Boethius's text scanned from PL 64. Cicero's text scanned from M. Tulli Ciceronis Rhetorica tom. II, edited by A.S. Wilkins (OCT 1903), replacing the text given in PL 64. Text paragraphed following (more or less) the translation in Stump [1988]. ANICII MANLII SEVERINI BOETHII IN TOPICA CICERONIS LIBER PRIMUS [INTRODUCTIO BOETHII] [1039D] Exhortatione tua, Patrici rhetorum peritissime, quae honestati praesentis propositi et futurae aetatis [1040D] utilitati coniuncta est, nihil antiquius existimaui. Cui muneri libentius acquieui, non quod ad instruendum [1041A] te, commentarios in M. Tullii Topica laborare me credidi (ridiculus quippe forem si Mineruam, ut aiunt, litterae docere uellem) sed ut ex disciplinarum liberalium sumptum penu, nostrae apud te semper pignus amicitias permaneret. Quod enim munus ex animo diligentibus iocundius inueniri potest, quam quod ipsius animi partes format et instruit? Nam caetera fere caduca, imbecilla, labantia, et si ad fortunae uicem spectes, pene semper aliena sunt. At uero opulentiam litterarum, nec praesens imminuit aetas, earumque auctoritatem ipsa etiam cunctae conficiens, auget potius et confirmat uetustas. Accipe igitur opus, non efficientiae securitate sed amicitiae praesumptione susceptum, apud quam nescio quonam pacto garrire non dedecet, simul quia praelato [1041B] a nobis munere cum tuorum aliquid operum postulauero, iniurius fueris, si negabis. Sed cum in M. Tullii Topica Marius Victorinus rhetor plurimae in disserendi arte notitiae commenta conscripserit, non me oportuisset melioribus forsitan attemptata contingere nisi esset aliquid quo se noster quoque labor exercere atque parere potuisset. Quatuor enim uoluminibus Victorinus in Topica conscriptis, eorum primo declarandis tantum libri principiis occupatur. Addit etiam et si qua in eodem uolumine praedicenda fuissent perpendit, ut ab exordio uoluminis Topicorum quod est: [1.01] MAIORES NOS RES SCRIBERE INGRESSOS, C. TREBATI... usque ad eum locum qui est: [1.05] ...SED IAM TEMPUS EST AD ID QUOD INSTITUIMUS ACCEDERE. primi uoluminis Victorini expositio terminetur. Secundo uolumine [1041C] de iudicandi, atque inueniendi dialecticae partibus, et de loco atque argumenti definitione pertractat, ut ab eo loco Topicorum qui est: [2.06] CUM OMNIS RATIO DILIGENS DISSERENDI DUAS HABEAT PARTIS, UNAM INVENIENDI ALTERAM IUDICANDI... usque ad eum locum qui est: [2.08] ...ITAQUE LICET DEFINIRE LOCUM ESSE ARGUMENTI SEDEM. ARGUMENTUM AUTEM RATIONEM, QUAE REI DUBIAE FACIAT FIDEM. secundi libri explanatio subsistat. Tertius uero atque quartus discretionem locorum inter se eorumque exempla multiformiter persequuntur. Ita ut tertius quidem Tulliana sibi de iure proponat exempla. Quartus uero eosdem locos per alias rursus similitudines monstret ex Virgilio et Terentio poetis, oratoribus Cicerone et Catone, ut quod praeceptis ostenditur, exemplis multipliciter collucescat, neque ab eo loco qui est in Topicis sed ex his locis [1041D] in quibus argumenta inclusa sunt, expositio progressa eum transcendit locum qui est: [4.23] VALEAT AEQUITAS, QUAE PARIBUS IN CAUSIS PARIA IURA DESIDERAT. Quanta uero pars reliqua si Topicorum ipsius uoluminis magnitudo demonstrat, quam Victorinus, neque attigit, neque attingere potuisset, ita est rebus minimis immoratus, nisi opus multa librorum pluralitate distenderet. Nos uero et hanc ipsam particulam, quam Victorinus attigit diligenter (ut possumus) aggrediamur, et longius expositione progressi, cum Topicorum debemus fine consistere. Quare hinc de tota operis propositione conueniens sumamus exordium. Sed antequam de topicae facultatis ratione [1042A] pertractem, proemium, quoad Trebatium M. Tullius utitur, paucis absoluam. [Prohemium Ciceronis] Ait enim: [1.01] MAIORES NOS RES SCRIBERE INGRESSOS, C. TREBATI, ET HIS LIBRIS, QUOS BREVI TEMPORE SATIS MULTOS EDIDIMUS, DIGNIORES E CURSU IPSO REVOCAVIT VOLUNTAS TUA. CUM ENIM MECUM IN TUSCULANO ESSES ET IN BIBLIOTHECA SEPARATIM UTERQUE NOSTRUM AD SUUM STUDIUM LIBELLOS QUOS VELLET EVOLVERET, INCIDISTI IN ARISTOTELIS TOPICA QUAEDAM, QUAE SUNT AB ILLO PLURIBUS LIBRIS EXPLICATA. QUA INSCRIPTIONE COMMOTUS CONTINUO A ME LIBRORUM EORUM SENTENTIAM REQUISISTI. [1.02] QUAM CUM TIBI EXPOSUISSEM, DISCIPLINAM INUENIENDORUM ARGUMENTORUM, UT SINE ULLO ERRORE AD EA RATIONE ET VIA PERVENIREMUS, AB ARISTOTELE INVENTAM ILLIS LIBRIS CONTINERI, VERECUNDE TU QUIDEM UT OMNIA, SED TAMEN FACILE UT CERNEREM TE ARDERE STUDIO, MECUM [1042B] UT TIBI ILLA TRADEREM EGISTI. CUM AUTEM EGO TE NON TAM VITANDI LABORIS MEI CAUSA QUAM QUIA TUA ID INTERESSE ARBITRARER, VEL UT EOS PER TE IPSE LEGERES VEL UT TOTAM RATIONEM A DOCTISSIMO QUODAM RHETORE ACCIPERES, HORTATUS ESSEM, UTRUMQUE, UT EX TE AUDIEBAM, ES EXPERTUS. [1.03] SED A LIBRIS TE OBSCURITAS REIECIT; RHETOR AUTEM ILLE MAGNUS HAEC, UT OPINOR, ARISTOTELIA SE IGNORARE RESPONDIT. QUOD QUIDEM MINIME SUM ADMIRATUS EUM PHILOSOPHUM RHETORI NON ESSE COGNITUM, QUI AB IPSIS PHILOSOPHIS PRAETER ADMODUM PAUCOS IGNORETUR; QUIBUS EO MINUS IGNOSCENDUM EST, QUOD NON MODO REBUS EIS QUAE AB ILLO DICTAE ET INVENTAE SUNT ADLICI DEBUERUNT, SED DICENDI QUOQUE INCREDIBILI QUADAM CUM COPIA TUM ETIAM SUAVITATE. [1.04] NON POTUI IGITUR TIBI SAEPIUS HOC ROGANTI ET TAMEN VERENTI NE MIHI GRAVIS ESSES -- FACILE ENIM ID CERNEBAM -- DEBERE DIUTIUS, NE IPSI IURIS INTERPRETI FIERI [1042C] VIDERETUR INIURIA. ETENIM CUM TU MIHI MEISQUE MULTA SAEPE SCRIPSISSES, VERITUS SUM NE, SI EGO GRAVARER, AUT INGRATUM ID AUT SUPERBUM VIDERETUR. SED DUM FUIMUS UNA, TU OPTIMUS ES TESTIS QUAM FUERIM OCCUPATUS. [1.05] UT AUTEM A TE DISCESSI IN GRAECIAM PROFICISCENS, CUM OPERA MEA NEC RES PUBLICA NEC AMICI UTERENTUR NEC HONESTE INTER ARMA VERSARI POSSEM, NE SI TUTO QUIDEM MIHI ID LICERET, UT VENI VELIAM TUAQUE ET TUOS VIDI, ADMONITUS HUIUS AERIS ALIENI NOLUI DEESSE NE TACITAE QUIDEM FLAGITATIONI TUAE. ITAQUE HAEC, CUM MECUM LIBROS NON HABEREM, MEMORIA REPETITA IN IPSA NAVIGATIONE CONSCRIPSI TIBIQUE EX ITINERE MISI, UT MEA DILIGENTIA MANDATORUM TUORUM TE QUOQUE, ETSI ADMONITORE NON EGES, AD MEMORIAM NOSTRARUM RERUM EXCITAREM. SED IAM TEMPUS EST AD ID QUOD INSTITUIMUS ACCEDERE. [1042D] Omne proemium, quod ad componendum intendit auditorem, ut in rhetoricis discitur, aut beneuolentiam captat aut attentionem praeparat aut efficit docilitatem: his tribus partibus sibi Cicero Trebatium format. Nam quod se a magnarum rerum inchoatione reuocatum ad amici contulit uoluntatem, fauorem Trebatii uelut iudicis, beneuolentiae partibus meretur. MAIORES autem RES sunt a quarum scriptione ad amici studium uersus est, moralis philosophiae tractatus. Maior est enim morum ratio quam peritia disserendi. Id autem tempus fuisse coniicimus, quo propter turbulenta reipublicae tempora in otium se contulit, atque ad philosophiae disciplinas. Sed [1043A] quia nobis audientium mentes ueritatis quoque opinio praesumpta conciliat, in eo etiam praeparandae beneuolentiae partibus utitur. Quod in commemorandis ueraciter iis quae Trebatius nouerat, facit illis fidem quae posterius euenire et Trebatio potuerunt esse ignota. Haec autem sunt, quod in Tusculano ad suum studium uterque libros euoluerit. Quodque Trebatius casu in Aristotelis Topica inciderit, et quod titulum operis admiratus, a M. Tullio inscriptionis sententiam perquisierit. Illud etiam quod ei Cicero se exposuisse commemorat, inueniendorum argumentorum illis libris scientiam contineri, ut sine ullo errore ad argumentorum inuentionem uia quadam et recto filo atque artificio ueniretur, quae res breuiter enuntiata, uelut intentionem [1043B] operis monstrat, et docilem perficit auditorem. In hoc namque uidetur esse comprehensum quae sit intentio Topicorum, quoniam Cicero ait disciplinam esse inueniendorum argumentorum, non ut inueniantur (id enim natura suppeditat). Sed ut sine ullo labore; ac sine ulla confusione non casu ad ea mens sed quadam uia et ratione perueniat, post hanc beneuolentiam captationem, Trebatii laudem subiungit, cum eius uerecundiam in his commemorat expetendis, quae si postulanti amico Cicero praestilisset et gloriae praemium ferret et gratiae sed quod petenti Trebatio, ut ei Topica traderet minime concessit. Id non proprii laboris fuga sed Trebatii potius causa factum esse contendit, ut in eo quoque Trebatii ueluti tunc repulsi subiratus forsitan animus, nunc non [1043C] sit alienus. Intererat uero Trebatio ut uel per se ipse illa legens exercitatior fieret, uel ei perfectius si qua dubitaret rhetor doctior expediret. Utrumque uero a Trebatio se narrat audisse. Nam et expertum cum, ut per se ipse legeret sed obscuritate reiectum, et illum rhetorem a quo Topicorum explanationem petiisset, illa sese Aristotelica ignorare confessum. Quae res, propter operis difficultatem, nec esse est auditorem reddat attentum. Ea quippe non negligentes inspicimus, quae non facilis esse intelligentiae suspicamur, in quo etiam Cicero minime se miratum esse commemorat, quod is philosophus a rhetore nesciretur, qui multis etiam philosophis uideretur incognitus. Quorum etiam iure culpat ignauiam, quod ad Aristotelicae philosophiae disciplinam non inuentorum utilitas, non orationis nitor illexerit. In [1043D] quo etiam maioris perspicaciae crescit attentio, quia facile ad studium mentes, aliorum segnities culpata conuerterit, quocumque uero attentio fuerit, non poterit ab esse docilitas. In his etiam laus quaedam Trebatii latenter inducitur. Magnum est enim philosophis in suo quasi munere cessantibus hunc ne proprio quidem studio praepeditum, alienae scientiae secreta rimari. Iam uero sequentia multo etiam clarius beneuolentiam petunt, uelut hoc quod elegantissime dictum est, ueritum se esse ne, si modeste postulantis uerecundiae pernegasset, ipsi quodammodo iuris interpreti fieri uideretur iniuria, et quod praecedens Trebatii meritum percepti beneficii memor [1044A] exsequitur, id uero est quod uel ipsi uel iis quos ipse defenderit, plura cauisset. Fuit igitur, ut ait, uerendum, ne, si restituere gratiam noluisset, aut ingratum id aut superbum esse uideretur. Ingratum quidem, si magna Trebatii merita quibus ipse usus fuerat, paruo aestimare uideretur, cum nullam ei gratiam restituendam putaret, superbum uero, si sperneret. Ad idem caetera reuertuntur, id est ad beneuolentiam. Quod eiusdem testimonio nititur dum fuerit in urbe, se ne debitam redderet gratiam occupationum necessitate constrictum. Quod ut uenerit Veliam, amicorum Trebatii conuentione commonitus, ne tacitae quidem eius flagilationi deesse uoluisset, et quod licet librorum copia nulla suppeteret, de memoriae tamen repetitae promptuariis in ipsa nauigatione conscripserit, [1044B] eique ex itinere miserit, ut beneficii cumulo parendi etiam celeritas adderetur. Quae cum omnia benignum captare Trebatii uideantur assensum, quaedam tamen breuitas Topicorum memoria repetita, attentionis nec esse est animaduersione fungatur, ipsa namque memoriae repetitio breue monstrat esse quod colligit. Quodque diligentiae sibi fuerint mandata Trebatii, et quod ad excitandam sui memoriam quasi pignus amico aliquod atque monimentum uoluisset exstare. Cui adiicit illud, et si admonitione non eges, ne offendat animum amici sedulitate si quem commonendum credit, obliuionis uideatur arguere. Haec omnia, ut dixi, beneuolentiae partibus plena sunt. Sed de prooemio satis dictum est. Nunc ad sequentia transeamus, nec si quis haec [1044C] apud Victorinum latius tractata repererit, nos neglecti integritatis stringat inuidia. Nam nec in singulis (ut ille facit) uerbis haerere uolumus, et ad ampliora huius operis festinamus. [2.06] CUM OMNIS RATIO DILIGENS DISSERENDI DUAS HABEAT PARTIS, UNAM INVENIENDI ALTERAM IUDICANDI, UTRIUSQUE PRINCEPS, UT MIHI QUIDEM VIDETUR, ARISTOTELES FUIT. STOICI AUTEM IN ALTERA ELABORAVERUNT; IUDICANDI ENIM VIAS DILIGENTER PERSECUTI SUNT EA SCIENTIA QUAM *DIALEKTIKEN* APPELLANT, INVENIENDI ARTEM QUAE *TOPIKE* DICITUR, QUAE ET AD USUM POTIOR ERAT ET ORDINE NATURAE CERTE PRIOR, TOTAM RELIQUERUNT. [2.07] NOS AUTEM, QUONIAM IN UTRAQUE SUMMA UTILITAS EST ET UTRAMQUE, SI ERIT OTIUM, PERSEQUI COGITAMUS, AB EA QUAE PRIOR EST ORDIEMUR... Cum philosophia maximis in rebus operam suam [1044D] studiumque consumat, cumque et in naturalibus inspectionem, speculationemque adhibeat, et in moralibus actionem, et sic formare gestiat mores ut uera uitae ratio persuaserit, euenire nec esse est, ut secundum id quod ratio tenendum, omittendumue, faciendum quid, aut non faciendum esse decreuerit, uel iudicium constituatur, ascensus uel exercendae uitae dirigatur intentio. Erit igitur necessarium, uel in naturali speculatione, uel in moralium actionum cogitatione, ut certa ratio, uel quod in rebus speculandum est, inueniat, uel quod in actum uiuendi duci oporteat, ante perpendat. Haec autem ratio nisi uia quadam processerit, saepe in multos nec esse est labatur errores. Quod ne passim fieret, atque ut certis [1045A] regulis tractatus insisteret, uisum est antiquae philosophiae ducibus, ut ipsarum ratiocinationum, quibus aliquid inquirendum esset, naturam penitus ante discuterent, ut his purgatis atque compositis, uel in speculatione ueritatis, uel in exercendis uirtutibus uteremur. Haec est igitur disciplina, quasi disserendi quaedam magistra, quam *logicen* Peripatetici ueteres appellauerunt, hanc Cicero definiens, disserendi diligentem rationem uocauit. Haec uario modo a plerisque tractata est, uarioque etiam uocabulo nuncupata. Ut enim dictum est, a Peripateticis haec ratio diligens disserendi logice uocatur, continens in se inueniendi iudicandique peritiam. Stoici uero hanc eamdem rationem disserendi paulo angustius tractauere, nihil enim de inuentione laborantes, in sola tantum [1045B] iudicatione consistunt, deque ea praecepta multipliciter dantes, dialecticam nuncupauerunt. Plato etiam dialecticam uocat facultatem quae id quod unum est possit in plura partiri, ueluti solet genus per proprias differentias usque ad ultimas species separari, atque ea quae multa sunt, in unum generum ratione colligere. Hanc igitur Plato dialecticam dicit; Aristoteles uero logicam uocat, quam (ut dictum est) Cicero definiuit diligentem disserendi rationem. Et huius uno quidem modo trina partitio est: omnis namque uis logicae disciplinae aut definit aliquid, aut partitur, aut colligit. Colligendi autem facultas triplici diuersitate tractatur: aut enim ueris ac necessariis argumentationibus disputatio decurrit, et disciplina uel demonstratio nuncupatur; aut tantum probabilibus, et dialectica dicitur; aut apertissime falsis, et sophistica, [1045C] id est, cauillatoria perhibetur. Logica igitur, quae est peritia disserendi, uel de definitione, uel de partitione, uel de collectione, id est, uel de ueris ac necessariis, uel de probabilibus, id est uerisimilibus, uel de sophisticis, id est, cauillatoriis argumentationibus tractat, has enim collectionis partes esse praediximus. Atque haec est una logicae partitio, in qua dialecticam Aristoteles uocat facultatem per probabilia colligendi. Rursus eiusdem logicae altera diuisio est, per quam diducitur tota diligens ratio disserendi in duas partes, unam inueniendi, et alteram iudicandi. Id autem uidetur etiam ipsa logices definitio monstrare, nam quia logica ratio disserendi est, non potest ab inuentione esse separata. Cum enim nemo praeter inuentionem disserere possiti disserendi ratio inuentionis [1045D] est ratio. Rursus quoniam logice diligens est ratio disserendi, ab ea iudicium non potest ab esse, ipsa enim diligentia rationis in disserendo posita iudicium est. Neque enim potest quisquam diligenter disserere, nisi quale sit iudicauerit id quod in disputationem sumitur. Quod si ad disserendi ordinem diligentia rationis adhibetur, non est dubium quin hoc iudicium ad inuentionum uarietatem sit accommodatum. His igitur ita expeditis, uidendum est, hae diuisiones, quanam se cognatione contingant. Inuentio quippe caeteris omnibus, ueluti materiae loco, supponitur, hoc modo. Nisi enim inuentio fuerit, non potest esse uel definitio, uel partitio, quoniam unumquodque [1046A] generum uel differentiarum inuentione, uel specierum collectione, aut diuidimus, aut etiam definimus. Iam uero si absit inuentio, nequit esse collectio. Non erit igitur necessaria, nec uerisimilis, nec sophistica argumentatio: haec enim tria inuentioni superueniunt, ut uel necessarium, uel probabile, uel cauillatorium sit argumentum. Necessitas enim uero, et probabilitas, et cauillatio formae quaedam sunt, quaedum inuentionibus assistunt, necessaria uel probabilia uel cauillatoria faciunt argumenta. Eadem quoque ratio partitiones definitionesque complectitur. Indiscreta namque inuentionis potestas, cum definitiua, tum diuisibilis appellari potest, cum definiendis partiendisue rebus adhibetur. Quae hoc modo ex inuentionis materia et differentiarum supra [1046B] positarum forma composita rursus iudicationi materiae fiunt nam prior illa partitio, logice tribus partibus segregata, ita partes explicat, ut habeat inuentionem materiam singularum, ipsa uero iudicationi materiam praestat. Et enim cum definit aliquis, uel rei propositae diuisionem facit, inuenit quidem diuisioni definitionique differentias accommodatas sed an recte uel definiat, uel diuidat, iudicatione perpendit. Ita priores logicae partes secundae diuisionis membra coniungunt, ut materiam quidem sui habeant inuentionem, iudicationi uero fiant ipsae materia. Quod in reliqua etiam colligendi parte contingit, nam et ea quae de probabilibus tractat, habet et inueniendi suppositam materiam, quae uerisimilia reperit argumenta, et de huiusmodi argumenta iudicatio [1046C] perpendit. Est enim iudicium hoc ipsum internoscendi, quod non necessaria inuentio est sed uerisimilitudinem tenet. Illa quoque pars quae de necessariis argumentationibus aptatur, habet subiectam materiam necessariae inuentionis, eiusque est iudicium, ut cum necessaria sunt quae inuenit, necessaria quoque esse perpendat. Nec non cauillandi pars utraque in se continet, quandoquidem et inueniri falsa possunt, et falsa esse iudicatione discerni. Quo fit ut prior logices diuisio secundum etiam continere uideatur: nam definitio, partitio atque collectio inuentionem continent et iudicium, quia neque existere praeter inuentionem, neque agnosci praeter iudicium possunt. Sed cum omnis inuentio iudicationi subiecta sit, cumque prioris diuisionis partes sine utroque esse non possint, euenit ut prima partitio [1046D] inuentionem iudiciumque coniungat. Secunda uero haec diuisio, qua Cicero etiam partitur logicam, segregat huiusmodi facultates, et inueniendi materiam a iudicationis parte secernit. Iudicium uero, in colligendi ratione proprias partes habet, nam omnis argumentatio, omnisque syllogismus propositionibus struitur, omnemque compositum duo in se quaedam retinet, quae speculanda esse uideantur. Et quidem continet unum quae illa sint, ex quibus id quod compositum est intelligatur esse connexum, aliud uero quanam sit suarum partium coniunctione compositum: ut in pariete siquidem lapides ipsos quibus paries structus est inspicias, quasi materiam species: [1047A] si uero ordinem compositionemque iuncturae consideres, tanquam de formae ratione perpendas. Ita in argumentationibus quas propositionibus compaginari atque coniungi supra retulimus, gemina erit speculationis et iudicandi uia. Una quae propositionum ipsarum naturam discernit ac iudicat utrum uerae ac necessariae sint, an uerisimiles, an sophisticis applicentur, et haec quasi materiae speculatio est. Altera uero iudicii pars est quae inter se propositionum iuncturas compositionesque perpendit; haec quasi formam iudicat argumentorum. Quae cum ita sint, hoc modo fit in continuum ducta partitio, ut ratio diligens disserendi, unam habeat inueniendi partem, alteram uero iudicandi. Tum de ipsa inuentione, tum de inuentionis collocatione, quae forma est argumentationis. [1047B] Atque ea quidem pars quae de inuentione docet, quaedam inuentionibus instrumenta suppeditat, et uocatur topice: cur autem hoc nomine nuncupata sit posterius dicam. Illa uero pars quae in indicando posita est, quasdam discernendi regulas subministrat, et uocatur analytice; et si de propositionum iunctura consideret, analytice prior; sin uero de ipsis inuentionibus tractet, ea quidem pars ubi de discernendis necessariis argumentis dicitur, analytice posterior nuncupatur; ea uero quae de falsis atque cauillatoriis, id est de sophisticis, elenchi. De uerisimilium uero argumentationum iudicio nihil uidetur esse tractatum, idcirco quoniam plana est atque expedita ratio iudicandi de medietate, cum quis extrema cognouerit. Si enim quis diiudicare necessaria [1047C] sciat, idemque falsorum argumentorum possit habere iudicium, uerisimilia, quae in medio collocata sunt, discernere non laborat. Expeditum igitur est, ut arbitror, quid sit quod ait Cicero, rationem diligentem disserendi duas habere partes, inueniendi unam, alteram iudicandi. Illud etiam diligentius expositum est, quae sit ratio quam Stoici dialecticen uocant. Ea est enim quae iudicandi peritiam tenet, et quam eodem nomine Plato partiendi per differentias, atque ad genus reuocandi facultatem uocat. Quamque eodem nomine Aristoteles, non totam disserendi artem, ut Stoici sed eam tantum nuncupet quae de proposita quaestione uerisimilibus colligat argumentis, atque ideo perfectius Aristoteles de logica tractauit, quoniam de duobus, ultra quae nihil est, tertium disseruit, de inueniendo scilicet et iudicando, cum [1047D] Stoici, inuentione neglecta, iudicationis tantum instrumenta tradiderint. Atque ideo iure eos increpat Tullius, quoniam id maxime relinquere quod et natura prios et usu potius erat: natura quidem, quia fieri non potest ut de inuentione iudicetur, nisi ipsa inuentio prius exstiterit. Ad usum uero, quia longe utilius est nuda, et praeter artem prolata naturali inuentione susceptum saepe negotium tueri, quam inueniente alio mutum ipsum inermemque et tacitum uersare iudicium. Dat uero Tullius de utroque sententiam, etait summam pariter utilitatem in utroque consistere, et se de utraque, si otium fuerit, uelle disserere. Ab ea autem quae prior est, id est inuentione, [1048A] quam *topicen* appellari diximus, ordiendum putat. [2.07] ...UT IGITUR EARUM RERUM QUAE ABSCONDITAE SUNT DEMONSTRATO ET NOTATO LOCO FACILIS INUENTIO EST, SIC, CUM PERUESTIGARE ARGUMENTUM ALIQUOD VOLUMUS, LOCOS NOSSE DEBEMUS; SIC ENIM APPELLATAE AB ARISTOTELE SUNT EAE QUASI SEDES, E QUIBUS ARGUMENTA PROMUNTUR. ITAQUE LICET DEFINIRE LOCUM ESSE ARGUMENTI SEDEM. ARGUMENTUM AUTEM RATIONEM, QUAE REI DUBIAE FACIAT FIDEM... Post diuisionem logicae disciplinae, quam diligentem disserendi rationem esse definiuit, de topice, quae inueniendi ars esse praedicta est, expedire contendit. Ac primum quid sint loci, termino definitionis includit, eiusque artis quae topice dicitur exempli quadam claritate designat intentionem. Est enim topices intentio, argumentorum facilis inuentio. Non [1048B] igitur inuenire docet topice quod est naturalis ingenii sed facilius inuenire: omnis quippe ars imitatur naturam, atque ab hac materia suscepta, rationes ipsa uiamque conformat, ut cum facilius id quod ars quaeque promittit, tum elegantius fiat, uelut parietem struere naturalis ingenii est sed arte fit melius. Argumentum autem ratio est quae rei dubiae faciat fidem. Multa enim sunt quae faciant idem sed quia rationes non sunt, ne argumenta quidem esse possunt, ut uisus facit fidem his quae uidentur sed quia ratio non est uisus, ne argumentum quidem esse potest. Differentiam uero unam sumpsit, eam quae faciat fidem, omne enim argumentum facit fidem. Si igitur iunxerimus genus ac differentiam, et id esse argumentum dicamus, quod rationem quae faciat fidem, num tota argumenti [1048C] natura monstrata sit? Minime. Quid si eius rei, de qua nemo dubitat, aliqua ratione facere quis fidem uelit, num idcirco illa, quod fidem faciat, uocabitur argumentum? Nullo modo: argumentum namque est quod rem arguit, id est probat, nihil uero probari, nisi dubium, potest. Nisi ergo sit res ambigua, et ad eam ratio fidem faciens afferatur, argumentum esse non poterit. Addita igitur alia differentia quae est rei dubiae, facta est integra definitio argumenti, ex genere et duabus differentiis constans, genere quidem, ratione: una uero differentia, quod faciat fidem; altera uero, quod rei dubiae est, ut sit tota definitio, id esse argumentum quod sit ratio, rei dublae faciens fidem. Quae cum ita sint, nec esse est ut ubi dubitatur aliquid, ibi sit [1048D] quaestio. Quod si argumentum praeter rem dubiam esse non poterit, nullo modo esse praeter quaestionem potest. Quaestio uero est dubitabilis propositio. Propositio uero est ratio uerum falsumue designans. Omnis igitur propositio siue constanter atque pronuntiatiue proferatur, ut si quis dicat: Omnis homo animal est; siue ad interrogationem dirigatur, ut si quis interroget: Putasne omnis homo animal est? retinet proprium nomen, et propositio nuncupatur. At si eadem, uelut dubitabilis proferatur, fit quaestio, ut si quisque erat an omnis homo animal sit. Quot autem modis quaestio diuidatur, nunc explicandi locus non uidetur accommodus sed in iis libris dicemus quos de topicis differentiis formare molimur. Ad [1049A] quaestionem igitur, id est ad dubitabilem propositionem, omnis intentio dirigitur argumenti, non uero ut totam comprobet quaestionem sed ut partem eius ratione confirmet; neque enim tota quaestio defenditur sed una eius quaelibet pars argumentatione firmatur: nemo enim defendit caelum rotundum esse et non esse; si enim ita quis defenderet, totam quaestionem uideretur probare. Sed cum ita consideratur: Utrum rotundum sit caelum an non sit in una tantum consistit quaestionis parte defensio, siue quae affirmat siue quae negat. Omnis enim quaestio contradictionibus constat. Nam si qua res ab altero affirmetur, negetar ab altero, totum hoc contradictio nuncupatur, ut si quis dicat: Caelum rotundum est alter neget dicens: Caelum rotundum [1049B] non est. Caelum rotundum esse et non esse contradictio prohibetur. Dubitabilis uero propositio, quam quaestionem esse praediximus, et affirmationem in se continet et negationem, hoc enim ipso quo dubitabilis est, contradictionem uidetur includere. Cum enim dubitat quis utrumque caelum rotundum sit, siue adiungat an non sit, siue reticeat, ipsa dubitatio partem secum alteram trahit. Si enim unam partem propositio tueatur, dubitabilis non est, atque idcirco nec quaestio. Cum igitur omnis quaestio duas habeat partes, affirmationis unam, alteram negationis, nec esse est ut sit semper ex alterutra parte defensio, ut unus quidem affirmationis partem, negationis alter defendat, et hic quidem ad astruendam affirmationem, ille uero ad destruendam, quae [1049C] potuerit argumenta perquirat. Nihil uero interest utrum quis affirmationem ponat, an destruat negationem, aut negationem defendat, an oppugnet affirmationem. Age enim, sit quaestio, utrum caelum rotundum sit. Si quis eam sibi quaestionis partem assumpserit, quam esse defendit, ad eam constituendam cuncta nec esse est sibi comparet argumenta, atque in hoc affirmationem quidem ponit sed destruit negationem. Si quis uero neget id, ac dicat non esse caelum rotundum, suscipit sibi partem alteram quaestionis quae fuerat reliqua, id est negationem, in eaque consistit, et ad hanc approbandam, perquisitis nititur argumentis; itaque qui negationem ponit, labefactat affirmationem. Quae cum ita sint, demonstratum arbitror, non totam quaestionem sed eius aliquam partem ad defensionem uenire. Sed [1049D] quod quisque defendet, ad hoc quoque argumenta perquirit. Ad partem igitur quaestionis