum multa significet. Quod si plura designet et sit aequiuocum, non erit in huiusmodi propositionibus una semper uera, altera falsa. Herminus uero sic sentit quod ait Aristoteles: SIN VERO DUOBUS UNUM NOMEN EST POSITUM, EX QUIBUS NON EST UNUM, NON EST UNA AFFIRMATIO: ut in eo, inquit, quod est homo gressibilis est, quoniam quod dicimus gressibile potest et bipes esse et quadrupes et multipes animal demonstrari: ex his, inquit, omnibus unum fit, quod est pedes habens: ista, inquit, huiusmodi affirmatio non multa significat. Sed sententiam Aristotelis omnino non sequitur. Neque enim ex his omnibus unum fit nec quadrupes et bipes et multipes pedem habere faciunt. Hic enim numerus pedum, non pedum constitutio est. Quare Herminus praetermittendus est. Huic autem expositioni quam supra disserui et Aspasius et Porphyrius et Alexander in his quos in hunc librum ediderunt commentariis consenserunt. Sed ne diutius nobis Aristotelis exemplum caliginis obscuritatem ferat, hoc in aliquo noto exemplo uocabuloque uidendum est. Cum enim dicimus: Aiax se peremit, et Telamonis Aiacem filium et Oileum demonstrat, ex quibus duobus unum fieri aliquid non potest. Ex duobus enim indiuiduis nihil omnimodis iungitur. Quare huiusmodi propositio multa significat. Sed haec hactenus. [09] Nunc autem determinat haec, quae de propositionibus supra iam dixerat, non de omni tempore sed de solis tantum praeterito et praesenti, quemadmodum se in ueritate et in falsitate habeant, disseruisse. In futuris uero non idem est quale in praeterito praesentique in propositione iudicium, idcirco quod iam uel cum contigit uel cum est definita ueritas et falsitas in propositionibus inuenitur. Ut cum dico: Brutus consulatum primus instituit sub rege Tarquinio dicat alius: Brutus consulatum non primus instituit sub rege Tarquinio hic una uera est, una falsa, et iam affirmatio definite uera est, definite falsa negatio rursus in praesenti cum dicimus: Vernum tempus est Vernum tempus non est si hoc uerno tempore dictum sit, affirmatio uera est et definite uera, negatio falsa est et definite falsa. Quod si hoc autumno dictum sit, definite falsa affirmatio et definite uera negatio, idcirco quod siue in praeterito siue in praesenti ueritas affirmationis negationisue iam contigit. In futuro uero non eodem modo sese habet. Ut cum dicimus: Gothos Franci superabunt si quis negat: Gothos Franci non superabunt una quidem uera est, una falsa sed quae uera quae falsa ante exitum nullus agnoscit. Atque hoc est quod ait: IN HIS ERGO QUAE SUNT ET FACTA SUNT NECESSE EST AFFIRMATIONEM VEL NEGATIONEM VERAM /185/ VEL FALSAM ESSE, IN UNIVERSALIBUS QUIDEM UNIVERSALITER SEMPER HANC QUIDEM VERAM, ILLAM VERO FALSAM, ET IN HIS QUAE SUNT SINGULARIA, QUEMADMODUM DICTUM EST ut non modo una semper uera sit, altera falsa in tota contradictione sed illud quoque habeat, ut in una qualibet definite ueritas aut falsitas reperiatur: ita ut in his singularibus ueritas et falsitas in propositionibus diuidatur, in uniuersalibus autem, si his particularitates opponantur (quemadmodum dictum est) unam necesse est ueram esse, alteram falsam sed definita propositionum ueritate uel falsitate, sicut supra disserui. Quare in sequentibus quaedam de futuris tractanda sunt et quoniam maius opus est (quam hoc breuiter dici possit uiderimus) et nos secundi uoluminis seriem longius extraximus, hoc loco fastidiosam longitudinem terminemus. LIBER TERTIUS [INTRODUCTIO] Ea quae huius libri series continebit altioris paene tractatus sunt quam ut in logica disciplina conueniat disputari sed quoniam (ut saepe dictum est) orationibus sensa proferuntur, quibus subiectas res esse /186/ manifestum est, non est dubium quin quod in rebus sit idem saepe transferatur ad uoces. Quare recte mihi consilium fuit subtilissimas Aristotelis sententias gemino ordine commentationis aperire. Nam quod prior tenet editio, ingredientibus ad haec altiora et subtiliora quandam quodammodo faciliorem semitam parat; quod autem secunda editio in patefaciendis subtilibus sententiis elaborat, hoc studio doctrinaque prouectis legendum discendumque proponitur. Quare prius quaedam pauca dicenda sunt, quatenus ea de quibus postea tractaturi sumus haec ipsa legentibus non uideantur ignota. Categoricas propositiones Graeci uocant, quae sine aliqua conditione positionis promuntur, ut est dies est, sol est, homo est, homo iustus est, sol calet et caetera quae sine alicuius conditionis nodo atque ligamine proponuntur. Sunt autem conditionales propositiones huiusmodi: Si dies est, lux est quas Graeci hypotheticas uocant. Conditionales autem dicuntur, quod talis quaedam conditio proponitur ut dicatur, si hoc est, illud est. Et illas quidem quas categoricas Graeci nominant, Latini praedicatiuas dicere possumus. Nam si categoria praedicamentum est, cur non quoque categoricae propositiones praedicatiuae dicuntur? Harum autem quaedam sunt quae cum sempiterna significent, sicut hae res quas significant semper sunt et numquam a propria natura discedunt, ita quoque ipsae propositiones immutabili significatione sunt: ut si quis dicat: Deus est Deus immortalis est hae namque propositiones sicut de immortalibus dicuntur, ita /187/ quoque sempiternam habent et necessariam significationem. Nec hoc in unius temporis natura perspicitur sed in omnium. Nam cum dicimus: Deus immortalis est uel: Immortalis fuit uel: Immortalis erit a propria significationis necessitate nil discrepat. Necessarias autem propositiones uocamus, in quibus id quod dicitur aut fuisse aut esse aut certe futurum esse necesse est euenire. Et hae quidem quae sempiterna significant sempiternae necessitatis sunt. Nam etiam si in his non sit manifesta ueritatis natura, nil tamen prohibet fixam esse necessitatis in natura constantiam, ut si nobis ignotum est, utrum paria sint astra an imparia, non tamen idcirco poterit euenire ut nec paria nec imparia uideantur sed sine ulla dubitatione aut paria sunt aut imparia. Omnis enim multitudo horum alterum retinet in natura. Quocirca etiam in his, si quis dicat: Astra paria sunt aliusque respondeat: Astra paria non sunt uel si quis dicat: Astra imparia sunt aliusque respondeat: Astra imparia non sunt unus horum uerum ex necessitate proponit, quod, inquam, si id quod quilibet horum uerum dixerit nobis ignotum est, necesse est tamen immutabiliter esse quod dicitur. Atque hae quidem sunt immutabiliter necessariae propositiones. Aliae uero sunt, quae non sempiterna significantes tamen et ipsae sunt necessariae, quousque illa subiecta sunt de quibus propositio aliquid affirmat aut negat. Ut cum dico: Homo mortalis est quamdiu homo est tamdiu hominem mortalem esse necesse est. Nam si quis dicat: Ignis calidus est /188/ quamdiu est ignis tamdiu ex necessitate uera est propositio. Aliae uero sunt, quae a natura necessitatis recedunt et quaedam tantum contingentia significant sed haec aut aequaliter se ad affirmationem negationemque habentia aut ad unum frequentius uergentia. Et aequaliter quidem se habent, ut si quis dicat hodie me esse lauandum, hodie me non esse lauandum. Nihil enim magis uel affirmatio fiet aut negatio, utraeque enim aequaliter necessariae non sunt. Illae uero quae plus ad alteram partem uergunt huiusmodi sunt, ut si quis dicat hominem in senecta canescere, hominem in senecta non canescere: fit quidem frequentius ut canescat, non tamen interclusum est, ut non canescat. Praedicatiuarum autem propositionum natura ex rerum ueritate et falsitate colligitur. Quemadmodum enim sese res habent, ita sese propositiones habebunt, quae res significant. Nam si in se res ullam retinent necessitatem, propositiones quoque necessariae sunt; sin uero tantum inesse significent -- ut si quis dicat: Homo ambulat homini ambulationem inesse monstrauit -- praeter aliquam necessitatem sunt tantum inesse significantes omni uacuae necessitate. Quod si res impossibiles sunt, propositiones quae illas res demonstrant impossibiles nominantur; sin uero res contingenter uenientes atque abeuntes, quae illas prodit contingens propositio nuncupatur. Quoniam autem temporum alia sunt futura, alia praesentia, alia uero praeterita, res quoque subiectae temporibus his quoque temporum diuersitatibus uariae sunt. Aliae enim praesentis temporis sunt, aliae /189/ futuri, aliae praeteriti. Eodem quoque modo propositiones alias praeteriti temporis significatio tenet, ut cum dico Graeci Troiam euertere; aliae praesentis, ut Francorum Gothorumque pugna committitur; aliae futuri, ut Persae et Graeci bella moturi sunt. Et de praeteritis quidem et de praesentibus, ut res ipsae, stabiles sunt et definitae. Nam quod factum est, non est non factum, et quod non est factum, nondum factum est. Idcirco de eo quod factum est uerum est dicere definite, quoniam factum est, falsum est dicere, quoniam factum non est. Rursus de eo quod factum non est uerum est dicere, quoniam factum non est, falsum est, quoniam factum est. Et de praesenti quoque. Quod fit definitam habet naturam in eo quod fit, definitam quoque in propositionibus ueritatem falsitatemque habere necesse est. Nam quod fit definite uerum est dicere quoniam fit, falsum quoniam non fit. Quod non fit uerum est dicere non fieri, falsum fieri. De definitione ergo propositionum praeteriti uel praesentis supra iam dictum est. Nunc uero ad illarum propositionum ueritatem falsitatemque disputationis ordinem uertit, quae in futuro dicuntur quaeque sunt contingentia. Solet autem futura uocare, /190/ quae eadem contingentia dicere consueuit. Contingens autem secundum Aristotelicam sententiam est, quodcumque aut casus fert aut ex libero cuiuslibet arbitrio et propria uoluntate uenit aut facilitate naturae in utramque partem redire possibile est, ut fiat scilicet et non fiat. Haec ergo in praeteritum et praesens quidem definitum et constitutum habent euentum. Quae enim euenerunt non euenisse non possum et quae nunc fiunt ut nunc non fiant, cum fiunt, fieri non potest. In his autem, quae in futuro sunt et contingentia sunt, et fieri potest aliquid et non fieri. Sed quoniam tres supra modos proposuimus contingentis, de quibus melius in physicis tractauimus, singulorum subdamus exempla. Si hesterno domo egressus inueni amicum, quem in animo habebam quaerere, non tamen tunc quaerebam, ut non inuenirem quem inueni antequam inuenirem fieri poterat, cum autem inueni uel postquam inuent, ut non inuenissem fieri non potest. Rursus si ipse sponte praeterita nocte in agrum profectus sum, antequam hoc fieret, ut non proficiscerer fieri poterat, postquam profectus sum uel cum profectus sum, ut id non fieret quod fiebat aut non factum esset quod erat factum, fieri non ualebat. Amplius possibile est scindi hanc qua uestior tunicam: si hesterno die scissa est, cum scindebatur aut posiquam scissa est, ut non scinderetur /191/ aut non esset scissa, fieri nequibat, ante uero quam scinderetur, fieri poterat ut non scinderetur. Perspicuum ergo in praesentibus atque praeteritis uel earundem rerum quae sunt contingentes definitum constitutumque esse euentum. In futuris autem unum quidem quodlibet duorum fieri posse, unum uero definitum non esse sed in utramque partem uergere et aut hoc quidem aut illud ex necessitate euenire, ut autem hoc quodlibet definite uel quodlibet aliud definite, fieri non posse. Quae enim contingentia sunt, in utraque parte contingunt. Quod autem dico tale est: egredientem me hodie domo amicum inuenire aut non inuenire necesse est (in omnibus enim aut affirmatio est aut negatio) sed inuenire sine dubio definite aut certe si hoc non est rursus definite non inuenire, quemadmodum hesterno die, quo amicum egrediens inueni (definitum est autem, quod non est uerum me non inuenisse), non eodem modo in his quae sunt contingentia et future sed tantum aut hoc quidem aut illud est et hoc ex necessitate, ut autem una res uel quilibet unus euentus definitus et iam quasi certus sit, fieri non potest. Et in hac re dissimiles sunt propositiones contingentium et futurorum his quae sunt praeteritorum uel praesentium. Nam cum similes sint in eo, quod in his aut affirmatio est aut negatio, /192/ sicut etiam in his quae sunt praeterita uel praesentia, in illo diuersae sunt, quod in his quidem id est praeteritis et praesentibus rerum definitus euentus est, in futuris uero et contingentibus in definitus est et incertus, nec solum nobis ignorantibus sed naturae. Nam licet ignoremus nos, utrum astra paria sint an imparia, unum tamen quodlibet definite in natura stellarum esse manifestum est. Et hoc nobis quidem est ignoratum, naturae uero notissimum. Sed non ita hodie me uisurum esse amicum aut non uisurum nobis quidem quid eueniat ignoratum est, notum uero naturae. Non enim hoc naturaliter sed casu euenit. Quare huiusmodi propositiones non ad nostram sed ad naturae ipsius notitiam secundum incertum euentum et inconstantem ueritatem atque mendacium deriuabuntur. Talis enim est contingentis natura, ut in utraque parte uel aequaliter sese habeat, ut hodie me esse lauandum uel hodie me non esse lauandum, uel in una plus, minus in altera, ut hominem canescere senescentem uel hominem non canescere senescentem. Illud enim plus fit, illud minus. Sed nihil prohibet id quod rarius fit tamen fieri. De his ergo Aristotelica subtilitas disputatura primum a singularibus inchoans ad uniuersalia tractatui uiam pandit. Duobus enim modis contradictiones fiebant: aut in singularibus aut in uniuersalibus uniuersaliter praedicatis et his oppositis. Ingreditur autem ex his tribus quae supra iam dicta sunt: ex casu, ex libero /193/ arbitrio, ex possibilitate, quae omnia uno nomine utrumlibet uocauit, fingens scilicet nomen ad hoc, quod non unius et certi euentus ista sunt sed utriuslibet et quomodo contingit. Hoc autem monstratiuum est naturae instabilis et ad utramque partem sine ullius rei obluctatione uergentis. Non autem oportet arbitrari illa esse utrumlibet et contingentium naturae, quaecumque nobis ignota sunt. Neque enim si nobis ignotum est a Persis ad Graecos missos legatos, idcirco missos esse incerti euentus est; nec si letale signum in aegrotantis facie medicina deprehendit, ut aliud esse non possit nisi ille moriatur, nobis autem ignotum sit propter artis imperitiam, idcirco illum aegrum esse moriturum utrumlibet et contingentis naturae esse iudicandum est sed illa sola talia sine dubio esse putanda sunt, quaecumque idcirco nobis ignota sunt, quod per propriam naturam qualem habeant euentum sciri non possunt, idcirco quoniam propria instabilitate naturae ad utraque uerguntur, id est ad affirmationis et negationis euentum propria instabilitate atque inconstantia permutantur. Est autem inter philosophos disputatio de rerum quae fiunt causis, necessitatene omnia fiant an quaedam casu. Et in hoc Epicureis et Stoicis et Peripateticis nostris magna contentio est, quorum paulisper sententias explicemus. Peripatetici enim, quorum Aristoteles princeps est, et casum et liberi arbitrium indicii et necessitatem in rebus quae fiunt quaeque aguntur cum /194/ grauissima auctoritate tum apertissima ratione confirmant. Et casum quidem esse in physicis probaut: quotiens aliquid agitur et non id euenit, propter quod res illa coepta est quae agebatur, id quod euenit ex casu euenisse putandum est, ut casus quidem non sine aliqua actione sit, quotiens autem aliud quiddam euenit per actionem quae geritur quam speratur, illud euenisse casu Peripatetica probat auctoritas. Si quis enim terram fodiens uel scrobem demittens agri cultus causa thesaurum reperiat, casu ille thesaurus inuentus est, non sine aliqua quidem actione (terra enim fossa est, cum thesaurus inuentus est) sed non illa erat agentis intentio, ut thesaurus inueniretur. Ergo agenti aliquid homini, aliud tamen agenti res diuersa successit. Hoc igitur ex casu euenire dicitur, quodcumque per quamlibet actionem euenit non propter eam rem coeptam, quae aliquid agenti successerit. Et hoc quidem in ipsa rerum natura est, ut non hoc nostra constaret ignorantia, ut idcirco quaedam casu esse uiderentur, quod nobis ignota essent sed potius idcirco a nobis ignorarentur, quod haec in natura quaecumque casu fiunt nullam necessitatis constantiam aut prouidentiae modum tenerent. Stoici autem omnia quidem ex necessitate et prouidentia fieri putantes id quod ex casu fit non secundum ipsius fortunae naturam sed secundum nostram ignorantiam metiuntur. /195/ Id enim casu fieri putant, quod cum necessitate sit, tamen ab hominibus ignoretur. Et de libero quoque arbitrio eadem nobis paene illisque contentio est. Nos enim liberum arbitrium ponimus nullo extrinsecus cogente in id quod nobis faciendum uel non faciendum indicantibus perpendentibusque uideatur, ad quam rem praesumpta prius cogitatione perficiendam et agendam uenimus, ut id quod fit ex nobis et ex nostro iudicio principium sumat nullo extrinsecus aut uiolenter cogente aut impediente uiolenter. Stoici autem omnia necessitatibus dantes conuerso quodam ordine liberum uoluntatis arbitrium custodire conantur. Dicunt enim naturaliter quidem animam habere quandam uoluntatem, ad quam propria natura ipsius uoluntatis impellitur, et sicut in corporibus inanimatis quaedam naturaliter grauia feruntur ad terram, leuia sursum meant, et haec natura fieri nullus dubitet, ita quoque in hominibus et in caeteris animalibus uoluntatem quidem naturalem esse cunctis, et quidquid fit a nobis secundum uoluntatem quae in nobis naturalis est autumant, illud tamen addunt, quod ea uelimus quae prouidentiae illius necessitas imperauit, ut sit quidem nobis uoluntas concessa naturaliter et id quod facimus uoluntate faciamus, quae scilicet in nobis est, ipsam tamen uoluntatem illius prouidentiae necessitate constringi. Ita fieri quidem omnia ex necessitate, /196/ quod uoluntas ipsa naturalis necessitatem sequatur fieri etiam quae facimus ex nobis, quod ipsa uoluntas ex nobis est et secundum animalis naturam. Nos autem liberum uoluntatis arbitrium non id dicimus quod quisque uoluerit sed quod quisque iudicio et examinatione collegerit. Alioquin muta quoque animalia habebunt liberum uoluntatis arbitrium. Illa enim uidemus quaedam sponte refugere, quibusdam sponte concurrere. Quod si uelle aliquid uel nolle hoc recte liberi arbitrii uocabulo teneretur, non solum hoc esset hominum sed caeterorum quoque animalium, quibus hanc liberi arbitrii potestatem abesse quis nesciat? Sed est liberum arbitrium, quod ipsa quoque uocabula produnt, liberum nobis de uoluntate iudicium quotienscumque enim imaginationes quaedam concurrunt animo et uoluntatem irritant, eas ratio perpendit et de his indicat, et quod ei melius uidetur, cum arbitrio perpenderit et iudicatione collegerit, facit. Atque ideo quaedam dulcia et speciem utilitatis monstrantia spernimus, quaedam amara licet nolentes tamen fortiter sustinemus: adeo non in uoluntate sed in iudicatione uoluntatis liberum constat arbitrium et non in imaginatione sed in ipsius imaginationis perpensione consistit. Atque ideo quarundam actionum nos ipsi principia, non sequaces sumus. Hoc est enim uti ratione uti iudicatione. Omne enim commune nobis est cum caeteris animantibus, sola ratione disiungimur. Quod si sola etiam indicatione inter nos et /197/ caetera animalia distantia, cur dubitemus ratione uti hoc esse quod est uti iudicatione? Quam si quis ex rebus tollat, rationem hominis sustulerit, hominis ratione sublata nec ipsa quoque humanitas permanebit. Melius igitur nostri Peripatetici et casum in rebus ipsis fortuitum dantes et praeter ullam necesaitatem et liberum quoque arbitrium neque in necessitate neque in eo quod ex necessitate quidem non est, non tamen in nobis est ut casus sed in electione iudicationis et in uoluntatis examinatione posuerunt. Et in eo autem quod possibile esse dicitur est quaedam inter Peripateticos et Stoicos dissensio, quam hoc modo paucis absoluimus. Illi enim definiunt possibile esse quod possit fieri, et quod fieri prohibetur non sit, hoc ad nostram possibilitatem scilicet referentes, ut quod nos possumus, id possibile dicerent, quod uero nobis impossibile esset, id possibile negarent. Peripatetici autem non in nobis hoc sed in ipsa natura posuerunt, ut quaedam ita essent possibilia fieri, ut essent possibilia non fieri, ut hunc calamum frangi quidem possibile est, etiam non frangi, et hoc non ad nostram possibilitatem referunt sed ad ipsius rei naturam. Cui sententiae contraria est illa quae dicit fato omnia fieri, cuius Stoici auctores sunt. Quod enim fato fit ex principalibus causis euenit sed si ita est, hoc quod non fiat non potest permutari. Nos /198/ autem dicimus ita quaedam esse possibilia fieri, ut eadem sint etiam non fieri possibilia, hoc nec ex necessitate nec ex possibilitate nostra metientes. His igitur expeditis illud addere sufficiat, haec Aristoteli fixa in sententia et disciplina retinenti facile fuisse contingentium propositionum modum de futuris ostendere: in utraque parte facere atque ideo determinatam euentus constantiam non habere. Quod ni ita esset, omma ex necessitate fieri crederentur, quod melius liquebit, cum ad ipsa Aristotelis uerba uenerimus. Non autem incommode neque incongrue Aristoteles de rebus altioribus et fortasse non pertinentibus ad artem logicam disputationem transtulit, cum de propositionibus loqueretur. Neque enim esset rectitudinem et significantiam propositionum constituere, nisi hanc ex rebus ita esse probauisset. Praedicatiuae enim propositiones (ut dictum est) non in sermonibus neque in complexione praedicationum sed in rerum significatione consistuut. Quare omnibus quae praedicenda erant explicitis ad ipsius Aristotelis sententias aperiendas enodandasque perueniamus. IN HIS ERGO QUAE SUNT ET FACTA SUNT NECESSE EST AFFIRMATIONEM VEL NEGATIONEM VERAM VEL FALSAM ESSE, IN UNIVERSALIBUS QUIDEM UNIVERSALITER SEMPER HANC QUIDEM VERAM, NAM VERO FALSAM, ET IN HIS QUAE SUNT SINGULARIA, QUEMADMODUM DICTUM EST. IN HIS VERO QUAE IN UNIVERSALIBUS NON UNIVERSALITER DICUNTUR, NON EST NECESSE; DICTUM AUTEM EST ET DE HIS. /199/ Categoricas propositiones quae praedicatiuae Latine possint nominari (ut supra iam diximus) ex rebus quas ipsae propositiones significant integra ratiocinandi norma diiudicat. Illae namque quas hypotheticas uel conditionales uocamus ex ipsa conditione uim propriam trahunt, non ex his quae significant. Cum enim dico: Si homo est, animal est et: Si lapis est, animal non est illud est consequens, illud repugnans. Quare ex consequentia et repugnantia propositionum tota in propositione uis uertitur. Unde fit ut non significatio sed conditio proposita hypotheticarum enuntiationum uim naturamque constituat: praedicatiuae propositiones (ut dictum est) ex rebus principaliter substantiam sumunt. Atque ideo quoniam quaedam res sunt praesentis temporis, quaedam praeteriti, sicut euentus ipse rerum praesentis temporis uel praeteriti certus est, ita quoque praedicatiuarum propositionum de praeteritis et praesentibus certa ueritas falsitasque est erat autem contradictionis modus duplex: aut enim uniuersalis particularibus angulariter opponebatur aut singularis significatio affirmatiua singularem negationem contradictoria oppositione peremerat. Et in his una uera semper, falsa altera reperiebatur. In his autem quae essent indefinitae non necesse erat unam ueram esse, alteram falsam. Sed in his, in quibus ueritas et falsitas diuidebatur, in his non solum una uera est semper, altera semper falsa, in praeterito scilicet et praesenti sed etiam una certam et definitam ueritatem retinet, certam et definitam altera /200/ falsitatem. In his autem quae sunt in futuro, si necessariae quidem propositiones sunt, licet et secundum futurum tempus dicantur, necesse est tamen non modo unam ueram esse, alteram falsam sed etiam unam definite ueram, definite alteram falsam, ut cum dico: Sol hoc anno uerno tempore in arietem uenturus est si hoc alius neget, non solum una uera est, altera falsa sed etiam uera est in hoc affirmatio definite falsa negatio. Sed Aristoteles non solet illa futura dicere quae sunt necessaria sed potius quae sunt contingentia. Contingentia autem sunt (ut supra iam diximus) quaecumque uel ad esse uel ad non esse aequaliter sese habent, et sicut ipsa indefinitum habent esse et non esse, ita quoque de his affirmationes indefinitam habent ueritatem uel falsitatem, cum una semper uera sit, semper altera falsa sed quae uera quaeue falsa sit, nondum in contingentibus notum est. Nam sicut quae sunt necessaria esse, in his esse definitum est, quae autem sunt impossibilia esse, in his non esse definitum est, ita quae et possunt esse et possunt non esse, in his neque esse neque non esse est definitum sed ueritas et falsitas ex eo quod est esse rei et ex eo quod est non esse rei sumitur. Nam si sit quod dicitur, uerum est, si non sit quod dicitur, falsum est. Igitur in contingentibus et futuris sicut ipsum esse et non esse instabile est, esse tamen aut non esse necesse est, ita quoque in affirmationibus contingentia ipsa prodentibus ueritas quidem uel falsitas in incerto est (quae enim uera sit, quae falsa secundum /201/ ipsarum propositionum naturam ignoratur), necesse est tamen unam ueram esse, alteram falsam. Porphyrius tamen quaedam de Stoica dialectica permiscet: quae cum Latinis auribus nota non sit, nec hoc ipsum quod in quaestionem uenit agnoscitur atque ideo illa studio praetermittemus. IN SINGULARIBUS VERO ET FUTURIS NON SIMILITER. NAM SI OMNIS AFFIRMATIO VEL NEGATIO VERA VEL FALSA EST, ET OMNE NECESSE EST VEL ESSE VEL NON ESSE. SI HIC QUIDEM DICAT FUTURUM ALIQUID, ILLE VERO NON DICAT HOC IDEM IPSUM, MANIFESTUM EST, QUONIAM NECESSE EST VERUM DICERE ALTERUM IPSORUM, SI OMNIS AFFIRMATIO VERA VEL FALSA. UTRAQUE ENIM NON ERUNT SIMUL IN TALIBUS. NAM SI VERUM EST DICERE, QUONIAM ALBUM VEL NON ALBUM EST, NECESSE EST ESSE ALBUM VEL NON ALBUM, ET SI EST ALBUM VEL NON ALBUM, VERUM EST VEL AFFIRMARE VEL NEGARE; ET SI NON EST, MENTITUR, ET SI MENTITUR, NON EST. QUARE NECESSE EST AUT AFFIRMATIONEM AUT NEGATIONEM VERAM ESSE. NIHIL IGITUR NEQUE EST NEQUE FIT NEC A CASU NEC UTRUMLIBET NEC ERIT NECNON ERIT SED EX NECESSITATE OMNIA ET NON UTRUMLIBET. AUT ENIM QUI DICIT UERUS EST AUT QUI NEGAT. SIMILITER ENIM VEL FIERET VEL NON FIERET; UTRUMLIBET ENIM NIHIL MAGIS SIC VEL NON SIC SE HABET AUT HABEBIT. AMPLIUS SI EST ALBUM NUNC, VERUM ERAT DICERE PRIMO QUONIAM LERIT ALBUM, QUARE SEMPER VERUM /202/ FUIT DICERE QUODLIBET EORUM QUAE FACTA SUNT, QUONIAM ERIT. QUOD SI SEMPER VERUM EST DICERE QUONIAM EST VEL ERIT;, NON POTEST HOC NON ESSE NECNON FUTURUM ESSE. QUOD AUTEM NON POTEST NON FIERI, IMPOSSIBILE EST NON FIERI; QUOD AUTEM IMPOSSIBILE EST NON FIERI, NECESSE EST FIERI. OMNIA ERGO QUAE FUTURE SUNT NECESSE EST FIERI. NIHIL IGITUR UTRUMLIBET NEQUE A CASU ERIT; NAM SI A CASU, NON EX NECESSITATE. Geminas esse contradictiones in propositionibus supra iam dictum est et nunc quoque commemoratum in quibus necesse est unam ueram esse, alteram falsam. Sed ea quae dicentur de futuris et contingentibus melius intellegentur, si de his contingentibus loquamur, quae in singular) contradictione proueniunt. Est enim uniuersalium angularis contradictio in contmgentibus huiusmodi: Cras omnes Athenienses bello nauali pugnaturi sunt Cras non omnes Athenienses bello nauali pugnaturi sunt In singularibus autem talis est: Cras Socrates in palaestra disputaturus est Cras Socrates in pallaestra disputaturus non est Non autem oportet ignorare non esse similiter contingentes has quae dicunt: Socrates morietur et: Socrates non morietur et illas quae dicunt: Socrates cras morietur Socrates cras non morietur Illae enim superiores omnino contingentes non sunt sed sunt necessariae (morietur enim Socrates ex necessitate), hae uero quae tempus definiunt nec ipsae in numerum contingentium recipiuntur, idcirco quod nobis quidem cras moriturum esse Socratem incertum est, naturae autem incertum /203/ non est atque ideo nec deo quoque incertum est, qui ipsam naturam optime nouit sed illae sunt proprie contingentes, quae neque in natura sunt neque in necessitate sed aut in casu aut in libero arbitrio aut in possibilitate naturae: ex casu quidem, ut cum egredior domo amicum uideam non ad hoc egrediens, ex libero arbitrio, ut quod possum et uelle et non uelle, an uelim hoc antequam fiat incertum est, ex possibilitate, quod cum fieri possit et non fieri possit et antequam fiat, quod utroque modo potest, incertum sit. Ideoque Cras Socrates disputaturus est in palaestra contingens est, quod hoc ex libero uenit arbitrio. Ergo in huiusmodi contingentibus si in futurum una semper uera est, altera semper falsa et una definite uera, falsa altera definite et res uerbis congruent, omnia necesse est esse uel non esse et quidquid fit ex necessitate fit et nihil neque possibile est esse, quod possibile sit non esse, neque liberum erit arbitrium neque in rebus ullis casus erit in omnibus necessitate dominante. In his namque id est in singularibus contradictionibus uerum dicere uterque non potest. Contradictoriae enim erant quae simul esse non possint. Sed nec utraeque, negationes atque affirmationes, falsae esse in contradictoriis possum. Illae enim erant contradictoriae quae simul non esse non poterant. Quare unus uerum dicturus est, unus falsum. Quod si nihil datur in huiusmodi rebus id est contingentibus instabili euentus ordine et incerta ueritatis /204/ et falsitatis enuntiatione prouenire, quidquid uerum dicitur in affirmatione definite, hoc definite necesse est, quidquid falsum dicitur in negatione, hoc non esse necesse est. Omnia igitur ex necessitate aut erunt aut ex necessitate non erunt. Nihil ergo nec casus nec liberum arbitrium nec possibilitas ulla in rebus est, siquidem tenet cuncta necessitas. Aristoteles uero sumens istam hypotheticam propositionem, si omne quod in futuro dicitur aut uerum definite aut falsum est definite, omnia ex necessitate fieri et nihil casu nihil iudicio nihil possibilitate, ea conuenienti ordine monstrat. Et posito unam ueram, alteram falsam definite esse omnia ex necessitate contingere ex consensu rerum propositionumque demonstrat hoc modo: proponit enim hanc conditionem et hanc ueram esse ex rerum ipsarum necessitate confirmat. Est autem conditio: si omnis affirmatio uel negatio in futurum ducta uera uel falsa est definite, et omne quidquid fit ex necessitate fieri et nihil neque casu neque propria et libera uoluntate atque iudicio nec uero aliqua possibilitate, quae hic omnia utrumlibet uocabulo nuncupauit. Ponit enim hanc conditionem dicens: NAM SI OMNIS AFFIRMATIO VEL NEGATIO VERA VEL FALSA EST (subaudiendum est "definite"), et OMNE NECESSE EST ESSE VEL NON ESSE. SI HIC QUIDEM DICAT FUTURUM ALIQUID, ILLE VERO NON DICAT HOC IDEM IPSUM, MANIFESTUM /205/ EST, VERUM DICERE ALTERUM IPSORUM, SI OMNIS AFFIRMATIO [uel negatio] VERA VEL FALSA EST. UTRAQUE ENIM NON ERUNT SIMUL IN TALIBUS. Ergo sensus huiusmodi est: si omnis, inquit, affirmatio uel negatio uera uel falsa est definite, et omne necesse est aut esse aut non esse, quod uel affirmatio ponit uel negatio perimit. Nam si quilibet dixerit esse aliquid et alius dixerit idem ipsum non esse, unus quidem affirmat, alter negat sed in affirmatione et negatione, quae in contradictione ponuntur, una semper uera est, altera falsa. Neque enim fieri potest ut utraeque sint uerae. Non enim nunc sermo est aut de subcontrarus aut de indefinitis. Namque subcontrariae, id est particularis negatio et affirmatio particularis, et indefinitae utraeque uerae in eodem esse poterant, contradictoriae autem minime. Neque enim fieri potest, ut hae quae uel in singularibus contradictiones sunt uel in uniuersalibus angulariter opponuntur simul umquam uerae sint. Hoc est enim quod ait UTRAQUE ENIM NON ERUNT SIMUL IN TALIBUS, id est utraeque enuntiationes non erunt uerae in enuntiationibus contradictoriis. Posita ergo hac conditione: si omnis affirmatio definite uera uel falsa sit, omnia ex necessitate euenire, hanc ipsam rerum ipsarum et propositionum consequentiam et similitudinem monstrare contendit dicens: NAM SI VERUM EST DICERE, QUONIAM ALBUM VEL NON ALBUM EST, NECESSE EST ESSE ALBUM VEL NON ALBUM, ET SI EST ALBUM VEL NON ALBUM, VERUM EST VEL AFFIRMARE VEL NEGARE; ET /206/ SI NON EST, MENTITUR, ET SI MENTITUR, NON EST. QUARE NECESSE EST AFFIRMATIONEM AUT NEGATIONEM VERAM ESSE. Omnis, inquit, affirmatio omnisque negatio cum rebus ipsis uel uera uel falsa est, huius autem rei exempla ex praesentibus sumit. Nam sicut se habent secundum necessitatem in praesenti tempore enuntiationes, ita se habebunt etiam in futuro. Speculemur igitur in praesenti quae sit rerum propositionumque necessitas. Si qua enim propositio de qualibet re dicta uera est, illam rem quam dixit esse necesse est. Si enim dixerit, quoniam nix alba est, et hoc uerum est, ueritatem propositionis sequitur necessitas rei. Necesse est enim esse niuem albam, si propositio quae de ea re praedicata est uera est. Quod si dixerit quis non esse albam picem et haec uera est, manifestum est rem quoque propositionis consequi ueritatem. Amplius quoque et propositiones rerum necessitates sequuntur. Si enim est aliqua res, uerum est de ea dicere quoniam est, et si non est aliqua res, uerum est de ea dicere quoniam non est. Ita secundum ueritatem affirmationis et negationis necessitas rei substantiam sequitur et rerum necessitas propositionum comitatur necessitatem. Atque hoc quidem in ueris. In falsis quoque idem est e contrario. Nam si falsa est affirmatio, rem de qua loquitur non esse necesse est, ut si falsa est affirmatio quae dicit picem esse albam, non esse albam picem necesse est. Rursus si falsa est negatio quae dicit niuem non esse albam, esse albam niuem necesse est. Rursus si res non est, affirmatio quoque de ea re necessarie falsa est. Quod si rursus res non /207/ sit id quod potest dicere falsa negatio, sine ulla dubitatione illa negatio falsa est et hoc esse necesse est, ut quoniam de niue potest dicere falsa negatio, quoniam alba non est, hoc ipsum quod falsa negatio dicit, id est albam non esse, non est. Nix enim non alba non est. Quare rerum necessitati falsitas ueritasque conuertitur. Nam si est aliquid, uere de eodem dicitur, quoniam est, et si uere dicitur, illam rem de qua uere aliquid praedicatur esse necesse est; quod si non est id quod dicitur, falsa enuntiatio est, et si enuntiationes falsae sunt, res non esse necesse est. Quod si haec ita sunt, positum est autem omnem affirmationem et negationem ueram esse definite, quoniam propositionum ueritatem uel falsitatem rerum necessitas secundum esse uel non esse consequitur (esse quidem secundum ueritatem, ut dictum est, non esse secundum falsitatem): nihil fit casu neque libera uoluntate nec aliqua possibilitate. Haec enim quae utrumlibet uocamus talia sunt, quae cum nondum sunt facta et fieri possunt et non fieri, si autem facta sint, non fieri potuerunt, ut hodie me Vergilii librum legere, quod nondum feci, potest quidem non fieri, potest etiam fieri, quod si fecero, potui non facere. Haec igitur huiusmodi sunt quaecumque utrumlibet dicuntur. Utrumlibet autem quid sit ipse planius monstrat dicens: utrumlibet enim nihil magis sic uel non sic se habet aut habebit. Est enim utrumlibet quod uel ad esse uel ad non esse aequaliter sese habeat, id est neque illud esse necesse sit /208/ neque non esse necesse sit. Putauerunt autem quidam, quorum Stoici quoque sunt, Aristotelem dicere in futuro contingentes nec ueras esse nec falsas. Quod enim dixit nihil se magis ad esse habere quam ad non esse, hoc putauerunt tamquam nihil eas interesset falsas an ueras putari. Neque ueras enim neque falsas esse arbitrati sunt. Sed falso. Non enim hoc Aristoteles dicit, quod utraeque nec uerae nec falsae sunt sed quod una quidem ipsarum quaelibet aut uera aut falsa est, non tamen quemadmodum in praeteritis definite nec quemadmodum in praesentibus sed enuntiatiuarum uocum duplicem quodammodo esse naturam, quarum quaedam essent non modo in quibus uerum et falsum inueniretur sed in quibus una etiam esset definite uera, falsa altera definite, in aliis uero una quidem uera, altera falsa sed indefinite et commutabiliter et hoc per suam naturam, non ad nostram ignorantiam atque notitiam. Quocirca recte dictum est, si omnis affirmatio uel negatio uera definite esset, nihil fieri neque esse uel a casu uel a communi nomine utrumlibet nec esse aut non esse contingenter sed aut esse definite aut non esse definite... * * * ...sed magis ex necessitate omnia. Hoc enim consequitur eum qui dicit aut eum qui affirmat uerum esse aut eum qui negat. Quod si hoc uerum esset, itidem cum ueritate uel fieret uel cum falsitate non fieret quod a uere falseue enuntiantibus dicebatur. Quod si hoc impossibile /209/ est et sunt quaedam res quae necessitate non sint (uidemus autem quasdam esse casu, quasdam ex uoluntate, quasdam ex propriae possibilitate naturae), frustra putatur sicut in praeteritis, ita quoque in futuris enuntiationibus unam esse ueram, alteram falsam definite. Quare haec una fuit eius argumentatio. Aliam uero quasi ipse sibi opponens aliquam quaestionem ingreditur ualidiore tractatu: AMPLIUS SI EST ALBUM NUNC, VERUM ERAT DICERE PRIMO QUONIAM ERIT ALBUM, QUARE SEMPER VERUM FUIT DICERE QUODLIBET EORUM QUAE FACTA SUNT, QUONIAM ERIT. QUOD SI SEMPER VERUM EST DICERE QUONIAM EST VEL ERIT, NON POTEST HOC NON ESSE NECNON FUTURUM ESSE. QUOD AUTEM NON POTEST NON FIERI, IMPOSSIBILE EST NON FIERI; QUOD AUTEM IMPOSSIBILE EST NON FIERI, NECESSE EST FIERI. OMNIA ERGO QUAE FUTURA SUNT NECESSE EST FIERI. NIHIL IGITUR UTRUMLIBET NEQUE A CASU ERIT; NAM SI A CASU, NON EX NECESSITATE. Ad adstruendum non esse omnes enuntiationes ueras definite in futuro uel falsas ex eadem quidem argumentationis uirtute et ex eodem possibilitatis euentu, diuersam tamen ingreditur actionis uiam. Dudum enim ex his quae nondum erant facta, si uere futura esse praedicerentur, in rebus necessitatem solam esse posse collegit. Nunc autem ex his rebus quae facta sunt argumentationem capit, si uere antequam fierent praedicerentur, necessitatis nexu euentus rerum omnium contineri. Arbitrantur enim hi qui dicunt contingentium quoque propositionum stabilem esse enuntiationis modum secundum ueritatem scilicet atque /210/ mendacium, quod omnia quaecumque facta sunt, inquiunt, potuerunt praedici, quoniam fient. Hoc enim in natura quidem fuit antea sed nobis hoc rei ipsius patefecit euentus. Quare si omnia quaecumque euenerunt sunt et ea quae sunt futura esse praedici potuerunt, necesse est omnia quae dicuntur aut definite uera esse aut definite falsa, quoniam definitus eorum euentus secundum praesens tempus est. Quare in omnibus in quibus aliquid euenit uerum est dicere, quoniam euenturum est, et si nondum adhuc factum est. Hoc autem illa res probat uerum fuisse tunc dici, quoniam euenit id quod praedici potuerat; quod si praedictum esset, res euentura definita ueritate praediceretur. Hoc Aristoteles sumens ad idem impossibile ualidissima ratione perducit et praesentis temporis naturam cum futuri enuntiatione coniungit. Ait enim simile esse de praesentibus enuntiare secundum ueritatis necessitatem et de futuris: nam si uerum est dicere, quoniam est aliquid, esse necesse est, et si uerum est dicere, quoniam erit, futurum sine dubio esse necesse est: omnia igitur ex necessitate futura sunt: ad idem scilicet impossibile argumentationem trahens. Sumit autem huius impossibilitatis ordinem ex his propositionibus quae faciliores quidem ad intellectum sunt, idem tamen ualent hoc modo: SI SEMPER, inquit, VERUM EST DICERE, QUONIAM EST VEL ERIT, quidquid tunc uerum fuit praedicere, illud NON POTEST NON ESSE NECNON FUTURUM ESSE. Quemadmodum enim id quod in praesenti uere dicitur esse, hoc non potest non esse, si uera de eo propositio /211/ fuit, quae dicebat esse, ita quoque in futuro quae dicit aliquid futurum esse, illa si uera est, non potest non futurum esse quod praedicit. Quod si non potest non fieri quod a uera propositione praedicitur, impossibile est non fieri. Idem est enim dicere non potest non fieri, quod dicere impossibile est non fieri. Quod autem impossibile est non fieri, necesse est fieri. Impossibile enim idem necessitati ualet contrarie praedicatum, ut ipse post docuit. Nam quod impossibile est esse necesse est non esse. Quod enim ut sit possibile non est, illud non esse necesse est. Quod si hoc est, et contraria se eodem modo habebunt. Quod est impossibile non esse, hoc esse necesse est. Sed dictum est ea quae uera praedicuntur impossibile esse non esse, hoc autem est ex necessitate esse. Ea igitur quae praedicuntur ex necessitate futura sunt. Nihil igitur utrumlibet neque casu nec omnino secundum liberum arbitrium, quod utrumlibet significatio totum clausit. Nam quod dicit utrumlibet et possibilitatem et casum et liberum in significatione tenet arbitrium. Ergo nihil fit a casu. Nam si quaedam casu fieri dicat, ille rursus in ea re perimit necessitatem. Quod enim casu est non ex necessitate est. Nihil autem fit a casu, quoniam omnia ex necessitate proueniunt, quaecumque enuntiatio uera praedixerit. Euenit autem huiusmodi impossibilitas ex eo quod concessum est prius, omnia quaecumque facta sunt definite uere potuisse praedici. Nam si ex necessitate contingit id quod euenit, uerum /212/ fuit dicere quoniam erit. Quod si ex necessitate non contingit sed contingenter, non potius uerum fuit dicere quoniam erit sed magis quoniam contingit esse. Nam qui dicit erit, ille quandam necessitatem in ipsa praedicatione ponit. Hoc inde intellegitur, quod si uere dicat futurum esse id quod praedicitur non possibile sit non fieri, hoc autem ex necessitate sit fieri. Ergo qui dicit, quoniam erit aliquid eorum quae contingenter eueniunt, in eo quod futurum esse dicit id quod contingenter euenit fortasse mentitur; uel si contigerit res illa quam praedicit, ille tamen mentitus est: non enim euentus falsus est sed modus praedictionis. Namque ita oportuit dicere: Cras bellum nauale contingenter eueniet hoc est dicere: ita euenit, si euenerit, ut potuerit non euenire. Qui ita dicit uerum dicit, euentum enim contingenter praedixit. Qui autem ita infit: Cras bellum erit nauale quasi necesse sit, ita pronuntiat. Quod si euenerit, non iam idcirco quia praedixit uerum dixerit, quoniam id quod contingenter euenturum erat necessarie futurum praedixit. Non ergo in euentu est falsitas sed in praedictionis modo. Quemadmodum enim si quis ambulante Socrate dicat: Socrates ex necessitate ambulat ille mentitus est non in eo quod Socrates ambulat sed in eo quod non ex necessitate ambulat, quod ille eum ex necessitate ambulare praedicauit, ita quoque in hoc qui dicit quoniam erit aliquid , etiam hoc si fiat, ille tamen /213/ falsus est, non in eo quod factum est sed in eo quod non ita factum est, ut ille praedixit esse futurum. Quod si uerum esset definite, ex necessitate esset futurum. Igitur ex necessitate futurum esse praedixit, quodcumque sine ullo alio modo euenturum pronuntiauit. Quare non in euentu rei sed in praedicationis enuntiatione falsitas inuenitur. Oportet enim in contingentibus ita aliquid praedicere, si uera erit enuntiatio, ut dicat quidem futurum esse aliquid sed ita, ut rursus relinquat esse possibile, ut futurum non sit. Haec autem est contingentis natura contingenter in enuntiatione praedicare. Quod si quis simpliciter id quod fortasse contingenter eueniet futurum esse praedixerit, ille rem contingentem necessarie futuram praedicit. Atque ideo etiam si euenerit id quod dicitur, tamen ille mentitus est in eo quod hoc quidem contingenter euenit, ille autem ex necessitate futurum esse praedixerit. Cum ergo sint quatuor enuntiationum ueritatis et falsitatis modi, de his scilicet propositionibus quae in futuro praedicuntur (aut quoniam et erit et non erit id quod dicitur, id est ut et affirmatio et negatio uera sit, aut quoniam nec erit necnon erit, id est ut et affirmatio et negatio falsae sint, aut quoniam erit aut non erit, una tamen definite uera, altera falsa, aut rursus quoniam erit aut non erit utrisque secundum ueritatem et falsitatem indefinitis et aequaliter ad ueritatem mendaciumque uergentibus) docuit quidem supra et esse et non esse fieri nou posse, cum dicit: UTRAQUE ENIM NON ERUNT SIMUL IN TALIBUS. Docuit etiam aliquantisper aut /214/ esse aut non esse definite in contingentibus et futuris propositionibus esse non posse. Nunc illud addit, quod neque esse neque non esse, id est quod nec illud dici uere possit, posse utrasque inueniri falsas, quae dicuntur in futuro propositiones. Quod si neque utraeque uerae sunt neque utraeque falsae neque una definite uera, falsa altera definite, restat ut una quidem uera sit, altera falsa, non tamen definite sed utrumlibet et instabili modo, ut hoc quidem aut hoc euenire necesse sit, ut tamen una res quaelibet quasi necessarie et definite proueniat aut non proueniat fieri non possit. Quemadmodum autem utrasque falsas non esse demonstraret, hic inchoat: AT VERO NEC QUONIAM NEUTRUM VERUM EST CONTINGIT DICERE, UT QUONIAM NEQUE ERIT NEQUE NON ERIT. PRIMUM ENIM CUM SIT AFFIRMATIO FALSA, ERIT NEGATIO NON VERA ET HAEC CUM SIT FALSA, CONTINGIT AFFIRMATIONEM ESSE NON VERAM. AD HAEC SI VERUM EST DICERE, QUONIAM ALBUM EST ET MAGNUM, OPORTET UTRAQUE ESSE; SIN VERO ERIT CRAS, ESSE CRAS; SI AUTEM NEQUE ERIT NEQUE NON ERIT CRAS, NON ERIT UTRUMLIBET, UT NAVALE BELLUM; OPORTEBIT ENIM NEQUE FIERI NAVALE BELLUM NEQUE NON FIERI NAUALE BELLUM. Sensus argumentationis huiusmodi est: nec illud, inquit, dici poterit, quod contingentium propositionum neutra uera sit in futuro. Hoc autem nihil differt dicere quam si quis dicat utrasque esse falsas. Hoc enim impossibile est. In contradictionibus namque utraeque falsae inueniri non possunt. Hoc enim proprium /215/ contradictoriarum est: ut proprietatem subcontrariarum refugiunt in eo quod simul uerae esse non possunt, ita quoque et contrariarum proprietatem uitant in eo quod simul falsae non reperiuntur. Habent ergo propriam naturam, ut neque falsae simul sint neque uerae. Quare una ipsarum semper erit uera, semper altera falsa. Impossibile est igitur, cum sit falsa negatio, non ueram esse affirmationem, et rursus cum sit falsa affirmatio, negationem esse non ueram. Igitur nec hoc est dicere, quod utraeque non uerae sint. Quod per hoc dixit quod ait: AT VERO NEC QUONIAM NEUTRUM VERUM EST CONTINGIT DICERE, id est non nobis contingit dicere, hoc est impossibile est dicere, quoniam neutrum uerum est, scilicet quod affirmationibus negationibusue prop onit ur contingentibus scilicet et futuris. Qui autem Aristotelen arbitrati sunt utrasque propositiones in futuro falsas arbitrari, si haec quae nunc dicit diligentissime perlegissent, numquam tantis raptarentur erroribus. Neque enim idem est dicere neutra uera est quod dicere neutra uera est definite. Futurum esse enim cras bellum nauale et non futurum non dicitur quoniam utraeque omnino falsae sunt sed quoniam neutra est uera aut quaelibet ipsarum definite falsa sed haec quidem uera, illa falsa, non tamen una ipsarum definite sed quaelibet illa contingenter. His autem /216/ adicit aliud quiddam dicens: si propositionum ueritas ex rerum substantia pendet, ut quidquid uerum est in propositionibus dicere hoc esse necesse sit, si uerum est dicere, quoniam erit aliquid album, ueritatem sequitur rei necessarius euentus. Quod si dicat quis quamlibet illam rem cras albam futuram, si hoc uere dixerit, cras ex necessitate alba futura est. Sic igitur, si quis uerum dicit neutram esse ueram propositionum earum quae in futuro dicuntur, necesse est id quod dicitur et significatur ab illis propositionibus nec esse necnon esse. Fal sa enim et affirmatione et negatione nec quod affirmatio dicit fieri potest nec quod negatio. Ergo ex necessitate neutrum fit, quod uel affirmatio dicit uel negatio. Ergo si dicat affirmatio cras bellum nauale futurum, quoniam falsa affirmatio est, non erit cras bellum nauale. Rursus si idem neget negatio dicens non erit cras bellum nauale, quoniam haec quoque falsa est, erit cras bellum nauale. Quare nec erit bellum nauale, quia affirmatio falsa est, necnon erit bellum nauale, quia negatio. Sed hanc ineptiam nec animus sibi ipse fingere potest. Quis enim umquam dixerit rem aliquam ex necessitate nec esse nec non esse? Quod ille scilicet dicit, qui dicit utrasque propositiones in futuro falsas exsistere. QUAE ERGO CONTINGUNT INCONVENIENTIA HAEC SUNT ET HUIUSMODI ALIA, SI OMNIS AFFIRMATIONIS ET NEGATIONIS VEL IN HIS QUAE IN UNIVERSALIBUS /217/ DICUNTUR UNIVERSALITER VEL IN HIS QUAE SUNT SINGULARIA NECESSE EST OPPOSITARUM HANC ESSE VERAM, ILLAM VERO FALSAM, NIHIL AUTEM UTRUMLIBET ESSE IN HIS QUAE FIUNT SED OMNIA ESSE VEL FIERI EX NECESSITATE. QUARE NON OPORTEBIT NEQUE CONSILIARI NEQUE NEGOTIARI, QUONIAM SI HOC FACIMUS, ERIT HOC, SI VERO HOC, NON ERIT. NIHIL ENIM PROHIBET IN MILLENSIMUM ANNUM HUNC QUIDEM DICERE HOC FUTURUM ESSE, HUNC VERO NON DICERE. QUARE EX NECESSITATE ERIT QUODLIBET EORUM VERUM ERAT DICERE TUNC. Omnia in futuro uel uera uel falsa esse definite in propositionibus arbitrantes impossibilitas ista consequitur: nihil enim neque ex libero uoluntatis arbitrio neque ex aliqua possibilitate, neque ex casu quidquam fieri potest, si omnia necessitati subiecta sunt. Quamquam quidam non dubitauerint dicere omnia ex necessitate et quibusdam artibus conati sunt id quod in nobis est cum rerum necessitate coniungere. Dicunt enim quidam, quorum sunt Stoici, ut omnia quaecumque fiunt fati necessitate proueniant, et omnia quao fatalis agit ratio sine dubio necessitate contingere. Sed illa esse sola in nobis et ex uoluntate nostra, quaecumque per uoluntatem nostram et per nos ipsos uis fati complet ac perficit. Neque enim, inquiunt, uoluntas nostra in nobis est sed idem uolumus idemque nolumus, quidquid fati necessitas imperauit, ut uoluntas quoque nostra ex fato pendere /218/ uideatur. Ita, quoniam per uoluntatem nostram, quaedam ex nobis fiunt et ea quae fiunt in nobis fiunt quoniamque uoluntas ipsa ex necessitate fati est, etiam quae nos uoluntate nostra facimus, quod necessitas imperauit ea, ipsa impulsi facimus necessitate. Quare hoc modo significationem liberi arbitrii permutantes necessitatem et id quod in nobis est coninugere impossibiliter et copulare contendunt. Illud enim in nobis est liberum arbitrium, quod sit omni necessitate uacuum et ingenuum et suae potestatis, quorumdamque nos domini quodammodo sumus uel faciendi uel non faciendi. Quod si uoluntatem quoque nostram fati nobis necessitas imperet, in nobis uoluntas ipsa non erit sed in fato, nec erit liberum arbitrium sed potius seruiens necessitati. Unde fit ut, qui omnes actus euentnum necessitate constringunt, dicant per hoc poplitem quoque nos non flectere, nisi fatalis necessitas iusserit, caput quoque non scalpere, quare nec lauare, quare nec agere aliquid. His etiam adiciam uel aliquid feliciter uel aliquid infeliciter facere uel pati. Unde fit ut neque casum neque liberum arbitrium nec possibile in rebus ullum esse contendant, quamuis liberum destruere metuentes arbitrium aliam ei fingant significationem, per quam nihilominus libera hominis uoluntas euertitur. Aristotelica uero auctoritas ita haec in rebus posita et constituta esse confirmat, ut non exponat nunc, quid sit casus quidue possibile quidue in nobis, nec ea esse in rebus /219/ probet atque demonstret sed in tantum apud illum haec in rebus esse manifestum est, ut opinionem, qua quis arbitratur enuntiationes in futuro omnes esse ueras, per hoc impossibilem esse dicat, quod casum et possibilitatem liberumque euertat arbitrium. Haec enim ita constituta in rebus putat, ut non de his ulla opus sit demonstratione sed impossibilis ratio iudicetur, quaecumque uel possibile uel casum uel id quod in nobis est conatur euertere. Et casum quidem quemadmodum definita in propositionibus futuris ueritas destruat supra monstrauit. Nunc autem quemadmodum eadem ipsa ueritas definita futurarum et contingentium propositionum tollat liberi arbitrii facultatem maxima ui argumentationis exsequitur dicens: huiusmodi cuncta contingere impossibilia, si quis unam enuntiationis partem definite ueram uel falsam esse confingat. Sed nos secuti Porphyrium, cum huius disputationis expositionem coepimus, id quod prius dixit IN SINGULARIBUS ET FUTURIS ob hoc dixisse praediximus, quod facilior sit intellectus disputationis, si haec prius in singularibus perspicerentur. De quibus singularibus diligentissime praelocutus nunc de uniuersalibus uniuersaliter praedicatis et quae in his fiunt contradictiones loquitur. Ita enim dicit: SI OMNIS AFFIRMATIONIS ET NEGATIONIS VEL IN HIS QUAE IN UNIVERSALIBUS DICUNTUR UNIVERSALITER VEL IN HIS QUAE SUNT SINGULARIA NECESSE EST OPPOSITARUM HANC ESSE VERAM, ILLAM VERO FALSAM. Alexander autem in singularibus et futuris dixisse eum arbitratur, tamquam si diceret in his futuris /220/ quae in generatione et corruptione sunt. Sunt enim quaedam futura quae in generatione et corruptione non sunt, ut quod de sole uel de luna uel de caeteris caelestibus pronuntiatur. Haec uero, quae sunt in rebus his quarum est et nasci et corrumpi natura, unam semper non necesse est ueram esse, alteram falsam. Sed neutram ego improbo expositionem, utraeque enim ueracissima ratione firmantur. Omnis autem sensus talis est, quo necessitatem solam in rebus imperare destruit Aristoteles: omne quod natura est non frustra est; consiliari autem homines naturaliter habent; quod si necessitas in rebus sola dominabitur, sine causa est consiliatio; sed consiliatio non frustra est, natura enim est: non igitur potest in rebus cuncta necessitas. Ordo autem se sit habet: QUAE ERGO, inquit, CONTINGUNT INCONVENIENTIA HAEC SUNT ET HUIUSMODI ALIA, scilicet quoniam qui est in rebus casus euertitur, alia uero quoniam possibilitas et liberi arbitrii uoluntas amittitur. Et haec quomodo contingunt ipse secutus est dicens: SI OMNIS AFFIRMATIONIS ET NEGATIONIS VEL IN HIS QUAE IN UNIVERSALIBUS DICUNTUR UNIVERSALITER VEL IN HIS QUAE SUNT SINGULARIA NECESSE EST OPPOSITARUM HANC ESSE VERAM, ILLAM VERO FALSAM, NIHIL AUTEM UTRUMLIBET ESSE IN HIS QUAE FIUNT SED OMNIA ESSE VEL FIERI EX NECESSITATE. Tunc enim inconuenientia illa contingunt, si omnis affirmatio et negatio definite uera uel falsa est siue in his contradictionibus quae in uniuersalibus angulariter fiunt siue /221/ in singularibus. Tunc enim nihil est utrumlibet sed ex necessitate omnia, quoniam ueritatem et falsitatem propositionum rerum euentus ex necessitate consequitur. Quare (ut ipse ait) non oportebit neque consiliari neque negotiari, quoniam si hoc facimus, erit hoc, si uero hoc, non erit. Euertitur enim consiliatio, si frustra est, frustra autem eam esse dicit, quisquis in rebus solam ponit fati necessitatem. Cur enim quisque consilium habeat, si nihil ex eo quod consiliatur efficiet, cum administret cuncta necessitas? Quare non oportebit consiliari uel, si quis consiliatur, negotiari non debet. Negotiari autem est actu aliquid et negotio agere, non lucrum sed aliquam causam uel actum. Nihil enim ipse per actum suum consiliumque expediet, nisi fati necessitas inbet. Docuit autem quid esset consiliatio per hoc quod ait: QUONIAM SI HOC FACIMUS, ERIT HOC, SI HOC, NON ERIT. Ita enim semper fit consiliatio, ut si sit Scipio, ita consiliabitur: si in Africam exercitum ducam, cladem Hannibalis ab Italia remouebo: sin uero non ducam, non eripietur Italia. Hoc est enim dicere: si hoc facio, ut si in Africam exercitum ducam, erit hoc, id est eripietur Italia: sin uero hoc, id est si hic mansero, non erit hoc, non eripietur Italia. Et in aliis omnibus rebus eodem modo. Simul autem monstrauit in consiliis non esse necessitatem. Si enim hoc, inquit, faciam, erit hoc, et si hoc, non erit. Quod si necessitas in rebus esset, siue hoc quis faceret siue non faceret, quod necesse esset eueniret. Quare quod consilii ratione fit non fit uiolentia necessitatis. Adiunxit /222/ autem ei quod est consiliari NEQUE NEGOTIARI et est ordo hoc modo: QUARE NON OPORTEBIT NEQUE CONSILIARI, QUONIAM SI HOC FACIMUS, ERIT HOC, SI VERO HOC, NON ERIT (NIHIL ENIM PROHIBET IN MILLEN SI MUM ANNUM HUNC QUIDEM DICERE HOC FUTURUM ESSE, HUNC VERO NON DICERE. QUARE EX NECESSITATE ERIT QUODLIBET EORUM VERUM ERAT DICERE TUNC) NEQUE NEGOTIARI id est actum incipere atque negotium gerere. Prior enim est consiliatio, posterius negotium sed negotium post consiliationem posuit et cuncta quae ad consiliationis naturam addi oportebat post negotiationis interpositionem subdidit. Est autem hoc modo: si omnia, inquit, necessitas agit, non oportet consiliari, quoniam si hoc facimus proueniet nobis hoc, si uero hoc facimus, non proueniet. Nihil enim prohibet frustra unum dicere, alterum negare dicentem: si hoc facimus, erit hoc aut non erit. Quod enim euenturum est fiet, siue ille per consilium coniectet hoc posse fieri, si quid aliud fecerit, siue ille neget hoc posse fieri, si hoc quod dixit faciat. Ex necessitate enim futurum est quidquid unus ipsorum uerum dixerit. Quod si consiliari omnino non oportet, nec negotiari oportebit id est nullum incipere negotium. Siue enim quis incipiat siue non incipiat, quod ex necessitate est sine ulla dubitatione proueniet. Quare nihil alter homo altero distabit homine. Eo enim meliores homines /223/ iudicamus, quod potiores sunt in consilio. Sed ubi consiliatio frustra est cuncta necessitate faciente, homines quoque inter se nihil differunt. Ipsa enim consiliatio nil differt utrum bona an mala sit, cum prouentus necessitas in fati administratione consistat. Quare si boni consilii homines laude digni sunt, mali consilii uituperatione, non aliter hoc erit iuste, nisi malus actus malumque consilium et e contra bonum in nostra sit potestate et non in fato. Cum enim nulla ex necessitate constringitur euentus rei, tunc et liberum uoluntatis arbitrium, ut non sit fatali seruiens necessitati. Ergo neque qui in hoc mundo simplices rerum ordines posuerunt recipiendi sunt et hi qui in permixta hac mundana mole non permixtas quoque actuum causas accipiunt repudiandi. Nam neque qui casu omnia euenire dicunt recte arbitrantur neque qui omnia necessitatis uiolentia fingunt sana opinione tenentur neque omnia ex libero arbitrio esse manifestum est sed horum omnium et causae mixtae et euentus. Sunt enim quaedam ex casu, sunt aliqua ex necessitate, quaedam etiam uidemus libero teneri iudicio. Et actuum quidem nostrorum uoluntas in nobis est. Nostra enim uoluntas domina quodammodo est nostrorum actuum et totius uitae rationis sed non /224/ eodem modo euentus quoque in nostra est potestate. Pro alia namque re aliquid ex libero arbitrio facientibus ex isdem ueniens causis casus interstrepit. Ut [cum] scrobem deponens quis, ut infodiat uitem, si thesaurum inueniat, scrobem quidem deponere ex libero uenit arbitrio, inuenire thesaurum solus attulit casus, eam tamen causam habens casus, quam uoluntas attulit. Nisi enim foderet scrobem, thesaurus non esset inuentus. Quidam autem euentus nostris uoluntatibus suppetit, quosdam impedit quaedam uiolenta necessitas. Prandere enim uel legere et alia huiusmodi sicut ex nostra uoluntate sunt, ita quoque eorum saepe ex nostra uoluntate pendet euentus. Quod si nunc imperare Persis uelit Romanus, arbitrium quidem uoluntatis in ipso est sed hunc euentum durior necessitas retinet et ad perfectionem uetat adduci. Itaque omnium rerum et casus et uoluntas et necessitas dominatur nec una harum res in omnibus ponenda est sed trium mixta potentia. Unde fit ut peccantium consideretur magis animus potius quam euentus et puniatur animus non perfectio, idcirco quod uoluntas quidem nobis libera est sed aliquotiens perfectionis ordo retinetur. Quod si omnia uel casu uel necessitate fierent, nec laus digna bene facientibus nec ultio delinquentibus nec leges ullae essent iustae, quae aut bonis praemia aut malis restituerent poenas. Venio nunc ad illud, quod multis quaeritur modis, an diuinatio maneat, si non omnia in rebus ex necessitate contingunt. Nam quod in uera praedictione est, /225/ idem est in scientia, et sicut cum quis uerum praedicit quod uere praedicitur esse necesse est, ita quod quis futurum nouit illud futurum esse necesse est. Sed diuinatio non omnia ut ex necessitate futura pronuntiat atque idcirco frequenter ita diuinatur, quod facillime in ueterum libris agnoscitur: hoc quidem euenturum est sed si hoc fit non eueniet, quasi intercidi possit et alio modo euenire. Quod si ita est, necessitate non euenit. Utrum autem, si omnia futura sciat deus, omnia esse necesse est, ita quaeramus. Si quis dicat dei scientiam de futuris euentuum subsequi necessitatem, is profecto conuersurus est, si omnia necessitate non contingunt, omnia deum scire non posse. Nam si scientiam dei sequitur euentuum necessitas, si eueutuum necessitas non sit, diuina scientia perimitur. Et quis tam impia ratione animo torqueatur, ut haec de deo dicere audeat? Sed fortasse quis dicat, quoniam euenire non potest, ut deus omnia futura non nouerit, hinc euenire ut omnia ex necessitate sint, quoniam deo notitiam rerum futurarum tollere nefas est. Sed si quis hoc dicat, illi uidendum est, quod deum dum omnia scire conatur efficere omnia nescire contendit. Binarium enim numerum esse imparem si quis se scire proponat, non ille nouerit sed potius nescit. Ita quod non est potentiae nosse se id /226/ arbitrari nosse potius impotentiae est. Quisquis ergo dicit deum cuncta nosse et ob hoc cuncta ex necessitate esse futura, is dicit deum ex necessitate euentura credere, quaecumque ex necessitate non eueniunt. Nam si omnia ex necessitate euentura nouit deus, in notione sua fallitur. Non enim omnia ex necessitate eueniunt sed aliqua contingenter. Ergo si quae contingenter euentura sunt ex necessitate euentura nouerit, in propria prouidentia falsus est. Nouit enim futura deus non ut ex necessitate euenientia sed ut contingenter, ita ut etiam aliud posse fieri non ignoret, quid tamen fiat ex ipsorum hominum et actuum ratione persciscat. Quare si quis omnia ex necessitate fieri dicat, deo quoque beniuolentiam subripiat necesse est. Nihil enim illius benignitas parit, quandoquidem cuncta necessitas administrat, ut ipsum dei benefacere ex necessitate quodammodo sit et non ex ipsius uoluntate. Nam si ex ipsius uoluntate quaedam fiunt, ut ipse nulla necessitate ciaudatur, non omnia ex necessitate contingunt. Quis igitur tam impie sapiens deum quoque necessitate constringat? Quis omnia ex necessitate fieri dicat, ista quoque uis impossibilitatis eueniet? Quare ponendum in rebus est casu quaedam posse et uoluntate effici et necessitate constringi et ratio, quae utrumuis horum subruit, impossibilis iudicanda est. Non igitur immerito Aristoteles ad impossibilem rationem perducit dicens et possibilitatem et casum et liberum arbitrium deperire, quod fieri nequit, si omnium futurarum /227/ enuntiationum una semper uera est definite, falsa semper altera definite. Harum enim ueritatem et falsitatem necessitas consequitur, quae et casum de rebus et liberum subiudicat arbitrium. Unde nunc quoque idem repetens dicit: nihil impedire, utrum aliquis ante mille annos dicat aliquid futurum esse an alius neget. Non enim secundum dicere uel negare cuncta facienda sunt uel non facienda sed si necesse est dicentem uel negantem res quoque affirmatas uel negatas subsequi, [etiam si illi non dicant] quae illis dicentibus euenire necesse erat, etiam non dicentibus euenire necesse est. Dicit autem hoc modo: AT VERO NEC HOC DIFFERT, SI ALIQUI DIXERUNT CONTRADICTIONEM VEL NON DIXERUNT; MANIFESTUM EST ENIM, QUOD SIC SE HABENT RES, ET SI HIC QUIDEM AFFIRMAVERIT, ILLE VERO NEGAVERIT; NON ENIM PROPTER NEGARE VEL AFFIRMARE ERIT VEL NON ERIT NEC IN MILLENSIMUM ANNUM MAGIS QUAM IN QUANTOLIBET TEMPORE. QUARE SI IN OMNI TEMPORE SIC SE HABEBAT, UT UNUM UERE DICERETUR, NECESSE ESSET HOC FIERI ET UNUMQUODQUE EORUM QUAE FIUNT SIC SE HABERET, UT EX NECESSITATE FIERET. QUANDO ENIM VERE DICIT QUIS, QUONIAM ERIT, NON POTEST NON FIERI ET QUOD FACTUM EST VERUM ERAT DICERE SEMPER, QUONIAM ERIT. /228/ Euentus necessariarum rerum Aristoteles non ex praedicentium ueritate sed ex ipsarum rerum natura considerans inquit: licet necesse sit, quisquis de re aliqua uera praedixerit, rem quam ante praenuntiauerit euenire, non tamen idcirco rerum necessitas ex praedictionis ueritate pendet sed diuinandi ueritas ex rerum potius necessitate perpenditur. Non enim idcirco esse necesse est, quoniam uerum aliquid praedictum est sed quoniam necessario erat futurum, idcirco de ea re potuit aliquid uere praedici. Quod si ita est, eueniendi rei uel non eueniendi non est causa is qui praedicit futuram esse uel negat. Non enim affirmationem et negationem esse necesse est sed idcirco ea esse necesse est quae futura sunt, quoniam in natura propria quandam habent necessitatem, in quam si quis incurrerit, uerum est quod praedicit. Ergo si quaecumque nunc facta sunt uerum de his fuisset dicere quoniam erunt, siue ille dixisset siue non dixisset, haec quae nunc facta sunt erant ex necessitate futura. Non enim propter dicentem uel negantem in rebus necessitas est sed propter rerum necessitatem ueritas in praenuntiatione uel falsitas inuenitur. Quare si etiam ea quae nunc facta sunt uere potuissent praedici quoniam erunt et his ita positis rem necesse esset euenire, siue illi praedicerent siue non praedicerent, necesse est omne quod fit ex necessitate es se futurum et nihil omnino utrumlibet /229/ in rebus est. Namque si nihil necessitatem rerum adiuuat diuinatio et nihil interest, utrum quis praedicat futurum esse aliquid an neget an nullus omnino aliquid nec in affirmatione nec in negatione praedicat, manifestum est quoniam nec de eo ulla distantia est, siue quis ante quamlibet multum tempus aliquid euenturum uere esse praedixerit siue ante quamlibet paucos dies uel horas uel momenta. Nihil enim interest: siue enim quis ante mille annos praediceret, quod ex necessitate esset futurum, siue ante annum uel mensem uel diem uel horam uel momentum, de necessitate rei euenturae nihil moueret. Quod enim nihil interesset utrum praediceretur an non praediceretur, nihil quoque interest an iuxta praedicatur an longius. Quod si haec ita sunt et omnia quaecumque euenerunt futura fuisse necesse est, totum liberum arbitrium perit, totus casus absumitur, rerum possibilitas praeter necessitatem omnis excluditur. Simul autem Aristoteles praenuntiationem euentumque coniungens rerum necessitatem ex ipsa propositionum ueritate confirmat dicens: si haec ita sunt, ut in omni tempore sic se haberet unumquodque quod factum est, ut hoc ipsum uere praediceretur, NECESSE ESSET HOC FIERI, id est necesse esset quod praedictum uere est euenire. Unumquodque enim eorum quae fiunt et uerepraedicuntur sic se habet, ut ex necessitate fiat. Hoc autem cur fiat haec ratio est: quod enim uere quis dicit, fieri necesse est. Illa enim ueritas ex rerum /230/ necessitate procreatur. Quod si etiam id quod factum est ueraciter praenuntiaretur futurum, nulla esset dubitatio omnia ex necessitate prouenire. Quod si hoc, inquit, est impossibile (uidemus enim quasdam res ex principio liberi arbitrii et ex nostrorum actuum fonte descendere), quid dubitamus friuolam rationem omnium necessitatis excludere nec dilectum humanae uitae interpositione necessitatis absumere? Quae enim erit ulla discretio inter homines, si liberi arbitrii iudicium perit? Cur postremum leges conditae, cur publice iura responsa sunt? Cur instituta moresque, publici et priuati actus constitutionibus principum et iudiciorum nexibus continentur, si certum est nihil humanis licere propositis? Frustra enim cuncta sunt, si liberum arbitrium non est. Leges enim et caetera ad continendos animos hominum conditas scimus. Quod si se ipsi animi non regunt et eos aliqua quaedam uiolentia necessitatis impellit, dublum non est quin uacuae istae leges sint, quae nihil sponte facientibus proponuntur. Sed haec quam sint impossibilia ipse Aristoteles probat, cuius recta sententia neque casum neque necessitatem neque possibilitatem in utraque parte naturae neque liberum tollit arbitrium sed cuncta permiscens rebus pluribus mundum compositum non arbitratur simplici uel casu uel necessitate uel liberae uoluntatis iudicio contineri. /231/ QUOD SI HAEC NON SUNT POSSIBILIA: VIDEMUS ENIM ESSE PRINCIPIUM FUTURORUM ET AB EO QUOD CONSILIAMUR ATQUE AGIMUS ALIQUID. Impossibilia, inquit, ista sunt ut omnia ex necessitate proueniant. Sumus enim quorundam nos ipsi quoque principia et animus noster ratione formatus actionesque nostrae ea ratione directae quarundam rerum principium tenent. Sic enim id quod in nobis est habere uidemur: nullo extra impediente uel cogente ad quod nobis uidetur ratione iudicante prosilimus. Nec omnia necessitatibus subripienda sunt. Omnium namque animalium genus in eo quod animalia sunt subiectum est aliud naturae, aliud caelestibus siderum cursibus, aliud rationi quoque mentis et animi cogitationi. Arbores namque et animalia irrationabilia illae quidem tantum naturae subiectae sunt, pecudes uero etiam caelestium decretis. Homines autem et naturae et sideribus et propriae uoluntati subiecti sunt. Multa enim natura dominante uel facimus uel patimur, ut mortem uel huiusmodi habitudinem corporis. Multa secum rerum ipsarum necessitas trahit, ut ea quae cum facere uelimus, non tamen facere ualeamus. Multa autem dat liberum uoluntatis arbitrium, quae nobis uolentibus fiunt [ut fierent si uelimus]. Unde fit ut natura quae motus /232/ est principium et liberi arbitrii facultate animi ratione participet. Anima uero uelut inligata corporibus, quibus natura dominatur, imaginationibus et cupiditatibus et iracundiae ardoribus caeterisque, quae afferunt corpora, ex ipsa cui inligata est natura participat. Cuncti autem diuinae prouidentiae subiecti ex illa quoque diuinorum uoluntate pendemus. Itaque nec caelestium necessitas tota subruitur nec casum disputatio haec de rebus eliminat et liberum firmat arbitrium. Sed haec maiora sunt quam ut nunc digne pertractari queant. Sumus igitur nos quoque rerum principia et ex nostris consiliis atque actibus in rebus plura consistunt. Quod si ea quae per hanc rationem auferuntur perspicua sunt, quod uero ponitur id est affirmationem et negationem omnem in futuro ueram esse non aeque perspicuum est, cur dubitamus mendacem subterfugere rationis uiam et tenere ea quae cum uera sunt tum manifesta sunt repudiatis his, quae nec ueritate ulla firma sunt nec perspicuitate clarescunt? ET QUONIAM SUPRA IAM DIXERAT: QUARE NON OPORTEBIT NEQUE CONSILIARI NEQUE NEGOTIARI, nunc hoc reddidit ad id quod ait CONSILIARI DICENS ESSE PRINCIPIUM FUTURORUM ET AB EO QUOD CONSILIAMUR; ad id quod ait NEQUE NEGOTIARI reddidit id quod subiecit ATQUE AGIMUS. Quare tanta breuitate oratio constricta est, ut in ea teneatur rationis ordinisque necessitas. ET QUONIAM EST OMNINO IN HIS QUAE NON SEMPER ACTU SUNT ESSE POSSIBILE ET NON, IN /233/ QUIBUS UTRUMQUE CONTINGIT ET ESSE ET NON ESSE, QUARE ET FIERI ET NON FIERI. ET MULTA NOBIS MANIFESTA SUNT SIC SE HABENTIA, UT QUONIAM HANC UESTEM POSSIBILE EST INCIDI ET NON INCIDETUR SED PRIUS EXTERETUR. SIMILITER AUTEM ET NON INCIDI POSSIBILE EST. NON ENIM ESSET EAM PRIUS EXTERI, NISI ESSET POSSIBILE NON INCIDI. QUARE ET IN ALIIS FACTURIS, QUAECUMQUE SECUNDUM POTENTIAM DICUNTUR HUIUSMODI: MANIFESTUM EST, QUONIAM NON OMNIA EX NECESSITATE VEL SUNT VEL FIUNT SED ALIA QUIDEM UTRUMLIBET ET NON MAGIS VEL AFFIRMATIO VEL NEGATIO, ALIA VERO MAGIS QUIDEM IN PLURIBUS ALTERUM SED CONTINGIT FIERI ET ALTERUM, ALTERUM VERO MINIME. Continuus quidem sensus est ex superioribus hoc modo: supra enim ait quod si haec non sunt possibilia id est ut omnia necessitas administret: uidemus enim a nobis quoddam esse principium futurorum et a nostris actibus atque consiliis: his illud addidit: quoniamque sunt aliqua quae possibilia quidem sunt esse cum non sint et non esse cum sint. Haec etiam simul auferuntur, si necessitas in omnibus dominetur. Et sensus quidem cum superioribus ita coniunctus est, quid autem habeat argumentationis tota sententia, hoc modo perspiciendum est: possibile esse dicitur quod in utramque partem facile naturae suae ratione uertatur, ut et cum non sit possibile sit /234/ esse nec cum sit ut non sit res ulla prohibeat. Ita ergo et quod possibile dicimus a necessitate seiungimus. Aliter enim dicitur possibile me esse ambulare cum sedeam, aliter solem nunc esse in sagittario et post paucos dies in aquarium transgredi. Ita enim possibile est ut etiam necesse sit. Possibile autem dicere solemus, quod et cum non sit esse possit et cum sit non esse iterum possit. Si quis ergo omnia necessitati subiecerit, ille naturam possibilitatis intercipit. Tres sunt ergo sententiae de possibilitate. Philo enim dicit possibile esse, quod natura propria enuntiationis suscipiat ueritatem, ut cum dico me hodie esse Theocriti Bucolica relecturum. Hoc si nil extra prohibeat, quantum in se est, potest ueraciter praedicari. Eodem autem modo idem ipse Philo necessarium esse definit, quod cum uerum sit, quantum in se est, numquam possit susceptiuum esse mendacii. Non necessarium autem idem ipse determinat, quod quantum in se est possit suscipere falsitatem. Impossibile uero, quod secundum propriam naturam numquam possit suscipere ueritatem. Idem tamen ipse contingens et possibile unum esse confirmat. Diodorus possibile esse determinat, quod aut est aut erit; impossibile, quod cum falsum sit non erit uerum; necessarium, quod cum uerum sit non erit falsum; non necessarium, quod aut iam est aut erit falsum. Stoici uero possibile quidem posuerunt, quod susceptibile esset uerae praedicationis nihil his prohibentibus, quae cum extra sint cum ipso tamen fieri contingunt. /235/ Impossibile autem, quod nullam umquam suscipiat ueritatem aliis extra euentum ipsius prohibentibus. Necessarium autem, quod cum uerum sit falsam praedicationem nulla ratione suscipiat. Sed si omnia ex necessitate fiunt, in Diodori sententiam non rectam sine ulla dubitatione ueniendum est. Ille enim arbitratus est, si quis in mari moreretur, eum in terra mortem non potuisse suscipere. Quod neque Philo neque Stoici dicunt. Sed quamquam ista non dicant, tamen si unam partem contradictionis euentu metiuntur idem Diodoro sentire coguntur. Nam si, quisquis in mari mortuus est, illum necesse fuit in mari necari, impossibile eum fuit mortem in terra suscipere. Quod est perfalsum. Atque haec omnia impossibilia subire coguntur, quicumque cum definite alteram contradictionis partem in futuro ueram esse contendunt, solam necessitatem in rebus esse dicunt. Neque enim, si quis naufragio periit in pelago, idcirco si numquam nauigasset immortalis in terra futurus fuisset. At ergo non ex euentu rerum sed ex natura euentus ipsos suscipientium propositionum contradictiones indicandae sunt. Si enim mihi omnia nunc suppeditent ut Athenas eam, etiamsi non uadam, posse me tamen ire manifestum est; et cum uero potuisse non ire, id quoque apud eos qui euentus ex rerum natura recta ratione diiudicant indubitatum est. /236/ Non ergo id est possibile ut sit necessarium sed quamquam quod necessarium est possibile sit; est tamen alia quaedam extrinsecus possibilitatis natura, quae et ab impossibili et a necessitate seiuncta sit. Aristoteles enim hanc habet opinionem de his quae semper esse necesse est. Ea enim putat nullam habere ad contraria cognationem: ut nix quoniam semper est frigida numquam calori coniuncta est. Ignis quoque numquam frigori cognatus est, idcirco quod semper in frigoris contrarietate uersatur id est in calore. Omnia ergo quaecumque sunt necessaria nullam ad contraria earum qualitatum, quas ipsa retinent, habent cognationem. Quod si quam cognationem haberet ignis ad frigus, frustra esset illa cognatio numquam igne in frigus qualitatem uertente. Sed nouimus nihil proprium natum frustra naturam solere perficere. Ergo illa sint posita necessaria quaecumque ad contraria nullam habent cognationem. Quaecumque autem habent illa sunt non necessaria sed quoniam ad utramque partem contrarietatis naturali quadam cognatione uidentur esse coniuncta, idcirco in utraque parte eorum euentus possibilis est: ut lignum hoc potest quidem secari sed nihilo tamen minus habet ad contraria cognationem, potest enim non secari, et aqua potest quidem calescere sed nihil eam prohibet frigori quoque esse coniunctam. Et uniuersaliter dicere /237/ est: quaecumque neque semper sunt neque semper non sunt sed aliquotiens sunt, aliquotiens non sunt, ea per hoc ipsum quod sunt et non sunt habent aliquam ad contraria cognationem. Haec autem impossibilium et necessariorum media sunt. Impossibile enim numquam esse potest, necessarium numquam non esse: inter haec propria quorundam natura est, quae horum utrorumque sit media, quae et esse scilicet possit et non esse. Ergo hoc nunc dicit: uidemus, inquit, IN HIS QUAE NON SEMPER ACTU SUNT (illa autem non semper actu sunt, quae ad utraque contraria habent cognationem: ignis semper actu calidus est, aqua uero non semper) quocirca uidemus IN HIS QUAE NON SEMPER ACTU SUNT esse quaedam possibilia et non, id est ut et sint et non sint. Quod in his euenit IN QUIBUS UTRUMQUE CONTINGIT ID EST ET ESSE ET NON ESSE, ut aquam et esse calidam et non esse calidam, fieri quoque calidam et non fieri. Multaque nobis perspicua sunt ita sese habentia, ut in utraque parte euentus sine ullo alicuius rei impedimento uertatur, ut uestem quam possibile est quidem secari sed fortasse ita contingit, ut non ante ferro diuidatur, quam eam exterat uetustas. Et hoc fieri potest, ut quaelibet uestis non ferro potius minutatim eat quam usu ipso exteratur. Similiter autem non solum eam secari possibile est. Non enim esset eam prius exteri quam secari, nisi prius possibile esset non secari. Cum enim /238/ exteritur, non secatur. Hoc autem in quibus eueniat uniuersaliter monstrat. Euenit hoc enim, inquit, in facturis. Facturae autem sunt, in quibuscumque generatio est atque corruptio. Siue enim quid natura fiat siue arte, in his a faciendo facturam dixit. In his ergo facturis alia quidem potestate sunt, alia actu: ut aqua calida quidem est possibilitate, potest enim fieri calida, frigida uero actu est, est enim frigida. Hoc autem actu et potestate ex materia uenit. Nam cum sit materia contrarietatis susceptrix et ipsa in se utriusque contrarietatis habeat cognationem, si ipsa per se cogitetur, nihil eorum habet quae in se suscipit et ipsa quidem nihil actu est, omnia tamen potestate. Suscipiens autem contraria quamquam unam habeat contrarietatem, habet tamen et alteram simul sed non actu, ut in eadem aqua. Huius enim materia et caloris susceptrix est et frigoris sed cum utrumlibet horum susceperit uel calorem uel frigus, est quidem si ita contigit, calida, est etiam simul frigida sed non eodem modo. Nam fortasse actu calida est, frigida potestate. Ergo quod potestate est in rebus ex materia uenit. Alioquin diuinis corporibus nihil omnino est potestate sed omne actu: ut soli numquam est lumen potestate, cui quidem nulla obscuritas, uel toto caelo nulla quies. Ita sese ergo habent ex materia ut omnia ipsa essent potestate, nihil autem actu, arbitratu /239/ naturae, quae in ipsa materia singulos pro ratione distribuit motus et singulas qualitatum proprietates singulis materiae partibus ponit, ut alias quidem natura ipsa necessarias ordinarit, ita ut quam diu res illa esset eius in ipsa proprietas permaneret, ut igni calorem. Nam quamdiu ignis est, tamdiu ignem calidum esse necesse est. Aliis uero tales qualitates apposuit, quibus carere possint. Et illa quidem necessaria qualitas informat uniuscuiusque substantiam. Illa enim eius qualitas cum ipsa materia ex natura coniuncta est. Istae uero aliae qualitates extra sunt, quae et admitti possunt et non admitti. Atque hinc est generatio et corruptio. Ex natura igitur et ex materia ista in rebus possibilitas uenit. Qua in re casus quoque aliquando subrepit, quae est indeterminata causa et sine ulla ratione cadens. Neque enim natura est quae frustra nil efficit nec arbitrium liberum quod in iudicio et ratione consistit sed extra est casus, qui propter aliam rem quibusdam factis ipse subitus et improuisus exoritur. Ex hac autem possibilitate etiam illa liberi arbitrii ratio uenit. Si enim non esset fieri aliquid possibile sed omnia aut ex necessitate essent aut ex necessitate non essent, liberum arbitrium non maneret. Recte igitur nec omnia casu ut Epicurus nec necessitate omnia ut /240/ Stoicus nec rursus omnia libero arbitrio fieri proposuit sed cuncta permiscens in permixto mundo permixtas quoque rerum causae esse proposuit, ut aliae quidem ex necessitate, aliae uero casu uel libero arbitrio uel postremo possibilitate contingerent. Quorum omnium unum nomen est utrumlibet, uel in casu uel in uoluntate uel in possibilitate. Sed horum diuisionem facit. Nam eorum quae sunt utrumlibet alia sunt quae aequaliter se ad affirmationem et negatio. Nem habent, ut est lecturum me esse hodie Vergilium et non lecturum: utroque enim modo utrumque est. Hoc est enim quod ait ET NON MAGIS VEL AFFIRMATIO VEL NEGATIO. Aequaliter enim et possum legere Vergilium nunc et possum non legere. Alia uero sunt quae non se aequaliter habeant sed quamquam in una re frequentius eueniat, non tamen prohibitum est in altera prouenire, ut in eo quod est hominem in senecta canescere. In pluribus quidem hoc contingit sed CONTINGIT FIERI ET ALTERUM, id est ut non canescat, alterum uero minime, id est ut canescat. Ita igitur et ex possibilitate et ex casu et ex libero arbitrio contradictionem in una parte de futuro definite non esse ueram uel falsam firmissima et ualidissima argumentatione constituit. His autem adicit hoc: IGITUR ESSE QUOD EST, QUANDO EST, ET NON ESSE QUOD NON EST, QUANDO NON EST, NECESSE EST; SED NON QUOD EST OMNE NECESSE EST ESSE NEC QUOD NON EST NECESSE EST NON ESSE. NON ENIM IDEM EST OMNE QUOD EST ESSE NECESSARIO, QUANDO EST, ET SIMPLICITER ESSE EX NECESSITATE. /241/ Duplex modus necessitatis ostenditur: unus qui cum alicuius accidentis necessitate proponitur, alter qui simplici praedicatione profertur. Et simplici quidem praedicatione profertur, cum dicimus solem moueri necesse est. Non enim solum quia nunc mouetur sed quia numquam non mouebitur, idcirco in solis motu necessitas uenit. Altera uero quae cum conditione dicitur talis est: ut cum dicimus Socratem sedere necesse est cum sedet, et non sedere necesse est cum non sedet. Nam cum idem eodem tempore sedere et non sedere non possit, quicumque sedet non potest non sedere, tunc cum sedet: igitur sedere necesse est. Ergo quando quis sedet tunc cum sedet eum sedere necesse est. Fieri enim non potest ut cum sedet non sedeat. Rursus quando quis non sedet, tunc cum non sedet, eum non sedere necesse est. Non enim potest idem non sedere et sedere. Et potest ista esse cum conditione necessitas, ut cum sedet aliquis, tunc cum sedet, ex necessitate sedeat, et cum non sedet, tunc cum non sedet, ex necessitate non sedeat. Sed ista cum conditione quae proponitur necessitas non illam simplicem secum trahit (non enim quicumque sedet simpliciter eum sedere necesse est sed cum adiectione ea quae est tunc cum sedet), sicut solem dicimus non necesse esse tunc moueri, cum mouetur, nec hoc addimus, ut solem moueri necesse sit cum mouetur sed tantum simpliciter dicimus solem moueri necesse est. Et haec necessitas simplex de sole dicta ueritatem in oratione perficiet. At uero illa quae cum conditione dicitur, ut cum dicimus Socratem sedere necesse est, tunc cum sedet, id /242/ quod proponimus tunc cum sedet et hanc conditionem temporis si a propositione diuidamus, de tota propositione ueritas perit. Non enim possumus dicere quoniam Socrates ex necessitate sedet. Potest enim et non sedere. Habet enim quandam conuenientiam et cognationem potestas Socratis sicut ad sedendum sic etiam ad non sedendum. Ergo id quod dicimus ex necessitate Socraten sedere, tunc cum sedet, ad accidens respicientes proponimus. Nam quoniam accidit Socrati sedere et eo tempore quo accidit ei non accidisse non potest (sic enim fiet ut eidem eadem res et accidat et non accidat uno eodemque tempore, quod impossibile est), idcirco accidens eius inspicientes dicimus necesse esse Socraten sedere sed non simpliciter sed tunc cum sedet. Et sicut Aethiopem dicere simpliciter esse candidum falsum est, uerum tamen in aliquo esse candidum (in oculis enim illi uel in dentibus candor est), ita quoque falsum dicere Socraten ex necessitate sedere simpliciter, uerum autem est hanc necessitatem in aliquo quodam tempore, non simpliciter praedicare, ut dicamus tunc cum sedet. Quemadmodum enim in sole dicimus, quoniam solem moueri necesse est, simpliciter, si ita dicamus Socraten sedere necesse est, falsum est. Sin uero marmoreum Socraten dicamus, quoniam Socraten marmoreum sedere necesse est, si fortasse sedens formatus sit, uerum est et simpliciter de tali Socrate necessitas poterit praedicari. De ipso autem Socrate simpliciter /243/ talis necessitas non dicitur. Neque enim fieri potest, ut Socrates ex necessitate sedeat, nisi forte cum sedet. Tunc enim cum sedet, quoniam sedet et non potest non sedere, ex necessitate sedet. Alioquin non simpliciter ex necessitate sedet sed contingenter, potest enim surgere. Quod autem ex necessitate simpliciter est, illam permutare non potest necessitatem: ut quoniam simpliciter solem moueri necesse est, sol stare nulla ratione potest. Hoc igitur dicit Aristoteles: omne quod est, quando est, et omne quod non est, quando non est, esse cum conditione et non esse necesse est sed non sine conditione aut esse aut non esse simpliciter. Haec enim illis solis necessitatibus attributa sunt quaecumque nullius potentiae aut cognationis ad opposita sunt, ut sol ad quietem uel ignis ad frigus. Neque enim idem est, inquit Aristoteles, ex necessitate esse aliquid, quando est, in conditione uel non esse, quando non est, et simpliciter dicere omne ex necessitate esse uel non esse. Illud enim conditio uerum fecit, in hoc simplicitatis natura effecit ueritatem. SIMILITER AUTEM, inquit, ET IN EO QUOD NON EST. Etiam in eo quod non est idem est: non omne quod non est non esse necesse est sed tunc cum non est tunc non esse necesse est, et hoc in conditione rursus, non simpliciter. Duabus igitur his necessitatibus demonstratis, una conditionali, altera simplici, nunc ad contradictionem rursus de futuro contingentemque reuertitur. /244/ ET IN CONTRADICTIONE EADEM RATIO. ESSE QUIDEM VEL NON ESSE OMNE NECESSE EST ET FUTURUM ESSE VEL NON; NON TAMEN DIVIDENTEM DICERE ALTERUM NECESSARIO. DICO AUTEM NECESSE EST QUIDEM FUTURUM ESSE BELLUM NAUALE CRAS VEL NON ESSE FUTURUM SED NON FUTURUM ESSE CRAS BELLUM NAUALE NECESSE EST VEL NON FUTURUM ESSE, FUTURUM AUTEM ESSE VEL NON ESSE NECESSE EST. QUARE QUONIAM SIMILITER ORATIONES VERAE SUNT QUEMADMODUM ET RES, MANIFESTUM EST QUONIAM QUAECUMQUE SIC SE HABENT, UT UTRUMLIBET SINT ET CONTRARIA IPSORUM CONTINGANT NECESSE EST SIMILITER SE HABERE ET CONTRADICTIONEM. QUOD CONTINGIT IN HIS, QUAE NON SEMPER SUNT ET NON SEMPER NON SUNT. Planissime quam sententiam haberet de contingentibus propositionibus et futuris exposuit dicens: in his totam quidem contradictionem dictam unam quamlibet partem habere ueram alteram falsam sed non ut aliquis diuidat atque respondeat hanc quidem ex necessitate ueram esse, illam uero ex necessitate alteram falsam: ut in eo quod dicimus: Sol occidit Sol hodie non occidit facillime in his aliquis diuidens dicit, quoniam solem hodie occidere ex necessitate uerum est, non occidere ex necessitate falsum. Ita sese enim habet diuinorum corporum ratio et natura, ut in his /245/ nulla cognatio sit ad opposita, atque ideo uel quod sunt ex necessitate sunt uel quod non sunt ex necessitate non sunt. Ea uero quae in generatione et corruptione sunt non ita sunt. Habent enim hoc ipso, quod et gignuntur et corrumpuntur, ad opposita cognationem atque ideo in his non est unam partem contradictionis assumere et eam necessario esse praedicare et rursus aliam necessario non esse proponere quamuis totius contradictionis una quaelibet pars uera sit, altera falsa sed incognite et indefinite, et non nobis, uerum natura ipsa harum rerum quae proponuntur dubitabilis, ut in ea propositione quae est: Socrates hodie lecturus est Socrates hodie lecturus non est Totius quidem contradictionis una uera est, una falsa (aut enim lecturus est aut non lecturus) et hoc confuse in tota oratione perspectum sed nullus potest diuidere et respondere, quoniam uera est lecturum eum esse uel certe quoniam uera est non eum esse lecturum. Hoc autem non quod audientes de futuro nesciamus sed quod eadem res et esse possit et non esse. Alioquin si ex nostra inscientia hoc eueniret et non ex ipsarum rerum uariabili et indefinito prouentu, illa rursus impossibilitas contingeret, ut omnia necessitas administraret. Non enim propter scientiam nostram quod ex necessitate est euenturum est sed etiam si nos nesciamus, erit tamen alicuius rei euentus constitutus et indubitatus: illam rem futuram esse necesse est. Ergo quoniam hoc fieri non potest et /246/ sunt quaedam quae non ex necessitate proueniant sed contingenter, in his quamquam totius contradictionis in qualibet eius parte ueritas inueniatur aut falsitas, non tamen ut aliquis diuidat et dicat hanc quidem ueram esse, illam uero falsam. Quod huiusmodi monstrauit exemplo: cras enim bellum nauale fieri aut non fieri necesse est, non tamen ex necessitate fiet cras aut ex necessitate cras non fiet, ut possit aliquis diuidere et praedicare dicens cras fiet, ut hoc uere dicat et ita ex definito contingat, uel rursus cras non fiet, et hoc eodem modo proueniat: hoc fieri non potest sed tantum indefinite quaecumque una pars contradictionis uera est, altera falsa sed quae euenerit. Euentus autem ipsorum indiscretus est: et illud enim et illud poterit euenire. Hoc autem idcirco est quoniam non est ex antiquioribus quibusdam causis pendens rerum euentus, ut quaedam quodammodo necessitatis catena sit sed potius haec ex nostro arbitrio et libera uoluntate sunt, in quibus est nulla necessitas. Quod si, inquit, itidem ORATIONES VERAE SUNT QUEMADMODUM ET RES: hoc sumpsit a Platone, qui dixit similiter se habere orationes rebus et cognatas quodammodo esse in ipsa significatione, si sint res impermutabiles et ratione stabili permanentes oratio quoque de his uera esset et necessaria, sin uero esset res quae uarietate naturae numquam perpetuo permaneret in orationibus quoque fixa ueritas non esset et nulla per huiusmodi orationes demonstratio proueniret. /247/ Hoc igitur sumens Aristoteles ut optime dictum sic ait: quoniam, inquit, orationes similiter sese habent quemadmodum res, manifestum est quoniam quaecumque res ita sunt, ut utrumlibet sint et contraria ipsorum contingere possint, necesse est ita contradictionem se habere, quae de illis natura instabilibus atque indefinitis rebus est, ut si res sint dubitabiles et indefinito uariabilique prouentu contradictio quoque quae de his rebus fit uariabili indefinitoque prouentu sit. Quae autem essent huiusmodi res, quarum euentus uarius indefinitusque constaret, planissime demonstrauit dicens: QUOD CONTINGIT IN HIS, QUAE NON SEMPER SUNT ET NON SEMPER NON SUNT. Ea enim sunt, in quibus contingit utrumlibet, quae neque semper sunt (possunt enim corrumpi) neque semper non sunt (possunt enim generari et fieri). Haec enim sunt quae habent ad opposita cognationem, sicut in ipsa propria substantia rerum ipsarum euentus docet. Nam esse et non esse oppositum est. Quod autem non fuit et generatur et fit ex eo quod non fuit est. Habuit igitur in hoc ad esse et non esse id est ad opposita cognationem. Sin uero idem ipsum quod est corrumpatur, ex eo quod fuit non erit. Habebit igitur rursus ad opposita cognationem. Quare et sicut harum quae sunt in generatione et corruptione rerum prouentus indefinitus est, ita quoque et contradictionum partes, quamquam in tota contradictione una uera sit, altera falsa. Indefinitum /248/ enim et indiscretum est, quae una harum uera sit, quae altera falsa. HORUM ENIM NECESSE EST QUIDEM ALTERAM PARTEM CONTRADICTIONIS VERAM ESSE VEL FALSAM, NON TAMEN HOC AUT ILLUD SED UTRUMLIBET ET MAGIS QUIDEM VERAM ALTERAM, NON TAMEN IAM VERAM VEL FALSAM. QUARE MANIFESTUM EST, QUONIAM NON EST NECESSE OMNIS AFFIRMATIONIS VEL NEGATIONIS OPPOSITARUM HANC QUIDEM VERAM, ILLAM VERO FALSAM ESSE. Docuit supra nos in his quae utrumlibet sunt rebus contradictionis unam partem non esse definite ueram, falsam uero alteram definite: nunc a frequentiori et a rariori argumentum trahit. Supra namque monstrauit esse quasdam res quae frequentius quidem contingent, non tamen interclusum sit, ut et opposita aliquando contingent. Contingit enim ut rarius infrequentiusque contingat. Ergo si in his quaecumque in pluribus eueniunt non necesse est unam ueram esse, alteram falsam (idcirco quod quicumque dixerit hominem in senecta canescere et hoc ex necessitate esse protulerit mentietur, potest enim et non canescere): si in his ergo non est definite una uera, altera falsa, in quibus una res frequentius euenit, rarius altera, multo minus in his in quibus oppositorum euentus aequalis est. Et uerum est quidem dicere, quoniam hoc contingit frequentius, non tamen omnino quoniam /249/ contingit, idcirco quod, licet rarius, tamen contingit oppositum. Quod si neque in his quae in pluribus praedicantur una definite uera est, altera falsa et multo minus in his quorum aequaliter indiscretus euentus est, manifestum est in futuris et contingentibus propositionibus non esse unam ueram, alteram falsam. Hoc enim in principio ut monstraret ualidissima argumentatione contendit. NEQUE ENIM QUEMADMODUM IN HIS QUAE SUNT, SIC SE HABET ETIAM IN HIS QUAE NON SUNT, POSSIBILIBUS TAMEN ESSE AUT NON ESSE SED QUEMADMODUM DICTUM EST. Ad diuisionem temporum in principio factam totam reuocat quaestionem. Ait enim prius propositiones eas quae fierent aut in praesenti aut in praeterito aut in futuro praedicari. Et eas quidem quae de praeterito uel praesenti dicerentur definitam ueritatem uel falsitatem habere, siue in sempiternis et diuinis dicerentur rebus siue in nascentibus atque morientibus, in quibus utrumlibet contingeret, ut haberent ad opposita cognationem. In futuris uero, si de diuinis quidem rebus aliquis et in mutabilibus loqueretur, eodem modo unam ueram definite, alteram falsam esse definite. Non enim habere huiusmodi naturas ad opposita cognationem. In his autem quae in generatione et corruptione essent de futuro praedicatis uel affirmatiue uel negatiue non eundem esse modum ueritatis definitae sed totius quidem contradictionis unam partem ueram esse, alteram falsam, definite autem unam ueram, definite alteram falsam minime. /250/ Nunc autem non utraque tempora posuit, praesens scilicet et praeteritum sed tantum praesens. Dixit enim: NEQUE ENIM QUEMADMODUM IN HIS QUAE SUNT, id est in his quae praesentia sunt. Quod uero ait IN HIS QUAE NON SUNT, POSSIBILIBUS TAMEN ESSE, de futuris loquitur, quae cum non sint tamen esse possunt. Non enim sic se habet in praesenti prasdicata propositio, quemadmodum in futuro, in his scilicet quae utrumlibet sunt et in generatione et in corruptione consistunt. In illis enim id est praeteritis et praesentibus definite una uera est, altera falsa: in his id est futuris et contingentibus ueritas et falsitas propositionum nulla definitione constringitur. Sed quoniam de futuris propositionibus Aristotelicam sententiam quantum facultas fuit diligenter expressimus, prolixitatem uoluminis terminemus. LIBER QUARTUS [INTRODUCTIO] Est quidem libri huius -- "De interpretatione" apud Latinos, apud Graecos uero *Peri hermeneias* inscribitur -- obscura orationis series obscurissimis adiecta sententiis atque ideo non hunc magnis expedissem /251/ uoluminibus, nisi etiam nihil labori concedens quam pote planissime quod in prima editione altitudinis et subtilitatis omiseram secunda commentatione complorem. Sed danda est prolixitati uenia et operis longitudo libri obscuritate pensanda est. Sunt tamen gradus apud nos satisfacientes lectorum et diligentiae et fastidio cupientium facillime magna cognoscere. Huius enim libri post has geminas commentationes quoddam breuarium facimus, ita ut in quibusdam et fere in omnibus Aristotelis ipsius uerbis utamur, tantum quod ille breuitate dixit obscure nos aliquibas additis dilucidiorem seriem adiectione faciamus, ut quasi inter textus breuitatem commentationisque diffusionem medius ingrediatur stilus diffuse dicta colligens et angustissime scripta diffundens. Atque haec posterius. Nunc autem quoniam ab Aristotele supra monstratum est in futuro contingentium propositionum ueritatem et falsitatem non stabili neque definita ratione esse diuisam et quidquid supra latissima disputatio complexa est, nunc haec eius intentio est, ut categoricarum propositionum numerum tradat, quaecumque cum finito uel infinito nomine simpliciter fiunt. Primo enim uolumine dictum est nomen esse ut 'homo', infinitum uero nomen ut 'non homo'. Praedicatiuae autem et categoricae propositiones sunt quae duobus tantum simplicibus terminis constant: hae /252/ siue cum finito nomine, ut est: Homo ambulat siue cum nomine infinito, ut est: Non homo ambulat Harum igitur propositionum categoricarum atque simplicium tradere numerum contendit, quaecumque fiunt adiectione nominis infiniti. Sed quoniam propositiones omnes aut secundum qualitatem differunt aut secundum quantitatem (secundum qualitatem, quod haec quidem affirmatiua est, illa uero negatiua, secundum quantitatem uero, quod haec quidem plura complectitur, illa uero pauca): secundum quam differentiam hae propositiones quae dicunt homo ambulat et rursus non homo ambulat a se differunt? Secundum qualitatem an secundum quantitatem? Nam quod dico: Homo ambulat qualitatem quandam substantiae id est hominem ambulare designat et rem definitam atque substantiam unamque speciem ambulabilem esse pronuntiat, quod autem dico: Non homo ambulat nominem quidem rem definitam tollo, innumerabilia uero significo. Quare illa quidem quae dicit: Homo ambulat secundum qualitatem, quae uero: Non homo ambulat uidebitur secundum quantitatem potius discrepare. An certe illud magis est uerius: [ut et] quod dico: Homo ambulat 'homo' simplex nomen quasi affirmationi est proximum, quod uero dico: Non homo ambulat 'non homo' infinitum nomen negationis uidetur esse consimile? Sed affirmatio et negatio secundum qualitatem differunt, haec autem affirmationi sunt negationique similia: qualitate igitur potius quam ulla discrepant quantitate. An magis illud est uerius, quod quemadmodum /253/ se habet propositio quae dicit Socrates ambulat ad eam quae dicit guidam homo ambulat, ita sese habet homo ambulat ad eam quae dicit non homo ambulat? Propositio namque quae est: Quidam homo ambulat si plures ambulent, necesse est ut uera sit, si autem plures ambulent, ut: Socrates ambulet non est necesse. Possunt enim plures ambulare et Socrates non ambulare sed cum plures ambulant, quidam homo ambulat. Hoc autem ideo euenit, quia quod dicimus: Quidam homo ambulat particularitatem iungimus uniuersalitati id est homini et, si qui sub illa uniuersalitate sunt id est sub homine ambulante, eam quae dicit: Quidam homo ambulat ueram esse necesse est. At uero cum dicitur: Socrates ambulat quoniam Socrates circa unius cuiusdam proprietatem est, nisi ipse Socrates ambulauerit, quamquam omnes homines ambulent, non est uerum dicere Socrates ambulat. Sicut ergo: Quidam homo ambulat indefinita : sic etiam in eo quod est homo et non homo. Qui dicit: Homo ambulat dicit quoniam quoddam animal ambulat et hoc nomine et qualitate determinat dicens "Homo ambulat". Qui uero dicit: Non homo ambulat non quidem omnia subruit sed hominem tantum, caetera uero animalia ambulabilia esse pronuntiat. Ergo siue equus siue bos siue leo ambulat, uerum est "Non homo ambulat" sed non est uerum "Homo ambulat", si non ipse homo ambulat. Quare /254/ quemadmodum se habet "Quidam homo ambulat" ad "Socrates ambulat", quod illic, si plures homines ambularent, uerum erat "Quidam homo ambulat", non etiam "Socrates ambulat", nisi ipse Socrates ambularet: ita quoque in eo quod est "Homo ambulat" et "Non homo ambulat" dici potest. Nam si plura quae sunt non homines ambulent, uerum est dicere quoniam non homo ambulat, non autem uerum est dicere quoniam homo ambulat, nisi ipse homo ambulet. Secundum definitionem potius et proprietstem uidentur discrepare quam aliquam totam quantitatem uel partem uel rursus aliquam qualitatem. Nam, sicut posterius demonstrabitur, ea quae dicit non homo ambulat affirmatio potius quam negatio est. Atque haec hactenus praedixisse sufficiat. [10] QUONIAM AUTEM EST DE ALIQUO AFFIRMATIO SIGNIFICANS ALIQUID, HOC AUTEM EST VEL NOMEN VEL INNOMINE, UNUM AUTEM OPORTET ESSE ET DE UNO HOC QUOD EST IN AFFIRMATIONE (NOMEN AUTEM DICTUM EST ET INNOMINE PRIUS; NON HOMO ENIM NOMEN QUIDEM NON DICO SED INFINITUM NOMEN; UNUM ENIM QUODAMMODO SIGNIFICAT INFINITUM, QUEMADMODUM ET NON CURRIT NON VERBUM SED INFINITUM VERBUM), ERIT OMNIS AFFIRMATIO VEL EX NOMINE ET VERBO VEL EX INFINITO NOMINE ET VERBO. PRAETER VERBUM AUTEM NULLA AFFIRMATIO VEL NEGATIO. EST ENIM VEL ERIT VEL FUIT VEL FIT, VEL QUAECUMQUE ALIA /255/ HUIUSMODI, VERBA EX HIS SUNT QUAE SUNT POSITA; CONSIGNIFICANT ENIM TEMPUS. QUARE PRIMA AFFIRMATIO ET NEGATIO EST HOMO, NON EST HOMO, DEINDE EST NON HOMO, NON EST NON HOMO; RURSUS EST OMNIS HOMO, NON EST OMNIS HOMO, EST OMNIS NON HOMO, NON EST OMNIS NON HOMO. In secundo (ut arbitror) libro praediximus omnem enuntiationem simplicem id est praedicatiuam ex subiecto et praedicato consistere, quorum semper praedicatio aut uerbum esset aut quod idem posset, tamquam si uerbi dictio poneretur: ut cum dicimus: Homo ambulat uerbum ponitur; cum uero dicimus: Homo rationalis subaudiatur hic uerbum 'est', ut totus intellectus sit "Homo rationabilis est". Quocirca necesse est aut uerbum semper esse praedicatum aut quod sit uerbo consimile idemque in enuntiationibus possit. Quod uero subiectum esset, aut omnino nomen esse aut quod uice nominis fungeretur. Quocirca illud maxime colligendum est omne in categorica propositione subiectum nomen esse, omne uero praedicatum uerbum. Sed quoniam, cum de nomine loqueretur, aliud quoddam nomen introduxit, quod simpliciter quidem et per se nomen non esset, infinitum tamen nomen uocaretur, id quod cum negatiua particula profertur, omnis autem propositio ex nominis subiectione consistit, est autem categorica propositio, quae aliquid de aliquo praedicat uel negat, et de quo praedicat quidem nomen est quoniamque in nomine infinitum etiam /256/ nomen dicitur, necesse est semper categoricam propositionem aut nomen habere subiectum aut illud quod dicitur infinitum. Infinitum uero nomen est quod ipse nunc INNOMINE uocat. Omnis ergo propositio praedicatiua in duas diuiditur species: aut ex infinito nomine subiectum est aut ex simplici nomine. Ex infinito quidem, cum dico: Non homo ambulat ex finito autem et simplici, ut: Homo ambulat Huius autem quae ex finito et simplici est species sunt duae: quae aut uniuersale nomen subicit, ut "Homo ambulat", aut singulare, ut "Socrates ambulat". Quare ita fit diuisio: omnium enuntiationum simplicium, quae ex duobus terminis constant, aliae sunt ex infinito nomine subiecto, aliae uero ex finito et simplici. Earum quae simplex habent subiectum aliae sunt quae uniuersale simplex subiciunt, aliae quae singulare. Supra uero perdocuit quod sint differentiae propositionum simplex nomen in subiecto ponentium: quod aliae sint uniuersales, aliae particulares, aliae indefinitae. Et secundum quantitatem quidem hoc modo differunt, secundum qualitatem uero, quod aliae affirmatiuae sint, aliae negatiuae. Idem quoque in his propositionibus quae ex infinito nomine subiecto enuntiantur. Aliae namque harum indefinitae sunt, aliae definitae. Definitarum aliae sunt uniuersales, aliae particulares. Hic quoque secundum quantitatem nec minus secundum qualitatem eaedem infinitorum quoque nominum propositionibus differentiae sunt. Dicimus enim alias esse affirmatiuas, alias negatiuas. Subiecta uero descriptio docet, quae sint affirmatiuae simplices, /257/ quae sint negatiuae, et rursus quae sint affirmatiuae ex infinito nomine et quae negatiuae easque omnes in propriis determinationibus adiunximus nec minus etiam indefinitas in utraque specie propositionum posuimus singulare habentibus subiectum simplicibus propositionibus reiectis. Sint enim indefinitae simplices hae: Homo ambulat Homo non ambulat contra has uero diuisae secundum infinitum nomen hae: Non homo ambulat Non homo non ambulat Uniuersales ex simplici subiecto nomine sint hae: Omnis homo ambulat Nullus homo ambulat contra has diuisse ex infinito nomine uniuersales: Omnis non homo ambulat Nullus non homo ambulat Rursus particulares ex finito nomine subiecto sint: Quidam homo ambulat Quidam homo non ambulat rursus contra has diuisae ex infinito nomine subiecto hae: Quidam non homo ambulat Quidam non homo non ambulat Hoc autem subiecta descriptione declaratur: Indefinitae ex simplici nomine subiecto: Homo ambulat Homo non ambulat Indefinitae ex infinito nomine subiecto: Non homo ambulat Non homo non ambulat Uniuersales ex simplici nomine subiecto: Omnis homo ambulat Nullus homo ambulat Uniuersales ex infinito nomine subiecto: Omnis non homo ambulat Nullus non homo ambulat Particulares ex simplici nomine subiecto: Quidam homo ambulat Quidam homo non ambulat Particulares ex infinito nomine subiecto: Quidam non homo ambulat Quidam non homo non ambulat Haec ergo partiens et de propositionibus ex duobus terminis constitutis faciens propositionem colligit omnis ex subiecto nomine propositiones et eas tantum ad diuisionem sumit, quae ex infinito nomine fiunt, faciens huiusmodi diuisionem principalem, ut sit: propositionum aliae sunt ex finito nomine, aliae ex infinito. Oportuerat quidem uolentem cuncta partiri ad differentias propositionum non solum infinita sumere nomina sed etiam uerba. Sed quoniam nouerat nomen quidem infinitum conseruare propositionem quam inuenisset, ut si in affirmatiua diceretur affirmatiuam seruaret enuntiationem, ut est: Non homo ambulat si in negatiua negatiuam, ut est: Non homo non ambulat uerba uero quae sunt infinita iuncta in propositione non affirmationem sed perficere negationem, idcirco de his reticuit, quod hae magis quae ex uerbo infinito sunt ad unam qualitatem pertinent propositionis id est ad negatiuam. Semper enim fit ex infinito uerbo negatio. Haec igitur colligens ait: QUONIAM AUTEM EST DE ALIQUO SUBIECTO AFFIRMATIO SIGNIFICANS ALIQUID id est praedicans, hoc est quoniam omnis propositio ex subiecto et praedicato. Quod autem subiectum EST VEL NOMEN VEL INNOMINATUM. Innominatum autem est quod propositum subruit nomen, ut est 'non homo'. Nomen enim quod est 'homo' differt nominis infiniti priuatione quod est 'non homo' atque ideo et innominatum uocauit. Qualis autem debeat esse propositio de qua tractat ostendit dicens: UNUM AUTEM OPORTET ESSE ET DE UNO HOC QUOD EST IN AFFIRMATIONE, id est ex duobus terminis propositionem oportere consistere. Commemorat quoque quid sit innominatum se supra dixisse, quoniam quod diceremus 'non homo' nomen quidem Aristoteles non diceret sed quod nomen simpliciter non uocaret hoc addito infinito nomen diceret infinitum, idcirco quoniam unum quidem significat sed infinitum. 