astruendam destruendamue argumenta sumuntur, atque haec quidem si quis minus intelligit, ne a nobis obscure dicta esse causetur. Si enim quae in dialectica, uel a nobis dicta Latina oratione, uel a Graecis scripta sunt, ignorabit, mirum est si quam partem eorum quae dicimus aduertere ualeat, ne dum stupeamus quod non omnia comprehendat. Sed quoniam dubitabilem propositionem quaestionem esse praediximus, euenit ut quas partes habeat propositio, easdem etiam quaestio retinere uideatur. Omnis autem simplex propositio duas habet partes in terminis constitutas. Simplex uero propositio est huiusmodi: [1050A] Omnis homo animal est Terminos uero uoco simplices orationis partes quae continent propositionem, ut animal et homo. Hi uero sunt praedicatus atque subiectus. Praedicatus est in propositione maior terminus collocatus; subiectus uero minor. Maior uero terminus de subiecto dicitur, minor autem de maiore nullo modo praedicatur, ut animal quoniam maius est quam homo, de homine praedicatur: dicitur enim: Omnis homo animal est Homo uero de animali non dicitur, nemo enim uere dicit: Omne animal homo est Hac igitur ratione internoscere possumus qui terminus in propositione maior, qui uero sit minor. Omnis autem quaestio, ut dictum est, quoniam dubitabiles partes habet, et ad easdem comprobandas argumenta sumuntur, necesse est ut [1050B] quidquid in quaestionibus comprobatur, id argumentorum ratione firmetur. Argumentum uero nisi sit oratione prolatum, et propositionum contexione dispositum, fidem facere dubitationi non poterit. Ergo illa per propositiones prolatio ac dispositio argumenti, argumentatio nuncupatur, quae dicitur enthymema uel syllogismus, cuius definitionem in Topicis differentiis apertius explanabimus. Omnis uero syllogismus uel enthymema propositionibus constat; omne igitur argumentum syllogismo uel enthymemate profertur. Enthymema uero est imperfectus syllogismus, cuius aliquae partes, uel propter breuitatem, uel propter notitiam, praetermissae sunt. Itaque haec quoque argumentatio a syllogismi genere non recedit. Quoniam igitur syllogismus omnis propositionibus [1050C] constat, propositiones uero terminis, terminique inter se differunt, eo quod unus maior est, alter minor, fieri non potest ut ex propositionibus conclusio nascatur, nisi per terminos progressae propositiones extremos terminos alicuius tertii medietate coniunxerint: id facillimo demonstratur exemplo. Sit enim quaestio: Utrum homo substantia sit an minime. Sumo mihi quaestionis partem alteram comprobandam, ea est, hominem esse substantiam; in hac igitur duo sunt termini, substantia atque homo, quorum maior substantia, minor homo, quod ex eo quoque poterit ostendi, quoniam posterius substantia in prolatione profertur, uel ut in hoc ipso quod dicimus homo substantia est, prius hominem, posterius substantiam nominamus. Ut igitur substantiam atque hominem [1050D] iungam, nec esse est medium terminum reperiri, qui utrosque copulet terminos, hic sit animal, fiatque una propositio: Omnis homo animal est in hac igitur propositione animal praedicatur, homo subiicitur. Rursus adiungo: Omne autem animal substantia est in hac rursus animal supponitur, substantia praedicatur. Itaque concludo, omnis igitur homo substantia est; ac per hoc homo quidem semper subiectus est. Animal uero ad hominem quidem praedicatum est, ad substantiam uero subiectum. Substantia uero ipsa semper praedicata persistit, unde fit ut minor quidem sit homo, maior uero homine substantia, medius autem terminus animal. Quoniam igitur extremi termini medii interpositione copulantur, eoque modo quaestionis inter se membra [1051A] conueniunt, adhibitaque probatione soluitur dubitatio, nihil est aliad argumentum quam medietatis inuentio, haec enim uel coniungere, si affirmatio defendatur, uel disiungere, si negatio uindicetur, poterit extremos. Quae cum ita sint, duarum propositionum et tertiae conclusionis, maior quidem propositio dicitur ea quae maiorem terminum continet, id est in qua maior quidem praedicatur; medius uero supponitur, ut "Omne animal substantia est"; minor uero propositio est quae medium quidem terminum praedicat, subiicit autem minorem, ut "Omnis homo animal est". Sed quoniam a maioribus nec esse est minora descendere, eius conclusionis, quae ex duabus propositionibus nascitur, illa quasi effectrix et propria propositio uidetur esse, quae prima est; haec [1051B] autem est, "Omnis homo substantia est". Quod qui priores posterioresque nostros Analyticos, quos ab Aristotele transtulimus, legit, minime dubitat. Sed etsi quis quae illic scripta sunt nesciens, ad haec legenda proruperit, etiamsi rationem rerum quas non intelligit minime comprehendit, ita tamen ut dictum est esse confidat, seque in Aristotelis Analyticis uberius inuenturum esse, si legerit, arbitretur. Natura igitur rerum fert ut ubi quid maius ac minus est, ibi maximum quoque aliquid inesse necesse sit. Quo fit ut sint quaedam maximae propositiones, quoniam minores maioresque esse monstrauimus, quarum natura ex simplicium propositionum partitione sumenda est. Omnis enim simplex propositio uel affirmatiua est, uel negatiua. Earumque aliae sunt [1051C] uniuersales, ut: Omnis homo iustus est Nullus homo iustus est aliae particulares, ut: Quidam homo iustus est aliae indefinitae, ut: Homo iustus est Homo iustus non est aliae singulares aliquid atque indiuiduum continentes, ut: Cato iustus est Cato iustus non est Harumque omnium aliae sunt dubitabiles, aliae indubitatae. Supremas igitur ac maximas propositiones uocamus, quae et uniuersales sunt, et ita notae atque manifestae, ut probatione non egeant, eaque potius quae in dubitatione sunt probent. Nam quae indubitata sunt, ambiguorum demonstrationi solent esse principia, qualis est, omnem numerum uel parem esse uel imparem, et aequalia relinqui, si aequalibus aequalia detrahuntur; caeteraeque de quarum nota ueritate [1051D] non quaeritur. Maximas igitur, id est uniuersales ac notissimas propositiones, ex quibus syllogismorum conclusio descendit, in Topicis ab Aristotele conscriptis locos appellatos esse perspeximus; quod enim maximae sunt, id est uniuersales propositiones, reliquas in se uelut loci corpora complectuntur, quod uero notissimae atque manifestae sunt, fidem quaestionibus praestant, eoque modo ambiguarum rerum continent probationes. Has autem aliquoties quidem in ipsis syllogismis atque argumentationibus inhaerere conspicimus, aliae uero in ipsis quidem argumentationibus minime continentur, uim tamen argumentationibus subministrant:ut si uelimus ostendere regnum melius esse quam consulatum, dicemus: Regnum cum sit bonum, diuturnius [1052A] est quam consulutus; omne uero quod est diuturnius bonum, melius est eo quod parui est temporis: regnum igitur melius est consulatu. Hic igitur maxima propositio atque uniuersalis et per se cognita, neque indigens probatione, argumentationi inserta est. Ea uero est: Omnia quae diuturniora sunt bona, meliora esse his quae sunt temporis breuitate constricta. At si uelimus ostendere non esse inuidum qui sapiens sit, dicamus: Inuidus est qui moeret aliena felicitate; non autem sapiens est quem felicitas aliena contristat: non est igitur inuidus sapiens. Hic maxima propositio argumentationi non uidetur inclusa sed extrinsecus posita, syllogismo tamen uires ministrat. Haec uero est: Quorum diuersae sunt definitiones, diuersas esse substantias [1052B] necesse est. Quisquis igitur uel Aristotelis Graeca uel nostra ab Aristotele translata prospexerit, has illic propositiones locos inueniet nuncupari, quae sunt maximae atque uniuersales et uel per se necessariae, uel per se probabiles ac notae. Sed quoniam has propositiones plures ac pene innumerabiles esse nec esse est, restat adhuc quo amplius ratio speculationis ascendat. Possumus enim, diligenti tractatu considerationis adhibito, omnium maximarum atque uniuersalium propositionum differentias perpendere, atque innumerabilem maximarum propositionum ac per se notarum multitudinem in paucasatque uniuersales colligere differentias, ut et alias dicamus in definitione consistere, alias in genere, atque alias alio modo quod paulo post apertius demonstrabo. [1052C] Omnes igitur maximae propositiones, quaecumque sub definitionis uerbi gratia rationem cadunt, uno definitionis nomine continebuntur. Et sicut illae reliquarum propositionum loci esse dicebantur, quod eas intra suum ambitum continerent, ita ipsarum maximarum atque uniuersalium propositionum, quas minorum propositionum locos esse praediximus, illa differentiae, et si non uere, tamen quadam ueluti imagine loci esse uidebuntur, in quas fuerint conuenienti ratione reductae. Sed istae locorum, id est propositionum maximarum, differentiae, quas etiam ipsos locos nominamus, possunt subiectarum propositionum etiam genera nuncupari. Nam differentiae continentes etiam genera communiter possunt uideri, ut irrationale cum a rationali uelut diuisibili [1052D] differentia dissideat; tamen equi uel canis, differentia specifica est, et ad eos locum generis tenet. Namque animal irrationabile equi genus est. Ita etiam in maximis propositionibus. Nam quod aliae sunt ex toto, aliae ex partibus, hae inter se comparatae differentiae diuisibiles sunt, ad ipsas uero maximas propositiones differentiarum continentiae uelut generis loco sunt. Nam propositionis ex tolo uenientis genus est idipsum quod uocatur ex toto. Item propositiones a partibus ductae, quamuis notae sint atque manifestae genus est, quod a partibus, et caeterae differentiae earum propositionum quae cum sint maximae, tamen eisdem uidentur includi, uelut quaedam genera sint. Quae uero sint hae differentiae paulo posterius disseram. De his igitur nunc locis tractare Tullius instituit [1053A] qui maximas propositiones quas superius diximus, id est per se notas atque uniuersales, continent atque includunt. Hae uero sunt maximarum differentiae propositionum. De uniuersalium igitur enuntiationum per seque notarum differentiis disserit, ut fit integer locus argumenti sedes. Nam si argumentum omne per propositiones ad conclusionem usque perducitur, omnes uero reliquae propositiones in prima maximaque propositione continentur, ipsaque prima ac maxima propositio, tum pars est argumentationis, id est syllogismi, tum extraposita argumentationi uires ministrat, ut utroque modo quoniam perficit argumentum, pars argumentationis quaedam esse uideatur, non est dubium quin hae differentiae, quae propositiones maximas continent, eaedem omnes [1053B] etiam contineant argumentationes, ut maximarum propositionum differentiae iure loci argumentorum et quasi quaedam ultimae sedes esse uideantur. Nam ex his quatuor significationibus appellationum duarum, argumentationis scilicet atque argumenti, unam quamlibet esse nec esse est. Aut enim elocutio et contextio ipsa propositionem cum maximis propositionibus, uel extra syllogismum positis, uel in eodem inclusis, argumentatio uocatur. Argumentum uero mens et sententia syllogismi, aut elocutio ratiocinationis cum maximis propositionibus et sententia syllogismi argumentum esse dicetur, ut idem sit argumentum quod argumentatio. Aut argumentatio quidem uocabitur tota contextio syllogismi cum sententia sed argumentum maxime propositio, aut integer [1053C] ratiocinationis ordo praeter maximas propositiones argumentatio, sententia uero argumentationis argumentum. Reliqua uero maxima propositio, locus. Sed cum haec ita sint, siue quis ipsarum propositionum contextionem, et usque ad conclusionem continuum ductum cum maxima propositione, uel extra posita, uel propositionibus ratiocinationis inclusa, argumentationem uocare uelit, argumentum uero sententiam mentemque ratiocinationis, nihilominus locos intelligimus maximarum propositionum differentias; siue quis ratiocinationis totius uim atque sententiam totam cum maxima propositione, uel intra, uel extra posita, argumentum uocet, non est dubium quin totius ratiocinationis locus ille sit qui est maximae propositionis differentia, continet enim [1053D] maximam propositionem, in qua propositiones caeterae continentur: siue argumentationem quidem totam ratiocinationis contextionem uocari placeat, argumentum uero maximam propositionem, recte rursus locus putabitur maxime propositionis differentia, quae argumentum claudit et continet. Quod si argumentum quidem sensus ipse totius ratiocinationis intelligatur, argumentatio uero integra ratiocinationis prolatio, extra uero et ab utrisque diuersum ualens, uelut locus quidam maxima propositio consideretur, sic quoque maximarum differentiae propositionum loci esse uidebuntur. Nam cum differentia ipsa maximam propositionem contineat, eiusque sit locus, maxima uero propositio argumentationi [1054A] uel argumento uires ministret, non est dubium quin ea toti argumento locus esse uideatur, quod totum intra maximae propositionis ambitum claudit. Demonstratum igitur est quae sint argumentorum sedes, id est, ubi argumenta clauduntur (hae sunt autem maximarum propositionum differentiae), quae uocantur loci, quid etiam argumentum, quoniam est rei dubiae faciens fidem, quae sit uero res dubia, id est pars altera quaestionis, quid sit quaestio, id est dubitabilis propositio, quid sit simplex propositio, id est enuntiatio, quae praedicato et subiecto termino contineatur, uerum falsumue designans, quae omnia meminisse oportet. Maximarum enim propositionum differentiae quas locos esse praediximus, ab his dicuntur terminis qui prius in propositione sunt, posterius [1054B] in quaestione considerantur, praedicato scilicet atque subiecto. Ex his etiam quae superius dicta sunt quid distent Topica Ciceronis atque Aristotelis apparuit. Aristoteles namque de maximis propositionibus disserit, has enim locos argumentorum esse posuit, ut nos quoque supra retulimus. Tullius uero locos non maximas propositiones, sed earum continentes differentias uocat, ac de his dicere contendit. [2.07] ...SED EX HIS LOCIS IN QUIBUS ARGUMENTA INCLUSA SUNT, ALII IN EO IPSO DE QUO AGITUR HAERENT, ALII ASSUMUNTUR EXTRINSECUS. IN IPSO TUM EX TOTO, TUM EX PARTIBUS EIUS, TUM EX NOTA, TUM EX EIS REBUS QUAE QUODAMMODO AFFECTAE SUNT AD ID DE QUO QUAERITUR. EXTRINSECUS AUTEM EA DUCUNTUR QUAE ABSUNT LONGEQUE DISIUNCTA SUNT. Post definitionem loci atque argumenti facit plenissimam [1054C] diuisionem locorum. Ac primum quoniam omnis diuisio cuncta debet amplecti, neque superfluum quidquam interponere, nec omittere quid sit necessarium, id M. Tullius proposita diuisione patefacit dicens: EX HIS LOCIS IN QUIBUS ARGUMENTA INCLUSA SUNT, ALIOS IN EO IPSO DE QUO AGITUR HAERERE, ALIOS EXTRINSECUS ASSUMI. Nihil enim huic diuisioni posse uidetur addi uel minui, quandoquidem breuiter cuncta complectitur. Argumentorum enim loci quicumque sumuntur, aut in ipso de quo agitur haerent, aut minime. Id autem minime extrinsecus positos esse designat, quod si inter id quod dicimus in ipso de quo agitur haerere argumentorum locos, et non haerere nihil est medium. Inter affirmationem enim atque negationem nulla est medietas. Cumque in [1054D] ipso de quo agitur non inhaerere locum argumenti, id sit extrinsecus assumi, dubium non est quin nihil intersit medium inter ea argumenta quorum in hoc ipso haerent loci de quo agitur, et ea quorum extrinsecus assumuntur, EXTRINSECUS AUTEM EA DUCUNTUR QUAE ABSUNT LONGEQUE DISIUNCTA SUNT. Sed quid ipsum sit de quo agitur facilior explanatio est, si eorum quae prius dicta sunt meminerimus. Nam cum de quaestione loqueremur, eamdem diximus esse quaestionem quae esset dubitabilis propositio. Sed quoniam propositio subiecto praedicatoque constaret, quaestionem quoque diximus subiecta praedicatoque coniungi. Praedicatum igitur uel subiectum est hoc ipsum de quo agitur. Nam cum de alterutra quaestionis [1055A] parte dubitetur, in hac ambiguitate quaeritur utrum praedicatus terminus inesse subiecto uideatur, an minime. Nam cum omnis quaestio in affirmationem negationemque diuidatur, si praedicatus subiecto inest, fit ex eo uera affirmatio; si non inest, fit uera negatio. Sed in quaestionibus disceptandis, alter affirmationem, alter negationem tuetur, id est, alter praedicatum inesse subiecto, alter non inesse defendit. Quod uero ex alterutra parte defenditur, hoc est ipsum de quo agitur. Ipsum igitur est praedicatus terminus uel subiectus, de quibus agitur. Atque ut id exemplo clarius fiat, sit quaestio, an Verres furtum fecerit. Hic Verres subiectum est, furtum facere praedicatum; quod si furtum Verri coniungitur, idque argumentationibus comprobatur, [1055B] quaestionis affirmatio demonstrata est. Si furtum a Verre seiungitur, quaestionis rursus negatio comprobatur. Ipsum itaque de quo agitur nihil est, nisi uterlibet eorum terminus qui in quaestione proponitur, siue praedicatus, siue etiam subiectus. Qui quidem termini per se argumenta esse non possunt, neque uero per se argumenta praestare. Si enim ipsi simplices ut sunt argumenta esse possunt, uel argumentorum praestare materiam, nullam in quaestione relinquerent dubitationem; sed quoniam de ipsis adhuc in quaestione dubitatur an eorum possit esse rata coniunctio, ipsi quidem neque per se argumenta esse, neque per se argumenta praestare poterunt, ea uero quae in ipsis insunt, uel extrinsecus posita sunt, argumentorum copiam subministrant. Nam [1055C] quod Victorinus quaerit, et explicat latius, ne commemoratione quidem mihi dignum uidetur. Quaerit enim quaestio ipsa de quo agitur an habeat locum, quod minime oportuit, ut dictum est. Locus de quo nunc agimus non cuiuslibet rei locus est sed argumenti, argumentum uero rei dubire faciens fidem, res uero dubia pars quaestionis. Quod si argumentum quaestio uel pars quaestionis esse non potest, locus uero de quo agimus argumenti est locus, non est dubium quin locus quaestionis esse non possit. Amplius, omnis quaestio dubitabilis est, argumentum uero omne quaestionis purgat ambiguum. Non est igitur idem argumentum quod quaestio sed loci, argumentorum sunt loci, non sunt igitur quaestionis. Hoc igitur praemisso intelligamus ipsum de quo agitur [1055D] quemlibet terminum in quaestione propositum, siue praedicatum, siue subiectum, qui cum per se res sint, ipsi quidem argumentum esse non possunt, habere autem in se quaedam possunt, in quibus argumenta sint collocata, et quae sedes argumentorum esse intelligantur. Quae quidem cum terminis his de quibus agitur inhaerere uideantur, nondum tamen sunt argumenta sed quasi iam argumenta complectentes loci, et uelut naturali sede condentes. Idem de his locis qui extrinsecus assumuntur dicendum est, ipsi namque positi sunt exterius et quodammodo a propositionum terminis ablegati, et res quaedam sunt sed intra se argumentorum copiam claudunt. Atque, ut breui sententia colligam, [1056A] ipsum de quo agitur nihil est aliud nisi quilibet in quaestione terminus collocatus. Hi argumenta esse non possunt, neque ab his trahi aliquod argumentum. Quo fit ut termini ipsi qui in quaestione sunt positi, nec argumenta, nec loci sint sed tantum res. Rursus ea quae in his haerent de quibus agitur, ipsa quidem res esse manifestum est sed claudunt in se argumentorum copiam, ut cum ex his sumi aliquod oporteat argumentum, locorum uice fungantur. Itaque si quis per se ea speculetur, res sunt; si quis ab his aliquod argumentum quaerat educere, loci fiunt. Et haec communiter quidem de principalibus ac maximis locis dicta sint. Hi uero sunt qui in ipsis de quibus agitur haerent, uel qui assumuntur extrinsecus. Ut igitur faciat plenam locorum diuisionem, [1056B] quos simpliciter ac maximos posuit locos, eosdem uelut in quasdam species resecat, dicens: IN IPSO TUM EX TOTO, TUM EX PARTIBUS EIUS, TUM EX NOTA, TUM EX HIS REBUS QUAE QUODAMMODO AFFECTA SUNT AD ID DE QUO QUAERITUR. Et locorum quin in ipso sunt de quae agitur constituti quatuor partium facta diuisiones. Hi quippe qui in ipso de quo agitur haerent, uel ex toto eo de quo agitur termino, uel ex partium eius enumeratione, uel ex nota, uel ex affectis intelliguntur existere. Id ita esse breui ratione firmabitur. Nec esse est enim quemlibet eorum terminorum qui in quaestione sunt collocati, et definitiones habere proprias, et partes, et nomina, et ad res alias quadam relatione coniungi ac referri. Ergo locus qui dicitur ex toto, id est, quoties argumentum ex [1056C] alicuius definitione termini qui est in quaestione tractatur, siue subiecti, siue praedicati. Ex partium enumeratione, quoties ab eius termini partibus, qui in quaestione positus est, ducitur argumentum. A nota, quoties ab eiusdem termini uocabulo nascitur argumentum. Ab affectis uero, quoties ab his quae ad propositum terminum relatione aliqua reducuntur argumentatio proficiscitur Quorum similitudines omnium posterius explicabo, quando ea quae snper his rebus declarandis Cicero posuit exempla tractauero. Nunc illud est considerandum, ait enim Tullius ex his locis, in quibus argumenta inclusa sunt, alios in eo ipso de quo agitur haerere, alios extrinsecus assumi, quod ita dictum uidetur, tanquam diuersi sint loci qui in his de quibus agitur haerent, et ipsum [1056D] illud de quo agitur. Nihil enim in se ipso haerere potest, ac per hoc quod in aliquo haeret ab eo in quo haeret diuersum est. Quod si loci sunt aliqui qui in his haereant de quibus agitur, non est dubium quis hi loci ab his de quibus agitur sint diuersi. Rursus cum dicit IN IPSO TUM EX TOTO, TUM EX PARTIBUS EIUS, tanquam non de diuersis loquatur, ita ait, in ipso locos esse tum ex toto, tum ex partibus, tum ex nota, quasi uero aliud sit ipsum quam totum, aut aliud ipsum quam omnes undique eius partes. Unaquaeque enim res idem est quod totum. Idem namque est Roma quod tota ciuitas. Rursus idem est unaquaeque res quod eius singulae parles in unum reductae; uelut idem est homo quod caput, thorax, uenter, ac pedes, [1057A] caeteraeque in unum partes coniunctae atque copulatae. Quomodo igitur tanquam de diuersis primum locutus est, cum locos haerere in his terminis de quibus agitur dixit, post autem uelut de eisdem loquitur, cum in ipso locos, tum ex toto, tum ex partibus esse proponat? Nihil enim differt dicere IN IPSO TUM EX TOTO, TUM EX PARTIBUS quam si ita dixisset "in ipso tum ex ipso". Nam si idem est ipsum quod totum ac partes, idem est dicere in ipso haerere locum, ex toto, aut ex partibus, quod in ipso haerere locum, qui est ex ipso, quod ne intelligi quidem pctegt, quemadmodum in ipso haerere possit, quod ipsum est, cum nihil sibi haereat, ut superius expediui. Sed, quemadmodum paulo ante exposui, unaquaeque res cum et definitionem habeat et partes, si [1057B] pernoscamus quae sit definitionis uis et quae partium, cunctus ambiguitatis nodus absoluitur. Est enim definitio coactae in se atque complicatae rei explicatio, uelut cum dicimus hominem esse animal rationale, mortale. Nam id quod breuiter nomen, atque anguste designabat, id explicauit ac prolulit, et per substantiales quodammodo partes definitio patefecit. Alium igitur nec esse est esse intellectum rei, quae complicata est, in eo quod sibimet coacta atque in unum redacta est, alium eiusdem rei explicatae atque dissertae, in eo quod expedita atque diffusa est: nam et si idem rei definitio quod nomen significat, illud tamen ipsum quod nomen anguste confuseque designat, apertius definitio disserit ac patefacit. Recte igitur aliud quiddam est ipsum, aliud eius definitio, [1057C] etiam si unum idemque est utrisque subiectum. Ut enim dictum est, ipsum singulum est, definitio ipsius singuli per partes distributio atque enumeratio. (Partes autem nunc substantiales dico, non quae magnitudinem iungunt sed quae proprietatem rationemque substantiae.) Sed quod in definitione dictum est secundum eas partes quae substantiam iungunt, id in partibus intelligendum est quae magnitudinem copulant, uelut domus quae fundamento, parietibus tectoque coniungitur. Nam eum ea nihil sit aliud nisi quod partibus copulatur, ipsa tamen una quaedam est, atque coniuncta, partitio uero eius per quaedam membra distributio est, atque ideo licet unum sit, quod ipsum est totum, et quot sunt partes undique confluentes, [1057D] non tamen eumdem nec esse est habere intellectum, cum ipsum integrum consideratur, ut cum in partes ipsas quibus iunctum est distribuitur. Ex nota uero locus apertissime ab eo termino diuersus est, qui in quaestione constitutus est. Quis enim dicat id esse cuiuslibet rei uocabulum quod ipsa res est, quam designat? Ea uero quae ad id de quo agitur affecta sunt, et si extra posita uidentur, terminum tamen in quaestione propositum uelut e regione respiciunt, quae in multas secari nec esse est partes. Omnis enim res, id quod est, unum est, multa uero sibimet retinet adiuncta, quae hoc ab his quae omnino extrinsecus sunt differre intelliguntur, quod ea quae affecta sunt, in relatione sunt posita, ut post et ipsarum propositio, et exemplorum ratio [1058A] monstrabit. Ea uero quae sunt extrinsecus, in nulla relatione sunt constituta, atque ideo hac extrinsecus solum. Illa uero affecta sunt nuncupata, habet enim aliquam quodammodo cognationem ad id ad quod reducitur, id quod refertur ad aliquid. Sed omnes fere bos locos quos nunc simplices atque indiuisos ponit, posteriore tractatu diuidit, ut nunc quoque eos locos qui in ipso sunt, distribuit, cum alios ex toto fieri proponit, alios ex partibus, alios ex nota, alios ex affectis, affectaque ipsa suis partibus secat. Extrinsecus uero locum in testimonio positum esse confirmat, testimonii uero uim in auctoritate constituit, auctoritatem uero deducit in proprias partes sed hoc posteriore tractatu liquebit. Nunc uero eos simplices atque indiuisos locos proponit, et ueluti [1058B] simplicibus subdit exempla. Restat autem nunc unum quod uidetur esse quaerendum, an hi loci qui in locos alios diuiduntur, eorum quos intra se continent locorum loci esse possint, ut eorum qui sunt ex toto, ex partibus, ex nota, ex affectis, is unus quidam quasi locus sit, qui est in ipso. Nihil quidem prorsus officeret locorum locos putare, fieri enim potest ut locus amplior intra semet angustiores contineat locos, uelut id prouincia ciuitates, sed nunc haec similitudo non conuenit. Locus enim est ex quo ducitur id in quo argumentum est positum. Quod si loci locus esse posset, et is qui est in ipso de quo agitur, eos qui sunt ex toto, uel ex partibus, uel ex nota, uel ex affectis, uelut quidam locus includeret, non essent, ex toto, ex partibus, ex nota, uel ex affectis loci [1058C] sed argumenta quoniam in eo haererent loco, qui in eo ipso de quo agitur termino esse praedictus est; non igitur locus esse poterit loci sed uel ut genera in species. Ita nunc sit diuisio locorum, nec hoc superius dictis uideatur esse contrarium, cum et maximas propositiones, et earum differentias continentes communi nomine appelauimus locos. Nam maxime propositiones, licet eo ipso quo maximae sint includant caeteras et uocentur loci, tamen quia sunt notissimae possunt rebus dubiis argumenta. Iure igitur earum differentiae loci nominantur, quod in locorum speciebus, aliter sese habet, quae prorsus argumenta esse non possunt: nam in ipso locus uelut in species quasdam diuiditur in eos qui sunt ex toto, ex partibus, ex nota, ex affectis. Unusquisque [1058D] enim horum locorum primi loci integrum uidetur ferre uocabulum, nam ut hominem animal dicimus, itemque equum atque bouuem animalia nuncupamus, sic is locus qui ex toto est in ipso esse dicitur, itemque qui ex partibus ac nota, atque ex affectis in ipso sunt. Sed ex his locis argumenta quidem duci possibile est, ipsa uero argumenta ut sint, fieri nequit. [2.09] SED AD ID TOTUM DE QUO DISSERITUR TUM DEFINITIO ADHIBETUR, QUAE