'Non homo' enim quod significationem eius quod dicimus homo tollit unum est et unam per se significationem subripiens, multa sunt quae intellegentium sensibus relinquantur. Commemorat etiam quoniam 'non currit' uerbum superius infinitum uocauit et non simpliciter uerbum. QUONIAM ergo aliquid de aliquo affirmatio est, hoc autem quod subiectum est aut nomen esse oportet aut innominatum id est infinitum nomen, duplex propositionis species inuenitur. Omnis enim affirmatio uel ex nomine est et uerbo uel ex infinito nomine et uerbo. Eodem quoque modo et negatio. Neque enim reperietur ulla umquam affirmatio, cui negatio inueniri non possit. Quod si duplex species affirmationum, duplex quoque species est negationum. Illud /260/ quoque commemorat quod supra iam dixit. Nam licet ex nomine et uerbo et rursus ex eo, quod non est nomen sed infinitum, nomine et uerbo sit affirmatio et negatio praedicatiua id est categorica: ut autem praeter uerbum sit ulla affirmatio aut negatio aut praeter id quod idem significet uerbo uel in subauditione uel aliquo alio modo fieri non potest. Ponit quoque uerba quae paene in omnibus propositionibus aut sub ipsa cadunt aut quae idem ualeant. EST ENIM, inquit, VEL ERIT VEL FUIT , VEL QUAECUMQUE ALIA consignificant tempus, uerba sunt, sicut ex his doceri possumus quae ante posita sunt atque concessa, cum definitio uerborum daretur: uerba esse quae consignificarent tempus. Quare si haec consignificant tempus, non est dubium quin uerba sins. Sed praeter haec aut praeter idem ualentia propositio nulla est. Recte igitur dictum est praeter uerba praedicatiuam propositionem non posse constitui. Iuste tamen aliquis quaestionem uideatur opponere, cur cum iam dixerit praeter uerbum enuntiationes nulla ratione posse constitui nunc idem repetit, quasi nil de his antea praedixisset. Sed superfiuum uideri non debet. QUONIAM enim finitum nomen cum negatiua particula nomen est infinitum, idcirco putaretur fortasse negatio esse quod diceremus non homo. Quod si haec negatio, homo affirmatio. Ne in hunc ergo quisquam laberetur errorem, hoc dixit et congrue repetiuit, quoniam praeter uerbum esse enuntiatio non potest, tamquam si diceret: /261/ nemo arbitretur infinitum nomen esse negationem nec nomen affirmationem, praeter enim uerbum affirmatio et negatio nulla umquam potest ratione constitui. In hoc illud quoque nouerat quod uerbum infinitum et negationem significaret et infinitum uerbum. Id enim quod dicimus 'non ambulat' et infinitum est uerbum et negatio sed per se quidem si dicatur simplex sine aliquibus aliis adiectionibus infinitum uerbum est; sin uero cum nomine aut cum infinito nomine proferatur, non iam uerbum infinitum sed negatio accipitur: ut 'non' negatiua particula cum 'ambulat' iuncta infinitum uerbum efficiat non ambulat sed in propositione quae est "Homo non ambulat" hominem non ambulare designet. Atque ideo ait subiecta quidem in propositionibus posse esse uel nomina uel infinita nomina, praedicata uero praeter uerba esse non posse. Nam siue in affirmationibus quis coniungat quid, uerbum sine dubio praedicauit, siue in negationibus, non infinitum uerbum sed tantum uerbum, cui addita non particula totem qualitatem propositionis ex affirmatiua in negatiuam commutet. Quare recte nullam differentiam propositionum de infinitis uerbis fecit. Infinita enim uerba tunc sunt infinita, cum sola sunt. Si uero cum infinito nomine iungantur aut nomine, non infinita uerba iam sunt sed finita, cum negatione tamen in tota propositione intelleguntur. Si ergo, quemadmodum Stoici uolunt, ad nomina negationes ponerentur, ut esset "Non homo ambulat" negatio, ambiguum /262/ esse posset, cum dicimus 'non homo' an infinitum nomen esset, an uero finitum cum negatione coniunctum. Sed quoniam Aristoteli placet uerbis negationes oportere coniungi, infinita magis uerba ambigui intellectus sunt, an infinita uideantur, an cum negatione finita. Atque ideo ita discernitur: sumptum cum nomine infinitum uerbum negatio fit et negatiua propositio, ut est "Homo non ambulat", per se uero dictum infinitum uerbum est, ut 'non ambulat'. Atque ideo hic solam differentiam nominum et infinitorum nominum in propositionibus dedit, non etiam uerborum infinitorum, idcirco quod de coniunctis loquebatur, id est de nominibus uel infinitis nominibus atque uerbis. In qua coniunctione id quod per se infinitum uerbum dicitur negatio est. Neque enim oportet sicut omnis propositio aut ex finito nomine aut ex infinito constat, ita quoque aut ex uerbo constare aut ex infinito uerbo. Infinitum enim uerbum in propositionibus non est sed quotiens aliquid (ut dictum est) tale ponitur, finitum quidem uerbum est sed illi iuncta negatio totam propositionem priuat ac destruit. Et uerbum quidem infinitum iunctum nominibus negationem ut faciat necesse est, nomen uero infinitum iunctum uerbis non necesse est ut faciat negationem. Quod enim dicimus "Non homo ambulat" affirmatio est, non negatio. Ergo quoniam affirmationem oportet aliquid de aliquo significare, nomen autem infinitum est aliquid, quotiens dicimus: Non homo ambulat ambulationem (id est ALIQUID) de 'non homine' (id est DE ALIQUO) praedicamus. Sed si dicamus 'non ambulat' non potius de aliquo praedicauimus aliquid sed ab aliquo. Qui enim dicit homo non ambulat, ambulationem /263/ ab homine tollit, non de homine praedicat. Quare negatio potius quam affirmatio est. Si enim affirmatio esset, id est si uerbum esset infinitum, aliquid de aliquo praedicaret. Nunc autem aliquid ab aliquo tollit: non est igitur uerbum infinitum sed potius negatio, quotiens in tota sumitur propositione. Numerum uero propositionum, quarum nos supra quoque descripsimus, ipse subiecit: indefinitas quidem prius, post uero contra iacentes. Quod si quis uel ad illa reuertitur uel hic intendit animum, in quo uel nostra uel Aristotelica dispositio discrepet diligenter agnoscit. Nos enim et contrarias proposuimus et subcontrarias, Aristoteles uero solum contradictorie sibimet contra iacentes oppositasque proposuit. Sed Aristoteles non solum in praesenti tempore easdem propositionum dicit esse differentias quas proposuit sed etiam in aliis quoque temporibus quae sunt extrinsecus. Extrinsecus autem tempora uocat quae praeter praesens sunt praeteritum scilicet et futurum. QUANDO AUTEM EST TERTIUM ADIACENS PRAEDICATUR, DUPLICITER DICUNTUR OPPOSITIONES. DICO AUTEM UT EST IUSTUS HOMO; EST TERTIUM DICO ADIACERE NOMEN VEL VERBUM IN AFFIRMATIONE. QUARE IDCIRCO QUATUOR ISTAE ERUNT, QUARUM DUAE QUID EM AD AFFIRMATIONEM ET NEGATIONEM SESE HABEBUNT SECUNDUM CONSEQUENTIAM UT PRIVATIONES, DUAE VERO MINIME. DICO AUTEM QUONIAM EST AUT IUSTO ADIACEBIT AUT NON IUSTO, QUARE ETIAM NEGATIO. QUATUOR ERGO ERUNT. INTELLEGIMUS /264/ VERO QUOD DICITUR EX HIS QUAE SUBSCRIPTA SUNT. EST IUSTUS HOMO, HUIUS NEGATIO NON EST IUSTUS HOMO; EST NON IUSTUS HOMO, HUIUS NEGATIO NON EST NON IUSTUS HOMO. EST ENIM HOC LOCO ET NON EST IUSTO ET NON IUSTO ADIACET. HAEC IGITUR, QUEMADMODUM IN RESOLUTORIIS DICTUM EST, SIC SUNT DISPOSITA. Fertur autem etiam alia inscriptio quae est hoc modo: DICO AUTEM QUONIAM EST AUT HOMINI ADIACEBIT AUT NON HOMINI, QUARE ET NEGATIO. Et rursus paulo post: EST ENIM HOC LOCO ET NON EST HOMINI ADIACET. HAEC IGITUR, QUEMADMODUM IN RESOLUTORIIS DICTUM EST, SIC SUNT DISPOSITA. Quod autem dicitur perobscurum est et exponitur a pluribus incurate, quorum cum iudicio competenti enumerabo sententias. Postquam de his propositionibus expediuit, quae duobus constiterint terminis et subiectum habuerint aut nomen aut (ut ipse ait) innominatum id est infinitum nomen, nunc ad eas transit, in quibus est tertium adiacens praedicatur, uno subiecto duobus praedicatis: ut in eo quod dicimus homo iustus est homo subiectum est et iustus et est utraque praedicantur. Ergo in hoc duo sunt praedicata, unum uero subiectum. Et fortasse aliqui inquirat cur ita dixerit: quando autem est tertium adiacens praedicatur. Non enim tertium praedicatur sed secundum. Duo enim sunt quae praedicantur, unum uero subiectum est. Sed non ita dictum est, quasi est in /265/ propositione quae dicit homo iustus est tertium praedicaretur sed quoniam adiacet tertium et praedicatur. Ergo quod dicitur tertium ad adiacere refertur. Etenim in ea propositione quae dicit homo iustus est est tertium adiacet, praedicatur autem iam non tertium sed secundum. Ergo tertium numeratum adiacet, secundum uero numeratum praedicatur. Hoc est igitur quod ait: QUANDO EST TERTIUM ADIACENS PRAEDICATUR, non quoniam tertium praedicatur sed praedicatur tertium adiacens, id est tertio loco. Facit igitur nunc in his propositionibus considerationem, in quibus est tertium adiacens secundum praedicatur. Et sicut in his in quibus tantum praedicatur 'est', non etiam adiacens praedicabatur, ut homo est, de subiecto considerationem fecit, quot modis sumptum subiectum differentias faceret propositionum (aut enim nomen esse subiectum aut infinitum nomen), sic nunc de praedicato loquitur et de praedicati differentiis tractat. In his enim propositionibus, IN QUIBUS EST TERTIUM ADIACENS PRAEDICATUR, sumptum praedicatum alias nomen, alias infinitum nomen facit differentias propositionum. Praedicatum autem dico in ea propositione quae ponit: Homo iustus est 'iustus'. Hoc enim praedicatum de homine est, 'est' autem non praedicatur sed tertium adiacens praedicatur -- id est secundo loco et adiacens iusto, tertium uero in tota propositione praedicatur, non quasi quaedam pars totius propositionis sed potius demonstratio qualitatis. Non enim /266/ hoc quod dicimus est constituit propositionem totam sed qualis sit id est quoniam est affirmatiua demonstrat. Atque ideo non dixit TERTIUM PRAEDICATUR tantum sed TERTIUM ADIACENS PRAEDICATUR. Non enim positum tertium praedicatur solum sed adiacens tertium secundo loco et quodammodo accidenter praedicatur. Potest etiam sic intelligi: idcirco dixisse Aristotelem 'est' in his tertium adiacens praedicari, quoniam possit aliquotiens et per se praedicari, ut si quis dicat: Socrates philosophus est ut propositio haec hoc sentiat: Socrates philosophus uiuit 'Est' enim pro 'uiuit' positum est. Si quis ergo sic dicat duo inueniuntur subiecta est uero solum praedicatur, non etiam adiacens. Quod enim dicimus 'Socrates philosophus' utraque subiecta sunt 'est' autem praedicatur solum. Si quis autem dicat sic "Socrates philosophus est" ut non iam Socratem philosophum esse atque uiuere sed Socratem philosophari et philosophum esse enuntiatione significet, tunc inuenitur unum subiectum, duo praedicata. Socrates enim subiectum est, philosophus autem et est praedicata quorum philosophus quidem principaliter praedicatur, est autem adiacens philosopho et ipsum praedicatur sed non simpliciter praedicatur sed adiacens. Sunt autem etiam aliae propositiones hoc modo: Socrates in lycio leget Et sunt hae ex tribus terminis. Sed de hac interim propositionum natura nil tractat sed de his solis in quibus est tertium adiacens praedicatur, ut est: Homo iustus est Sed de his duas quidem oppositiones. Quocirca recte duae oppositiones /267/ quatuor propositionum sunt. Hoc autem huiusmodi est: QUANDO EST TERTIUM ADIACENS PRAEDICATUR, quod principaliter praedicatur aut nomen erit aut infinitum nomen. Et hae aut affirmatiue praedicandae sunt aut negatiue. Quocirca simplicis nominis affirmatio et simplicis nominis negatio una est oppositio et duae propositiones. Finitum autem et infiuitum hic non subiectum sed sumitur praedicatum, ut in eo quod est homo iustus est iustus praedicatur. Hoc autem nomen erit aut infinitum nomen. Fiunt ergo ex his duae affirmationes: homo iustus est, homo non iustus est . Atque hoc quidem in indefinitis. Posterius autem monstrabitur hoc etiam in his es se, quae determinationem habent uniuersalitatis uel particularitatis. Nunc autem horum ordo subiectus numerum oppositionemque declaret. Oppositio una: Affirmatio simplex: Negatio simplex: Homo iustus est Homo iustus non est Oppositio una: Affirmatio ex infinito Negatio ex infinito. Homo non iustus est Homo non iustus non est Simplices in superposita descriptione propositiones uocaui, in quibus nomen praedicatur, ut: Homo iustus /268/ est Homo iustus non est Ex infinitis autem, in quibus nomen infinitum principaliter praedicatur, ut est: Homo non iustus est Homo non iustus non est Siue autem est primo dicatur siue postea idem est nec hoc turbet quod Aristoteles 'est' primum dixit, nos uero postremum sed idem est. Fiunt igitur oppositiones duae, quatuor propositiones sunt. Hae quatuor propositiones ex senario propositionum numero ad pauciora reductae sunt. Si enim simplices et ex duobus terminis fuissent, hoc modo essent: Homo est Homo non est Iustus est Iustus non est Non iustus est Non iustus non est et essent hae sex propositiones. Posset quidem adici hoc quidem etiam, ut de infinito nomine subiecto fierent propositiones, ut est: Non homo est Non homo non est Sed de his posterius dicit. Nunc autem sex illae simplices in quatuor raptae sunt, idcirco quoniam res simplices iunctae naturaliter redeunt pauciores. Coniunctio enim ipsa numerum minuit, ut si sint decem res et singulae singulis iungantur, ut binae fiant, quinarius numerus coniunctionis redit. Ita etiam hic modo sex erant propositiones (ut supra docui) quae [et] simpliciter dicerentur sed hae adstrictae sunt et coniunctione deminutae. Nam quod posuerunt istae quatuor: Homo est Homo non est Iustus est Iustus non est hae coniunctione in duas redactae sunt. Iunctus enim homo cum iusto duas propositiones fecerunt: Homo iustus est Homo iustus non est Rursus /269/ ad eundem ipsum hominem infinitum cum praedicatur, aliae duae propositiones ex infinito praedicato rationabiliter oriuntur: Homo non iustus est Homo non iustus non est Quorum duae sunt oppositiones, quatuor uero propositiones. Ita igitur ex sex propositionibus, id est: Est homo Non est homo Est iustus Non est iustus Est non iustus Non est non iustus (quae cum sex sint propositiones, tres tamen habent oppositiones) homo iusto et homo non iusto subiectus quatuor solas propositiones fecit, duplicem uero oppositionem. Qui uero dixerunt numerosiores fieri propositiones ex his, in quibus 'est' adiacens praedicaretur, quam ex his, quae duobus terminis constarent, illos non intellexisse rerum naturam manifestum est, quae ita fert, ut semper ex pluribus simplicibus rariores redeant res paucioresque coniunctae. Ait igitur: in his IN QUIBUS EST TERTIUM ADIACENS PRAEDICATUR: ut hoc quod ait TERTIUM non ad praedicationem referatur potius quam ad ordinem, ipse distinxit dicens: DICO AUTEM UT EST IUSTUS HOMO; EST TERTIUM DICO ADIACERE NOMEN VEL VERBUM IN AFFIRMATIONE. Non inquit tertium praedicari sed tertium adiacere, ad ordinem scilicet, non ad praedicationem, ut tertium quidem adiaceret, adiacens autem praedicaretur id est non simpliciter praedicaretur. Neque enim superius terminus in propositione est. Atque ideo si quis resoluere propositionem uelit in suos terminos, ille non resoluit in 'est' sed in id quod est homo et iustus. Et erunt duo termini: subiectus quidem homo, praedicatus uero /270/ iustus, 'est' autem quod adiacens praedicatur et tertium adiacens non in termino sed in qualitate potius propositionis (ut dictum est) iustius accipietur. NOMEN autem VEL VERBUM ait 'est' propter hanc causam. Tertium enim nomen adiacere est dixit, ut doceret prima duo esse hominem scilicet et iustum, idcirco autem ait NOMEN VEL VERBUM, quoniam uerba quoque nomina sunt. Hoc autem prius dixit dicens: IPSA QUIDEM PER SE DICTA VERBA NOMINA SUNT. Postquam igitur dixit, quid uellet ostendere per id quod ait EST TERTIUM ADIACENS PRAEDICATUR, quoniam ad ordinem non ad praedicationem, subter exposuit quot fierent propositiones dicens: QUARE IDCIRCO QUATUOR ISTAE ERUNT. Dixit autem communem istis quatuor accidentiam, quam paulo post diligenter exponam. Quod autem accidit hoc est: cum sint hae quatuor propopositiones, quas subter positurus est, duae ipsarum se AD AFFIRMATIONEM ET NEGATIONEM ITA HABEBUNT SECUNDUM CONSEQUENTIAM UT PRIVATIONES, DUAE VERO MINIME. Sed hanc his propositionibus accidentiam paulo post demonstrabo. Nunc autem illud respiciamus, quemadmodum ipse quatuor fieri propositiones dicat. Ait enim: DICO AUTEM QUONIAM EST AUT IUSTO ADIACEBIT AUT NON IUSTO. Fiet enim duplex propositio, si 'est' aut iusto adiaceat aut non iusto, hoc modo: Est homo iustus Est homo non iustus Quare, inquit, si est affirmatiuo modo positum nunc quidem cum iusto, nunc autem cum non iusto geminas fecit propositiones scilicet affirmatiuas, idem quoque est cum negatione coniunctum id est non geminas /271/ quoque faciet negationes eas scilicet quae sunt: non est homo iustus, non est homo non iustus. Hoc est autem quod ait: DICO AUTEM QUONIAM EST AUT IUSTO ADIACEBIT AUT NON IUSTO. Si enim adiacet iusto, facit hanc affirmationem: Est iustus homo si adiacet non iusto, facit hanc affirmationem: Est non iustus homo Quare etiam negatio, quae iuncta cum est non est facit. Haec igitur negatio copulata iusto et non iusto duas efficiet negationes contra eas quas supra diximus propositiones. Si enim addatur iusto, talem facit negationem: Non est iustus homo si non iusto: Non est non iustus homo Hoc autem cur euenit? Quoniam est et non est iusto et non iusto adiacet, est cum iusto et non iusto duas faciente propositiones; non est iterum cum iusto et non iusto alias duas. Ex quibus quatuor duae oppositiones sunt, ut ait supra: QUANDO EST TERTIUM ADIACENS PRAEDICATUR, DUPLICITER DICUNTUR OPPOSITIONES. Quare sensus sese totus hoc modo habet. Sed quoniam est alia quoque scriptio loci, sic dicat: DICO AUTEM QUONIAM EST AUT HOMINI ADIACEBIT AUT NON HOMINI, QUARE ETIAM NEGATIO. QUATUOR ERGO ERUNT. INTELLEGIMUS VERO QUOD DICIMUS EX HIS QUAE SUBSCRIPTA SUNT. EST IUSTUS HOMO, HUIUS NEGATIO NON EST IUSTUS HOMO; EST NON IUSTUS HOMO, HUIUS NEGATIO NON EST NON IUSTUS HOMO, est hoc loco et non est homini adiacente. Turbabat expositores /272/ et dubitabant quid hoc esset, quod cum supra dixisset: DICO AUTEM QUONIAM EST AUT HOMINI ADIACEBIT AUT NON HOMINI, in eorum exemplo et dispositione 'est' non apposuit homini aut non homini sed iusto et non iusto dicens: INTELLEGIMUS VERO QUOD DICITUR EX HIS QUAE SUBSCRIPTA SUNT. EST IUSTUS HOMO, HUIUS NEGATIO NON EST IUSTUS HOMO; EST NON IUSTUS HOMO, HUIUS NEGATIO NON EST NON IUSTUS HOMO, et postquam iusto et non iusto est et non est apposuit quod ante non dixit sed ad hominem et ad non hominem est adiacere proposuit, postea infert: EST ENIM HOC LOCO HOMINI ADIACET, qui posuerat iusto et non iusto est et non est adiacere. Unde Alexander quoque dicit scripturae esse culpam, non philosophi recte dicentis et emendandam esse scripturam. Sed non eum oportuit confundi, si pro homine et non homine iustum et non iustum intulit. Haec enim exempla potius sunt quam propositionum necessitas. Quod enim dixit est homini et non homini adiacere ita sumpsit, tamquam si homo praedicaretur, ut in eo quod est: Socrates homo est uel rursus: Socrates non homo est Ergo uolens sumere quodcumque praedicatum, nunc quidem simplex, nunc autem infinitum, intulit iustum et non iustum indifferenter habens, an homo et non homo praedicaretur, an iustus et non iustus, modo in praedicato alias sumeretur nomen, alias infinitum nomen. Non ergo oportuit conturbari Alexandrum aliosque in hac inscriptione, in qua nos philosophus exercere uoluerit, sicut Porphyrium /273/ et Herminum non turbabat, qui dicunt exempla haec esse finiti praedicati et infiniti, in quibus quodlibet praedicatum [sit] aeque accipi oportere. Velut si, cum dixisset homini et non homini adiacere est et non est, album et non album postea intulisset, sufficeret. Hoc enim illud praedicatum alias finitum, alias infinitum sumere quibuscumque nominibus. Et quod ait homini et non homini adiacere est et postea intulit iusto et non iusto et subiecit hominem, non ita putandum est, tamquam de subiectis id est homine et non homine loqui uoluerit et postea per errorem intulerit in praedicato iusto et non iusto sed potius ipsum homini et non homini ita sumpsit, tamquam in aliquo praedicaretur, ut (sicut dictum est): Socrates homo est Socrates non homo est Hic ergo homo et non homo praedicatur. Rursus si quis dicat: Homo iustus est Homo non iustus est nihil differt. Eodem enim modo praedicatum in una propositione simplex sumptum est, in altera infinitum, uelut si dicam: Nix alba est Nix non alba est eodem modo. Non ergo culpanda scriptura est quae, cum prius proposuisset homini et non homini adiacere est, iustum et non iustum intulit. Nil enim interest, siue iustum aut non iustum praedicetur siue homo aut non homo, dummodo praedicationem alias infinitam, alias uero sumat finitam, tunc cum est tertium adiacens praedicatur. Exercere igitur intellegentiam nostram acumenque philosophus uoluit rerum omnium sollertissimus, non falsa scripture confundere. /274/ Quando autem ea quae supra dixit colligens ait: EST ENIM HOC LOCO ET NON EST HOMINI ADIACET, hoc sentit, quoniam in hac propositione quae dicit "Homo iustus est", quam supra proposuerit, iustus de homine praedicatur, 'est' autem adiacens iusto adiacebit ; et in ea quae dicit "Homo iustus non est", quoniam iustus praedicatur de homine, 'non est' autem adiacet, 'non est' igitur homini quoque adiacebit. Hoc est enim quod ait: EST ENIM HOC LOCO ET NON EST HOMINI ADIACET. Nam si iustus praedicatur de homine, est autem et non est adiacet iusto, homini quoque adiacebit, ut dictum est. Hanc quoque scripturam emendandam esse Alexander opinatur faciendumque esse hoc modo, sicut prius quoque exposuimus: EST ENIM HOC LOCO ET NON EST IUSTO ET NON IUSTO ADIACET. Sed ordo quidem totius sententiae diligenter expositus est, siue illa scriptio sit siue illa. Neutra enim mutanda est. Et una quidem plus habet exercitii, altera uero facilitatis sed ad unam intellegentiam utraque perueniunt. Restat igitur ut id quod ait: QUARE IDCIRCO QUATUOR ISTAE ERUNT, QUARUM DUAE QUIDEM AD AFFIRMATIONEM ET NEGATIONEM SESE HABEBUNT SECUNDUM CONSEQUENTIAM UT PRIVATIONES, DUAE VERO MINIME diligentius exponamus. Locus enim magna breuitate constrictus est et nimia obscuritate ac subtilitate difficilis. Et hunc quidem in prima editione huius operis transcurrentes exposuimus atque [in] breuissimam ut in aliis quoque dedimus expositionem. Nunc autem quid in se sensus habeat ueri, quid hac breuitate latitet, quantum facultas suppetit, /275/ nos ipsi patefaciemus, et quantum ualet animum lector intendat. Cui si forte paulo obscuriora uideantur, rerum imputet difficultati; si uero planiora quam putauerit, suo gratiam debebit acumini. Sed prius quid de hoc loco Herminus arbitretur quam possibiliter expediam. Ait Herminus tribus modis propositiones cum infinito nomine posse proferri: aut enim infinitum subiectum habent, ut est Non homo iustus est aut infinitum praedicatum, ut: Homo non iustus est aut infinitum praedicatum et infinitum subiectum, ut: Non homo non iustus est Harum igitur, inquit, quaecumque ad praedicatum terminum habent nomen infinitum, similes sunt his quae aliquam denuntiant priuationem. Denuntiant autem priuationem hae quae dicunt homo iniustus. Ergo istis huiusmodi quae proponunt: Homo iniustus est illae, inquit, consentiunt quae sunt ex infinito praedicato, ut ea quae est: Homo non iustus est Idem enim est, inquit, esse hominem iustum quod hominem non iustum. Illae uero quae habent aut subiectum infinitum, ut est: Non homo iustus est aut utraque infinita, ut est: Non homo non iustus est non consentiunt ad priuatoriam propositionem, quae est: Homo iniustus est Nulla similitudo est enim eius propositionis quae dicit: Non homo iustus est et eius quae dicit: Homo inustus est Nec uero eius quae proponit: Non homo non iustus est et eius quae enuntiat: Homo iniustus est Namque illae quae infinitum nomen habent in praedicatione hae priuatoriis consentiunt, illae uero propositiones quae aut subiectum habent infinitum aut utraque infinita priuatoriis longe diuersae sunt. Sed haec Herminus. Longe a toto intellectu /276/ et ratione sententiae discrepans has interposuit, quae aut ex utrisque infinitis aut ex subiecto fierent infinito. Quid autem esset quod ait SECUNDUM CONSEQUENTIAM uel quae duae haberent se secundum consequentiam ut priuationes, quae uero non, exponens nihil planum fecit et sensus nihilo magis ante expositionem Hermini quam post expositionem obscurus est. Nos autem Porphyrium sequentes eique doctissimo uiro consentientes haec dicimus: quatuor esse propositiones, quarum duae quidem ex finitis nominibus sunt, duae uero ex infinitis nommibus praedicatis. Sunt autem ex finitis nominibus hoc modo: affirmatio est iustus homo, negatio non est iustus homo. Ex infinitis uero nominibus praedicatis affirmatio est quae dicit: Est non iustus homo negatio quae proponit: Non est non iustus homo Sed has ex infinitis nominibus praedicatis propositiones in reliquo sermone infinitas uocabimus, ut affirmatio infinita sit extra expositionem ea quae dicit: Est non iustus homo negatio infinita ea quae dicit: Non est non iustus homo ut quod dicturi eramus propositionem ex nomine infinito praedicato hanc infinitam nominemus, illas autem duas quae nullum nomen habent infinitum nec subiectum nec praedicatum simplices uocamus. Sunt ergo simplices propositiones hae: Est homo iustus Non est homo iustus Priuatorias autem propositiones uoco quaecumque habent priuationem. Priuatoriae autem sunt hoc modo: Est iniustus homo haec enim iustitia subiectum priuabit, et rursus: Non est iniustus homo haec rursus iniustitia subiectum priuabit. Ergo cum sint duae propositiones simplices, una affirmatiua, /277/ altera negatiua, et sint duae priuatoriae, eae quoque una affirmatiua, una negatiua, necnon etiam sint aliae infinitae, affirmatiua rursus et negatiua, dico quoniam, quemadmodum se priuatoriae propositiones affirmatio scilicet et negatio ad affirmationes et negationes simplices habuerint, sic se habebunt etiam quae sunt infinitae ad easdem ipsas simplices scilicet secundum consequentiam. Quod autem dico tale est. Disponantur prius duae simplices id est affirmatio quae dicit: Est iustus homo et rursus negatio quae dicit: Non est iustus homo Sub his autem disponantur priuatoriae: sub affirmatione quidem simplici priuatoria negatiua, sub negatiua simplici affirmatiua priuatoria, ut sub ea quae dicit: Est homo iustus ponatur ea quae dicit: Non est homo iniustus et sub ea quae dicit: Non est homo iustus ponatur ea quae proponit: Est homo iniustus Rursus sub priuatoriis disponantur infinitae: sub affirmatione affirmatio, sub negatione negatio. Sub affirmatione quidem priuatoria quae dicit: Est iniustus homo disponatur affirmatiua infinita: Est non iustus homo sub negatiua uero priuatoria quae dicit: Non est iniustus homo ponatur negatiua infinita quae dicit: Non est non iustus homo Hoc autem subiecta descriptio docet: /278/ SIMPLICES Affirmatio: Negatio: Est iustus homo Non est iustus homo PRIVATORIAE Negatio: Affirmatio: Non est iniustus homo Est iniustus homo INFINITAE Negatio: Affirmatio: Non est non iustus homo Est non iustus homo His ergo dispositis dico quoniam, quemadmodum se habent priuatoriae, id est affirmatio et negatio quae dicunt: Est iniustus homo Non est iniustus homo ad simplices quae proponunt: Est iustus homo Non est iustus homo secundum consequentiam, sic se habebunt etiam infinitae propositiones affirmatio et negatio hae scilicet quae sunt: Est non iustus homo Non est non iustus homo ad easdem simplices quae sunt: Est iustus homo Non est iustus homo Videamus quae sit simplicium et priuatoriarum consequentia, ut utrum se sic habeant infinitae ad simplices, quemadmodum se habent priuatoriae ad easdem simplices, cognoscamus. Dispositae igitur sunt in primo quidem ordine simplices propositiones, affirmatio simplex quae dicit: Est iustus homo et negatio simplex quae dicit: Non est iustus homo Sub his id est sub affirmatione simplici duae negationes, una priuatoria quae est: Non est iniustus homo et altera infinita quae est: Non est non iustus homo Sub negatione uero simplici quae dicit: Non est iustus homo duae affirmationes, una priuatoria quae dicit: Est iniustus homo altera infinita quae dicit: Est non iustus homo Illud quoque in descriptione uidendum est, quod angulariter se affirmationes negationesque respiciunt. Nam affirmatio quae est simplex: Est iustus homo angulariter se contra utrasque respicit affirmationes infinitam scilicet et priuatoriam quae sunt: Est non iustus homo Est iniustus homo Rursus negatio simplex quae est: Non est iustus homo angulariter /279/ respicit duas negationes infinitam scilicet et priuatoriam. Et in ueritate simplicem affirmationem priuatoria negatio sequitur. Nam si uerum est dicere quoniam est iustus homo, uerum est dicere quoniam non est iniustus homo. Nam qui iustus est non est iniustus. Et possumus istam continuam propositionem coniunctamque proponere: si iustus est homo, non est iniustus homo. Sequitur ergo affirmationem simplicem priuatoria negatio, ut si uera fuerit affirmatio simplex uera quoque sit negatio priuatoria et affirmationis simplicis ueritatem negationis priuatoriae ueritas consequatur. At uero non e conuerso est. Neque enim affirmatio simplex negationem sequitur priuatoriam. Nam si uerum est dicere quoniam non est iniustus homo, non est omnino uerum dicere quoniam est homo iustus. Potest enim uere de equo dici quoniam equus non est iniustus homo (neque enim omnino homo est et ideo nec iniustus homo est) sed non potest dici de equo quoniam equus est homo iustus. Ita ergo, quoniam uerum non est de equo quoniam est iustus homo equus, ueritatem negationis priuatoriae non sequitur ueritas simplicis affirmationis. Atque ideo nec continua propositio hinc et coniuncta proferri proponique potest. Non est enim uera propositio, si quis dicat: "si non est iniustus homo, est iustus homo". De equo enim (ut dictum est) uerum est quia non est iniustus homo, non tamen uerum est iustum esse hominem equum. Quare negationem priuatoriam simplex affirmatio non sequitur. Monstratum est igitur quoniam /280/ affirmationem simplicem negatio priuatoria sequeretur, negationem uero priuatoriam simplex affirmatio non sequeretur. Rursus uideamus et in opposita parte qualis sit consequentia. In diuersa enim parte affirmationem quidem priuatoriam sequitur negatio simplex, negationem uero simplicem affirmatio priuatoria non sequitur. Nam si uerum est dicere quoniam est iniustus homo, uerum est dicere quoniam non est iustus homo. Qui enim iniustus est, iustus non est. Et affirmatiuae priuatoriae eius scilicet quae dicit: Est iniustus homo ueritatem sequitur negatiua simplex quae est: Non est iustus homo Hoc autem non conuertitur. Neque enim simplicem negatiuam sequitur priuatoria affirmatiua. Nam si uerum est dicere quoniam non est iustus homo, non est omnino uerum quoniam est iniustus homo. De equo enim uerum est dicere quoniam equus non est iustus homo (nam qui omnino homo non est nec iustus homo est) sed non de eodem equo dici potest uere quoniam equus est iniustus homo. Nam qui homo non est nec iniustus esse potest. Quare ueritatem negatiuae simplicis non sequitur ueritas priuatiuae affirmationis, ueritatem autem affirmationis priuatoriae sequitur ex necessitate ueritas simplicis negatiuae. Quocirca monstratum est hoc in utrisque, quoniam affirmationem quidem simplicem sequeretur negatio priuatoria, negationem uero priuatoriam non sequitur affirmatio simplex; rursus affirmationem priuatoriam sequitur negatio simplex, negationem simplicem non sequitur affirmatio priuatoria. His ergo ita positis de infinitis priuatoriisque tractemus. Priuatoriae namque et infinitae affirmationes affirmationibus, negationes consentiant negationibus /281/ hoc modo. Affirmatio enim priuatoria quae dicit: Est iniustus homo consentit infinitae affirmationi quae dicit: Est non iustus homo Idem enim significant utraeque et priuatoria affirmatio et infinita affirmatio et quamquam in aliquo sermone prolatione discrepant, tamen significatione nil discrepant, nisi tantum quod quem illa iniustum ponit id est priuatoria, haec ponit esse non iustum. Et rursus negatio priuatoria quae est: Non est iniustus homo consentit atque concordat ei negationi quae est infinita: Non est non iustus homo Hae quoque idem, quod sibi istae consentiunt. Sequitur autem simplicem affirmationem eam quae dicit: Est iustus homo priuatoria negatio quae dicit: Non est iniustus homo sequitur igitur eandem ipsam simplicem affirmationem infinita negatio, id est eam quae dicit: Est iustus homo ea quae proponit: Non est non iustus homo Nam si sibi priuatoria negatio et infinita consentiunt, quam consequitur priuatoria negatio, eandem quoque infinita negatio consequitur. Sed affirmationem simplicem quae proponit: Est iustus homo priuatoria negatio sequitur quae dicit: Non est iniustus homo quare sequitur etiam eandem simplicem affirmationem quae enuntiat: Est iustus homo infinita negatio: Non est non iustus homo Rursus e diuersa parte idem euenit: quoniam affirmationem priuatoriam quae dicit: Est iniustus homo sequebatur negatiua simplex quae proponit: Non est iustus homo sequitur quoque infinitam affirmationem quae dicit: Est /282/ non iustus homo simplex negatio quae dicit: Non est iustus homo Nam si priuatoria affirmatio et infinita consentiunt, quae sequitur priuatoriam, eadem sequitur infinitam. Sed priuatoriam affirmationem quae dicit: Est iniustus homo sequitur simplex negatio quae proponit: Non est iustus homo sed priuatoria affirmatio et infinita affirmatio idem significant sibique consentiunt: sequitur igitur simplex negatio quae est: Non est iustus homo infinitam affirmationem quae dicit: Est non iustus homo Sed hoc e conuerso non euenit. Nunc enim demonstratum est quod simplicem affirmationem sequeretur infinita negatio et simplex negatio ueritatem infinitae affirmationis sequeretur sed non est e conuerso, ut rursus infinitam negationem sequatur finita affirmatio et simplicem negationem infinita rursus affirmatio consequatur. Nam si idem priuatoria negatio quae est non est iniustus homo et infinita negatio significat quae est: Non est non iustus homo quoniam affirmatio simplex quae dicit: Est iustus homo non sequitur priuatoriam negationem quae est: Non est iniustus homo ut supra monstrauimus, eadem ipsa simplex affirmatio quae proponit est iustus homo non seqmiur infinitam negationem quae enuntiat: Non est non iustus homo Rursus in parte altera si affirmatio priuatoria quae proponit: Est iniustus homo idem significat cum infinita affirmatione quae dicit: Est /282/ non iustus homo priuatoria autem affirmatio quae proponit: Est iniustus homo non sequebatur simplicem negationem quae dicit: Non est iustus homo nec eandem quoque simplicem negationem quae proponit: Non est iustus homo sequitur infinita affirmatio quae dicit: Est non iustus homo Sed quamquam hoc ratio consequentiae et necessitas monstret, nos tamen id quod demonstrauimus ratione exemplis quoque doceamus. Dico enim affirmationem simplicem quae dicit: Est iustus homo sequi infinitam negationem quae dicit: Non est non iustus homo sicut eandem quoque simplicem affirmationem sequebatur priuatoria negatio quae proponit: Non est iniustus homo Nam si uerum est dicere quoniam est iustus homo, uerum quoque de eo dicere quoniam non est non iustus homo (nam qui iustus est non est non iustus) sicut uerum erat dicere, quoniam idem qui iustus est non est iniustus. Quare simplicem affirmationem sequitur infinita negatio, sicut eandem quoque simplicem priuatoria negatio sequebatur. Sed hoc non conuertitur. Neque enim statim uerum est, qui non est non iustus homo eundem esse iustum. Equus enim non est non iustus homo (neque enim omnino homo est: qui autem omnino homo non est, non poterit esse homo non iustus) sed de equo, de quo uerum est dicere quoniam non est non iustus homo, non est de eo uerum dicere quoniam est iustus homo, sicut de eodem equo uerum esset dicere priuatoriam negationem /284/ quae proponit: Non est iniustus homo (haec enim poterat etiam de equo dici) nec erat uerum quoniam sequeretur hanc id est priuatoriam negationem simplex affirmatio quae diceret: Est iustus homo Quare non sequitur infinitam negationem quae est: Non est non iustus homo simplex affirmatio quae proponit: Est iustus homo sicut ne illam quidem quae consentit infinitae negationi id est priuatoriam negationem quae proponit: Non est iniustus homo ea quae dicit: Est iustus homo simplex affirmatio sequebatur. Concludenti igitur dicendum est quoniam affirmationem quidem simplicem sequitur infinita negatio, Sicut eam priuatoria sequebatur, infinitam uero negationem non sequitur simplex affirmatio, sicut nec negationem priuatoriam sequebatur. Rursus in parte altera idem e conuerso euenit. Affirmationem enim infinitam sequitur negatiua simplex, sicut priuatoriam quoque affirmationem eadem simplex negatio sequebatur. Nam qui est uon iustus homo ille ex necessitate non est iustus, sicut etiam qui est iniustus homo ille ex necessitate non est iustus. At uero si uerum est dicere quoniam non est iustus homo, non est omnino necesse ilium esse non iustum hominem. Equus enim non est iustus homo (nam qui omnino homo non est nec iustus homo esse potest) sed nullus de eodem dicere potest quoniam equus est non iustus homo (qui enim homo non est nec non iustus homo esse potest), sicut etiam cum diceremus: Non est iustus homo non sequebatur priuatoria affirmatio quae dicit: Est iniustus homo Equus namque non est iustus homo sed de eodem equo nemo dicit quoniam /285/ est iniustus homo. Iterum igitur concludenti dicendum est affirmationem infinitam sequi simplicem negationem, sicut affirmationem quoque priuatotiam sequebatur sed non conuertere. Neque enim sequitur simplicem negationem infinita affirmatio, sicut eam nec priuatoria affirmatio sequebatur. Sic ergo cum sint quatuor propositiones, duae simplices, duae infinitae, quarum duae simplices sunt: Est iustus homo Non est iustus homo duae uero infinitae: Est non iustus homo Non est non iustus homo (et harum quatuor duae quidem id est negatio infinita et negatio simplex sequuntur duas id est negatio infinita simplicem affirmationem, ea quae dicit: Non est non iustus homo eam quae dicit: Est iustus homo infinitam autem affirmationem simplex negatio, eam quae dicit: Est non iustus homo ea quae proponit: Non est iustus homo duae uero aliae id est affirmatio simplex et affirmatio infinita non sequuntur negationem infinitam et simplicem negationem. Hoc autem etiam in priuatoriis euenit, ut affirmatio priuatoria non sequatur simplicem negationem, cum illam simplex negatio sequatur, et rursus negatio priuatoria sequatur affirmationem simplicem, cum simplex affirmatio non sequatur priuatoriam negationem): recte dictum est harum quatuor id est duarum simplicium propositionum et duarum infinitarum duas duabus esse consequentes et habere quandam consequentiam ad alias, sicut infinita negatio et simplex negatio sequuntur simplicem affirmationem et infinitam affirmationem, sicut priuationes /286/ quoque. Nam et priuatoria negatio sequebatur simplicem affirmationem et simplex negatio sequebatur priuatoriam affirmationem. Ergo duae habent consequentiam id est infinita negatio et simplex negatio consequentiam ad simplicem et infinitam affirmationem, sicut priuationes quoque (namque et priuationes similiter sunt, ut saepe supra monstraui), duae uero minime habent consequentiam. Neque enim negatiuam infinitam simplex sequitur affirmatiua aut infinita affirmatiua simplicem negatiuam sequitur, sicut in priuationibus quoque fuit. In priuationibus namque nec affirmatio simplex priuatoriam negationem sequebatur nec simplicem negationem priuatoria affirmatio consecuta est. Sensus ergo huiusmodi est: QUATUOR ISTAE ERUNT, id est quatuor propositiones, ex quibus duplicem fieri oppositionem dixerat. Quatuor autem istae sunt duae simplices: affirmatiua est iustus homo, negatiua non est iustus homo, et duae infinitae: affirmatiua est non iustus homo, negatiua non est non iustus homo. Quarum, inquit, duae, scilicet negatiue infinita et negatiua simplex, sic se habebunt ad affirmationem et negationem secundum consequentiam, id est ita alias duas affirmationes simplicem et infinitam ipsae duae negationes sequnutur, ut eas priuationes sequebantur; DUAE VERO MINIME id est simplex affirmatio et infimita affirmatio: non se habebunt secundum consequentiam ipsae duae affirmationes ad duas negationes, infinitam scilicet et simplicem, quas non sequebantur, sicut nec dudum has negationes priuatoriae quoque affirmationes secutae sunt. Quod uero ait secundum affirmationem et negationem non ita /287/ intellegendum est, quasi una sit affirmatio aut una negatio sed quoniam in quatuor propositionibus, in quibus duae quidem affirmationes erunt, duae uero negationes (affirmationes: simplex quidem "Est iustus homo", infinita autem "Est non iustus homo", negationes autem: simplex quidem "Non est iustus homo", infinita autem "Non est non iustus homo"), quoniam affirmationes duas, simplicem quidem: Est iustus homo infinitam: Est non instus homo duae negationes sequebantur (simplex negatio quae est "Non est iustus homo" infinitam affirmationem quae dicit "Est non iustus homo", et rursus infinita negatio simplicem affirmationem sequebatur), quoniam ergo (ut dictum est) duas affirmationes simplicem et infinitam duae negationes simplex et infinita sequebantur, hoc autem et in priuationibus erat, idcirco dictum est ad affirmationem et negationem secundum consequentiam sic se habere harum quatuor propositionum duas, sicut etiam se priuationes haberent. Ad affirmationem autem et negationem dixit, quod duas affirmationes duae negationes sequerentur, duae uero minime, id est duas negationes duae affirmationes non sequerentur. Neque enim sequebatur negationem infinitam simplex affirmatio aut simplicem negationem infinita affirmatio, sicut nec in priuationibus erat, quod saepe supra monstratum est. Ne quis autem nos arbitretur de eodem genere propositionem dicere negationis affirmationisque. Neque enim dicimus negationem simplicem sequi affirmationem simplicem. Hoc enim impossibile est. Numquam /288/ enim sibi consentiunt simplex affirmatio simplexque negatio, nec rursus infinita negatio et infinita affirmatio. Neque enim fieri potest, ut aut negatio quae dicit: Non est iustus homo affirmationi quae proponit: Est iustus homo consentiat aut affirmatio quae dicit: Est non iustus homo negationi quae dicit: Non est non iustus homo * * * eam enim quae dicit: Est iustus homo simplicem affirmationem sequitur priuatoria negatio quae dicit: Non est iniustus homo sed negatiuam, inquiunt, infinitam quae est: Non est non iustus homo haec non sequitur affirmatiua simplex quae dicit: Est iustus homo Ergo quemadmodum negatiua priuatoria quae est: Non est iniustus homo sequitur affirmatiuam simplicem quae dicit: Est iustus homo non eodem modo eadem simplex affirmatio quae dicit: Est iustus homo sequitur infinitam negationem quae dicit: Non est non iustus homo Quibus dicendum est non eos hanc consequentiam recte intellegere nec quicquam in hac huiusmodi propositionum consequentia discrepare. Cur enim hoc notauerint, quod non sequatur negationem infinitam quae est non est non iustus homo finita affirmatio quae dicit: Est iustus homo Nam hoc nil mirabile debet uideri. Idcirco enim simplex affirmatio quae dicit: Est iustus homo non sequitur infinii tam negationem quae dicit: Non est non iustus homo quoniam nec antea priuatoriam sequebatur. Neque enim sequebatur eadem simplex affirmatio quae dicit: Est iustus homo priuatoriam negationem quae dicit: Non est iniustus homo et ea causa est cur infinitam quoque /289/ non sequitur. Infinita enim et priuatoria (ut supra saepe iam dictum est) sibi consentiunt. Quare nulla est discrepantia. Nam si simplex affirmatio priuatoriam negationem sequeretur, eandem quoque infinitam sequeretur. Nunc autem quoniam simplex affirmatio priuatoriam negatiuam non sequitur, nec infinitam quoque sequitur negatiuam. Illi autem qui sumpserunt quoniam sequeretur priuatoria negatio simplicem affirmationem et in eadem consequentia discrepare dixerunt, quod simplex affirmatio non sequeretur infinitam negationem, non ita oportuit discrepantiam sumere sed magis si, quemadmodum priuatoria negatio affirmationem simplicem, sic infinita negatio non sequeretur simplicem affirmationem, tunc in consequentia discreparet, nunc autem nulla est omnino discrepantia. Atque in hac quidem parte nihil omnino discrepant atque discordant. Videamus nunc in altera parte, quam illi esse discrepantiam dicunt infinitarum consequentiae et priuatoriarum ad simplices, ut in ea quoque si quid uere discrepant uideamus. Dicunt enim affirmationi quidem priuatoriae quae dicit: Est iniustus homo consentientem esse et concordantem simplicem negatiuam quae dicit: Non est iustus homo et sicut negatio simplex sequitur priuatoriam affirmationem, aiunt, quoniam non ita sequitur simplicem negationem quae dicit: Non est iustus homo infinita affirmatio quae dicit: Est non iustus homo Haec enim illam non sequitur. Quibus dicendum est rursus, quoniam idcirco infinita affirmatio quae dicit: Est non iustus homo non sequitur /290/ simplicem negationem quae proponit: Non est iustus homo quoniam priuatoria affirmatio quae dicit: Est iniustus homo non sequitur simplicem negationem quae proponit: Non est iustus homo Quod si priuatoria affirmatio sequeretur simplicem negationem, sequeretur sine dubio infinita quoque affirmatio eandem simplicem negationem. Nunc autem quoniam priuatoria affirmatio simplicem negationem non sequitur, nec infinita affirmatio simplicem sequitur negationem. Affirmatio enim priuatoria et affirmatio infinita sibimet consentiunt. Illi uero qui discrepantiam ostendere uoluerunt infinitarum et priuatoriarum consequentiae ad simplicem, quod cum negatio simplex sequeretur affirmationem priuatoriam non eodem modo infinita affirmatio sequeretur simplicem negationem, non ita oportuit colligi discrepantiam sed potius si, quemadmodum affirmatiua priuatoria quae dicit: Est iniustus homo ita infinita affirmatio quae enuntiat: Est non iustus homo sequeretur simplicem negationem quae est: Non est iustus homo tunc oportuerat dicere aliquid discrepare consequentiam priuatoriarum et infinitarum ad simplices. Nunc autem cum eodem modo priuatoria affirmatio non sequatur, simplicem negationem, eodem quoque modo infinita affirmatio non sequatur simplicem negationem, manifestum est nullam esse in his discrepantiam, immo in omnibus simillimum, et illos nihil per hanc rationem /291/ quam uolunt addere recte disserere, immo potius maioribus obscuram sententiam obscuritatibus implicare. Sed potius ita intellegendum est, ut id quod ait: QUARUM DUAE QUIDEM AD AFFIRMATIONEM ET NEGATIONEM SESE HABEBUNT SECUNDUM CONSEQUENTIANU UT PRIVATIONES, DUAE VERO MINIME ita accipiamus tamquam si ita dixisset: quatuor propositionum, duarum simplicmm, duarum uero infinitarum, duas id est affirmationes simplicem et infinitam sequuntur duae negationes, simplex et infinita scilicet, sicut priuationes quoque (in priuationibus enim affirmatiuam simplicem sequebatur negatio priuatoria et simplex negatio priuatoriam affirmationem), reliquae uero duae, id est simplex affirmatio et infinita affirmatio nullam habent consequentiam ad negationes, id est simplicem et infinitam, sicut nec priuationes quoque (nam affirmatio priuatoria non sequebatur negationem simplicem nec simplex affirmatio priuatoriam negationem), ut dicamus hoc modo: QUARE QUATUOR ISTAE ERUNT, duae simplices, duae infinitae, QUARUM id est duarum simplicium et duarum infinitarum DUAE QUIDEM id est negationes simplex et infinita habent se ad affirmationes simplicem et infinitam SECUNDUM CONSEQUENTIAM UT PRIVATIONES, DUAE VERO MINIME id est affirmationes simplex et infinita ad duas negationes, id est simplicem et infinitam. Hoc est enim quod ait: AD AFFIRMATIONEM ET NEGATIONEM SIC SE HABEBUNT SECUNDUM CONSEQUENTIAM id est consequentur negationes eas quae sunt affirmationes, UT PRIVATIONES /292/ sicut in priuationibus quoque dicebatur, DUAE VERO id est affirmationes simplex et infinita non habebunt se secundum consequentiam ad duas negationes, id est simplicem et infinitam, sicut priuationes quoque se secundum sequentiam non habebant. Nam priuatoria affirmatio non sequebatur negationem simplicem nec simplex affirmatio priuatoriam negationem. Est alia quoque simplicior expositio, quam Alexander post multas alias expositiones in quibus animum uertit edidit hoc modo: cum sint, inquit, quatuor propositiones, quarum duae sunt infinitae, duae uero simplices, duae, inquit, infinitae aequaliter se habent secundum affirmationem et negationem ad priuatorias, duae uero simplices ad easdem priuatorias se similiter non habent hoc modo: affirmatiua enim infinita consentit affirmatiuae priuatoriae. Ea enim quae dicit infinita affirmatio est non iustus homo ei consentit priuatoriae affirmationi quae dicit: Est iniustus homo Ea uero infinita negatio quae dicit non est non iustus homo priuatoriae negationi consentit quae dicit non est iniustus homo. Atque hae quidem duae, id est infinita affirmatio et infinita negatio, ita sese habent AD AFFIRMATIONEM ET NEGATIONEM, UT PRIVATIONES, id est eadem affirmant uel negant, quae etiam priuationes affirmant uel negant, duae uero minime, id est duae simplices minime se ita habent ad affirmationem /293/ et negationem, sicut priuationes. Nam omnino non contingit simplex affirmatio priuatoriam affirmationem. Ea enim quae dicit: Est iustus homo non consentit ei quae dicit: Est iniustus homo Nec rursus negatio simplex priuatoriae negationi consentit. Ea enim quae dicit: Non est iustus homo quae simplex negatio est plurimum dissidet ab ea quae dicit: Non est iniustus homo quae est priuatoria negatio. Ergo cum sint quatuor, affirmatio simplex et negatio simplex, affirmatio infinita et negatio infinita, harum duae, id est affirmatio infinita et negatio infinita, ita aliquid affirmant uel negant ut priuationes (hoc est enim quod ait: ITA SESE HABENT AD AFFIRMATIONEM ET NEGATIONEM, UT PRIVATIONES), DUAE VERO MINIME. Neque enim ita affirmant et negant duae simplices, sicut duae priuatoriae. Affirmatio namque simplex ab affirmatione priuatoria discrepat, et rursus negatio simplex a negatione priuatoria longe dissidet atque discordat. Sed haec (ut diximus) Alexandri expositio est post multas alias simplicior, non tamen repudianda sed illa superior uerior esse uidetur, quod Aristoteles ipse testatur. Ait enim paulo post: HAEC IGITUR, QUEMADMODUM IN RESOLUTORIIS DICTUM EST, SIC SUNT DISPOSITA. Hanc enim consequentiam quam insuperiori expositione memoraui priuatoriarum et infinitarum ad simplices in primi libri Priorum Resolutoriorum quae *analytika* Graeci uocant fine disposuit. Dicit autem Porphyrius fuisse quosdam sui temporis, qui hunc exponerent librum, et quoniam ab Hermino uel Aspasio uel Alexandro expositiones singulas proferentes multa contraria et expositionibus male ab illis editis dissidentia /294/ reperirent, arbitratos fuisse librum hunc Aristotelis, ut dignum esset, exponi non posse multosque illius temporis uiros totam huius libri praeterisse doctrinam, quod inexplicabilem putarent esse caliginem. Nos autem breuissime hunc locum in prima editione praeteriimus sed quod illic pro intellectus simplicitate breuiter posuimus, hic omni latitudine totam sententiae uim et prolixitatem digessimus. Quare quoniam superiora digne (ut mihi uidetur) expressimus, sequentis textus ordinem sententiamque uideamus. SIMILITER AUTEM SE HABET ET SI UNIVERSALIS NOMINIS SIT AFFIRMATIO, UT OMNIS EST HOMO IUSTUS, NON OMNIS EST HOMO IUSTUS; OMNIS EST HOMO NON IUSTUS, NON OMNIS EST HOMO NON IUSTUS. SED NON SIMILITER ANGULARES CONTINGIT VERAS ESSE. CONTINGIT AUTEM ALIQUANDO. De indefinitis quaedam propositionibus praelocutus nunc de his quae terminatae sunt secundum uniuersalitatis et particularitatis adiectionem dicit, quod etiam ipsae similiter se habeant, sicut illae quoque quae sine ulla determinatione dicebantur, simplex scilicet oppositio atque infinita. Quod uero ait: SIMILITER AUTEM SE HABET ET SI UNIVERSALIS NOMINIS SIT AFFIRMATIO, alii ita intellexerunt, ut quod ait similiter referant ad numerum oppositionum et propositionum. Nam sicut in his quae indefinitae sunt et /295/ indeterminatae duae sunt oppositiones, una simplicis negationis et simplicis affirmationis, altera infinitae affirmationis et infinitae negationis, quatuor autem propositiones, quod supra iam dictum est, ita quoque in his quae terminationem secundum uniuersalitatem particularitatemque habent quatuor fiunt propositiones et oppositio duplex. Oppositio enim una est uniuersalis affirmationis simplicis et particularis negationis simplicis, ut est: Omnis homo iustus est Non omnis homo iustus est Et haec quidem una est oppositio. Alia uero infinitae uniuersalis affirmationis et infinitae particularis negationis, ut: Omnis homo non iustus est Non omnis homo non iustus est Quare hic quoque, cum duae sint oppositiones, erunt sine dubio quatuor propositiones, sicut in his de quibus supra dixerat, quae scilicet determinatione carebant. Alii uero qui Aristotelis animum penitus inspexerunt non aiunt similiter solum se habere determinatas propositiones ad numerum oppositionum et propositionum sed etiam ad consequentiam. Nam quae est consequentia negationum ad affirmationes in his propositionibus simplicibus et infinitis, quae praeter determinationem dicuntur, eadem se similitudo habet in his quae terminatione proferuntur. Sed quoniam non in omnibus omnia similia habent, idcirco addidit notans: SED NON SIMILITER ANGULARES CONTINGIT VERAS ESSE. CONTINGIT AUTEM ALIQUANDO. Sensus autem totus huiusmodi est: similiter, inquit, se habent hae propositiones quae /296/ secundum determinationem dicuntur infinitae ad simplices et simplices ad infinitas, quemadmodum illae quoque sese habebant quae sine determinatione indefinitae dicebantur. Sed habent quandam dissimilitudinem, quod angulares propositiones in his quae cum determinatione dicuntur non eodem modo uerae sunt, quomodo illae quae sine determinatione proferebantur uel infinitae uel simplices. Videamus ergo prius an eadem in his quae determinatae sunt sit consequentia quae in his est quae indefinitae proferuntur, post uideamus quae sit in angularibus dissimilitudo. Disponantur ergo non solum eae quae simplices uel infinitae sunt sed etiam quae sunt priuatoriae. Et prius quidem disponantur hoc modo: simplex affirmatio et simplex negatio et hae quidem indefinitae, id est praeter uniuersalitatis aut particularitatis adiectionem. Sub his sub affirmatione quidem simplici ponatur negatio priuatoria, sub negatione uero simplici affirmatio priuatoria: hae quoque rursus indefinitae. Sub his autem ponantur sub affirmatione priuatoria et sub simplici negatione affirmatio infinita, sub priuatoria autem negatione et sub simplici affirmatione ponatur negatiue infinita, et hae quoque indefinitae et indeterminatae sine ulla uel uniuersalitate uel particularitate. Sub his autem disponantur hae quas determinatas uel uniuersalitatis quantitate uel particularitatis uocamus. Et primo quidem affirmatio uniuersalis simplex, contra hanc negatio particularis simplex. Sub affirmatione autem uniuersali simplici ponatur negatio particularis priuatoria, sub negatione autem particulari simplici uniuersalis affirmatio priuatoria. Rursus sub negatione particulari priuatoria et sub affirmatione uniuersali simplici ponatur /297/ negatio particularis infinita, sub affirmatione uero uniuersali priuatoria et sub negatione simplici particulari ponatur uniuersalis affirmatio infinita. Erit autem huiusmodi descriptio: INDEFINITAE Affirmatio simplex: Negatio simplex: Homo iustus est Homo iustus non est Negatio priuatoria: Affirmatio priuatoria: Homo iniustus non est Homo iniustus est Negatio infinita: Affirmatio infinita: Homo non iustus non est Homo non iustus est DEFINITAE Affirmatio uniuersalis simplex: Negatio particularis simplex: Omnis homo iustus est Non omnis homo iustus est Negatio particularis priuatoria: Affirmatio uniuersalis priuatoria: Non omnis homo iniustus est Omnis homo iniustus est Negatio particularis infinita: Affirmatio uniuersalis infinita: Non omnis homo non iustus est Omnis homo non iustus est In hoc ordine propositionum quem supra descripsimus quae sint angulares manifestum est. Sunt namque affirmationes quidem affirmationibus, negationes uero negationibus. Et in his quidem quae in definitae sunt eodem modo angulares sunt affirmationes. Simplex quidem affirmatio quae dicit: Est homo iustus priuatoriae affirmationi quae dicit: Est homo iniustus et infinitae /298/ affirmationi quae proponit: Est homo non iustus angularis est. Negatio uero simplex quae est: Non est homo iustus negationi priuatoriae quae dicit: Non est homo iniustus et negationi infinitae quae est: Non est homo non iustus angularis est. Item si quis ad definitas propositiones aspiciat, idem sine aliqua dubitatione reperiet. Affirmatio enim uniuersalis simplex quae est: Omnis est homo iustus affirmationi uniuersali priuatoriae quae enuntiat: Omnis est homo iniustus et affirmationi uniuersali infinitae quae proponit: Omnis est homo non iustus angularis est, item negatio particularis simplex quae est: Non omnis est homo iustus negationi particulari priuatoriae quae dicit: Non omnis est homo iniustus et negationi particulari infinitae quae proponit: Non omnis est homo non iustus angularis. Sunt igitur affirmationes affirmationibus et negationes negationibus angulares et in ordine indefinitarum propositionum et in ordine definitarum. Quocirca de earum sequentia speculandum est. Dictum est enim prius quod affirmationem indefinitam simplicem sequeretur priuatoria et infinita negatio, eas uero simplex affirmatio non sequeretur. Rursus infinitam affirmationem priuatoriamque affirmationem sequitur simplex negatio, hae uero negationem simplicem non sequuntur. Rursus si quis ad ordinem definitarum respiciat, idem inueniet. Affirmationem namque uniuersalem simplicem sequitur particularis priuatoria negatio et particularis infinita negatio. Nam si uera est uniuersalis affirmatio simplex quae dicit: Omnis est homo iustus, uera est etiam particularis priuatoria negatio quae dicit: Non omnis est homo iniustus Hoc autem idcirco euenit, quod ea quae dicit: Non omnis homo iniustus est idem potest quod simplex et similis est ei quae proponit: Quidam homo iustus est particulari simplici affirmationi. Nam si non omnis homo iniustus est, quidam homo iustus est. Sed particularis affirmatio simplex sequitur uniuersalem affirmationem simplicem. Quando enim uera est uniuersalis affirmatio quae dicit: Omnis est homo iustus uera est et particularis affirmatio quae proponit: Quidam homo iustus est Sed est quae dicit: Quidam homo iustus est consentit particularis negatio priuatoria quae proponit: Non omnis est homo iniustus Quocirca etiam particularis negatio priuatoria uniuersali simplici affirmationi consentiet. Sequitur igitur eam quae dicit: Omnis est homo iustus uniuersalem scilicet simplicem affirmationem ea quae proponit: Non omnis est homo iniustus particularis negatio priuatoria. Sed huic particulari negationi priuatoriae quae dicit: Non omnis est homo iniustus consentit infinita particularis negatio quae dicit: Non omnis est homo non iustus Nam si uerum est quoniam non omnis est homo iniustus, et uerum est quoniam non omnis est homo non iustus. Idem est enim esse iniustum quod non iustum. Sed priuatoria particularis negatio sequitur simplicem uniuersalem affirmationem: infinita igitur negatio particularis sequitur simplicem uniuersalem affirmationem eique consentit, si prius affirmatio uniuersalis uera sit. Quocirca eam quae dicit: Omnis est homo iustus uniuersalem simplicem /300/ affirmationem sequuntur sine dubio particularis negatio priuatoria: Non omnis est homo iniustus et particularis negatio infinita: Non omnis est homo non iustus Quare hic quoque affirmationem negationes sequuntur. Sed hoc non conuertitur. Quoniam enim (ut dictum est) negatio particularis priuatoria quae dicit: Non omnis est homo iniustus consentit particulari affirmationi simplici, ei scilicet quae dicit: Quidam homo iustus est hanc autem particularem affirmationem non sequitur uniuersalis affirmatio (neque enim, si uerum est quendam esse hominem iustum, idcirco iam et omnem esse hominem iustum necesse est): quare non sequitur affirmatio uniuersalis simplex: Omnis est homo iustus affirmationem particularem simplicem: Quidam est homo iustus (potest enim hac uera id est particulari uniuersalis esse falsa) sed particularis affirmatio simplex particulari negationi priuatoriae consentit: quare nec priuatoriam particularem negationem simplex affirmatio sequitur uniuersalis. Eam igitur quae dicit: Non omnis est homo iniustus non sequitur affirmatio uniuersalis simplex quae proponit: Omnis homo iustus est Sed particularis priuatoria negatio consentit particulari negationi infinitae: uniuersalis igitur affirmatio simplex non sequitur particularem negationem infinitam. Ea igitur quae dicit: Omnis est homo iustus affirmatio uniuersalis simplex non sequitur eam quae dicit: Non omnis est homo non iustus particularem infinitam negationem. Duae igitur negationes infinita et priuatoria particulares sequuntur uniuersalem affirmationem simplicem, sicut in his quoque erat quae sunt /301/ indefinitae. Duae enim negationes infinita et priuatoria indefinitae simplicem affirmationem sequebantur indefinitam. Sed non e conuerso. Affirmatio enim uniuersalis