QUASI INVOLUTUM EVOLVIT ID DE QUO QUAERITUR; EIUS ARGUMENTI TALIS EST FORMULA: IUS CIVILE EST AEQUITAS CONSTITUTA EIS QUI EIUSDEM CIVITATIS SUNT AD RES SUAS OBTINENDAS; EIUS AUTEM AEQUITATIS UTILIS COGNITIO EST; UTILIS ERGO EST IURIS CIVILIS SCIENTIA. Post locorum bifariam diuisionem, in ipso scilicet [1059A] de quo agitur, et extrinsecus positorum, partitus est eum locum qui est in ipso in quatuor membra, id est a toto, a partium enumeratione, a nota, ab affectis. Nunc igitur anteaquam diuidat eum locum quem ab affectis esse proposuit, superiorum trium quos in primo interim tractatu minime diuisurus est sed indiuiduos relicturus, exempla supponit. Hi uero sunt a toto a partibus, a nota. Ac de eo quidem loco qui est a toto ita disseruit ac disputauit. Tum inquit, dicimus a toto locum argumenti quando totum illud quod in quaestione positum est definitione complectimur, quae definitio rei dubiae de qua agitur facit fidem. Sed definitio omnis, ut superius quoque dictum est, id quod nomine inuolute designatur euoluit et explicat, atque ideo non terminus qui in [1059B] definitione ponitur sed quae in ipso sunt, possunt argumentis praestare materiam. Sunt autem in unoquoque propriae definitiones. Definitio enim est oratio substantiam uniuscuiusque significans; quod si ab unaquaque re propria substantiam non recedit, ne definitio quidem recedit, est ergo definitio in ipso termino de quo agitur, quae definitio totum terminum nec esse est comprehendat, neque enim partem substantiae sed totius termini substantiam monstrat. Sed quoniam ex ea definitione fides fit rei dubiae, trahitur ex definitione argumentum, quae definitio in ipso termino est de quo agitur, et eius termini totum est. Itaque argumentum quod a definitione ducitur, ab eo ducitur loco qui in ipso termino est, qui in quaestione est collocatus. Sed quoniam multi loci sunt in [1059C] ipso, hic totus a toto est. Definitio enim totum terminum comprehendit, atque id quod inuolute nomine significabitur, euoluit atque aperit. Eius argumenti talis est formula. Ius ciuile est aequitas constituta his qui eiusdem ciuitatis sunt ad res suas obtinendas, eius autem aequitatis utilis est cognitio, utilis est ergo iuris ciuilis scientia. Est enim quaestio, an iuris ciuilis scientia sit utilis, hic igitur ius ciuile supponitur, utilis scientia praedicatur. Quaeritur ergo an id quod praedicatur, uere possit adhaerere subiecto. Ipsum igitur ius ciuile non potero ad argumentum uocare, de eo enim quaestio constituta est; respicio igitur quid ei sit insitum, uideo quoniam omnis definitio ab eo non seiungitur, cuius est diifinitio, ne a iure ciuili quidem propriam definitionem posse abiungi. [1059D] Definitio igitur ius ciuile, ac dico: "Ius ciuile est aequitas constituta his qui eiusdem ciuitatis sunt, ad res suas obtinendas"; post hoc considero num haec definitio reliquo termino, utili scientiae, possit esse coniuncta, id est an aequitas constituta his qui eiusdem ciuitatis sunt, ad res suas obtinendas, utilis scientia sit, uideo esse utilem scientiam dictae superius aequitatis. Concludo itaque, iuris igitur ciuilis scientia utilis est. Hoc igitur argumentum est ex eo loco qui est in ipso, hoc est in iure ciuili, qui terminus in quaestione est constitutus, hic uocatur a definitione, quae definitio quaestionum totum est, argumentum est a toto. Omnis autem locus a toto in ipso est. Nec nos ulla dubitatio perturbet, quod [1060A] ius ciuile et rursus scientia utilis quaedam sunt orationes quas inter terminos collocamus. Non enim omnis termiuus simplici orationis parte profertur sed aliquoties orationes integrae in terminis constituuntur. In hac igitur argumentatione maxima ac per se nota propositio est ea per quam intelligimus omnia quae definitioni alicuius coniunguntur, ipsa quoque illis quorum definitio est, necessitate copulari. Sequitur enim cum definitio iuris ciuilis utili scientiae possit adiungi, iuri quoque ciuili utilem scientiam posse copulari; est igitur hoc argumentum tractum ab eo loco qui est in ipso. Omnis enim definitio in eo termino est quem definit, eodem autem loco qui in ipso est, et a toto. Omnis enim definitio totum monstrat atque aperit. Maxima propositio haec. Quibus [1060B] aliquorum definitio iungitur, eisdem necessario ea quae definiuntur aptantur. [2.10] TUM PARTIUM ENUMERATIO, QUAE TRACTATUR HOC MODO: SI NEQUE CENSU NEC VINDICTA NEC TESTAMENTO LIBER FACTUS EST, NON EST LIBER; NEQUE ULLA EST EARUM RERUM; NON EST IGITUR LIBER... Sit quaestio utrum aliquis quem seruum esse constiterit, sit liber. Quoniam faciendi liberi tres sunt partes. Una quidem ut censu liber fiat, censebantur enim antiquitus soli ciues Romani. Si quis ergo consentiente uel iubente domino, nomen detulisset in censum, ciuis Romanus fiebat et seruitutis uinculo soluebatur, atque hoc erat censu fieri liberum, per consensum domini nomen in censum deferre, et effici ciuem Romanum. Erat etiam pars altera adipiscendae [1060C] libertatis, quae uindicta uocabatur: uindicta uero est uirgula quaedam quam lictor manumittendi serui capiti imponens, eumdem seruam in libertatem uindicabat, dicens quaedam uerba solemnia, utque ideo illa uirgula uindicta uocabatur. Illa etiam pars faciendi liberi est, si quis suprema uoluntate in testamenti serie seruum suum liberum scripserit. Quae quoniam partes sunt liberi faciendi, siquis aliquem, quem seruum fuisse constiterit, monstrare uelit non esse liberum factum, dicet, si neque censu, neque uindicta, noque testamento, liber factus est, non est liber. At nulla earum parte liber factus est, non est igitur liber. Si enim omnes partes a qualibet illa re abiunxeris, totum necessario separasti. Nam cum totum in suis partibus constet, si quid nulla cuiuslibet [1060D] parte coniungatur, a toto etiam segregatur. Partes autem duobus dicimus modis, uel species, uel membra. Species est quae nomen totius integrum capit, uelut homo atque equus animalis, utraque enim per se integro nomine animalia nuncupantur. Est enim homo animal, et rursus equus animal. Item membra sunt quae cum totum efficiant, coniuncta totius capiunt nomen, singula uero nullo modo, ut cum fundamentum, parietes et tecta domus membra sint, simul omnia domus dicuntur, fundamenta uero sola domus uocabulo minime nuncupantur, neque parietes, neque tecta. In his igitur quae species sunt, quoniam nomen totius integrum capiunt, uisi sigillatim omnes partes ab eo de quo dubitatur abiunxeris, non [1061A] possis totum ab esse monstrare. Dictum est enim unamquamque partem totius uocabulum integrum capere. Ut quoniam faciendi liberi tres sunt species, census, uindicta, testamentum, si quaslibet duas remoueris, una tamen permanserit, liberum necessario confitebere. Siue enim censu tantum, siue uindicta, siue testamento sit liber factus, liberum esse constat. Ergo in his nisi omnes species remoueris, non potes destruere quod in quaestione propositum est. At si affirmare uelis atque astruere, sufficit tantum unam quamlibet speciem demonstrare, ut si uelis ostendere liberum, sat est, ut monstres, aut uindicta, aut censu, testamentoue liberum factum; quod si destruere uelis, non sufficit ostendere, aut censu, aut uindicta, aut testamento liberum non esse factum sed nullo [1061B] eorum modo ad libertatem uenisse. Itaque his partibus quae species sunt, si destruere uelis, cunctis utendum est; si astruere, una sufficiet. At uero hae partes quae sunt membra, contrario modo sunt: si destruere uelis, sat erit unam seiungas; si astruere, cuncta ad esse necessario comprobabis. Nam si uelis ostendere non esse domum, sufficit ut aut fundamenta non esse dicas, aut parietes, aut tecta; nam si quid horum defuerit, domus non potest appellari. At si uelis ostendere domum esse, nisi cuncta in unum coniunxeris, id quod proponis astruere non ualebis. Omnes hi loci a partium enumeratione ducuntur, quia in his partibus quae species sunt, cunctae partes enumerantur, ut destruas; in his uero quae membra sunt cunctae partes enumerantur, ut [1061C] astruas. Quaestio est igitur in proposito Ciceronis exemplo argumentia partium enumeratione deducti: An is quem seruum fuisse constitit, liber sit; is quem seruum fuisse, subiectus est terminus, liber uero praedicatus; neutrum igitur eorum terminum ad argumentum ducere poterimus. De quibus enim dubitatur, ipsi fidem dubitationi facere non possunt. Video igitur qui in altero eorum sit. Quoniam uero partes omnes in eo sunt cuius partes sunt, quoniamque libertas data, habet proprias partes, sumo eas atque dinumero, et requiro an ulla earum partium uideatur inesse subiecto sed nulla inest. Concludam igitur non esse liberum. Unde manifestius demonstratur, non solum ab eo termino qui subiectus est, argumenta sumi posse, uerum etiam ab eo qui est [1061D] praedicatus. Nam prius exemplum quo demonstrabat iuris ciuilis scientiam esse utilem, ius ciuile quod subiectum erat definiuit, ductumque inde argumentum rei dubiae fecit fidem. Hic uero libertatis partes enumerantur, qui est terminus praedicatus. Est igitur, ut dictum est, quaestio an quem seruum esse constiterit, liber sit. Terminus is quidem quem seruum esse constiterit, subiectus est, praedicatus uero liber, in ipso, id est in praedicato, partes sunt, quae enumerantur, a qua enumeratione dum trahitur argumentum, fit argumentum in ipso, ex partium, enumeratione. Maxima propositio, cuius partium nihil rei propositae copulatum est, ei ne totum quidem esse potest coniunctum. Hic uidetur esse dubitandum num locus a toto atque a partibus idem sit, cum [1062A] omnes partes totum faciant, si coniungantur. Sed respondebitur, cum sit argumentum ab enumeratione partium, totum diuiditur, non coniungitur, diuidendo enim argumentatio procedit. Nam quisquis partem cuiuslibet sumpserit, eo ipso, quo partem sumpserit, rem uidetur esse partitus. Qui uero rem diuidit, dissipat potius quam conficit totum sed restare adhuc ambiguitas potest, nam definitio quoque inuolutam nominis significationem explicat, per quamdam substantialium partium enumerationem. Enumeratio uero partium quaedam ipsarum a se partium dissipatio est. Sed aliud est eiusdem rei partes enumerare, aliud definitionis. Nam rei partes ea re cuius partes sunt semper minores sunt, ut caput, uel thorax, uel caetera membra toto homine; partes uero definitionis [1062B] tota re qua definitur, si substantiales sunt, probantur esse maiores, ut animal homine maius est. Itemque rationale, mortale, eumdem hominem, uelut maiora continent, et sunt singulae partes definitionis eiusdem quae est animal, rationale, mortale. Partitio igitur sumit partes rei quam partitur minores semper. Quae uero sumit definitio, uniuersalia sunt per se totaque et continentia definiri, quamuis posita in definitione partes fiant, ut in his quae superius exempla proposui facile intelligi potest. Unde manifestum est locum a toto, qui definitionis est, et locum a partium enumeratione, esse diuersos. [2.10] ...TUM NOTATIO, CUM EX VERBI VI ARGUMENTUM ALIQUOD ELICITUR HOC MODO: CUM LEX ASSIDUO VINDICEM ASSIDUUM ESSE IUBEAT, LOCUPLETEM IUBET LOCUPLETI; IS EST ENIM ASSIDUUS, UT AIT L. AELIUS, APPELLATUS AB AERE DANDO. Tertius eorum qui in ipso sunt locus a notatione est constitutus. Notatio uero est quaedam nominis interpretatio. Nomen uero semper in ipso est. Ut enim definitio id quod in nomine inuolutum est declarat, expedit atque diffundit, ita etiam nomen id quod a definitione dicitur euolute, inuolute confuseque designat. Quad si definitio in ipso est, nomen quoque in ipso esse de quo agitur, non potest dubitari. Ex notatione autem locus uocatus est, quia nomen omnem rem notat atque significat. Vindex est igitur qui alterius causam suscipit uindicandam, ueluti quos nunc procuratores uocamus. LEX igitur Aeliasanctia ASSIDUO, VINDICEM ASSIDUUM ESSE iubet. [1062D] Quaeritur utrum cum LEX Aeliasanctia VINDICEM uelit ESSE ASSIDUO ASSIDUUM, LOCUPLETEM uelit LOCUPLETI. Hic igitur subiectus quidem terminus est, lex Aeliasanctia uindicem uolens assiduo assiduum, praedicatus uero locupletem locupleti, ipsos igitur terminos non potero ad fidem quaestionis adducere. De ipsis enim de quibus ambigitur, nulla effici fides potest. Quaero igitur quid in ipsorum altero sit, ac uideo unum eorum terminum esse, legem Aeliamsanctiam, quae assiduum assiduo uindicem esse decernat, id est subiectum, huius orationis interpretor partem, quae est assiduus. Quid enim est assiduus aliud nisi assem dans? assem uero dare nisi locuples non potest, assiduus igitur locuples est. Cum igitur lex Aeliasanctia assiduo uindicem assiduum esse constituat, locupletem [1063A] iubet locupleti, assiduus quippe est locuples, a dando aere nominatus. Argumentum igitur hoc tractum est ex eo loco qui est in ipso, id est a nominis interpretatione, nomen enim in ipso illo est cuius nomen est, cuius interpretatio notatio nuncupatur. Sed ab huius interpretatione factum est argumentum. Igitur hoc argumentum ex eo loco est, qui est in ipso, id est a nomine, et eorum qui in ipso sunt, a notatione, id est a nominis interpretatione. Maxima propositio est, interpretationem nomina idem ualere quod nomen. Sed paulo confusius a Cicerone dicta argumentatio maximum praestat errorem. Ita enim dici oportuit, assiduus est qui assemdat, qui uero assem dat, locuples est, assiduus igitur locuples est. Lex autem Aeliasanctia assiduum assiduo esse uindicem iubet, [1063B] locupletem igitur locupleti uindicem esse praescripsit. Quod si ita dictum esset, apertior argumentatio fuisset. Nunc uero ita dixit: CUM LEX Aeliasanctia ASSIDUO VINDICEM ASSIDUUM ESSE IUBEAT, LOCUPLETEM IUBET [1064A] LOCUPLETI et caetera. Subiunxit, ut ostenderetur locuples esse assiduum; hoc autem tantumdem ualet, quod ait, legem Aeliamsanctiam assiduo assiduum uindicem cum iuberet esse, locupletem locupleti esse praecepisse, tanquam si diceret, qui assiduus est, locuples est. Nisi enim is qui assiduus est locuples sit, non consequitur ut cum lex Aeliasanctia assiduum assiduo uindicem esse iusserit, locupletem iusserit locupleti, et argumenti conclusionem priorem posuit subiecit uero probationem. Conclusio namque est, cum lex Aeliasanctia assiduum assiduo uindicem uelit esse, locupletem iubet locupleti, atque hanc praemisit; probatio uero est rationis assiduum esse locupletem ab aere dando nominatum, et hanc intulit conclusionem. Restat is locus eorum qui in ipso [1064B] sunt, qui ducitur ab affectis. Cuius expositionem, quoniam uaria est multiplex quod diuisio, differamus, ac primi uoluminis terminum, hucusque sistamus. LIBER SECUNDUS [1063B] In tam difficillimi operis cursu non sum nescius, mi Patrici, quin labor hic noster quem te adhortante suscepimus, dum iudicio multitudinis imperitae aut eleuatur, aut premitur, facile uariis reprehensionibus mordeatur. Nam et illi quibus hoc totum disserendi displicet genus, uelut superuacaneum studium, [1063C] familiari prauis mentibus cauillatione despiciunt, et qui maximum huius scientiae fructum putant, sua caeteros segnitie mentientes, tanto nos operam pares esse non existimant, quorum quidem priores si non inuidia laboris alieni aestimationem premunt, sed reprehensioni iudicioque consentiunt, nullo modo ferendos esse puto. Multo quoque in me libentius detorserim prauae opinionis inuidiam, ac nostris eos diffidere uiribus facillime patiar, potius quam tantae disciplinae calcare rationem. Sed proh diuinam atque humanam fidem, quae est haec hominum prauitas, quae tantae est imprudentia caecitatis, ut pene sua sese ipsi confessione condemnent! Nullus est enim qui sese uideri nolit peritissimum disserendi, quin etiam obiectare ipsi aliquid, et resoluere obiecta conantur, etsi facile id factu esset, cuncti ad scientiam [1063D] logicae disciplinae uelut ad communia quaedam sapientiae lucra concurrerent. Iam uero quid absurdius fingi potest, quam quod probabilibus, ut ipsi existimant, argumentis inutile studium dialecticae nituntur astruere? Quid enim conuenit disserendi artem disserendo peruertere, ut cuius opinionem affectes, eiusdem despicias ueritatem? Sed ut cantor ille discipulum sibi ac Musis canere iubebat, ita et ego quoque mihi ac tibi, non Musae sed tanquam Musarum praesidi cecinerim, atque id quod multo labore studioque collegi, non rhetorica tantum facultate, uerum etiam dialectica subtilitate deponam. Quae uero sequuntur huiusmodi sunt: [3.11] DUCUNTUR ETIAM ARGUMENTA EX EIS REBUS QUAE QUODAM MODO AFFECTAE SUNT AD ID DE QUO QUAERITUR. SED HOC [1064B] GENUS IN PLURIS PARTIS DISTRIBUTUM EST. NAM ALIA CONIUGATA APPELLAMUS, ALIA EX GENERE, ALIA EX FORMA, ALIA EX SIMILITUDINE, ALIA EX DIFFERENTIA, ALIA EX CONTRARIO, ALIA EX ADIUNCTIS, ALIA EX ANTECEDENTIBUS, ALIA EX CONSEQUENTIBUS, ALIA EX REPUGNANTIBUS, ALIA EX CAUSIS, ALIA EX EFFECTIS, ALIA EX COMPARATIONE MAIORUM AUT PARIUM AUT MINORUM. [1064C] Postquam locos eos exquibus argumenta ducuntur gemina partitione distribuit, alios in ipso de quo agitur haerere dicendo, alios extrinsecus assumi, cumque locum qui in ipso de quo agitur haeret in quatuor species secuit, id est a toto, a partibus, a nota, ab affectis, superioribus quidem tribus exempla subiecit, quae nos primo uolumine quantum diligenter fieri potuit explicauimus. Restat is locus quem posuit quartum, id est ab affectis, huius cum multae sunt species, integri atque indiuisi proponere non potuit exemplum. Nam quorum facienda partitio est, melius per singula membra dispositis aperiuntur exemplis. Hunc igitur locum diuidit hoc modo: Locus qui ex affectis est, partim ex coniugatis, partim ex genere, partim ex forma descendit, ex similitudine [1064D] etiam, uel ex difterentia, uel ex contrario, necnon etiam ex coniunctis, ex antecedentibus, et consequentibus, et repugnantibus, ex causis etiam atque ex effectis causarum, et comparatione maiorum, aut parium, uel minorum, quae omnia Tullius paulo post conuenientibus rerum similitudinibus illustrat. Nunc illud nobis dicendum est quae sit affectorum natura, et quid habeant proprietatis. Sunt enim affecta quae quodammodo aliquid referri possunt, ad id ad quod referuntur. Omnia uero quae se aliqua relatione respiciunt, aut amica inter se, aut dissidentia conferuntur. Si amica, uel substantialiter, ut genus, forma, antecedentia, consequentia, causa, effectus; uel in qualitate, ut coniugatum, simile, coniunctum; uel in quantitate, ut paria. Quae uero sibi dissidentia conferuntur, [1065A] partim a se differentia sunt tantum, partim aduersa; sed aduersa, partim in qualitate, ut contraria uel repugnantia, partim in quantitate, ut maius ac minus. Quae cum ita sint, manifestum est, et amica sibi cognationis relatione coniungi, et dissidentia hoc ipso quo sibi aduersa sint, ad se inuicem comparari. Nam quae amica sunt, amicis amica sunt, et dissidentia a dissidentibus dissident. Ita igitur et genus formae genus est, et forma generis forma, et antecedentia consequentium, et consequentia, antecedentium, et causa effectuum causa, et effectus causarum effectus, et coniugata coniugatis coniugata sunt, et simile simili simile, et coniunctum coniuncto coniunctum, et paria paribus paria, et differentia differentibus differentia, et maiora minoribus maiora, [1065B] et minora maioribus minora sunt, et contraria contrariis contraria, et repugnantia repugnantibus repugnuntia sunt. Affecta igitur sunt quae cum a se inuicem diuersa sint, ad se inuicem tamen referuntur. Sed quo ordine Tullius superius descripsit locos, nos definitiones omnibus apponemus. Eorum igitur quae ad se inuicem affecta dicuntur, in M. Tullii disputatione prima sunt coniugata: coniugata uoco quaecumque ab uno nomine uaria prolatione flectuntur, ut a iustitia iustus, iustum, iuste. Haec inter se cum ipsa iustitia, unde eorum uocabulum fluxit, coniugata dicuntur. Genus uero [est] quod de multis specie differentibus in eo quod quid est praedicatur, uelut animal dicitur de homine atque equo, quae specie differunt, et in eo quod quid sit praedicatur. Interrogantibus enim [1065C] nobis quid sit homo uel equus, respondetur animal. Quod genus licet nec esse sit ab eo esse diuersum cuius genus est, cognatum tamen est ei, quia ad id substantiae relatione coniungitur. Species etiam est, de qua genus superius praedicatur, quam Cicero formam uocauit, uelut homo animalis. Similitudo est unitas qualitatis. Nam duo quae sibi similia sunt, eamdem nec esse est habere qualitatem, et quoniam ipsum sibi simile esse non potest, aliud nec esse est simile consideretur. Sed aliud esse non poterit, nisi fuerit in aliqua parte diuersum. Ergo similia, a se in alia quidem re diuersa sunt, in alia uero congruunt. In ea uero re quae secundum qualitatem congruunt, in ea esse similia intelliguntur, quae ad se [1065D] similitudinis illius copulatione referuntur. Differentia est quae unumquodque differt ab alio, ut homo ab equo rationabililatis differentia discrepat. Haec igitur praedicatione quidem propriae naturae ad ea refertur quorum est differentia, ut rationabilitas ad hominem; dissimilitudinis uero ratione ad ea a quibus discrepat id cuius est differentia, ut rationabilitas ad bouem. Contraria uero sunt quae in eodem posita genere longissime a se discrepant, ut album atque nigrum, quae licet in uno qualitatis genere ponantur, a se tamen quam longissime recedunt, ea quoque ad se referri nullus ignorat. Aliud est enim quod sunt, aliud quod contraria sunt. Quod enim nigrum est, quale est. Quod uero contrarium est, ab albo plurimum discrepans est. Coniuncta uero sunt [1066A] quae unicuique rei finitimam naturam tenent, uelut timori pallor adiunctus est. Haec talia sunt ut saepius quidem adiunctis sibi cohaerescant, neque tamen ex necessitate his quibus uicina sunt, ad esse cogantur. Nam saepe timori pallor assistit, non tamen semper, ueluti cum dissimulatione premitur metus, atque ideo ueri similia ex adiunctis argumenta nascuntur. Nam quaecumque coniuncta sunt ex his quibus adhaerent, indicio esse solent. Sed de his in posteriore disputatione diligentius disseram. Antecedentia uero sunt quibus positis aliud nec esse est consequatur, ut quia bellum est, esse inimicitias necesse est. Haec ordinis necessitatem tenent. Consequentia enim ab antecedentibus separari nequeunt, consequens uero est quidquid id quod antecedit insequitur, [1066B] ut inimicitiae bellum consequuntur. Nam si bellum est, inimicitias esse nec esse est, habetque locus hic illud notabile et spectandum, quod saepe quae naturaliter priora sunt, tamen ipsa sunt consequentia. Saepe quae naturaliter antecedunt, et in propositione priora sunt; namque inimicitiae prius existere quam bella solent. Sed non possumus proponere inimicitias, ut bellum sequatur. Non enim possumus uere dicere, si inimicitiae sunt, bellum est sed praeponimus bellum, et inimicitiae quae natura priores sunt, subsequuntur, ita, si bellum est, inimicitiae sunt. Nunc igitur inimicitiae quae naturaliter bellum praecedunt, hae eadem bella in propositione comitantur; at si dicam: Si superbus est, odiosus est superbia et naturaliter et in propositione odium praecedit; prius [1066C] enim superbia consueuit existere, post uero atque ex eadem superbia ueniens odium sequi. Nec interest utrum naturaliter quaelibet antecedat res aliquando, an uero consequetur, dum id in propositione adnotemus, eam esse rem antecedentem, quae siue naturaliter prior sit, siue posterior, alteram tamen rem secum necessario trahat. Repugnantia uero intelliguntur quoties id quod alicui contrariorum naturaliter iunctum est, reliquo contrario comparatur, ut quoniam amicitia ealque inimicitiae contraria sunt. Inimicitias uero consequitur nocendi uoluntas, amicitia et nocendi uolentas, repugnantia sunt, haec quoque ad se contrarietatis similitudine referuntur. Causa est qua praecedente aliquid efficitur, ut causa diei [1066D] est solis ortus. Effectum est quod praecedens causa perficit, ut dies quem solis ortus emittit. Maiorum uero comparatio est quoties ei quod minus est, id quod maius est comparatur, ut si nemo innocens pelli in exsilium debet, multo magis ne Tullius quidem, qui non innocens solum, uerum etiam patriae fait liberator; plus est enim patriae esse liberatorem quam innocentem. Parium uero quoties inter se paria comparantur, ut si hic ciuis innocens pelli in exsilium non debet, quia innocens est, nec ille quidem qui est innocens carere patria iuste potest. Minorum uero quoties minora maioribus conferuntur, ut si Ciceronem liberatorem patriae praemio nemo dignum putauit, nemo eum putet praemio dignum qui cum tantum innocens fuerit, nulla in rempublicam contulit [1067A] merita. Haec itaque omnia cognata sibi esse, et ad se referri inuicem, et se uelut e regione conspicere nullus ignorat. Nam ut de coniugatis primum loquamur, et iustitia ad id quod iustum est, uel id quod iuste fieri potest, spectat, et cum qui iustus est perficit. Caetera quoque habent ad se non modo uocabuli cognationem, uerum etiam cuiusdam naturae congruentiam, ita tamen ut a se diuersa sint. Neque idem est iustitia, quod iustus. Omne enim quidquid ab aliquo inflectitur, ab eo a quo inflectitur est diuersum, eidemque cognatum, a quo etiam probatur inflexum. Genus etiam cognatum esse rei cuius genus est, id est speciei, quam Cicero formam uocauit, dubium non est. Genus enim speciei genus est, et species generis species: itaque ad se inuicem referuntur, [1067B] licet idem genus ac species non sint. Illud sane uidendum est, quoniam quas nos species nuncupamus, eas Cicero formas uocat. Cui quidem, dum quod dicit intelligam, concedam libenter quibus uoluerit uti nominibus, mihi uero non idem concedi potest. Nam qui explanationis lucem professus est, in his uerbis debet quae sunt in usu posita uersari. Id autem quod supponitur generi ut species, quam forma potius nuncupetur, usus obtinuit. Iam uero simile nisi simili simile esse non potest, et quod differt nisi a dissimili differre non potest. Contraria etiam contrariis intelliguntur esse contraria, coniuncta etiam coniunctis adhaerescunt. Et quae sunt antecedentia, aliquid quod potest consequi antecedunt. Id etiam quod est consequens illud quod antecessit insequitur. Omne etiam [1067C] repugnans repugnanti sibimet intelligitur inimicum. Causa etiam effectus sui causa est. Quod enim quaeuis causa efficit, eius rei quam efficit causa est; effectus quoque causae alicuius effectus est. Comparatio uero maiorum minora respicit, minorum uero maiora, parium paria. Atque in omnibus ea natura esse deprehenditur, ut cum per se res quaedam sint diuersae ab his adquae referuntur, affecta tamen esse dum comparantur, appareant; diuersa uero esse ab his quae referantur, illa res approbat, quoniam nihil ad se ipsum referri potest. Quae cum ita sint, iure affecta sunt nuncupata. Quae omnia eius loci qui ex affectis ducitur, species uel formae sunt, ipso etiam testante Cicerone, qui ait: SED HOC GENUS IN PLURES PARTES DISTRIBUTUM EST. Cum enim genus dixit, [1067D] quas scindit a genere species esse signauit. Praeterea omnia haec et nomen generis suscipiunt et definitionem. Affecta enim sunt ad aliquid, quae ad id ad quod affecta sunt, referri queunt; coniugata uero et genus, et forma, et caetera, ad ea semper ad quae sunt affecta, referuntur. Sed, ut in superioribus locis dictum est, qui in ipso de quo agitur haerebant, id est ex toto, ex partibus, ex nota, ut ex toto eo intelligatur termino qui fuisset in quaestione propositus, itemque ex eius partibus atque ex eius nota. Eodem modo etiam in iis qua affecta sunt dicemus ad eum terminum affecta considerari, qui subiecti uel praedicati loco positus continet quaestionem. Superest nunc [1068A] illud dicere, cur quae affecta sunt in ipso, de quo agitur esse