simplex non sequitur negationes particularem infinitam et priuatoriam, sicut nec indefinita qunque affirmatio simplex indefinitas sequebatur negationes priuatoriam atque infinitam. Quare in hoc uno ordine similiter sese habent definitae his quae sunt indefinitae. Aequaliter enim affirmationibus ueris uerae sunt negationes, ueras negationes affirmationum ueritas non sequitur nec his consentit. Rursus in altera parte perspiciamus, quemadmodum affirmationes uniuersales priuatoriam scilicet et infinitam particularis negatio simplex sequatur. Namque affirmationem uniuersalem priuatoriam: Omnis est homo iniustus sequitur particularis negatio simplex: Non omnis est homo iustus Ea enim quae dicit: Omnis est homo iniustus consentit simplici uniuersali negationi quae dicit: Nullus homo iustus est Nam si omnis est homo iniustus, nullus est homo iustus. Sed hanc, id est uniuersalem simplicem negationem, sequitur particularis simplex negatio. Nam si uera est quoniam nullus homo iustus est, uera est quoniam non omnis homo iustus est. Sed uniuersalis negatio simplex uniuersali affirmationi priuatoriae consentit: sequitur ergo particularis simplex negatio quae est: Non omnis est homo iustus uniuersalem affirmationem priuatoriam quae proponit: Omnis est homo iniustus Sed haec uniuersali affirmationi infinitae consentit. Idem enim significant: Omnis est homo iniustus /302/ et: Omnis est homo non iustus Quare sequitur quoque particularis negatio simplex quae est: Non omnis est homo iustus uniuersalem affirmationem infinitam quae dicit: Omnis est homo non iustus Hic quoque affirmationes uniuersales priuatoriam atque infinitam sequitur simplex negatio particularis sed non conuertitur. Etenim quoniam simplicem particularem negationem quae dicit: Non omnis est homo iustus non sequitur uniuersalis negatio quae proponit: Nullus homo iustus est (neque enim si uera est non omnem hominem esse iustum, uera est nullum hominem esse iustum), haec autem, id est uniuersalis simplex negatio, consentit unumque significat cum affirmatione uniuersali priuatoria: non sequitur igitur uniuersalis priuatoria affirmatiua quae dicit: Omnis est homo iniustus simplicem particularem negationem quae proponit: Non omnis est homo iustus sicut nec eandem particularem negationem uniuersalis negatio sequebatur. Sed priuatoria uniuersalis affirmatio consentit cum infinita affirmatione uniuersali: igitur particularem negationem quae dicit: Non omnis est homo iustus uniuersalis affirmatio infinita non sequitur quae proponit: Omnis est homo non iustus Quare hic quoque affirmationes duas uniuersales, id est priuatoriam atque infinitam, particularis simplex negatio sequitur, sicut affirmationes quoque duas indefinitas priuatoriam atque infinitam negatiua indefinita sequebatur. Sed duae affirmationes uniuersales priuatoria et infinita non sequuntur particularem simplicem negationem, sicut quae quoque indefinitae /303/ affirmationes priuatoria et infinita indefinitam simplicem negationem non sequebantur. Similiter se igitur habent definitae indefinitis secundum consequentiam. Angulares autem non eodem modo sese habent. Nam indefinitarum propositionum angulares simul ueras esse contingit. Nam si uerum est quoniam est homo iustus, quae est indefinita affirmatio simplex, nihil prohibet ueram esse etiam quae dicit: Est homo iniustus et rursus eam quae dicit: Est homo non iustus quae sunt indefinitae affirmationes priuatoria et infinita. Rursus negationes negationibus quae sunt angulares ueras esse contingit, ut ea quae est: Non est homo iustus si uera est, nihil prohibet ueram esse etiam quae dicit: Non est homo iniustus et eam quae proponit: Non est homo non iustus Angulares ergo sibi in indefinitis in ueritate consentire nihil prohibet sed in his tantum terminis, ut in secundo huius operis uolumine docuimus, quae neque naturalia sunt inesse neque impossibilia. Si quis enim dicat: Est homo rationabilis huic angulares uerae esse non possunt, hae scilicet quae dicunt: Est homo irrationabilis et rursus: Est homo non rationabilis Rationabilitas enim homini per naturam inest. Similiter autem et de impossibilibus dicendum est. Quod si sint talia quae neque impossibilia sint inesse nec naturalia sint inesse (ut in ea propositione quae dicit: Est homo iustus iustitiam neque naturalem esse necesse /304/ est homini nec impossibile esse), manifestum est quoniam angulares sibimet semper in ueritate consentiunt. Atque hoc idem de negatiuis quoque angularibus recte dicitur. In his igitur terminis qui nec naturales sunt nec impossibiles semper angulares et negationes negationibus et affirmationes affirmationibus simul ueras esse contingit. Et hoc quidem in his quae indefinitae sunt. In his autem quae definitae sunt et uniuersalitatis particularitatisque participes non eodem modo sunt. In quibusuis enim terminis siue possibilibus siue naturalibus siue impossibilibus affirmationes affirmationibus sibimet angularibus in ueritate consentire non possunt, negationes autem negationibus angulares angularibus in his tantum terminis qui neque naturales neque impossibiles sunt in ueritate poterunt conuenire. Et primum quemadmodum affirmationes affirmationibus sibimet angularibus in ueritate consentire non possunt in quibuslibet terminis demonstrandum est. Ea enim quae dicit: Omnis est homo iustus et ea quae dicit: Omnis est homo iniustus quae est scilicet angularis, uerae simul esse non possunt. Ea namque quae dicit: Omnis est homo iniustus nil differt ab ea quae proponit: Nullus homo iustus est Sed "Omnis est homo iustus" et "Nullus homo iustus est", quoniam contrariae sunt, simul uerae esse non possunt. Sed ea quae dicit: Nullus est homo iustus conuenit atque consentit ei quae proponit: Omnis est homo iniustus quare: Omnis est homo iustus et: Omnis est homo iniustus simul uerae esse non possunt. Sed eadem quae proponit: Omnis est homo iniustus consentit (ut saepe dictum est) ei quae dicit: Omnis est /305/ homo non iustus Quare in his nec haec in ueritate consentire potest ei quae dicit quoniam omnis est homo iustus. Affirmatio igitur uniuersalis simplex: Omnis est homo iustus affirmationibus uniuersalibus priuatoriae et infinitae quae sunt: Omnis est homo iniustus et: Omnis est homo non iustus sibimet angularibus in ueritate simul nulla ratione consentit, sicut ipsis quae indefinitae erant et affirmationes affirmationibus et negationes negationibus in ueritate poterant consentire. In his autem quae sunt definitae affirmationes angulares simul uerae esse non possunt. Recte igitur dictum est quoniam in aliis omnibus similis est consequentia definitarum et indefinitarum. Affirmationibus enim consentiunt in ueritate negationes, negationibus autem affirmationes non omnino consentiont, quae similitudo consequentiae in utrisque est id est et in his quae definitae sunt et in his quae indefinitae. Sed est distantia, quod NON SIMILITER ANGULARES CONTINGIT VERAS ESSE. Et affirmationes affirmationibus et negationes negationibus in indefinitis ueras esse contingit eas scilicet quae sunt angulares. In his autem quae sunt definitae affirmationes affirmationibus angulares ueras esse aliquando nulla ratione contingit. Hoc autem manifestum erit, si quis et ea sibi proponat exempla in quibus sunt termini naturales atque impossibiles et ea in quibus sunt possibiles et non naturales neque impossibiles. In omnibus enim inueniet affirmationes affirmationibus definitas /306/ definitis angulares simul ueras esse non posse. Quod autem addidit CONTINGIT AUTEM ALIQUANDO huiusmodi est: quamquam enim affirmationes affirmationibus angulares definitae simul uerae esse non possint in quibuscumque propositis terminis, potest tamen fieri ut negationes negationibus uerae inueniantur et sit haec similitudo ad indefinitas angulares. Nam sicut illic negationes negationibus indefinitae angulares uerae esse simul poterant in his quae neque naturalia neque impossibilia essent, ita hic quoque id est in ordine definitarum negationes definitas negationibus definitis angulares angularibus simul ueras esse contingit in his quae neque impossibiles sunt nec naturales. Negatio enim simplex particularis quae dicit: Non omnis est homo iustus potest simul uera esse cum ea quae dicit: Non omnis est homo iniustus Potest enim fieri ut quidam sint iusti, quidam autem non sint iusti et in eo utraeque uerae sunt, et ea quae dicit: Non omnis est homo iustus quia sunt quidam iniusti, et ea quae dicit: Non omnis est homo iniustus quia poterunt esse aliqui iusti. Sed haec consentit infinitae negationi particulari quae dicit: Non omnis est homo non iustus Idem est enim dicere "Non omnis est homo iniustus" quod "Non omnis est homo non iustus". Quocirca et hae sibimet angulares simul uerae esse possunt. Nam si quidam sunt iusti, quidam iniusti, uerum est dicere quoniam non omnis est homo iustus, quia sunt quidam iniusti, rursus uerum est dicere non omnis est homo non iustus, quia sunt quidam iusti. Negationes igitur /307/ negationibus angulares definitae simul uerae esse possunt et hoc est simile indefinitis, in quibus sicut affirmationes affirmationibus, ita quoque in ueritate angulares negationes negationibus consentiunt. Sensus ergo totus huiusmodi est: SIMILITER AUTEM, inquit, SE HABET, id est similis erit consequentia propositionum, quemadmodum fuit in indefinitis, ETIAM SI UNIVERSALIS NOMINIS SIT AFFIRMATIO, id est etiam si definitae affirmationes negationesque ponantur, ut per subiecta exempla monstrauit dicens affirmationi simplici uniuersali OMNIS EST HOMO IUSTUS opponi NON OMNIS EST HOMO IUSTUS particularem scilicet simplicem negationem. Et rursus uniuersalem affirmationem infinitam proponens eam scilicet quae est OMNIS EST HOMO NON IUSTUS huic illam opposuit quae dicit NON OMNIS EST HOMO NON IUSTUS. Hae, inquit, similiter se habent ad consequentiam quemadmodum ind efinitae. Quomo do autem se illae haberent ad c onsequentiam supra monstratum est. SED NON, inquit, SIMILITER ANGULARES CONTINGIT VERAS ESSE. In his enim quae erant indefinitae affirmationes affirmationibus angulares simul uerae esse poterant. In his autem quae definitae sunt simul uerae esse non possunt. CONTINGIT AUTEM ALIQUANDO, ut similiter angulares uerae sint in his quae definitae sunt, quemadmodum et in indefinitis. Negationes enim negationibus angulares definitae simul in ueritate consentiunt, ut in his quoque inueniebatur quas indefinitas supra descripsimus. Plenus est igitur huiusmodi intellectus. Herminus autem hoc aliter sic exponit: similiter, inquit, /308/ duas facient oppositiones quatuor propositiones, si fuerint duae simplices, duae infinitae, determinatione tamen adiecta. Hoc autem sic monstrat: proponit prius simplicem affirmationem uniuersalem quae dicit: Omnis est iustus homo contra hanc particularem simplicem negationem: Non omnis est iustus homo sub affirmatione uniuersali simplici affirmationem uniuersalem infinitam quae dicit: Omnis est non iustus homo contra hanc sub negatione particulari simplici particularem negationem infinitam quae proponit: Non omnis est non iustus homo. Omnis est iustus homo Omnis est non iustus homo Non omnis est iustus homo Non omnis est non iustus homo. His ergo ita dispositis duae, inquit, fiunt oppositiones. Contra enim eam quae est omnis est iustus homo opponitur illa quae proponit: Non omnis est iustus homo Hoc autem idcirco quoniam sibi contradictorie oppositae sunt uniuersalis affirmatio simplex et particularis negatio simplex. Et est haec quidem una propositio. Rursus contra eandem affirmationem simplicem quae dicit: Omnis est iustus homo opponitur uniuersalis affirmatio infinita quae dicit: Omnis est non iustus homo et hoc contrario modo. Ea namque quae dicit: Omnis est non iustus homo idem significat eique consentit quae dicit: Nullus homo iustus est Sed haec quae proponit nullus homo iustus est contrario modo opposita est ei quae dicit: Omnis est iustus homo Quocirca etiam ea quae proponit: Omnis est non iustus /309/ homo contrarie erit opposita ei quae dicit: Omnis est iustus homo Est igitur haec quoque altera oppositio. Duae ergo sunt oppositiones, quemadmodum etiam in his quae sunt indefinitae: licet alio modo essent oppositae, tamen duae erant oppositiones. Secundum diametrum autem non similiter ueras contingit esse, ut ipse ait. Illae enim quoniam indefinitae erant, et secundum diametrum quae erant simul ueras esse contingebat et omnes omnibus. Quod si quis ad indefinitarum descriptiones redeat diligenter agnoscit. Hic autem, inquit, hoc est in his quae definitae sunt, non idem est. Hoc sic monstrat: ea enim propositio quae dicit: Omnis est iustus homo non consentit contradictioni suae quae dicit: Non omnis est iustus homo Rursus ea quae dicit: Omnis est non iustus homo non consentit rursus ei quae dicit: Non omnis est non iustus homo Haec enim contrariae ipsius consentiebat. Quare cum uera est uniuersalis affirmatio simplex quae dicit: Omnis est iustus homo sine dubio falsa est ea quae dicit: Omnis est non iustus homo Sed hac falsa contradictio eius uera erit: uera igitur est ea quae negat dicens: Non omnis est non iustus homo Quocirca hae duae propositiones angulares uerae aliquotiens inueniuntur: Omnis est iustus homo Non omnis est non iustus homo Contingit ergo aliquando ueras esse sed non, inquit, omnino. Nam si a particulari negatione infinita coeperis, non idem est id est non eadem ueritas uenit. Hoc autem tali probatur modo: si enim uera est quoniam non omnis est non iustus /310/ homo, falsa est ea quae dicit: Omnis est non iustus homo Est enim ei contradictorie opposita. Hac autem falsa quae dicit: Omnis est non iustus homo non omnino ueram necesse est esse eam quae proponit: Omnis est iustus homo idcirco quoniam hae duae sibi contrariorum loco oppositae sunt. Contrarias autem propositiones simul falsas esse posse supra docuimus. Ergo non necesse est, si falsa est omnis est non iustus homo, ueram esse eam quae dicit: Omnis est iustus homo Quod si non necesse est, hoc potest fieri ut utraeque sint falsse. Quare euenit aliquando, ut uera hac propositione quae dicit: Non omnis est non iustus homo falsa sit illa quae proponit: Omnis est iustus homo Quare non similiter secundum diametrum in ueritate propositiones sibi consentiunt. Atque hoc quidem Herminus non recte expositione dicens ordinem turbat. Si quis autem uel hoc quod Herminus ait diligenter agnoscit uel id quod supra nos diximus, cognoscit multam esse differentiam expositionis et meliorem superiorem iudicans ei, si quid nobis credit, recte consentiet. HAE IGITUR DUAE OPPOSITAE SUNT, ALIAE AUTEM AD NON HOMO UT SUBIECTUM ALIQUID ADDITO, UT EST IUSTUS NON HOMO, NON EST IUSTUS NON HOMO; EST NON IUSTUS NON HOMO, NON EST NON IUSTUS NON HOMO. MAGIS PLURES AUTEM HIS NON ERUNT OPPOSITIONES. HAE AUTEM EXTRA ILLAS IPSAE SECUNDUM SE ERUNT UT NOMINE UTENTES NON HOMO. /311/ Supra iam dixerat omne subiectum aut ex nomine simplici et finito aut ex nomine rursus infinito consistere et eorum oppositiones ostendit quod essent duae et quatuor propositiones, duae quidem simplex subiectum nomen habentes, duae uero infinitum. Post has quando est tertium adiacens praedicaretur, illic quoque dupliciter oppositiones fieri dixit, cum scilicet finitum nomen esset subiectum, uel infinitum praedicatum, earumque inter se eam consequentiam demonstrauit, qualem haberent priuatoriae ad easdem ipsas simplices, quibus ex infinito nomine propositiones compararentur. Et quoniam omnis harum uarietas propositionum ita fit, cum est tertium praedicatur, ut aut et subiectum et praedicatum finita sint aut subiectum quidem finitum, praedicatum uero infinitum (de quibus supra locutus est, cum earum consequentiam demonstrauit) aut infinitum habent subiectum, finitum uero praedicatum aut infinitum et subiectum et praedicatum. Et habent quidem propositiones utrumque finitum, ut est: Homo iustus est Homo iustus non est finitum uero subiectum, infinitum praedicatum, ut est: Homo non iustus est Homo non iustus non est Et harum quidem consequentia supra monstrata est. Aliae uero sunt, quae infinitum habent subiectum et quasi nomine utuntur nomine infinito, ut: Non homo iustus est Non homo iustus non est Utuntur enim hae propositiones subiecto, id est /312/ 'non homo' ut nomine, praedicato uero eo quod est iustus. Hoc est enim quod ait: ALIAE AUTEM AD NON HOMO UT SUBIECTUM ALIQUID ADDITO. Si quis enim ponat non homo quidem subiectum et de hoc aut finitum nomen praedicet, ut est 'iustus', aut infinitum, ut est 'non iustus', utroque modo duplicem rursus faciet oppositionem. Quatuor sunt autem propositiones hae: Est non homo iustus Non est non homo iustus Est non homo non iustus Non est non homo non iustus In his igitur quatuor propositionibus, oppositionibus uero duplicibus non homo quidem subiectus est sed in superiore oppositione finitum quidem praedicatur nomen quod est iustus, . Sed illae, inquit, quae praedicatum quidem infinitum habent, subiectum uero finitum uel quibus et praedicatum finitum est et subiectum, habent aliquam ad se consequentiam, hae uero quas postea memorauimus, id est quae infinitum haberent subiectum, praedicatum autem uel infinitum uel finitum, nullam habent consequentiam ad eas propositiones, quae siue finito praedicato siue infinito, ex finito tamen subiecto consisterent. Hoc est enim quod ait: HAE AUTEM EXTRA ILLAS IPSAE SECUNDUM SE ERUNT, id est nullam consequentiam ad superiores quae ex finito subiecto constarent habere eas quae infinitum subiectum in propositionis ordine retinerent. Postquam igitur enumerauit et quae ex utrisque finitis consisterent, id est et subiecto et praedicato, et has /313/ quae ex subiecto quidem finito, praedicato uero infinito essent, has etiam quae ex subiecto infinito essent et ex finito praedicato necnon illas addidit quae ex utrisque infinitis constare uiderentur: postquam igitur has enumerauit, ait: MAGIS PLURES AUTEM HIS NON ERUNT OPPOSITIONES. Omnis enim oppositio (quod supra iam dictum est) aut ex utrisque finitis est, ut: Est homo iustus Non est homo iustus aut ex finito subiecto, infinito praedicato, ut: Est homo non iustus Non est homo non iustus aut ex infinito quidem subiecto, finito uero praedicato, ut: Est non homo iustus Non est non homo iustus aut ex infinitis utrisque, ut: Est non homo non iustus Non est non homo non iustus ut autem quinta oppositio reperiri possit, nulla rerum ratione possibile est. De his ergo haec dicta sint, in quibus est tertium adiacens praedicatur. IN HIS VERO IN QUIBUS EST NON CONVENIT, UT IN EO QUOD EST CURRERE VEL AMBULARE, IDEM FACIUNT SIC POSITA AC SI EST ADDERETUR, UT EST CURRIT OMNIS HOMO, NON CURRIT OMNIS HOMO; CURRIT OMNIS NON HOMO, NON CURRIT OMNIS NON HOMO. NON ENIM DICENDUM EST NON OMNIS HOMO SED NON NEGATIONEM AD HOMO ADDENDUM EST. OMNIS ENIM NON UNIVERSALE SIGNIFICAT SED QUONIAM UNIVERSALITER. MANIFESTUM EST AUTEM EX EO QUOD EST CURRIT HOMO, NON CURRIT HOMO; CURRIT NON /314/ HOMO, NON CURRIT NON HOMO. HAEC ENIM AB ILLIS DIFFERUNT EO QUOD NON UNIVERSALITER SUNT. QUARE OMNIS VEL NULLUS NIHIL ALIUD CONSIGNIFICAT NISI QUONIAM UNIVERSALITER DE NOMINE VEL AFFIRMAT VEL NEGAT. ERGO CAETERA EADEM OPORTET APPONI. Sunt quaedam propositiones in quibus est quidem tertium adiacens praedicatur et hoc sono ipso et prolatione cognoscitur, aliae uero sunt in quibus tale uerbum praedicatur, quod tertium quidem adiacens non praedicetur, habeat tamen contineatque intra se uerbum est. Quae praedicatio si soluatur in participium atque uerbum, quod ante solo uerbo dictum praedicatum secundum praedicabatur, tertio loco praedicabitur est et fit similis propositio, tamquam si prolatione quoque haberet est uerbum. Si quis enim dicat: Omnis homo currit in hac propositione unum subiectum est, alterum praedicatur. Homo enim subiectus est, praedicatur autem currit. Neque enim possumus in hac propositione tres esse terminos arbitrari, idcirco quod omnis quidem terminus non est sed subiecti termini determinatio. Significat enim quoniam res uniuersalis, id est homo, uniuersaliter subicitur cursui, cum dicit: Omnis homo currit Nulla est enim hominis exceptio, ubi omnem currere determinatio est. Ergo non ponitur loco termini id quod dicimus omnis sed potius /315/ subiecti termini determinatio est. Quo circa in hac propositione quae dicit: Omnis homo currit duo sunt termini: homo et currit. Ergo in eadem quamquam uerbum est non praedicetur in prolatione, in uerbi tamen quod est currit significatione concluditur. Si quis enim hanc propositionem quae dicit: Omnis homo currit soluat in participium atque uerbum, faciet omnis homo currens est et idem significat participium uerbo coniunctum quod significat uerbum, quod utraque complectitur. Nam cum dico "Omnis homo currit", omni homini actionem praesto esse pronuntio; quod si idem rursus dicam "Omnis homo currens est", eandem actionem homini rursus adesse proponit. Idem igitur significat uerbum currit quod currens est. Et in ea propositione quae dicit: Omnis homo currit licet in prolatione est non dicatur, tamen tertium potestate praedicatur, quod hinc cognoscitur, si tota propositio dissoluatur in participium scilicet atque uerbum. Quamobrem sicut ex nomine infinito subiecto fit affirmatio, non eodem modo ex infinito uerbo affirmatio fieri potest sed mox uis in ea negationis agnoscitur. Quomodo enim facimus affirmationem dicentes: Omnis non homo currit 'non homo' scilicet subiectum infinitum ponentes, non ita possumus dicere fieri affirmationem cum proponimus: Omnis homo non currit Haec enim iam negatio est. Quare ubicumque fuerit 'non currit' uel 'non laborat' uel 'non ambulat' uel 'non legit', in omnibus negatio fit, in quibuscumque infinitum uerbum praedicatur. Dubitabit autem aliquis an sicut ex infinito uerbo fieri affirmatio non potest sed semper negatio /316/ ex hoc praedicamento fit, ita quoque si eadem propositio soluatur in participium atque uerbum, an ex infinito participio possit affirmatio fieri. Quaeritur enim an sicut in hac propositione quae dicit: Omnis homo currit qui ita proponit dicens : Omnis homo non currit facere affirmationem non potest sed sine dubio negationem facit, ita quoque si eadem soluatur in participium et uerbum, ut dicat quis: Omnis homo currens est si fiat infinitum non currens et dicatur: Omnis homo non currens est an haec affirmatio sit an certe negatio tantundem ualens tamquam si aliquis dicat: Omnis homo non est currens Sed fuerunt qui hoc cum ex multis aliis tum ex aliquo Platonis syllogismo colligerent et quid ex ea re definirent doctissimorum uirorum auctoritate cognoscerent. Ex duabus enim negatiuis syllogismus fieri non potest. In quodam enim dialogo Plato huiusmodi interrogat syllogismum: sensus, inquit, non contingunt substantiae rationem; quod non contingit, nec ipsius ueritatis contingit notionem: sensus igitur ueritatis notionem non contingit. Videtur enim ex omnibus negatiuis fecisse syllogismum, quod fieri non potest, atque ideo aiunt infinitum uerbum quod est non contingit pro participio infinito posuisse id est non contingens est. Est enim in pluribus aliis inueniendi facultas frequenter uerbum infinitum positum pro nomine infinito. /317/ Quare uerbum quidem dixere quidam semper facere negationem' si infinitum proponatur, participia autem uel nomina si sint infinita posse facere affirmationem. Et ideo quotienscumque a magnis uiris infinitum uerbum et duae negationes in syllogismo proponuntur, hac ratione defenditur, quod dicatur uerbum infinitum pro participio esse propositum, quod participium nominis loco in propositione praedicatur. Et hoc quidem Alexander Aphrodisius arbitratur caeterique complures. Idcirco enim aiunt non posse fieri ex infinito uerbo affirmationem, quoniam sicut uerbum est infinitum uerbum mox totem perficiet negationem, sic etiam uerba quae in sese complectuntur uerbum est non facient infinitam affirmationem sed potius negationem. Si quis enim sic dicat: Homo currens non est nullus hanc dixerit affirmationem. Si quis uero sic: Homo non currit idcirco nec haec propositio affirmatio est quoniam currit est uerbum intra se continet et sicut ad est uerbum iuncta particula negatiua non facit affirmationem sed potius negationem, ita quoque ad illud uerbum iuncta negatio quod intra se continet est uerbum plenam perficit negationem. Aristoteles autem non uidetur ista discernere sed similiter arbitrari, siue cum participio ponatur est uerbum /318/ siue sine participio uerbum illud quod uerbum est intra se claudit atque complectitur. Dicit enim hoc modo: IN HIS VERO IN QUIBUS EST NON CONVENIT UT IN EO QUOD EST CURRERE VEL AMBULARE, IDEM FACIUNT SIC POSITA AC SI EST ADDERETUR. Et huius subiecit exemplum, UT EST CURRIT OMNIS HOMO. In hac enim propositione quae dicit: Currit omnis homo non quidem conuenit poni est uerbum; eodem modo uel si quis dicat: Omnis homo ambulat hic quoque est uerbum poni non conuenit sed haec talia sunt, tamquam si est adderetur. Quod exemplo docuit. Nam sicut "Est currens omnis homo" affirmatio est cursus praesentiam monstrans, ita quoque "Currit omnis homo" affirmatio idem ualens idemque significans. Has ex simplicibus subiectis affirmationes in quibus est dici non conuenit consequenter enumerat dicens: Currit omnis homo mediam ponens determinationem, quod est omnis, inter currit quod est praedicatio et subiectum quod est homo: contra hanc opponit simplicem negationem dicens: Non currit omnis homo Rursus facit affirmationem ex infinito nomine: Currit omnis non homo huic opponit negationem infiniti nominis subiecti: Non currit omnis non homo Et has idcirco proposuit, ut monstraret idem in his euenire in quibus est non conuenit praedicari, quod in illis quoque in quibus est tertium adiacens praedicabatur. Sed quoniam in negatione infiniti nominis subiecti /319/ ait: Non currit omnis non homo poterat quis dicere non recte fecisse negationem eius affirmationis quae est: Currit omnis non homo hanc quae dicit: Non currit omnis non homo sed potius ita debuisse oppositionem constitui: Currit omnis non homo Non currit non omnis homo Ex hoc autem demonstrat ita faciendam esse negationem, ut eam ipse disposuit. Dicit enim: NON ENIM DICENDUM EST NON OMNIS HOMO SED NON NEGATIONEM AD HOMO ADDENDUM EST. Qui est sensus huiusmodi: quotiens facimus, inquit, negationem contra hanc affirmationem quae dicit currit omnis non homo, non est negatiua particula non adiungenda ei quod est omnis sed potius subiecto id est nomini quod est homo. Cum enim ita dicimus: Currit omnis non homo facienda est negatio: Non currit omnis non homo Non enim dicendum est: Non currit non omnis homo et non negatiua particula non est adicienda ad omnis sed potius ad homo. Huius autem haec causa est quod omnis determinatio in terminorum numero non adscribitur sed potius ad uim suam id est ad determinationem. Non enim aliquid uniuersale significat ipsum omnis sed significat quidem uniuersale homo, omnis autem determinatio est, quoniam quis id quod uniuersale est id est homo uniuersaliter praedicat. Non ergo uniuersale aliquid significat omnis determinatio sed potius quoniam uniuersale /320/ nomen uniuersaliter praedicatur. Atque ideo quotiens in his negatio fit, ad subiectum potius nomen trahi oportet negationem non ad determinationem. Sed ne forte quis dubitet, ut etiam in aliis quoque ita fieri oportere oppositiones dicat. In his enim quae subiectum habent finitum, cum dicimus: Omnis homo currit si contra hanc contradictorie opposita negatio ponitur, ad determinationem particula negatiue constituenda est, ut contra eam quae dicit: Omnis homo currit ea sit quae dicit: Non omnis homo currit In his autem quae ex infinito nomine subiecto fiunt, siue in affirmatione siue in negatione, a subiecto nomine non est separanda negatio. Hoc autem ita esse facillima ratione cognoscitur, si determinationes paulisper auferantur et in his propositionibus ex infinito nomine subiecto quae sunt indefinitae speculatio fiat. Sit enim affirmatio indefinita: Non homo currit Contra hanc erit negatio: Non homo non currit Si igitur hae propositiones factae sunt in uniuersalibus terminis (uniuersalis enim terminus est homo) sed non habent additam determinationem, quoniam uniuersaliter praedicantur, id est omnis, et seruata est et in affirmatione et negatione ad subiectum negatiua particula (semper enim fiebat necessarie infinitum), etiam tunc quando additur aliquid quod determinet, non ad determinationem addenda est negatio sed potius ad subiectum nomen. Quod cum in affirmatione fuerit infinitum, hoc idem infinitum ut in negatione reuertatur prouidendum est. Sicut enim finitum terminum et simplicem in his indefinitis /321/ propositionibus ad affirmationem et negationem custodiri oportet, ut dicamus: Currit homo Non currit homo ita quoque in ea oppositione quae est ex infinito nomine subiecto idem seruandum est, ut quod in affirmatione subiectum est idem seruetur etiam in negatione. Quod si hoc in his quae indefinitae sunt euenit, cur non etiam in illis idem fieri oportere uideatur quae definitae sunt? Hoc solum enim definitae ab indefinitis differunt, quod cum indefinitae uniuersalia praedicant praeter uniuersalitatis determinationem, determinatae et definitae idem illud prasdicant uniuersale cum adiectione et significatione quoniam uniuersaliter praedicatur. Nihil igitur aliud omnis uel nullus significat, nisi quoniam id quod uniuersale dicitur uniuersaliter praedicatur. Ergo omnia eadem quae in affirmatione et negatione indefinitis ponebantur eadem quoque et in eisdem determinatis seruanda sunt. Omnis enim et nullus non sunt termini sed uniuersalis termini determinationes. His igitur ab Aristotele decursis nos quoque a Syriano, cui Philoxeno esse cognomen supra rettulimus, propositionum omnium numerum, de quibus in hac libri disputatione perpendit, nimis ad rem pertinentem atque utilem transferamus. Et prius perspiciendum est in categoricis propositionibus quot indefinitae sunt. Quantae enim fuerint indefinitae, tot /322/ erunt uniuersales, tot particulares, tot singularium atque indiuiduorum propositiones. Et prius quidem affirmationes perspiciamus hoc modo: quatuor modi sunt propositionum: aut enim indefinitae sunt aut uniuersales aut particulares aut singularium atque indiuiduorum. Si ergo perspiciantur quantae sint indefinitae affirmationes, has si per quaternarium numerum multiplicauero, colligitur mihi numerus affirmationum. Quem si duplico, colligitur etiam negationum hoc modo. Praedicatur enim est aut ipsum solum aut certe tertium adiacens cum alio. Et si solum praedicatur, aut ad nom en simplex atque finitum praedicandum est aut ad infinitum. Ex his duae sunt affirmationes: Est homo Est non homo Quotiens autem est tertium adiacens praedicatur, hae quatuor erunt affirmationes: aut cum subiectum infinitum est solum, ut: Est iustus non homo aut cum praedicatum infinitum est solum, ut: Est non iustus homo aut cum utraque finita sunt, ut: Est iustus homo aut cum utraque infinita sunt, ut: Est non iustus non homo MAGIS PLURES AUTEM HIS, ut ipse ait, propositiones inueniri non possunt. Cum igitur sex sint affirmationes, duae quibus est praedicatur, quatuor uero adiacente, has si per quaternarium ducam, uiginti et quatuor fient. Quas rursus si binario multiplicem, quadraginta octo mihi summa subcrescunt. Tot igitur erunt affirmationes et negationes quaecumque uel praedicato est uerbo uel tertio adiacenti et praedicato fiunt. Qua in re quoniam tres /323/ sunt aliae qualitates propositionum, quae sunt necessariae, contingentes et inesse tantum significantes, secundum quas qualitates istae omnes propositiones proferuntur, has quadraginta octo propositiones si in ternarium numerum duxerimus, scilicet propositionum qualitates, centum quadraginta quatuor omnis propositionum praedicatiuarum, de quibus hoc libro tractat, numerositas crescet. Sed nunc praeter has tris qualitates quae sint quadraginta octo propositiones cum negationibus suis (quas si per qualitates propositionum, necessariam scilicet et contingentem et inesse significantem, multiplicauero, centum quadraginta quatuor fient) subter adscripsimus. /324/ EST SOLUM Est homo Non est homo Est non homo Non est non homo Est omnis homo Non est omnis homo Est omnis non homo Non est omnis non homo Est quidam homo Non est quidam homo Est quidam non homo Non est quidam non homo Est Socrates Non est Socrates Est non Socrates Non est non Socrates ITEM EST TERTIUM Est iustus homo Non est iustus homo Est iustus omnis homo Non est iustus omnis homo Est iustus quidam homo Non est iustus quidam homo Est iustus Socrates Non est iustus Socrates Est iustus non homo Non est iustus non homo Est iustus omnis non homo Non est iustus omnis non homo Est iustus quidam non homo Non est iustus quidam non homo Est iustus non Socrates Non est iustus non Socrates Est non iustus omnis homo Non est non iustus omnis homo Est non iustus quidam homo Non est non iustus quidam homo Est non iustus Socrates Non est non iustus Socrates Est non iustus non homo Non est non iustus non homo Est non iustus omnis non homoNon est non iustus omnis non homo Est non iustus quidam non homo Non est non iustus quidam non homo Est non iustus non Socrates Non est non iustus non Socrates Has igitur propositiones Syriano calculis colligente nos quoque nominatim disposuimus, idcirco quoniam facilior fides habobitur numero, si per exempla prodantur, simul etiam quoniam male doctus de his propositionibus peruersissime contendebat et affirmationes quidem negationum loco ponens, negationes uero affirmationum totum ordinem confundebat. Quare ne quem illius oratio a rectae rationis ueritate traduceret, idcirco hanc ad tenacioris memoriae subsidium fecimus dispositionem. QUONIAM VERO CONTRARIA EST NEGATIO EI QUAE /326/ EST OMNE EST ANIMAL IUSTUM ILLA QUAE SIGNIFICAT QUONIAM NULLUM EST ANIMAL IUSTUM, HAE QUIDEM MANIFESTUM EST QUONIAM NUMQUAM ERUNT NEQUE VERAE SIMUL NEQUE IN EODEM IPSO, HIS VERO OPPOSITAE ERUNT ALIQUANDO, NON OMNE ANIMAL IUSTUM EST EST ALIQUOD ANIMAL IUSTUM. Hoc quoque est diligentissime superius demonstratum, quod contrariae aliquotiens uerum falsumque diuiderent, si aut in rebus naturalibus aut in impossibilibus proponerentur: aliquotiens uero simul inueniri posse falsas, si res neque naturales neque impossibiles praedicarent. Contrarias autemesse dictum est, quaecumque uel affirmatiue uel negatiue uniuersalem facerent enuntiationem. Ergo nunc hoc dicit: quae sunt, inquit, contrariae simul uerae esse non possunt. Et hoc non sine quadam rerum determinatione locutus est. Ait enim: QUONIAM VERO CONTRARIA EST NEGATIO EI QUAE EST OMNE EST ANIMAL IUSTUM scilicet affirmationi ILLA QUAE SIGNIFICAT QUONIAM NULLUM EST ANIMAL IUSTUM SCILICET NEGATIO, HAE QUIDEM, inquit, quoniam sunt contrariae, quae simul uerae esse non possunt, MANIFESTUM EST QUONIAM NUMQUAM ERUNT NEQUE VERAE SIMUL NEQUE IN EODEM. Sed quod dixit neque uerae simul huiusmodi est: nihil enim prohibet alio et alio tempore et affirmationem uniuersalem et negationem ueraciter /326/ posse proponi. Ut si quis dicat: Omnis homo iustus est hoc si aureo saeculo diceretur, uerissime proponeretur. Quod si quis rursus dicat: Nullus homo iustus est hoc si ferreo saeculo enuntiet, erit uera propositio. Quare contingit et affirmationem uniuersalem et negationem ueras esse, quas manifestum est esse contrarias sed non simul: illa enim in aureo saeculo si ita contingit, illa in ferreo. Sed haec tempora diuersa sunt et non sunt simul. Quare recte hoc quoque addidit ut diceret MANIFESTUM EST QUONIAM NUMQUAM ERUNT NEQUE VERAE SIMUL. Quod autem addidit NEQUE IN EODEM ad aliam eiusdem rei determinationem ualet. Possunt enim rursus eodem tempore et simul uniuersalis affirmatio et uniuersalis negatio uerae esse sed si non de eodem praedicentur. Ut si quis dicat: Omne animal rationale est hoc si de hominibus praedicetur, uera est affirmatio. Quod si quis dicat: Nullum animal rationale est hoc si de equis enuntiet, uera erit uno eodemque tempore contra uniuersalem affirmationem uniuersalis facta negatio sed non in eodem. Illa enim affirmatio de hominibus facta est, haec uero de equis negatio. Quamobrem recte dictum est numquam esse simul contrarias ueras posse neque in eodsm id est nec uno eodemque tempore nec de uno subiecto. Sed quoniam his oppositae erant uniuersali quidem affirmationi particularis negatio, uniuersali uero negationi affirmatio particularis et has diximus idcirco subcontrarias dici, quod diuersa quodammodo contrariis patiantur, manifestum est quoniam sicut contrariae uerae simul esse non possunt, diuidunt tamen aliquotiens inter se ueritatem /327/ et falsitatem, ita quoque et subcontrariae diuidunt quidem uerum inter se falaumque aliquotiens, quando contrariae quoque diuiserint, simul autem uerae inueniri possunt, quando uniuersales et contrariae simul falsae sunt, ut autem simul falsae sint, nulla rerum ratione contingit. Ergo contrarias quidem simul ueras esse atque in eodem numquam quisquam poterit inuenire, subcontrarias autem quae uniuersalibus et contrariis oppositae sunt sibi inuicem comparatas ueras inueniri possibile est: ut in eo ipso exemplo quod ipse proposuit: Non omne animal iustum est uera est, rursus: Est aliquod animal iustum haec quoque uera est. Quare contrariae simul uerae esse non possunt, subcontrarias simul ueras nihil prohibet inueniri. SEQUUNTUR VERO HAE: HANC QUIDEM QUAE EST NULLUS EST HOMO IUSTUS ILLA QUAE EST OMNIS EST HOMO NON IUSTUS, ILLAM VERO QUAE EST EST ALIQUI IUSTUS HOMO OPPOSITA QUONIAM NON OMNIS EST HOMO UON IUSTUS. NECESSE EST ENIM ESSE ALIQUEM. De consequentia propositionum simplicium atque infinitarum sufficienter quidem supra disseruit sed nunc haec est huic intentio non quae particularis affirmatio uel negatio quam uniuersalem affirmationem uel negationem sequatur, quod iam supra monstrauit, /328/ sed quae uniuersalis negatio uniuersalem sequatur affirmationem uel quae particularis negatio particulari scilicet affirmationi consentiat. Proponitque has quatuor dicens negationem quidem simplicem uniuersalem et affirmationem infinitam uniuersalem sese sequi et sibimet consentire nec minus his oppositas id est particularem affirmationem simplicem et particularem infinitam negationem et in ueritate et in falsitate se sequi et a se nullo modo discrepare. Disponantur enim hae quatuor: prior affirmatio infinita uniuersalis quae dicit: Omnis est homo non iustus sub hac ei consentiens simplex uniuersalis negatio quae proponit: Nullus est homo iustus rursus in altera parte contra affirmationem infinitam particularis simplex affirmatio quae dicit: Est aliqui homo iustus et sub hac particularis infinita negatio quae proponit: Non omnis est homo non iustus Omnis est homo non iustus Est quidam homo iustus Nulla est homo iustus Non omnis est homo non iustus. His ergo ita dispositis si affirmatio uniuersalis infinita uera sit ea quae dicit: Omnis est homo non iustus uera est etiam ea quae proponit: Nullus est homo iustus quae est uniuersalis simplex negatio. Hoc autem melius in uerioribus cognoscitur exemplis. Dicatur enim: Omnis est homo non quadrupes uera, rursus: Nullus est homo quadrupes haec quoque uera est. Quod si una harum falsa sit, falsa quoque erit et altera. Nam si falsa est quoniam omnis est homo non iustus, sicut uere quoque falsa est, illa quoque negatio simplex mendacissime praedicauit quae dicit: Nullus est homo /329/ iustus quocirca affirmatio uniuersalis infinita et negatio uniusrsalis simplex sibimet consentiunt, ut una uera alteram ueram esse necesse sit, alterius falsitate reliquam quoque falsitas consequatur. Idem quoque euenit in parte altera. Nam si uera est quoniam quidam homo iustus est, uera quoque est quoniam non omnis est homo non iustus, est enim aliqui. Nam id quod dicitur non omnis tantundem est, tamquam si qui dicat quidam non est, quod in alio quoque exemplo manifestius apparebit. Si quis dicat: Non omnis homo iustus est hoc est dicere "Quidam homo iustus non est". Ergo 'non omnis' 'quidam' non significat. Si quis ergo ita proponat: Quidam homo non iustus non est quem dicit non esse non iustum iustum esse confirmat. Quare ille de quo dicitur quoniam non iustus non est erit iustus. Unde fit ut ea quae dicit: Non omnis est homo non iustus consentiat ei quae dicit: Quidam homo non iustus non est Sed haec consentit ei quae dicit: Quidam homo iustus est haec igitur quoque consentit et ei quae proponit: Non omnis est homo non iustus Sed quoniam hoc fortasse aliquatenus uidetur obscurius, consequentiae ipsarum hoc modo sumendae sunt. Sitque nobis hoc positum affirmationem uniuersalem infinitam et negationem uniuersalem simplicem sibimet consentire, ut unius ueritatem et falsitatem alterius ueritas aut falsitas consequatur. Si falsa est affirmatio infinita uniuersalis quae dicit: Omnis est homo non iustus uera erit huic opposita particularis /330/ infinita negatio quae proponit: Non omnis est homo non iustus Sed cum falsa est affirmatio uniuersalis infinita, falsa quoque est uniuersalis simplex negatio quae dicit: Nullus est homo iustus Sed hac falsa particularem affirmationem quae huic contradictorie opposita est ueram esse necesse est, quae est: Est quidam homo iustus Quocirca quando affirmatio uniuersalis infinita falsa est, uera est particularis infinita negatio et quando uniuersalis negatio simplex falsa est, uera est simplex affirmatio particularis. Sed affirmatio uniuersalis infinita et negatio uniuersalis simplex simul falsae sunt et sibimet in falsitate consentiunt: simul igitur erunt uerae simplex particularis affirmatio et infinita negatio particularis. Rursus si uera est affirmatio uniuersalis infinita, falsa erit negatio particularis infinita: ei enim contradictorie opposita est. Si rursus uera est uniuersalis simplex negatio, falsa est particularis simplex affirmatio. Sed uniuersalis affirmatio infinita et uniuersalis negatio simplex simul uerae sunt: simul igitur erunt falsae particularis affirmatio simplex et particularis infinita negatio. Quare hae quoque, id est particularis affirmatio simplex et particularis infinita negatio, sibimet in ueritate et falsitate consentiunt et ueritatem suam et mendacium inuicem consequuntur. Quare affirmatio quidem et negatio utraque uniuersalis, haec simplex, illa infinita, sequuntur sese sibique consentiunt. Particulares autem id est uniuersalibus oppositae simplex affirmatiua et negatiue infinita, ipsae quoque sibimet consentiunt. Quare rectus est ordo, ut sicut affirmationi uniuersali infinitae consentit simplex uniuersalis negatio, ita particulari /331/ affirmationi simplici particularis negatio infinita consantiat. MANIFESTUM EST AUTEM, QUONIAM ETIAM IN SINGULARIBUS, SI EST VERUM INTERROGATEM NEGARE, QUONIAM ET AFFIRMARE VERUM EST, UT PUTASNE SOCRATES SAPIENS EST? NON; QUONIAM SOCRATES IGITUR NON SAPIENS EST. IN UNIVERSALIBUS VERO NON EST VERA QUAE SIMILITER DICITUR, VERA AUTEM NEGATIO, UT PUTASNE OMNIS HOMO SAPIENS? NON. OMNIS IGITUR HOMO NON SAPIENS. HOC ENIM FALSUM EST. SED NON OMNIS IGITUR HOMO SAPIENS VERA EST; HAEC AUTEM EST OPPOSITA, ILLA VERO CONTRARIA. De consequentia propositionum disputans et sibi quemadmodum consentirent ilium tractatum parumper egressus docere proposuit, quae ueniant in responsionem de singularibus, si ad praedicationem ipsorum sit particula negationis apposita, quae rursus in his quae de uniuersalibus sunt propositionibus ad praedicationem addita particula negatiue concurrent. Neque enim oportet similiter facere enuntiationes. Non enim simile est quod ex utraque praedicatione contingit. Hoc autem ita manifestum est: si quis de singulari aliquo interrogatus neget, ille qui interrogauerit potest facere ex infinito nomine praedicato illam scilicet negationem iungens quam respondens ante negauerit, et hoc ueraciter praedicabit. De uniuersalibus autem apparebit non eandem /332/ ueritatem posse contingere, si ex his affirmatio componatur. Si quis enim interroget alium PUTASNE SOCRATES SAPIENS EST? Si ille responderit NON, uere ille concludit dicens: SOCRATES IGITUR NON SAPIENS EST. Sit autem hoc in alio quoque clariori exemplo manifestum atque interrogemus aliquem hoc modo: Socratesne Romanus est? Ille respondeat: non, nos uere concludere possumus: Socrates igitur non Romanus est, facientes ex negatione quam ille respondebat et ex nomine quod nos in propositione praedicauimus affirmationem ex nomine infinito quae dicit: Socrates non sapiens est uel Socrates non Romanus est. Has enim affirmationes esse ex infinito nomine supra monstratum est. Si igitur eodem modo aliquis in uniuersalibus subiectis interroget dicens: OMNISNE HOMO SAPIENS EST? Nos utique respondebimus: NON. Tum ille eadem similitudine concludit. Dicit enim: OMNIS IGITUR HOMO NON SAPIENS EST. Quocirca nullus homo sapiens est. Ea enim quae dicit: Omnis homo non sapiens est consentire monstrata est ei quae dicit: Nullus homo sapiens est Videbitur ergo quodammodo ex uera responsione falsa inlata esse conclusio. Cui nos dicimus negationem quidem nos respondisse, non ut ea negatio ad praedicatum iungeretur sed ad determinationem. Neque enim nos uoluisse ab omni homine sapientiam tollere, cum interrogante an omnis homo sapiens esset /333/ nos negaremus sed ab omni potius id est determinatione uoluisse nos abstrahere sapientiam, illud scilicet significantes, quod alicui esset et alicui non esset sapientia, ut quod diximus non tantum ualeret tamquam si diceremus non omnis. Ergo si illa negatio ad nomen, id est ad sapientem iongatur, uniuersalis fit affirmatio quae dicit: Omnis homo non sapiens est consentiens uniuersali negationi quae proponit: Nullus homo sapiens est Sed haec contraria est interrogationi. Fuit enim interrogatio: Omnisne homo sapiens est? Haec habet uniuersalem affirmationem, cui contraria est uniuersalis negatio, cui rursus negationi consentit affirmatio uniuersalis infinita. Quocirca affirmationi quoque uniuersali simplici, quae in interrogatione posita est, id est omnisne homo sapiens est? Contraria est ea quae dicit conclusio quoniam omnis homo non sapiens est. Quod si dicat: Non omnis homo sapiens est et uerum est et ei est opposita. Contra enim eam quae dicit interrogationem: Omnisne homo sapiens est? Cum responsum fuerit non et iuncta negatio fuerit ad omnis, particularis negatio fit dicens: Non omnis homo sapiens est quae est opposita uniuersali affirmationi ei quae in interrogatione proposita est [uniuersali]. Hoc est enim quod ait: HAEC AUTEM EST OPPOSITA, ILLA VERO CONTRARIA. Per uerba autem sensus iste sic constat: /334/ MANIFESTUM EST AUTEM, inquit, QUONIAM IN SINGULARIBUS, ut est Socrates et quidquid indiuiduum est, SI EST VERUM INTERROGATUM NEGARE, id est si quando quis aliquid interrogatus uere negauerit, cum aliquis interrogatur, an Romanus sit Socrates, ille neget, QUONIAM ET AFFIRMARE VERUM EST? ut ille qui interrogat ex negatione et nomine praedicato faciat infinitam affirmationem. Et huius exemplum: PUTASNE SOCRATES SAPIENS EST? Responsio NON. Conclusio quoniam SOCRATES IGITUR NON SAPIENS EST. Sed hoc non similiter in uniuersalibus se habet, quod per hoc monstrat quod ait: IN UNIVERSALIBUS VERO NON EST VERA QUAE SIMILITER DICITUR, id est non est uera affirmatio infinita facta ex praedicato nomine et respondentis negatione sed potius uera est negatio, non affirmatio. Huius exemplum: nam interrogatio est UT PUTASNE OMNIS HOMO SAPIENS? Responsio NON. Falsa conclusio OMNIS IGITUR HOMO NON SAPIENS. Hoc enim falsum est et simile ei quod supra de singulari subiecto praediximus sed potius illa quae dicit: Non omnis igitur homo sapiens est ut respondentis negatio ad omnis iungatur et fiat negatio particularis. Est enim haec uera haec autem est opposita. Nam cum affirmatio uniuersalis interrogata esset ea quae dicit: Omnis homo sapiens est ex negatiua particula factum est: Non omnis homo sapiens est in conclusione et sunt oppositae. /335/ Illa est enim affirmatio uniuersalis, haec autem particularis negatio. ILLA VERO CONTRARIA. Nam si non negatio ad praedicatum iungatur, fit uniuersalis affirmatio infinita, quae consentit uniuersali negationi finitae. Sed haec contra affirmationem uniuersalem finitam quae in interrogatione est posita contraria est. Contraria igitur erit etiam illa quae uniuersalis est affirmatio infinita. Quae autem causa est cur in singularibus uel affirmatio ex infinito nomine uel negatio finita sibimet consentiant, in uniuersalibus autem uniuersalis affirmatio ex infinito nomine non consentiat particulari negationi finitae, quaerendum est. Etenim si quis dicat Socrates non sapiens est et Socrates sapiens non est, idem est et hae duae sibimet consentiunt? Si quis autem dicat: Omnis homo non sapiens est et rursus: Non omnis homo sapiens est hae duae sibi non consentiunt. Sed haec ratio est, quod in singularibus subiectis non sunt duplices oppositiones sed una tantum, id est quae negationem facit, in uniuersalibus autem uniuersaliter praedicatis duplex oppositio est, una contraria, una uero contradictoria. Si ergo sit huiusmodi affirmatio quae dicat: Socrates sapiens est contra hanc una est oppositio quae proponit: Socrates sapiens non est Si ergo dicat aliquis: Socrates non sapiens est haec nullum alium habebit intellectum quam ea quae dicit: Socrates sapiens non est Unam enim tautum solam diximus in singularibus oppositionem. Quare quaecumque aliae fuerint, eadem significatione /336/ concurrent. In uniuersalibus uero uniuersaliter praedicatis non eodem modo est. Nam si sit affirmatio uniuersalis quae dicit: Omnis homo sapiens est contra hanc etiam illa est quae dicit: Nullus homo sapiens est etiam illa quae dicit: Non omnis homo sapiens est Et illa est contraria, haec contradictoria. Duplex ergo haec oppositio sibi non potest consentire. Illa enim totum tollit quae est uniuersalis negatio, illa partem finita quae est particularis negatio. Sed uniuerealis negatio uniuersali affirmationi ex infinito nomine consentit: diuersa igitur erit haec quoque a particulari finita negatione. Quoniam ergo duplex est oppositio in uniuersalibus, simplex in singularibus, recte in eadem similitudine praedicationis non eadem ueritas falsitasque contingit. ILLAE VERO SECUNDUM INFINITA OPPOSITAE NOMINA VEL VERBA, UT IN EO QUOD EST NON HOMO VEL NON IUSTUS, QUASI NEGATIONES SINE NOMINE VEL VERBO ESSE VIDEBUNTUR SED NON SUNT; SEMPER ENIM VEL VERAM ESSE VEL FALSAM NECESSE EST NEGATIONEM, QUI VERO DIXIT NON HOMO, NIHIL MAGIS DE HOMINE SED ETIAM MINUS UERUS FUIT VEL FALSUS, SI NON ALIQUID ADDATUR. SIGNIFICAT AUTEM EST OMNIS NON HOMO IUSTUS NULLI ILLARUM IDEM NEC HUIC OPPOSITA EA QUAE EST NON EST OMNIS NON HOMO IUSTUS. ILLA VERO QUAE EST /337/ OMNIS NON IUSTUS NON HOMO ILLI QUAE EST NULLUS IUSTUS NON HOMO IDEM SIGNIFICAT. Nouimus propositiones ex infinitis fieri posse nominibus: has ergo dissoluens Aristoteles sumit proxime dictionem nominis infiniti et de ea disputat si contra finitum nomen comparetur haec quaedam enuntiatiua oppositio uideatur. Si quis enim sumat id quod dicimus non homo et opponat contra id quod dicimus homo, uidebitur fortasse aliquatenus facere oppositionem. Quoniam enim omnis negatiua particula adiecta uerbo, quod continet propositionem, negationem facit, si modus aliquis propositionis non praedicetur, quod posterius demonstrandum est, [et] uidetur cum adiecta fuerit negatiua particula quandam facere negationem, ut si non particula inugatur ei quod est homo faciet non homo. Hoc est enim quod ait: ILLAE VERO QUAE SUNT SECUNDUM INFINITA OPPOSITAE NOMINA VEL VERBA, UT IN EO QUOD EST NON HOMO VEL NON IUSTUS, QUASI NEGATIONES SINE NOMINE VEL VERBO ESSE VIDENTUR. Si quis enim dicat non currit, haec fit sine nomine negatio; quod si quis dicat non homo, haec quoque est sine uerbo negatio. Quae dictiones secundum infirutum nomen et uerbum opponuntur fimto uerbo uel nomini quod est currit et homo: uidebuntur ergo hae negationes secundum infinitum nomen uel /338/ uerbum quae praedicantur SED NON SUNT. Maxima enim probatio has negationes non esse conuincit, quod omnis negatio uel uera uel falsa est, quod autem dicimus non homo uel non currit, licet simplicia quoque et finita homo scilicet atque currit nihil uerum falsumue significent, tamen haec infinita multo minus aliquid uerum aut falsum demonstrant. Non quod simplicia uerum aliquid falsumue significent, idcirco dicimus infinitas dictiones simplicibus minus uerum falsumue monstrare sed quod quamquam nihil uerum uel falsum designet simplex nomen aut uerbum, tamen definitum quiddam proponit, ut in eo quod est homo finitum quiddam est et una species. Is uero qui dicit non homo, praesentem quidem speciem interimit, infinitas tamen alias dat intellegere ipse nihil ponens. Quocirca quamquam finita uerba uel nomiha per se uera uel falsa esse non possint nisi cum aliis iuncta sint, tamen longe minus ueritatis aut falsitatis capacia sunt nomina infinita uel uerba, quae nec hoc ipsum quidem quod significant ponunt sed illud quidem perimunt, nihil autem per se aliud in significatione constituunt: postremo propinquius ad ueritatis uel falsitatis finita intellectus. Minus igitur uera uel falsa est dictio nominis infiniti quam alicuius simplicis et finiti uocabuli. SIGNIFICAT AUTEM EST OMNIS NON HOMO IUSTUS /339/ NULLI ILLARUM IDEM NEC HUIC OPPOSITA EA QUAE EST NON EST OMNIS NON HOMO IUSTUS. ILLA VERO QUAE EST OMNIS NON IUSTUS NON HOMO ILLI QUAE EST NULLUS IUSTUS NON HOMO IDEM SIGNIFICAT. Postquam de propositionibus infinitum habentibus praedicatum sufficienti disputatione locutus est earumque oppositiones ostendit consequentiasque demonstrauit, in medio de infinitis nominibus quod non essent negationes breuiter pernotauit, nunc redit ad eas propositiones quae subiectum habent infinitum, praedicatum uero uel finitum uel infinitum. Et primum quidem an eaedem sint idemque significent habeantque ordine aliquam consequentiam hae propositiones quae ex infinito subiecto sunt cum his quae ex infinito praedicato sunt uel ex utrisque finitis docet. Ait enim has duas propositiones quae sunt EST OMNIS NON HOMO IUSTUS, NON EST OMNIS NON HOMO IUSTUS nulli illarum idem significare quae aut ex utrisque finitis esset aut ex praedicato infinito. Et disponantur quidem illae quae aut ex utrisque finitis sunt aut ex praedicato infinito. Et primum quidem ponatur simplex affirmatio uniuersalis, sub hac negatio uniuersalis ex praedicato infinito superiori simplici affirmationi consentiens. Contra uero ponatur uniuersalis simplex negatio et sub hac uniuersalis ex infinito praedicato affirmatio, quas constat sibimet consentire praesidente affirmatione uniuersali quae est ex infinito scilicet praedicato. /340/ Est omnis homo iustus Nullus est homo iustus Nullus est homo non iustus Est omnis homo non iustus Cum ergo ita sint affirmationes positae et negationes quae simplex quidem subiectum habeant, infinitum uero uel simplex praedicatum, nunc Aristoteles dicit quoniam hae propositiones quae subiectum habent infinitum nulli illarum superiorum quas disposuimus idem significant. Haec enim quae dicit: Est omnis non homo iustus non consentit ei quae dicit: Est omnis homo iustus nec rursus ei quae dicit: Est omnis homo non iustus nec his rursus quae sunt: Nullus est homo iustus uel: Nullus est homo non iustus Hae enim omnes hominem subiectum habent, illa uero non hominem. Quocirca nec huius negatio, id est uniuersalis affirmationis ex infinito subiecto particularis scilicet negatio, cum ulla earum quae finitum subiectum habent poterit consentire. Ea enim quae dicit: Non est omnis non homo iustus neque cum ea quae proponit: Est omnis homo iustus neque cum ea quae dicit: Est omnis homo non iustus neque cum his quae enuntiant: Nullus est homo iustus uel: Nullus est homo non iustus Sed non hoc dicit, quoniam ex infinito subiecto propositiones diuersae sunt his quae sunt uel ex finito praedicato uel ex infinito, subiecto tamen finito. Possunt enim diuersae quidem esse praedicationes, idem tamen aliquotiens significare, ut ea quae dicit: Omnis est homo iniustus cum sit diuersa ab ea quae dicit: Nullus est homo iustus idem tamen aliquando significant, si affirmatio priuatoria praecesserit. Dictum est enim quod affirmationibus praecedentibus negationes sine dubio /341/ sequerentur ergo non hoc dicit, quoniam diuersae sunt ex infinito nomine subiecto, praedicato uel finito uel infinito , subiecto tamen finito sed quod omnino sibi non consentiant nec