dicantur. Etenim in ipso de quo agitur termino, quatuor locos esse significauit Cicero, id est ex toto, ex partibus, ex nota, ex affectis. Quorum tria quidem superiora manifestum est in eo haerere de quo agitur termino. Definitio enim cuiuslibet rei quod totum est, in illo ipso est quod definit. Parte, etiam in ipso illo sunt, quod collectione coniungunt. Nota etiam in illo est quod appellatione significat; affecta uero extrinsecus posita uidentur, quippe quae referuntur ad id ad quod affecta sunt, ad id de quo agitur quae non referuntur, nisi extrinsecus posita intelligerentur. Cur igitur ea etiam quae affecta sunt, ad id de quo agitur, inter nos numerauit locos, qui ipsi de quo quaeritur termino cohaerent, [1068B] dicendum est. Quoniam id quod adhaerere dicitur, non idem est ei cui adhaerere praedicatur. Quae cum diuersa sint, cognatione tamen quaedam intelliguntur esse coniuncta, ueluti non idem est definitio quod ipsa res qum definitione describitur. Si enim definitio clarius efficit id quod definit, nihil uero ipsum e sese [F. esse] clarius quam est efficere potest, manifestum est id quod definitur a definitione esse diuersum. Sed idcirco haerere definitionem in eo quod definitur dicimus, quia est ei cognata atque coniuncta, quippe quae dum eius proprietatem significet, ab eius substantia non recedit. Partes etiam ac notae diuersa sunt ab eo quod uel copulant, uel designant. Sed quia illae propositum terminum iungunt, illae significant, habentes aliquam cum proposito termino [1068C] cognationem, in ipso de quo agitur haerere perhibentur. Ita etiam in affectis, licet extrinsecus sint, neque enim idem sunt quod ea sunt ad quae intelliguntur affecta, necessario tamen, quia aliquam cognationem cum his habere considerantur, in ipsis haerere dicuntur ad quae ad effecta sunt. Qui uero eorum naturalis ordo sit, uel quae differentia, uel sit alia, locorum partitio, licet in Topicis Differentiis opportunius expediendum sit, tamen cum exempla Ciceronis quae in his explicandis attulit exposuero, subiungam. [3.12] CONIUGATA DICUNTUR QUAE SUNT EX VERBIS GENERIS EIUSDEM. EIUSDEM AUTEM GENERIS VERBA SUNT QUAE ORTA AB UNO VARIE COMMUTANTUR, UT SAPIENS SAPIENTER SAPIENTIA. HAEC VERBORUM CONIUGATIO *SYZUGIA* DICITUR, EX QUA [1068D] HUIUSMODI EST ARGUMENTUM: SI COMPASCUUS AGER EST, IUS EST COMPASCERE. Definitio coniugutorum a Cicerone prolata talis est. Coniugata dicuntur quae sunt ex uerbis generis eiusdem, id est quae ab uno uerbo uariis inflectuntur modis. Ex eodem quippe genere uerba sunt, iustitia, iustus, iuste, iustum, et quaecumque alia in diuersas possunt uocabulorum species inflecti. Quaecumque enim ab uno quolibet orta uarie commutantur, haec a Graecis quidem *syzygia* dicuntur, apud Latinos uero coniugata: nam quod Graeci *syzygia* dicunt, nos coniugationem appellamus. Haec autem sunt, ut sapiens, sapienter, sapientia, et quaecumque in uarias [1069A] partes orationis, uariasque inflexiones, ab uno quodam ducta cernuntur. Ex coniugatis igitur argumenti nascentis hoc exemplum est: sit enim dubitabile an in aliquo agro mihi atque uicino simul pascere liceat pecus, id est an ius sit compascere: subiectum igitur est ager, compascere uero praedicatum. Faciemus itaque argumentum hoc modo: Hic de quo quaeritur ager compascuus est, in compascuo autem licet compascere, in hoc igitur agro licet compascere. Hic igitur compascendi iuris argumentum ex compascuo sumptum est, ex coniugato uidelicet. Compascere enim et compascuum coniugata sunt. Sumptum uero est argumentum, ius esse compascere, quoniam sit ager compascuus sed coniugatum est compascuum ei quod compascere. A coniugatis igitur sumptum [1069B] est argumentum, quod coniugatum in ipso est de quo agitur, id est in compascendo; omnia enim ex eodem fluunt, et sui sunt continentia atque se respicientia. Factum est igitur argumentum ex eo quod est in ipso, ab affectis, id est a coniugatis. Maxima uero propositio est: Coniugatorum in eo quod coniugata sunt, unam atque eamdem essu naturam uel sic: Cui conuenit aliquid, huic etiam coniugatum eius posse sociari. [3.13] A GENERE SIC DUCITUR: QUONIAM ARGENTUM OMNE MULIERI LEGATUM EST, NON POTEST EA PECUNIA QUAE NUMERATA DOMI RELICTA EST NON ESSE LEGATA; FORMA ENIM A GENERE, QUOAD SUUM NOMEN RETINET, NUMQUAM SEIUNGITUR, NUMERATA AUTEM PECUNIA NOMEN ARGENTI RETINET; LEGATA IGITUR VIDETUR. [1069C] Genus est quod de qualibet specie in eo quod quid est praedicatur. In eo quod quid est praedicari dicitur, quod de qualibet specie interrogantibus quid sit, rcsponderi conuenit, et eius de qua respondetur speciei substantiam monstrat. Semper uero genus propria specie maius est, eamque intra ambitum suae praedicationis includit. Quo fit ut, quamuis in alia quoque dispartiri genus possit, speciem tamen suam nullo modo derelinquat, uelut animal quidem praedicatur de homine, et hominis substantiam monstrat; interrogantibus enim modis quid est homo, animal respondetur. Idem tamen deduci in alia potest, uelut in equum atque bouem, quae animalia nuncupantur. Sed ita deducitur in diuersa, ut unamquamque earum specierum quas continet, non relinquat. [1069D] Ubicumque enim fuerit homo, necesse est ut sit animal, homo enim animal est. Idemque de boue ac de caeteris. Ergo liquido demonstratum est nomen generis a specie nullo modo separari. Quod si aliquando generis uocabulum uniuersaliter enuntietur, nec esse est omnes species designari, ut si quis dicat omne animal, et hominem designabit et houem, et caeteras omnes species sub animalis nomine collocatas. Quae cum ita sint, quidam testamento mulieri argentum omne legauerat. Quaeritur an ei etiam numerata pecunia sit legata: numerata igitur pecunia in hac quaestione subiectum est, legata uero praedicatum. Considero igitur in alterutro eorum quidnam insit, ut ex eo quod in ipso est aliquod [1070A] argumentum requiram. Video subiectum terminum, qui est numerata pecunia, habere argentum genus, quod affectum est, scilicet ad speciem suam ad quam refertur. Quae enim ad se inuicem referuntur, affecta sunt; ergo quoniam argentum omne legatum est, et genus speciem propriam non relinquit, nec esse est ut numerata quoque pecunia sit legata. Nam cum omne nomen generis legatum sit, nihil de speciebus uidetur exceptum, uelut si quis dicat, omne animal uiuere, non ut arbitror tantum hominem uel bouem, uel equum, uel sigillatim caetera, uel unum, uel plura uiuere dicit, ut tamen aliqua cum sint animalia, uitae munere carere contendat sed omne prorsus quidquid fuerit animal, uiuere proponit. Cum igitur omne genus, id est omne argentum legatum [1070B] sit, nulla species excipitar. At numerata pecunia argentum est, fit igitur ut numerata quoque pecunia legati uocabulo possit includi. Est igitur quaestio quidem, ut dictum est, an numerata pecunia legata sit; argumentum ab eo quod in ipso est, id est a genere quod inest propriae speciei, id est ab affectis, quod est ita ut ad id referatur; hoc autem est argentum, ab affectis, id est a genere. Praedicatur enim ut genus argentum de numerata pecunia. Interrogantibus enim nobis quid sit numerata pecunia iure respondemus, argentum. Maxima propositio est: Cui conuenit omne genus, eidem unamquamque speciem conuenire. Quam Marcus quoque Tullius diuersis quidem uerbis sed eadem significatione proposuit dicens: FORMA ENIM A GENERE QUOAD SUUM [1070C] NOMEN RETINET, NUNQUAM SEIUNGITUR. NUMERATA AUTEM PECUNIA NOMEN ARGENTI RETINET; LEGATA IGITUR VIDETUR. [3.14] A FORMA GENERIS, QUAM INTERDUM, QUO PLANIUS ACCIPIATUR, PARTEM LICET NOMINARE HOC MODO: SI ITA FABIAE PECUNIA LEGATA EST A VIRO, SI EI VIRO MATERFAMILIAS ESSET; SI EA IN MANUM NON CONVENERAT, NIHIL DEBETUR. GENUS ENIM EST UXOR; EIUS DUAE FORMAE: UNA MATRUMFAMILIAS, [EAE SUNT, QUAE IN MANUM CONUENERUNT;] ALTERA EARUM, QUAE TANTUM MODO UXORES HABENTUR. QUA IN PARTE CUM FUERIT FABIA, LEGATUM [EI] NON VIDETUR. Species est, quae propriis differentiis intormata sub praedicatione generis collocatur. Differentiae uero propriae a caeteris eam speciebus separant atque seiungunt, uelut homo cum sit animalis species, differentiis [1070D] informatur rationabililatis atque mortalitatis, et seiungitur ab his animalibus quae aeterna sunt, uelut sol a Platonicis creditur, et ab iis animalibus quae sunt rationis expertia. Cum igitur omnes species inter se propriis differentiis distent, nec esse est quod de altera specie dicitur, id in alium non posse transferri, uelut quod de homine dicitur specialiter, idem de equo alque boue non possit intelligi. Ducitur autem a specie quoties genus ipsum ueluti in quamdam contrahitur portionem. Velut si quis dicat illud animal sibi adduci debere, quod sit rationale et mortale, non utique de equo, uel boue, aut de caeteris, nisi tantum de homine dictum esse intelligitur. Ut igitur generaliter dictum genus omnes species [1071A] claudit, cum quis dicit omne animal, sic quodlibet animal designatum speciem facit. Quae cum ita sint, a forma generis, id est a specie generis tale fit, argumentum, quam formam generis Cicero partem saepe nominat, quo id quod dicitur planius fiat. Notius enim nomen partis est quam formae; quo autem distet forma a partibus, et nos strictim superius diximus, et paulo post a Ciceroue ipso latius explicabitur. Nunc de proposito uideamus exemplo. Uxoris species sunt duae, una matrumfamilias, altera usu; sed communi generis nomine uxores uocantur. Fit uero id saepe, ut species iisdem nominibus nuncupentur, quibus et genera; mater uero familias esse non poterat, nisi quae conuenisset in manum; haec autem certa erat species nuptiarum. [1071B] Tribus enim modis uxor habebatur, usu, farreatione, coemptione; sed confarreatio solis pontificibus conueniebat. Quae autem in manum per coemptionem conuenerant, hae matresfamilias uocabantur. Quae uero usu uel farreatione, minime. Coemptio uero certis solemnitatibus peragebatur, et sese in coemendo inuicem interrogabant, uir ita, an mulier sibi materfamilias esse uellet. Illa respondebat uelle. Item mulier interrogabat an uir sibi paterfamilias esse uellet, ille respondebat uelle. Itaque mulier, uiri conueniebat in manum, et uocabantur hae nuptiae per coemptionem, et erat mulier materfamilias uiro, loco filiae. Quam solemnitatem in suis Institutis Ulpianus exponit. Quidam igitur extremo iudicio omne Fabiae uxori legauit argentum, si quidem Fabia ei [1071C] non tantum uxor, uerum etiam certa species uxoris, id est materfamilias esset, quaeritur an uxori Fabiae legatum sit argentum. Uxor Fabia, subiectum est; legatum argentum, praedicatum. Quaero igitur quodnam ex his argumentum sumere possim, quae in quaestione sunt posita, ac uideo uxori duas inesse formas, quarum una tantum uxor est, altera materfamilias, quae in manum conuentione perficitur. Quod si Fabia in manum non conuenit, nec materfamilias fuit, id est, non fuit ea species uxoris, cui argentum omne legatum est. Quocirca quoniam id quod de alia specie dicitur, in aliam dici non conuenit, cumque Fabia praeter eam speciem sit, quae in manum conuenerit, id est quae materfamilias sit, et uir matrifamilias legauerit argentum, non uidetur Fabiae esse legatum. Quaestio igitur, ut dictum est, an uxori Fabiae omne argumentum legatum sit: subiectum, uxor Fabia; praedicatum uero, legatum argentum. Argumentum ab eo quod est in ipso de quo quaeritur, id est ab eo quod est in uxore de qua quaeritur. Est autem in uxore de qua quaeritur species uxoris, ea scilicet quae in manum non conuenit quae ad eam affecta est. Omnis enim species ad suum genus refertur, id est forma; factum est igitur argumentum ab eo quod est in ipso, ab affectis, a forma generis. Maxima propositio est: Quod de una specie dicitur, id in alteram non conuenire. [3.15] A SIMILITUDINE HOC MODO: SI AEDES EAE CORRUERUNT VITIUMUE FACIUNT QUARUM USUS FRUCTUS LEGATUS EST, [1072A] HAERES RESTITUERE NON DEBET NEC REFICERE, NON MAGIS QUAM SERVUM RESTITUERE, SI IS CUIUS USUS FRUCTUS LEGATUS ESSET DEPERISSET. Similia dicuntur, quae eiusdem sunt qualitatis ex quibus hoc modo sumitur argumentum: Quidam testamento aedium usumfructum legauit, id est concessit aedes, ut his alius dum uiueret uteretur; hae coeperunt uel uitium facere, id est ruinam minari, uel etiam corruerunt. Petit igitur ab haerede is cui aedium ususfructus legatus est, ut earum sibi aedium quae a testatore legata sunt damna compenset, et aedes quae uitium fecerunt uel corruerunt restituat. Quaeritur an earum aedium quarum ususfructus legatus sit, uitium uel ruinam haeres restituere cogatur. Hic igitur subiecta quidem oratio est, ueluti [1072B] quidam terminus, aedium quarum ususfructus legatus sit, ruinam uel uitium. Praedicata uero oratio, loco termini constituta, ab haerede restitutio. Sumo igitur a simili argumentum, hoc modo: Quoniam si quis serui usumfructum legauerit, isque seruus aliquo modo deperierit, non cogitur restituere haeres seruum, ne nunc quidem cogetur haeres restituere aedes, quae in usumfructum legatae, ruinam uitiumue iecerunt. Similes est enim serui ususfructus legatio aedium ususfructus legationi. Simile est etiam seruum in usumfructum legatum si deperierit, ab haerede non restitui, et aedium in usumfructum legatarum uitium ruinamue ab haerede non refici. Est igitur quaestio quidem an aedium in usum fructum legatarum uitium uel ruinam haeres restituere cogatur. Terminus [1072C] uero subiectus quidem, aedium in usumfructum legatarum. uitium uel ruinam, praedicatus autem ab haerede restitutio. Argumentum uero ab eo quod in ipso est, id est ab eo quod inest, uel ruinae, uel uitio aedium in usumfructum legatarum. Id autem est affectum, id est similitudo. Omnis enim similitudo ei inesse perpenditur quod est simile, simililudo uero est serui ususfructus legati pereuntis, quem restituere haeres non cogitur. Maxima uero propositio: Similibus rebus eadem conuenire. [3.16] A DIFFERENTIA: NON, SI UXORI VIR LEGAVIT ARGENTUM OMNE QUOD SUUM ESSET, IDCIRCO QUAE IN NOMINIBUS FUERUNT LEGATA SUNT. MULTUM ENIM DIFFERT IN ARCANE POSITUM SIT ARGENTUM AN IN TABULIS [DEBEATUR]. In rebus plurimum differentibus quod de altera [1072D] earum dicitur non uidetur in alteram conuenire. Id cum ita sit, quidam argentum suum omne legauit uxori. Illa pecuniam quoque quae in nominibus debebatur, suam esse dicebat, quod omnis pecunia nomine uocaretur argenti. Quaeritur an id quoque argentum quod in nominibus debebatur, legatum sit. Hic igitur subiectus est terminus, argentum quod in nominibus debebatur, legatum uero praedicatur. A differentia igitur faciemus argumentationem hoc modo: Idem de plurimum differentibus rebus intelligi non potest. Plurimum uero differt argentum in arca ne sit positum, an in nominibus debeatur. Nam quae posita in arca pecunia est iuris est nostri, in nominibus uero debita non est nostra; nam quod [1073A] mutuum datur, ex meo fit accipientis, atque ideo non cogitur eamdem ipsam pecuniam debitor restituere creditori sed aliam tantam. In arca uero posita pecunia, et in nominibus debita, non sunt argenti uel pecuniae species sed differentiae; nam argenti species signatum acnon signatum esse dictae sunt. Qualitas uero pecuniae in possessione positae uel non positae sed non modis omnibus alienae, in his differentlis constat, ut alia sit in arca posita, reliqua in nominibus debeatur; atque hoc idcirco dictum est ne quis non a differentiis sed a specie argumentationem ductam putaret. Qualitas enim substantialis non speciebus sed differentiis annumeratur. Cum igitur suum omne quod fuerit argentum uir uxori legauerit, cumque manifestum sit id ad eam pertinere [1073B] quod fuerit suum legantis, id est quod in arca fuerit conditum, non potest idem intelligi de eo quod in nominibus debebatur, quoniam, sicut dictum est, id quod in nominibus debetur ab eo quod in arca positum est plurimum differet. Facta est igitur argumentatio ab eo quod inerat, de quo quaerebatur. Quaerebatur uero de argento in nominibus debito. In hoc uero inerat propria differentia, qua ab alio differebat argento, eo scilicet quod in arca positum fuerit. Id uero est affectum, id est differentia. Maxima uero propositio, de rebus plurimum differentibus, idem intelligi non posse. [3.17] EX CONTRARIO AUTEM SIC: NON DEBET EA MULIER CUI VIR BONORUM SUORUM USUM FRUCTUM LEGAVIT CELLIS VINARIIS ET OLEARIIS PLENIS RELICTIS, PUTARE ID AD SE PERTINERE. [1073C] USUS ENIM, NON ABUSUS, LEGATUS EST. [EA SUNT INTER SE CONTRARIA.] Quod de aliqua re dicitur, id in eius contrarium non potest conuenire. Idem enim de duobus contrariis intelligi nullo modo potest. Quidam igitur supremae uoluntatis arbitrio uxori bonorum suorum usumfructum legauit, mulier cellas uinarias oleasque plenas ad usumfructum proprium deuocabat. Quaeritur an penus quoque ususfructus legatus sit; penus igitur ususfructus est subiectum, legatus praedicatum. A contrario igitur sumitur argumentum hoc modo: Utimur his quae nobis utentibus permanent, his uero abutimur quae nobis utentibus pereunt; ergo, cum permanere ac perire contraria sint, usus quoque et abusus contraria nec esse est iudicentur. [1073D] Quod si caetera quidem utendo permanent, cellae autem uinariae atque oleariae utendo consumuntur, aliarum quidem rerum ususfructus esse potest; penus uero non potest usus esse sed potius abusus. Ergo cum uir uxori usumfructum bonorum suorum legauerit, non potuit legare contrarium, quod est abusus; est uero abusus uini atque olei, uinum igitur atque oleum ad usumfructum mulieris non potest pertinere. Argumentum ab eo quod in ipso est de quo agitur, id est ab ususfructus legatione, atque ab affecto, id est contrario; contraria uero in contrariis non ita sant, tanquam definitio in eo quo definitur sed tanquam relatio. Omnis enim relatio in relatiuis, omniaque contraria non id quod [1074A] sunt, id est qualitates sed hoc ipsum quod contraria sunt, in contrariis esse dicuntur, quia non secundum qualitatem propriam sed secundum distantiam plurimam sibi inuicem conferuntur. Maxima propositio est, quod alicui conuenit, id eius contrario non conuenire. [4.18] AB ADIUNCTIS: SI EA MULIER TESTAMENTUM FECIT QUAE SE CAPITE NUMQUAM DEMINUIT, NON VIDETUR EX EDICTO PRAETORIS SECUNDUM EAS TABULAS POSSESSIO DARI. ADIUNGITUR ENIM, UT SECUNDUM SERVORUM, SECUNDUM EXSULUM, SECUNDUM PUERORUM TABULAS POSSESSIO VIDEATUR EX EDICTO DARI. Adiuncta sunt, quae proximum ac finitimum locum tenent, ut si unum eorum quolibet exstiterit modo, [1074B] alterum quoque uel exstitisse, uel exstare, uel exstaturum esse uideatur: haec enim sibi quasi uicina sunt. Quae uero in existendo sibi sunt proxima, haec uel antecedere rem uolunt, ut amor saepe concubitum, uel simul esse, ut pallor et timor, uel euenire posterius, ut post iracundiam caedes. Eaque est adiunctorum natura, ut separari quidem possint, tamen sese inuicem monstrent. Nam neque qui amauit, necessario potitus est, et saepe qui potitus est, non amauit. Nec qui pallet, necessario timet, et saepe non timens pallet. Nec ex necessitate iratus occidit, et occidit saepe aliquis non iratus. Sed tamen si de singulis inquiratur, eum concubuisse qui amauit, et pallere qui timet, et occidisse qui fuerit iratus, uerisimile est, non quod ita neo esse sit sed quia ex uicinis uicina colligimus. Nam quod ad exemplum attinet [1074C] huius argumenti, haec similitudo est. Capitis diminutio est prioris status permutatio. Id multis fieri modis solet, uel maxima, uel media, uel minima. Maxima est, cum et libertas et ciuitas amittitur, ut deportatio. Media uero, in quo ciuitas amittitur, retinetur libertas, ut in Latinas colonias transmigratio. Minima, cum nec ciuitas nec libertas amittitur sed status prioris qualitatis imminuitur, uel adoptatio, aut quibuslibet aliis modis prior status, relenta ciuitate, potuerit immutari. Mulieres uero antiquo iure tutela perpetua continebat. Recedebant uero a tutoris potest ate quae in manum uiri conuenissent, itaque febateis prioris, status permutatio, et erat capite diminuta, quae uiri conuenisset in manum. Quaedam igitur quae se nunquam capite [1074D] diminuisset, id est quae in manum uiri minime conuenisset, sine tutoris auctoritate testamentum fecit. Quaeritur an secundum eius tabulas ex edicto praetoris debeat dari possessio. Hic subiectus quidem terminus, mulieris nunquam capite diminutae tabulae, praedicatus uero possessionis concessio. Sumitur ergo ab adiunctis argumentum, hoc modo. Nam si secundum mulieris; tabulas nunquam capite diminutae possessio detur, nihil causae est cur non secundum puerulorum quoque et seruorum tabulas ex edicto praetoris possessio permittatur. Quid enim officere potest, ne secundum mulieris nunquam capite diminutae tabulas possessio deferatur? Id scilicet quod ea quae testamentum confecerat, sui non fuit [1075A] iuris, quod idem et de pueris et de seruis dici potest. Illorum enim aetas, illorum conditio, in alterius sita est potestate. Adiungitur ergo: Si secundum mulieris, quae in suo iure non esset, tabulas, possessio detur, secundum puerulorum quoque et seruorum tabulas possessionem dari, qui sui iuris minime sint, quoniam quidem illi sub tutoris, illi sunt sub domini potestate. Proxima namque est rei de qua quaeritur, quod eius est consequens, et postea existens, ut secundum seruorum puerorumque tabulas honorum possessio detur, si illud quod est in quaestione conceditur. Quaeritur enim an secundum mulieris tabulas nunquam capite diminutae possessio detur. Quam rem consequitur ut, si id fiat, secundum seruorum quoque puerorumque tabulas deferatur, [1075B] quod quia fieri non oportet, ne rei quidem praecedentis existere debebit exemplum. Nec tamen necessaria est consecutio sed uicina. Nam fieri potest ut id recipiatur solum secundum mulieris tabulas possessionem dari, non uero id ut secundum tabulas seruorum uel puerorum possessio concedatur. Sed proximum est ut qui nunc hoc recepit, posterius illud admittat. Est igitur argumentum ab adiunctis, id est ab eo quod in ipso haeret de quo quaeritur. Est autem quaestio de mulieris nunquam diminutae tabulis, ab affectis scilicet ab abiunctis. Maxima propositio: Ex adiunctis adiuncta perpendi. [4.19] AB ANTECEDENTIBUS AUTEM ET CONSEQUENTIBUS ET REPUGNANTIBUS HOC MODO; AB ANTECEDENTIBUS: SI VIRI [1075C] CULPA FACTUM EST DIVORTIUM, ETSI MULIER NUNTIUM REMISIT, TAMEN PRO LIBERIS MANERE NIHIL OPORTET. Antecedentia sunt, quibus positis, aliud necessario consequatur, licet illud quod antecedit, minus sit atque posterius. Minus quidem, ut si homo est, animal est; homo enim minus est animali, et tamen posito homine, consequitur ut animal sit. Posterius uero, ut si peperit, cum uiro concubuit; posterius enim est peperisse quam cum uiro concubuisse. Aliquoties uero et quod aequale, et quod simul, et quod prius est ponitur ul antecedens. Aequale quidem, ut: Si homo est, risibilis est. Simul uero, ut: Si terra obiecta est, luna deficit. Et haec sibi conuertuntur, ut consequentia fiant antecedentia, ut si risibilis est, homo est, et si iura defecerit, terrae adsit obiectio. [1075D] Antecedens uero prius est, ut si arrogans est, odiosus est. Prius enim est arrogans, posterius odiosus. Illud tamen in omnibus manet, positis antecedentibus necessario consequentia trahi. Exempli uero talis est explanatio: Ciuitatis Romanae, iure, liberi retinentur in patrum arbitrio, usque dum tertia emancipatione soluantur; ergo si quando diuortium intercessisset culpa mulieris, parte quadam dotis pro liberorum numero multabatur. De qua re Paulus, Institutionum libri secundi titulo de Dotibus, ita disseruit: Si diuortium est matrimonii, et hoc sine culpa mulieris factum est, dos integra repetetur; quod si culpa mulieris factum est diuortium, in singulos liberos sexta pars dotis a marito retinetur, [1076A] usque ad mediam partem dumtaxat dotis. Quare quoniam quod ex dote conquiritur liberorum est, qui liberi in patris potestate sunt, id apud uirum nec esse est permanere. Facto igitur diuortio, contenditur an dotis pars pro liberis apud uirum debeat permanere. Hic subiectum quidem est, factum diuortium a muliere nuntiatum; praedicatum uero, apud uirum sextae partis dotis post diuortium permansio. Quaestio an post diuortium factum, muliere nuntium remittente, sextam dotis partem apud uirum manere oporteat. Quaero igitur, si ab antecedentibus argumentum faciendum est, quid antecedat, quid consequatur. At si uiri culpa factum est diuortium, uideo, mulierem dotis parte non posse multari, etiam si prima repudii nuntium misit. Quod enim antecessit, [1076B] ut uiri culpa fieret diuortium, id non permittit ut dotis pars mulieri pereat, quamuis prima repudii nuntium mittat. Non enim quia prius libellum repudii nuntiauit dotis parte multanda est sed absoluendi potius damno, quod non sua factum est, sed uiri culpa diuortium. Igitur antecedens est uiri culpa factum diuortium, consequeus uero dotis partem non retineri. Nam si hoc est, illud est. Argumentationem uero faciam hoc modo: Si uiri culpa factum est diuortium, etiamsi mulier repudii nuntium misit, nullo modo tamen dotis parte multabitur. Sed uiri culpa diuortium factum est. Non igitur iure mulier dotis parte multabitur. Quod si non multabitur dotis parte, nihil in uiri domo liberorum causa, dotis nomine relinquetur sed non multabitur dotis [1076C] parte; nihil igitur apud uirum dotis relinquetur pro liberis. Utriusque uero conclusio syllogismi haec est: Si igitur uiri culpa factum est diuortium, pro liberis manere nihil oportet. Argumentum, ab eo quod in ipso est de quo agitur: uersatur quippe intentio de dotis parte, eiusque apud uirum, post diuortium quod prima nuntiauerit, retentione; hoc uero antecessit, uiri culpa, quod quia praecedens est, affectum est, omne enim quid praecedit, ad id quod sequitur uec esse est ut referatur. Maxima propositio est: Ubi est antecedens, ibi erit et consequens at in hac quaestione est antecedens, id est uiri culpa factum diuortium; ibi igitur consequeus erit, sextas non retineri. Cur autem ita superius argumeutum conclusionibus intexuerim, cum de his [1076D] M. Tullio latius exsequente, tractauero, euidentius apparebit. [4.20] A CONSEQUENTIBUS: SI MULIER, CUM FUISSET NUPTA CUM EO QUICUM CONUBIUM NON ESSET, NUNTIUM REMISIT; QUONIAM QUI NATI SUNT PATREM NON SEQUUNTUR, PRO LIBERIS MANERE NIHIL OPORTET. Consequentia sunt quae cum fuerint antecedentia posita, consequuntur, ueluti si dicamus: Si homo est, animal est animal est consequens. Sed in proposito exemplo non satis apparet a consequentibus argumentum sed ab antecedentibus potius, quod paulo post liquebit. Filii non iure suscepti in patrum non erant potestate sed matres potius sequebantur. Non autem omnibus erat connubium cum Romanis, [1077A] nec erant nuptiae iure contractas, quas aut non inter ciuem romanum ciuem que romanam inibantur, aut cui princeps populusue ciuitatem uel connubium non permisisset, eo scilicet modo ut in potest atem parentum liberi redigereutur. Illud quoque uidendum, quod ex impari matrimonio suscepti, non patrem sed matrem sequuntur. Ergo quasdam Romana uel cum Latino, uel cum peregrino, uel cum seruo, cum quo connubii ius non erat, nuptias fecit, dotem contulit, factoque inter eos diuortio, contenditur an nuptae mulieris cum eo cum quo connubii ius non erat, apud uirum dotis pars post diuortium debeat permanere. Hic subiectum quidem est, nupta mulier cum quo connubium non erat, praedicatum uero dotis partis apud uirum post diuortium retentionis iure [1077B] permansio. Sumitur ergo a consequentibus argumentum hoc modo. Nam quia nuptias fecit cum eo cum quo connubii ius nullum est, id consequitur ut liberi patrem non sequantur. Si autem liberi patrem non sequuntur, ne in patris quidem sunt potestate, at si in patris potestate non sunt, matrique applicantur, apud uirum dotis pars non poterit permanere. Hic igitur antecedens est, cum quo connubii ius non erat, nuptiae; consequens uero, nihil pro liberis dotis nomine manere oportere. Concludatur argumentatio: Quoniam, non permisso connubio, liberi qui procreantur patrem non sequuntur, ne dotis quidem pars apud patrem pro liberis manere debet, quandoquidem non patrem filii sed matrem sequuntur. Probatum est igitur pro liberis manere nihil [1077C] oportere, ex hoc quod cum eo mulier nuptias fecit cum quo connubii ius non erat; hoc uero erat antecedens. Non ergo a consequenti sed ab antecedenti potius factum deprehenditur argumentum. Quod si per quod nihil dotis nomine manere oporteret, probaretur eam nuptias cum eo fecisse qui cum connubii ius non esset, recte a consequentibus argumentum factum esse diceretur. Fieret uero a consequentibus argumentum, si ita poneretur: si quid ex dote pro liberis manere oporteret, probatur, quia patrem liberis equuntur, cum eo nupta esse mulier, cum quo connuhii ius erat. Assumo quod est consequens: Sed mulier cum eo nupta non est cum quo connubii ius erat. Concludo antecedens: Nihil igitur dotis pro liberis manere oportebit quia patrem [1077D] liberi non sequuntur. Argumentum, ab eo quod in ipso est de quo quaeritur. Quaeritur enim de his nuptiis, quarum nullum fuerit iure connubium. Ex affectis: omne enim consequens ad id quod praecedit refertur. Maxima propositio est: Ubi consequens non est, ibi ne antecedens quidem esse potest. Ac de his erit alius uberius disserendi locus. [4.21] A REPUGNANTIBUS: SI PATERFAMILIAS UXORI ANCILLARUM USUM FRUCTUM LEGAVIT A FILIO NEQUE A SECUNDO HAEREDE LEGAVIT, MORTUO FILIO MULIER USUM FRUCTUM NON AMITTET. QUOD ENIM SEMEL TESTAMENTO ALICUI DATUM EST, ID AB EO INUITO CUI DATUM EST AUFERRI NON POTEST. REPUGNAT ENIM RECTE ACCIPERE ET INVITUM REDDERE. Secundus haeres dicitur qui haeredi instituto substituitar, ueluti si quis filium instituat haeredem, [1078A] scribatque, si is filius intra pubertatem decesserit, nepotem uel quemlibet alium haeredem esse oportere; nepos igitur uel quilibet alius, secundus haeres dicitur. Repugnantia sunt quae (ut dictum est) contraria sequuntur, si ipsis contrariis comparentur. Quidam igitur haeredem testamento scripsit filium, ei quo secundum substituit haeredem, uxorique suae ancillarum usum fructum legauit a filio, dixitque ut uxori filius eius usumfructum ancillarum permitteret, neque illud adiecit, ut etiam secundus haeres eumdem usumfructum mulieri concederet. Successit filius, ac mulieri ancillarum contulit usumfructum. Illo mortuo intra pubertatem, agit secundus haeres, et usumfructum ancillarum mulieri extorquere conatur, dicens usumfructum ei a filio legatum, a seuero minime. [1078B] Quaeritur utrum ea mulier legatum quod testamento acceperat inuita possit amittere. Hic igitur subiectum est legatum quod testamenti iure recte accepit. Praedicatum uero, inuitam posse amittere. Sumo igitur argumentum a repugnantibus. Repugnans uero est, si id quod contrario cousequens est alteri contrario comparetur, uelut in hoc ipso quod tractamus exemplo, recte accipere, et non recte accipere, contraria sunt sed non recte accipere comitatur inuitum reddere. Iure enim inuitus reddit, quod non recte accepit. Repugnat igitur inuitum reddere ei quod est reate accipere. Faciemus igitur argumentum sic: Qui testamento accepit, recte accepit; quod autem recte accipitur, inuito eo qui semel recte accepit, auferri non potest; at mulier testamento [1078C] usumfructum ancillarum accepit; id igitur ei inuitae non poterit auferri. Argumentum, ab eo quod in ipso est de quo agitur, id est de eo quod rectae acceptum est. In ipso uero est uelut affectum contrarietatis modo, ut superius dictum est. Est autem argumentum a repugnanti. Maxima propositio: Repugnantia conuenire non posse. [4.22] AB EFFICIENTIBUS REBUS HOC MODO: OMNIBUS EST IUS PARIETEM DIRECTUM AD PARIETEM COMMUNEM ADIUNGERE VEL SOLIDUM VEL FORNICATUM. SED QUI IN PARIETE COMMUNI DEMOLIENDO DAMNI INFECTI PROMISERIT, NON DEBEBIT PRAESTARE, QUOD FORNIX VITI FECERIT. NON ENIM EIUS VITIO QUI DEMOLITUS EST DAMNUM FACTUM EST, SED EIUS OPERIS VITIO QUOD ITA AEDIFICATUM EST, UT SUSPENDI NON POSSET. Causarum quidem multa sunt genera qua Cicero [1078D] paulo posterius diuidit. Sed nunc de efficientium causarum disserit argumento. Efficiens uero causa est qua praecedente aliquod effectum est, non tempore sed proprietate naturae, uelut in hoc quod nunc declaramus exemplo. Damni infecti promissio est quoties quis promittit, si quod damnum eius opera contigerit, sua restitutione esse pensandum. Ius autem est parieti communi parietem alium uel fornicatum, id est arcum habentem, uel directum continuumque coniungere. Quidam igitur ad parietem communem alium extrinsecus parietem iunxit, deditque satis damni infecti. Communis autem paries fornicatus fuit, id est, arcum habens uel signinam fabricam sustinens; adiungente igitur eo qui satis dederat, et ut adiungeret de moliente partem parietis, [1079A] quo iunctura cohaeresceret, uitium communis paries fecit; quaeritur an damni infecti promissio cogat eum qui promiserit damnum restituere. Subiectus terminus damni infecti, promissio; praedicatus uero uitii, restitutio. Sumimus igitur argumentum a causis hoc modo. Si enim is qui damni promisitinfecti restitutionem eius uitii causa fuit, restituere debet uitium quod eius accidit culpa; quod si ea natura parietis fuit ut suspendi sustinerique non posset (fornicati enim parietis non ea natura est ut suspendi queat), parietis potius forma quam demolientis culpa uitium fecisse uidebitur, atque ita non cogitur restaurare uitium qui se damni infecti promissione obstrinxerit. Fiet igitur argumentatio hoc modo: Si penes parietis formam constituit ut eo adungente [1079B] parietem qui damni infecti promiserat, uitium fieret, id uitium, qui promisit, praestare non cogitur. Fuit autem causa paries ut uitium fieret, qui ea fuit natura ut suspendi sustinerique non posset. Non igitur quod fornix uitium fecerit, praestare debet quidamni promisit infecti. Argumentum ab eo quod in ipso est de quo agitur, id est in uitii restitutione, ex effecto, id est ex causa. Causa enim uitii form. a est parietis, non culpa coniungentis parietem. Itaque factum est ut fornix uitium faceret, quae causa uitii, cum absit ab eo qui parietem iunxit, abest etiam eiusdem uitii restitutio. Maxima propositio: Unamquamque rem ex causis spectari oportere. [4.23] AB EFFECTIS REBUS HOC MODO: CUM MULIER VIRO IN MANUM CONVENIT, OMNIA QUAE MULIERIS FUERUNT VIRI FIUNT [1079C] DOTIS NOMINE... Effecta sunt quae aliquibus efficiuntur causis, non tempore praecedentibus sed natura, uelut si quaerat, uxore defuncta quae in manum uiri conuenit, an eius bona ad uirum pertineant. In qua quaestione, bona uxoris defunctae quae in manum uiri conuenerit, subiectum est, ad uirum autem pertinere, praedicatum. Quaero igitur argumentum ab effecto, dispicioque quid perfecerit ipsa in manum conuentio, atque ex eo argumentum trabo; id autem est, omnis uiri dotis nomine fieri, quaecumque mulieris fuere. Ipsa igitur in manus uiri conuentio, omnia quae mulieris fuere, uiri fecit dotis nomine, non praecedens tempore sed statim propria ui naturae. Nam ut in manum quaecumque conuenerit, mox eius bona dotis nomine [1079D] uirum sequuntur. Facio igitur argumentum sic: Si mulier quae defuncta est in manum conuenit, in manum uero conuenientis mulieris bona uiri fiunt dotis nomine, haec quoque bona de quibus agitur, uiri sunt. Argumentum ex eo quod in ipso est, de quo agitur, continetur. Agitur enim de bonis eius quae in manum conuenerit, scilicet ab effectis, id est a causae effectis. Effectum namque est, in manum conuentione omniaquae mulieris sunt uiri fieri sed a causa quanquam hic quoque non ab effectis dotis nomine, tactum argumentum esse monstretur. Ostensum est enim fieri uiri dotis nomine, quidquid mulieris fuerit, ex eo quod mulier in manum conuenerit. Sed haec causa est ut quae mulieris erant, uiri fiant dotis [1080A] nomine. Sed dicat quis, ex eo quod ea quae mulieris fuerant, uiri fiunt dotis nomine, id est approbare quod defunctae bona ad uirum debeant pertinere. Sed quae mulieris sunt, ea uiri fieri dotis nomine, et bona ad uirum pertinere, uel idem est, uel neutrum alteri causa est; uel si quis dicat eam esse causam, ut bona mulieris uiro debeant cedere, quod per in manus conuentionem uiri facta sunt, dotis nomine, a causa rursus, ac non ab effectis factum esse argumentum putabit, id est a dote; ab effectis uero non oportet aliud nisi causam probari. Esset uero ex effectis argumentum, ut ex eo causa probaretur hoc modo: Si quaestio esset an mulier in manum uiri conuenisset, et indubitatum haberetur, omnia quae fuissent mulieris, uiri facta dotis nomine, diceretur [1080B] ita: Si omnia quae fuere mulieris, uiri facta sunt dotis nomine, mulier in manum uiri conuenit; sed omnia quae fuere mulieris, uiri facta sunt dotis nomine, mulier igitur in manum uiri conuenit. Maxima propositio: Causas ab effectis suis non separari. [4.23] ...EX COMPARATIONE AUTEM OMNIA VALENT QUAE SUNT HUIUSMODI: QUOD IN RE MAIORE VALET VALEAT IN [RE] MINORE, UT SI IN URBE FINES NON REGUNTUR, NEC AQUA IN URBE ARCEATUR. ITEM CONTRA: QUOD IN MINORE VALET, VALEAT IN MAIORE. LICET IDEM EXEMPLUM CONUERTERE. ITEM: QUOD IN RE PARI VALET, VALEAT IN HAC QUAE PAR EST; UT: QUONIAM USUS AUCTORITAS FUNDI BIENNIUM EST, SIT ETIAM AEDIUM. AT IN LEGE AEDES NON APPELLANTUR ET SUNT CAETERARUM RERUM OMNIUM QUARUM ANNUUS EST USUS. VALEAT AEQUITAS, QUAE PARIBUS IN CAUSIS PARIA IURA DESIDERAT. [1080C] A comparatione locus qui dicitur, tripartito scinditur; aut enim a comparatione maiorum, aut a comparatione minorum, aut a comparatione parium nascitur. A comparatione igitur maiorum est, quoties maiore minoribus comparantur, hoc modo, ut quod in re maiore ualet, ualeat in minore. Sit enim quaestio an in urbe aquam liceat arceri. In hac igitur subiectus est terminus, in urbe aqua, praedicatus uero, ius arcendi. Regi fines dicuntur quoties unusquisque ager propriis finibus terminatur. Arcet uero aquam qui eam per sua spatia meare non patitur. Faciamus igitur argumentum sic. Quoniam plus est regi fines, minus uero arceri aquam, si in ciuitate fines non reguntur, quod maius est, ne id quidem quod minus est, fiet, ut aqua in ciuitate arceatur. [1080D] Hic igitur sumptum est argumentum ab eo quod in ipso haeret de quo quaeritur. Quaeritur uero de arcendae aquae iure, ab atlecto scilicet, id est a maiori, quod refertur ad id quod minus est. Notandum uero quod Tullius maximam propositionem argumentationi inclusit hoc modo: Quod in re maiori ualet, ualeat in minori et deinceps ea nixus, argumentationem expediuit, ut mani testius appareat id quod in primo uolumine commemoratum est, has maximas propositiones; aliquoties quidem argumentationibus includi, ut in praesenti monstratur exemplo, alias uero uires argumentationibus dare, ut in superioribus exemplis locorum. Quod si idem conuertamus exemplum, dicemus: Quod in re minori ualet, [1081A] ualeat etiam in maiori. At in urbe aqua arcetur, regantur igitur fines. Hic tamen quaestio permutatur hoc modo: Quaeritur enim an in urbe fines oporteat regi. Sed a minore sumitur argumentum, id est ab arcenda aqua, ut sit hic quoque argumentum ab eo quod in ipso est, id est ab eo quod est in regendis finibus, ab affecto scilicet, id est a minori. Id enim quod minus est affectum est, illud namque respicit ad id quod comparatur. Hic quoque maxima propositio a Tullio posita est, eaque est: Quod enim in re minori ualet, ualet etiam in maiori. A paribus uero fit similiter comparatio. Nec esse est enim ut ualeat aequitas, quae paribus in rebus paria iura desiderat. Plurimarum igitur rerum usucapio annua est, ut si quis eis anno continuo fuerit usus, eas firma iuris [1081B] auctoritate possideat, uelut rem mobilem. Fundi uero usucapio, biennii temporis spatio continetur, de aedibus in lege nihil ascriptum est. Quaeritur ergo, usus aedium unone anno, an biennio capiatur. Faciemus a paribus argumentationem, et quoniam immobilium aequa possessio est, aedes uero immobiles sunt, ut biennio fundus usucapiatur, ita etiam oportet aedes usucapere biennio possidentem. Aequitas enim paribus in rebus paria iura desiderat. Quae etiam maxima propositio a Tullio clarissime posita est sed exemplum restrictius positum est, nec promptissime ad intelligendum. Ita namque ait: UT QUONIAM USUS AUCTORITAS FUNDI PER BIENNIUM EST, SIT ETIAM AEDIUM. Hic igitur aedium usus auctoritatem biennio fieri sentit sed adiungit: AT IN LEGE AEDES NON APPELLANTUR, [1081C] ET SUNT CAETERARUM OMNIUM QUARUM ANNUUS EST USUS. Hic rursus aedes in his uidetur ponere quae annuo usucapiuntur, et concludit nihil definiens, nisi VALEAT AEQUITAS, QUAE PARIBUS IN CAUSIS PARIA IURA DESIDERAT. Sed uidetur ita dictum, quoniam immobiles sunt aedes ut fundus, biennio uero fundus usucapitur, aedes quoque biennio usucapiantur, et sibi ipse rursus opponit sed in lege duodecim tabularum, de aedibus nihil ascriptum est, et inter eas relictae sunt res, taciturnitate legis, quarum est usus annuus. Nam cum de fundo praescriberet lex biennii usucapionem, tacuit aedes, et iis potius hac taciturnitate eas iunxit quarum annuus est usus. Sed soluit obiectionem ita: sed AEQUITAS PARIBUS IN rebus PARIA IURA DESIDERAT. Itaque quoniam aeque fundus [1081D] atque aedes immobiles sunt, aeque biennio usucapientur. Factum est igitur hic quoque argumentum ab eo quod in ipso est de quo quaeritur, id est ab affecto, id est pari. Nam cum agatur de aedium possessione, argumentum sumptum est ab usucapione fundorum. Expeditis igitur his locis qui in ipso de quo agitur inhaerebant, nunc iam loci eius quem dixit esse extrinsecus, ponit exemplum. Hic uero est qui sumitur ab auctoritate iudicii locus ualde probabilis, etiamsi non maximae necessitatis. Quae enim necessaria sunt, haec ex propria considerautur natura. Quae uero probabilia sunt, plurimorum iudicium exspectant. Ea namque sunt probabilia, quae uidentur uel omnibus, uel pluribus, uel maxime famosis atque praecipuis, uel secundum unamquamque artem [10812A] scientiamque eruditis, ut quod medico in medicina, geometrae in geometria, caeterisque in propria studiorum facultate ueritatis. De quo extrinsecus loco sic loquitur: [4.24] QUAE AUTEM ASSUMUNTUR EXTRINSECUS, EA MAXIME EX AUCTORITATE DUCUNTUR. ITAQUE GRAECI TALIS ARGUMENTATIONES *ATECHNOUS* UOCANT, ID EST ARTIS EXPERTIS... Alia quippe argumenta sunt, quae ipse elicit orator, atque ipse quodam modo ex designatis locis sibi comparat, et propria facultate conquirit. Alia qua extrinsecus posita non ipse inuenit sed praesentibus utitur et paratis, ueluti testimonia, tabulae, fama, caeteraque de quibus M. Tullius latius tractaturus est. Non enim sibi ipse testimonia parat orator sed paratis utitur, nec ipse, iudicium facit sed iam posito [1082B] ac spontaneo rumore ueniente utitur ad causam. Atque idcirco hos locos Graeci *atechnous* uocant, id est inartificiales, atque, ut Tullius dixit, artis expertes. Quae enim non proprio oratoris artificio comparantur sed se extrinsecus uenientia subministrant, haec iure artis expertia sunt appellata. Huius exemplum est: [4.24] ...UT SI ITA RESPONDEAS: QUONIAM P. SCAEVOLA ID SOLUM ESSE AMBITUS AEDIUM DIXERIT, QUOD PARIETIS COMMUNIS TEGENDI CAUSA TECTUM PROICERETUR, EX QUO TECTO IN EIUS AEDIS QUI PROTEXISSET AQUA DEFLUERET, ID TIBI IUS VIDERI. Solum ambitus aedium est, quantum soli AEDIUM AMBITUS claudii. SCAEVOLA igitur dixit id esse AMBITUS AEDIUM SOLUM, quod tecti diffusione tegeretur. [1082C] Manifestum est enim tecta latius fundi, nec parietibus adaequari, ut stillicidium longus cadat. Quae cum ita sint, quidam parietem communem tegere nitebatur, quaeritur an sit aliquod ius tegendi. Respondeas tu, inquit, Trebati, id ius esse angendi parietis communis, ut in eius qui tegit non aliud quodlibet tectum stillicidii aqua fundatur, alias non esse iuris ut tegat quis parietem, stillicidio in uicini tecta defluente. Haec enim stillicidii seruitus noua, nisi consentiente uicino, nihil iuris habet. Sed si huic responso opponatur, ne sic quidem ut tegat esse iuris, quandoquidem aedium solum tantum est, quantum cuiusque parietes claudunt, qui uero legit, tectum longius mittit, tu inquit, responsum tuum Scaeuolae auctoritate firmabis, dicens Scaeuolam respondisse [1082D] hoc ESSE SOLUM AMBITUS AEDIUM, quantum tectum proiiceretur, non quantum parietes ambirent. Ius est igitur proiicere tectum, qui intra ambitum adhuc suarum aedium tegit sed ita ut in suum tectum aqua defluat, nec uicino noua noceat seruitute. In qua quaestione neque a subiectoneque a praedicato termino ductum est argumentum, quod in his locis considerari moris est, qui in ipsis haerent de quibus agitur terminis, ut in omnibus exemplis est diligentissime declaratum. Sed quia sumitur argumentum extrinsecus, dubitationi iudicium cuiuslibet opponitur, ut nunc Scaeuolae, cuius auctoritate responsum est, atque ideo ex loco qui uocatur extrinsecus sumptum dicitur argumentum. [4.25] HIS IGITUR LOCIS QUI SUNT EXPOSITI AD OMNE ARGUMENTUM [1083A] REPERIENDUM TAMQUAM ELEMENTIS QUIBUSDAM SIGNIFICATIO ET DEMONSTRATIO [AD REPERIENDUM] DATUR. UTRUM IGITUR HACTENUS SATIS EST? TIBI QUIDEM TAM ACUTO ET TAM OCCUPATO PUTO. [5.25] SED QUONIAM AVIDUM HOMINEM AD HAS DISCENDI EPULAS RECEPI, SIC ACCIPIAM, UT RELIQUIARUM SIT POTIUS ALIQUID QUAM TE HINC PATIAR NON SATIATUM DISCEDERE. Omne elementum principium est eius rei cuius elementum esse perpenditur. Nam eius quod ex elementis fit, ipsa elementa nec esse est loco esse principii; ergo quoniam hi loci superius designati argumentorum quasi quaedam principia sunt (ipsi enim sunt qui continent argumenta; omne autem quod continet, eius quod continetur principium est), idcirco ait Cicero ueluti quaedam elementa argumentorum uideri locos hos quos superius posuit Cautissimeque [1083B] adiecit, quasi quaedam elementa; non enim integre elementa sed quasi in similitudine elementorum sunt hi loci qui in argumentis eificiendis sumuntur. Idcirco quoniam argumentorum quaedam uidentur esse principia, alioqui elementum omne, minima pars eius est cuius elementum est, et id [1084A] quod ex elementis efficitur, partes inuicem coniungit, ut litterae orationem. At uero locus, non pars argumenti sed totum est. Est enim significatio quaedam, et demonstratio ad reperiendum argumentum data, ut si locum respexeris, noueris ubi conditur, unde duci debeat argumentum. Sed reliqua ad Trebatium expeditissime dicta sunt, blanditurque ei etiam breuia posse sufficere acuminis praerogatiua, praesertim cum sit iuris occupatione districtus, et tempus legendi plura non habeat. Sed quoniam, ut inquit, auidissimum studii AD HAS doctrinarum EPULAS recepit, non uult degustatum sed satiatum relinquere, ut non desit aliquid sed de pleno etiam relinquatur, factaque esta conuiuando translatio iucundissima. Declaratis igitur locis omnibus, eorumque [1084B] exemplis diligenter expositis, pauca quaedam de locorum ui atque ordine disputabo, quibus plenissima disputatione expeditis, ad ea quae restant explananda transgrediar. Sed id tertio iam uolumine faciendum est, quoniam secundus liber habet proprium modum. LIBER TERTIUS [1083B] Antequam latiorem M. Tullii diuisionem de enumeratis superius locis aggrediar, pauca, ut sum pollicitus, de ui atque ordine locorum mihi uidentur esse tractanda, ut eorum natura diligentius cognita, facilior se argumentorum copia subministret. Primum [1083C] igitur quoniam loci omnes diuisi sunt in eos qui in ipso haerent de quo quaeritur, et in eos qui extrinsecus assumerentur, uidendum est qui nam sint hi loci qui in ipso haerent de quo quaeritur, et quid ab ipsis rebus differunt in quibus haerere dicuntur, atque illud quidem planissime expeditum est, ipsos dici terminos illos qui in quaestione uersantur, horum esse alterum praedicatum, alterum uero subiectum, superior expeditio patefecit. Ab eo igitur termino de quo agitur, quid differt locus a toto? Quandoquidem idem est ipsum esse quod totum, neque enim est aliud esse quemlibet terminum in quaestione propositum, quam totum esse terminum eumdem qui in quaestione est constitutus; de paribus quoque idem dicimus. Nam si omnes partes efficiunt [1083D] id cuius partes sunt, terminumque in quaestione propositum suae partes efficiunt, non est dubium quin partes quoque omnes conuenientes idem esse quod ipsum est, in quaestione propositum rectissime intelligantur. Notatio uero, eodem modo illud ipsum est quod in quaestione proponitur. Rem enim unamquamque omne uocabulum designat in quaestione ac denotat. Fit igitur ut totum, partes ac nota, idem quod est ipsum de quo quaeritur esse uideantur. In tanta igitur similitudine rerum danda est differentia. Neque enim, ut dictum est, si locus haeret in eo ipso de quo quaeritur, atque ab ipso de quo quaeritur capi non potest, argumentum fieri potest, tu locus idem esse possit quod ipsum est de quo quaeritur. Sed haec differentia ipsum est quod confuse ac singulariter [1084B] intelligitur, ut homo, in eo inest totum suum, quod est definitio ipsius; igitur totum, ab eo quod ipsum est, intelligentia separatur, quod illud quidem singulariter intelligitur, hoc uero sub generis ac differentiarum enumeratione monstratur. Diuidit enim definitio [1084C] atque dispertit, totumque patefacit quod in re ipsa singulariter intelligebatur; de partibus quoque eadem ratio est. Si enim ad membrorum multitudinem, uel specierum omnium enumerationem, singularis termini referas intellectum, statim ipsius ac partium differentias comprehendas. Nota etiam ab eo cuius nota est facile distat, quia illud uox et significatio est, illud res significationi supposita, eorum uero quae affecta sunt non sunt dubiae differentiae ab his quorum affecta esse monstrantur. Quis enim idem dicat esse coniugatum, quod est id cui coniugatum est? Quis idem dicat esse iuste, quod iustitia? Quis genus idem quod forma? quis contraria? quis similia? Quandoquidem neque contrarium, sibi ipsi contrarium esse potest, nec simile, sibi ipsi simile; nec [1084D] genus, sibimetipsi genus; et de cateris eadem ratio est. Nunc illud dicendum est, propter quod ista praemisimus; quandocumque enim ab illis tribus locis qui primi propositi sunt, argumenta sumuntur, id est a toto, a paribus, a nota, fit ut ipse quidem terminus ad cuius fidem quaeritur argumentum, intra quamlibet earum rerum contineatur, quae cum ad argumentum ductae fuerint, loci esse monstrantur. Velut cum fit argumentum a toto, ipse quidem terminus cui fides affertur, intra totum comprehenditur; totum uero ipsum quod est definitio, res est siquidem orationem, rem uocari placet. At si ex ea sumitur argumentum, fit locus itaque ipsum quidem de quo agitur, intra totum clauditur, a quo toto cum fit argumentum, fit ipsum totum, locus; quod totum, quoniam [1085A] claudit terminum qui in quaestione uersatur eidem termino uidetur inhaerere. Quo fit, ut locus quoque qui a toto est, eidem inhaereat termino, de quo in quaestione dubitatur. Partium quoque enumeratio eumdem terminum claudit, quem partium collectione coniungit. Ipsaque partium enumeratio res quaedam est, ei oratio rebus annumeranda est. Sed si ab ea ducitur argumentum, fit locus. Sed quoniam partium multitudo in eodem termino est, quem conuentus partium iungit, nec esse est eum quoque locum qui est a coniunctione partium ipsi illi termino de quo quaeritur inhaerere. Nota etiam rem designat, et significatione aliquo modo comprehendit, a qua si ducitur argumentum, fit locus, et [1085B] quoniam nomen omne si uidetur ad esse, cuius intelligentiam signat, locus quoque qui est a notatione, in ipso haeret de quo uersatur intentio. At in affectis quae in tredecim partes diuisa sunt, non idem est. Nam quoniam respicientia quodammodo terminum sunt, et quasi extrinsecus constituta, non uidentur eodem modo coniuncta esse cum termino quo coniuncti sunt hi loci, qui a toto, a partium enumeratione, a nota esse praedicti sunt; sed tamen id quod affectum est, ad aliquid dicitur. Id uero aliquid iunctum est illi semper quod ad eius ducitur relationem, ac sine eo esse nunquam potest, quia cum ipso nascitur, et quodammodo altero dicto intelligitur alterum. Nam si id de quo quaeritur, eiusque affecta perpendas, ea quae perhibentur affecta, extra id de quo ambigitur, posita esse consideres, nihil [1085C] enim eorum quae sunt ad aliquid, ex se ipso esse potest sed est semper ex altero: ut enim in praedicamentis ostenditur, omnia quae ad aliquid dicuntur, opposita sunt, non tamen ita disiuncta sunt ut omnino sint distributa sed quoniam relatiua praedicatione iunguntur, nec esse est aliquo modo in ipso sint ad quod uidentur affecta. Omne quippe affectum, ex eo ad quod affectum est suscipit formam, et sine eo esse non potest, et dicto altero, alterius se statim subiicit intellectus, ut cum dixero dimidium, duplum intelligitur, et cum patrem nominauero, filius ad intelligentiam uenit. Et omnia quaecumque ad aliquid sunt, ex sese pendent, nec a se inuicem deseruntur. Igitur omne affectum, et ad ipsum respicit ad quod refertur, et in ipso est. Ad ipsum quidem respicit, [1085D] quoniam ad affectum suum uelut ad aliquid relatiue more praedicationis refertur; in ipso uero est, quod ea est affectorum natura ut alterum existat ab altero, seque ipsa possideant, quandoquidem et id quod uffectum uocatur, eius est termini ad quem consideratur affectum, et terminus in quaestione propositus affe. cto suo intelligitur esse connexus. Quae cum ita sint, cum argumentum sumitur a coniugatis, quoniam id quod coniugatum est, affectum est ad id quod ei ex altera parte est coniugatum, id quidem de qua quaeritur in altrinsecus posito coniugato haeret. Is uero locus unde argumentum trahitur, ab altero ducitur coniugato, ueluti si compascuus ager est, ius est compascere. Igitur compascere atque compascuum coniugata sunt; [1086A] sed quaerebatur an ius esset compascere, tractum uero est argumentum a compascuo; itaque terminus quidem de quo fuit quaestio, in altero coniugato positus deprehenditur, id est in compascendo; locus uero unde argumentum tractum est, in altero est, id est in compascuo. Item quoties a genere ducitur argumentum, id de quo quaeritur in forma, haerere nec esse est, ut cum ostenditur legata esse numerata pecunia, quoniam fuerit argentum omne legatum. Quaeritur enim de numerata pecunia, quae est species argenti, et argumentum tractum est ab argento, id est a genere. Itaque ipsum de quo quaerebatur, in forma fuit, id est in specie. Argumentum uero tractum est ab affecto, id est a genere. Quod si a forma generis argumentum fiat, conuerso modo est, id quidem [1086B] quod quaeritur in genere esse monstratur, ipsum uero unde sumptum est argumentum, in forma esse perpenditur. Nam cum quaeratur an legatum sit uxori argentum, ostenditur non esse legatum, quia non fuerit uxori tantum: legatum sed matrifamilias uxori. Uxor uero genus est matrifamilias uxoris. Quaeritur igitur de uxore, id est de genere. Argumentum factum est a matrefamilias, in est a forma. Quoties uero a similitudine trahitur argumentum, quoniam id quod simile est, non sibi sed alteri simile esse perpenditur, res siquidem de quo quaeritur, in uno eorum quae sunt similia, posita est; at uero locus, in altero est, uelut cum quaeritur an haeres restituere uitium ruinamue cogatur aedium in usumfructam relictarum. In hoc igitur quaestio est, locus uero a simililudine, [1086C] quia non oportet haeredem aedes restituere, sicut nec mancipium, si id aliqua ratione depereat. Cum