idem significent id est tota sint propositionis uirtute dissimiles. Atque haec quidem dixit de his quae finitum subiectum haberent, infinitum uero praedicatum. Venit autem nunc ad ipsarum consequentias quae ex infinito nomine subiecto constant et sicut supra consequentiam earum quae ex utrisque finitis erant uel ex infinito praedicato docuit, ita quoque nunc e conuerso quae ex utrisque infinitis nominibus constant uel infinito nomine subiecto qualem ad se habeant consequentiam monstrat dicens: illa uero quae est: Omnis non iustus non homo illi quae est: Nullus iustus non homo idem significat. Has duas tantum propositiones monstrat, affirmatiuam scilicet uniuersalem ex utrisque infinitis quae dicit: Omnis non iustus non homo ei consentire quae est uniuersalis negatio ex solo infinito subiecto quae dicit: Nullus iustus non homo In his autem subauditur particula est, ut sit tota propositio: Omnis non iustus non homo est et rursus: Nullus iustus non homo est Nam sicut in his, quae finitum habebant subiectum, infinitum uero uel finitum praedicatum, affirmationem ex finito subiecto et infinito /342/ praedicato eam scilicet quae dicit: Est omnis homo non iustus sequebatur simplex uniuersalis negatio quae ex utrisque finitis constat id est: Nullus homo iustus est ita quoque in his permutatis tantum subiectis idem euenit. Nam sicut illic negatio ex utrisque finitis uniuersalis sequebatur affirmationem ex finito subiecto et infinito praedicato uniuersalem, ita hic quoque affirmationem ex utrisque infinitis uniuersalem sequitur negatio ex infinito subiecto ipsa quoque uniuersalis. Et has quidem duas propositiones adscripsit solam in his consequentiam, caeteras autem, quod putabat intellectu esse faciles, persequi neglexit. Nos autem eas ne quid relictum uideatur apponimus. Est enim sequentia hoc modo: Omnis non homo non iustus est Quidam non homo iustus est Nullus non homo iustus est Non omnis non homo non iustus est Omnis non homo iustus est Quidam non homo non iustus est Nullus non homo non iustus est Non omnis non homo iustus est /343/ Has igitur si quis diligenter inspexerit duas comparationes duabus conuenientissimam consequentiam consensumque monstrabunt. LIBER QUINTUS [INTRODUCTIO] Maximam operis emensi partem ea quae sequuntur licet magnis quaestionibus impedita, tamen audacius atque animosius exsequimur nec defatigari in singulis partibus oportet totius dialecticae prodere adgressos atque expedire doctrinam. Itaque rectam commentationis seriem conteximus. TRANSPOSITA VERO NOMINA VEL VERBA IDEM SIGNIFICANT, UT EST ALBUS HOMO, EST HOMO ALBUS. NAM SI HOC NON EST, EIUSDEM MULTAE ERUNT NEGATIONES. SED OSTENSUM EST, QUONIAM UNA UNIUS EST. EIUS ENIM QUAE EST EST ALBUS HOMO NEGATIO EST NON EST ALBUS HOMO; EIUS VERO QUAE EST EST HOMO ALBUS, SI NON EADEM EST EI QUAE EST EST ALBUS HOMO, ERIT NEGATIO VEL EA QUAE EST NON EST NON HOMO ALBUS VEL EA QUAE EST NON EST HOMO ALBUS. SED ALTERA QUIDEM EST NEGATIO EIUS QUAE EST EST NON HOMO ALBUS, ALTERA /344/ VERO EIUS QUAE EST EST ALBUS HOMO. QUARE ERUNT DUAE UNIUS. QUONIAM IGITUR TRANSPOSITO NOMINE VEL VERBO EADEM FIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO MANIFESTUM EST. Docet nunc quoniam si uerba uel nomina transferantur et aliud prius, aliud uero posterius praedicetur, unam sine dubio significantiam retinere. Siue enim quis dicat: Est homo albus siue: Est albus homo siue: Homo albus est siue: Albus homo est siue quomodolibet aliter ordinem praedicationis permutet, eadem sine dubio significatio permanebit. Et hoc quidem fortasse oratoribus uel poetis non eodem modo perspiciendum est quo dialecticis. Etenim qui ad compositionem orationis spectant, maximum differt quo uerba et nomina praedicationis suse ordine proferantur. Multum enim interest in eo quod ait Cicero: Ad hanc te amentiam natura peptrit, uoluntas exercuit, fortuna seruauit ita dixisse ut dictum est an ita: ad hanc te amentiam peperit natura, exercuit uoluntas, seruauit fortuna. Sic enim minor est sententiae magnitudo minusque in ea lucet id quod si componatur eminet et sese uel nolentibus hominum auribus animisque patefacit. Rursus cum dicit Vergilius: Pacique imponere morem, potuisset seruare metrum si ita dixisset: moremque imponere paci sed esset debilior sonus nec eo ictu uersus tam praeclare nunc compositus diceretur. Ergo non idem ualet oratoribus uel poetis uerborum nominumque ordo mutatus. /345/ Qui enim ad compositionem spectant, multum in ordine sermonum ornamenti reperient. Dialecticis uero, quibus nulla ad orationis leporem cura dicendi congruit quibusque sola ueritas perscrutatur, nihil differt quolibet ordine uerba et nomina si permutentur, cum tamen eandem uim quam prius in significatione retineant. Sed nec apud ipsos modis omnibus permutato ordine dictionis eadem semper uis significatioque seruatur. Haec enim particula quae negatiua est, id est 'non', multum ualet multamque differentiam perficit uariis adiecta locis. Si quis enim dicat: Homo albus non est faciet indefinitam simplicem negationem. Si quis uero dicat: Homo non albus est faciet indefinitam ex infinito praedicato affirmationem. Si quis autem praedicet: Non homo albus est idem quoque constituit ex infinito subiecto indefinitam affirmationem. Rursus si quis dicat hoc modo: Omnis homo non iustus est haec consentit ei quae dicit: Nullus homo iustus est Quod si idem non ad uniuersalitatis determinationem ponatur, ut dicatur: Non omnis homo iustus est non iam uniuersalis affirmatio infinitae praedicationis consentiens uniuersali simplici negationi fit sed potius particularis negatio simplex. Videsne igitur quam multas faciat differentias negatiua particula diuersae nominum praedicationi coniuncta? Sed quamquam haec ita sint, potest tamen eadem alio modo diuersis in locis posita eandem uim significationemque seruare. /346/ Si enim posita non particula cum uniuersalitate sua cum eadem ipsa saepius permutetur, idem sine dubio in significatione consistit. Si quis enim dicat: Non omnis homo albus est particularis est negatio simplex. Si quis uero sic dicat: Homo non omnis albus est eadem significatio est, uel si hoc modo: Homo albus non omnis est nec haec a superiori significatione discedit, uel si quis amplius quoque permutet dicens: Homo albus est non omnis a priori significatione nil discrepat. Eodem modo uel si quomodolibet aliter permutetur cum propria tamen uniuersalitatis determinatione, diuerso permutata modo idem semper necesse est in significatione seruetur. Eodem modo si eadem non particula cum alio nomine uel uerbo iuncta saepius transferatur, ut cum dicimus homo iustus non est, rursus homo non est iustus, rursus non est homo iustus, eadem significatio retinetur. Quocirca si sola negatiua parcula permutata sit et non eodem semper ordine praedicetur, multas differentias faciet propositionum. Sin uero iuncta cum alio nomine saepius (ut dictum est) transferatur, eadem in translationibus omnibus significatio permanebit. His igitur ita dispositis uidendum est quae sit Aristotelis demonstratio uerba et nomina transposita eandem semper uim significationemque subicere. Ait enim: TRANSPOSITA VERO VERBA VEL NOMINA IDEM SIGNIFICANT, UT EST ALBUS HOMO, EST HOMO ALBUS. Haec enim transpositis nominibus atque uerbis eandem retinet significationem. In illa enim prius albus est, posterior homo, in hac autem prior homo, posterior albus. Quod si hoc falsum est et non sunt eaedem /347/ sed a se diuersae sunt, impossibile aliquid inconueniensque contingit. Erunt enim duae negationes unius affirmationis, quod est impossibile. Ostensum enim est quoniam una negatio unius affirmationis est. Nunc igitur uideamus si hae affirmationes quae dicunt: Est albus homo et: Est homo albus non sunt eaedem sed diuersae, quemadmodum unius affirmationis duae sint negationes. Et primo quidem disponantur hoc modo: Est albus homo Est homo albus huius ergo propositionis quae dicit: Est albus homo erit negatio ea scilicet quae proponit: Non est albus homo Alia namque quae esse possit rationabiliter non potest inueniri. Disponantur igitur rursus eaedem et superior cum propria negatione: Est albus homo Non est albus homo Est homo albus Cum igitur eius quae dicit: Est albus homo negatio sit ea quae proponit: Non est albus homo si ea quae dicit: Est homo albus diuersa erit ab ea propositiones quae enuntiat: Est albus homo alia eius erit negatio. Sit ergo aut ea quae dicit: Non est non homo albus aut ea quae dicit: Non est homo albus Rursus igitur disponantur duae quidem affirmationes primae alternatim positae et e contrario confessa prioris negatio. Contra secundam uero utraeque hae negationes quas dicimus adscribantur. Est albus homo Non est albus homo Est homo albus Non est non homo albus Non est homo albus /348/ His ergo ita descriptis eius propositionis quae dicit: Est homo albus non potest illa esse negatio quae dicit: Non est non homo albus Illius est enim negatio quae habet subiectum infinitum quae dicit: Est non homo albus similiter autem et si quamlibet aliam quis posuerit negationem, eius sine dubio alia affirmatio reperietur. Unde fit ut relinquatur ea eius esse negatio quae proponit: Non est homo albus Est ergo negatio eius quae dicit: Est homo albus ea quae dicit: Non est homo albus Sed eius affirmationis quae proponit: Est albus homo negatio est et ista quae dicit: Non est homo albus Quod probat ea res quod inter se uerum falsumque diuidunt. Nam si uerum est esse album hominem, falsum est non esse hominem album. Quod si in aliquibus uerum inuenitur, hoc secundum definitionem propositionis agnoscitur, non secundum negationis formam, ut magis secundum quantitatem non sint sibi oppositae potius quam secundum qualitatem. Quod illa res nuonstrat si quis sic dicat: Est albus omnis homo Si contra hanc ponatur non est omnis homo albus, perspicuum est quoniam inter se et ueritatem diuidunt et falsitatem. Unam enim ueram esse necesse est, unam falsam. Quare etiam si determinationes auferantur, eadem oppositio redit, licet sit indefinita. Nam sicut in ea quae dicit: Omnis homo iustus est Non omnis homo iustus est sublatis omnis et: Non omnis homo iustus est et: Homo iustus non est affirmatio et negatio sunt oppositae, ita quoque et in /349/ his sublato omnis et non omnis ea quae dicit: Est albus homo ei quae dicit: Non est homo albus opposita est. Additis enim determinationibus una semper uera est, altera falsa. Sed diximus quoniam eius affirmationis quae dicit: Est albus homo negatio esset: Non est albus homo Duae igitur negationes: Non est albus homo et: Non est homo albus unius affirmationis sunt quae enuntiat: Est albus homo Quod euenit si negationes hae quae dicunt: Non est homo albus et: Non est albus homo a se diuersae sunt. Quod ex eo contingit quod prius propositum est eam quae dicit: Est albus homo diuersam esse ab ea quae dicit: Est homo albus Quod si hoc impossibile est ut una affirmatio duas habeat negationes et perspicuum est contra eam affirmationem quae dicit: Est albus homo utrasque has negationes quae dicunt: Non est albus homo et: Non est homo albus opponi, hae a se diuersae non sunt sibique consentiunt et tantum permutatione nominis distant, caeteris autem omnibus eaedem sunt. Quod si hae negationes eaedem sunt, eaedem quoque sunt affirmationes. Recte igitur dictum est quoniam transposita uerba et nomina eandem uim significationemque seruarent. Sensus ergo totus sese ita habet. Hoc modo autem ordo uerborum: TRANSPOSITA VERO, inquit, NOMINA VEL VERBA IDEM SIGNIFICANT. Et horum exemplum: UT EST ALBUS HOMO, EST HOMO ALBUS. In his enim nomina transposita sunt. NAM SI HOC NON EST, id est si non idem significant uerba nominaque transposita, quiddam impossibile et inconueniens. Ait enim EIUSDEM /350/ MULTAE ERUNT NEGATIONES, id est eiusdem affirmationis multae erunt negationes. Sed hoc impossibile est. Ostensum est enim quoniam una negatio unius affirmatio his est. Duas ergo negationes uni opponi affirmationi, si uerba et nomina transposita non idem significant, sic demonstrat: EIUS ENIM QUAE EST EST ALBUS HOMO scilicet affirmationis NEGATIO EST NON EST ALBUS HOMO (contra illam enim affirmationem haec negatio iuste ponitur), EIUS VERO QUAE EST EST HOMO ALBUS, id est alterius affirmationis, SI NON EADEM EST EI QUAE EST EST ALBUS HOMO, id est si diuersa est a priore propositione quae dicit: Est albus homo et non est ei eadem, ac si diceret: si ei non consentit, ERIT NEGATIO VEL EA QUAE EST NON EST NON HOMO ALBUS VEL EA QUAE EST NON EST HOMO ALBUS uel quaecumque alia, quam si quis ponat, non esse negationem una ratione refellitur, qua haec quam posuit. Refellitur autem haec hoc modo: ait enim: SED ALTERA QUIDEM EST NEGATIO EIUS QUAE EST EST NON HOMO ALBUS, ALTERA VERO EIUS QUAE EST EST ALBUS HOMO. Inter duas enim negationes quas posuit, illam scilicet quae dicit: Non est non homo albus et eam quae proponit: Non est homo albus illa quae dicit: Non est non homo albus negatio est affirmationis infinitum habentis subiectum quae dicit: Est non homo albus alia uero scilicet quae proponit: Non est homo albus eius est /351/ negatio quae est: Est albus homo Cum ea enim uerum diuidit atque falsum. Quare erunt duae negationes unius affirmationis. Sed hoc impossibile est. QUONIAM IGITUR TRANSPOSITO NOMINE VEL VERBO EADEM FIT AFFIRMATIO VEL NEGATIO MANIFESTUM EST: superiorem argumentationem hac huius sententiae conclusione confirmans. Fecit autem hunc syllogismum in secundo modo hypothetico quem indemonstrabilem uocat hoc modo: si primum est, secundum est; sed secundum non est, primum igitur non est, id est si transpositis uerbis et nominibus non sunt eaedem propositiones, unius affirmationis duae sunt negationes; sed hoc impossibile est: non igitur diuersae sunt propositiones transpositis uerbis atque nominibus. [11] AT VERO UNUM DE PLURIBUS VEL PLURA DE UNO AFFIRMARE VEL NEGARE, SI NON EST UNUM EX PLURIBUS, NON EST AFFIRMATIO UNA NEQUE NEGATIO. DICO AUTEM UNUM NON SI UNUM NOMEN SIT POSITUM, NON SIT AUTEM UNUM EX ILLIS, UT HOMO EST FORTASSE ET ANIMAL ET BIPES ET MANSUETUM SED EX HIS UNUM FIT; EX ALBO AUTEM ET HOMINE ET AMBULARE NON UNUM. QUARE NEC SI UNUM ALIQUID DE HIS AFFIRMET ALIQUIS ERIT UNA AFFIRMATIO SED VOX QUIDEM UNA, AFFIRMATIONES VERO MULTAE, NEC SI DE UNO ISTA SED SIMILITER PLURES. Multos talis loci huius caligo confudit, ut digne exsequi et quod ab Aristotele dicebatur expedire non /352/ possent. Nos autem supra iam diximus magnae fuisse curae apud Peripateticae sectae principes diiudicare, quae esset una affirmatio uel negatio, quae plures. Neque enim uocis sonitu cognoscuntur aut numero terminorum. Est enim ut una quidem res de una re praedicetur et non sit una enuntiatio. Potest item fieri ut uel plures de una re praedicentur uel una de pluribus, una tamen ex his omnibus enuntiatio fiat. Quae res magnae apud eos cautelae fuit, ut ubi incidisset perspecta regula non lateret. Nam si quis dicat: Canis animal est non est una enuntiatio. Canis enim multa significat. Si quis uero dicat: Homo animal rationale mortale est uel animal rationale mortale homo, singulae enuntiationes sunt, idcirco quoniam unum ex omnibus quiddam fieri potest. Nam de animali, mortali et rationali simul iunctis unus homo perficitur. Item alia sunt quae plurima praedicantur, de quibus unum aliquid effici constituique non possit. Neque si illa de altero praedicentur neque si de illis aliud, una affirmatio uel una negatio est sed tot dicendae sunt esse affirmationes quot sunt hae res quae uel de una praedicantur uel de quibus una dicitur, ut cum dicimus: Socrates caluus philosophus ambulat Ex caluitia et philosophia et ambulatione nihil unum coniungitur, ut haec quasi alicuius speciem forment. Quocirca siue haec de uno praedicentur siue unus de istis, non poterit esse una enuntiatio. Et communiter quidem totius propositi sensus huiusmodi est. Nunc autem ad ipsa Aristotelis uerba ueniamus. Dicit enim: AT /353/ VERO UNUM DE PLURIBUS VEL PLURA DE UNO AFFIRMARE VEL NEGARE, SI NON EST UNUM ES PLURIBUS, NON EST AFFIRMATIO UNA NEQUE NEGATIO. Si, inquit, plura de uno praedices, ut cum dicis: Philosophus simus caluus Socrates est uel rursus cum unum de pluribus praedicas, cum dicis: Socrates philosophus simus caluus est si ex his pluribus quae uel praedicas uel subicis unum aliquid non fit, quemadmodum fieri unum potest de his quae praedicamus substantia animata sensibilis id quod est animal, non fit una negatio nec una affirmatio, quandoquidem plura uel praedicantur uel subiciuntur, ex quibus congregatis una species non exsistat. Quod si unum de uno aliquis praedicauerit, quorum unum nomen plura significet, ex quibus pluribus unum aliquid non fiat, rursus non est una affirmatio nec una negatio. Si quis enim dicat: Canis animal est nomen canis significat et latrabilem et caelestem et marinum, ex quibus iunctis nihil unum efficitur. Quare quoniam ex his pluribus unum aliquid effici non potest, ex illo quoque nomine non fit una affirmatio et una negatio, quod praedicatur aut subicitur, cum multa significet ex quibus unum fieri non possit. Quod per hoc ostendit quod ait: DICO AUTEM UNUM NON SI UNUM NOMEN SIT POSITUM NON SIT AUTEM UNUM EX ILLIS. Potest enim fieri ut unum nomen de uno praedicetur sed si unum ipsorum plura significet, ex quibus unum non sit, non est una affirmatio nec una negatio. Neque enim uox una perficit enuntiationem sed eius quod significatur simplicitas, uel si plura sins, in unum collectorum /354/ aliquid unum faciendi potentia. Huius autem rei subiecit exemplum quo plurimos fefellit dicens: UT HOMO EST FORTASSE ET ANIMAL ET BIPES ET MANSUETUM SED EX HIS UNUM FIT, EX ALBO AUTEM ET HOMINE ET AMBULARE NON UNUM. Putauerunt enim alii ita hunc dixisse, ut ostenderet exempli gratia se hanc quasi definitionem dedisse, ne forte aliquis arbitraretur hanc quasi ueram hominis definitionem posuisse, quae est animal bipes mansuetum. Idcirco enim, inquiunt, dixit FORTASSE ET ANIMAL ET BIPES ET MANSUETUM EST, ne quis omnino putaret huiusmodi esse hominis definitionem Aristotelem arbitrari. Alii uero hoc non ita dictum acceperunt sed potius in hanc sententiam scripturamque Aristotelis dictum interpretati sunt: UT HOMO EST AEQUE ET ANIMAL ET BIPES ET MANSUETUM SED EX HIS UNUM FIT, ut ita intellegeretur: homo quidem aequaliter se habet ad id quod homo est et ad id quod animal bipes mansuetum est. Quocirca si idem et aequum est dicere hominem, quod animal bipes mansuetum, necesse est quotiens de uno haec plura praedicantur, id est animal bipes mansuetum de homine, quoniam aequale est homini, quod unum est, unum quiddam praedices, quamuis tres uoces praedicare uidearis. Sed omnes hi nihil omnino intellegunt sed est melior expositio quam Porphyrius dedit. Volens, inquit, Aristoteles monstrare, quae una esset affirmatio, quae non una, dixit primo, quoniam plura de uno praedicare uel plura uni subicere non est ad unam enuntiationem, nisi ex illis pluribus unum aliquid fieret. Videns item quod adhuc possint plures esse affirmationes etiam his praedicatis, quae cum /355/ plura sint, unum tamen ex his fieri possit, hoc dixit FORTASSE ET ANIMAL ET BIPES EST ET MANSUETUM quod autem dico tale est: manifestum quidem sit, quoniam si plura de uno praedicentur, ex quibus unum fieri non possit, uel si plura uni subiciantur, ex quibus unum non sit, quoniam non est una affirmatio rel negatio. Nunc autem tractemus de his pluribus ex quibus unum aliquid fieri potest. Inueniemus enim et in his in modo ipso enuntiandi plures aliquotiens enuntiationes et non unam reperiri, quamquam ex pluribus unum fieri aliquid possit. Si quis enim sic dicat: animal rationale mortale homo est, simul iungens animal rationale mortale, quoniam continue dictum est et ex his unum aliquid fit, una est affirmatio. Sin uero sit aliquid interualli, ut ita quis dicat: homo animal et rursus rationale et aliquantulum requiescens dicat mortale est, non est una affirmatio nec una negatio. Haec enim intercapedo plurimas efficit enuntiationes. Rursus si cum coniunctione dicantur homo animal et rationale et mortale est, sic quoque multae propositiones sunt. Nec differt aliquid uel requiescendo uel interponendo coniunctiones dicere quam si quis sic dicat: Homo animal est Homo rationalis est Homo mortalis est quae perspicue propositiones multae sunt. Videns ergo hoc Aristoteles ita dixit: HOMO EST FORTASSE ET ANIMAL ET BIPES ET MANSUETUM. Ad hoc inquit fortasse tamquam si ita diceret: de homine quidem et bipede et mansueto fit unum sed est aliquotiens forte ut plures propositiones sins, cum ea coniunctio quaedam separat atque discernit. /356/ Erit enim fortasse homo et animal, ut haec una sit propositio, et bipes ut altera et mansuetum ut rursus altera. Sed ex his unum aliquid fit, quae cum continue prolata sunt, quoniam ex his unum aliquid conficitur, una est propositio. Non autem idem euenit in omnibus. EX ALBO enim ET HOMINE ET AMBULARE NON UNUM FIT. Si quis enim dicat: Socrates homo albus ambulat non est una affirmatio, quoniam ex homine albedine et ambulatione nulla omnino species fit. Quare conclusio est, quoniam nec si de his pluribus, ex quibus unum non fit, unum aliquid praedicetur, ut ex terreno latrabili et caelesti et merino quoniam unum non fit et de his unum aliquid praedicatur, quod dicimus canis, huiusmodi nomen quod plura significat, ex quibus unum non fit, si de altero praedicetur uel si subiciatur alteri, non fit una affirmatio nec una negatio sed erit quidem uox una, affirmationes uero plurimae. Siue enim unum de pluribus praedicetur, ex quibus non fit unum, uel plura huiusmodi de uno, uel si unum de uno praedicetur, quod praedicatum plura significet, ex quibus unum non fit, siue illud praedicatum alteri subiciatur, omnino non fit una affirmatio nec una negatio. Est autem regula huiusmodi: una affirmatio est, si aut duo termini singulas res significent aut si plura ita de uno praedicentur uel uni subiciantur, ut ex his aliquid unum fieri possit, aut unum nomen quod uel praedicatur uel subicitur talia significet plura, quae omnia unam quodammodo speciem ualeant congregare. /357/ SI ERGO DIALECTICA INTERROGATIO RESPONSIONIS EST PETITIO, VEL PROPOSITIONIS VEL ALTERIUS PARTIS CONTRADICTIONIS, PROPOSITIO VERO UNIUS CONTRADICTIONIS EST, NON ERIT UNA RESPONSIO AD HAEC; NEC UNA INTERROGATIO, NEC SI SIT VERA. DICTUM AUTEM IN TOPICIS DE HIS EST. SIMILITER AUTEM MANIFESTUM EST, QUONIAM NEC HOC IPSUM QUID EST DIALECTICA EST INTERROGATIO. OPORTET ENIM DATUM ESSE EX INTERROGATIONE ELIGERE UTRAM VELUT CONTRADICTIONIS PARTEM ENUNTIARE QUIA OPORTET INTERROGANTEM DETERMINARE, UTRUM HOC SIT HOMO AN NON HOC. Quisquis dialectica utitur interrogatione, hic aut simpliciter interrogat atque unam propositionem in interrogatione ponit, ut contra eam sit una responsio, aut utrasque interrogans dicit, ad quas non fit simplex responsio sed una tota propositio respondetur. Si quis enim dicat interrogans: Socrates animal est? Contra hanc talis est responsio: Aut ita aut non Si quis uero hoc modo interroget: Socrates animal est an non? Contra hanc non est una responsio. Si enim respondetur ita, de qua adnueris ignoratur, de affirmatione an de negatione; rursus si non responderis, nescitur quam negare uolueris, affirmationem an negationem. Quare contra huiusmodi interrogationes tota propositio respondenda est, id est altera pars contradictionis, /358/ aut tota affirmatio aut tota negatio, ut dices aut est animal Socrates aut, si hoc non uidetur, respondeas non est animal Socrates. In his igitur quae multa sunt, ex quibus unum fieri nequit, si fiat interrogatio, et ipsa reprehensibilis est et contra eam una responsio. Quisquis enim ea plura interrogat, ex quibus unum esse non possit, multas facit interrogationes. Contra quam si simpliciter respondeatur, etiam si uera sit ipsa responsio, tamen iure reprehenditur. Contra enim multiplicem interrogationem multiplex debet esse responsio. Si quis enim dicat interrogans: Socrates philosophus est et legit et ambulat? Quia potest fieri ut sit quidem philosophus et legat, non autem ambulet uel ambulet sed non legat, potest item fieri ut et legat et ambulet, contra huiusmodi propositionem non est una responsio. Nam qui ita interrogauit: Socrates philosophus est et legit et ambulat? Aut imperite aut captiose interrogauit. Contra quam interrogationem, si contigerit Socratem philosophum esse et ambulare et legere, si respondeatur: ita est, haec quoque responsio reprehenditur. Contra plures enim interrogationes una responsio non debet adhiberi, etiam si uere per illam unam respondeatur sicut in hac quoque, si et philosophus est et legit et ambulat. Quocirca si interrogatio dialectica responsionis petitio est, per quam responsionem fiat propositio, ut cum quis dixerit interrogans: Dies est? Alius respondeat non, fiat inde negatio: Dies non est uel certe altera pars propositionis, cum ita interrogatur: /359/ Dies est an dies non est? Ut congrue scilicet respondeatur diem esse aut diem non esse, id est tota propositio: hae quae ex his pluribus fiunt atque interrogantur, ut unum ex his fieri non possit, non sunt simplices interrogationes. Quocirca nec ad eas simplex est reddenda responsio. De his autem se in Topicis dixisse commemorat. Rursus QUIA DIALECTICA INTERROGATIO RESPONSIONIS EST PETITIO (ut supra dictum est) VEL PROPOSITIONIS VEL ALTERIUS PARTIS CONTRADICTIONIS, quod paulo post demonstrabitur, imperite illi interrogant qui ita dicunt: Quid est animal? Vel: Quid est homo? Oportet enim qui dialectice interrogat dare interrogatione optionem, an sibi respondens affirmationem eligere uelit an negationem. Qui uero sic interrogat, ut quid est aliqua res uolit dicere respondentem, non est illa interrogatio dialectica. Interrogant autem quidam hoc modo: Putasne anima ignis est? Cum respondens negauerit, addet: Nonne tibi aliquid uidetur esse inter ignem atque aerem, medium corpus, ut sit anima? Cum respondens hoc quoque abnuerit, ille persequitur: An fortasse magis tibi uidetur aquam esse animam uel terram? Cum ille neque terram neque aquam animam esse consenserit, tunc defessi interrogationibus ita interrogant: Quid est ergo anima? Haec autem non est interrogatio dialectica sed potius discipuli ad magistrum aliquid addiscere cupientis. Qui enim aliquid cupit addiscere interrogat eum qui docere potest quid sit de quo ambigit. Dialecticus /360/ autem (ut dictum est) ita interrogare debet, ut respondenti sit optio an affirmationem an negationem uelit eligere. Oportet autem scire, quoniam omnis INTERROGATIO RESPONSIONIS EST PETITIO, dialectica uero non cuiusdam responsionis sed eius quae in utraque parte habeat optionem. Ergo hoc ipsum quid est non est dialectica interrogatio. Oportet enim ita interrogare, ut ex interrogatione responsor possit eligere alteram contradictionis partem. Debet enim terminare et definire is qui interrogat, an hoc sit quod dicitur an non, ut: Homo animal est an non? Ut ille aut affirmationem respondeat aut negationem. Quod autem dixit dialecticam interrogationem petitionem esse responsionis, uel propositionis uel alterius partis contradictionis, huiusmodi est: quisquis interrogat affirmationem; aut eandem exspectat ut auditor sibi respondeat aut contradictionem, ut si quis sic interroget: Homo animal est? Si ille adnuerit, propositionem reddidit, eam scilicet quam proposuit interrogans; si uero interrogante aliquo, an homo animal sit, respondens dixerit: Non est contradictionem respondisse uidebitur. Ille enim affirmationem interrogauit, ille negationem respondet, quod est contradictio. Rursus si negationem interroget et ille respondeat negationem, eandem propositionem reddidit, quam is qui interrogabat ante proposuerat; sin uero interrogante alio negationem ille affirmationem responderit, contradictio responsa est. Hoc est igitur quod ait interrogationem responsionis petitionem esse et cuius responsionis /361/ addidit VEL PROPOSITIONIS, si idem respondeat, quod ille interrogat, VEL ALTERIUS PARTIS CONTRADICTIONIS, si cum ille affirmationem interrogat, ille responderit negationem, uel si cum ille negationem in interrogatione posuerit, ille affirmationem in responsione reddiderit. Interrogationis autem secundum Peripateticos duplex species est: aut cum dialectica interrogatio est aut cum non dialectica. Non dialecticae autem interrogationis duae sunt species, sicut Eudemus docet: una quidem quando sumentes accidens interrogamus, cui illud accidat, ut quando uidemus domum Ciceronis, si interrogemus: Quis illic maneat? uel quando subiectum quidem ipsum et rem sumimus, quid autem illi accidat interrogamus, ut si ipsum Ciceronem quis uideat et interroget: Quo diuertat Et haec una species est eorum, quae secundum accidens non dialectice interrogamus. Altera uero quando proponentes nomen quid sit quaerimus aut genus aut differentiam aut definitionem requirentes, ut si quis interroget: Quid sit animal uel quando definitionem aut aliquid superius dictorum sumimus et quaerimus, cuius illa sint, ut si quis quaerat, animal rationale mortale cuius sit definitio. QUONIAM VERO HAEC QUIDEM PRAEDICANTUR COMPOSITA, UT UNUM SIT OMNE PRAEDICAMENTUM EORUM QUAE EXTRA PRAEDICANTUR, ALIA VERO NON, QUAE DIFFERENTIA EST? DE HOMINE ENIM VERUM EST DICERE ET EXTRA ANIMAL ET EXTRA BIPES ET UT UNUM ET HOMINEM ET ALBUM ET HAEC UT UNUM. /362/ SED NON, SI CITHAROEDUS ET BONUS, ETIAM CITHAROEDUS BONUS. SI ENIM, QUONIAM ALTERUTRUM DICITUR, ET UTRUMQUE DICITUR, MULTA ET INCONVENIEN IA ERUNT. DE HOMINE ENIM ET HOMINEM VERUM EST DICERE ET ALBUM, QUARE ET OMNE. RURSUS SI A BUM, ET OMNE. QUARE ERIT HOMO ALBUS ALBUS ET HOC IN INFINITUM. ET RURSUS MUSICUS ALUS AMBULANS; ET HAEC EADEM FREQUENTER IMPLICITA. AMPLIUS SI SOCRATES SOCRATES ET HOMO, ET SOCRATES SOCRATES HOMO. ET BIPES, ET HOMO BIPES. Multa sunt quae cum singillatim uere praedicentur, si quis ea coniungat et praedicet, ueram praedicationem tenent. Sunt autem alia quae, si per se et disiuncta praedicentur, uera sunt; sin uero coniuncte dicantur, ueritatem in praedicatione non retinent. Quae ergo horum sit differentia oportet agnosci. Si quis enim dicat Socratem animal esse, uerum dixerit, si quis rursus praedicet, quoniam Socrates bipes est, hoc /363/ quoque uerum est. Quae si coniuncta dicantur, ut est: Socrates animal bipes est a propria ueritate non discrepat. Atque haec quidem in genere et ea differentia quae substantialis est Socrati. Quod si de accidenti quoque dicatur, potest idem nihilominus euenire. Si quis enim sic dicat: Socrates homo est uerum est, rursus: Socrates caluus est hoc quoque uerum est. Quod si iungat dicens: Socrates homo caluus est ueram rursus ex coniunctis faciet praedicationem. Atque in his quidem ea quae singillatim uere dicebantur, iuncta ueraciter praedicata sunt. Sunt autem alia in quibus singillatim quidem praedicata uera sunt, iuncta uero qualitatem ueritatis amittunt. Ut si quis dicat quoniam Socrates bonus est, uerum est, rursus Socrates quoque citharoedus est, sit hoc quoque uerum. Haec coniungere non necesse est, ut sit uerum Socrates bonus citharoedus est. Potest enim bonus quidem esse homo et cum sit citharoedus, non tamen esse bonus sed in alia re quidem bonus, in alia tantum artis illius cognitor, non tamen in ipsa perfectus. Hoc autem facilius tall liquebit exemplo: si quis enim dicat quoniam Tiberius Gracchus malus est, uerum est, rursus Tiberius Gracchus orator est, hoc quoque uerum est. Si coniungens dicat: Tiberius igitur malus orator est, falso dixerit, optimus enim orator fuit. Sed ne quis nos ita dicentes ignorare putet oratoris esse definitionem utrum bonum dicendi peritum, aliter ista dicta sunt, ad exemplum potius quam ad ueritatem. Atque /364/ haec quidem proposita ab Aristotele sunt, cuius in textu uerba sic constant: QUONIAM VERO, inquit, ALIA QUIDEM PRAEDICANTUR coniuncta et COMPOSITA, ut ex his unum praedicamentum fiat eorum quae extra uere dicta sunt, alia uero cum extra singillatimque uere praedicarentur iuncta ueram non faciunt praedicationem, inquirendum est quae eorum sit differentia. Exempla autem horum talia sunt. Eorum quidem, quae extra praedicantur uere nec si coniuncta sunt naturam ueritatis amittunt, tale exemplum est: DE HOMINE VERUM EST DICERE, quoniam et animal est et bipes rursus quoniam animal bipes uerum est de eodem homine dicere, ut de Socrate. De eodem quoque Socrate et hominem extra et album, si ita contingit, uerum est dicere et de eo praedicare animal bipes a ueritate non discrepat. Atque haec quid em extra singillatimque praedicantur uere et iuncta uera sunt. Quod si de aliquo praedicetur, quoniam citharoedus est, et uerum sit et rursus quoniam bonus est, et uerum sit non necesse est dici quoniam bonus citharoedus est potest enim esse solum quidem citharoedus, bonus autem homo. Hucusque quidem ista disposuit. Quoniam autem uidebantur quidam arbitrari, quod omnia quae singillatim uere praedicarentur eadem quoque composita recte dicerentur, contra hos dicit, quoniam multa erunt inconuenientia multaque impossibilia sunt si quis dicat omne quod singillatim praedicatur ueraciter id iunctum uere praedicari. De homine enim uerum est dicere quoniam homo est. Nam de Socrate /365/ qui homo est uere dicitur quoniam homo est. Rursus de eodem uere potest dici quoniam albus est. Quare et si haec iungas et ut unum praedices, uerum est dicere de aliquo homine quoniam homo albue est. Sed homo qui albus est uerum est de eo dicere quoniam albus est: quare etiam haec si iungas: erit igitur praedicatio "Socrates homo albus albus est"! Nam de Socrate uerum erat dicere quoniam homo albus est. Sed de homine albo uerum est dicere quoniam albus est. Haec iuncta homo albus albus faciunt. Quod si de eodem homine albo album rursus praedicari uelis, uerum est: quocirca et si iungas: erit igitur praedicatio homo albus albus albus est. Atque hoc idem in infinitum. Rursus si quis de aliquo homine dicat quoniam ille homo musicus est, si uerum dicat adiciatque quoniam idem homo ambulans est, uerum dicit, si iungat quoniam ille homo ambulans musicus est. Sed si uerum est de aliquo homine praedicare quod sit ambulans musicus, de ambulante autem musico uerum est dicere quoniam musicus est, erit ille homo homo ambulans musicus musicus. Sed de eodem uerum est dicere quoniam ambulans est, uerum igitur erit de eo rursus dicere quoniam homo ambulans ambulans musicus musicus est. Amplius quoque Socrates Socrates est et rursus homo: erit igitur Socrates Socrates homo. Sed et bipes: erit igitur Socrates Socrates homo bipes. Sed de Socrate uerum est dicere quoniam Socrates homo bipes est. Sed cum dixi hominem de eo, iam et bipedem /366/ dixi (omnis enim homo bipes est): uerum est ergo de eo dicere quoniam bipes est. Sed uerum erat dicere quoniam Socrates Socrates homo bipes est: uera erit igitur praedicatio Socrates homo bipes bipes est. Sed rursus hominem dixi atque in eo aliud bipes nominaui (omnis enim homo bipes est): Socrates igitur homo bipes bipes bipes est. Et hoc in infinitum protractum superfiua loquacitas inuenitur. Non igitur fieri potest ut modis omnibus quicquid extra dicitur id iunctum uere praedicetur. QUONIAM ERGO SI QUIS SIMPLICITER PONAT COMPLEXIONES FIERI PLURIMA INCONVENIENTIA CONTINGIT DICERE MAUIFESTUM EST; QUEMADMODUM AUTEM PONENDUM, NUNC DICIMUS. EORUM IGITUR QUAE PRAEDICANTUR ET DE QUIBUS PRAEDICANTUR QUAECUMQUE SECUNDUM ACCIDENS DICUNTUR VEL DE EODEM VEL ALTERUM DE ALTERO, HAEC NON ERUNT UNUM, UT HOMO ALBUS EST ET MUSICUS SED NON EST IDEM ALBUM ET MUSICUM; ACCIDENTIA ENIM SUNT UTRAQUE EIDEM. NEC SI ALBUM MUSICUM VERUM EST DICERE, TAMEN NON ERIT ALBUM MUSICUM UNUM ALIQUID; SECUNDUM ACCIDENS ENIM MUSICUM ALBUM. QUARE NON ERIT ALBUM MUSICUM. QUOCIRCA NEC CITHAROEDUS BONUS SIMPLICITER SED ANIMAL BIPES; NON ENIM SECUNDUM ACCIDENS. AMPLIUS NEC QUAECUMQUE INSUNT IN ALTERO. QUARE NEQUE ALBUM FREQUENTER NEQUE /367/ HOMO HOMO ANIMAL VEL BIPES; INSUNT ENIM IN HOMINE BIPES ET ANIMAL. Quae superius comprehendit ea nunc apertissima ratione determinat dicens de his solis extra praedicatis ueraciter non posse unam praedicationem fieri ueram, si coniuncta sins, quaecumque aut accidentia sunt eidem, aut cum unum alii accidit, accidens aliud de illo accidenti praedicatur. Si quis enim de Socrate dicat quoniam Socrates citharoedus est, rursus Socrates bonus est, si utraque ueraciter praedicet, duo accidentia de uno subiecto praedicauit, id est de Socrate. Quocirca non potest ex his una fieri praedicatio, ut dicatur Socrates citharoedus bonus est. Rursus si de Socrate praedicetur musicus (sit enim Socrates musicus), de musico autem si praedicetur albus, et hoc fortasse sit uerum, non tamen iam necesse est musicum album esse. Si enim sit musicus Socrates, si de eodem musico albus praedicetur, praedicatur quidem de Socrate subiecto musicus, de musico autem quod est accidens praedicatur album, rursus aliud accidens: ergo non potest hic una fieri uera propositio ut dicatur: Socrates musicus albus est. Neque enim semper musicus albus esse potest sed hanc naturam habent accidentia, ut ueniant et recedant. Ergo si eius, qui musicus albus est, in sole stantis cutem calor fuscauerit, non erit quidem albus cum sit musicus. Quocirca neque tunc cum uere praedicabatur, quoniam Socrates musicus albus est, neque tunc fuit recta ueraque praedicatio. Non enim habet permanendi naturam accidens, ut semper uere praedicetur. Ratio autem uerborum sic constat: quoniam ergo, inquit, si quis /368/ dicat omnino quomodolibet complexiones fieri, id est ut quod singillatim praedicaueras hoc complexum conexumque proponas, plurima inconuenientia dicere contingit (multa enim concurrunt impossibilia, sicut supra ipse monstrauit, tunc quando ad nimiam loquacitatem perduxit eos eadem frequenter nomina repetentes), quemadmodum ponendum est nunc dicimus, id est quemadmodum autem debent quae singillatim uere dicuntur iuncta praedicari, nunc, inquit, dicimus. Omnia, inquit, quae praedicantur de alio et rursus de quibus alia praedicantur duplici modo sunt: aut enim accidentia sunt aut substantialia. Et aliae quidem praedicationes sunt secundum accidens, quotiens aut duo accidentia de substantia aut accidens de accidenti alicui substantiae praedicatur, alia uero non secundum accidens, quotiens aliquid de atliquo substantialiter dicetur. Eorum igitur quaecumque secundum accidens dicuntur, eorum si uel duo sint accidentia et de eodem praedicentur uel si alterum accidens de altero accidenti dicatur, ex his non potest una fieri propositio neque erit unum si iuncta sint. Homo enim et albus est et musicus sed album musicum, quoniam in unam formam non concurrunt, non facient unam propositionem. Non enim idem album et musicum. Utraque enim eidem sunt accidentia, non tamen idem sunt. Nec si album de musico praedicemus, id est accidens de accidenti, et hoc uerum sit, non tamen necesse est id quod musicum est esse album. Neque enim unum est aliquid. Accidenter enim id quod musicum est /369/ album est. Quoniam enim id ipsum cui musicum accidit album est, idcirco musicum album dicitur. Non est autem idem musicum album. Quocirca eadem ratione tenetur, ut non possit idem esse citharoedus bonus nec in unum corpus coniuncta faciant aliquid unum, quamquam singillatim uere praedicentur. Quod si quis aliquid substantialiter praedicet duasque res singillatim dicat, possunt in unam propositionem redire, quae substantialiter uere seiuncte separatimque praedicantur. Homo enim, cum et animal sit et bipes, est animal bipes et fit ex his una praedicatio. Nam neque animal secundum accidens inest homini nec bipes. Quod per hoc ostendit quod ait: SED ANIMAL BIPES; NON ENIM SECUNDUM ACCIDENS. Addit quoque illud quoniam nec ea iuncta recte praedicantur, quaecumque uel latenter uel in prolatione in aliquo terminorum continentur, qui in propositione positi sunt. Idcirco enim de homine albo non debet dici albus, ut ueniat praedicatio homo albus albus, quoniam iam in homine albo continetur album. Rursus de homine idcirco non debet praedicari bipes, quoniam licet non sit prolatum, tamen qui homo est bipes est. Sed de homine si quis bipes praedicet, de re duos habente pedes deque hac differentia quod est bipes praedicat bipes. Quocirca erit hic quoque homo bipes bipes. Homo enim continet intra se bipes et qui dicit hominem cum sua differentia dicit. Si quis ergo ad hunc praedicet bipes, de re duos habente pedes bipedem praedicauit. Erit igitur homo bipes bipes. Sed ita praedicari non debet. Continetur enim in homine bipes, /370/ ad quod si rursus bipes praedices, molestissimam facies repetitionem. Hoc enim est quod ait: AMPLIUS NEC QUAECUMQUE INSUNT IN ALIO: continentur uel prolatione, ut in eo quod est homo albus (continetur in eo albus, quoniam per prolationem iam dictum est) aut potestate et ui, ut in eo quod est homo continetur bipes, quamquam dictum penitus non sit. VERUM AUTEM DICERE DE ALIQUO ET SIMPLICITER, UT QUENDAM HOMINEM HOMINEM AUT QUENDAM ALBUM HOMINEM ALBUM; NON SEMPER AUTEM SED QUANDO IN ADIECTO QUIDEM ALIQUID OPPOSITORUM INEST QUAE CONSEQUITUR CONTRADICTIO, NON VERUM SED FALSUM EST, UT MORTUUM HOMINEM HOMINEM DICERE, QUANDO AUTEM NON INEST, VERUM. Haec quaestio contraria superiori est. Illic enim quaerebatur, si quae singillatim praedicabantur, an semper eadem uere coniuncta compositaque dicerentur; hic autem conuerso ordine idem quaerit, an ea quae composita uere praedicantur singillatim dicta uere dicantur. Post obitum enim Socratis possumus dicere hoc cadauer homo mortuus est et hominem mortnumque inugentes unam inde ueram facere praedicationem. Solum autem hominem dicere cadauer illud non est uerum. Rursus eundem Socratem uiuum uerum est dicere quoniam animal bipes est et singillatim uerum /371/ est dicere quoniam animal est. Quare quaeritur quae sit huius quoque differentia praedicationis, ut cum coniuncta dicuntur et uere de subiectis praedicantur alias quidem et extra dici uere possint, alias uero praeter illam coniunctionem simplicia si dicantur falsa sint. Hoc autem quasi dubitans dixit. Ita enim legendum est, quasi si dubitans diceret sic: uerum est autem dicere de aliquo compositum coniunctumque aliquid, ut de aliquo homine hominem aut de aliquo albo album, ita ut et horum aliquid simpliciter praedicetur, an certe non semper? Et dat regulam qua pernoscamus, an quae composita dicuntur eadem singillatim dici possint an minime. Quotiens enim talia sunt quae praedicantur cum alio, ut in se non habeant contradictionem praedicata, possunt dici et separata ueraciter. Quodsi habeant in se aliquam contradictionem quae praedicantur et composita dicuntur uere, separata uere praedicari non possunt. Qui dicit cadauer hominem mortuum uere dicit, solum autem hominem dicere uere non potest, idcirco quoniam prius cum coniunctione praedicauit dicens hominem mortuum, mortuusque quod adiacet hominis praedicamento (cum homine enim praedicatum est mortuus) contradictionem tenet contra hominem. Est enim homo animal, mortuus uero non animal: ergo mortuus et homo contradictionem quandam inter se habent. Illud est enim animal, illud uero non animal. Quocirca quoniam inter se haec habent quandam contrarietatem, /372/ separatus homo de mortuo homine solus non dicitur. Eodem quoque modo est et si quis dicat manum esse marmoream statuae: uerum dicit, solum autem manum dicere esse eam quae statuae est falsum est. Habet enim manus potestatem dandi accipiendique sed illa marmorea non habet. Ergo est quaedam contradictio inter manum et manum marmoream, quod illa dare atque accipere potest, illa non potest. Haec enim sibi contradictionis opponuntur modo. Ergo quotienscumque tale aliquid praedicatur, ut homo de cadauere, cui tale aliquid coniunctum sit atque adiaceat, quod faciat contradictionem contra praedicatum (ut hic adiacet mortnus homo simulque praedicatur de cadauere, ut faciat contra ipsum hominem contradictionem eamque in se contineat), non potest separari una praedicatio, ut singillatim dicatur, sin uero non sit ista contradictio, potest: ut in eo quod est: Socrates animal bipes est Animal et bipes nulla contradictione opponuntur: quocirca potest de eo et animal singillatim atque simpliciter et bipes dici. Sensus quidem huiusmodi est, ordo autem se sic habet. Dubitans enim dixit: VERUM AUTEM DICERE DE ALIQUO composite et connexe et rursus simpliciter, ut quendam hominem hominem aut quendam album album, an certe non semper sed tunc quando in adiecto, id est in eo quod adiectum cum aliquo praedicatur, inest aliquid oppositorum talium quaecumque consequitur contradictio, id est quam oppositionem mox contradictio consequatur, ut oppositionem hominis et mortui sequitur contradictio, animal scilicet et non animal: si igitur sic sint, non est /373/ uerum simpliciter praedicari sed falsum, ut mortuum hominem, quem coniuncte uere dicere possis, eundem hominem solum non uere praedicabis. Quando autem haec oppositio in his quae praedicantur non inest, uerum est quod coniuncte praedicaueris et simpliciter praedicare. Adiectum est autem in quo uenit aliquotiens oppositio huiusmodi, ut in eo quod est homo mortuus mortuus adicitur homini. Aliter enim uere homo de cadauere non potest praedicari. VEL ETIAM QUANDO INEST QUIDEM SEMPER NON VERUM, QUANDO VERO NON INEST, NON SEMPER VERUM, UT EOMERUS EST ALIQUID, UT POETA. ERGO ETIAM EST AN NON? SECUNDUM ACCIDENS ENIM PRAEDICATUR ESSE DE HOMERO; QUONIAM POETA EST SED NON SECUNDUM SE, PRAEDICATUR DE HOMERO QUONIAM EST. QUARE IN QUANTISCUMQUE PRAEDICAMENTIS NEQUE CONTRARIETAS INEST, SI DEFINITIONES PRO NOMINIBUS DICANTUR, ET SECUNDUM SE PRAEDICANTUR ET NON SECUNDUM ACCIDENS, IN HIS ET SIMPLICITER VERUM ERIT DICERE. QUOD AUTEM NON EST, QUONIAM OPINABILE EST, NON VERUM DICERE ESSE ALIQUID. OPINATIO ENIM EIUS NON EST, QUONIAM EST SED QUONIAM NON EST. Quoniam supra dixerat, quando esset in adiecto contradictio, non esse uerum simpliciter praedicare, quando uero non esset, uerum esse quod coniuncte /374/ diceretur simpliciter dicere, hoc ipsum quoniam uidebatur in aliquibus non esse uerum, consequenter emendat. Ait enim uerum esse illud quod supra dictum est, quandocumque in adiecto esset aliqua contradictio, non esse uerum simpliciter praedicare, quod coniuncte diceretur, quando autem non inest contradictio, non semper uerum esse praedicare simpliciter, quod coniuncte uere diceretur sed aliquotiens uerum, aliquotiens uero falsum. Huius rei tale exemplum est: cum dico: Homerus poeta est est et poeta coniuncte de Homero uere praedicaui. Sin uero dixero: Homerus est falsum est, quamquam non sit aliqua contradictio inter est et poetam, neque in adiecto est ulla talis est oppositio quam consequatur contradictio. Cur autem hoc eueniat, talis ratio est: de Homero enim poetam quidem principaliter praedicamus, cum dicimus Homerus poeta est, est autem uerbum de poeta quidem praedicamus principaliter, de Homero autem secundo loco. Non enim idcirco praedicamus esse, quia Homerus est sed quia poeta est. Sublato igitur eo quod principaliter praedicatur, id est poeta, licet nullam contradictionem habeat est, quod adiacet poetae, contra poetam, non fit uera praedicatio dicendo Homerus est. Secundum accidens enim est praedicatur, non principaliter. Sublata autem principali praedicatione, quod secundum accidens praedicabatur, falsum continuo reperitur. Quod autem addit: QUARE IN QUANTISCUMQUE PRAEDICAMENTIS NEQUE CONTRARIETAS INEST, SI DEFINITIONES PRO NOMINIBUS DICANTUR, ET SECUNDUM SE PRAEDICANTUR ET NON SECUNDUM ACCIDENS, /375/ IN HIS ET SIMPLICITER VERUM ERIT DICERE huiusmodi est. Ea quae superius dixit una ratione collegit dicens: quaecumque eo modo praedicantur, ut neque in nominibus neque in definitionibus propriis aliquam teneant contrarietatem, haec et extra simpliciterque praedicata uera sunt, ut in eo quod est homo mortuus mortuus atque homo: haec quidem nominibus nullius contrarietatis contradictionisue sunt sed si horum pro no minibus definitiones sumantur, mox contrarietas oppositionis agnoscitur. Si quis enim dederit hominis definitionem, dicit animal esse rationale, si quis mortui, dicit esse corpus, uerum uita priuatum atque inanimum atque ex hoc tota uis contradictionis apparet. Quocirca si sumantur definitiones pro nominibus et in his aliqua contrarietas inesse uidebitur uel si secundum accidens aliquid praedicetur, ut est de Homero, cum de poeta principaliter praedicetur, non praedicabuntur simpliciter uere quaecumque composita praedicabantur. Quod si neque contrarietas ulla sit et per se praedicentur et non per accidens, quicquid composite uere dicitur, hoc simpliciter uere praedicatur. Quoniam autem fuerunt quidam qui hoc ipsum quod non est esse dicerent totum syllogismum his propositionibus coniungentes: Quod non est opinabile est Quod autem opinabile est est Igitur est quod non est hoc igitur dicit: si uerum est praedicare, inquit, de /376/ eo quod non est quoniam opinabile est, est quidem uerbum de opinabili praedicamus, de eo autem quod non est secundum accidens. Quoniam enim quod non est opinabile est, idcirco secundo loco de eo quod non est uerbum est praedicamus. Quare non possumus simpliciter dicere esse quod non est. Idcirco enim opinabile est, quia non est. Scibile enim esset, si per se esset, non opinabile, sicut Homerus idcirco esse dicitur, quia poeta est, non quia per se est. Vel certe idcirco dicitur Homerus esse poeta, quia poesis ipsius exstat et permanet, sicut aliquos in filiis suis saepe uiuere dicimus. Quocirca id quod non est idcirco esse dicitur opinabile, quoniam ipsius est opinatio, non autem quoniam id quod non est per se aliquid esse potest. His igitur ante perstructis atque ordine terminatis ad propositionum modos, rem in dialectica utilissimam, de propositionibus tractatum disputationemque conuertit. Restat nunc de propositionum modis oppositionumque disserere. Multis enim dubitatum est rationibus, an idem modus esset propositionum sine modo positarum, qui illarum quoque quae propriis modis et qualitatibus terminantur. Inchoat autem de his rebus dubitationem sic. [12] HIS VERO DETERMINATIS PERSPICIENDUM QUEMADMODUM SE HABENT NEGATIONES ET AFFIRMATIONES AD SE INVICEM HAE SCILICET QUAE SUNT /377/ DE POSSIBILE ESSE ET NON POSSIBILE ET CONTINGERE ET NON CONTINGERE ET DE IMPOSSIBILI ET DE NECESSARIO; HABET ENIM ALIQUAS DUBITATIONES. Omnis propositio aut sine ullo modo simpliciter pronuntiatur, ut Socrates ambulat uel dies est uel quicquid simpliciter et sine ulla qualitate praedicatur. Sunt autem aliae quae cum propriis dicuntur modis, ut est Socrates uelociter ambulat. Ambulationi enim Socratis modus est additus, cum dicimus eum uelociter ambulare. Quomodo enim ambulet, significat id quod de ambulatione eius uelociter praedicamus. Similiter autem si quis dicat Socrates bene doctus est, quemadmodum sit doctus ostendit nec solum doctus dixit sed modum quoque doctrinae Socratis adiungit. Sed quoniam sunt modi alii per quos aliquid posse fieri dicimus, aliquid esse, aliquid necesse esse, aliquid contingere, quaeritur in his quoque quemadmodum fieri contradictionis debeat oppositio. In his enim propositionibus, quae simpliciter et sine ullo modo praedicantur, facile locus contradictionis agnoscitur. Huius enim affirmationis quae est: Socrates ambulat negatio si ad uerbum ponatur, ut est: Socrates non ambulat rectissime oppositione facta ambulare a Socrate disiunxit. Rursus huius propositionis quae est: Socrates philosophus est si quis ad est uerbum negationem ponat, integram faciet negationem dicens: Socrates philosophus non est Neque enim fieri potest ut ad aliud in simplicibus affirmationibus negatio /378/ ponatur nisi ad id uerbum quod totius uim continet propositionis. Si quis enim in hac propositione quae est homo albus est non dicat fieri negationem eam quae est homo albus non est sed potius homo non albus est, hoc modo falsum ostenditur: proposito lapide interrogetur de eo: An lapis ille homo albus sit? ut si ille negauerit ponens negationem eius quae est: Homo albus est eam quae dicit: Homo non albus est dicatur ei: si non est de hoc lapide uera affirmatio quae dicit: Homo albus est uera erit de eo negatio ea scilicet quae dicit: Homo non albus est Sed haec quoque falsa est. Omnino enim lapis homo non est atque ideo de eo non poterit praedicari quoniam homo non albus est. Quod si neque affirmatio neque negatio de eo uera est, hoc autem impossibile est, ut contradictoriae affirmationes et negationes de eodem praedicatae utraeque falsae sins, constat non esse eius affirmationis quae dicit: Homo albus est illam negationem quae dicit: Homo non albus est sed potius eam per quam proponitur quoniam albus non est. Nusquam igitur alibi ponenda negatio est in his quae simpliciter et sine modo aliquo praedicantur nisi ad uerbum quod totem continet propositionem. De his autem sufficienter supra iam diximus. In his autem in quibus aliqui modus apponitur dubitatio est, an ad modum ilium ponatur negatiua particula an locum suum serues ad uerbum, sicut in his quoque propositionibus fiebat, /379/ quae simplices et sine modo ullo proponebantur. Nam si serues locum suum negatiua particula, ut ponatur ad uerbum, proprietas contradictionis excidit et uerum inter se falsumque non diuidit. Modus enim quidam est faciendi aliquid, quotiens dicimus possibile esse uel necesse esse uel quicquid huiusmodi est. Ergo si quis me dicat nunc posse ambulare, idem neget negationem ponens ad uerbum quod est ambulare dicatque me posse non ambulare, affirmatio et negatio contradictoriae de eodem dictae uerae simul inuenientur. Me namque et ambulare posse et non ambulare posse manifestum est. Quod si in hoc modo possibilitatis non recte uerbo particula negatira coniangitur, etiam in his quoque quae nullam habent differentiam, an ad modum an ad uerbum negatio ponatur, custodienda est talis oppositio quae huic speciei propositionum quae cum modo proferuntur conueniat. In hac propositione quae dicit: Socrates uelociter ambulat siue quis ita neget: Socrates uelociter non ambulat ad uerbum ponens negationem siue sic: Socrates non uelociter ambulat modo negatiuam particulam iungens, prope simile esse ridebitur. Diuidit enim cum affirmatione ueritatem falsitatemque utroque modo apta negatio. Sed quoniam sunt plurimi modi, in quibus si ad uerbum inugatur particula negatiua, non est negatio superius enuntiatae affirmationis, idcirco seruanda est in omnibus secundum modum propositionibus ista oppositio, ut uno eodemque modo cunctarum /380/ fieri oppositiones dicantur, ut in illis quidem negatio quae simplices sunt rem neget, in his autem quae cum modo sunt modum neget, ut in eo quod est: Socrates ambulat rem ipsam id est ambulat neget adimatque propositio dicens: Socrates non ambulat in illis autem quae cum modo sunt rem quidem esse consentiat, modum neget, ut in ea propositione quae dicit: Socrates uelociter ambulat negatio dicat: Socrates non uelociter ambulat ut siue ambulet siue non ambulet nulla sit differentia, modum autem id est uelociter ambulandi perimat ex aduerso constitute negatio. Quamquam in quibusdam hoc non sit: simul enim cum modo ipso etiam rem perimi necesse est, ut in eo quod est: Socrates potest ambulare Socrates non potest ambulare et modum et rem modo ipsi iuncta particula negationis intercipit. Sed hoc in his fere euenit, in quibus non fieri quidem aliquid dicitur et actus ipsius additur modus sed potius faciendi in futuro modus, ut si quis dicat Socratem ambulare posse, non quod iam ambulet sed quod eum sit ambulare possibile. Hic si possibili negatio coniungatur, etiam rem illam tulisse uidebitur de qua illa possibilitas praedicatur. Si quis autem dicat quoniam Socrates uelociter ambulat, facere eum aliquid dicit modumque illi actui iungit, ut quemadmodum illud faciat quod facere dicitur quilibet agnoscat. In his res quidem permanet, modus autem subruitur, ut superius dictum. An certe illud magis uerius est dicendum, quod semper huiusmodi /381/ propositiones modum quidem auferant, rem uero de qua modus ille praedicatur non perimant? Et in quibus ponitur res, ut in eo quod est: Socrates uelociter ambulat et in quibus praedicatur actus ipse et praesens, quia fiat atque agatur, manifestum est modum quidem subrui, rem uero quae fieri dicitur permanere, ut cum dicimus: Socrates non uelociter ambulat ambulare eum quidem non subtractum est sed tantum haec negatio uelocitatem ab ambulatione disiunxit. In his autem quae possibilitatem aliquid