igitur similis sit aedium ususfructus atque mancipii, quod quaeritur, in aedium usufructu positum est, locus uero, in usufructu mancipii. In differentia quoque idem est: eorum namque quae differunt in altero positum est id quod quaeritur, in altero uero illud a quo id quod est ambiguum comprobatur, ut cum quaeritur an id quoque argentum quod in nominibus debeatur legatum sit. Hic igitur illud est quod dubitatur. In eo uero quod ab hoc differt, locus est a quo ostenditur minime legatum esse argentum quod in nominibus debeatur, quia multum differt in arca ne sit positum, an in nominibus scriptam. A contrario quoque idem est, ut in eo quod quaeritur an ususfructus [1086D] penus legatus sit. In usufructu igitur quaestio est sed probatur minime esse legatus, quia non potest esse usus earum rerum quae utendo pereunt sed potius abusus; in abusu igitur locus est, scilicet in altero contrariorum, cum fuerit in usu quaestio. Ab adiunctis etiam locus in eodem modo ab eo quod quaeritur segregatus est, ut in uno adiuncto quaestio, in altero uero sit locus. Nam cum quaeratur an secundum mulieris tabulas nunquam capite diminutae possessio detur, in hoc quaestio est an detur, at in eius adiuncto, locus. Ostenditur enim minime dari debere possessionem, quia sit proximum ut secundum puerorum quoque atque seruorum tabulas bonorum possessio concedatur. Ab antecedentibus [1087A] uero ita est locus, ut quaestio sit in consequentibus. Nam cum quaeritur an aliquid dotis nomine pro liberis manere oporteat sumitur argumentum nullomodo manere oportere ex antecedentibus, quod uiri culpa factum est diuortium; locus itaque in antecedenti, quaestio uero in consequenti. Consecutum est uiri culpa factum esse diuortium, nihil apud patrem pro liberis permanere, cum uiri culpa praecesserit. A consequentibus uero si sit argumentum, res quae dubia est in antecedentibus esse deprehenditur, uelut cum quaeritur an diuortio tacto, cum eo nupta esset mulier qui cum connubii ius non esset, dotis nomine aliquid pro liberis manere oporteat. Fit argumentum sic: Si quid ex dote pro liberis manere oporteret, quia patrem liberi sequerentur, cum eo nupta esset [1087B] mulier, qui cum connubii ius esset, hic antecedens est, si quid de dote pro liberis manere oporteret, et in eo quaestio an aliquid manere oporteat. Consequens uero, cum eo mulier nupta, qui cum connubii ius esset, a quo sumitur argumentum, id est a consequenti. Nam cum manifestum sit, non cum eo nupta esse cum quo connubii ius erat, ostenditur quod miuime patrem liberi sequantur, atque idcirco nihil pro liberis manere oportere. Hic igitur res quidem quae dubitatur in antecedenti est, in eo scilicet an ex dote pro liberis manere aliquid oporteat, argumentum uero in eo loco qui est in consequentibus, id est in muliere quae nupta est cum eo cum quo nulla erant iura connubii. A repugnantibus etiam quoties argumenta sumuntur, res quidem dubia in altero repugnanti, [1087C] in aduerso uero locus est argumenti, ut cum quaeritur an possit inuita mulier reddere legatum, quod recte testamento semel accepit. Locus a repugnanti, minime posse inuitam reddere quod recte accepit. Quaestio igitur est in eo quod intelligitur inuitam reddere, argumentum uero in altero repugnanti, id est in eo quod intelligitur recte accipere. Pugnat enim inuitam reddere et recte accipere, sed quaestio in uno eorum est, locus in altero. Quoties uero a causis efficientibus ducitur argumentum, quaestionem in effectis esse nec esse est, ut exemplo quo quaeritur an qui satis dederit damni infecti, uitium parietis praestare cogatur. In hoc igitur, id est uitio parietis, quaestio est sed de causa trahitur argumentum. Dicitur enim non oportere praestare, quoniam [1087D] natura parietis causa fuerit uitii, non is qui de praestando uitio satis dedisset. Effectum ergo causae, uitium parietis fuit. Itaque quaestio quidem in effecto, locus uero esse consideratur ex causa. At si ab effectis aliquid approbetur, locus in effecto, quaestio in causa est constituta, ueluti cum quaeritur an mulier quaedam cuius bona uiri facta sint, dotis nomine in uiri manum conuenerit. Quoniam ergo in manum ex conuentione perficitur, ut bona mulieris post eius mortem uir adipiscatur, argumentum ducitur ab effectis. Efficitur enim per in manum conuentionem, ut quaecumque sunt mulieris, uiri fiant dotis nomine; ergo cum ea quae mulieris fuere, uir nomine dotis adipiscatur, mulierem in manum uiri nec esse est conuenire. Quaestio itaque est de muliere, an in manum [1088A] uiri conuenerit. Argumentum uero ab effectu causae, id est in manum conuentionis. Hoc uero est quod ea quae fuere mulieris, uir nomine dotis acquirit, quo fit ut quod quaeritur, in causa, locus uero sit in effectis. A comparatione uero maiorum si fuerit argumentum, quaestio erit in minoribus, ut si quaeratur an in urbe aqua debeat arceri, defendaturque minime debere, neque enim fines reguntur; ita in aqua arcenda, quod minus est, quaestio est, locus uero in finibus regendis, quod maius est. Contrariae uero, si a minore argumentum ducatur, erit id quod dubilatur in re maiori, ut si dubitetur an fines in ciuitate regantur, respondeamus minime, quoniam ne aqua quidem arcetur. Ita id quod dubitatur, in re maiore consistit, illud uero unde argumentum sumitur, [1088B] in minori. Et in comparatione parium similis ratio est: in uno enim eorum quae sunt paria, quaestio consistit, in altero locus intelligitur argumenti, ueluti cum quaeritur an aedium usus biennio capiatur, id approbamus, quoniam fundorunm quoque. Cum ergo paria sint fundus atque aedes, quaestio quidem de aedibus est, argumentum uero ducitura fundo. Ac de ui quidem locorum, quoque a se non quaestiones et loci argumentorum separentur, haec dicta sint. Nunc eorum ordinem breuissime commemorabo. Ex hoc itaque oritur omne iudicium, qui locus prior, qui sit posterior, existimandus, si eos terminos consideremus qui proposita quaestione uersantur. Quaecumque enim his terminis propinquiora sunt, haec rectissime priora numerantur. Posteriora uero quantum [1088C] a propositis longissime quaeque rec esserint. Id autem tali ratione clarescet. Primum namque, locorum est diuisa pluralitas in eos qui in ipso sunt de quo agitur, et in eos qui assumuntur extrinsecus, in quo praepositos esse intelligimus eos locos qui in ipso sunt, his locis qui trahuntur extrinsecus. Hic uero locus qui in ipso est, in primas quatuor distribuitur partes, quarum prima est definitio, qui locus a toto est nuncupatus. Idcirco autem primus a toto locus ponitur, quoniam nihil est alicui tam proximum, quam propria definitio. Consequitur enumeratio partium, quia post definitionem proximum locum partes tenere debent, quae totum id cuius partes dicuntur esse, coniungunt. His apponitur nota, quae quasi conuerso modo definitio est. Nam sicut definitio [1088D] explicat quod implicite nota designat, ita nota inuoluit et confuse indicat quod patefacit atque expedit definitio. Nota uero tertia ideo est, quia definitio substantiam tenet; partium enumeratio ea dinumerat quae totum compositum iungunt, nota uero nihil efficit sed tantum designat. Post haec quae in ipsis terminis principaliter haerent, illa quae sunt affecta numerantur, quae iam non ipsis insunt terminis sed eosdem uelut exterius posita consequuntur, atque idcirco solum in ipsis esse dicuntur, quoniam sine his esse non possunt. Quorum prima sunt coniugata. Nihil enim inter affecta sic proximum est, quam id quod et re et nomine participat, nisi quod parua nominis inflexione seiungitur. Nam id quod iustum est, et iustitia participat, et inflexo iustitiae nomine nuncupatur, [1089A] et in caeteris quidem coniugatis idem est. Post haec annumeratum est genus. Genus uero est quod cuiuslibet uniuersaliter substantiam monstrat, et quod multorum specie diuersorum, substantialis est similitudo. Quod a propositis terminis longius quam coniugata seiungitur, quia tametsi substantiam monstrat, tamen ne inflexo quidem uocabulo cum termini nomine copulatur sed longe lateque diuerso. Huic adiuncta est species (quam formam Tullius appellauit), quia nihil est tam proximum generi quam species. Species uero est substantialis indiuiduorum similitudo, et quod sub genere ponitur. Post hanc, similitudo est constituta. Etenim post illud idem quod in substantiis intelligitur illud idem recte ponitur quod in qualitate esse perpenditur. [1089B] Paulatim uero res incipit a similitudine recedere, nec statim ad contrarium uenit sed prius a differentia locum statuit. Nam remota similitudine nihil aliud occurrit prius, nisi differentia. Post hanc, a contrario locum ducit, id est a maxima differentia. Rursus ad amica sibi affecta conuertitur. Sed non eo modo amica quo sunt similia, adiuncta enim proponit, quae non sunt integrae similitudinis sed inter se iudicii, et ueluti cuius iam rerum sibi cohaerentium propinquitatis. Post adiuncta uero antecedentia Tullius posuit. Post id enim quod aliquo modo iunctum est, aliquid nec esse est aut antecedens aut consequens intelligatur. Prius itaque antecedens, post consequens collocatum est. Post haec repugantia dixit, ut quodammodo duplex ordo contrarietatum ac [1089C] similitudinum nasceretur. Prius enim proposuit a simili, a differentia, a contrario, atque hic uniuersus ordo est similium et contrariorum. Rursus ab adiunctis, ab antecedentibus, a consequentibus, a repugnantibus. Hic rursus secundus ordo similium et contrariorum esse deprehenditur. Sed primus ualde euidentior quam secundus; plus est enim simile esse quam adiunctum, plus est differre quam antecedere uel consequi, plus etiam est contrarium quam repugnans. Et in suo quaeque ordine plenam retinent formam, uelut quia similitudo propinquitatem quamdam tenere debet: propinquius est enim id quod est simile ei cui simile esse consideratur, quam id quod ad. iunctum est ei cui naturali uicinitate coniungitur. Rursus quoniam differentia similitudinis auctor est, [1089D] dissimilius est id quod ab aliquo differt, quam id quod consequitur uel antecedit. Rursus quoniam contrarium longissime ab eo qui contrarium est oportet abscedere, longius abscedit contrarium quam repugnans. Post haec quid aliud restare poterat quam effectorum causas quaerere? aut post effectorum causas quid aliud quam ipsarum causarum perquirere effectus? Praeterea a comparatione loci, postremum ordinem tenent, quia siue similitudinem, siue dissimilitudinem in sola obtinent quantitate. Ac de locorum ordine satis dictum est. Illud praeterea considerandum puto, num hi quoque argumentorum loci qui in ipso haerent de quo quaeritur, inter affecta iure numerentur. Quandoquidem quae affecta sunt, idcirco [1090A] esse dicuntur affecta, quia sunt ad aliquid, et propositi termini relatione nectuntur. Nam et definitio alicuius est definitio, et totum partium totum est, et nota significati nota est. Sed inspicienda natura est singulorum, et uidendum num similiter haec ad aliquid referantur ut caetera. Nam definitio rem quam definit quodammodo explicat atque conformat. Item partes rem cuius partes sunt propria coniunctione perticiunt. Nota uero, eius intellectum conmmuniter tenet, et cum haec caetera quae uocantur affecta non faciant, iure haec non inter affecta ponuntur sed in eo ipso quod ueluti conficiunt atque conformant, inesse dicuntur. Sed quoniam de ui atque ordine locorum sufficienter dictum est, nunc ad sequentia transeamus. Praeter omnia enim quae superius dicta sunt, [1090B] illud animaduertendum maxime est, quia non si quid in argumentis fuerit sumptum, illud eurum argumentorum locus dicendus est, nisi non solum insit argumentis, uerum etiam ab eo argumenta nascantur. Id quod dico, planiore liquebit exemplo. Si quod enim fuerit argumentum in quo sumatur genus uel species, non statim illud argumentum ex genere uel specie tractum esse dicitur, nisi ei argumento uires generis uel speciei qualitas subministret. Age enim, sit quaestio an idem sit animali esse quod uiuere, et fiat argumentatio sic: non idem est animali esse quod uiuere, quia ne inanimato quidem idem est esse quod mori, piurima quippe sunt inanimata, neque moriuntur. Nam quae nunquam uixere, ne mori quidem posse manifestum est. Hoc igitur inanimatum genus [1090C] est lapidum, ac fusilium metallorum, et sumptum est in argumentum sed non ex genere factum est argumentum, licet in eodem genus uideatur inclusum sed potius a contrario. Nam contrarium est uitae quidem mors, animalium inanimatum; sed mori non sequitur inanimatum, igitur ne animal quidem uiuere. Non ergo ex genere locus iste ducendus est sed potius ex contrario, quamuis genus huiusmodi contineat argumcntum; tunc enim locus esset a genere, si ab animalis uel a uiuendi genere argumenti ratio traheretur, uelut si ita fieret argumentum: animali esse, substantiae est esse; ipsum uero uiuere substantia non est sed in substantiam uenit. Non est igitur idem uiuere quod animali esse. A substantia igitur tractum est argumentum, a genere uidelicet animalis. [1090D] Hoc igitur argumentum, et genus continet, et ex genere ductum est; in priore uero, etsi genus continet, a contrario tamen ductum esse perpenditur. Illud enim semper speculandum est, non quid in argumento sit sed ex quo ducitur argumentum. Et in caeteris quidem eadem ratio tenenda est, neque est enim in singulis immorandum. Siquis enim diligentiam decursae superius expositionis exercuit, facile in reliquis colliget, quod uno declaratur exemplo: [5.26] QUANDO ERGO UNUSQUISQUE EORUM LOCORUM QUOS EXPOSUI SUA QUAEDAM HABET MEMBRA, EA QUAM SUBTILISSIME PERSEQUAMUR, ET PRIMUM DE IPSA DEFINITIONE DICATUR. DEFINITIO EST ORATIO, QUAE ID QUOD DEFINITUR EXPLICAT QUID SIT... Propositis igitur breuiter argumentorum locis eosdem [1091A] subtilius atque enodatius statuit per suas partes et conuenientia membra partiri. Ita enim locorum omnium diligentius natura considerabitur, si non confuse solum, uerum etiam distributim, et in suarum partium proprietate noscantur. Dat uero hoc multam inueniendorum copiam argumentorum: ut enim de definitione dicamus, si cunctas aliquis definitionum partes agnouerit, ex omnibus sibi poterit argumenta conquirere, eritque in inueniendis copiosior argumentis eo qui quot sint definitionis species ignorat. Ex tot enim definitionum partibus argumenta producet, quantas quis definitionum partes esse cognouerit. Is uero habebit plurimam talium locorum facultatem, quem definitionum diuersitas non latebit. Ob hoc igitur M. Tullius, quos confuse [1091B] atque indigeste posuit locos, nunc eosdem diligentiore ratione partitur. Ac primum illud propensiore consideratione tractandum est, quod, ut dictum est, etiam loci ipsi res quaedam sunt sed tunc esse intelliguntur loci, cum ab his trahitur argumentum. Ergo nunc Cicero non principaliter locos sed res ipsas diuidit, quae ad argumentum ductae, speciem sumunt locorum. Definitio namque, et pars, et nota, res quaedam sunt sed cum ab his argumentum ducitur, loci fiunt. Cum igitur M. Tullius res ipsas ita ut sunt naturaliter partiatur, simul cum rebus diuidit locos. Si enim res una est a qua duci poterit argumentum, unus est etiam locus; at si illa diuiditur, quot partes eius rei fuerint, tot erunt etiam loci generis eiusdem de quo argumenta nascuntur. Quae [1091C] cum ita sint, cumque prius omnium locus a toto sit, id est a definitione; prius quid sit definitio definitione declarat, ut patefacta rei natura, species eius uel membra conuenienti ordine partiatur. Detinitio, inquit, est oratio quae id quod definitur explicat quid sit, sicut definitio est hominis, animal rationale mortale. Dictum uero cautissime explicat. Nam quod nomen confuse denuntiat, id definitio per quaedam substantialia membra diffundit. Quod enim confuse nomine hominis declaratur, id aperit atque explicat definitio, dicens hominem esse animal rationale et mortale. Nam nisi ita dixisset, potuerat esse oommunis definitio generi quoque, uelut hoc modo: definitio est quae designat quid est id quod definit. Sed genus quoque designat quid est id de [1091D] quo praedicatur sed non explicat quid sit. Sola enim definitio explicat quid sit quod oratione perficitur; genus uero et caetera quae singulis plerumque nominibus proferuntur, minime. Explicat autem definitio id quod definitur, non quoquo modo, id est non in eo quod quale uel quantum est, non in quolibet aliorum praedicamenlorum sed quid sit, id est eius quod definit, substantiam monstrat. Ea uero definitio substantiam digerit, qua ex genere differentiisque consistit; haec namque uniuscuiuslibet substantiam significant, sicut in his dictum est, ubi de genere, specie, differentia, proprio, accidentique tractatum est. Ergo omnis definitio explicat quid sit id quod definitur. Aristoteles uero eodem pene modo definitionem [1092A] determinat, dicens: Definitio est oratio quidem esse significans. Hanc M. Tullius partitur hoc modo: [5.26] ...DEFINITIONUM AUTEM DUO GENERA PRIMA: UNUM EARUM RERUM QUAE SUNT, ALTERUM EARUM QUAE INTELLEGUNTUR. [5.27] ESSE EA DICO QUAE CERNI TANGIQUE POSSUNT, UT FUNDUM AEDES, PARIETEM STILLICIDIUM, MANCIPIUM PECUDEM, SUPELLECTILEM PENUS ET CAETERA; QUO EX GENERE QUAEDAM INTERDUM VOBIS DEFINIENDA SUNT. NON ESSE RURSUS EA DICO QUAE TANGI DEMONSTRATIVE NON POSSUNT, CERNI TAMEN ANIMO ATQUE INTELLEGI POSSUNT, UT SI USUS CAPIONEM, SI TUTELAM, SI GENTEM, SI AGNATIONEM DEFINIAS, QUARUM RERUM NULLUM SUBEST [QUASI] CORPUS, EST TAMEN QUAEDAM CONFORMATIO INSIGNITA ET IMPRESSA INTELLEGENTIA, QUAM NOTIONEM VOCO. EA SAEPE IN ARGUMENTANDO DEFINITIONE EXPLICANDA EST. [1092B] Omnem definitionem manifestum est ad aliquid dici, ulicuius est enim semper definitio. Quae uero ad aliquid dicuntur, quamdam proprietatem ex his sumant nec esse est, ad quae referuntur. Quo fit ut ex his rebus quas determinat definitio, in ipsas definitiones quaedam proprietas transferatur; sed quia quod ad aliquid refertur, id non potest esse idem ei ad quod dicitur, propriam quoque ipsum quod refertur ad aliud formam nec esse est possidere. Eoque fit, ut in definitionibus, et sua insit forma, et ea quam ab his accipiunt, quae definiunt consideretur. Quod M. Tullius uidens, primum diuidit definitiones secundum ea quae definiuntur. Quarum genera duo esse proponit, unum earum rerum quae sunt, alterum [1092C] earum quae intelliguntur. Has igitur definitionum differentias ex his uidetur sumpsisse quae in definitione monstrantur. Omnia enim qua definiuntur aut corporalia sunt, aut incorporalia. Res enim omnes in haec primitus diuiduntur. Ea uero quae corporalia sunt, esse dicit; ea quae sunt incorporalia, non esse, non quod omnino ea quae incorporalia sunt non sint, alioqui nec definitionem susciperent. Nam si definitio est qua explicatur id quod definitur quid sit, eius rei, qua omnino non est, nec quid sit, explicatio ulla esse potest. Sed quia humanum genus sensibus degit, id maxime esse arbitratur, quod sensuum conprehensioni subiicitur. Quis enim sibi non magis lapidem scire uideatur, aut hominem quam iustitiam, uel haereditatem, uel quidquid aliud non sensibus [1092D] sed intelligentia comprehendit? Unde fit ut propter euidentiam cognitionis ea magis esse uideantur quae subiecta sunt sensibus, ea minime quae intelligentiae ratione capiuntur. Sed id sciendum est, M. Tullium ad hominum protulisse opinionem, non ad ueritatem. Nam ut inter optime philosophantes constitit, illa maxime sunt quae longe a sensibus segregata sunt, illa minus, quae opiniones sensibus subministrant. Unde etiam idem Cicero in Timeo Platonis ait: Quid est quod semper sit, nec ullum habeat ortum, et quod gignatur, nec unquam sit? Quorum alterum, intelligentiae ratione comprehenditur, alterum affert opinionem sensui rationis expers. Hic igitur id quod semper sit, rationi adiecit, id uero quod nunquam sit, sensibus coniunxit. Sed, [1093A] ut dictum est, corporea esse, et incorporea non esse, non ad ueritatem sed a communem quorumlibet hominum opinionem locutio est. Ponit igitur exempla earum quidem rerum quae sunt, formas quasdam corporalium rerum, ut fundum, aedes, parietes, stillicidium, atque id genus, quae corporalia esse hac ratione ostendit, quoniam cerni tangique possunt; earum uero rerum qua non sunt, exempla posuit, usucapionem, tutelam, gentem, caeteraque quae sunt incorporea; quae ex hoc incorporea esse monstrauit, quod ait, EA TANGI DEMONSTRATIVE non posse sed intelligentia atque ANIMO comprehendi. Cur uero ea non esse dixerit, supposuit rationem dicens, nullum quasi corpus earum rerum esse, nec molem aliquam quae feriat sensum. Quod enim corpus esse potest [1093B] usucapionis? Nam ipsa quae usucapiuntur, corporea sunt, ipsa uero usucapio corporea non est. Ipsa enim per utendi consuetudinem possidendi firmitudo, quodnam corpus habere potest? Item, quod quis tutela regit, corporale est, homo namque est. Ipsa uero cura tutela, atque ipsum ius alium tuendi, nihil omnino corporis habere potest. Homines quoque qui in eadem gentilitate sunt, corporei sunt. Ipsa uero gentilitas, id est communis nominis liberorum societas, ut Scipionum, Valeriorum et Brutorum, certe incorporea est; sed quaedam eorum rerum incorporalis animi conceptio est, atque intelligentia, quam notionem uocauit. Ipsa enim imaginatio usucapionis uel tutelae atque intellectus incorporalis rei notio dicitur, quam Graeci *ennoia* uocant. Diuisit igitur definitionem [1093C] in has duas partes, scilicet secundum subiecti diilerentias, ut alias quidem esse diceret definitiones earum rerum quae sunt, id est corporalium, alias ueroearum quae non sunt, id est incorporalium. Hinc quaeri potest, quod etiam superius breuiter commemoraui, quonam modo definito non inter affecta numeretur, cuni ornnis definitio ad aliquid esse uideatur? Idcirco enim affecta esse dicta sunt similitudo, contrarium, et caetera, quoniam semper ad aliquid referuntur. Quod si etiam definitio refertur ad aliquid, nec est absolutae ac propriae considerationis, ea quoque inter affecta ponenda est. Sed occurritur, quoniam ea quae affecta sunt tanquam umbrae quaedam corpus, ita extra posita non possunt id relinquere ad quod probantur affecta, et aut omnino [1093D] substantiam eorum ad quae affecta sunt, non significant ut contrarium, simile et caetera. Aut si quando designant, una quaedam pars intelligitur esse substantiae, uelut genus, species, differentia. Non enim genus tota substantia est speciei, quando, quidem non solum genus speciem format sed differentiae quoque; nec differentiae totam substantiae continent formam, quandoquidem non sola differentia speciem perficit sed etiam genus. Ipsa uero species quaedam generis pars est, at uero definitio, etsi ad aliquid est, tamen totam substantiam monstrat, atque exsequatur ei rei quam definit, et substantiam perficit, ut neque extraposita sit, sicut similitudo et contraria, neque pars eius substantiae sit quam definitione determinat sed [1094A] potius ipsa substantia. Ac de hac quidem re satis dictum est. Idem uero de partibus dici potest. Nam coniunctae partes totum id efficiunt cuius partes sunt. Nota quoque tutum significat id quod designat, utque omnia coaequantur, et definitum definitioni, et partes toti, et nota rei quam significatione declarat si non sit aequiuoca, uel si res quae designatur non sit multiuoca. Sane illud dubitari recte potest, cur cum dixisset duo genera esse definitionum, non ipsas definitiones partitus est sed quae definiuntur, id est corporale atque incorporale. Quod idcirco dictum uidetur, quia definitio cum sit ad aliquid, ut dictum est, quamdam capit ex his, quorum; substantiam determinat, qualitatem. [5.28] ATQUE ETIAM DEFINITIONES ALIAE SUNT PARTITIONUM ALIAE DIUISIONUM; PARTITIONUM, CUM RES EA QUAE PROPOSITA [1094B] EST QUASI IN MEMBRA DISCERPITUR, UT SI QUIS IUS CIVILE DICAT ID ESSE QUOD IN LEGIBUS, SENATUS CONSULTIS, REBUS IUDICATIS, IURIS PERITORUM AUCTORITATE, EDICTIS MAGISTRATUUM, MORE, AEQUITATE CONSISTAT. DIVISIONUM AUTEM DEFINITIO FORMAS OMNIS COMPLECTITUR QUAE SUB EO GENERE SUNT QUOD DEFINITUR HOC MODO: AB ALIENATIO EST EIUS REI QUAE MANCIPI EST AUT TRADITIO ALTERI NEXU AUT IN IURE CESSIO INTER QUOS EA IURE CIVILI FIERI POSSUNT. Quoniam definitio ita exsubiecta re quam definit, proprietatem capit, ut tamen formam propriam non relinquat, idcirco post eas differentias definitionum, quae ab his rebus tractae sunt quae definiebantur, nunc a propria forma definitionum differentias tradit. Propria uero forma uniuscuiusque compositi in suis partibus constat itaque ex partibus definitionum tales [1094C] differentias docet, quod aliae definitiones per diuisionem, aliae per partitionem fiunt. Definitur enim res quamlibet dum aut eius species omnes enumerantur aut partes. Partes uero a specie quo differant, paulo posterius dicam. Hinc exponenda arbitror Ciceronis exempla; dat enim partitionis exemplum hoc: Sit enim propositum definire quid sit ius ciuile, dicemus ita: ius ciuile est quod in legibus, senatus consultis, rebus iudicatis, iuris peritorum auctoritate, edictis magistratuum, more, aequitate consistit. Lex igitur est quam populus centuriatis comitiis ciuerit. Senatus consulta sunt quae fuerint senatus auctoritate decreta. Res iudicatae sunt quae inter eos qui super aliqua re ambigunt, sententia iudicum fuerint constitutae, quarum exemplo caeterae quoque iudicantur. [1094D] Iurisperitorum auctoritas est eorum qui ex duodecim tabulis, uel ex edictis magistratuum, ius ciuile interpretati sunt, probatae ciuium iudiciis, creditaeque sententiae. Edicta nmagistratuum sunt quae praetores urbani uel peregrini, uel aediles curules iura dixere. Mos est quod in ciuitatem solium est fieri. Aequitas est quod naturalis ratio persuasit. Haec igitur omnia unam formam iuris efficiunt, tanquam partes, uelut hominem, caput, brachia, thorax, uenter, crura atque pedes. Partitio est enim ut ipse ait, quae unamquamque rem propositam, quasi in membra discerpit. Alteram uero partem definitionis, quae per diuisionem sit specierum, tali monstrat exemplo. Definit enim quid sit abalienatio eius rei [1095A] quae mancipi est, dicens: ABALIENATIO EST EIUS REI QUAE MANCIPI EST, AUT TRADITIO ALTERA NEXU, AUT CESSIO IN IURE, INTER QUOS EA IURE CIVILI FIERI POSSUNT. Nam iure ciuili fieri aliquid non inter alios, nisi inter ciues Romanos fieri potest, quorum est etiam ius ciuile, quod duodecim tabulis continetur. Omnes uero res quae abalienari possunt, id est quae a nostro ad alterius transire dominium possunt, aut mancipi sunt, aut non mancipi. Mancipi res ueteres appellabant, quae ita abalienabantur, ut ea ab alienatio per quamdam nexus fieret solemnitatem. Nexus uero est quadam iuris solemnitas, quae fiebat eo modo quo in Institutionibus Caius exponit. Eiusdem autem Caii libro primo institutionem de nexu faciendo, haec uerba sunt: Est autem mancipatio, ut [1095B] supra quoque indicauimus, imaginaria quaedam uenditio, quod ipsum ius proprium Romanorum est ciuium, eaque res ita agitur, adhibitis non minus quam quinque testibus Romanis ciuibus puberibus, et praeterea alio eiusdem conditionis qui libram aeneam teneat, qui appellatur libripens. Is qui mancipium accipit, aes tenens, ita dicit: Hunc ergo hominem ex iure Quiritium meum esse aio, isque mihi emptus est hoc aere aeneaque libra. Deinde aere percutit libram, indeque aes dat ei a quo mancipium accipit, quasi pretii loco. Quaecumque igitur res, lege duodecim tabularum, aliter nisi per hanc solemnitatem abalienari non poterat. Sui iuris autem caeterae res nec mancipi uocabantur, eaedem uero etiam in iure cedebantur. Cessio uero tali fiebat modo ut secundo [1095C] commentario idem Caius exposuit. In iure autem cessio fit hoc modo: apud magistratum populi Romani, uel apud praetorem, uel apud praesidem prouinciae, is cui res in iure ceditur rem tenens ita uindicat: Hunc ego hominem ex iure Quiritium meum esse aio. Deinde postquam hic uindicauerit, praetor interrogat eum qui cedit an contrauindicet; quo negante, aut tacente, tunc ei qui uindicauerit, eam rem addicit, idque legis actio uocabatur. Res igitur quae mancipi sunt, aut nexu, ut dictum est, abalienabantur, aut in iure cessione. Has autem solemnitates quasdam esse iuris, ex superioribus Caii uerbis ostenditur. At si res ea quae mancipi est nulla solemnitate interposita tradatur, abalienari non poterit, nisi ab eo cui traditur, usucapiatur. Quae cum [1095D] ita sint, recte definita est secundum diuisionem abalienatio rei mancipi, scilicet quae aut nexus traditione, aut in iure cessione perficitur. Nam pura traditione, abalienatio rei mancipi non explicatur. Species uero has esse, non partes, hinc intelligitur, quia si quis nexu abalienet rem mancipi, id quod suum fuit, in alterius potestatem pleno iure transtulit. Quid si etiam in iure cedat, plenum abalienationis ius erat. Ubi autem plenum nomen eius, quod diuidunt, partes suscipiunt, illud genus, et has species esse paululum quoquo dialectica cognitione imbutus intelligit. Quae cum ita sint, diuisit Cicero definitionem in duas partes, unam quae partium enumeratione [1096A] fieret, alteram quae per partium diuisionem, utraque uero definitio partes enumerat. Sed hoc interest, quia haec quidem species, illa uero membra partitur. Hic suboritur quaestio ualde difficilis. Nam si definitio est etiam partitio, mirum uideri potest quemadmodum alter sit a definitione locus, alter a partium enumeratione. Quae res maximam confusionem praestat. Nam cum superius in locorum enumeratione alter a definitione locus, alter sit a partium enumeratione propositus, cumque nunc enumerationem partium, uel diuisionem, definitionis species esse confirmet, non est dubium quin cum idem sit partium enumeratio quod definitio (idem namque est species quod genus), idem sit locus a [1096B] definitione, qui est a partium enumeratione. Cuius quaestionis ualde difficilis, facilior absolutio est, si definitionum ipsarum formas ac distantias colligamus. Multis namque modis fieri definitio potest. Inter quos unus est uerus atque integer definitionis modus qui etiam substantialis dicitur; reliqui per abusionem definitiones uocantur. De quibus omnibus paulo posterius integram faciam diuisionem. Nunc in commune sic disseram: nam quia omnis definitio explicat quid sit id quod definitur. Explicatio autem fit duobus modis: uno quidem cum pro re minime cognita planius aliquid affertur; alio uero cum fit quaedam partium enumeratio. Ac de priore quidem modo, posterius. Nunc uero de enumeratione partium ita dicendum est, quod omnis definitio, quae per partium enumerationem fit, quasi quaedam [1096C] partitio recte intelligitur. Dictum est, id quod in nomine confuse significaretur, in definitione quae fit enumeratione paritum, aperiri atque explicari. Quod fieri non potest nisi per quarumdam partium nuncupationem; nihil enim dum explicatur oratione, totum simul dici potest. Quae cum ita sint, cumque omnis huiusmodi definitio quaedam sit partium distributio, quatuor his modis fieri potest. Aut enim substantiales partes explicantur, aut proprietatis partes dicuntur, aut quasi totius membra enumerantur, aut tanquam species diuiduntur. Substantiales partes explicantur, cum ex genere ac differentiis definitio constituitur. Genus enim quod singulariter praedicatur, speciei totum est. Id genus sumptum in [1096D] definitione, pars quaedam fit. Non enim solum speciem complet, nisi adiiciantur etiam differentiae, in quibus eadem ratio quae in genere est. Nam cum ipsae singulariter dictae totam speciem claudant, in definitione sumptae, partes speciei sunt, quia non solum speciem quidem esse designant sed etiam genus. Huius exemplum est: Homo est animal rationale mortale. Cum ergo tota definitio homini coaequetur, totiusque definitionis partes sint, tum anima, tum rationale, tum mortale, ipsius hominis partes esse uidentur singula, quae eiusdem definitionis partes sunt. Haec igitur proprio nomine definitio nuncupatur. Item est illa definitio, quando in unum accidentia colliguntur, atque unum aliquid ex his [1097A] efficitur, et est ueluti quaedam partium enumeratio, non in substantia sed in quadam accidentium collectione posita; huius exemplum: Animal est quod moueri propria uoluntate possit. Animali namque et motus est accidens, et uoluntas, et possibilitas sed haec iuncta perficiunt animal, non substantialiter constituentia sed per quaedam accidentia designantia quod animalis quasi quaedam partes sunt, et haec descriptio nuncupatur. At si non accidentia rei sed quasi membra quaedam dicamus, ex quibus componitur atque coniungitur, atque inde definitionem facere tentemus, hoc modo dicimus: Domus est quae fundamento parietibus tectoque consistit hic membra quaedam sumpta sunt ad definitionem, quibus res tota coniungitur, et haec uocatur per enumerationem partium [1097B] definitio. At si quis ita definiat ut non in definitione ponat membra sed species, a diuisione specierum definitio nuncupatur: uelut si quis hoc modo pronuntiet: Animal est substantia quae uel sensu tantum uel sensu et ratione nitatur. Haec igitur quatuor a se differre manifestum est. In ea namque definitione quae per substantiales partes efficitur, singulae partes maiores esse uidentur, et substantialiter uniuersaliores ab ea requam definiunt, ut animal maius est ab homine. Mortale etiam atque rationale, singula hominis transgrediuntur naturam, quae in unum conuenientia, eidem quo sigillalatim maiora sunt coaequantur. Accidentia uero quae in definitione ponuntur, omnino a substantia ratione [1097C] disiuncta sunt. In ea uero definitione quae ex partium enumeratione perficitur, talia sunt quae enumerantur, ut singula totius deflniti nomen capere non possint, atque idcirco eodem minora sunt, ut fundamenta non possint domus uocabulo nuncupari: fundamenta enim domo minora sunt, itemque caeterae partes. At uero in ea definitione quae per diuisionem fit, singulae quidem partes tota ea re quae definitur minores sunt, totum tamen definitae rei nomen suscipiunt. Ut rationale nomen capit animalis, eodem modo irrationale. Quibus ita discretis, quotiescumque ab ea definitione quae per substantiales partes efficitur, uel ab ea quae per accidentium enumerationem colligitur, argumentatio fit, a definitione, id est a toto tractum dicitur argumentum. [1097D] Quoties uero ab ea definitione quae uel per membrorum enumerationem, uel per specierum diuisionem perficitur, argumentatio fit, ab enumeratione partium argumentum ductum esse perhibetur. Sed Tullius quia iam partitionem definitionis ingressus est, etiam hanc interposuit, quae non ad definitionem sed ad enumerationis partium locum pertinebat. Huius uero rei argumentum est, quia cum post, de eisdem locis latius tractans, de enumeratione partium loqueretur, nullam aliam enumerationem partium posuit, nisi eam quam nunc definitionis speciem dixit. Nec tamen est arbitrandum omnem partitionem definitionis locum posse obtinere, ut si quis sic dicat, fundamenta, parietes et tectum domus est, id non est nec esse. Potest namque esse porticus publicis [1098A] usibus destinata, potest item aliud quodlibet, ut theatrum quod propter ampliores sonitus exhibendos tegi solet. Sed id nunc intelligere nos oportet, posse per partitionem aliquid saepe definiri, cum partium illa collectio unam rem tantum possit efficere, ut si nihil esset aliud quod fundamenta, parietes atque tectum posset habere, nisi domus, iure definitio facta esse uideretur, domum esse quam fun damenta, parietes tectumque perficiunt. [6.28] SUNT ETIAM ALIA GENERA DEFINITIONUM, SED AD HUIUS LIBRI INSTITUTUM ILLA NIHIL PERTINENT; TANTUM EST DICENDUM QUI SIT DEFINITIONIS MODUS. Hunc locum Victorinus unius uoluminis serie aggressus exponere et omnes definitionum differentias [1098B] enumerare, multas interserit, quae definitiones esse pene ab omnibus reclamantur. Inter definitiones enim penitet nomina, quod specialiter Aristoteli in omni doctrinarum genere peritissimo non uidetur; pernegatque in Topicis nomine fieri definitionem, ueluti si quis dicat: Quid est conticescere? et respondeatur: Tacere! hae nullo modo definitiones habendae sunt. Quod etiam ex ipsius M. Tullii definitione approbari potest, per quam definitio quid esset ostendit; dixit enim esse definitionem orationem quae id quod definitur explicat quid sit. Sed cum nomen non sit oratio, manifestum est nomine definitionem non posse constitui, cum praesertim ne omnia quidem qua oratione promuntur atque aliquid ostendunt, proprio definitionis nomine designentur, [1098C] ueluti descriptiones, omnisque alia oratio quae non ex substantialibus partibus sed ex quolibet alio modo coniunctis efficitur. Quod ne ipse quidem Victorinus ignorat. Sed uidetur id definitionis loco ipse sibi Victorinus ad disserendi sumpsisse propositum, quod quoquo modo rem subiectam posset ostendere. Idcirco enim nomen quoque in definitionum numerum recepit, quoniam saepe notiore uocabulo fit clarius quod ignotiore antea prolatum latebat. Idcirco etiam nos superius diximus explicationem fieri duobus modis: uno quidem cum pro re minime cognita planius aliquid afferatur; alio uero cum fit per quamdam partium enumerationem: ut ea quidem explicatio in qua notius aliquid affertur, nominis sit; ea uero quae fit per partium enumerationem [1098D] orationis, quanquam etiam in ipsis orationibus semper planius aliquid atleratur quo notius fiat illud de quo disseritur. Ut igitur nihil expositio nostra praetermittat, et definitionis proprietas appareat, itaque omnia in notitiam deducantur, ut nec uera definitio nesciatur, et quae non sit proprie uere quo definitio sub scientiam cadat, talis definitionum differentia facienda est. Definitionum enim aliae proprie definitiones sunt, aliae abusiuo nuncupantur modo. Ac propriae quidem definitiones sunt quae ex genere differentiisque consistunt, uelut haec: Homo est animal rationale mortale hic enim animal genus est; rationale uero et mortale differentiae. Earum uero definitionum quae non proprie sed abutendo definitiones uocantur, aliae sunt quae singulis nominibus [1099A] denotantur, aliae uero quas explicat ac depromit oratio. Atque illarum quidem definitionum quae tantum nomine designantur, aliae sunt quae *kata lexin*, id est ad uerbum fiunt, cum pro nomine redditur nomen, uelut si dicat aliquis: Quid est conticere? et respondeatur: Tacere! uel: Quid est haurit? Percutit! Aliae uero, quae exempli gratia ponuntur, ut cum uolumus designare quid est substantia, exempli gratia dicimus: Ut homo haec uocatur Graece *typos* quae idcirco, ut dictum est, inter definitiones ponitur, quoniam id quolibet modo aliquid designat eius quod designatur, et si non proprie, tamen aliquo modo uidetur esse definitio. Earum uero definitionum quae in oratione consistunt, neque tamen sunt propriae, multae sunt diuersitates. Quarum est omnium nomen communis descriptio. Harum [1099B] aliae fiunt partitione, aliae diuisione, de quibus superius, ut dictum est. Aliae uero substantiales quidem differentias sumunt sed genus non adiiciunt, atque haec quidem a Victorino *ennoematike* dicitur, quasi quamdam communem continens notionem, ueluti si quis dicat: Homo est quod rationali conceptione uiget mortalitatique subiectum est. Hic igitur genus positum non est sed differentiae substantiales. Aliae uero sunt quae pluribus quidem qualitatibus designantur accidentibus tamen ita ut singulae qualitates, etiamsi non coniungantur, possint tamen quod demonstratur efficere, ut: Homo est ubi pietas est, ubi aequitas, et rursus ubi malitia et uersutia esse possunt nam et si caetera nullus adiungat, [1099C] sufficit ad ostendendum hominem dicere: ubi pietas inesse potest, uel ubi iustitia, uel caetera haec uocatur *poiotes*. Aliae uero sunt quae pluribus in unum accidentibus coniunctis efficiuntur, ut siquis luxuriosum definire uelit, dicens: Luxuriosus est qui pluribus et non necessariis sumptibus in delicias affluit, et in libidinem fertur effusior omnia enim coniuncta luxuriosum uidentur efficere, singula uero minime: haec uocatur *hypographike*. Aliae quoque fiunt eo modo, ut ad signandam, differentiam proponantur in his rebus quae in discreto fine coniunctae sunt, ut si dubitet quis, Nero imperatorne an tyrannus fuerit, dicit eum tyrannum fuisse, quoniam crudelis fueritatque intemperans. Haec enim adiuncta differentia tyrannum ab imperatore seiungit. Aut etiam si de eodem tyranno atque rege dubitetur quid uterque sit, iuncta differentia utrosque designat, ut si temperantia quidem regi uel pietas, tyranno uero et intemperantia et crudelitas conuenire dicatur: haec uocatur *kata diaphoran*. Alia quae per translationem dicitur, ut: Adolescentia est flos aetatis. Illa quoque definitio esse diciturquae fit ex priuatione contrarii, ut: Bonum est quod malum non est. Illa quoque Victorinus definitionem ponit, quae tantum propriis nominibus aptari potest, quae etiam *hypotyposis* appellatur, ut: Aenas est Veneris et Anchisae filius. Praeter has etiam illa est quae fit per indigentiam pleni, ut quadrans est cui dodrans deest ut sit as. Ponit etiam Victorinus inter differentias definitionum [1100A] illam quoque quae per quamdam laudem fieri potest, ut: Lex est mens, et animus, et consilium, et sententia ciuitatis. Quod maxime ratione caret. Non enim laudis modus illi faciet differentiam. Illa enim consideranda sunt quae in definitione ponuntur, non quo animo constituta sunt. Quod si recipienda fuit laudandi uoluntas inter differentias definitionum, cur non uituperandi quoque uoluntas aliam differentiam definitionis efficiat? Sed hoc apertissime inconueniens et ueritati uidetur esse contrarium. Fiunt etiam definitiones per proportionum, ut si quis dicat: Homo est minor mundus. Sicut etiam mundus ratione regitur, ita quoque quoniam homo multis partibus iunctus, habet tamen in omnibus rationem ducem, minor mundus dici potest. Fiunt etiam definitiones [100B] a relationibus, cum dicitur: Quid est pater? respondetur: Cui est filius. Causa quoque solet efficere definitionem, ut cum dicimus: Quid est dies? respondetur: Sol super terram causam enim, id est solem, pro re ipsa cuius causa est interposuimus, atqueita diem definitionem monstrauimus. Hae sunt definitionum differentiae quas in eo libro quem de definitionibus Victorinus edidit, annumerauit, quas M. Tullius praetermittit eo nomine, quod eas minime necessarias existimauerit. Nos uero ne quid perfectio deesset operi, etiam quae sunt a Cicerone praetermissa subiecimus. [6.29] SIC IGITUR VETERES PRAECIPIUNT: CUM SUMPSERIS EA QUAE SINT EI REI QUAM DEFINIRE VELIS CUM ALIIS COMMUNIA, USQUE EO PERSEQUI, DUM PROPRIUM EFFICIATUR, QUOD [1100C] NULLAM IN ALIAM REM TRANSFERRI POSSIT. UT HAEC: HEREDITAS EST PECUNIA. COMMUNE ADHUC; MULTA ENIM GENERA PECUNIAE. ADDE QUOD SEQUITUR: QUAE MORTE ALICUIUS AD QUEMPIAM PERVENIT. NONDUM EST DEFINITIO; MULTIS ENIM MODIS SINE HEREDITATE TENERI PECUNIAE MORTUORUM POSSUNT. UNUM ADDE VERBUM: IURE; IAM A COMMUNITATE RES DISIUNCTA VIDEBITUR, UT SIT EXPLICATA DEFINITIO SIC: HEREDITAS EST PECUNIA QUAE MORTE ALICUIUS AD QUEMPIAM PERUENIT IURE. NONDUM EST SATIS; ADDE: NEC EA AUT LEGATA TESTAMENTO AUT POSSESSIONE RETENTA; CONFECTUM EST. ITEMQUE [UT ILLUD]: GENTILES SUNT INTER SE QUI EODEM NOMINE SUNT. NON EST SATIS: QUI AB INGENUIS ORIUNDI SUNT, NE ID QUIDEM SATIS EST, QUORUM MAIORUM NEMO SERVITUTEM SERVIVIT. ABEST ETIAM NUNC: QUI CAPITE NON SUNT DEMINUTI. HOC FORTASSE SATIS EST. NIHIL [1100D] ENIM VIDEO SCAEVOLAM PONTIFICEM AD HANC DEFINITIONEM ADDIDISSE. ATQUE HAEC RATIO VALET IN UTROQUE GENERE DEFINITIONUM, SIVE ID QUOD EST, SIVE ID QUOD INTELLEGITUR DEFINIENDUM EST. Definitionis ratione proposita diuisaque per singulas partes tum materiae, tum etiam formae; materiae quidem, cum definitionum esse dixit, uel earum rerum quae corporeae essent, uel earum quae incorporeae; formae uero cum aut partitionibus aut diuisionibus definitiones fieri docuit; praetermissisque caeteris quaecumque ad propositum opus minime pertinerent, nunc quod utilissimum est, maximeque totam definitionem intelligentiam significare potest, exsequitur. Id autem est: Qui sit in omnibus, quaecumque [1101A] quomodolibet fiunt, definitionis modus. Est autem una atque omnibus communis definiendi ratio, ut ex communitatibus inter semet iunctis atque compositis in unam proprietatem rei definitio colligatur. Omnia enim quae communia atque uniuersalia sunt, si quid eis fuerit adiectum, determinatione minuuntur, et ad particularitatem redeunt, atque eo ambitu quo concludebant cuncta, cohibentur, ueluti cum generi adiicitur differentia, et fit species. Nam cum genus per se proprio ambitu multas species contineat, ei si propriam adiicias differentiam, minuitur, et in quamdam quodammodo particularitatem redit, ueluti cum dicimus animal, hoc nomen multa concludit. At si ei rationale adiiciae, faciasque animal rationale, minus erit a simplici. Minus namque est animal rationale a simpliciter animali. [1101B] Ita additio differentiae quod maius fuit in particularitatem quamdam redegit atque cohibuit. Quoties igitur aliqua res definienda est, sumitur id quod ei cum pluribus aliis commune est, huic adiiciuntur differentiae, statimque nec esse est minuatur id quod pluribus fuerat antecommune, et si hac differentiae additione in tantum modum decreuerit, ut rei quae definitur fiat aequalis, aiias differentiaa colligere atque aptare non nec esse erit sed id ipsum quod ita decreuit, ut aequale sit ei quod definitur, definitionem esse nec esse est. At si adhuc amplius sit ab ea re quae definitur, quaeramus nec esse est aliam differentiam, qua adiuncta numerus quidem crescat, uis autem communitatum differentiarum additione decrescat, [1101C] atque id hactenus faciendum, quatenus, ut dictum est, ea quae ad definitionem sumuntur ei quod definiendum est adaequentur. Ut igitur id non ratione solum, uerum conuenienti quoque clarius fiat exemplo, sumatur res notissima ad definitionem, id sit homo. Huius igitur ita quaerimus definitionem: sumimus quod ei cum pluribus aliis commune est, id est animal. Dicimus igitur hominem esse animal, nondum est definitio, primum quia, ut dictum est, solo nomine definitio reddi non potest; dehinc quia animal maius est homine. Ut igitur minuatur animal et homini coaequetur, addimus differentiam, qua adiuncta, rerum quidem numerus crescit, uis autem rei atque amplitudo minuitur. Addo igitur rationale, efficioque animal rationale. Minus est igitur animal [1101D] rationale quam proprie animal. Dico autem hominem esse animal rationale. Sed id nondum coaequatur ad hominem, possunt enim esse animalia rationabilia, sicut Platoni quoque de astris placet, quae homines non sunt. Addo igitur rursus alium differentiam, si quoquo modo iterum definitio contrahatur, ut fiat homini quod definitur aequale; adiungo igitur mortale, ac dico hominem esse animal rationale mortale, id aequatur ad hominem. Nam et qui homo est, animal rationale mortale est. Dico igitur hominis hanc esse definitionem quae ex pluribus communibus iunctis unum tamen quiddam homini proprium atque aequale conficit. Atque in caeteris definitionibus eadem ratio est. Ut definitiones fiant [1102A] collectis communitatibus, in unumque copulatis, cum necesse sit illa copulatione quae communia sunt contrahi atque in minorem cohiberi modum, eique quod definitur ex communitatibus iunctis aliquid proprium atque aequale componitur. Hoc est igitur quod ait Cicero, hunc esse definitionis modum, cum sumpseris ea quae sint ei rei quam definire uelis cum aliis communia, usque eo persequi, ut proprium efficiatur, quod in nullam aliam rem transferri possit, ut his uerbis et hac sententia breuiter significare uideatur hanc esse definitionem quae, ex substantialibus communitatibus iuncta atque in minorem modum redacta, fit ei rei quae definitur aequalis. Exempla uero quae ponit huiusmodi suut, unum definiendae haereditatis, alterum gentilitatis. Haereditatis [1102B] quidem hoc modo: HAEREDITAS EST PECUNIA. Commune hoc et multis aliis conueniens quae haereditates non sunt, ut donationibus, ut furtis, uel quibuslibet aliis pecuniariis rebus quae minime sunt haereditates. Huic igitur pecuniae addendum aliquid fuit, id est: QUAE MORTE ALICUIUS AD QUEMPIAM PERVENIT. Haereditas enim pecunia est ad quempiam alicuius morte perueniens. Sed ne id quidem plenum haereditatis explicat intellectum. Commune namque est. Et pecuniae mortuorum pluribus teneri modis possunt, uelut si bello quis uictus est ac spoliatus. Addendum igitur est aliquid: IURE, ut sit, HAEREDITAS EST PECUNIA QUAE MORTE ALICUIUS AD QUEMPIAM IURE PERVENIT. Haereditates enim iure capiuntur. Videatur forsitan hoc loco definitionem posse consistere [1102C] sed minime; quid enim? si legata pecunia est, haereditas quidem dici non potest, capta tamen morte alicuius iure pecunia est. Nam si testamenta iure fiunt, pecunia etiam iure legatur, adiiciendum est aliquid, id scilicet quo ab haereditatibus legata separentur, ut dicamus, haereditatem esse pecuniam morte alicuius ad quempiam peruenientem iure, quae legata non sit. Num satis est definitioni? Minime. Quid enim si meum quidem dominium sit fundi, uel alicuius pecuniariae rei, alterius uero ususfructus. Nam morte eius cui ususfructus competit, ad me res illa reuertitur, quae in meo dominio proprietatis possessione iure tenebatur? neque tamen haereditas esse potest, adiiciendum igitur est, minime possessione esse relentam, id est, ut proprietatis [1102D] possessione id quod ex morte alicuius iure non legatam peruenit non retineatur. Hoc autem modo possessione retineri potest, si sit nostra proprietas, et eius qui decesserit ususfructus. Coniuncta igitur omnia in unum facient haereditatis definitionem hoc modo: Haereditas est pecunia quae morte alicuius ad quempiam peruenit iure, non legata, neque possessione retenta. Haec definitio est aequalis haereditati. Nam ut haereditas pecunia est morte alicuius ad quempiam perueniens iure, neque legata, neque possessione retenta, ita quaecumque pecunia alicuius morte ad aliquem iure peruenerit, neque legata sit, neque retenta, hanc haereditatem esse nec esse est. Sed cum M. Tullius ad eum usque locum definiendo uenisset, [1103A] ut diceret haereditatem esse pecuniam quae morte alicuius ad quempiam peruenisset, iure ait: iam a communitate res disiuncta uidebitur, ut sit explicata definitio sic: Haereditas est pecunia quae morte alicuius ad quempiam iure peruenit. Idque ita dictum est, quasi iam plena facta sit definitio. Quid enim est aliud explicatam esse definitionem, et a communitate disiunctam, nisi perfectam, et cui desit nihil? Sed rursus quasi non sit explicata definitio, nec a communitate disiunctam, adiicit: NONDUM EST SATIS: ADDE: NEC EA AUT LEGATA TESTAMENTO AUT POSSESSIONE RETENTA. Cuius adiectionis haec ratio est, fecit enim definitionem aliis adiunctis, aliis separatis. Itaque id quod definiebat, uel his quae adiunxit, uel his quae separauit, a caeterorum omnium communitate segregauit. [1103B] Haereditatem enim dixit esse pecuniam, huic addidit, morte alicuius ad aliquem peruenientem. Separauitque eam ab iis pecuniis, quae non morte alicuius ad aliquem sed contractu uiuentium peruenirent, addidit IURE, ut ab his pecuniis separaret quae per uim morte alterius ad quempiam peruenirent. His igitur duobus, MORTE atque IURE, ea pecunia effecta est, quae a caeteris ita separetur, ut tamen per legitimum acquireadi modum, non inter utrosque uiuos sed inter unum uiuum atque alterum mortuum fieret. Haec igitur una separatio ac caeteris facta est, atque ideo ait explicatam esse definitionem et a communitate disiunctam. Sed quoniam in ea ipsa pecunia quae morte et iure ad aliquem peruenit inerant quaedam quae haeredites non essent, [1103C] harum separatione plena effecta est haereditatis definitio. Nam cum diceret haereditatem pecuniam esse, itemque quae morte alicuius ad aliquem peruenisset, itemque et quae iure, haec omnia efficientia substantiam haereditatis apposita sunt. Sed quoniam erant in hac collectione quaedam ad quae huius collectionis intellectus transferri posset, nec tamen essent haereditates, ueluti legatum aut possessionis retentio, his substractis reliqua fuit haereditas, de qua intelligi possit pecunia alicuius morte ad quempiam iure perueniens. Non igitur legatum, aut possessionis retentio substantiam haereditatis efficiunt, quippe quae impedirent ad eius substantiam demonstrandam, nisi remouerentur. At uero nec negatio quidem cuiusquam substantiam perficit sed tantum [1103D] quid non sit ostendit. Quod si legatum et possessionis retentio haereditatis substantiam non modo non complent, uerum etiam impediunt atque corrumpunt, nisi fuerint disiuncta atque seposita; cumque harum negatio nihil ex haereditatis substantia monstret sed tantum quid non sit ostendat; relinquitur pars superior, id est pecunia morte alicuius ad quempiam iure perueniens, quae substantiam haereditaiis ostendat, ea quae sit explicata definitio a caeterisque disiuncta. Sed quoniam rursus, ut dictum est, quaedam sunt ad quae deriuari huius definitionis intelligentia possit, idcirco ad discretionem integram designandam reliqua pars additur. Itaque quoniam ista demonstrant haereditatem, efficiuntque substantiam [1104A] iure dictum est, IAM A COMMUNITATE RES DISIUNCTA VIDETUR, UT SIT EXPLICATA DEFINITIO: HAEREDITAS EST PECUNIA QUAE MORTE ALICUIUS AD QUEMPIAM PERVENIT IURE. Sed quoniam rursus hic intellectus ad plura intra se posita poterat conuenire, non immerito additum est: NON EST SATIS et caetera, quae legatum et possessionis retentionem ab haereditatis definitione seiungunt: ac de priore quidem haereditatis exemplo haec dicta sint. Ad huius uero similitudinem etiam secundum tractat exemplum, quod de definitione gentilitatis est positum. Gentiles enim sunt qui eodem nomine inter se sunt, ut Scipiones, Bruti et caeteri. Quid si serui sunt? num ulla gentilitas serorum esse potest? Minime. Adiiciendum igitur: Qui ab ingenuis oriundi sunt. Quid si libertinorum nepotes ciuium, [1104B] Romanorum eodem nomine nuncupentur? num gentilitas ulla est? Ne id quidem, quoniam ab antiquitate ingenuorum gentilitas ducitur; addatur igitur: Quorum maiorum nemo seruitutem seruiuit. Quid si per adoptionem in alterius familiam transeat? tunc etiamsi eius gentis ad quam migrauit nomine nuncupetur, licet ab ingenuis et ab iis ortus parentibus sit qui nunquam seruitutem seruierint, tamen quoniam in familia gentis suae non manet, ne in gentilitate quidem manere potest; addendum igitur est: Neque capite sunt diminuti. Hoc fortasse, inquit, satis est secundum Scaeuola, pontificis definitionem, nihil enim ulterius adiecit, ut sit definitio gentilium haec: Gentiles sunt, qui inter se eadem sunt nomine, ab ingenuis oriundi, quorum maiorum nemo [1104C] seruitutem seruiuit, et ubi gentilitatem nulla capitis diminutio destruxit. Haec quoque definitio facta est ex pluribus communitatibus in unum confluentibus atque unam proprietatem eius rei quae definiebatur, id est gentilitatis, facientibus. Hic igitur definitionis modus in utroque genere rerum ualet, siue quae sunt, siue quae non sunt, id est siue corporalium, siue incorporalium; nam, ut superius ostensum est, id esse Cicero dicit quod corporale sit, id non esse quod est incorporale. Ac postremo omnium definitionum modus hic est, ut ex pluribus communitatibus aliqua proprietas fiat. Sed distant a se definitiones, quod hae que