in futuro faciendi per modum ponunt nullus omnino actus ponitur sed tantum modus. Ad quem modum iuncta negatio modum quidem perimit sed res illa de qua modus praedicabatur non permanet, idcirco quoniam nec tunc cum praedicabatur cum modo aliquid fieri agiue propositum est, ut si quis dicat: Socratem possibile est ambulare positus quidem modus est, res uero actu constitute non est. Non enim dictum est quoniam ambulat sed quoniam eum possibile est ambulare. Hanc ergo possibilitatem tollit negatio in propositione quae dicit: Socratem non possibile est ambulare sed in eadem propositione res de qua dicebatur modus ille non permanet. Hoc autem idcirco euenit, quia ne in affirmatione quidem posita est res de qua praedicatus est modus. Atque ideo non a negatione perempta res, quippe quam negatio positam non inuenit sed tantum modus, qui etiam ab affirmatione constitutus est. Magna autem distantia est, an ad modum negatio ponatur an ad uerbum. Nam si ad uerbum ponam, praedicaho a subiecto disiungitur, ut est: Socrates non ambulat Nam ambulat quod praedicatio /382/ est a subiecto quod est Socrates diuisum est. Sin uero ad modum ponatur, non praedicatio a subiecto diuiditur sed a praedicatione potius disiungitur modus, ut in eo quod est: Socrates non uelociter ambulat non ambulationem a Socrate propositio ista disiunxit sed uelocitatem ab ambulatione id est modum a praedicato. Et hoc in his facilius euidentiusque apparet, quaecumque ita praedicantur... * * * ...ac fieri. Oportet autem quid possibile, quid necessarium, quid inesse definire eorumque significationes ostendere, quod nobis et ad huius loci subtilitatem proderit, quem tractamus, et superiora quaecumque de contingentibus dicta sunt magis liquebunt et Analyticorum nobis mentem apertissima luce uulgabit. Quatuor modi sunt quos Aristoteles in hoc libro de interpretatione disponit: aut enim esse aliquid dicitur aut contingere esse aut possibile esse aut necesse esse. Quorum contingere esse et possibile esse idem significat nec quicquam discrepat dicere cras posse esse circenses et rursus cras contingere esse circenses, nisi hoc tantum quod possibile quidem potest priuatione subduci, contingens uero minime. Contra enim id quod dicitur possibile esse et negatio possibilitatis infertur aliquotiens, ut est non possibile esse, et priuatio, ut est impossibile esse. Namque quod dicimus impossibile esse priuatio possibilitatis est. In contingenti autem quamquam idem significet sola tantum opponitur negatio, nulla uero priuatio /383/ reperitur: ut in eo quod est contingens, si hoc perimere uolumus, dicimus non contingens et hoc negatio est, incontingens autem nullus dixerit quod est priuatio. Cum igitur contingens esse et possibile esse idem significent, multa in his diuersitas est secundum Porphyrium quae sunt necessaria et inesse tantum significantia et contingentia uel possibilia. Quod enim esse aliquid dicitur, de praesenti tempore iudicatur. Si quid enim nunc alicui inest, hoc esse praedicatur, quod uero ita inest, ut semper sit et numquam mutetur, illud necesse esse dicitur, ut soli motus lunaeque cum terra obstitit defectus. Quae autem contingere dicuntur uel possibilia esse, illorum neque secundum praesens neque secundum aliquam immutabilitatem speculamur euentum sed tantum respicimus quantum contingentis propositio pollicetur. Quod enim posse esse uel contingere dicitur, nondum quidem est sed esse poterit. Siue autem eueniat siue non eueniat, quia tamen esse potest, contingens uel possibilis dicitur propositio. Non enim ex euentu diiudicantur huiusmodi propositiones sed potius ex significatione hoc modo: si quis enim dicat posse cras esse circenses, possibilis est contingensque affirmatio. Quod si cras sint circenses, non tamen aliquid est actu propositionis contingentis uel possibilis permutatum, ut necesse fuisse uideatur, quod illa possibiliter promittebat. Quod si rursus non sint circenses, omnino nec sic aliquid permutatum est, ut necesse fuisse non esse circenses /384/ uideatur. Non enim (ut dictum est) secundum euentum ista iudicantur sed potius secundum ipsius propositionis promissum. Quid enim dicit quisquis dixerit cras posse esse circenses? Hoc, ut opinor, siue sint siue non sint nulla tamen interclusum esse necessitate ne non sint. Quare quatuor modorum duo quidem idem sunt, contingens atque possibile, hi autem duo cum duobus reliquis atque ipsi reliqui a se dissentiunt. Possibile enim et contingens distat ab ea propositione quae esse aliquid dicit. Haec enim secundum possibilitatem futuri temporis affirmationem proponit, illa uero secundum praesentis actum. Utraeque uero, et ea quae esse et ea quae possibile esse uel contingere significat, a necessaria propositione disiunctae sunt. Necessitas enim non modo inesse uult aliquid sed etiam immutabiliter inesse, ut illud quod esse dicitur numquam esse non possit. Quocirca consequentiae quoque ordinis euidenter apparent. Quod enim est necessarium sine eo quod est esse uel contingere esse uel possibile esse dici non potest. Quidquid enim necessarium est et est et esse potest uel si esse non posset, nec esset omnino. Quod si non esset, nec necesse esse diceretur. Quare omne necessarium et est et possibile est. Sed neque omne est necessarium est (possunt enim esse quaedam, quae ut sint non est necesse, ut Socratem ambulare uel caetera quae de separabilibus accidentibus sumuntur) uel rursus quod contingit esse uel esse possibile est mox esse necesse /385/ est. Quare necesse est quidem sequuntur esse et possibilitas, Sed neque esse neque possibile esse necessitas ulla consequitur. Rursus omne esse sequitur posse esse. Quod enim est et potest esse. Nam si esse non posset, sine ulla dubitatione nec esset. Possibile autem esse non consequitur esse. Quod enim possibile est potest et non esse, ut me possibile est quidem nunc procedere sed hoc mihi non est esse. Non enim nunc procedo. Quare gradatim haec omnis est consequentia. Necesse est namque et esse sequitur et possibilitas. Rursus esse eadem sequitur possibilitas, possibilitatem autem nec esse sequitur nec necessitas. Liquet ergo, quoniam duo modi sunt possibilium: unum quod iam sequitur necessitatem, alterum quod non sequitur ipsa necessitas. Nam cum dico: Necesse est ut nunc sol moueatur hoc etiam possibile est, cum uero dico: Possibile est me nunc sumere codicem non est necesse. Recte igitur ab Aristotele paulo post dubitabitur, utrum sit illud possibile quod necessitati conueniat. Sed cum ad eadem loca uenerimus, quid sibi ista possibilium similitudo uelit uel quemadmodum discerni possit agnoscemus. Nunc autem quoniam affirmatiuarum propositionum consequentias explicuimus, negatiuarum rursus consequentias exploremus. Harum namque quatuor propositionum, quae fiunt ex esse, ex necesse esse, ex possibile esse uel contingit esse, quatuor negationes sunt id est non esse, non necesse esse, non possibile esse uel non contingere esse. Sed quemadmodum affirmationes contingere esse et possibile esse eaedem /386/ erant secundum significationum similitudinem, ita quoque negationes eaedem sunt. Neque enim discrepat quicquam dicere non possibile est quam si enuntiet non contingit. Consequentiae autem se in affirmatiuis habebant hoc modo, ut necessaries propositiones sequerentur esse aliquid significantes atque possibiles, eas autem quae esse aliquid dicerent eaedem possibiles sequerentur sed neque possibilibus esse aliquid significantes nec necessariae consentiebant. In negatiuis uero e contra est. Negationem enim possibilitatis sequitur et eius quae est esse aliquid significantis negatio et necessariae. Negationem uero necessarii neque eius quod est esse neque eius quod est possibile esse negatio sequitur. Disponantur enim in ordinem omnes hoc modo: Possibile esse Non possibile esse Contingens esse Non contingens esse Esse Non esse Necesse esse Non necesse esse Repetendum igitur breuiter est affirmatiuarum consequentias, ut quemadmodum e conuerso sint in negatiuis euidentius patefiat. Esse sequitur possibilitas et contingentia, possibilitatem uero et contingentiam esse non sequitur, necesse esse uero sequitur et esse et possibilitas et contingentia, possibilitatem autem et contingenham nec esse sequitur nec necessitas. In negationibus uero e contra est. Non posse esse et non contingere sequitur non esse. Quicquid enim non potest esse non est. Non esse autem non posse esse /387/ non sequitur. Quod enim non est non omnino interclusum est ut esse non possit. Nunc ego enim Traiani forum non uideo sed non est necesse ut non uideam. Fieri enim potest ut propius acceders uideam. Rursus non posse esse et non contingens esse nec non esse sequitur nec non necesse esse. Quod enim esse non potest non uidebitur uere dici, quoniam illud non necesse est esse sed potius quoniam illud necesse est non esse. Negationem autem necessitatis, id est non necesse esse, neque non esse sequitur neque non possibile esse. Me enim cum ambulo non necesse est ambulare. Neque enim ex necessitate quisquam ambulat. Nec rursus quod non est necesse id non potest fieri. Quisquis enim ambulat non quidem illi ambulare necesse est sed tamen potest. Atque ideo quod non est necesse esse non omnino interclusum est ut esse non possit. Et de non contingenti eadem ratio est. Diuerso igitur modo quam in affirmationibus negatiua conuersio est. Illic enim necessitatem et essentia et possibilitas sequebatur, essentiam autem possibilitas sed neque possibilitatem essentia uel necessitas nec rursus essentiam necessitas sequebatur. Hic autem non possibile esse et non esse et non necesse esse consequitur. Sed neque non necesse esse non esse sequitur neque utrasque possibilitatis negatio, quae non posse aliquid esse proponit. An magis illud dicendum est, quod sicut se in affirmationibus habet, ita quoque in negationibus, ut Theophrastus /388/ acutissime perspexit? Fuit enim consequentia in affirmatiuis, ut necessitatem et esse consequeretur et possibilitas, possibilitatem uero nec esse nec necessitas sequeretur. Idem quoque penitus perspicientibus in negationibus apparebit. Veniens namque negatio in necessario faciensque huiusmodi negationem quae dicit "non necesse est" uim necessitatis infringit et totam propositionem ad possibile duxit. Quod enim non necesse est esse fracto rigore necessitatis ad possibilitatem perductum est. Sed possibilitatem nec esse sequebatur nec necessitas. Recte igitur fractam necessitatem et ad possibile perductam, cum negatio dicit non necesse esse, nec non esse nec non contingere esse consequitur. Rursus qui dicit possibile esse, si ei disiunctio negationis addatur, tollit possibile et ad necessitatis perpetuitatem negatiua forma totam propositionem reuocat, ut est non possibile. Quod enim non possibile est fieri non potest ut sit, quod autem fieri non potest ut sit necesse est ut non sit. Ergo necessariam quandam uim habet haec propositio in qua dicimus non posse esse aliquid. Sed necessitatem sequebatur et essentia et possibilitas. Non necesse autem esse ad possibilitatem respicit. Recte igitur non necesse esse, quod est iam possibilitatis, sequetur propositionem quae dicit non posse esse, quod est necessitatis. Alii ergo ordines propositionum sunt, uis tamen eadem, ut necessitatem cuncta sequantur, possibilitatem uero necessitas non sequatur. Hic oritur /389/ quaestio subdifficilis. Nam si necessitatem sequitur possibilitas, non necesse autem possibilitati confine est, cur non necesse esse sequatur id quod dicimus non necesse esse? Nam si possibilitas sequitur necessitatem, non necesse autem esse possibilitatem, sequi debet necessitatem id quod non necesse praedicamus. Quae hoc modo dissoluitur: non possibile esse quamquam uim habeat necessitatis, differt tamen a necessitate, quod illud affirmatiuam habet speciem, illud uero negatiuam. Sic etiam possibile esse et non necesse esse differunt eo tantum, quod illud est affirmatiuum, illud uero negatiuum, cum uis significationis eadem sit. Sed necessitatem affirmatio possibilitatis et contingentis sequebatur. Quamquam tamen possibilitatem imitetur eique consentiat id quod dicimus non necesse esse, tamen negatio quaedam est. Recte igitur affirmationem quod est necesse esse non sequitur negatio per quam aliquid non necesse esse proponimus. Et hanc quidem huius solutionem quaestionis Theophrastus uir doctissimus repperit. Nos autem his determinatis ad sequentia procedamus. Sunt enim, ut ipse ait Aristoteles, in his multae dubitationes. Sed totius textus plenissimum sensum primo ponimus. Quod etsi longum est, tamen ne intercisa uideatur esse sententia non grauabor apponere. NAM SI EORUM QUAE COMPLECTUNTUR ILLAE SIBI INUICEM OPPOSITAE SUNT CONTRADICTIONES, QUAECUMQUE SECUNDUM ESSE ET NON ESSE DISPONUNTUR, /390/ UT EIUS QUAE EST ESSE HOMINEM NEGATIO EST NON ESSE HOMINEM, NON, ESSE NON HOMINEM ET EIUS QUAE EST ESSE ALBUM HOMINEM, NON ESSE NON ALBUM HOMINEM SED NON ESSE ALBUM HOMINEM. SI ENIM DE OMNIBUS AUT DICTIO AUT NEGATIO, LIGNUM ERIT VERUM DICERE ESSE NON ALBUM HOMINEM. QUOD SI HOC MODO, ET QUANTISCUMQUE ESSE NON ADDITUR, IDEM FACIET QUOD PRO ESSE DICITUR, UT EIUS, QUAE EST AMBULAT HOMO NON, AMBULAT NON HOMO NEGATIO EST SED NON AMBULAT HOMO; NIHIL ENIM DIFFERS DICERE HOMINEM AMBULARE VEL HOMINEM AMBULANTEM ESSE. QUARE SI HOC MODO IN OMNIBUS, ET EIUS QUAE EST POSSIBILE ESSE NEGATIO EST POSSIBILE NON ESSE, NON, NON POSSIBILE ESSE. VIDETUR AUTEM IDEM POSSE ET ESSE ET NON ESSE; OMNE ENIM QUOD EST POSSIBILE DIVIDI VEL AMBULARE ET NON /391/ AMBULARE ET NON DIVIDI POSSIBILE EST. RATIO AUTEM, QUONIAM OMNE QUOD SIC POSSIBILE EST NON SEMPER ACTU EST, QUARE INERIT EI ETIAM NEGATIO; POTEST IGITUR ET NON AMBULARE QUOD EST AMBULABILE ET NON VIDERI QUOD EST VISIBILE. AT VERO IMPOSSIBILE DE EODEM VERAS OPPOSITES ESSE DICTIONES; NON IGITUR EST ISTA NEGATIO. CONTINGIT ENIM EX HIS AUT IDEM IPSUM DICERE ET NEGARE SIMUL DE EODEM AUT NON SECUNDUM ESSE ET NON ESSE QUAE APPONUNTUR FIERI AFFIRMATIONES VEL NEGATIONEA SI ERGO ILLUD IMPOSSIBILIUS, HOC ERIT MAGIS ELIGENDUM. EST IGITUR NEGATIO EIUS QUAE EST POSSIBILE ESSE NON POSSIBILE ESSE. EADEM QUOQUE RATIO EST ET IN EO QUOD EST CONTINGENS ESSE; ETENIM EIUS NEGATIO NON CONTINGENS ESSE. ET IN ALIIS QUOQUE SIMILI MODO, UT NECESSARIO ET IMPOSSIBILI FIUNT ENIM QUEMADMODUM IN ILLIS ESSE ET NON ESSE APPOSITIONES, SUBIECTAE VERO RES HOC QUIDEM ALBUM, ILLUD VERO HOMO, EODEM QUOQUE MODO HOC LOCO ESSE QUIDEM SUBIECTUM FIT, POSSE VERO ET CONTINGERE APPOSITIONES DETERMINANTES QUEMADMODUM IN ILLIS ESSE ET NON ESSE VERITATEM, SIMILITER /392/ AUTEM HAE ETIAM IN ESSE POSSIBILE ET ESSE NON POSSIBILE. Haec Aristotele subtiliter discutiente illud oportet agnoscere, quod multum differt ipsius possibilitatis uim naturamque definire uel propriae scientiae qualitate concludere et possibilem enuntiationem qualis esse debeat iudicare. Namque in possibilis cognitione illud solum perspicitur, an id quod dicitur fieri possit nuilo extrinsecus impediente casu. Quod etiamsi accidat, nihil de statu prioris possibilitatis. Ipsius possibilis enuntiationis diiudicatio plurimum differt, quod mox poterit ex ipsa de possibilibus enuntiationibus disputatione cognosci. Nam sicut non est idem hominis definitionem respondere quaerentibus et ipsam definitionem alio termino definitionis includere, ita non idem est de possibili enuntiatione et quid ipsum possibile est tractare. Unde fit ut, cum possibile atque contingens idem in significationibus sit, diuersum esse in enuntiatiombus uideatur. Supra namque docuimus possibilitatem et contingentiam eiusdem significationis esse, ut quod contingeret fieri idem esset possibile, quod possibile esset idem quoque contingeret. Sed possibilis enuntiatio non est eadem quae contingens. Neque enim si quis possibilem affirmationem proponat eique opponat contingentem negationem, rectam faciet contradictionem. Si quis enim dicat quodlibet illud esse possibile, alius respondeat negans rem illam contingere, licet quantum in significatione est priorem possibilitatem abstulerit, non tamen est dicenda contradictio, /393/ in qua alii termini in negatione, alii in affirmatione enuntiati sunt. Possibilis enim affirmatio de possibilitate negationem, non de contingentia habere debebit. Idem quoque in contingentibus. Neque enim si quis aliquid contingere dixerit, opponenda illi est possibilitatis negatio, licet idem sit possibile quod contingens. Constat igitur diuersissimam esse rationem modi per se diiudicandi et enuntiationis, quae cum modo et cum qualitate praedicatur. Unde fit ut quamquam idem in significationibus possibilitas et contingentia sint, quasi diuersae ab Aristotele in modorum ordine proponantur. Illud autem ignorandum non est quod Stoicis uniuersalius uideatur esse quo distet possibile a necessario. Diuidunt enim enuntiationes hoc modo: enuntiationum, inquiunt, aliae sunt possibiles, aliae impossibiles, possibilium aliae sunt necessariae, aliae non necessariae, rursus non necessariarum aliae sunt possibiles, aliae uero impossibiles: stulte atque improuide idem possibile et genus non necessarii et speciem constituentes. Nouit autem Aristoteles et id possibile quod non necessarium est et id possibile rursus quod esse necessarium potest. Eodem namque modo non dicitur possibile esse, quod uel ex falsitate in uerum transit aliquando uel rursus ex ueritate in falsum. Ut si quis dicat nunc, quoniam dies est, uerum dixerit, idem si hoc nocte praedicet, falsum est et haec ueritas propositionis in falsum est permutata sic ergo quaedam sunt possibilitates, ut eas et esse et non esse contingat, quae non eodem modo dicuntur quemadmodum illae quae mutabilem naturam non habent, ut hae scilicet quas necessarias dicimus. Ut /394/ si quis dicat solem moueri uel solem possibile esse moueri, haec numquam ex ueritate in falsitatem mutabitur. Sed nunc de Aristotelis Stoicorumque dissensione tacendum est. Illud tamen solum studiosius perquirendum est, quo loco sit ponenda negatio in his propositionibus, in quibus modus aliqui praedicatur, ut quae dicentur esse possibiles enuntiationes. Possibiles, contingentes et necessariae et quaecumque cum modo sunt propositiones illae ueraciter esse dicentur, in quarum significationibus rei de qua prasdicantur subsistendi qualitas inuenitur, ut cum dico: Socrates bene loquitur modus quidam est loquendi Socratem. Ergo sicut in his propositionibus, quaecumque cuiuslibet illius rei subsistentiam promittunt, ad ipsam subsistentiam negatio ponitur (ut cum dicimus "Socrates est", ad esse aptatur negatio, cum negamue "Socrates non est"), ita quoque in his quae modum subsistentiae dicunt ad eum modum ponenda negatio est, qui ad illam subsistentiam uidetur adiectus, ut cum dicimus: Socrates bene loquitur modus ipsius rei est id quod praedicatum est bene: ad hunc igitur modum et qualitatem ponenda negatio est. Possibiles autem propositiones uel contingentes eas esse dicimus, in quibus modus ipse monstratur et potius non esse de modo dicitur sed modus de eo quod est esse. Cum enim dicimus possibile esse, esse quidem quiddam dicimus, quemadmodum autem sit additum est, id est possibile, ut non necessarium neque aliquo alio modo nisi tantum secundum potestatem dicatur. Fit ergo esse /395/ subiectum, praedicatio uero modus uel contingans uel possibilis uel necessarius uel quilibet alius. Atque hae quidem propositiones secundum modum dicuntur, in quibus de substantia nihil ambigitur, de modo autem et qualitate sola tractatur. Sin uero subiciatur quidem modus, praedicetur uero esse, tunc de substantia rei quaeritur non de modo, ut si quis dicat possibile est, ut ipsum possibile in rebus esse pronuntiet, huic propositioni nullus modus adiectus est. Cum enim dicimus possibile esse modum habere, hoc per se ita non dicimus sed particulam propositionis ablatam. Ita enim perspicimus quasi si cum propositione esset iuncta. Quam si cum propria propositione iunxerimus, et quali modo praedicetur apparet. Cum enim dicimus possibile est, ut modum significet, particula propositionis est. Quam si suo corpori adgregemus facientes aliquam propositionem, quid modus ille profiteatur agnoscimus. Age enim id quod dixi possibile est coniungamus aliis praedicamentis atque inde una enuntiatio conficiatur dicamusque Socratem ambulare possibile est. Videsne modum in propositione possibile, ut etiam siue Socrates ambulet siue non ambulet, posse eum tamen ambulare ex ipso propositionis modo quilibet agnoscat? Ita igitur auferentes de toto partem possibilem enuntiationem quasi si tota sit propositio speculamur, ut in his dictionibus fieri solet, quae pluralitatem determinant, ut si dubitemus contra omnis an nullus ponatur an non omnis, ita eas speculemur, quasi si integras propositiones, quas determinationes propositionum /396/ esse manifestum est. Concludenti igitur dicendum est: in his quae modum praedicant omnes aliae res subiectae sunt uel esse uel ambulare uel legere uel dicere uel quicquid aliud cum aliquo modo fieri dicetur, in his autem ubi modus ipse praedicatur, ut integra sit propositio, non enim propositionis, non est cum modo propositio sed ibi tantum de subsistentia modi proponitur. Ut si qui dicat possibile est, quiddam in rebus dicit esse possibile, et rursus contingens est, quiddam in rebus dicit esse quod contingat, et rursus necesse est, esse quiddam dicit in rebus quod sit necesse: hic non de modo sed de solo esse tractatur. Quare quotiens esse quidem subicitur, modus autem praedicatur, ut cum dicimus: Socratem ambulare possibile est ad modum iungenda negatio est, quotiens uero modus subicitur, esse autem praedicatur, ad esse ponenda negatio est. Ut cum dicimus possibile est, quia ita dicimus tamquam si diceremus possibilitas est, et cum dicimus contingere est, ita dicimus tamquam si diceremus contingentia est, ad esse ponenda negatio est dicendumque possibile non est, quod idem ualet tamquam si diceretur possibilitas non est. Eodem quoque modo et de contingentia. Non autem perfecte speculantibus idem semper uideri debet subiectum, quod primo loco reperiri dicitur, idem praedicatum semper, quod secundo loco praedicatur. In quibusdam enim uerum est, in /397/ aliis uero ex significatione potius propositionum colligimus, qui terminus subiectus sit, qui uero praedicatus. Nam cum dico: Homo animal est prius mihi necesse est dicere hominem, post praedicare animal atque ideo subiectum dicitur homo, animal uero praedicatur. In his autem in quibus modus additur sic est: cum dicimus: Socrates bene loquitur idem ualet tamquam si dicamus: Socrates bene loquens est et hic quidem bene prius dictum est, postea uero loquens est et uidetur subiectum quidem esse id quod dictum est bene, praedicatum autem id quod dictum loquens est. Sed hoc falsum est. Et hinc facillime poterit inueniri, quod loquentem quidem esse eum nullus ignorat, quisquis audit Socratem bene loquentem esse, uim autem totius propositionis modus continet. In id enim intendendus est animus, non si loquatur. Hoc enim indubitatum est. Nam qui eum bene dicit loqui, loqui quoque consentit. Quare ad modum intendendus est animus, ad id quod dictum est bene. Socrates enim bene loquitur quod dixit, loqui quidem non sufficit dicere, nisi etiam dicat bene. Continet igitur totam propositionem modus. Sed rursus propositionem continet praedicatio: modus igitur in his propositionibus potius praedicatur. Concludendum igitur uniuersaliter est omnem modorum contradictionem non secundum esse uerbum fieri nec secundum id rursus uerbum quod in se esse contineat sed potius secundum modum. Continere autem in se uerba id quod est esse dicuntur, ut cum dicimus loquitur. Tantundem enim ualet tamquam si dicamus loquens est. Quare quaecumque propositiones quemlibet illum in se retineant modum, /398/ dubitandum non est quin non ad id quod ponit esse negatio iuste applicetur sed potius ad eum modum quo aliquid esse fieriue pronuntietur. Omnis namque cum modo affirmatio talis est, ut non intendere debeat animum auditor ad id quod esse dicitur sed ad id potius quomodo illud esse dicatur. Ut cum dicimus: Socrates bene loquitur non perspiciendum est an loquatur sed illuc potius animi dirigenda intentio est quemadmodum loquatur. Hoc enim uidetur totam continere propositionem. Ergo contra possibile esse non est ea negatio quae dicit possibile non esse sed non possibile esse. Eodem modo et contra eam quae dicit contingere esse non ea quae enuntiat contingere non esse sed potius ea negatio est quae dicit non contingere esse. Idem quoque et in necessariis impossibilibusque modis caeterisque, quae nunc Aristoteles pro solita breuitate transgressus est, faciendum uidetur. Sed quoniam commentationis uirtus est non solum uniuersaliter uim sensus expromere, uerum etiam textus ipsius sermonibus ordinique conectere, ea quae superius confuse dicta sunt nunc per sermonum ipsorum ab Aristotele dictorum ordinem diuidamus. HIS VERO DETERMINATIS PERSPICIENDUM QUEMADMODUM SE HABENT NEGATIONES ET AFFIRMATIONES AD INVICEM HAE SCILICET QUAE SUNT DE POSSIBILE ESSE ET NON POSSIBILE ET CONTINGERE ET NON CONTINGERE ET IMPOSSIBILI ET DE NECESSARIO; HABET ENIM ALIQUAS DUBITATIONES. PERSPICIENDUM, inquit, est de affirmationibus negationibusque, qua /399/ ratione uideantur opponi in his propositionibus, quas quidam modus continet, ut in his quae sunt possibiles uel contingentes uel necessariae uel impossibiles uel uerae uel falsae uel bene uel male uel quicquid aliqua qualitate praedicatur. HABET ENIM, inquit, ALIQUAS DUBITATIONES et quas dubitationes habeat continuo eas subicit. NAM SI EORUM QUAE COMPLECTUNTUR ILLAE SIBI INUICEM OPPOSITAE SUNT CONTRADICTIONES, QUAECUMQUE SECUNDUM ESSE ET NON ESSE DISPONUNTUR. Sensus totus huiusmodi est: in omnibus complexionibus propositionum illa in his oppositio ualet, quaecumque secundum esse et non esse fit. Ut cum dicimus: Homo est huius negatio: Homo non est sed non ea quae dicit: Non homo est Et rursus eius quae proponit: Est albus homo illa negatio est quae dicit: Non est albus homo non ea quae proponit: Est non albus homo Hoc ipsum autem, quoniam eius quae dicit: Est albus homo non est negatio ea quae dicit: Est non albus homo sed potius ea quae dicit: Non est albus homo sic demonstrat: SI ENIM DE OMNIBUS AUT DICTIO AUT NEGATIO, LIGNUM ERIT VERUM DICERE ESSE NON ALBUM HOMINEM. Breuiter dictum est sed ita posse uidetur exponi: propositum, inquit, sit lignum, de quo duae enuntiationes dicantur. Illud tamen nobis manifestum sit de omnibus, si affirmatio uera est, falsam esse negationem, eam scilicet quae contradictorie opponitur, et si uera negatio, falsam affirmationem. Pronuntietur igitur de proposito ligno, quoniam lignum hoc est albus homo. Hoc falsum est. /400/ Si igitur haec affirmatio falsa est, uera debet eius esse negatio. Si igitur ea est negatio affirmationis quae dicit: Est albus homo ea quae negat dicens: Est non albus homo haec negatio uere praedicabitur de ligno dicente quolibet quod lignum hoc est non albus homo. Sed hoc fieri non potest. Perspicue enim falsum est lignum esse non album hominem. Quod enim omnino homo non est nec non albus homo esse potest. Falsae igitur utraeque, et affirmatio quae dicit de ligno quoniam est albus homo et negatio de eo quae dicit quoniam est non albus homo. Quod si sunt falsae utraeque, haec negatio illius affirmationis non est. Quaerenda igitur est alia quae cum ea uerum diuidat atque falsum. Qua in re nulla alia reperietur contra eam quae dicit: Est albus homo praeter eam quae dicit: Non est albus homo Nam si ea dicitur esse affirmationis huius quae dicit: Est albus homo negatio quae enuntiat: Est non albus homo erit ut de ligno de quo affirmatio dicta falsa est uera sit enuntiata negatio eritque de ligno uerum dicere, quoniam lignum hoc est non albus homo sed hoc impossibile est. Constat igitur neque eam propositionem quae dicit: Est non albus homo illius affirmationis esse negationem quae proponit: Est albus homo et eam quae dicit: Non est albus homo negationem esse eiusdem affirmationis quae dicit: Est albus homo Videsne igitur ut prope in omnibus affirmationes et negationes secundum esse uel non esse fiant? Illa enim album quod esse dixit, illa negat album non esse dicens rursus illa dicit hominem esse, illa uero negat dicens hominem non esse et in caeteris eodem modo est. QUOD /401/ SI HOC MODO, ET IN QUANTISCUMQUE ESSE NON ADDITUR, IDEM FACIET QUOD PRO ESSE DICITUR, UT EIUS, QUAE EST AMBULAT HOMO, NON EA QUAE EST AMBULAT NON HOMO NEGATIO EST SED EA QUAE EST NON AMBULAT HOMO; NIHIL ENIM DIFFERT HOMINEM AMBULARE VEL HOMINEM AMBULANTEM ESSE. Nec hoc solum, inquit, in his euenire potest propositionibus, quae secundum esse uel non esse disponuntur sed etiam in his quaecumque uerbis talibus continentur, ut uerba illa uim eius quod est esse concludant, ut est: Homo ambulat ambulat continet in se esse. Idem enim est ambulat quod est ambulans. Ad haec igitur uerba quae in propositionibus esse continent aptanda negatio est. Si enim omnis contradictio secundum esse uel non esse fit, haec autem uerba esse propria significatione concludunt quoniamque uerba haec ita ponuntur tamquam si hoc ipsum esse poneretur, manifestum est ad ea uerba quae esse continent negationem poni oportere ad earum similitudinem propositionum, quae secundum esse et non esse supra dicta ratione sibimet opponuntur. His igitur ante praedictis quid inconueniens ex his possit esse persequitur. QUARE SI HOC MODO IN OMNIBUS, ET EIUS QUAE EST POSSIBILE ESSE NEGATIO EST POSSIBILE NON ESSE, NON, NON POSSIBILE ESSE. VIDETUR AUTEM IDEM POSSE ET ESSE ET NON ESSE; OMNE ENIM QUOD EST POSSIBILE DIVIDI VEL AMBULARE ET NON AMBULARE ET NON DIVIDI POSSIBILE EST. Superius /402/ demonstratum est quemadmodum in his quae complectuntur enuntiationibus secundum esse potius et non esse fierent oppositiones, nunc hoc dicit: si hoc, inquit, in omnibus propositionibus faciendum est, ut earum contradictiones secundum esse et non esse ponantur, et in his quae aliquid possibile esse pronuntiant non ita ponenda negatio est, ut dicat non possibile esse sed potius secundum non esse constituenda est, ut dicatur possibile non esse negationem eius esse quae dicit possibile esse. Sed si hoc dicimus, inquit, affirmatio et negatio contradictoriae uerum inter se falsumque non diuidunt. Omne enim quod potest esse idem etiam potest non esse. Quod enim potest diuidi idem potest non diuidi et quod potest ambulare idem potest et non ambulare. Quae autem sit huiusmodi possibilitas, per quam cum dicitur aliquid fieri posse, illud tamen relinquatur posse non fieri, consequenter explanat dicens: RATIO AUTEM EST, QUONIAM OMNE QUOD SIC POSSIBILE EST NON SEMPER IN ACTU EST, QUARE INERIT EI ETIAM NEGATIO; POTEST IGITUR ET NON AMBULARE QUOD EST AMBULABILE ET NON VIDERI QUOD EST UISIBILE. AT VERO IMPOSSIBILE EST DE EODEM VERAS OPPOSITES ESSE DICTIONES; NON IGITUR EST ISTA NEGATIO. Causa est igitur, inquit, cur id quod posse esse dicitur idem possit non esse, quod omne quod possibile dicimus ita pronuntiamus, ut non semper in actu sit, id est non sit necessarium. Omne namque quod semper in actu est necessarium est, ut sol semper mouetur: itaque illi semper agitur motus. Si quis autem me dicat ambulare posse, quoniam /403/ mihi ambulationis motus non semper agitur et inest mihi aliquotiens non ambulare, inest quoque illud ut uere de me dicatur posse me non ambulare, cum uere pronuntietur posse ambulare. Ergo quaecumque non semper in actu sunt et posse esse et posse non esse recipiunt. Potest igitur et quod est ambulabile, id est quod ambulare potest, non ambulare et quod est uisibile non uideri. Quocirca docetur non esse negationem eius quae dicit posse esse eam quae proponit posse non esse, idcirco quod utraeque sunt uerae in his quae (ut ipse ait) NON SEMPER ACTU sunt. CONTINGIT ENIM unum ex utrisque quae Aristoteles dicit: AUT IDEM IPSUM DICERE ET NEGARE SIMUL DE EODEM AUT NON SECUNDUM ESSE ET NON ESSE QUAE APPONUNTUR FIERI AFFIRMATIONES VEL NEGATIONES, ut aut idem sint affirmatio et negatio sibique consentiant, si secundum esse et non esse in omnibus contradictio fit, ut est in eo quod est posse esse et posse non esse (idem enim utraeque sunt sibique consentiunt et si quis eam dicit contradictionem esse contradictionem sibi consentire dicit), aut certe non in omnibus negationibus secundum esse et non esse ea quae apponuntur fieri affirmationes uel negationes, id est non in omnibus negationibus secundum appositionem esse uel non esse uel eorum uerborum quae esse continent fieri contradictionem. SI ERGO ILLUD, INQUIT, IMPOSSIBILIUS EST, HOC ERIT MAGIS ELIGENDUM. Duo supra posuerat quae ex supra dictis rationibus euenirent: aut unum et idem ipsum esse /404/ dicere et negare simul de eodem, id est ut dictio et negatio idem essent simul de eodem praedicatae sibique consentirent, aut non secundum esse uel non esse fieri contradictionem. Sed uidentur utraque quasi quodammodo inconuenientia esse, quippe cum illud unum etiam impossibile sit, ut affirmatio negatioque consentiant, illud alterum id est non secundum esse et non esse fieri oppositiones inconsentiens sit aliis propositionibus, in quibus hoc modo contradictionem fieri manifestum est. Nunc ergo hoc dicit: quoniam utrumque, inquit, inconueniens est, unum autem ex his erit eligendum, quod minus est impossibile, hoc sumendum est. Minus autem est impossibile, ut secundum esse et non esse non fiant oppositiones. Hoc enim nihil prohibet, illud autem impossibilius, ut affirmatio negatioque consentiant. Hoc igitur erit eligendum potms: has quae cum modo sunt propositiones non eas habere oppositiones, quae secundum esse et non esse fiunt sed potius eas quae ad modum ponuntur. Non autem ita dixit impossibilius est, tamquam si altera impossibilis sit sed ad hoc potius rettulit quod utraeque quasi inconuenientes uidentur, quarum unam etiam impossibilem esse non dubium est. Hinc quoque disponit secundum modum aliquem pronuntiatarum propositionum quae esse negationes ponuntur. Dicit enim: EST IGITUR NEGATIO EIUS QUAE EST POSSIBILE ESSE EA QUAE EST NON POSSIBILE ESSE, negationem scilicet /405/ addens non ad esse uerbum sed ad modum quod est possibile. Eandem quoque rationem dicit esse et in contingentibus. Eius enim quae est contingere esse negatio est non contingere esse. Docet etiam de necessario et impossibili sibi idem uideri. Quae autem natura huius oppositionis sit, licet breuiter, ueracissime tamen expressa est, de qua nos superius diutius locuti sumus. Quod si quis perspicacius intendit, illius intellegentiam loci cum hac gradatim proficiscente expositione communicat. FIUNT ENIM QUEMADMODUM IN ILLIS ESSE ET NON ESSE APPOSITIONES, SUBIECTAE VERO RES HOC QUIDEM ALBUM, ILLUD VERO HOMO, EODEM QUOQUE MODO HOC LOCO ESSE QUIDEM SUBIECTUM FIT, POSSE VERO ET CONTINGERE APPOSITIONES DETERMINANTES QUEMADMODUM IN ILLIS ESSE ET NON ESSE VERITATEM, SIMILITER AUTEM HAE ETIAM IN ESSE POSSIBILE ET ESSE NON POSSIBILE. Appositiones uocat praedicationes. Dicit ergo in his propositionibus, quae praeter aliquem modum dicuntur, praedicantur quidem semper ess e et non es se uel ea uerba quae esse continent, subiciuntur uero res de quibus illa praedicantur, ut album, cum dicimus album est, uel homo, cum dicimus homo est. Atque ideo quoniam in his praedicatio totam continet propositionem ueritatemque et falsitatem praedicatio illa determinat, praedicatur autem esse uel quicquid esse continet, iure secundum esse et non esse contradictiones ponuntur. In his autem, id est in quibus modus aliqui praedicatur, esse quidem subiectum est uel ea uerba quae esse continent, modus autem solus quodammodo praedicatur. /406/ Nam quod dicitur esse solum sine modo aliquo ipsius rei substantia pronuntiatur et quaeritur in eo quodammodo an sit: idcirco esse ponente affirmatione dicit negatio non esse. In his autem in quibus modus aliquis est non dicitur aliquid esse sed cum qualitate quadam esse, ut esse quidem nec affirmatio ambigat nec negatio, de qualitate autem, id est quomodo sit tunc inter aliquos dubitatur. Atque ideo ponente aliquo, quoniam Socrates bene loquitur, non ponitur negatio, quoniam bene non loquitur sed quoniam non bene loquitur, idcirco quoniam (ut dictum est) non ad esse uel ad ea uerba quae es se continent propositio nem totam conficiunt sed potius ad modum intenditur animus audientis, cum affirmatio aliquid esse pronuntiat. Si igitur haec continent totius propositionis uim quod autem propositionis uim continet praedicatur et secundum id quod praedicatur semper oppositiones fiunt, recte solis modis uis negationis apponitur. His autem rationabiliter constitutis illud rursus exsequitur quod non modo contradictio non est posse esse et posse non esse, uerum etiam huiusmodi propositiones, quae cum modis positae, negationem tamen habent ad esse coniunctam, omnino negationes non sunt sed affirmationes. Possunt enim earum negationes aliae reperiri. Ait enim: EIUS VERO QUAE EST POSSIBILE NON ESSE NEGATIO EST NON POSSIBILE NON ESSE. In tantum inquit, non est ulla contradictio eius quae est posse esse et eius quae est posse non esse, ut ea quae dicit /407/ posse non esse non esse negatio sed potius affirmatio conuincatur. Affirmatio autem affirmationi numquam contradictorie opponitur. Docetur autem esse affirmatio ea quae dicit posse non esse, quod eius alia quaedam negatio reperitur, ea scilicet quae dicit non posse non esse. Simulque illud adiungit: cum sint, inquit, huius propositionis quae dicit aliquid posse esse duae quae uideantur esse negationes, ea scilicet quae dicit posse non esse et ea quae proponit non posse esse, hinc agnoscitur quae harum sit contradictoria contra eam quae dicit posse esse affirmationem: quae enim uerum falsumque cum ea diuidit, ipsa eius potius potest esse quam ea quae illi consentit. Ei autem quae est posse esse consentit ea quae dicit posse non esse, ut supra iam docui: ea quae dicit non posse esse si falsa est, uera est ea quae dicit posse esse, haec rursus si falsa est, uera est illa quae enuntiat non posse esse. Diuidunt igitur hae ueritatem falsitatemque, quod in singulis exemplis facillime poterit inueniri. Age enim dicat quis posse me ambulare, ille uerum dixerit, si quis uero dicat non posse me ambulare, mentitus est. Rursus si quis dicat posse solem consistere, mentitur, si quis uero dicat non posse solem consistere, de ipsius nullus ambigit ueritate. Diuidunt igitur ueritatem falsitatemque hae scilicet quae dicunt posse esse et non posse esse, illae uero se sequuntur quae dicunt posse esse et posse non esse. Quae igitur consentiunt, contradictiones non sunt, quae autem ueritatem inter se falsitatemque diuidunt, ipsas contradictiones magis esse /408/ putandum est. Quod per hoc ait: QUARE ET SEQUI SESE INUICEM VIDEBUNTUR. Quae autem propositiones sese sequantur dicit: IDEM ENIM POSSIBILE EST ESSE ET NON ESSE. Cur autem sese sequantur monstrat adiciens: NON ENIM CONTRADICTIONES SIBI INUICEM SUNT. Si enim contradictiones essent, numquam sese sequerentur. Sed quae sint contradictiones declarat dicens: SED POSSIBILE ESSE ET NON POSSIBILE ESSE NUMQUAM SIMUL SUNT. Cur autem numquam simul sint, non tacuit. Ait namque: OPPONUNTUR ENIM. Nam idcirco numquam simul sunt et ueritatem falsitatemque diuidunt, quoniam opponuntur. Docet quoque eius propositionis quae dicit posse non esse illam esse negationem quae proponit non posse non esse. Ex eadem ui ad propositionem transit. Dicit enim: AT VERO POSSIBILE NON ESSE ET NON POSSIBILE NON ESSE NUMQUAM SIMUL SUNT, per quod ostenditur illam esse affirmationem, illam uero negationem. Uniuersaliter enim quaecumque idem de eodem haec ponit, haec aufert, si illa sit affirmatio, illa negatio et nihil aequiuocationis aut uniuersalium determinationis impediat, contradictorie sibimet opponuntur. Caetera iam ita ut ait per se expedita sunt, ut longa expositione non egeant, nisi quaedam in eorum ordine permiscenda sunt, quae id quod per se est lucidum clarius monstrent. Persequitur enim similiter caeteros modos dicens quae propositiones quarum affirmationum non sint negationes et quae sint /409/ et eas, quas negationes non esse dicit, ut affirmationes esse demonstret, alias negationes opponit. SIMILITER AUTEM, inquit, ET EIUS propositionis QUAE EST NECESSARIUM ESSE NON est ea negatio quae dicit NECESSARIUM NON ESSE (haec enim affirmatio est, sicut mox negatione opposita comprobauit) SED POTIUS ea negatio est eius quae est necessarium esse quae dicit NON NECESSARIUM ESSE. Eodem quoque modo cuncta persequitur dicens: EIUS VERO QUAE EST NECESSARIUM NON ESSE, quam supra dixerat non esse oppositam ei quae dicit necessarium esse, illa negatio est quae proponit NON NECESSARIUM NON ESSE. Quaecumque enim negationem ad esse positam habent, illas si cum modo sint affirmationes esse putandas. EIUS VERO QUAE EST IMPOSSIBILE ESSE, NON est ea negatio quae dicit IMPOSSIBILE NON ESSE (non enim ad modum habet negatiuam particulam iunctam) SED potius ea quae dicit NON IMPOSSIBILE ESSE. Hae namque inter se uerum falsumque diuidunt. Illius uero quae ad esse habet negatiuam particulam, quam affirmationem esse manifestum est, id est eius quae dicit IMPOSSIBILE NON ESSE, ea negatio est quae dicit NON IMPOSSIBILE NON ESSE. Concludit etiam breuiter id quod superius demonstrauit dicens: ET UNIVERSALITER VERO (QUEMADMODUM DICTUM, EST) ESSE /410/ QUIDEM ET NON ESSE OPORTET PONERE QUEMADMODUM SUBIECTA, NEGATIONEM VERO ET AFFIRMATIONEM HAEC FACIENTEM AD UNUM APPONERE ET HAS PUTARE OPORTET ESSE OPPOSITAS DICTIONES. Uniuersaliter, inquit, dicimus, sicut supra iam dictum est, in his propositionibus quae modos additos habent esse et non esse subiecta potius fieri, modos uero praedicari atque ideo ad unum quemlibet modum, id est secundum unum, fieri debere affirmationem semper et negationem, ut sicut affirmationem praedicatus modus continet, ita negatiua particula ad modum iuncta totam contineat negationem. Proponit autem eas quas putat esse oppositas dictiones hoc modo: Possibile Non possibile Contingens Non contingens Impossibile Non impossibile Necessarium Non necessarium Quod autem addidit VERUM NON VERUM, ad hoc pertinet ut omnes modos includeret. Vere enim modus quidam est, sicut et bene, sicut uelociter, sicut laete, sicut grauiter, et quicumque modi sunt, hoc modo facienda est contradictio: uerum est, non uerum est non autem non est uerum, uelociter ambulare, non uelociter ambulare sed non illa quae dicit uelociter non ambulare. Concludenti igitur semper ad modum inugenda negatio est. Illae enim semper sibimet opponuntur, ut supra iam dictum est, quae secundum praedicationes habent negatiuas particulas iunctas. Praedicantur autem in his modi, ut supra iam monstrauimus. /411/ Secundum modos igitur in his negatio posita integram uim contradictionis efficiet. Expeditis modorum oppositionibus de consequentia propositionum atque consensu habebitur subtilis utilisque tractatus. Si igitur possibile esse simpliciter diceretur, simplex et facilis propositionum uideretur esse consensus nec quicquam in earum consequentia posset errari: nunc autem quoniam dupliciter dicitur, secundum diuersos modos non eaedem propositionum sunt consequentiae. Quod autem dico tale est. Possibilis duae sunt partes: unum quod cum non sit esse potest, alterum quod ideo praedicatur esse possibile, quia iam est quidem. Prior pars corruptibilibus et permutabilibus propria est. In mortalibus enim Socrates potest esse cum non fuit, sicut ipsi quoque mortales, qui sunt id quod antea non fuerant. Potest enim homo cum non loquitur loqui et cum non ambulat ambulare. Ergo haec pars secundum id dicitur quod non quidem iam est, esse tamen potest. Illa uero alia pars possibilis quae secundum id dicitur, quod iam est aliquid actu, non potestate, utrisque se naturis accommodat, et sempiternis scilicet et mortalibus. Nam quod in sempiternis est esse possibile est, rursus quod est in mortalibus nec hoc a subsistendi possibilitate discedit sed tantum differt, quia id quod in aeternis est nullo modo permutatur et semper esse necesse est, illud uero quod in rebus mortalibus inuenitur poterit et non esse et ut sit non est necesse. Ego namque cum scribo inest mihi scribere, quocirca et scribere /412/ mihi possibile est sed quoniam sum ipse mortalis, non est haec potestas scribendi necessaria: neque enim ex necessitate scribo. At uero cum caelo dicimus inesse motum, nulla dubitatio est quin necesse sit caelum moueri. In mortalibus igitur rebus cum est aliquid et esse potest et ut sit non est necesse, in sempiternis autem quod est necesse est esse et quia est esse possibile est. Cum igitur principaliter possibilis duae sint partes: una quae secundum id dicitur quod cum non sit esse tamen potest, altera quae secundum id praedicatur quod iam est aliquid actu non solum potestate, huiusmodi possibile quod iam sit actu duas ex se species profert: unam quae cum sit non est necessaria, alteram quae cum sit illud quoque habet ut eam esse necesse sit. Nec hoc solius Aristotelis subtilitas deprehendit, uerum Diodorus quoque possibile ita definit: quod est aut erit. Unde Aristoteles id quod Diodorus ait erit illud possibile putat quod cum non sit fieri tamen potest, quod autem dixit Diodorus est id possibile Aristoteles interpretatur quod idcirco dicitur esse possibile, quia iam actu est. Cuius possibilitatis modi duas partes esse docuimus: unam quam necessariam dicimus, alteram quam non necessariam praedicamus. Huius autem non necessariae duae rursus partes sunt: una quae a potestate peruenit ad actum, altera quae semper actu fuit, a quando res illa quae susceptibilis ipsius est fuit. Et illa quidem quae a possibilitate ad actum uenit utriusque partis contradictionis susceptibilis est, ut nunc ego qui scribo ex potestate ad actum ueni et agens possum scribere. /413/ Ante enim quam scriberem erat mihi scribendi potentia sed ex potestate scribendi ueni ad actum scribendi. Quare utraque mihi conueniunt et non scribere et scribere. Possum enim et non scribere, possum et scribere, quae est quodammodo contradictio. Atque ideo quaecumque ex potestate ad actum renerunt, ea et facere possum et non facere et esse et non esse, ut qui loquitur, quia antea potuit loqui quam loqueretur et nunc ideo potest loqui quia loquitur, et potest loqui et potest non loqui. Alia uero quae numquam ante potestate fuit sed semper actu, a quando res ipsa fuit quae aliquid potestate esse diceretur, ad unam rem tantum apta est, ut ignis numquam fuit potestate calidus, ut postea actu calidus sentiretur, nec nix ante frigida potestate, post actu sed a quando fuit ignis actu calidus fuit, a quando nix actu frigida. Quocirca hae potentiae non sunt aptae ad utraque. Neque enim ignis frigus incutere nec nix calidum quicquam possit efficere. Quare facienda a principio huiusmodi diuisio: possibilis alia pars est quae cum non sit esse tamen potest, alia uero quae actu est et ideo possibilis dicitur. Si enim non posset, nec esset omnino. Huius autem possibilitatis quae secundum illum dicitur modum, quod iam est actu, duae partes sunt: una secundum id quod ex necessitate esse dicimus, altera secundum id quod cum sit non tamen esse ex necessitate /414/ aliquid arbitramur. Huius autem non necessariae possibilitatis duae sunt aliae partes: una quae quoniam ex potestate ad actum uenit et esse et non esse recipiet facultatem, altera quae quia numquam actum habere destitit, a quando fuit id quod dicitur ei esse possibile, ad unam tantum partem apta est atque possibilis, eam scilicet quam actus semper exercuit, ut igni calor uel niui frigus uel adamanti durities uel aquae liquor. Sed nullus arbitretur ex necessariae possibilitatis specie esse id quod dicimus numquam potestate fuisse actus quosdam in quibusdam rebus, ut igni calorem. Ipse enim ignis exstingui potest. In illis autem quae necessaria sunt non modo qualitas a subiecta re discedere numquam debet, quod uidetur etiam in igni, a quo sua caloris qualitas non recedit sed etiam illud quod subiecta illa substantia immortalis esse uideatur, quod igni non accidit. Solem enim et caetera mundi huius corpora quae superna sunt et caelestia immortalia Peripatetica disciplina putat atque ideo consentienter sibi dicit solem necessario moueri, quod non modo a sole motus ille numquam recedit sed ne sol ipse esse quidem desinet. His igitur praedictis id ad quod haec praemissa sunt id est consequentia propositionum diligentius exsequenda est. [13] ET CONSEQUENTIAE VERO SECUNDUM ORDINEM FIUNT ITA PONENTIBUS: ILLI ENIM QUAE EST POSSIBILE ESSE ILLA QUAE EST CONTINGERE ESSE, ET HOC ILLI CONVERTITUR, ET NON IMPOSSIBILE ESSE /415/ ET NON NECESSARIUM ESSE; ILLI VERO QUAE EST POSSIBILE NON ESSE ET CONTINGERE NON ESSE EA QUAE EST NON NECESSARIUM NON ESSE ET NON IMPOSSIBILE NON ESSE; ILLI VERO QUAE EST NON POSSIBILE ESSE ET NON CONTINGENS ESSE ILLA QUAE EST NECESSARIUM NON ESSE ET IMPOSSIBILE ESSE; ILLI VERO QUAE EST NON POSSIBILE NON ESSE ET NON CONTINGENS NON ESSE ILLA QUAE EST NECESSE ESSE ET IMPOSSIBILE NON ESSE. CONSIDERETUR AUTEM EX SUBSCRIPTIONE QUEMADMODUM DICIMUS. Haec Aristoteles consentienter his quae nos supra praemisimus addidit de consequentia propositionum. Quae etsi manifesta sunt acute perspicientibus, tamen ne nos nihil huic quoque loco addidisse uideamur breuissima ea expositione percurrimus. Primum uoluit demonstrare, quoniam quaecumque de possibili dicerentur eadem etiam de contingenti dici ueracissime possint atque ideo ait: ILLI QUAE EST POSSIBILE ESSE consequentem esse illam quae dicit aliquid contingere. Et ne in his aliquid discrepans uideretur, adiecit dicens: ET HOC ILLI CONUERTITUR, ut intellegeremus quod esset possibile hoc contingere et quod contingeret illud esse possibile. Quare quae sibi conuertuntur, ea aequalia sunt atque eadem. Quicquid igitur in possibili dici potest, idem in contingenti praedicatur. Haec ergo, id est possibile atque contingens, sequi dixit illas propositiones quae dicerent non impossibile esse et eas quae necessarium negant id est non necesse esse aliquid /416/ praedicant. Ait enim: ILLI ENIM QUAE EST POSSIBILE ESSE ILLA QUAE EST CONTINGERE ESSE, ET HOC ILLI CONVERTITUR, ET EA QUAE EST NON IMPOSSIBILE ESSE ET NON NECESSARIUM ESSE, tamquam si hoc diceret: et possibile est sequitur contingentia et haec utraque sibi conuertuntur sed has sequitur non impossibile esse et non necessarium esse. Hoc quam recte dictum sit neminem latet. Nam quod est possibile esse atque esse contingit, ut sit impossibile non est. Nam si esset impossibile, non diceretur posse esse, quod ut non esset ratio impossibilitatis adstringeret. Ergo id quod potest esse non est impossibile esse. Similiter non est necesse esse id quod posse esse dicitur. Hoc autem idcirco euenit, quia id quod possibile praedicamus ad utramque partem facile uertitur. Nam et ut sit fieri potest et ut non sit. At uero necessitas et impossibilitas in alterutra parte constringitur. Nam quod impossibile est esse numquam potest. Porro autem quod necesse est non esse numquam potest. Ergo id quod negamus impossibile esse consentire facimus possibilitati. Id autem quod negamus necessarium rursus eidem naturae uim possibilitatis adinugimus [ut sit hoc modo dicendum] et ut uerius loquamur, ita dicendum est: quod possibile est et esse poterit et non esse, rursus quod impossibile est esse non potest, quod necesse est non esse non potest. Ergo si impossibilem enuntiationem negationis adiectione frangamus dicentes non impossibile esse, illi partem possibilitatis /417/ adiungimus in qua esse posse aliquid dicitur, sin uero necessariae propositionis rigorem negatione minuamus dicentes non necesse esse, illud euenit ut ad eam partem necessariam propositionem applicemus, quae in possibilitate est, ut possit non esse. Quare possibilitatem sequitur non esse impossibile, idcirco quia quod possibile est fieri potest. Eandem rursus possibilitatem sequitur propositio quae dicit non necesse esse, idcirco quia quod possibile est poterit et non esse. Aliter idem dicimus: quod possibile est non est uerum dicere, quoniam impossibile est, quia fieri potest rursus quod possibile est non est uerum dicere, quoniam necesse est esse. Potest enim quod possibile est esse idem non esse. Quare si de possibilitate impossibilitas et necessitas recte dici non potest, eorum negationes possibilitati consentient, quae sunt non impossibile esse et non necessarium esse. Sed meminisse debemus eandem semper in omnibus de contingenti et de possibili esse rationem, de eo scilicet possibili quod cum adhuc non sit poterit tamen esse aut non esse. Aliam rursus consequentiam dicit hoc modo: ILLI VERO QUAE EST POSSIBILE NON ESSE ET CONTINGERE NON ESSE EA QUAE EST NON NECESSARIUM NON ESSE ET NON IMPOSSIBILE NON ESSE. Propter eandem causam has quoque esse consequential dixit. Illi enim quae est possibile non esse et ei quae est contingere non esse illam consentire ait quae dicat non necesse esse non esse et non impossibile esse non esse. Hoc autem ideo quia quod potest non esse potest et esse et rursus quod contingit non esse contingit et esse. /418/ At uero quod necesse est non esse illud non potest esse, quod autem impossibile est non esse illud non esse nou poterit. Quare a possibili utraeque discrepant. Nam quia possibilitas posse esse aliquid promittit, contrarium sentit ea quae dicit necesse esse non esse. Rursus quia possibilitas habet in se uim, ut id quod potest esse possit et non esse, dissentit ab ea multumque discrepat quae dicit impossibile esse non esse. Quod si propositio quae praedicat necesse esse non esse et rursus quae dicit impossibile es se non esse a possibilitate dissentiunt, recte nimirum harum negationes possibilitati consentire creduntur. Possibiles autem propositiones uoco huiusmodi quae uel in affirmatione uel in negatione possibilitatem aliquam monstrant altera parte non interclusa, ut quae dicit possibile esse aliquid esse ab hac non intercluditur ea per quam dici poterit possibile esse non esse uel si quis dicat possibile aliquid non esse, ab hac rursus non interclusum est, ut esse possit atque ideo affirmationem quae praedicat posse esse possibilem uoco nec minus eam quae dicit aliquid posse non esse. Et in istis propositionibus quas Aristoteles ponit, in quibus dicit possibile non esse, non uideatur ita dicere tamquam si hoc modo pronuntiet, ut uelit intendere aliquid impossibile esse cum dicit possibile non esse. Ita enim hanc propositionem dicit non quo possibilitatem illam auferat sed quo dicat possibile esse aliquid ut non sit. Subaudiendum enim est adiungendumque ad possibile uerbum quod est esse, ut cum /419/ ille dicit possibile non esse nos intellegamus possibile esse non esse, id est possibile esse ut non sit. Tertiam consequentiam ponit hanc in qua consentire dicit ILLI QUAE EST NON POSSIBILE ESSE ET NON CONTINGENS ESSE illam quae dicit NECESSARIUM NON ESSE ET IMPOSSIBILE ESSE. Hoc ita plenum est ut expositione non egeat. Quod enim non possibile est hoc fieri non potest, quod fieri non potest necesse est ut non sit, quod autem necesse est ut non sit ut sit impossibile est. Recte igitur dicitur eam propositionem quae dicit aliquid non posse esse et eam quae dicit non contingere esse consequi illas quae esse cum necesse est negant et quae impossibilitatem affirmant [non est contingens scilicet esse et non necessarium esse]. Reliquam consequentiam, in qua eas propositiones quae dicerent NON POSSIBILE ESSE aliquid NON ESSE ET NON CONTINGERE NON ESSE illas quae proponerent NECESSE ESSE ET IMPOSSIBILE NON ESSE, neque ullam habet obscuritatem. Nam quod non est possibile ut non sit hoc impossibile est ut non sit. Id quod enim dicimus impossibile esse idem ualet tamquam si dicamus non possibile esse. Quod enim facit negatio in ea interpretatione in qua dicimus non possibile, idem facit priuatio in ea in qua dicimus impossibile. Quod autem impossibile est non esse late patet, quia necesse est esse. Ergo et quod non est possibile ut non sit manifestum est quoniam esse necesse est. Idem quoque /420/ et de contingenti dicendum est. Describit autem eas hoc modo, ut non solum mente et ratione capiantur uerum etiam subiectae oculis faciliores intellectu sint. Nos autem, ut sit lucidior explanatio, de his duos facimus ordines. Et in primo quidem eas proposuimus quae praecedunt, in secundo uero eas quae sequuntur, ut sit multa facultas uel per se earum rationes non intellegentibus, ad descriptionem tamen respicientibus, quae quam sequatur agnoscere. PRAECEDENTES: SEQUENTES: Possibile esse Non impossibile esse Contingens esse Non necesse esse Possibile non esse Non necessarium non esse Contingens non esse Non impossibile non esse Non possibile esse Necessarium non esse Non contingens esse Impossibile esse Non possibile non esse Necesse esse Non contingens non esse Impossibile non esse Hac igitur descriptione facta, quid Aristoteles communiter de propositionibus uniuersaliterque tractauerit, nulli sollertius intuenti uidetur ambiguum. Caetera uero quae singillatim de eorum consequentiis disputauit, quoniam defetigari lectores nolumus, sextum uolumen expediet. LIBER SEXTUS INTRODUCTIO /421/ Sextus hic liber longae commentationi terminum ponit, quae quodam magno labore constiterit ac temporis mora. Nam et plurimorum sunt in unum coaceruatae sententiae et duorum ferme annorum spatium continuo commentandi sudore consumpsimus. Neque ego arbitror quibusdam sinistre interpretantibus gloriose factum uideri, ut quod dici breuiter posset id nos ostentatione doctrinae non ad lectorum scientiam potius quam prolixitate ad fastidium tenderemus. Quibus responsum uelim non haec tam mendaciter esse sensuros, si prioris commenti perlegerent breuitatem. Nam neque breuius explicari potuit angustissimorum obscuritas impedita sermonum et quam multa ad plenam libri huius intellegentiam desint agnoscitur. Quid autem utrumque opus legentibus utilitatis exhibeat, hinc facillime mihi uidetur posse perpendi, quod cum hanc secundam editioneni in manus quisquam primum sumpserit rerum ipsarum spatiosa uarietate confunditur, ut qui in maioribus intendere mentem nequit editionis primae breuitatem simplicitatemque desideret. /422/ Quod si quis ad prioris editionis duos libros rector accesserit, sumpsisse sibi ad scientiam quiddam fortasse uidebitur sed cum postremo hanc secundam cognouerit editionem, quam multa in prima ignorarit agnoscit. Nec homines a legendo longum opus labore deterreat, cum nos non impedierit ad scribendum. Sed ne ipsum quoque prooemium tendi longius uideatur, ad Aristotelis seriem et ad ea quae de consequentia propositionum diligenter exsequitur reuertamur. Ea quae communiter uniuersaliterque de propositionibus omnibus et de earum ad se inuicem consequentiis speculanda fuerant in superiori propositionum ipsarum descriptione disposuit nunc uero quae singillatim singulis accidunt diligentissimo tractatu persequitur. Ait enim ita: ERGO IMPOSSIBILE ET NON IMPOSSIBILE ILLUD QUOD EST CONTINGENS ET POSSIBILE ET NON CONTINGENS ET NON POSSIBILE SEQUITUR QUIDEM CONTRADICTORIE SED CONVERSIM; ILLUD ENIM QUOD EST POSSIBILE ESSE NEGATIO IMPOSSIBILIS, NEGATIONEM VERO AFFIRMATIO; ILLUD ENIM QUOD EST NON POSSIBILE ESSE ILLUD QUOD EST IMPOSSIBILE ESSE; AFFIRMATIO ENIM EST IMPOSSIBILE ESSE, NON IMPOSSIBILE VERO NEGATIO. Consequentia propositionum (ut superior descriptio docet) secundum possibile et necessarium facta est. Quam rem illa quoque secuta est, ut et de contingentibus /423/ et impossibilibus propositionibus consequentiisque diceretur. Nam cum contingens recto modo possibili consentiat, impossibile conuerso ordine necessarium est, ut paulo post docebimus. Speculatur ergo de possibili contingenti et impossibili, quemadmodum ad se inuicem uel quas habeant consequentias idque constituit hoc modo dicens: impossibile et non impossi bile sequuntur quidem possibile et non possibile contradictorie quidem sed conuersim. Hoc autem huiusmodi est: scimus affirmationem priuatoriam esse eam quae dicit impossibile esse, huius uero negationem non impossibile esse, rursus affirmationem possibilem eam quae dicit possibile esse, huius negationem quae proponit non possibile esse. Sequitur ergo affirmationem possibilem negatio impossibilitatis. Nam quod possibile est idem est non impossibile. Alioquin si ea quae dicit non impossibile est non sequitur possibilitatem, sequitur eius affirmatio, id est impossibile esse. Erit ergo quod possibile est impossibile, quod fieri non potest. Quod si impossibilitas possibilitatem non sequitur, non impossibile esse sequitur possibilitatem. At uero negationem possibilitatis sequitur affirmatio impossibilitatis. Nam quod non possibile est impossibile est. Eandem enim uim optinet negatio in propositionibus quam etiam priuatio. Et de contingenti eodem modo. Nam quod contingens est illud est non impossibile. Nam si contingens et possibile se sequuntur, possibile uero et non impossibile consentiunt, contingens et non impossibile idem designant. Rursus non contingens /424/ et impossibile idem uideri poterit perspicienti, quod non contingens quidem et non possibile idem sentiunt. Sed non possibile impossibilitati consentit. Quocirca et non contingens quoque impossibile aliquid esse denuntiat. Fit ergo ut affirmatio impossibilitatis contradictionem possibilitatis sequatur sed non ut affirmatio affirmationem, nec ut negatio negationem sed conuersim, id est ut affirmatio negationi, negatio uero affirmationi consentiat. Affirmationem namque quae est possibile es se sequitur negatio impossibilis quae dicit non impossibile esse, negationem uero possibilitatis quae est non possibile esse sequitur impossibilitatis affirmatio quae proponit impossibile esse. Idem quoque et de contingenti dicendum est. Affirmationem namque contingentis sequitur negatio impossibilitatis, negationem uero contingentis sequitur affirmatio impossibilitatis. Omnino enim quicquid de possibilitate proponitur idem de contingentibus iudicatur. Disponantur ergo hoc modo: primum quidem affirmatio impossibilis, contra eam negatio impossibilis, et sub affirmatione impossibili ponantur ex contingentibus et possibilibus, quas ipsa sequitur impossibilitas, sub negatione uero impossibilitatis illae possibilis et contingentis propositiones, quibus ipsa impossibilitatis negatio consentit, hoc modo: /425/ AFFIRMATIO CONTRADICTIO NEGATIO Impossibile esse Non impossibile esse NEGATIO CONTRADICTIO AFFIRMATIO Non possibile esse Possibile esse Non contingens esse Contingens esse Patet ergo ut contradictiones quidem aliis contradictionibus consentiant. Qua in re illud quoque manifestum est, quod affirmationes negationibus, negationes uero affirmationibus consentiunt. Seusus ergo totus talis est, sermonum uero ratio haec est: IMPOSSIBILE, inquit, ET NON IMPOSSIBILE scilicet quod est contradictio duas contradictiones id est ILLUD QUOD EST CONTINGENS ET POSSIBILE ET NON CONTINGENS ET NON POSSIBILE SEQUITUR QUIDEM CONTRADICTORIE (nam una contradictio impossibilis duas sequitur contradictiones, id est contingens et non contingens, possibile et non possibile) sed quamquam contradictionem sequatur alia contradictio, CONVERSIM tamen sibi consentiunt. Nam QUOD EST POSSIBILE ESSE SEQUITUR NEGATIO IMPOSSIBILIA, ut superior descriptio docet, NEGATIONEM VERO possibilis AFFIRMATIO scilicet impossibilis. Nam quod est non possibile consentit ei quod est impossibile. Est autem affirmatio impossibilis ea quae dicit impossibile esse. Et quamquam inuoluta sit sermonum ratio, tamen si quis secundum superiorem expositionem ad ipsius Aristotelis sermones superiores /426/ redeat et quod illis deest ex nostra expositione compenset, sensus planissimus a ratione non denat. NECESSARIUM VERO QUEMADMODUM, CONSIDERANDUM EST. MANIFESTUM QUONIAM NON EODEM MODO SED CONTRARIAE SEQUUNTUR, CONTRADICTORIAE AUTEM EXTRA. NON ENIM EST NEGATIO EIUS, QUOD EST NECESSE NON ESSE, NON NECESSE ESSE, CONTINGIT ENIM VERAS ESSE IN EODEM UTRASQUE; QUOD ENIM EST NECESSARIUM NON ESSE, NON EST NECESSARIUM ESSE. Impossibilis atque possibilis dudum comparatione didicimus, quod affirmationem possibilem impossibilis negatio sequeretur, rursus negationi possibilis impossibilis affirmatio consentiret. Quaerens ergo nunc, quemadmodum possibilium et necessariarum propositionum fiat consequentia, dicit non eodem modo in his euenire quemadmodum in illis euenit quae ex possibilis et impossibilis comparationibus nascebantur. In illis enim contradictiones oppositae contradictiones rursus oppositas sequebantur, ut affirmationem negatio, negationem affirmatio sequeretur. In his autem hoc est in necessariis et possibilibus non eodem modo est sed contrariae quidem sequuntur, contradictoriae uero et oppositae extra sunt et non sequuntur. Et prius quidem quae sint contrariae, quae contradictoriae disponamus. Propositionis enim quae dicit necesse esse ea quae proponit non necesse esse contradictoria est, ea /427/ uero quae dicit necesse esse non esse contraria: ut si quis dicat solem necesse esse moueri, huic est opposita contradictorie solem non necesse esse moueri, contraria uero solem necesse esse non moueri. Possibilem igitur propositionem sequitur contradictio necessarii, contradictionem uero possibilis non sequitur necessitas (quod eueniret si in his sese oppositae sequerentur) sed potius ea quae est contraria necessitati. Age enim propositioni quae dicit possibile esse uideamus quae ex necessariis consentiat. Illa quidem quae dicit necesse esse non ei poterit consentire. Quod enim possibile est esse potest et non esse, quod autem esse necesse est non esse non poterit. Ergo si possibilitatem necessitas non sequitur, sequitur eam necessitatis contradictio. Non sequitur ergo propositionem eam quae dicit possibile esse ea scilicet quae proponit necesse esse: sequitur ergo propositionem possibilem contradictio necessitatis quae proponit non necesse esse. Sed contradictioni possibilis necessitas non consentit. Neque enim dicere possumus, quoniam eam propositionem quae dicit non possibile esse sequatur ea quae proponit necesse esse sed potius contraria necessariae illa quae dicit necesse esse non esse. Nam cum non possibile est, necesse est non esse. Disponantur enim hae scilicet quae se sequuntur et sub his necessaria et quae sit contradictio, quae contrarietas adscribatur. /428/ Possibile Non possibile Non necesse esse Necesse esse non esse CONTRADICTIO CONTRARIETAS Necesse esse Nulli ergo dubium est quin affirmationem possibilis sequatur necessarii negatio, negationem uero possibilis necessarium non sequatur sed potius contrarietas necessarii. Nam cum possibile esse sequatur contradictio necessitatis, quod est non necesse est, contradictionem possibilis quae dicit non possibile esse non sequitur necessitas ipsa sed potius contraria ea scilicet quae proponit necesse esse non esse. Sensus ergo huiusmodi est, talis uero est ordo sermonum: NECESSARIUM VERO, inquit, QUEMADMODUM id est quas habeat consequentias, CONSIDERANDUM EST. Primo quidem definit dicens: MANIFESTUM EST QUONIAM NON EODEM MODO, quo loco subaudiendum est: quemadmodum in his quae sunt possibiles et impossibiles SED CONTRARIAE SEQUUNTUR, CONTRADICTORIAE VERO EXTRA sunt et non sequuntur. Namque contradictionem possibilis necessarii non contradictio sed (ut supra docuimus) contrarietas sequebatur. Non enim contradictio contradictioni in hac necessarii consequentia consentiebat. Sequebatur namque possibilitatem illud quod est non necessarium, non possibile autem sequebatur /429/ ea propositio quae diceret necesse esse non esse, non autem necesse esse. Sed rursus necesse esse non esse et non necesse esse non sunt contradictiones sed non necesse esse quidem negatio necessarii est, illa uero quae dicit necesse esse non esse contraria necessarii. Contra se autem non sunt contradictoriae. Possunt enim in uno eodemque simul inueniri. Quod per hoc ait quod dixit: CONTINGIT ENIM VERAS ESSE IN EODEM UTRASQUE. NAM QUOD EST NECESSARIUM NON ESSE, NON EST NECESSARIUM ESSE ut quoniam necesse est hominem quadrupedem non esse, non necesse est esse hominem quadrupedem. Nam si hoc falsum est, necesse erit hominem esse quadrupedem, cum necesse sit non esse. Quocirca manifestum est, quoniam simul aliquando inueniri possunt non necesse esse et rursus necesse esse non esse propositiones. Quae cum ita sint, contradictiones non sunt. Causam uero reddens cur, cum secundum possibilis comparationem ad contradictiones sit reddita consequentia, non eodem modo in necessariis potuerit euenire, sic dicit: CAUSA AUTEM CUR NON CONSEQUATUR SIMILITER CAETERIS, QUONIAM CONTRARIE IMPOSSIBILE NECESSARIO REDDITUR IDEM VALENS. NAM SI IMPOSSIBILE EST ESSE, NECESSE EST HOC, NON ESSE SED NON ESSE; SI VERO IMPOSSIBILE NON ESSE, HOC NECESSARIUM EST ESSE. QUARE SI ILLA SIMILITER /430/ POSSIBILE ET NON, HAEC E CONTRARIO: NAM IDEM SIGNIFICAT NECESSARIUM ET IMPOSSIBILE SED (QUEMADMODUM DICTUM EST) CONTRARIE. Causa est, inquit, cur consequentia in necessariis ita reddatur, quod necessarium semper impossibili contraria ratione consentit. Nam quod impossibile est esse hoc necesse est non esse, et rursus quod necesse est esse hoc impossibile est non esse. Fit igitur contrarietas quaedam. Nam cum impossibilitas esse habet, necessitas non esse, et cum necessitas esse, impossibilitas non esse. Ergo idem ualet impossibilitas et necessitas non eodem modo reddita sed si necessitas secundum esse, impossibilitas secundum non esse, et si impossibilitas secundum esse, secundum non esse necessitas. Quare idcirco euenit ista contrario modo consensio. Nam ubi est impossibile esse, ibi est necesse non esse sed impossibile esse et non possibile esse consentiunt: igitur non possibile esse et necesse non esse consentiunt. Nulli ergo dubium est idcirco necesse esse non esse sequi possibilis negationem, quoniam impossibilitas quae sequitur possibilis negationem consentit ei quae dicit necesse non esse. Hoc autem ideo quia impossibilitas et necessitas idem ualent (ut dixi) si contrarie proponantur. Quare quod dicitur hoc modo est: CAUSA AUTEM est, inquit, CUR NON CONSEQUATUR SIMILITER CAETERIS, id est quae secundum possibile et impossibile factae sunt, QUONIAM CONTRARIE IMPOSSIBILE NECESSARIO REDDITUR IDEM UALENS, id est contrario /431/ modo reddita et pronuntiata impossibilitas necessitati idem ualet. NAM SI IMPOSSIBILE EST ESSE, NECESSE EST HOC, NON ESSE SED necesse NON ESSE hoc est quod impossibile est esse. Nullus ergo dixerit quoniam esse necesse est sed potius quoniam necesse est non esse, tamquam si ita dixisset: nam si impossibile est esse, necesse est hoc non esse sed non putandum est quoniam impossibile est esse hoc est quod necesse est esse. Quod si rursus impossibile est non esse, hoc necesse est esse. Conuersim igitur et contrarie impossibilitas necessitati redditur idem ualens [id est contrario modo reddita et pronuntiata impossibilitatis necessitati]. Quod si impossibilitas ad possibile simili contradictione et contradictionum conuersione consequentiam reddit, idem autem ualet impossibilitas et nesessitas contrarie praedicata, nulli dubium est quin recte hic contraria et non opposita fuerit consequentia. An certe ita exponendum est: quoniam in consequentia impossibilis et non impossibilis ad eas quae proponebant possibile et non possibile eam quae est non possibile ea quae dicit aliquid esse impossibile sequebatur, contrarie uero impossibile idem ualet quod necessarium, manifestum est quoniam, si similiter se habet, id est eo modo quo dictum est, impossibile ad consequentiam possibilis et non possibilis, impossibile uero ei quod est non possibile consentaneum sit, id quod e contrario idem ualet, id est necessarium non esse, id sequi eam propositionem quam etiam impossibilitas /432/ sequebatur. Est autem contrarie idem ualens impossibilitati ea quae est necessarium non esse sequiturque impossibilitas eam propositionem quae est non possibile esse: et necessarium non esse igitur sequitur eam quae est non possibile esse, ut sit sensus hic: quoniam impossibile necessario idem potest e contrario, similiter uero sese habet, id est eo modo quo dictum est, impossibilis consequentia ad eas quae sunt possibile et non possibile * * * AN CERTE IMPOSSIBILE SIC PONI NECESSARII CONTRADICTIONES? NAM QUOD EST NECESSARIUM ESSE, POSSIBILE EST ESSE, NAM SI NON, NEGATIO CONSEQUETUR; NECESSE ENIM AUT DICERE AUT NEGARE. QUARE SI NON POSSIBILE EST ESSE, IMPOSSIBILE EST ESSE: IMPOSSIBILE IGITUR EST ESSE QUOD NECESSE EST ESSE, QUOD EST INCONVENIENS. AT VERO ILLUD QUOD EST POSSIBILE ESSE NON IMPOSSIBILE ESSE SEQUITUR, HOC VERO ILLUD QUOD EST NON NECESSARIUM ESSE. QUARE CONTINGIT QUOD EST NECESSARIUM ESSE NON NECESSARIUM ESSE, QUOD EST INCONVENIENS. AT VERO NEQUE NECESSARIUM ESSE SEQUITUR POSSIBILE ESSE NEQUE NECESSARIUM NON ESSE; ILLI ENIM UTRAQUE CONTINGIT ACCIDERE, HORUM AUTEM UTRUMLIBET VERUM FUERIT, NON ERUNT ILLA VERA. SIMUL ENIM POSSIBILE ESSE ET NON ESSE; SIN VERO NECESSE ESSE VEL NON ESSE, NON /433/ ERIT POSSIBILE UTRUMQUE. RELINQUITUR ERGO NON NECESSARLUM NON ESSE SEQUI POSSIBILE ESSE. HOC ENIM VERUM EST ET DE NECESSE ESSE. HAEC ENIM FIT CONTRADICTIO EIUS QUAE SEQUITUR NON POSSIBILE ESSE; ILLUD ENIM SEQUITUR IMPOSSIBILE ESSE ET NECESSE NON ESSE, CUIUS NEGATIO NON NECESSE NON ESSE. SEQUUNTUR IGITUR ET HAE CONTRADICTIONES SECUNDUM PRAEDICTUM MODUM ET NIHIL IMPOSSIBILE CONTINGIT SIC POSITIS. Superius quidem propositionum facta conuersio est ita, ut possibilem propositionem necessarii negatio sequeretur. Atque his ita positis non euenit, ut contradictio contradictionem sequeretur nec ut conuerso modo sequeretur, quod in illis scilicet eueniebat in quibus possibilium et impossibilium sequentia considerabatur, quoniam contradictio necessarii, quod est scilicet non necessarium esse, sequebatur possibilem propositionem, possibilis uero contradictionem non consecuta est necessitas sed contrarium necessitatis. Hoc permutare uolens intendit ita constituere consequentias, ut simili modo contradictio quidem contradictioni consentiat sed conuersim. Hoc autem hac ratione disponit. Dicit enim: erraui fortasse quod necessarii et possibilis consequentiam ex possibili inchoaui et non ex necessario, ut eius hoc consensionem metiretur. Posuit enim praecedens /434/ possibile esse eique sicut consentiens non necessarium esse. Et haec quidem superius. Nunc autem conuertit et dicit: an fortasse, inquit, errore lapsi ita has consequentias constituimus, ut primo poneremus possibile esse, huic autem adiungeremus uelut consequens necessarii negationem quae diceret non necesse esse? Ac potius illud uerum est, ut posito prius necessario necessitati possibilitas consentiens subsequatur? Videtur enim omnem necessariam propositionem possibilitas subsequi. Quod si quis neget, illi confitendum est, quoniam negatio possibilis sequitur necessitatem. In omnibus enim aut affirmatio aut negatio est. Ergo si necessariam propositionem non sequitur possibilitas, possibilitatis negatio consequitur. [Ut ita dicatur] ergo recta consequentia ita dicit: quod necesse est esse non possibile est esse. Sed dudum dictum est, quod ei propositioni quae proponeret non possibile esse impossibilitas consentiret. Sed non possibile esse consequitur necessitatem, et impossibilitas igitur consequitur necessitatem. Erit itaque recta propositionum consequentia: si necesse est esse, impossibile est esse. Sed hoc fieri non potest. Si igitur impossibilitas non sequitur necessitatem, sequitur autem propositio quae aliquid non posse esse denuntiat impossibilem propositionem, necessariae propositioni possibilitatis negatio quae est non possibile esse non consentit. Quod si haec necessariae enuntiationi non consentit, consentiet affirmatio. Necessitatem igitur possibilitas consequitur. /435/ Erit ergo recta propositionum consequentia hoc modo: si necesse est esse, possibile est esse. Sed rursus alia nobis ex his impedimenta nascuntur. Nam si quis dicat necessitati propositionem possibilem consentire quoniam possibilitati ea propositio quae dicit non impossibile esse et rursus ea quae enuntiat non necesse esse consentit, quod superior ordo praedocuit, erit ut necessariae propositioni consentiat ea quae dicit non necesse esse. Erit igitur recta consequentia: si necesse est esse, non necesse est esse. Sed hoc rursus est impossibile. Quod si ita est, aliquid in possibilis consequentiis propositionum permutandum est, ut possit ipsa sibi ratio consentire. Aut igitur illud primo inconuenienter dictum est, quod necessarii negatio affirmationem possibilem sequeretur, ut ea quae est non necesse esse sequatur eam quae dicit possibile esse uel certe illud non recte sensimus ad possibilem propositionem necessarium consentire. Quod quia perabsurdum est (nullus enim dixerit necessitati possibilitatem esse contrariam: euenit enim quod necesse est' hoc fieri non posse) rectaque est haec consequentia: si necesse est, possibile est, fit ut potius necessarii negatio propositionem possibilem non sequatur. Sed cum haec dicuntur, illud intellegi placet, quod necessitatem possibilitas sequatur, ut id quod necesse est, hoc dicatur esse possibile, illud autem quod per se possibile est non modis omnibus sit necesse. Nam si necesse est, fieri non potest ut non sit, quod uero possibile est, et non esse potest. Igitur quod possibile /436/ est non est necesse. Dico autem quia neque ea propositio sequitur possibilitatem, quae necessitati omnino contraria est. Est namque necessariae propositioni contraria ea quae dicit necesse est non esse. Hanc possibilitati consentire nullus impellet. Nam quod necesse est non esse, illud non potest esse, quod autem possibile est, et esse et non esse potest. Necessitas ergo propositionis quae secundum esse praedicatur idcirco non sequitur possibilitatem, quoniam possibilitas quidem et non esse potest, necessitas uero quae secundum esse est non esse non potest. Rursus necessitas quae secundum non esse praedicatur a possibilitate differt eamque non sequitur, quod necessitas ea quae secundum non esse dicitur non potest esse, possibile uero et esse et non esse potest. Quid igitur ut neque opposita negatio necessarii possibilitatem sequatur, quae non necesse esse proponit, neque ipsa necessitas affirmandi quae dicit necesse esse neque huic contraria quae dicit necesse esse non esse? Sed in his quatuor uidebuntur. Est enim necessaria affirmatio quae dicit necesse esse, huic opposita est ea quae praedicatur non necesse esse, rursus contraria necessitati affirmatio est quae dicit necesse est non esse, huic opponitur ea quae proponit non necesse est non esse, quod subiecta docet subscriptio: Necesse est esse Non necesse est esse Necesse est non esse Non necesse est non esse Si igitur neque ea quae dicit necesse est esse neque huic opposita quae proponit non necesse est esse nec necessitati contraria, cuius sententia est quoniam /437/ necesse est non esse, possibilitati consentit, restat ut ei consentiat quarta quae dicit non necesse est non esse, quae scilicet quarta aliquatenus etiam ipsi necessitati consentit, necessitas uero possibilitati minime. Omne enim quod necesse est esse et possibile est esse et ut non sit non est necesse. Idcirco autem haec propositio quae dicit non necesse est non esse necessitati consentit, quia necessitati quidem contraria est ea quae dicit necesse est non esse, haec uero opposita est huic propositioni quae dicit necesse est non esse, ea scilicet quae proponit non necesse est non esse: quare consentiet ei propositio quae contraria est sibimet oppositae affirmationi. Quod si quis attentius inspicit et ad supra scriptum omnino reuertitur, facile cognoscit. Si igitur possibile est (ut dictum est) sequitur ea propositio quae dicit non necesse est non esse, negationem possibilis sequitur huic opposita quae dicit necesse est non esse eritque huiusmodi consequentia: si possibile est, non necesse est non esse, rursus si non possibile est, necesse est non esse. Reuersa est igitur illa consequentia quae contradictorie quidem fiebat sed conuersim, sicut supra de possibilibus dictum est. Hic namque affirmationem possibilem negatio sequitur quae necessarium quidem destruit sed id quod ad non esse ponitur, ea scilicet quae dicit non necesse est non esse, rursus negationem possibilis affirmatio sequitur necessaria quae secundum non esse ponitur. Est igitur hic quoque eadem conuersio, ut contradictio quidem contradictionem sequatur sed conuersim, ut affirmatio negationi, negatio uero affirmationi conueniat. Melius uero hoc si sub /438/ oculos caderet liquere credidimus atque ideo apertissime sententiam rei subiectae dispositionis nos ordo commoneat. Affirmatio possibilis Negatio possibilis oppositae secundum esse: secundum esse: Possibile esse Non possibile esse Negatio necessaria Affirmatio necessaria secundum non esse: secundum non esse: Non necesse est non esse Necesse est non esse Omnis quidem sententia est talis, ordo autem sermonum huiusmodi est: postquam dixit de possibilium et impossibilium consequentia, quod contradictiones quidem contradictionibus conuenirent sed conuersim, id est quod affirmatio negationi, negatio uero consentiret affirmationi, haec eadem, inquit, consequentia quemadmodum in necessariis euenit, uidendum est. Speculatus igitur et de necessariis idem non repperit. Nam cum dixisset necessarii negationem consentire possibilitati, affirmatio necessaria negationi possibilitatis non consensit. Eiusdem rei reddens causas illud arguit quod impossibilitas necessitati idem ualeret contrarie reddita. Quam rem emendare uolens ita dixit: AN CERTE, inquit, IMPOSSIBILE EST SIC PONI NECESSARII CONTRADICTIONES? Ut negationem scilicet necessarii possibilitati consentire diceremus. Addit autem dubitationem quandam, quae ita sese habet. NAM QUOD EST, inquit, NECESSARIUM ESSE, illud sine dubio POSSIBILE EST ESSE. NAM SI NON, id est si quod necessarium est possibile non est, NEGATIO possibilitatis CONSEQUITUR. NECESSE EST ENIM in omnibus rebus AUT DICERE id est affirmare AUT CERTE NEGARE. In omnibus namque rebus aut affirmatio uera est aut negatio. QUARE SI NON POSSIBILE EST ESSE, id est si hoc est non possibile esse [quod impossibile est, fiet id] quod necessarium est esse, sequitur autem propositionem quae dicit non possibile est esse illa quae proponit IMPOSSIBILE EST ESSE, fit aliquid impossibile ut dicatur: IMPOSSIBILE IGITUR EST ESSE ID QUOD NECESSE EST ESSE. Sed hoc inconueniens est. Ergo hic docuit, quod necessitatem possibilitas sequeretur. Nunc autem aliud addit: quoniam supra dixit possibili propositioni necessariae affirmationis negationem consentire, nunc de eadem re dubitationem dicens: AT VERO ILLUD QUOD EST POSSIBILE ESSE NON IMPOSSIBILE ESSE SEQUITUR. Nam quod possibile est, hoc non est impossibile sed quod non est impossibile esse non necesse est esse. Ergo si non impossibile esse sequitur possibilitatem, non impossibilitatem autem sequitur id quod dicitur non necessarium esse sequiturque possibilem propositionem id quod dicimus non necessarium /440/ esse, nulli dubium est quin, si necessitatem possibilitas sequitur, sequatur affirmationem necessariam negatio necessariae. QUARE CONTINGIT QUOD EST NECESSARIUM ESSE id ipsum NON NECESSARIUM ESSE. QUOD EST INCONVENIENS. Constat ergo quoniam affirmationem possibilem non sequitur opposita negatio necessariae affirmationi, idcirco quod illud remouendum est: aut, quod supra diximus, ne sequatur possibilem affirmationem negatio necessariae, aut ne necessitatem possibilitas sequatur. Quod quia fieri nullo modo potest, illud est remouendum, ne possibilitatem necessitati opposita negatio subsequatur. Igitur ea quae dicit non necesse est esse non sequitur possibilitatem. Et quia haec omnia in medio tacuerat, supra dictis addit: AT VERO NEQUE NECESSARIUM ESSE SEQUITUR POSSIBILE ESSE, hoc scilicet sententiae includens possibilitati non consentire necessarium, nec hoc solum sed NEQUE illud quod dicimus NECESSARIUM NON ESSE. Hoc ut tractatum sit ipse planius monstrat. ILLI ENIM id est possibili UTRAQUE CONTINGIT ACCIDERE et esse scilicet et non esse, HORUM AUTEM, id est necessarii secundum esse et necessarii secundum non esse, UTRUMLIBET VERUM FUERIT, NON ERUNT ILLA VERA. Hoc ipse exponit. De possibili enim utroque ita dicit: SIMUL ENIM POSSIBILE EST ET ESSE ET NON ESSE (hoc est ergo quod ait: ILLI ENIM UTRAQUE CONTINGIT ACCIDERE); SIN VERO, INQUIT, NECESSE EST ESSE /441/ VEL NON ESSE, id est si non potest non esse et non poterit esse, NON ERIT POSSIBILE UTRUMQUE, ut si esse necesse est, non poterit non esse uel si non esse necesse est, non poterit esse. Tres igitur propositiones non necesse esse, necesse esse, necesse esse non esse possibilitatem non sequuntur. RELINQUITUR ERGO id est ut quarta propositio, quae opponitur necessario secundum non esse affirmatur, possibilitatem sequatur, id est NON NECESSARIUM NON ESSE SEQUI POSSIBILE ESSE. Sed quia possibile consentit necessario, haec quoque necessario consentit. Namque hoc est quod dixit: HOC ENIM VERUM EST ET DE NECESSE ESSE. Nam quod necesse est, non necesse est ut non sit. Haec igitur propositio quae dicit non necesse est non esse contradictio est eius affirmationis quae sequitur negationem possibilitatis eam scilicet quae dicit non possibile esse. Nam cum affirmationem eam quae est scilicet possibile esse sequatur necessarii secundum non esse negatio ea quae proponit non necesse est non esse, negationem possibilis eam scilicet quae proponit non possibile est esse sequitur affirmatio necessaria secundum non esse quae dicit necesse est non esse, quam eandem quae proponit non possibile esse, quae est scilicet negatio possibilitatis, impossibilis affirmatio sequitur quae proponit impossibile esse. Hoc est ergo quod ait: HAEC ENIM FIT CONTRADICTIO EIUS QUAE SEQUITUR ID QUOD EST NON POSSIBILE ESSE. Nam cum possibilem affirmationem sequatur necessariae secundum /442/ non esse negatio quae dicit non necesse est non esse, haec necessaria secundum non esse negatio contradictio est eius quae sequitur negationem possibilitatis. ILLUD ENIM, id est negationem possibilitatis, SEQUITUR ID QUOD EST IMPOSSIBILE. Nam cum negatio possibilitatis sit quae dicit non possibile esse, hanc sequitur ea quae dicit impossibile est esse, cui consentit ea quae dicit necesse esse non esse. Sequitur igitur possibilis propositionis negationem ea quae dicit necesse esse non esse, cuius est contradictio ea quae dicit non necesse esse non esse. Fit ergo hic quo que ut contradictio contradictionem sequatur sed conuersim. Quod ait per hoc cum dixit: SEQUUNTUR IGITUR ET HAE CONTRADICTIONES SECUNDUM PRAEDICTUM MODUM eum scilicet, ut affirmatio negationem, negatio uero sequatur affirmationem, et nihil quidem erit uel inconueniens uel impossibile ita positis consequentiis, ut affirmationem quidem possibilem negatio necessarii secundum non esse sequatur, negationi uero possibilis affirmatio necessaria secundum non esse consentiat. Quibus explicitis alias rursus adicit dubitationes. Sopra namque consequentias ita disposuit, ut praecedens necessarium possibilitas sequeretur, nunc de eodem ipso ambigit. Siue enim quis ponat consentire necessario possibile, siue quis neget, utrumque uidetur incongrnum, quoniam si quis neget possibilitatem /443/ necessitati congruere, is dicit quoniam possibilitatis negatio necessariae propositioni conueniet. Si quis enim abnuat propositioni quae dicit aliquid necesse esse consentire eam quae proponit possibile esse, is illud abnuere non potest, quia negatio possibilitatis necessitati consentiat, eritque integra consequentia: si necesse est esse, non possibile est esse, quandoquidem illa falsa est consequentia quae dicit: si necesse est esse, possibile est esse. Quod si hoc fieri non potest, ut possibilitatis negatio necessariae consentiat affirmationi, illud uerum est affirmationem possibilem necessariae conuenire. Sed in hoc quoque maior inerit difficultas. Omne namque quod possibile est esse, possibile est et non esse. Sed si possibilitas necessitatem sequitur, erit id quod necesse est ut possit esse et possit non esse secundum naturam scilicet possibilitatis, quae ipsi conuenit necessitati. Sed hoc impossibile est: non igitur possibilitas sequitur necessitatem. Quod si possibilitas necessitatem non sequitur, negatio possibilitatis sequitur, ea scilicet quae est non possibile esse, euenientque ea rursus incommoda, quae dudum cum eum locum tractaremus expressimus. Quod si quis possibilitatis non uelit esse negationem eam quae dicit non possibile esse sed potius eam quae dicit possibile esse non esse, quamquam ille non recto ordine affirmationem negationi accommodet dictumque supra sit, quotiens cum modo propositiones dicuntur ad modos ipsos potius negationem poni oportere quam ad uerba, dandae tamen manus sunt, ut cum eo quoque concesso, quod ad defensionem /444/ utile aliquibus uideri possit, argumentationis falsam sententiam fregerimus, penitus atque altius sit ueritas constituta. Sit ergo haec negatio possibilitatis quam ipsi uolunt, id est ea quae dicit possibile esse non esse sed haec quoque necessitati non conuenit. Si quis enim dicat quoniam possibile esse necessarium non sequitur, sequitur mox possibilis contradictio necessitatem. Quod si quis contradictionem possibilis ponat eam quae dicit possibile esse non esse eaque necessitati consentire putatur, erit secundum eum recta consequentia: si necesse est esse, possibile est non esse sed hoc fieri non potest. Quod enim necesse est esse non potest non esse. Si igitur possibilitas non sequitur necessitatem (erit enim quod necesse est contingens, possibile namque et contingens idem ualet), negationes possibilitatis, siue ea quae dicit non possibile esse, siue ea cuius sententia est possibile esse non esse, necessitati conuenient. Sed utrumque impossibile est. Quod si haec non sequuntur, sequitur ea quae est earum affirmatio, id est possibilitas. Sed hoc quoque fieri non potest, ut saepius supra monstraui. Haec ergo huiusmodi quaestio in sequenti ordine ab ipso resoluitur. Nunc quoniam quaestionis supra dictae talis sensus est, uerba ipsa sermonumque ordo uideatur. Ait namque ita: DUBITABIT AUTEM, inquit, ALIQUIS, SI ILLUD QUOD EST NECESSARIUM ESSE POSSIBILE ESSE SEQUITUR, /445/ id est si necessitati possibilitas consentit. NAM SI NON SEQUITUR, id est si neget aliquis ut possibilitas necessitatem sequatur, CONTRADICTIO CONSEQUITUR, possibilitatis scilicet contradictio. Nam quod possibilitas non sequitur, contradictio possibilitatis sequitur, ea scilicet quae dicit non possibile esse. Et praetermisit quod ex his esset impossibile. Hoc autem est ut, si necessitatem possibilitas non sequatur et contradictio possibilitatis consentiat, sit recta consequentia: si necessarium est esse, non possibile est esse, quod est inconueniens. ET SI QUIS NON HANC DICAT ESSE CONTRADICTIONEM, id est si quis neget possibilitatis contradictionem esse quae dicit non possibile esse, illud certe ei NECESSE EST DICERE quod possibilitatis contradictio ea sit quae dicit POSSIBILE esse NON ESSE. SED UTRAEQUE FALSAE SUNT DE NECESSE ESSE. Nam quod necesse est, fieri non potest ut non possibile sit, et rursus quod necesse est, fieri non potest ut possibile sit non esse. RURSUS IDEM VIDETUR ESSE POSSIBILE INCIDI ET NON INCIDI. Possibilitas enim affirmationi negationique communis est. Namque ET ESSE ET NON ESSE potest quod possibile esse dicitur. HOC AUTEM FALSUM est, id est de necessario praedicari. Necessarium namque si est, non esse non poterit; si non est, nulla ratione contingit. Quod si quis dicat quoniam possibilitas necessitatem sequitur, eadem possibilitas consentit contingenti et ERIT NECESSE ESSE CONTINGERE NON ESSE, id est erit contingens id quod necesse /446/ esse praedicatur. Nam si quod possibile est potest non esse, quod autem potest non esse contingit ut non sit, non dubium est quin, si necessitatem possibilitas sequitur, sequatur eam quoque et contingentia. Sed, contingens possumus dicere in negatione, ut dicatur contingit non esse: est igitur quod necesse est esse contingens non esse. HOC AUTEM FALSUM EST. Atque hic quidem ordo sermonum est, ut in aliis fere omnibus perplexus atque constrictus: alias enim similitudo enuntiationum, alias id quod deest implicitam reddit obscuramque sententiam. Quod si quis Aristotelis uerbis seriem nostrae expositionis adnectat et quod illic propter similitudinem confusum est per expositionis nostrae distinctionem ac separationem disgreget, quod uero in Aristotelis sermonibus minus est hinc compenset, sententiae ratio totius elucebit. Nunc ergo quoniam proposuit quaestionem, eam continenter exsequitur his uerbis: MANIFESTUM AUTEM QUONIAM NON OMNE POSSIBILE VEL ESSE VEL AMBULARE ET OPPOSITA UALET SED EST IN QUIBUS NON SIT VERUM, ET PRIMUM QUIDEM IN HIS QUAE NON SECUNDUM RATIONEM POSSUNT, UT IGNIS CALFACTIBILIS ET HABET UIM IRRATIONABILEM. ERGO SECUNDUM RATIONEM POTE, STATES IPSAE EAEDEM PLURIMORUM ETIAM CONTRARIORUM. IRRATIONABILES VERO NON OMNES SED QUEMADMODUM DICTUM EST, IGNEM NON EST POSSIBILE /447/ CALEFACERE ET NON, NEC QUAECUMQUE ALIA SEMPER AGUNT. ALIQUA VERO POSSUNT ET SECUNDUM IRRATIONABILES POTESTATES SIMUL QUAEDAM OPPOSITA. SED HOC QUIDEM IDCIRCO DICTUM EST QUONIAM NON OMNIS POTESTAS OPPOSITORUM EST NEC QUAECUMQUE SECUNDUM EANDEM SPECIEM DICUNTUR. Cum de possibilis et necessarii consequentia dubitasset cumque si possibilitas necessitati consentiret, quod erat incommodum, uel si possibilitas rursus necessitatem sequeretur necessitas ipsa cui possibilitas consentiret in se et esse et non esse susciperet, nunc incongruentem ambiguitatem rationabili argumentatione dissoluit dicens. Non uere illud metui, ne possibilitas necessitatem sequens ipsam naturam necessitatis atque rigorem frangeret, ut id quod necesse esset in contingentiam permutetur neque enim, inquit, omne quod possibile est esse et possibile est non esse. Sunt enim plura quae unam tantum uim continent et ad negationem nullo modo sint apta, ut in his possibilitatibus quas irrationabilis actus efficit. Nam cum sit possibile ignem calefacere, non est possibile ut non calefaciat. Quare haec potestas non potest opposita. Si qua enim potestas opposita potest, illa et esse potest et non esse et facere et non facere, quae uero non potest opposita, unam /448/ rem tantum potest, quae affirmationem tantum dat, negationem uero repudiet. Si quis ergo ponat possibilitatem necessitati consentire, non idcirco iam necesse est ipsam necessitatem in contingentiam uerti, cui contingenti scilicet possibilitas consentit. Non enim, inquit, omne possibile utrumque potest, id est et posse esse et posse non esse, atque ideo non omne possibile contingentiae consentit. Docet autem hoc his modis: IN HIS, inquit, QUAE NON SECUNDUM RATIONEM POSSUNT, possibilitas quae esse dicitur non ualet opposita, ut ignem calefacere irrationale est. Nulla onim ratio est cur ignis calefaciat: omnium namque quae naturaliter fiunt nulla ratio est. Ergo haec quorum potestas irrationabilis est non possum opposita, ut ignis non potest calefacere et non calefacere. Si enim utrumque possint, opposita possum. Calefacere enim et non cale. Facere opposita sunt. Cum ergo irrationabiles potestates et opposita agendi non habeant facultatem, illa quae secundum rationem fiunt ad oppositorum aecum actuary poterunt retineri, ut quicquid ex uoluntate et ratione conceptum est ad utrumque ualeat, medicinam mihi exercere et possibile est et possibile non est uel rursus ambulare. Quod enim quisquis animi ratione uel appetentia uult, hoc ex ratione uenire dicitur. Et in his omnibus illa potestas est quae ad utrumque ualeat, id est et ad affirmationem et ad negationem, ut sit scilicet et non sit. In his autem quae sunt /449/ irrationabilia, licet in solis euenire possit, ut ea potestas quae dicitur non etiam possit opposita, tamen non omnis irrationabilis potestas opposita non potest, ut aqua et friget et humida est: ergo et frigescere potest facile et humectari sed eadem permutata in calidam potest frigescendi non habere uim, cum non possit humectandi amittere potestaten, dum aqua sit. Quocirca non omnis potestas opposita ualet sed ualet quidem opposita potestas ea quae secundum rationabiles motus ualuit, illa uero potestas quae opposita non ualet in solis irrationabilibus inuenitur, licet non in omnibus. Sunt enim irrationabiles potestates quae utrumque possint, ut id quod dictum est de aquae frigore. Et tota quidem sententiae uis talis est, nunc quis sermonum ordo sit explicetur. MANIFESTUM, inquit, est QUONIAM NON OMNE POSSIBILE VEL ESSE VEL AMBULARE ET OPPOSITA UALET. Quod ita dictum esse manifestum est, non ut putaremus quoniam omne quod ambulare potest uel quod esse potest non possit opposita, id est non possit non esse: hoc enim uidetur textus ostendere sed nemo ita intellegat potiusque sic dictum uideatur: manifestum est quoniam non omne possibile, ut possibile frequenter solemus usurpare, cum dicimus possibile esse ambulare, opposita ualet. Neque enim quod omnis potestas affirmationi negationique conueniat sed sunt quaedam quae unum tantum possint, ut supra iam diximus. Atque hoc apertius intellegitur si ita dicamus: manifestum est autem quoniam non /450/ omne possibile et opposita ualet, quoniam scilicet possibile frequenter et de esse et de ambulare praedicamus. Hoc ita cogitans facilius quis agnoscit, quid ipsius textus uerba denuntient, cum etiam adminiculari quis debeat obscuris sensibus patientia atque consensu, quod ad sententiam potius dicentis exspectet, etsi se sermonum ratio ita non habeat. Hoc ergo ita constituto manifestum esse scilicet non omnes potestates opposita ualere sed esse quasdam IN QUIBUS NON SIT VERUM dicere quoniam opposita ualent, [et] datur exemplum: in his quidem primum quae irrationabiliter possunt, id est non secundum aliquam rationem, quarum scilicet potestatum reddi ratio non potest, quod ipsarum natura sit, ut quoniam ignis calfactibilis est, idcirco de eo ratio reddi non potest: hoc namque illi naturaliter adest. Et haec quidem ignis potestas non ualet opposita, scilicet sit irrationalis, quae uero rationabiles sunt et secundum rationabilem potestatem EAEDEM PLURIMORUM ETIAM CONTRARIORUM SUNT. Nam quibus ratio dominatur, ad utraque opposita natura ipsorum apta est, ut eaedem potestates sint plurimorum quae sunt contraria, ut si est mihi possibile ambulare, quoniam hoc ex ratione et ex uoluntate fit, sit possibile non ambulare et est haec potestas non unius sed plurimorum eorumque contrariorum. Licet enim affirmatio et negatio sit quodammodo ambulare et non /451/ ambulare, tamen nunc ab Aristotele in contrarii uice disponitur. Et hoc quidem in omnibus rationabilibus potestatibus planum est eas plurimorum esse contrariorum et opposita ualere, quae uero secundum rationem non sunt, licet sint quaedam quae opposita ualeant, non tamen omnia. Nam cum aqua frigendi habeat potestatem, quod est irrationabile, est ei rursus alia potestas calefaciendi, cum ipsa sit calefacta sed non in omnibus potestatibus irrationabilibus hoc inueniri potest. Ignis enim (ut dictum est) unam calefaciendi tantum uidetur habere potestatem. Hoc est enim quod ait: IRRATIONABILES VERO NON OMNES, id est opposita ualent sed QUEMADMODUM DICTUM EST, IGNEM NON EST POSSIBILE CALEFACERE ET NON, daturque in omnibus regula quae non sint possibilia contrariorum, ea scilicet quae semper unam rem actu continent, ut ignis semper calet, sol semper mouetur et caetera huiusmodi, quod per hoc ait quod dixit: NEC QUAECUMQUE ALIA SEMPER AGUNT. Aliqua uero possunt quaedam opposita etiam secundum irrationabiles potestates, ut dictum est de aqua. Sed hoc idcirco dictum esse testatur, ut cognosceremus nihil euenire contrariorum, si quis diceret possibilitatem necessario consentire. Cum enim non omnis possibilitas contraria ualeret, ea scilicet necessitati consentit, quae contraria non ualet sed unam rem semper agit. Hoc est enim quod ait: SED HOC QUIDEM IDCIRCO DICTUM EST, QUONIAM NON OMNIS POTESTAS OPPOSITORUM EST, NEC QUAECUMQUE SECUNDUM EANDEM SPECIEM DICUNTUR. /452/ Quod ait: NEC QUAECUMQUE SECUNDUM EANDEM SPECIEM DICUNTUR tale est: non modo, inquit, omne quod dicitur possibile contrariorum esse potest sed etiam quae sub eadem specie sunt quaedam contraria non possunt, ut ea quae sunt irrationabilium. Nam cum omnium irrationabilium in eo quod irrationabilia sunt una sit species, tamen ne in his quidem inueniri potest, ut in omnibus eadem sit contrariorum potestas, ut de igne quod supra iam dictum est. Nam cum eius irrationabilis sit potestas, non tamen talis est ut ad contraria transferatur. Recte igitur dictum est, quoniam nec quae sub eadem specie sunt poterunt omnia contrariorum esse potentia. Nam cum ignis potestas cum aliis omnibus potestatibus irrationabilibus sub eadem sit specie, quod irrationabilis est potestas, tamen non ualet opposita. Atque hoc quidem quod attemptare possit totam quaestionem, non tamen ualidissime dissoluere praedixit: quo uero maxime dirigat dubitationem ambiguitatemque constituat, ipse continuata oratione adicit dicens: QUAEDAM VERO POTESTATES AEQUIVOCAE SUNT. POSSIBILE ENIM NON SIMPLICITER DICITUR SED HOC QUIDEM QUONIAM VERUM EST UT IN ACTU, UT POSSIBILE EST AMBULARE QUONIAM AMBULAT, ET OMNINO POSSIBILE EST ESSE QUONIAM IAM EST ACTU QUOD DICITUR POSSIBILE, ILLUD VERO QUOD FORSITAN AGET, UT POSSIBILE EST AMBULARE QUONIAM AMBULABIT. ET HAEC QUIDEM IN MOBILIBUS SOLIS EST POTESTAS, ILLA VERO ET IN IMMOBILIBUS. IN /453/ UTRISQUE VERO VERUM EST DICERE NON IMPOSSIBILE ESSE AMBULARE VEL ESSE, ET QUOD AMBULAT IAM ET AGIT ET AMBULABILE. SIC IGITUR POSSIBILE NON EST VERUM DE NECESSARIO SIMPLICITER DICERE, ALTERUM AUTEM VERUM EST. QUARE QUONIAM PARTEM UNIVERSALE SEQUITUR, ILLUD QUOD EX NECESSITATE EST SEQUITUR POSSE ESSE SED NON OMNINO. Quid haec sententia contineret, quam nunc Aristoteles proposuit, quinto quidem libro diligenter expressimus et nunc eam breuiter exsequimur. Expositionis enim causa doetrinaeque hunc nobis secundum expositionis sumpsimus laborem, non augendi prolixitate fastidii. Talis ergo est tota sententia: possibile quod frequenter in rebus dicimus non simpliciter dicitur atque ideo quoniam possibile a potestate traductum est, ipsa quoque potestas aequiuoca est. Hoc hinc manifestum est, quod quaedam possibilitates ad hoc dicuntur non quoniam aguntur sed quoniam ut agantur nihil impedit, ut si de aliquo sano corpore omnibusque aliis quae impedire poterant remotis sedente dicatur possibile esse eum ambulare, non quoniam ambularet sed quoniam ut ambularet nihil omnino prohibet. Quaedam uero potestates ita dicuntur quoniam iam actu sunt atque aguntur, ut si quis de ambulante homine dicat possibile eum esse ambulare. Atque ideo illa possibilitas quae non secundum actum aliquem dicitur sed secundum id quod posset agere dicitur, eo quod agere non prohibetur, a potestate possibilitas /454/ nominatur. Haec uero quae iam agit atque in actu est, actus ipse, possibilitas appellatur. Duae ergo significationes sunt possibilitatis: una quae eam possibilitatem designat quae est potestate, quae scilicet actu non sit, altera quae eam possibilitatem significet quae iam actu sit. Haec autem possibilitas quae iam actu est aut ex potestate ad actum transit aut semper in actu naturaliter fuit, ut cum homo ex eo quod sedet ambulat, potest ambulare atque ideo ex potestate in actum uertit, sol uero cum mouetur, numquam ex potestate in actum uertit (neque enim aliquando hunc motum non egit) neque ignis ut nunc caleret, aliquando non caluit. Ergo ea rursus possibilitas quae secundum actum aliquem dicitur duas intra se species continet: unam quae talem actum possibilitatis designet, quem non esse non liceat, et haec dicitur necessaria et numquam ex potestate in actum uertit sed in actu naturaliter mansit; alterum uero quod liceat et non esse, quod scilicet ex potestate in actum migrauit, et hoc non necessarium, cum sit actu. Et haec talis potestas, quae ex potestate in actum uertit, in solis mobilibus est, hoc est quae moueri possunt, haec autem sunt corporalia. Incorporalia enim non moueri quibus rationibus adstruatur paulo post dicemus. Illae uero quae semper in actu propria naturae qualitate manserunt, et in mobilibus inueniuntur, ut igni calor qui semper actu et numquam fuerit potestate, /455/ et in his quae sunt immobilia, haec autem sunt incorporalia et diuina. Quare potestas ea quae ex potestate in actum migrauit solorum est corruptibilium et corporalium, ea uero quae semper actu fuit diuinis corporalibusque communis est. Ut igitur tota ratio breuiter accingatur, ita dicendum est: possibilitas aequiuoca est et multa significans. Est enim una possibilitas quae ipsa quidem non sit in actu, esse tamen possit atque ideo de ea possibilitas praedicetur, est autem alia quae iam est actu. Haec autem potestas quae iam actu est non est aequiuoca sed genus. Habet enim sub se species eam potestatem quae actu quidem est sed ex potestate migrauerit, aliam uero quae actu est sed ex potestate non migrauit. Et illa quidem quae ex potestate non migrauerit, ipsa dicitur necessaria, quae numquam relinquet subiectum, illa uero quae ex potestate ad actum transiit sine ulla dubitatione dicitur non necessaria, idcirco quod poterit relinquere aliquando subiectum. Sed de his utrisque, scilicet quae uel in potestate uel in actu possibilitates dicuntur, communis poterit esse praedicatio, si dicamus utrasque esse non impossibiles. Nam et qui potest ambulare, cum non ambulet, et qui iam ambulat, uerum est de his dicere quoniam non est impossibile eos id agere quod possunt agere uel agunt. Cum uero sub significatione possibilitatis duo sint: una possibilitas quae actu non est, alia uero quae actu est, illa possibilitas quae secundum potestatem dicitur necessario non accommodatur neque aliquando necessitati poterit consentire. Restat igitur, ut sub ea possibilitate necessitas ponatur quae actu est. Sed ea /456/ quoque habet unam speciem per quam ex potestate in actum migrat, quae est non necessaria: quare ne in hac quidenu potest poni necessitas. Restat igitur ut, quoniam id quod necesse est esse nullus negat esse possibile, sub possibili est autem et ea quae potestate esse dicitur sed necessitas non ponitur neque sub ea potestate quae actu est et poterit subiectum relinquere, ponatur sub eo actu qui subiectum relinquere non potest, ut sit necessitas possibilitas quae sit actu et subiectum numquam relinquat, eo quod ad actum ex potestate non uenerit. Species igitur quaedam erit necessitas possibilitatis, siquidem illic ponitur, ubi est ea possibilitas quae actu semper est. Quod quoniam speciem sequitur genus et ubi est species genus deesse non potest, sequitur speciem suam, id est necessitatem, genus proprium, id est possibilitas sed non omne. Ea uero possibilitas necessitatem non sequitur, quae potestate tantum est, non etiam actu, neque ea quae cum sit actu relinquere subiectum potest sed ea tantum quae cum actu sit numquam poterit a subiecto discedere. Sequitur ergo possibilitas necessitatem nihilque euenit impossibile sed ea, ut dictum est, quae in actu sit et numquam in subiecto natura esse desistat. Totus quidem sensus huiusmodi est, ratio uero uerborum ita constabit: QUAEDAM VERO, inquit, POTESTATES AEQUIVOCAE SUNT. Hoc idcirco dictum est, quoniam non omnis potestas aequiuoca est. Est enim potestas quae ut genus sit, ea scilicet quae secundum actum praedicatur. Quemadmodum autem quaedam potestates aequiuocae sint exsequitur dicens: POSSIBILE ENIM NON SIMPLICITER /457/ DICITUR, ET HOC PARTITUR: SED HOC QUIDEM QUONIAM VERUM EST UT IN ACTU, UT POSSIBILE EST AMBULARE, QUONIAM AMBULAT, ET OMNINO POSSIBILE EST ESSE, QUONIAM IAM EST ACTU QUOD DICITUR POSSIBILE. Hoc planius nihil poterit demonstrari quin illud possibile dicat, quod iam agitur. Quod si quis possibile esse neget, hoc agi et fieri atque esse dicit quod impossibile est sed hoc omnem modum irrationabilitatis excedit. Aliam uero partem significationis possibilitatis hanc dicit: ILLUD VERO QUOD FORSITAN AGET, et dat huius exemplum, UT POSSIBILE EST AMBULARE, QUONIAM AMBULABIT. Non ergo quod iam agit sed QUOD FORSITAN AGET, id est quod ut agat fortasse nihil prohibet. ET HAEC QUIDEM, inquit, IN MOBILIBUS SOLIS EST POTESTAS, haec scilicet possibilitas quae potestate dicitur non secundum actum. Mobilia uero, ut dictum est, sola corpora dicit. ILLA VERO, id est quae actu sunt, ET IN IMMOBILIBUS, id est diuinis. Atque ideo addidit haec cum dicit et IN IMMOBILIBUS, ut non suspicemur in solis esse diuinis actus possibilitatem sed etiam in mortalibus atque corporeis. IN UTRISQUE VERO VERUM EST DICERE NON IMPOSSIBILE ESSE AMBULARE VEL ESSE, ET QUOD AMBULAT IAM ET QUOD AGIT ET AMBULABILE. In utrisque, inquit, significationibus una praedicatio poterit conuenire, ut dicamus non esse impossibile /458/ uel ambulare quod iam ambulat uel ambulare quod potest ambulare et non ambulat, quod per hoc ait quod dixit AMBULABILE. Ambulabile enim est quod non quidem ambulet, possit tamen ambulare. His addit: SIC IGITUR POSSIBILE NON EST VERUM DE NECESSARIO SIMPLICITER DICERE, id est sic possibile, quemadmodum aequiuoce possibilitas praedicatur, non est uerum de necessario simpliciter et uniuersaliter atque omnino praedicare, hoc est non omne possibile necessario consentit. ALTERUM AUTEM id est possibile VERUM EST, hoc est de necessario praedicare, illud scilicet quod secundum actum dicitur immutabilem. QUARE QUONIAM PARTEM suam, id est speciem, id quod est UNIVERSALE, id est genus, SEQUITUR, ILLUD QUOD EX NECESSITATE EST, quod scilicet species est possibilitatis, SEQUITUR POSSE ESSE, id est possibilitas SED NON, inquit, OMNINO. Nam illa possibilitas, quae in actu praedicatur et relinquere subiectum potest, non sequitur necessitatem sed ea tantum, quae cum in actu sit neque ex potestate in actum uertit neque poterit subiectum relinquere. Atque haec quidem quae Aristoteles dixit huiusmodi sunt, quae uero nos distulimus, ut doceremus immobilia esse diuina, mobilia uero sola corpora uocari breuissime demonstrandum est. Sex motus species esse manifestum est, sicut in praedicamentorum libro Aristoteles digessit, quamquam hoc in physicis permutauerit. /459/ Sed nunc ita ponamus tamquam si omnino sex sint. Si secundum nullam motus speciem moueri diuina atque incorporalia ratio declarauit, ordine conuincitur non moueri diuina. Ergo neque generantur neque corrumpuntur neque crescunt neque minuuntur neque de loco in locum transeunt, quippe quae plenitudine naturae suae ubique tota sunt nec de deo aliquid intellegi fas est, nec rursus aliqrubus passionibus permutantur. Quod si secundum nullum horum motuum diuinarum rerum permutabilis est natura, manifestum est ea omnino non esse mobilia atque sex motus hos solis corporibus euenire. Atque hoc quidem de plurimis quae de ea re possunt dici rationibus atque argumentis limasse sufficiat. Nunc quoniam Aristoteles consentire necessario possibilitatem non omnem docuit et quae ei conueniret expressit, rursus de ipsorum consequentia et quid primo, quid posterius poni debeat, memoriter subicit dicens: ET EST QUIDEM FORTASSE PRINCIPIUM QUOD NECESSARIUM EST ET QUOD NON NECESSARIUM OMNIUM VEL ESSE VEL NON ESSE, ET ALIA UT HORUM CONSEQUENTIA CONSIDERARE OPORTET. MANIFESTUM EST AUTEM EX HIS QUAE DICTA SUNT, QUONIAM QUOD EX NECESSITATE EST SECUNDUM ACTUM EST, QUARE SI PRIORA SEMPITERNA, ET QUAE ACTU SUNT POTESTATE PRIORA SUNT. ET HAEC QUIDEM SINE POTESTATE ACTU SUNT, UT PRIMAE SUBSTANTIAE, /460/ ALIA VERO CUM POTESTATE, QUAE NATURA PRIORA SUNT, TEMPORE VERO POSTERIORA, ALIA VERO NUMQUAM SUNT ACTU SED POTESTATE SOLUM. Postquam de possibilis et necessarii consequentia quid uideretur exposuit, haec ad emendationem quodammodo superioris ordinis apponit, ut quoniam superius a possibili inchoans caeteras omnes propositiones ad possibile et contingens et ad eorum consensum reduxit, nunc hoc rationabiliter mutet, ut non potius a possibilitate inchoandum sit sed a necessitate. Nam si quis animaduertat diligentius superiorem descriptionem, primo positum est possibile et contingens et ad eadem cunctorum consensus relatus est. Nunc autem hoc permutatum uidetur. Dicit enim fortasse hoc esse rectius, ut magis propositionum consequentia a necessariis inchoetur. Est autem totus sensus huiusmodi: quoniam, inquit, necessaria sempiterna sunt, quae autem sempiterna sunt omnium aliorum quae sempiterna non sunt principium sunt, necesse est ut id quod necessarium est caeteris omnibus prius esse uideatur. Ergo consequentiae quoque eodem modo faciendae sunt, ut primo quidem necessitas, post uero possibilitas et caetera proponantur, sintque consequentiae hoc modo: Necesse esse Non necesse esse Non possibile esse non esse Possibile esse non esse Necesse esse non esse Non necesse esse non esse Non possibile esse Possibile esse /461/ Videsne igitur ut primo quidem necesse esse et non necesse esse propositum sit, secundo uero loco ad necessitatis caetera consensum consequentiamque relata sint? Hoc est ergo quod dixit fortasse principium quoddam esse omnium uel esse uel non esse id quod esset necessarium, ut a necessario speculandarum propositionum principium sumeretur, quod esse aliarum propositionum uel non esse secundum consequentiam consensum constitueret. Et quoniam prius positum est necesse esse, huic consentit ea quae dicit non possibile esse non esse. Istius ergo propositionis quae dicit non esse possibile ut non sit, quae scilicet non esse denuntiat (tollit enim possibile quod modus est), principium est necessitas, cui sine ulla dubitatione consentit. Et rursus quoniam ei quae dicit non necesse esse consentit ea quae dicit possibile est non esse, huius propositionis, quae aliquid esse constituit, id est possibile, principium est ea propositio quae dicit non necesse est. Ergo siue affirmatiue necessitas proponatur siue negatiue, uide principium quoddam esse caeterorum et caetera uelut his, id est necessarlis, consentientia iudicari oportere. Et hoc est quod ait: ET ALIA QUEMADMODUM ISTA CONSEQUENTIA CONSIDERARE OPORTET. Cur autem istud eueniat, consequenter ostendit dicens: quoniam ea quae necessaria sunt actu /462/ sunt, ut frequenter supra monstratum est, ea uero quae necessaria sunt sempiterna sunt, quae uero sempiterna sunt priora sunt his quorum sunt huiusmodi potestates quae in actu nondum sint, manifestum est quoniam et quae actu sunt et potestate ad actum non ueniunt priora sunt. Sed de eo actu loquimur, qui ex potestate ad actum non uenit sed semper actu propriae naturae constitutione permansit, ut cum ignis calet uel sol mouetur et caetera huiusmodi ita sunt, ut actum numquam reliquerint neque ab his actus afuerit aliquando neque ex potestate ad hunc uenerint actum. Quoniam ergo huiusmodi fuerunt ut semper essent, quae autem semper sunt, ea omnibus sunt priora, erunt etiam potestate secundum propriam naturam priora. Sed quae priora semper sempiterna sunt et rursus eadem necessaria, actu sunt et necesse est, ut ea quae actu sunt his quae sunt potestate priora sint. Post haec fit ab Aristotele diuisio rerum hoc modo: rerum aliae sunt actu semper, qui ex potestate non uenerit, et istae sunt quarum nullae sunt potestates sed semper in actu sunt. Aliae uero quae in actum ex potestate migrauerint, quarum quidem substantia et actus secundum tempus posterior est potestate, natura uero prior. In omnibus enim illud quod est actu prius est et nobilius quam id quod potestate est. Illud enim quod potestate est adhuc ad actum festinat atque ideo perfectio quidem est actus, /463/ potestas uero adhuc quiddam est imperfectum, quod tunc perficitur cum ad actum aliquando peruenerit. Quod autem perfectum est eo quod est imperfectum generosius et prius esse manifestum est. Nam si res quae ad actum suum ex potestate uenerunt, prius fuerunt potestate, post uero actu, ergo actus earum rerum posterior est potestate, si ad tempus referamus, prior uero eadem potestate, si ad naturam. Et hoc est quod ait: alias res esse, quae cum possibilitate sunt et actu sunt sed actum potestate tempore quidem posteriorem habeant, natura uero priorem, quasdam autem res esse in quibus sola potestas sit, numquam actus, ut numerus infinitus. Crescere enim potest in infinita numerus, quicumque uero numerus dictus sit uel centum uel mille uel decem milia et caeteri finitos; esse necesse est. Ergo actu numerus numquam est infinitus, quoniam uero potest in infinita concrescere, idcirco solum potestate est infinitus. Eodem quoque modo et tempus. Quantumcumque enim tempus dixeris finitum est sed quoniam tempus potest in infinita concrescere, idcirco dicimus tempus esse infinitum, quod potestate sit infinitum, non actu. Nihil enim actu esse poterit infinitum. Quod autem supra dixit quae semper actu essent primas esse substantias, non ita putandum est primas eum substantias dicere quemadmodum in categoriis, ubi primas substantias indinduas dicit. Hic autem primas substantias quae semper /464/ actu sunt idcirco nominat quia, ut dictum est, quae semper actu sunt principalia caeterarum rerum sunt atque ideo primas eas substantias esse necesse est. [14] UTRUM AUTEM CONTRARIA EST AFFIRMATIO NEGATIONI ET ORATIO ORATIONI QUAE DICIT QUONIAM OMNIS HOMO IUSTUS EST EI QUAE EST NULLUS HOMO IUSTUS EST AN OMNIS HOMO IUSTUS EST EI QUAE EST OMNIS HOMO INIUSTUS EST? CALLIAS IUSTUS EST, CALLIAS IUSTUS NON EST, CALLIAS INIUSTUS EST: QUAE HARUM CONTRARIA EST? Post propositionum consequentias pertractatas easque subtili inquisitione dispositas illud exoritur inquirendum, quod magnam in se utilitatem ita praefert, ut quanta in eo uis utilitatis sit, prima quoque fronte legentium mentibus ingeratur. Nam cum sit manifestum, quoniam affirmationem opposita negatio semper oppugnat maximeque perimet uniuersalem affirmationem uniuersalis negatio quoniamque non ignoratur, quod affirmatio quae contrarium affirmat ipsa quoque contrarii perimat propositionem, quaeritur quae magis perimat magisque oppugnet affirmatiuam, utrumne ea quae uniuersalis negatio est an ea quae contrarii uel priuationis affirmatio. Sit enim positum hanc esse affirmationem quae proponit OMNIS HOMO IUSTUS EST, hanc ergo duae perimunt propositiones, et uniuersalis scilicet negatio quae dicit quoniam NULLUS HOMO IUSTUS EST et ea quae priuationem /465/ iustitiae praedicat affirmando, ea scilicet quae dicit OMNIS HOMO INIUSTUS EST. Affirmatio igitur quae proponit: Omnis homo iustus est perimitur et a negatione propria uniuersali quae dicit: Nullus homo iustus est et ab affirmatione priuatoria quae proponit: Omnis homo iniustus est Cum igitur ab utrisque perimatur, quod autem perimitur ei quod [eam] perimit uidetur esse contrarium quoniamque a duobus, ut dictum est, perimitur et duae unius contrariae esse non possunt, quae duarum propositionum quas supra memorauimus, id est negationis uniuersalis et priuatoriae affirmatiuae, contraria sit uniuersali affirmationi superius comprehensae? In qua re quam sit utilis quaestio nullus ignorat, qui cogitat, quia nisi hoc ab Aristotele quaesitum enodatumque esset, magnam fore dubitationem, an illud reciperetur, ut duo unius possent esse contraria, quod manifesto fieri non potest. Nam cum duo unam rem perimant, quis esset qui dubitaret aut unam rem duabus opponi aut duabus unam rem perimentibus quaeri oportere, quae magis earum uideretur contraria? Contrarias autem nunc dicimus non secundum eum modum, quem Aristoteles in praedicamentis explicuit sed tantum ad id quod res rem uel propositio perimit propositionem, ut quasi hoc modo /466/ quaeratur: affirmatio uniuersalis secundum quam magis perimitur, utrumne secundum eam quae uniuersalis est negatio an secundum eam quae uel prirationem praedicat uel quodlibet aliud quod ex ipsa oppositione uim contrarii repraesentet? Unde etiam illud latere non oportet, nulli esse dubium inter uniuersalem affirmationem priuatoriam et uniuersalem negationem quae esset opposita contrarie. Supra enim iam dictum est affirmationi uniuersali negationem uniuersalem esse contrariam sed hic, ut dictum est, non hoc dicitur sed illud potius quae magis perimat rem. Nam quae magis perimit ea propemodum magis uidebitur esse contraria. Atque ideo non solum de uniuersalibus proposuit sed ne suspicaretur quis quod illam contrarietatem diceret quam uel in praedicamentis locutus est uel rursus supra cum de uniuersali affirmatione et negatione loqueretur, de particularibus adiecit, quibus non erat contrariae oppositionis affirmatio atque negatio. Nam si recte superius comprehensa meminimus, affirmatio uniuersalis et negatio uniuersalis contrariae esse dicebantur. Nec solum hoc sed etiam secundum iustum et iniustum constituit quaestionem, quod habitus et priuatio potius est quam ulla contrarietas. Quare, ut diximus, intellegendum est esse nunc in quaestione, quae propositio quam propositionem proxime efficaciusque destruat ac perimat. Huius inquirendae rei uia exsistet hoc modo: NAM SI EA QUAE SUNT IN VOCE SEQUUNTUR EA /467/ QUAE SUNT IN ANIMA, ILLIC AUTEM CONTRARIA EST OPINIO CONTRARII, UT OMNIS HOMO IUSTUS EI QUAE EST OMNIS HOMO INIUSTUS, ETIAM IN HIS QUAE SUNT IN VOCE AFFIRMATIONIBUS NECESSE EST SIMILITER SESE HABERE. QUOD SI NEQUE ILLIC CONTRARII OPINATIO CONTRARIA EST, NEC AFFIRMATIO AFFIRMATIONI ERIT CONTRARIA SED EA QUAE DICTA EST NEGATIO. QUARE CONSIDERANDUM EST, QUAE OPINATIO VERA FALSAE OPINIONI CONTRARIA EST, UTRUM NEGATIONIS AN CERTE EA QUAE CONTRARIUM ESSE OPINATUR. DICO AUTEM HOC MODO. EST QUAEDAM OPINATIO VERA BONI QUONIAM BONUM EST, ALIA VERO QUONIAM NON BONUM FALSA, ALIA VERO QUONIAM MALUM. QUAENAM ERGO HARUM CONTRARIA EST VERAE? ET SI EST UNA, SECUNDUM QUAM CONTRARIA? Haec inuestigatio, quae magis sit uniuersali affirmationi contraria, utrumne priuatoria uniuersalis affirmatio an uniuersalis negatio, hinc sumitur quod omnis fere proprietas, quam in uocibus uenire necesse est, ex opinionibus uenit quas uoces ipsae significant. Quod igitur quaerendum in uocibus est, hoc prius est in opinionibus perspiciendum. Neque enim fieri potest ut, cum uocum significatio ex opinionibus ueniat, quas scilicet uoces ipsae significant, non prius proprietates uocum in opinionibus reperiantur. Requirendum igitur /468/ est quemadmodum se ista in opinionibus posita habeant, ut quod in his fuerit repertum ad uoces rationabiliter transferatur. Quaeratur igitur prius in opinionibus hoc modo: si opinio priuatoriae uniuersalis affirmationis magis est contraria opinioni simplicis uniuersalis affirmationis quam opinio uniuersalis negationis, manifestum quoniam priuatoria uniuersalis affirmatio magis perimit uniuersalem simplicem affirmationem quam uniuersalis negatio. Quod si illud magis ratio reppererit, quod opinio negationis uniuersalis opinionem affirmationis uniuersalis magis perimat potius quam opinio priuatoriae affirmationis opinionem uniuersalis affirmationis, constat quod uniuersalis negatio magis contraria est uniuersali affirmationi potius quam priuatoria affirmatio. Hoc autem ut inueniatur, ita faciendum est: ponatur opinio quaedam uera, contra eam duae falsae, quarum una affirmatio sit priuatoria, altera uniuersalis negatio. De duabus igitur falsis quam mendaciorem ratio inuenerit, eam dicimus uerae opinioni magis esse contrariam. Sint igitur tres opiniones, una uera, duae falsae, et sit quidem uera haec quae id quod bonum est bonum esse arbitratur, ea scilicet quam dicit Aristoteles opinionem esse BONI QUONIAM BONUM EST; sit autem ex falsis una quae id quod bonum est non bonum esse arbitratur, quam Aristoteles dicit falsam opinionem /469/ boni quoniam NON BONUM EST; reliqua quae id quod bonum est malum esse arbitratur ea est quae ab Aristotele dicta est opinio boni quoniam malum est. Ex his igitur tribus, una uera, duabus falsis, quaerendum est quae magis sit contraria uerae. Sed quia contingit saepe et negationem et priuationem unum significare, in his praesertim contrariis in quibus nulla medietas inuenitur, addit: ET SI EST UNA, SECUNDUM QUAM CONTRARIA? Hoc autem huiusmodi est: in his contrariis in quibus nulla medietas est idem negatio ualet quod etiam priuatio, in his uero in quibus est quaedam medietas affirmatio priuatoria et negatio non eiusdem significationis sunt. Age enim sint huiusmodi contraria quae sint immediata genitum esse et ingenitum esse. In contrariis igitur immediatis idem priuatoria affirmatio quod negatio ualet, in his autem quae medietatem habent non idem. Neque enim aequum est dicere quemlibet illum esse malum et rursus non esse bonum. nam cum bonum negatur, potest aliquid medium audientis animus suspicari; cum uero malum ponitur, tota audientis suspicio in contrarium reiecta est, atque ideo non idem significant. Sed quia saepe (ut dictum est) priuatio uel contrarietas negationi consentit, quotiens tales quaedam propositiones reperiuntur, in quibus nihil negatione diserepet priuatoria affirmatio, quaerendum est, ut Aristoteli uidetur, secundum quam potius prolationem /470/ uel opinionem uerae affirmationi uel opinioni contraria propositio uel opinio fiat. Quamquam enim interdum idem eignificent, alio tamen modo ipsis propositionibus utuntur. Nam qui negationem ponit id quod est dicit non esse, qui uero priuationem id quod non est dicit esse. Cum igitur diuersum initium et diuersa intentio quodammodo sit propositionum sub eadem significatione, et quae earum magis uerae propositioni contraria sit et secundum quem motum animi magis uera propositio perimatur quaerendum est. Hoc est enim quod ait: ET SI EST UNA, SECUNDUM QUAM CONTRARIA? Non enim dicit quoniam omnino negatio et priuatio idem sunt sed in his in quibus idem sunt, hoc est in immediatis contrariis, et quando idem significant, quoniam non secundum unum motum animi unam significationem dicunt, qui contrarium uel priuationem ponunt et qui negationem, secundum quam contraria magis est propositio, utrumne secundum eam quae priuationem ponit an secundum eam quae negationem? Post hoc quemadmodum sit contrarietatis natura designat. NAM ARBITRARI CONTRARIAS OPINIONES DEFINIRI IN EO, QUOD CONTRARIORUM SUNT, FALAUM EST. BONI ENIM QUONIAM BONUM EST ET MALI QUONIAM MALUM EADEM FORTASSE ET VERA, SIVE PLURES SIVE UNA SIT. SUNT AUTEM ISTA CONTRARIA SED NON EO QUOD CONTRARIORUM SINT CONTRARIAE SUNT SED MAGIS EO QUOD CONTRARIE. /471/ Sensus quidem breuiter expeditus sed summa rationis ueritate contextus est. Cum enim de contrariis disputat, quemadmodum contrariae opiniones esse pos sint prima fronte disponit. Arbitratur enim quidam contrarias esso opiniones, quae de contrariis aliquid arbitrarentur sed hoc falsum esse conuincitur. Neque enim si bonum et malum contrarium est et aliqui de bono et malo opinetur, mox necesae est ut contrarietas subsequatur. Age enim quilibet de bono opinetur quoniam bonum est et rursus de malo opinetur quoniam malum est. Cum igitur idem de bono et de malo opinetur, illud quoniam bonum, illud quoniam malum, tamen contrariae opiniones non sunt. Neque enim contrarium est opinari id quod bonum est bonum esse et id quod malum est malum esse. Utraeque enim uerae sunt, opinionum autem contrarietas in falsitate cognascitur. Quo autem modo huiusmodi opiniones contrariae esse possunt, quae de eadem quodammodo affectione animi proficiscuntur, id est opiniones cognoscentes quod uerum est? Non igitur si quis contrariorum aliquam opinionem habeat et quicquam de contrariis arbitretur, statim necesse est subsequi in opinionibus contrarietatem. Ergo non est contrarietas opinionum in ea arbitratione, quae contrariorum est uel quae de contrariis habetur sed potius contrarietas in opinionibus tunc fit, quotiens de una eademque re contrarie quisquam opinatur. Ut /472/ quaelibet res sit proposita bona: de ea si quis contrario modo opinetur, quoniam bonum est, de eadem rursus quoniam malum est, opinio quae id quod est bonum bonum esse putat uera est, altera uero quae id quod est bonum malum esse arbitratur falsa est, uera autem et falsa contrariae sunt. Recte igitur has opiniones quas ueritas falsitasque disiungit contrarias esse dicimus et sunt non contrariorum sed de una eademque re per contrarietatem ductae. Recte igitur dictum est non oportere definire contrarias opiniones in eo quod contrariorum sint sed potius in eo quod de eadem re contrarie suspicentur. Ordo uero sermonum talis est: NAM ARBITRARI, inquit, CONTRARIAS OPINIONES DEFINIRI IN EO, QUOD CONTRARIORUM SINT, id est in eo quod quaedam de contrariis opinentur, FALSUM EST. Quomodo autem falsum sit ipse declarat. BONI ENIM QUONIAM BONUM EST ET MALI QUONIAM MALUM est EADEM FORTASSE est, id est non sibi sunt contrariae opiniones sed utraeque idem sunt. Quemadmodum autem idem sint ipse subiunxit dicens ET VERA. Idcirco enim idem sunt, quia uerae sunt, contrarietas autem in ueritate, ut dictum est, et falsitate est posita. Qua in re si consentiunt, idem in ueritate et falsitate esse uidebuntur. Nec hoc numerositas impediet. SIVE ENIM PLURES SIVE UNA SIT, in eo quod uerae sunt idem sunt. SUNT AUTEM, inquit, ISTA CONTRARIA, id est quae in opinionibus uersantur. /473/ SED NON EO QUOD VEL CONTRARIORUM SUNT uel do contrariis arbitrantur, contrariae opiniones inueniuntur sed ipsarum contrarietas inde nascitur, quod de una re contrario modo opinantur. Hoc est qund ait: sed magis eo quod contrarie. Hic enim contrarie aduerbii loco positum est, tamquam si diceret: sed magis ea re contrariae sunt, quod contrarie opinantur, et subintellegimus de una scilicet re. Si enim non de una re contrarie opinentur sed de pluribus, poterunt non esse contrariae. Quod facile cauteque perspiciens unusquisque reperiet. SI ERGO EST BONI QUONIAM EST BONUM OPINATIO, EST AUTEM QUONIAM NON BONUM, EST VERO QUONIAM ALIQUID ALIUD QUOD NON EST NEQUE POTEST ESSE, ALIARUM QUIDEM NULLA PONENDA EST, NEQUE QUAECUMQUE ESSE QUOD NON EST OPINANTUR NEQUE QUAECUMQUE NON ESSE QUOD EST (INFINITAE ENIM UTRAEQUE SUNT, ET QUAECUMQUE ESSE OPINANTUR QUOD NON EST ET QUAECUMQUE NON ESSE QUOD EST) SED IN QUIBUS EST FALLACIA. HAE AUTEM EX QUIBUS SUNT GENERATIONES. EX OPPOSITIS VERO GENERATIONES, QUARE ETIAM FALLACIA. /474/ Validam quidem sententiam breuissimis sermonibus clausit, cuius, ut breuiter dicendum sit, haec uis est: qui de contrarietate propositionum nosse quaerebat, debebat primo quae propositionum non esset infinita constituere atque ad eam uim contrarietatis aptare. In omnibus enim contrariis unum uni contrarium est. Si autem sit quaedam in propositionibus infinitas, illa. Tota infinitas propositionum uni propositioni contraria esse non poterit. Hoc sumendo totum textum argumentationis ingreditur aitque non solum exspectari oportere in propositionibus quod falsa uerae sit contraria sed quod inter omnes falsas illa falsa sit uerae contraria, quae una est et non infinita. Possum esse infinitae propositiones et falsse, potest una finita eadem quoque falsa, quae uerae contraria esse rationabiliter ponenda est. Volens ergo constare, quoniam negatio potius contraria sit affirmationi quam ea affirmatio quae contrarium ponit, hoc dicit: potest, inquit, esse opinatio quaedam quae id quod est de unaquaque re esse opinetur. Est etiam alia quae id quod non est rem ullam esse arbitretur. Est alia quae id quod secum habet res ulla proposita non eam habere putet. Est rursus alia quae id quod est res ipsa non eam id esse arbitretur. Ut autem hoc per uagatum luceat exemplum, sumpsit propositum de quo opinaretur aliquis id quod est bonum. Si quis igitur hoc bonum bonum esse opinetur, uere opinabitur. Rursus si quis hoc esse bonum quod non est bonum putet, falsa opinabitur: ut si quis arbitretur quoniam bonum laedit, quoniam inutile est, quoniam bonum iniustum est, is ea de bono opinabitur quae non sunt et hoc falsum est. Rursus qui id quod in se habet bonum non habere arbitratur, is opinabitur hoc modo: bonum non esse utile, bonum non esse iustum, bonum non esse expetendum, et is quoque fallitur. Quod si quis sit qui hoc ipsum quod est bonum, non esse bonum arbitretur, ut non putet bonum neque malum esse, id est quod non est, neque expetendum esse, id est quod in sese habet sed id quod est ipsum bonum non esse, ita arbitratur bonum non esse bonum. Caeterae igitur omnes opiniones infinitae sunt. Possumus enim permulta colligere falsa quae cum non sint de unaquaque re ea tamen esse dicamus, ut in eo ipso bono possum dicere, quia malum est, possum quia turpe, quia iniustum, quia uitabile, quia periculosum, et caetera quaecumque in bono nullus inueniet et haeo sunt infinita. Rursus possum dicere ea quae habet bonum non esse in bono, ut si dicam bonum non esse utile, bonum non esse expetendum, bonum non esse quod auget atque haec quidem rursus infinita sunt. Sed quando id quod est aliqua res aufert opinio, hoc facere nisi semel non potest. Neque enim aliqua per id effici possum, si quod bonum est non esse bonum arbitratur. Ergo caeterae quaecumque aut id /476/ quod non est bonum esse arbitrantur aut id quod habet in sese bonum non esse arbitrantur falsae sunt sed in infinitum. Bonum autem ita nunc usurpat, tamquam si dicat bonitas. Si quis autem ipsam bonitatem non esse bonum arbitretur, is et falsus est et definito modo falsus est. Sed in falsis quae definita sunt et una numero, ea magis et proxime ueris uidentur esse contraria. Una enim res semper uni rei est contraria. Quocirca recte haec magis contraria est quae negat id quod est potius quam ea quae negat uel id quod in sese habet uel affirmat quod in se non habet. Hoc autem ut ostenderet non recto sermone usus est sed ad quiddam aliud orationem detorsit, quae res confusionem non minimam fecit. Nam cum dixisset non debere nos illas potius ponere contrarias uerae opinioni quae infinitae sunt, subiunxit illud quod ait: SED IN QUIBUS EST FALLACIA. Haec autem est ex his ex quibus sunt et generationes. Hoc autem talem sententiam claudit: inquit opiniones ueris opinionibus opponendum esse contrarias in quibus principium est fallaciae. Fallaciae autem ex his nascuntur ex quibus etiam et generationes, generationes autem in oppositis inueniuntur. Hoc autem tale est: omnis generatio ex permutatione eius quod fuit surgit. Nisi enim id quod fuit prius esse desierit, non potest esse generatio. Omne enim quod gignitur in aliam quodammodo formam substantiae permutatur. Ergo cum non fuerit id quod fuit tunc gignitur et est quiddam aliud quam fuit et qui fallitur id quod est quaelibet /477/ res non esse arbitratur. Nam qui quod bonum est malum esse putat fallitur sed fieri aliter non potest ut sit malum, nisi non sit bonum et in caeteris eodem modo. Fallacia igitur est et principium fallaciae est, quod quis id quod est aliqua res non eam esse arbitratur. Haec autem fallacia ex his est ex quibus sunt generationes. Omnis enim, ut dixi, generatio ex detrimento surget, ut quod fit dulce non fit ex albo sed ex non dulci, et rursus quod fit album non fit ex duro sed ex non albo, et caeterae generationes es negationibus potius proficiscuntur et est prima inde fallacia. Quod si ubi prima fallacia [ex quibus sunt generationes], ibi integerrima falsitas est et proxima uerae opinioni, haec autem in oppositis reperiuntur, hoc est in affirmationibus et negationibus, dubium non est quin negationis opinatio magis contraria sit ea opinione quae contrarium aliquid in arbitratione confirmat. Et sensus quidem huiusmodi est, uerba autem sese sic habent: SI ERGO EST, inquit, BONI QUONIAM EST BONUM OPINATIO, quae scilicet uera est, EST AUTEM QUONIAM NON BONUM EST, quae falsa est ac definita, EST VERO QUONIAM ALIQUID ALIUD EST QUOD NON EST NEQUE POTEST ESSE, id est ea quae id esse adscribit quod non est, ALIARUM /478/ QUIDEM omnium NULLA PONENDA EST, dicit, NEQUE QUAECUMQUE ESSE QUOD NON EST OPINATUR, id est quae id quod non est res proposita esse eam putat, NEQUE QUAECUMQUE NON ESSE QUOD EST, id est neque ea quae id quod habet res proposita in opinionibus negat. Cur autem istae non ponantur contrariae docet hoc modo: INFINITAE ENIM, inquit, UTRAEQUE SUNT, ET QUAE ESSE OPINANTUR QUOD NON EST, ET QUAE NON ESSE QUOD EST. Sed quae magis ponenda est? IN QUIBUS EST, inquit, FALLACIA, id est in quibus principium fallaciae. Principium autem fallaciae unde ducitur? Ex his ducitur, EX QUIBUS SUNT ET GENERATIONES. Unde autem sunt generationes? EX OPPOSITIS. Omnis enim, ut dictum est, generatio ex eo quoniam non est id quod fuit, quod scilicet ad negationem uergit. Quare, inquit, etiam fallacia et principium fallaciae in oppositis inuenitur, ubi etiam generahones, ex quibus est ipsa fallacia. SI ERGO QUOD BONUM EST ET BONUM ET NON MALUM EST, ET HOC QUIDEM SECUNDUM SE, ILLUD VERO SECUNDUM ACCIDENS (ACCIDIT ENIM EI MALO NON ESSE), MAGIS AUTEM IN UNOQUOQUE EST VERA QUAE SECUNDUM SE EST, ETIAM FALSA, SIQUIDEM ET VERA. ERGO EA QUAE EST QUONIAM NON EST /479/ BONUM QUOD BONUM EST EIUS QUOD SECUNDUM SE EST FALSA EST, ILLA VERO QUAE EST QUONIAM MALUM EIUS QUOD EST SECUNDUM ACCIDENS. QUARE MAGIS ERIT FALSA DE BONO EA QUAE EST NEGATIONIS OPINIO QUAM EA QUAE EST CONTRARII. Licet haec omnia in primae editionis secundo commentario diligentissime explicuerimus, ne tamen curta expositio huius libri esse uideatur, hic quoque eadem repetentes explicabimus. Est namque ingressus huius argumentationis huiusmodi: si, inquit, posita uera propositione plures sint quae eam perimunt falsae, illa inter eas uerae propositioni magis erit contraria, quaecumque magis est falsa. Quaerendum igitur est quae inter plures falsas propositiones magis falsa sit, ut ea uerae propositioni magis uideatur esse contraria. Hoc autem per ueritatem dicendum est. Nam cum uere et per ipsam rem aliquid dici possit et per accidens, illud tamen maxime ueritatis naturam tenet, quod secundum rem ipsam dicitur potius quam quod secundum aecidens uenit. Ut si quis de bono opinetur, quoniam bonum est, hic secundum ipsam rem ueram opinionom habet, sin uero aliquis arbitretur, quoniam bonum utile est, uerum quidem opinabitur sed ista ueritas de bono per accidens fit boni. Accidit /480/ enim bono ut utile quoque sit. Quare illa quae bonum bonum esse arbitratur per se uera est, id est secundum ipsam rem uera est, illa uero quae id quod bonum est utile esse opinatur per accidens boni uera est. Quare propinquior naturae bonitatis est ea quae id quod bonum est bonum esse arbitratur quam ea quae id quod bonum est utile. Quod si ita est, uerior illa est quae secundum ipsam rem uera est potius quam ea quae secundum accidens uidetur. His igitur ita constitutis et de falsitate idem dicendum. Falsa enim propositio quae illi uerae contraria est, quae secundum se est, magis falsa est quam ea quae illam ueram perimit, quae secundum accidens uera est. Nam si uerior ea quae de ipsa natura rei uerum aliquid opinatur, illa erit magis falsa quae perimit ueriorem. Quod si illa, quamquam sit uera, minus tamen, quae de rei accidente pronuntiat, minus quoque illa erit falsa quae minus ueriorem perimit. His igitur ita constitutis uideamus nunc quemadmodum se in his habeant opinionibus uel propositionibus de quibus nunc tractatur. Idem igitur sit exemplum: ut supra dictum, id quod est bonum et bonum est et non malum sed quod bonum est secundum ipsam rem est, quod uero malum non est accidit ei. Nam id quod bonum est per naturam bonum est, quod uero malum non est secundo loco et quasi accidenter est. Ergo opinio de bono quoniam bonum est uerior erit propinquiorque naturae ea opinione quae est de bono /481/ quoniam malum non est. Si igitur ita est et ea quae ueriorem opinionem perimit magis falsa est quam ea quae illam quae quamquam uera sit minus tamen est uera, manifestum est quoniam negatio magis est falsior quam ea affirmatio quae contrarium ponit. Nam negatio dicit non esse bonum quod bonum est, affirmatio uero malum esse quod bonum est: uegatio ea quae est non esse bonum quod bonum illam secundum se opinionem ueram perimit quae dicit bonum esse quod bonum est, illa uero affirmatio contrarii quae est malum esse quod bonum est illam opinionem perimit ueram quae de bono secundum accidens est, id est non malum esse quod bonum est. Constat igitur magis falsam esse opinionem quae dicit non esse bonum quod bonum est potius quam eam quae opinatur malum esse quod bonum est. Quod si haec falsior, magis contraria: magis igitur contraria est negationis opinio quam contrariae affirmationis. Expedito igitur sensu uerba ipsa discutienda sunt. SI ERGO, inquit, QUOD BONUM EST sit bonum et non sit malum, ET HOC QUIDEM SECUNDUM SE, id est ut quod bonum est bonum sit, ILLUD VERO SECUNDUM ACCIDENS, hoc est quod bonum est ut malum non sit, (ACCIDIT ENIM EI MALUM NON ESSE), MAGIS AUTEM IN UNOQUOQUE EST VERA, QUAE SECUNDUM SE EST, nam quod secundum uniuscuiusque naturam est propinquius /482/ est ei rei cui secundum naturam: quocirca et ueritas secundum rem, quia rei proxima est, uerior est quam est ea quae secundum accidens est (hoc est enim quod ait: MAGIS AUTEM IN UNOQUOQUE EST VERA QUAE SECUNDUM SE EST): quod si hoc ita est, ETIAM FALSA, id est etiam illa est falsitas magis falsior quae illam perimit opinionem uel propositionem quae secundum se uera est, siquidem illa secundum naturam rei uera uerior est quam quae secundum accidens uera est, hoc est enim quod dixit: SIQUIDEM ET VERA. Hoc igitur disponens exemplo confirmat: ERGO EA QUAE EST QUONIAM NON EST BONUM QUOD BONUM EST EIUS QUOD SECUNDUM SE EST FALSA EST, hoc est illa quae opinatur illi opinioni quae secundum se uera fuit. Hoc enim haec uerba demonstrant, quod dixit: ERGO EA QUAE EST QUONIAM NON EST BONUM QUOD BONUM EST EIUS QUOD SECUNDUM SE EST FALSA EST, id est quae ipsum bonum negat bonum esse per se uerae propositionis falsa est, id est opposita. Falsitas enim ueritati opponitur. ILLA VERO QUAE EST QUONIAM MALUM EIUS QUOD EST SECUNDUM ACCIDENS, hoc est illa opinio quae id quod bonum est malum arbitratur esse falsa est et apta ei propositioni quae est secundum accidens uera, id est quae /483/ opinabatur bonum non esse malum. QUARE MAGIS ERIT FALSA DE BONO EA QUAE EST NEGATIONIS OPINIO QUAM EA QUAE EST CONTRARII, id est magis contraria est negatio quam affirmatio contrarii, siquidem cum sint de bono utraeque praedicatae, falsior tamen negatio reperitur. Sed quod dixit bono accidere, ut malum non sit, non ita intellegendum est, quemadmodum solemus dicere substantiae aliquid acoidere. Neque enim fieri potest sed accidere hic intellegendum est secundo loco dici. Principaliter enim quod est bonum dicitur bonum, secundo uero loco dicitur non est malum. Hoc autem tractum est a similitudine substantiae et accidentis. Unaquaeque enim substantia principaliter quidem substantia est, secundo uero uel alba uel bipeda uel iacens uel quicquid substantiis accidere potest. FALSUS EST AUTEM MAGIS CIRCA SINGULA QUI HABET CONTRARIAM OPINIONEM; CONTRARIA ENIM EORUM QUAE PLURIMUM CIRCA IDEM DIFFERUNT. QUODSI HARUM CONTRARIA EST ALTERA, MAGIS VERO CONTRARIA CONTRADICTIONIS, MANIFESTUM EST QUONIAM HAEC ERIT CONTRARIA. Vis omnis argumentationis, ut breuissime expediatur, huiusmodi est: omne uerum aut secundum se uerum est aut secundum accidens, quare necesse est etiam falsum aut secundum se falsum esse aut per accidens. Verum autem illud esse uerius constat quod secundum se est potius quam illud quod per accidens. /484/ Qui uero contrariam de re aliqua habet opinionem quam res ipsa est, necesse est ut plurimum falsus sit. Etenim contrarietas opinionum, quotiens de una eademque re longissime a se absistentes opiniones sunt. Quod igitur magis falsum est, hoc erit etiam falsum contrarium. Illud enim quod magis a ueritate abest, hoc magis falsum est. In opinionibus uero quae a se plurimum differunt, ea sunt contraria illa igitur in opinionibus contraria est quae plurimum falsa est. Est autem, ut dictum est, plurimum falsa, quae secundum se falsa est, id est quae illam perimit propositionem quae secundum se uera est. Quocirca (haec enim est negatio) negatio contraria est affirmationi potius quam ea affirmatio quae contrarium ponit. Talis igitur sensus his uerbis includitur: FALSUS EST AUTEM MAGIS, inquit, CIRCA SINGULA QUI HABET CONTRARIAM OPINIONEM. Quamquam enim possit esse quilibet falsus, etiamsi de eadem re contrariam non habeat opinionem, ille tamen magis fallitur qui contrarium aliquid opinatur. Hoc autem cur eueniat dicit: CONTRARIA ENIM EORUM SUNT QUAE PLURIMUM CIRCA IDEM DIFFERUNT. Idcirco enim maxime falsa contraria opinantur, quia contrarietas non nisi in plurimum discrepantibus inuenitur. QUOD SI HARUM CONTRARIA EST ALTERA, id est quod si harum propositionum, quae per se falsa est uel quae per accidens, unam contrariam esse necesse est, MAGIS VERO CONTRARIA CONTRADICTIONIS, hoc est magis autem falsa negatio /485/ (hoc enim quod ait: MAGIS VERO CONTRARIA hoc sensit tamquam si dixisset: magis uero falsa contradictionis est, id est magis uero falsa negatio est), concludit: si illa, ut dictum est superius, ita sunt, MANIFESTUM esse, QUONIAM HAEC, id est contradictionis, ERIT CONTRARIA. ILLA VERO QUAE EST QUONIAM MALUM EST QUOD BONUM IMPLICITA EST; ETENIM QUONIAM NON BONUM EST NECESSE EST FERE IDEM IPSUM OPINARI. Postquam idcirco contrariam potius negationem esse monstrauit, quod haec magis esset falsa quam ea quae contrarium affirmaret, et distinctione falsitatis contrariam esse propositionem opinionemque quae rem propositam negaret edocuit, nunc ex simplicibus implicitisque propositionibus opinionibusque idem nititur approbare. Dicit enim quod ea affirmatio quae contrarium ponit implicita et non simplex sit. Idcirco autem implicita est, quod quae arbitratur id quod bonum est malum esse mox illi quoque opinari necesse est id quod bonum est bonum non esse. Neque enim aliter esse malum potest, nisi bonum non sit. Quare qui quod bonum est malum esse arbitratur, et rem bonam malum putat et eandem ipsam non esse bonum. Non igitur simplex est haec opinio de bono, quoniam malum est. Continet enim intra se illam, quoniam non est bonum. Qui uero opinatur non esse bonum quod bonum est, non illi quoque necesse est opinari quoniam /486/ malum est. Potest enim et non esse aliquid bonum et malum non esse. Atque hoc quidem in his innititur rebus in quibus aliqua medietas poterit inueniri. Hoc quoque cautissime addidit. His igitur ita positis quoniam contrarii opinio non est simplex, simplex uero est negationis, necesse est ut contra simplicem opinionem simplex potius uideatur esse contrarium. Est autem simplex opinio boni quoniam bonum est uera, simplex uero boni quoniam non bonum est falsa. Simplici igitur opinioni de bono quoniam bonum est simplex erit contraria, negationis scilicet, quae est boni quoniam non est bonum. Tota uero uis huius argumentationis hinc tracta est: quotiens uera est quaedam propositio et duae quae eam perimere possint, si una earum nihil indigens alterius ueram propositionem perimat, reliqua uero praeter alteram eandem ueram propositionem perimere non possit, illa magis dicenda contraria est, quae sibi sufficiens nec reliquae indigens propositam propositionem perimere ualet. Veram autem propositionem de bono quoniam bonum est sola perimere potest et ad illius uerae interitum est sibi ipsa sufficiens illa quae opinatur non esse bonum quod bonum est. Illa uero quae opinatur malum esse sibi sola non sufficiet, nisi illa quoque ei auxilietur, quae est id quod bonum est bonum non esse. Idcirco enim contraria illa aufert, quia secum negationem trahit. Manifestum est hanc quae ad uerae /487/ propositionis interitum sibi ipsa sufficit recte magis uideri contrariam quam eam quae sibi ipsa non sufficit, nisi ei uis negatiuae propositionis addatur. AMPLIUS, SI ETIAM IN ALIIS SIMILITER OPORTET SE HABERE, ET HIC VIDEBITUR BENE ESSE DICTUM; AUT ENIM UBIQUE EA QUAE EST CONTRADICTIONIS AUT NUSQUAM. QUIBUS VERO NON EST CONTRARIA, DE HIS EST QUIDEM FALSA EA QUAE EST VERAE OPPOSITA, UT QUI HOMINEM NON PUTAT HOMINEM FALSUS EST. SI ERGO HAE CONTRARIAE SUNT, ET ALIAE CONTRADICTIONIS. Quod de his, inquit, propositionibus dicimus si hoc in omnibus inuenitur, firmum debet esse quod dicimus. Neque enim uerisimile est in aliis quidem propositionibus negationes esse contrarias, in aliis uero affirmationes quae contrarium ponunt sed si hoc in omnibus propositionibus inuenitur et contradictionibus, ut contradictio potius contraria sit, id est negatio, quam quae contrarium habet, nihil est dubium quin haec ratio consistat in omnibus: sin uero in aliis ea quae contrarium ponit magis contraria est quam negatio, hic quoque ita sese manifestum est non habere. Ubi enim inueniri potest contrarietas, in his dubitatio est, quaenam sit contraria, utrumne ea quae contrarium affirmat an ea quae id quod propositum est negat. Ergo in his in quibus dubium non est quemadmodum /488/ sit hoc speculandum est. Dubium autem non est in his in quibus nulla est contrarietas, ut in substantiis. Hic enim solae sunt contrariae negationes. Si ergo huic opinioni quae est de homine quoniam homo est illa opponitur quae est de homine quoniam homo non est, manifestum est in aliis quoque in quibus contrarietas inuenitur locum contrarietatis negationem potius optinere. [Nam si in his in quibus contrarietas est, ut in bono uel malo, manifestum est potius illam esse contrariam quae bonum negaret quam eam quae malum opponeret ei quae id quod bonum est bonum esse arbitretur, nec in his eam contrariam esse oporteret in quibus contrarietas nulla est.] Quid enim attinet cum de homine dicimus, quod contrarium non habet, ibi esse negationem contrariam, cum uero de bono, quod contrarium habet, ibi non esse sed potius eam quae contrarium poneret? Quodcumque enim conuertitur a negatione suam uim in omnibus seruare debet. Quod ergo dicitur ab Aristotele, ut breuiter explicem, tale est: si in aliis negatio est contraria, hie quoque negationem esse contrariam manifestum est quod si in aliis minime, in his quoque quae supra posuit. Sed in omnibus aliis in quibus contrarietas non inuenitur contradictio contrarietatis locum tenet, et in his igitur in quibus est aliqua contrarietas eundem locum neque alium tenebit. Quod in his uerbis /489/ explicuit: AMPLIUS, SI ETIAM IN ALIIS SIMILITER OPORTET SE HABERE, ET HIC VIDEBITUR BENE ESSE DICTUM. Nam si in caeteris omnibus ita se habere necesse est, et in his quae supra sunt dicta ita sese habet et id quod dictum est optime dictum esse uidebitur. AUT ENIM UBIQUE EA QUAE EST CONTRADICTIONIS * * * alicubi quidem contrariam reperiri, alicubi uero minime. QUIBUS VERO NON EST CONTRARIUM, ut in substantiis in quibus nulla est contraria (hoc enim nos, si bene meminimus, praedicamenta docuerunt), DE HIS EST QUIDEM FALSA EA QUAE EST VERAE OPPOSITA, id est in his inuenitur quidem opposita falsa opinio uerae opinion) sed quae sit ista manifestum est. Nam ubi nulla contrarietas, liquet contradictionis esse contrarietatem. UT QUI HOMINEM NON PUTAT HOMINEM FALSUS EST. Haec enim sola contrarietas uerae propositionis inuenitur. SI ERGO HAE CONTRARIAE SUNT, et illae aliae quae sunt CONTRADICTIONIS, id est si in his quae contrarietatem non habent negationes sunt contrariae (necesse est enim aliquas esse contraries), in aliis omnibus etiam in quibus est aliqua contrarietas, ut bono et malo, negatio locum optinet contrarietatis. AMPLIUS SIMILITER SE HABET BOND QUONIAM BONUM EST ET NON BOND QUONIAM NON BONUM /490/ EST, ET SUPER HAS BONI QUONIAM NON BONUM EST ET NON BONI QUONIAM BONUM EST. ILLI ERGO QUAE EST NON BONI QUONIAM NON BONUM VERAE OPINIONI QUAE EST CONTRARIA? NON ENIM EA QUAE DICIT QUONIAM MALUM; SIMUL ENIM ALIQUANDO ERIT VERA, NUMQUAM AUTEM VERA VERAE CONTRARIA EST; EST ENIM QUIDDAM NON BONUM MALUM, QUARE CONTINGIT SIMUL VERAS ESSE. AT VERO NEC ILLA QUAE EST NON MALUM; SIMUL ENIM ET HAEC ERUNT. RELINQUITUR ERGO EI QUAE EST NON BONI QUONIAM NON BONUM CONTRARIA EA QUAE EST NON BONI QUONIAM BONUM, QUARE ET EA QUAE EST BONI QUONIAM NON BONUM EI QUAE EST BONI QUONIAM BONUM. Quaecumque superius dicta sunt, ea rursus ualidiore per proportionem argumentatione confirmat. Proportio autem est rerum inter se inuicem similitudo. Si igitur positae sint res quatuor, quarum duae sint praecedentes, reliquae sequentes, et sic se habeat prima ad secundam quemadmodum tertia ad quartam, necesse est ita sese habere primam ad tertiam quemadmodum fuerit secunda ad quartam. Hoc enim ipsum /491/ breuiter facillimeque numeris agnoscamus. Sit enim primus numerus II, secundus VI, rursus inchoantibus tertius IIII, quartus XII. II VI IIII XII In his igitur praecedentes quidem unt duo et quattuor, sequentes uero sex et duodecim. Sunt autem ut duo ad sex, ita quatuor ad duodecim. Nam sicut duo senarii tertia pars est, ita quaternarius duodenarii tertia pars est. Quocirca sicuti quaternarius praecedens ad sequentem, ita alius praecedens ad alium sequentem erit; ut praecedens ad praecedentem, ita sequens ad sequentem. Sed duo ad quatuor qui sunt praecedentes medietas est, et sex igitur ad duodecim medietas est. Igitur in omni proportione hoc respiciendum, quod si de quatuor propositis rebus sicut prima est ad secundam, ita tertia ad quartam, erit ut prima ad tertiam, ita secunda ad quartam. Ista igitur numerorum proportio ad propositionum uim naturamque transferatur sintque duae propositiones primae, quarum una praecedens, altera sequens, et aliae rursus duae, quarum una praecedens, altera similiter sequens, et in his sit aliqua similitudo. Sit enim prima boni quoniam bonum est, hanc sequatur boni quoniam /492/ bonum non est. Rursus sit praecedens tertia non boni quoniam non bonum est, hanc autem sequens quarta non boni quoniam bonum est. I II Boni quoniam bonum est Boni quoniam boni non est III IIII Non boni quoniam non bonum est Non boni quoniam bonum est Praesciatur igitur in his quae sit proportionis similitudo. Est enim ut prima boni quoniam bonum est ad secundam boni quoniam bonum non est, ita tertia non boni quoniam bonum non est ad quartam non boni quoniam bonum est. Nam sicut boni quoniam bonum est uera propositio est, falsa autem boni quomam non est bonum, ita quoque non boni quoniam non est bonum uera propositio est, falsa autem non boni quoniam bonum est. Quod si ita est et eodem modo sese habet opinio boni quoniam bonum est ad opinionem quae est boni quoniam bonum non est, quemadmodum etiam opinio non boni quoniam non bonum est ad opinionem non boni quoniam bonum est, et quemadmodum se habet prima ad tertiam, ita sese habebit secunda ad quartam. Quemadmodum sese habet igitur boni quoniam bonum est ad eam quae est non boni quoniam non bonum est, cum utraeque sint uerae, ita sese habet opinio boni quoniam bonum non est ad opinionem non boni quoniam bonum est, quod ipsae quoque utraeque sunt falsae. Nam ut istae /493/ simul uerae, ita illae simul falsae. Quocirca ut est prima ad tertiam, ita secunda ad quartam. Ostensa igitur hac proportione immutato ordine eaedem disponantur. Sed sit prior opinio ea quae est non boni quoniam bonum non est eamque sequatur boni quoniam bonum est et sub his praecedens tertia non boni quoniam bonum est, quarta sequens boni quoniam bonum non est. I VERA II VERA Non boni quoniam bonum est Boni quoniam bonum est III FALSA IIII FALSA Non boni quoniam bonum est Boni quoniam bonum non est Ut igitur superius demonstratum est, ita se habet opinio non boni quoniam non bonum est ad eam opinionem quae est boni quoniam bonum est, quemadmodum non boni quoniam bonum est ad eam quae est boni quoniam non est bonum. Ut enim illae simul uerae, ita hae simul falsae eademque proportio est. Quocirca erit sicut prima quae est non boni quoniam non bonum est ad tertiam eam quae est non boni quoniam bonum est, ita erit secunda boni quoniam bonum est ad quartam boni quoniam non est bonum. Requirendum igitur est quemadmodum hic nunc sit prima ad tertiam, ut ex eo speculemur, quemadmodum sit secunda ad quartam. Dico enim, quoniam huic opinioni quae arbitratur non esse bonum quod bonum non est contraria illa est quae arbitratur id quod /494/ bonum non est bonum esse. Age enim, si potis est, contra eam opinionem quae id quod bonum non est non bonum putat sit ea quae id quod bonum non est malum putat. Sed hoc fieri non potest. Contrariae enim opiniones simul numquam uerae sunt, possunt autem simul hae esse uerae. Si quis enim parricidium quod non est bonum putet non esse bonum, idem quoque parricidium quod per naturam non est bonum malum putet, uere in utraque opinione arbitratur. Igitur non est contraria opinio ei quae id quod bonum non est non bonum putat ea quae id quod bonum non est malum arbitratur. Rursus ponatur eidem opinioni de non bono quoniam non est bonum contraria ea quae arbitratur id quod non est bonum non esse malum. Id quoque interdum est. Fieri enim potest ut id quod bonum non est nec malum sit. Neque enim omnia quaecumque bona non sunt statim mala sunt sed est ut bona quidem non sint, nec tamen mala sint. Si quis enim lapidem nequiquam iacentem, quod per se bonum non est, non bonum esse putet, uere arbitrabitur, idem ipsum lapidem, quod per se bonum non est, si non malum putet, nihil eius opinioni falsitatis incurrit. Quare quoniam ea quae est non boni quoniam non bonum est et cum ea quae est non boni quoniam malum est et cum ea quae est non boni quoniam non est malum uera aliquotiens /495/ inuenitur, neutri contraria est. Restat igitur ut ei sit contraria opinio non boni quoniam non bonum est quae opinatur id quod non est bonum bonum esse, haec autem est non boni quoniam bonum est. Contraria igitur est non boni quoniam non bonum est ei quae est non boni quoniam bonum est. Sed hic ita sese habebat opinio non boni quoniam bonum est ad opinionem non boni quoniam non bonum est, quemadmodum opinio boni quoniam bonum est ad eandem opinionem quae est boni quoniam non est bonum. Sed prima tertisque contrariae, secunda igitur quartaque secundum similitudinem proportionis sunt sine ulla dubitatione contrariae. Potest uero et simplicius intellegi hoc modo: si boni quoniam bonum est opinio et non boni quoniam non est bonum opinio similes secundum ueritatem sunt, boni autem quoniam non est bonum et rursus non boni quoniam bonum est ipsae quoque similes secundum falsitatem sunt, si una falsarum uni uerarum opinionum inuenta fuerit contraria, erit reliqua falsa reliquae uerae contraria, quod sola efficit similitudo. Ostenditur autem una falsa uni uerae, quemadmodum supra exposuimus, contraria, hoc est ea quae dicit id quod non est bonum bonum esse ei quae arbitratur id quod non est bonum non esse bonum. Relinquitur igitur ea quae arbitratur id quod bonum est non esse bonum contraria esse ei quae opinatur id quod bonum est esse bonum. Qua in re colligitur negationem potius quam contrarium /496/ ponentem affirmationem uerae affirmationi esse contrariam. Perplexa igitur sententia his modis quibus diximus expedita est sed se sic habet ordo sermonum: AMPLIUS, inquit, SIMILITER SE HABET BONI QUONIAM BONUM EST ET NON BONI QUONIAM NON BONUM EST, quae utraeque uerae sunt, ET SUPER HAS BONI QUONIAM NON BONUM EST ET NON BONI QUONIAM BONUM EST, quae sunt utraeque mendaces. ILLI ERGO QUAE EST NON BONI QUONIAM NON BONUM est VERAE OPINIONI QUAENAM EST CONTRARIA? Hoc quasi interrogatiuo modo dictum est. NON ENIM EA QUAE DICIT QUONIAM MALUM est, quoniam simul aliquando esse poterit uera. Hoc autem in contrariis non potest inueniri. NUMQUAM enim VERA VERAE CONTRARIA EST. Quemadmodum autem fieri potest, ut simul sint uerae? Quoniam est QUIDDAM NON BONUM MALUM, QUARE CONTINGIT SIMUL VERAS ESSE. AT VERO NEC ILLA QUAE EST NON MALUM; SIMUL ENIM ET HAE ERUNT, id est possunt aliquando simul esse uerae, in his praesertim rebus quae inter bonum malumque sunt. RELINQUITUR ERGO EI QUAE EST NON BONI QUONIAM NON BONUM, quae scilicet uera est, CONTRARIA EA QUAE EST NON BONI QUONIAM BONUM est, quae falsa est et simul uera non potest inueniri. QUARE, ad similitudinem superius positam proportionis reuertitur, ut dicat ET EAM QUAE EST BONI QUONIAM NON BONUM EST EI QUAE EST BONI QUONIAM /497/ BONUM est contrariam. Quod si quis ea quae superius dicta sunt diligentius intuetur, nec in totius sententiae statu nec quicquam in ordine fallitur. MANIFESTUM VERO QUONIAM NIHIL INTEREST, NEC SI UNIVERSALITER PONAMUS AFFIRMATIONEM; HUIC ENIM UNIVERSALIS NEGATIO CONTRARIA ERIT, UT OPINIONI QUAE OPINATUR QUONIAM OMNE QUOD EST BONUM BONUM EST EA QUAE EST QUONIAM NIHIL EORUM QUAE BONA SUNT BONUM EST. In superiori argumentatione omnia de indefinitis explicuit sed quoniam fortasse aliquis poterat suspicari non eandem rationem esse posse in his propositionibus quae sunt definitae atque in his aliquid interesse, utrum eadem demonstratio in his quae indefinitae sunt eueniret, hoc addit nihil interesse, utrum eandem demonstrationem, quam ipse superius in propositionibus indefinitis fecit, quisquam faciat in uniuersalibus, quae iam sine dubio definitae sunt. Si quis enim secundum indefinitarum propositionum superiorem dispositionem definitas disponat easque secundum praedictum modum speculetur, non aliam uniuersatis affirmationis opinioni contrariam reperiet quam eam quae est uniuersalis negationis opinio. Nihil enim interest inter indefinitas definitasque propositiones, nisi quod indefinitae quidem sine determinatione, definitae /498/ uero cum augmento determinationis sunt, uel uniuersalitatis uel particularitatis. Hoc est enim quod ait: NIHIL INTEREST, NEC SI UNIVERSALITER ponatur affirmatio. Uniuersali namque affirmationi uniuersalis contraria erit negatio, UT OPINIONI QUAE OPINATUR QUONIAM OMNE QUOD EST BONUM BONUM EST, quae scilicet est uniuersalis affirmationis, EA SIT CONTRARIA QUAE EST QUONIAM NIHIL EORUM QUAE BONA SUNT BONUM EST, hoc est opinio uniuersalis negationis. Hoc autem cur fiat ostendit. NAM EA QUAE EST BOUI QUONIAM BONUM, SI UNIVERSALITER SIT BONUM, EADEM EST EI QUAE OPINATUR QUICQUID EST BONUM QUONIAM BONUM EST. NIHIL DIFFERT AB EO QUOD EST OMNE QUOD EST BONUM BONUM EST. SIMILITER AUTEM ET IN NON BONO. Gradatim indefinitam propositionem ad similitudinem uniuersalis adduxit. Dicit autem: quaecumque fuerit indefinita propositio, ei si quod in sermone solemus dicere quicquid addatur, uniuersalis fit, ut nihil omnino distet ea quae ad rem in affirmatione omne praedicat. Ut ea opinio uel propositio quae est de bono quoniam bonum est hoc scilicet opinatur, quoniam bonum bonum est, huic si addatur quicquid, ut ita dicamus: quicquid bonum est bonum est, nihil differt ab ea quae opinatur omne bonum bonum esse. Quare eadem uis est superioris demonstrationis in /499/ propositionibus indefinitis, quae etiam in uniuersalibus, quae paruulum quiddam distant, quod non ad qualitatem nec ad uim propositionis sed ad quantitatem refertur. Uniuersalitas enim quantitatis ponitur. Et sensus quidem huiusmodi est, uerba uero sic sunt. Superius proposuerat nihil interesse, an indefinita esset propositio an uniuersalis. Cur autem nihil intersit hoc modo dicit: NAM EA QUAE EST BONI QUONIAM BONUM est, id est indefinita affirmatio, SI UNIVERSALITER SIT BONUM, id est si bonum uniuersaliter proferatur, EADEM EST EI QUAE OPINATUR QUICQUID BONUM EST QUONIAM BONUM EST, id est nihil discrepat ab ea opinione quae opinatur quicquid bonum est bonum esse. Huiusmodi autem opinio NIHIL DIFFERT AB ea, quae aperte uniuersaliter proponitur, quae est OMNE QUOD EST BONUM BONUM EST. SIMILITER AUTEM ET IN NON BONO, id est non bonum quoque eadem ratione dicimus. Ea namque propositio uel opinio quae opinatur non bonum esse quod non bonum est, si ei adicitur uniuersalitas, nihil differt ab ea quae dicit quicquid non bonum est non est bonum. Haec autem nullo distat ab ea, quae uniuersaliter aperte proponitur, quae est omne quod bonum non est non est bonum. QUARE SI IN OPINIONE SIC SE HABET, SUNT AUTEM HAE QUAE SUNT IN VOCE AFFIRMATIONES ET /500/ NEGATIONES NOTAE EARUM QUAE SUNT IN ANIMA, MANIFESTUM EST, QUONIAM ETIAM AFFIRM ATIONI CONTRARIA QUIDEM NEGATIO CIRCA IDEM UNIVERSALIS, UT EI QUAE EST QUONIAM OMNE BONUM BONUM EST VEL QUONIAM OMNIS HOMO BONUS EA QUAE EST VEL QUONIAM NULLUM VEL NULLUS, CONTRADICTORIE AUTEM AUT NON OMNIS AUT NON OMNE. Superiores omnes argumentationes ad unum colligit redigitque ad conclusionem omnem quaestionis uim. Supra enim negationes et affirmationes earumque contrarietates de opinionibus pensari oportere praedixerat, nunc uero quoniam in opinionibus repperit illam contrariam esse, quae esset uniuersalis negatio, idem refert ad propositiones, quas manifestum est, quoniam uoces sunt et significatiuae, passiones animi designare. In principio enim libri significatiuas uoces passiones animae monstrare ueraciter docuit, nunc ea uelut probaturus est: quoniam in opinionibus illa potius contraria uniuersali affirmationi reperta est, quae esset uniuersalis negatio potius quam ea quae contrarium uniuersali affirmationi affirmaret, idem quoque arbitratur in uocibus prouenire, hoc est affirmationi uniuersali non affirmationem contrariam rem ponentem sed uniuersalem negationem esse contrariam, /501/ contradictorias uero eas quae, cum affirmatio uniuersalis esset, particularis negatio inueniretur. Atque hoc quidem planissime dictum est nec aliquis in uerbis error est sed nos, ut caetera nihil ambiguum relinquentes ipsorum quoque uerborum, eorum ordinem persequemur. Ait enim: QUARE SI IN OPINIONE SE SIC HABET, id est quod opinio negationis contraria inuenitur opinioni affirmationis potius quam contrarium ponens affirmatio, SUNT AUTEM HAE QUAE SUNT IN VOCE AFFIRMATIONES ET NEGATIONES NOTAE EARUM QUAE SUNT IN ANIMA (nam sicut in uoce affirmatio et negatio est, ita quoque etiam in opinione, cum ipse animus in cogitatione sua aliquid affirmat aut quid negat, quod nos alio loco diligentius expediemus): ergo quoniam affirmationes et negationes quae sunt in uoce notae earum sunt affirmationum uel negationum quae sunt in anima, MANIFESTUM EST, QUONIAM ETIAM AFFIRMATIONI CONTRARI. QUIDEM EST NEGATIO CIRCA IDEM UNIVERSALIS. CIRCA IDEM autem addidit, ne disiunctas affirmationes et negationes contrarias diceremus sed ut affirmatio et negatio de una eademque re illa quidem uniuersaliter affirmaret, illa uero uniuersaliter negaret. Earum autem exempla haec sunt: UT EI QUAE EST QUONIAM /502/ OMNE BONUM BONUM EST VEL QUONIAM OMNIS HOMO BONUS EST EA QUAE EST QUONIAM NULLUM, id est nullum bonum bonum est, quae contraria est, VEL NULLUS, hoc est quoniam nullus homo bonus est. CONTRADICTORIA AUTEM AUT NON OMNIS, id est non omnis homo bonus est contra eam quae dicit: Omnis homo bonus est AUT NON OMNE, hoc est non omne bonum bonum est contra eam quae dicit quoniam omne bonum bonum est. Constat igitur in his propositionibus quas supra proposuit illam magis esse contrariam, affirmationi quae dicit: Omnis homo iustus est eam quae dicit: Nullus homo iustus est potius quam eam quae dicit: Omnis homo iniustus est MANIFESTUM AUTEM QUONIAM ET VERAM VERAE NON CONTINGIT ESSE CONTRARIAM NEC OPINIOUEM NEC CONTRADICTIONEM. CONTRARIAE ENIM SUNT QUAE CIRCA OPPOSITA SUNT, CIRCA EADEM AUTEM CONTINGIT VERUM DICERE EUNDEM; SIMUL AUTEM EIDEM NON CONTINGIT INESSE CONTRARIA. Post haec libri terminum expedit in ea speculatione et demonstratione, per quam, licet uerum sit manifestumque omnibus duas propositiones ueras non esse contrarias, tamen id ipsum demonstrare conatur. Est autem huius argumentationis ingressus huiusmodi: ea quae sunt contraria opposita sunt, opposita uero non possunt eidem simul inesse: contraria igitur eidem simul inesse non possunt. De quibus autem aliquid simul uerum dici potest, illa simul eidem inesse possunt, quae uero simul eidem inesse /503/ non possunt, de his simul uerae propositiones, affirmatio et negatio, esse non possunt. Sed contraria simul eidem inesse non possunt: quae igitur simul uerum dicunt contrariae non sunt, idcirco quoniam de quibus et affirmatio et negatio simul uerae esse possunt, illa simul eidem insunt. Quocirca quae simul uerae sunt contrariae non sunt. Sensus hic est, uerba autem sic constant: MANIFESTUM AUTEM EST, inquit, QUONIAM ET VERAM VERAE NON CONTINGIT ESSE CONTRARIAM, id est duas ueras propositiones non posse esse contrarias? NEC OPINIONEM NEC CONTRADICTIONEM: si opinio non est uera uerae contraria, multo magis nec contradictio quae ex opinionibus uenit. Contradictio autem hic pro contrarietate posuit: de ea enim non agebatur. CONTRARIAE ENIM SUNT QUAE CIRCA OPPOSITA SUNT, id est omne contrarium oppositum. CIRCA EADEM AUTEM CONTINGIT VERUM DICERE, idcirco quod de his solis et negatio et affirmatio uerae simul esse possunt, quae eidem simul esse contingit, SIMUL AUTEM EIDEM NON CONTINGIT INESSE CONTRARIA, ut concludatur: quoniam de quibus affirmatio et negatio simul uerae sunt, ea simul eidem inesse possunt, contraria uero simul eidem inesse non possunt, quae simul uerae sunt non possunt esse contraria. Noster quoque labor iam tranquillo constitit portu. Nihil enim, ut arbitror, relictum est quod ad plenam /504/ huius libri notitiam pertineret. Quare si rem propositam studio diligentiaque perfecimus, erit perutile his qui harum rerum scientia complectendarum cupiditate tenebuntur: sin uero minus id eiecimus, quod nobis propositum fuit, ut obscurissimas libri sententias enodaremus, labori nostro nihil ut aliis nocituro, et si non proderit, obloquitur.