proprie definitiones uocantur ex his communitalibus coniunguntur quae substantiales sunt. Hae uero quae non uerae sed abutendo definitiones [1104D] dicuntur, ex accidentibus communitatibus congregantur. [6.30] PARTITIONUM [AUTEM] ET DIVISIONUM GENUS QUALE ESSET OSTENDIMUS, SED QUID INTER SE DIFFERANT PLANIUS DICENDUM EST. IN PARTITIONE QUASI MEMBRA SUNT, UT CORPORIS CAPUT UMERI MANUS LATERA CRURA PEDES ET CAETERA. [7.30] IN DIVISIONE FORMAE, QUAS GRAECI *EIDE* VOCANT, NOSTRI, SI QUI HAEC FORTE TRACTANT, SPECIES APPELLANT, NON PESSIME ID QUIDEM SED INUTILITER AD MUTANDOS CASUS IN DICENDO. NOLIM ENIM, NE SI LATINE QUIDEM DICI POSSIT, SPECIERUM ET SPECIEBUS DICERE; ET SAEPE HIS CASIBUS UTENDUM EST; AT FORMIS ET FORMARUM VELIM. CUM AUTEM UTROQUE VERBO IDEM SIGNIFICETUR, COMMODITATEM IN DICENDO NON ARBITROR NEGLEGENDAM. [7.31] GENUS ET [1105A] FORMAM DEFINIUNT HOC MODO: GENUS EST NOTIO AD PLURIS DIFFERENTIAS PERTINENS; FORMA EST NOTIO CUIUS DIFFERENTIA AD CAPUT GENERIS ET QUASI FONTEM REFERRI POTEST. NOTIONEM APPELLO QUOD GRAECI TUM *ENNOION* TUM *PROLEPSIN*. EA EST INSITA ET ANIMO PRAECEPTA CUIUSQUE COGNITIO ENODATIONIS INDIGENS. FORMAE SUNT [IGITUR] EAE IN QUAS GENUS SINE ULLIUS PRAETERMISSIONE DIUIDITUR; UT SI QUIS IUS IN LEGEM MOREM AEQUITATEM DIVIDAT. FORMAS QUI PUTAT IDEM ESSE QUOD PARTIS, CONFUNDIT ARTEM ET SIMILITUDINE QUADAM CONTURBATUS NON SATIS ACUTE QUAE SUNT SECERNENDA DISTINGUIT. [7.32] SAEPE ETIAM DEFINIUNT ET ORATORES ET POETAE PER TRANSLATIONEM VERBI EX SIMILITUDINE CUM ALIQUA SUAUITATE. SED EGO A VESTRIS EXEMPLIS NISI NECESSARIO NON RECEDAM. SOLEBAT IGITUR AQUILIUS COLLEGA ET FAMILIARIS MEUS, CUM DE LITORIBUS AGERETUR, QUAE [1105B] OMNIA PUBLICA ESSE VULTIS, QUAERENTIBUS EIS QUOS AD ID PERTINEBAT, QUID ESSET LITUS, ITA DEFINIRE, QUA FLUCTUS ELUDERET; HOC EST, QUASI QUI ADULESCENTIAM FLOREM AETATIS, SENECTUTEM OCCASUM VITAE VELDT DEFINIRE; TRANSLATIONE ENIM UTENS DISCEDEBAT A UERBIS PROPRIIS RERUM AC SUIS. [8.32] QUOD AD DEFINITIONES ATTINET, HACTENUS; RELIQUA VIDEAMUS. Quoniam definitionum formas in partitiouem diuisionemque, distribuit nequaquam rerum auditor similitudine turbaretur, diuisionis ao partitionis differentias prodit, ac primum aliud partes, aliud species esse demonstrat. Species enim saepe partes, partes uero nunquam species appellantur. Differant uero haec a se, quoniam partes totius membra coniungunt, species uero genus diuidit atque dispertit. [1005C] Nam, ut superius quoque dictum est, partes eius quod copulant non suscipiunt nomen totius. Neque enim fundamenta uel tectum domus esse dici possunt, nam nisi omnia quae quid efficiunt iuncta sint, totius uocabulum singula non habebunt; at uero species etiam singulae generis suscipiunt nomen, ut homo animalis. Quo fit, ut in his illa quoque differentia possit agnosci, quod partes quidem, totius partes, species uero non totius, scilicet uniuersalis rei, id est generis, species esse dicuntur. Differt uero totum a genere, quod genus quidem uniuersale est totum uero minime, quod probatur hoc modo. Si enim id quod totum dicitur, ut domus, uniuersale esset, partes quoque eius totius susciperent nomen; at non suscipiunt, ut saepe monstratum est; quod igitur totum est, [1105D] uniuersale non est. Genus uero uniuersale esse manifestum est, quoniam eius nomen deductae ab eo formae suscipiunt. Item alia differentia. Genus semper speciebus suis prius est, totum uero suis partibus posterius inuenitur. Nisi enim partes fuerint, totum non potest coniungi. Quo fit ut si genus pereat, species quoque perimantur; si species intereat, maneat genus quod in partibus totoque contrarium est. Nam si pars quaelibet una pereat, totum nec esse est interire; si uero totum, quod partes iunxerant, dissipetur, partes maneant distributae: ueluti si domus tecta et parietes, et fundamenta a semetipsis extrinsecus posita intelligantur, domus quidem non erit quia coniunctio destructa est, partes tamen manebunt. Propriis [1106A] igitur nominibus M. Tullius partes quidem ueluti totius membra appellat, species uero formas. Idcirco, quoniam non satis ei apta uidetur inflexio casum ab eo nomine quod est species. Et licet plures, inquit, usurpauerint hoc nomen, tamen quoniam dura est huius nominis per casus inflexio, cum dicitur speciei, specierum, speciebus, idcirco commoditatem in dicendo, ut ipse ait, non arbitratus est negligendum, ut formas uocaret in cuius nominis casibus nulla sentitur asperitas. Et quoniam forma praeter genus esse non potest (nihil enim praeter suum potest esse principium), utrorumque apposuit definitiones, dicens genus esse notioncm ad plures differentias pertinentem. Notio uero intellectus est quidam et simplex mentis conceptio, quae ad res plures pertineat a se inuicem differentes. Id [1106B] uero genus esse manifestum est, quod apertissimo liquet exemplo. Animalis quippe intellectus ad plures differentias pertinet, ad rationale scilicet atque irrationale, ad mortale etiam atque immortale, ad ambulabile, reptibile, uolatile, natabile, et est eorum omnium quae sub his differentiis sita sunt, genus. Idem uero significat haec definitio quod etiam uetus, haec est huiusmodi: Genus est quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid est praedicatur, uelut animal, genus ad plures res specie differentes, id est ad hominem atque equum, in eo quod quid est praedicatur. Nam interrogantibus quid est homo uel equus, animal dicitur. Item formae definitionem talem dedit. Forma est notio cuius differentia [1106C] ad caput generis, quasi fontem, referri potest, et recte. Nam si formae a genere deducuntur, species necesse est referantur ad genus. Si igitur principium quoddam et fons formae genus est, nec esse est ut intellectus formae ad primordium suum, id est notionem generis, reuertatur. Intellectus enim hominis refertur ad animal, itemque equi et caeterorum. Notionem uero appellat quod Graeci *ennoian* dicunt, huius haec est definitio: Notio est insita et ante percepta cuiusque formae cognitio enodationis indigens. Haec uero definitio hinc tracta est quod Plato ideas quasdam esse ponebat, id est species incorporeas substantiasque constantes, et per se ab aliis naturae ratione separatas, ut hoc ipsum homo quibus participantes caeterae res homines uel animalia fierent. [1106D] At uero Aristoteles nullas putat extra esse substantias sed intellectam similitudinen. plurimorum inter se differentium substantialem genus putat esse, uel speciem. Nam cum homo atque equus differant rationabilitate atque irrationabilitate, horum intellecta similitudo efficit genus. Nam similitudo equi et hominis substantialis in ea est, quod uterque substant; a est, uterque animatus, uterque sensibilis, quae iuncta efficiunt animal, est animal namque substantia animata sensibilis. Igitur hominis atque equi similitudo est animal, quod est genus. Rursus cum Plato atque Cicero numero accidentibusque distarent, horum similitudo, quae est humanitas intellecta atque animo formata, species est. Ergo communitas [1107A] quaedam et plurimorum inter se differentium similitudo notio est, cuius notionis aliud genus est, aliud forma. Sed quoniam similium intelligentia est omnis notio, in rebus uero similibus necessaria est differentiarum discretio, idcirco indiget adhuc notio quadam enodatione ac diuisione, uelut ipse intellectus animalis sibi ipse non sufficit. Nam mox animus ad aliquod animal, id est uel hominem uel equum, deducitur inquirendum, et hominis notio uel ad Tullium, uel ad Platonem, uel ad quemlibet singularium personarum refertur. Quae cum ita sint, quoties genus diuiditur in formas, nullam praetermitti oportebit. Est enim uitium uel maximum, si qua diuidentem forma praeterrat, ueluti si quis ius diuidere uelit, in legem, morem atque aequitatem nec esse est partiatur. Nam et lex, et [1107B] mos, et aequitas, et singula, et in commune, iuris uocabulo subiecta sunt. Culpat uero illorum inscitiam qui idem species uel formas putant esse quod partes, conturbarique eos inscitia dicit, quod res a se plurimum differentes imperite atque improuide distinguere ac segregare non curant. Sed quoniam de definitione loquebatur, addit aliam speciem definitionis, quam nos superius enumerauimus, quae per translationem non proprietatis ueritatisque sed splendoris [1108A] atque ornatus ratione perficitur, quod poetarum atque oratorum esse autumat, quibus luculenta oratio curae est. Huius definitionis exemplum a iure ciuili Tullius petit, atque se non aliter ab exemplis notioribus Trebatio recessurum quam si necessitae cogat. Per translationem uero definitio est, ueluti cum Aquilius, littus definire uolens, dicebat littus esse quo fluctus eluderet. Hoc eludere ab iis translatum est qui agitatione aliqua, causa lusus, mouentur. Itemque adolescentia est flos aetatis, id ab arboribus ductum est, quarum fructus flores praecedunt. Et senectus, uitae occasus, id a die ductum est, qui desinit esse cum sol occiderit: quae translationes a proprietate discedunt, et quadum similitudine subiecta signant. Est enim translatio quoties [1108B] habentis rei nomen, propter alterius rei similitudinem, a re simili nomen imponitur, ut motus habet proprium nomen, item lusus suo uocabulo nuncupatur. Sed qui dicit, qua fluctus eluderet, a similitudine agitationis ad fluctuum motum uocabulum transfert. Ac de definitionibus quidem disputationem terminans, ad partitiones transitum facit. Sed nunc tertio uolumini satis est reliqua in posterum differamus. LIBER QUARTUS [1107C] Explicare non possum, mi Patrici, quantas saepe in difficillimi operis cursu uires afferat amicitiae contemplatio, cum et iis studiosius componamus, quos reposito penitus amore diligimus, et placare cupientibus multa sese rerum copia subministret. Huc accedit quod ut quaeque in mentem uenerint iniudicata atque etiam incastigata promuntur, quandoquidem apud cari pectoris secretum nihil est periculi proferre quod sentias. Est igitur mihi, cum tuam beneuolentiam specto, pronum omne atque, ut ita dicam, uoluptarium, quod in tuae praescriptum iucunditatis impenditur. Sed cum memet ipse perpendo, uereor ne imparato muneri par esse non possim, et deficientis culpa in adhortantis cedat iniuriam. Quo fit ut tibi etiam atque etiam prouidendum [1107D] sit, ne, tuis ipse moribus emendatus, nostri alicuius erroris sarcinam feras. Nosti oblatrantis morsus inuidiae, nosti quam facillime in difficillimis causis liuor iudicium ferat. Quaeso igitur extremam nostro operi manum communis negotii studiosus imponas, abundantia reseces, hiantia suppleas, errata reprehendas, sis postremo nostri laboris tuaeque adhortationis assertor, cum praesertim me securum peractum reddat officium, te amici pudor dignus possit conuenire, si displicet. Sed haec alias, nunc operis suscepti tramitem persequamur. Quoniam locorum in ipsis de quibus quaeritur terminis inhaerentium, alii sunt a toto, alii a partibus, alii a nota, alii ex affectis, de eo quidem loco qui a toto est, et in definitione est constitutus, sufficienter disseruit [1108C] superiore tractatu. Nunc uero de partium enumeratione dicere instituit, rectam ordinis uiam scilicet insistens, ut non solum exemplo qualis esset partium enumeratio perdoceret, uerum ratione quoque ostenderet quomodo partium enumeratione in argumentationibus esset utendum. [8.33] PARTITIONE TUM SIC UTENDUM EST, NULLAM UT PARTEM RELINQUAS; UT, SI PARTIRI VELIS TUTELAS, INSCIENTER FACIAS, SI ULLAM PRAETERMITTAS. AT SI STIPULATIONUM AUT IUDICIORUM FORMULAS PARTIARE, NON EST VITIOSUM IN RE INFINITA PRAETERMITTERE ALIQUID. QUOD IDEM IN DIUISIONE VITIOSUM EST. FORMARUM ENIM CERTUS EST NUMERUS QUAE CUIQUE GENERI SUBICIANTUR; PARTIUM DISTRIBUTIO SAEPE EST INFINITIOR, TAMQUAM RIUORUM A FONTE DIDUCTIO. [8.34] ITAQUE IN ORATORIIS ARTIBUS QUAESTIONIS GENERE PROPOSITO, [1108D] QUOT EIUS FORMAE SINT, SUBIUNGITUR ABSOLUTE. AT CUM DE ORNAMENTIS UERBORUM SENTENTIARUMUE PRAECIPITUR, QUAE VOCANT *SCHEMATA*, NON FIT IDEM. RES EST ENIM INFINITIOR; UT EX HOC QUOQUE INTELLEGATUR QUID VELIMUS INTER PARTITIONEM ET DIUISIONEM INTERESSE. QUAMQUAM ENIM UOCABULA PROPE IDEM VALERE VIDEBANTUR, TAMEN QUIA RES DIFFEREBANT, NOMINA RERUM DISTARE VOLUERUNT. Sensus huiusmodi est. Rerum quae partibus coniunguntur, aliae quidem paucas sed facile intelligibiles comprehensibilesque partes habent, aliae uero plures intellectuque difficiles. In his igitur partibus quae sunt paucae ac facile sub intelligentiam cadunt, uel maximum uitium est, si partiendo aliquid relinquatur. In his uero quarum, ut ipse ait, infinitior numerus est et confusior perspectio, minus uitio sum [1109A] est, si qua diuidentem pars in enumeratione praetereat. Fit autem hoc non solum per eas res quae aliquibus partibus constant, uerum etiam saepe per partes ipsas quas in distributione partimur, ut si hominis corpus uelimus intellectu ac ratione per propria membra disiungere, faciemus ita, caput, humeros, manus, thoracem, uentrem, suras atque pedes. Et quoniam maiores partes sumpsimus ad diuidendum, idcirco nihil pretermissum esse uidetur; at si minutissimas particulas persequamur, tum oculi quoque, et labia, et nares, atque aures, earumque partes persequendae sunt, idque in toto corpore faciendum est, eodemque modo difficilior erit partitio, cum sit partium numerus infinitior. Saepe etiam, ut dictum est, res ipsae his partibus iunctae sunt, [1109B] quarum non sit facilis inspectio, ut si quis stipulationem et iudiciorum formulas partiatur, uel etiam si figuras loquendi, quae *schemata* Graeci uocant, diuidi nec esse sit. Hic igitur si quid praetermissum sit, non erit uitium partientis, quia partium natura multiplex sa pius obtendit errorem. At si quis genus diuidat, perniciosum est aliquam praeterire formam, quoniam formarum finita quantitas est. Nam quia semper in contrarium diuiduntur, aut duae sunt semper species generis, aut tres, et tunc tres, cum ea tertia, quae sumitur, ex contrariorum permistione perficitur, utsi colorem diuidamus, dicendum est ita. Coloris aliud est album, aliud nigrum, aliud medium. Idque medium ex albi coloris ac nigri commistione coniunctum est, quamuis in quamlibet aliam coloris speciem transferatur, [1109C] seu purpurei, seu rubri, seu uiridis. Itaque si tale est quod diuidis, talesque sunt partes quas ad diuisionem sumis, quas non difficulter intelligentia comprehendas, uitium erit, si quid omiseris, uelut si tutelas partiaris. Tutela quippe quatuor fere modis est, aut enim per consanguinitatis gradum est, aut patronatus iure defertur, aut testamento patris tutor eligitur, aut urbani praetoris iurisdictione formatur, et sunt forsitan plures sed nunc istae sufficiunt. Hic igitur et paucae partes, et facile comprehensibiles. At si stipulationum formulas et iudiciorum comprehendere uelis, quoniam multae in his partes sunt, non erit uitiosum si quid omiseris. In promptu uero est exemplum partium, quod de tutelis est dictum, magis enim ut genus in formas, quam [1109D] ut totum in partes, tutela diuisa est. Nam siue per consanguinitatem sittutor, siue patronatus iure, siue caeteris modis, integrum tutelae ius habet, quod in singulis partibus non solet euenire, ut totius integrum capiant nomen. Sed ut conueniens uideatur exemplum, requirendae sunt tales tutelarum partes quae iunctae tutelas efficere possint, non quae singulae tutelae nomine designentur, quod nescio an quisquam iurisperitiae professor tales tutelae partes ediderit. Merobaudes uero rhetor ita intelligendum putauit, ut id quod ait, PARTITIONE SIC UTENDUM EST, ut nullam partem praetermittas, de diuisione dixerit, id est de una parte propositae partitionis. Nam et diuisio et per membra distributio, partitio nuncupatur; [1110A] in diuisione enim uitiosum est aliquid praetermittere, in partitione membrorum minime. Ita exemplum de tutelis, ei partitioni accommodatum dedit, quae est diuisionis. At si diuisionem facias, id est formarum a genere partitionem, summum est uitium aliquid praetermittere, quoniam cum sit finitus formarum numerus, si quid omissum sit, inscitia praeteritur: ut si oratorias quaestiones in formas diuidere uelimus, dicemus omnem rhetoricam quaestionem, aut de facto esse, aut de qualitate facti, aut de nomine. At si locutionum figuras sententiarumque distribuam, non erit, ut dictum est, uitium, transire aliquid, quandoquidem sententiarum inter se atque locutionum figuree et multiplices, et uaria ratione diuersa. Hic quoque figurarum partes non [1110B] ita uidentur accipi posse, quemadmodum totius sed ut species generis; unaquaeque enim figurarum quae infinitae sunt, uelut figura, generalis species est, quod possumus intelligere ex his uerbis rhetorum, ubi de elocutione tractatur. Nullae namque sunt figurarum partes quae figuras iungant, ita ut singulae figurae nomen uniuersalis figurae non possint admittere. Sed obiici nobis potest: Et quomodo infinite sunt figurae, si species sunt? Sed respondebo leuiter: Elocutione mutata, figuram quoque mutari, atque idcirco in potestate esse dicentis figuras facere, quas is qui tractat difficile, antequam fiant, potest agnoscere; hae uero non substantialibus quibusdam differentiis constituuntur sed potius accidentibus explicantur. Unde fit ut tum communis nominis in [1110C] significationes partitio fieri uideatur, cum figura diuiditur, potius quam generis in species; omnia uero significata cuiusque nominis diuisione includere, difficile est, quia noua plerumque finguntur sed ne id quidem rerum ratio permittit. Nam unaquaeque figura generalis figurae nomine et definitione comprehenditur. Quocumque enim modo figura definitur, eadem erit definitio etiam uniuscuiusque figurae. Quae res unamquamque figuram uniuersalis figure speciem esse declarat. Uniuoca enim sunt species et genus. Sed est illud uerius, partitionem figurarum ad elocutionem ipsam Tullium retulisse, cuius pars quaedam est figura, non species. Variis enim multiplicibusque figuris elocutio luculenta contexitur. [1110D] Si quis igitur elocutionem partiri uelit in figuras, non genus in species sed totum secabit in partes. Quae cum ita sint, ex hoc quoque apparet quid intersit inter diuisionem partitionemque, cum partitio interdum talis sit, ut si quid in ea praetermissum sit, nihil afferat uitii. Diuisio uero formarum talis est, ut in ea non queat aliquid sine culpa praeteriri. Quod factum est, ut quia res differebant, diuersa etiam uocabula rebus inter se distantibus uiderentur. [8.35] MULTA ETIAM EX NOTATIONE SUMUNTUR. EA EST AUTEM CUM EX VI NOMINIS ARGUMENTUM ELICITUR; QUAM GRAECI *ETYMOLOGIAN* APPELLANT, ID EST VERBUM EX VERBO VERILOQUIUM; NOS AUTEM NOVITATEM VERBI NON SATIS APTI FUGIENTES GENUS HOC NOTATIONEM APPELLAMUS, QUIA SUNT [1111A] VERBA RERUM NOTAE. ITAQUE HOC QUIDEM ARISTOTELES *OUMBOLON* APPELLAT, QUOD LATINE EST NOTA. SED CUM INTELLEGITUR QUID SIGNIFICETUR, MINUS LABORANDUM EST DE NOMINE. [8.36] MULTA IGITUR IN DISPUTANDO: NOTATIONE ELICIUNTUR EX VERBO, UT CUM QUAERITUR POSTLIMINIUM QUID SIT -- NON DICO QUAE SINT POSTLIMINI; NAM ID CADERET IN DIVISIONEM, QUAE TALIS EST: POSTLIMINIO REDEUNT HAEC: HOMO NAVIS MULUS CLITELLARIUS EQUUS EQUA QUAE FRENOS RECIPERE SOLET -- SED CUM IPSIUS POSTLIMINI QUAERITUR ET VERBUM IPSUM NOTATUR; IN QUO SERVIUS NOSTER, UT OPINOR, NIHIL PUTAT ESSE NOTANDUM NISI POST, ET LIMINIUM ILLUD PRODUCTIONEM ESSE VERBI VULT, UT IN FINITIMO LEGITIMO AEDITIMO NON PLUS INESSE TIMUM QUAM IN MEDITULLIO TULLIUM. [8.37] SCAEVOLA AUTEM P. F. IUNCTUM PUTAT ESSE [1111B] VERBUM, UT SIT IN EO ET POST ET LIMEN; UT, QUAE A NOBIS ALIENATE, CUM AD HOSTEM PERVENERINT, EX SUO TAMQUAM LIMINE EXIERINT, HINC EA CUM REDIERINT POST AD IDEM LIMEN, POSTLIMINIO REDISSE VIDEANTUR. QUO GENERE ETIAM MANCINI CAUSA DEFENDI POTEST, POSTLIMINIO REDISSE; DEDITUM NON ESSE, QUONIAM NON SIT RECEPTUS; NAM NEQUE DEDITIONEM NEQUE DONATIONEM SINE ACCEPTIONE INTELLEGI POSSE. Post enumerationem partium recto ordinede notatione perpendit. Notatio igitur est quoties ex nota aliqua rei, quae dubia est, capitur argumentum. Nota uero est quae rem quamque designat. Quo fit ut omne nomen nota sit, idcirco quod notam facit rem de qua praedicatur, id Aristoteles *symbolon* nominauit. Ex notatione autem sumitur argumentum quoties aliquid ex notatione, id est nominis interpretatione, [1111C] colligitur. Interpretatio uero nominis *etymologia* Graece. Latine ueriloquium nuncupatur; *etymon* enim uerum significat, *logos* orationem. Sed quia id ueriloquium minus in uso Latini sermonis habebatur, interpretatione nominis notationem Tullius appellat. Ea est huiusmodi, ut si quaeras quid est postliminium. In qua quaestione non illud uidetur inquiri quae res postliminio reuertantur, hoc enim in diuisionem caderet, id est earum omnium rerum enumerationem quae postliminio redeunt postularet. Velut si ita dicamus: Post liminio redeunt homo, nauis, mulus clitellarius, equus, equa quae frenos recipere solet, id est domita, nunc enumeratae sunt res quae postliminio reuertantur. At cum quod sit ipsum postliminii ius quaeritur, potest ex ipsius nominis [1111D] interpretatione cognosci. Postliminio enim redit quisquis captus ab hostibus ad patriam remeauerit; namque dum captiuitatem hostium putitur, ius ciuis amittit; ornnia uero iura recipit, si postliminio reuertatur. Ergo ex notatione nominis ita ius postliminii clarescere potest, ut quia semper post id significatur quod retro relinquitur, postliminii uocabulo quaedam reuersio significatur, ut Seruius probat, qui ex aduerbio post uim nominis interpretatur, reliquem uocabuli partem protractionem esse confirmans; nam in eo quod est postliminium, ex eo quod post dictum est interpretationem nominis sumit, liminium uero superuacuo putat esse productum. Ad horum nominum formam, meditullium; prima enim [1112A] pars medium significat, Tullium uero nihil. Et legitimum et aeditimum similiter. In utrisque enim, lex ibi, aedes ibi, aliquid, timum uero nihil omnino designat. Id uero nomen quod est postliminium, Scaeuola P. filius ex aduerbio post et limine putat esse compositum, nam quia ad idem limen quod prius reliquit reuertitur is qui postliminio redit, idcirco ex utrisque significationibus arbitratur nomen esse compositum. Quaecumque enim a nobis abalienata ad hostem perueniunt, cum a nostro limine exierint, si post ad id em limen reuertantur, postliminio redeunt. Quomodo etiam Mancini causa defendi potest, quem cum populus Romanus ob foedus male dictum dedisset, hostes eum suscipere noluere? qui cum reuersus esset, postliminio rediisse [1112B] uidebatur. Idcirco quia si cum hostes recepissent deditum a ciuibus, etiamsi quo modo ab hostibus effugisset, non uideretur postliminio regressus qui iudicio ciuium omni libertatis iure fuisset exutus; sed quoniam neo deditio, neo datio, neo donatio, praeter acceptionem uidetur posse consistere, idcirco qui non sit susceptus, ne deditus quidem intelligi possit. Recte ergo Mancinus qui non deditus in hostium, si ea uti uellent, peruenerat potestatem, is cum in patriam remeauit, iure postliminio rediisse defensus est. [9.38] SEQUITUR IS LOCUS, QUI CONSTAT EX EIS REBUS QUAE QUODAM MODO AFFECTAE SUNT AD ID DE QUO AMBIGITUR; QUEM MODO DIXI IN PLURES PARTES DISTRIBUTUM. CUIUS EST PRIMUS [1112C] LOCUS EX CONIUGATIONE, QUAM [GRAECI] *SYZYGIAN* UOCANT, FINITIMUS NOTATIONI, DE QUA MODO DICTUM EST; UT, SI AQUAM PLUVIAM EAM MODO INTELLEGEREMUS QUAM IMBRI COLLECTAM VIDEREMUS, VENIRET MUCIUS, QUI, QUIA CONIUGATA VERBA ESSENT PLUVIA ET PLUENDO, DICERET OMNEM AQUAM OPORTERE ARCERI QUAE PLUENDO CREVISSET. Cum locum qui ipsis de quibus quaeritur inhaereret in quatuor differentius supra distribuit, a toto, ab enumeratione partium, a nota, ab affectis, quoniam diligenter de superioribus tribus paulo ante tractauit, nunc quartum locum, id est affecta, persequitur. Et quoniam locus ab affectis in plurimas differentias soluebatur, quarum prima a coniugatis proposita est, primum loquitur de coniugatis. Quae multum a notatione non differunt. Nam qui notatio ex ui nominis trahitur, itemque coniugatio similitudine [1112D] uocabuli continetur, aliquod inter se ueluti confinium tenent. Sed hoc interest, quia notatio expositione nominis, coniugatio similitudine uocabuli ac deriuatione perficitur. Et quoniam facilis et intellectu et tractatu locus est, tantum ponere sufficit exemplum, quod est huiusmodi: Aqua pluuia est quae pluendo colligitur et crescit. Pluendo uero atque pluuia coniugata sunt. In uno enim eodemque uocabulo diuersus nominum terminus differentiam facit. Item: ius est aquam pluuiam arceri, id est, ut si in alicuius agro pluuia aqua colligatur, et in alterius agrum defluat, eaque uicini frugibus nocitura concrescat, arceat eam suis finibus ille qulid sua putat inter esse ne defluat. Si fluuius igitur pluuia [1113A] creuerit, quaeritur an debeat arceri, respondet, inquit, Mutius, quoniam aqua pluuia a pluendodicta sit, fluuium quoque, qui pluendo creuerit, aquam esse pluuiam, atque arceri deberi. [9.39] CUM AUTEM A GENERE DUCETUR ARGUMENTUM, NON ERIT NECESSE ID USQUE A CAPITE ARCESSERE. SAEPE ETIAM CITRA LICET, DUM MODO SUPRA SIT QUOD SUMITUR, QUAM ID AD QUOD SUMITUR; UT AQUA PLUVIA ULTIMO GENERE EA EST QUAE DE CAELO VENIENS CRESCIT IMBRI, SED PROPIORE, IN QUO QUASI IUS ARCENDI CONTINETUR, [GENUS EST AQUA PLUVIA] NOCENS: EIUS GENERIS FORMAE LOCI VITIO ET MANU NOCENS, QUARUM ALTERA IUBETUR AB ARBITRO COERCERI ALTERA NON IUBETUR. Talis generum specierumque intelligitur esse natura, ut cum colliguntur uel etiam diuiduntur, ab [1113B] indiuiduis per species et genera usque ad maxima generapossitascendi, itemque a maximis generibus per infra posita genera usque ad indiuidua ualeat esse descensus. Id uero uno clarum fiet exemplo. Cicero quippe indiuiduum est, huius species homo, huius genus animal, huius superius genus est corpus animatum, et si longius ascendas, corpus alterius genus inuenies, si prolixius egrediare, substantia ultimi loco generis occurrit. Cum igitur multa sint genera, si cuiuslibet speciei genus assignandum sit, non nec esse erit, inquit, maxima et principalia genera semper exquirere, uerum eorum quoque aliquid quae in medio locata sunt oportebit adhibere, illa tamen ratione seruata, ut semper genus superius sit eo ad quod praedicatur ut genus. Extrema [1113C] quippe inscitia est, si dum genus semper natura speciebus propriis superponatur, loco generis id quod est inferius collocetur. Quocirca uitiosum est, si quis corporis genus dicat esse corpus animatum. Quo fit ut si ad speciem aptandum est genus, eorum quae superiora sunt aliquid aptemus, et non erit nec esse ultimum semper genus adhibere, ut si homini genus proprium praeponere uolimus, non necesse est ut substantiam praeponamus sed uel corpus, uel corpus animatum, uel quod maxime fieri oportet animal. Illa enim semper genera sumenda sunt, quaecumque proxima formis adhaerent, eaque in definitione maxime requiruntur. Sed in argumentationibus nihil differt utrum proximum eligas, an superius genus. Nam quoniam ex continenti fit argumentatio, [1113D] plus continet id quod est superius genus. Quocirca si de homine aliquid ambigitur, et a genere argumentanrii sumitur locus, quidquid de animali dicetur, id etiam de homine praedicabitur. Quo fit ut si quid etiam de animato corpore praedicetur, idem etiam de homine dici possit. Ut igitur argumentationes ex proximis generibus fiunt, ita etiam ex alterius constitutis. Sed in his omnibus illud est quod maxime considerandum uidetur, ne id quod est inferius superiori praeponatur ut genus. Et sententia quidem talis est. Quod uero ad exemplum attinet, declarabitur hoc modo: Sit aqua pluuia ea quae deiecta de caelo imbri colligitur, huius species duplex est; alia enim aqua plouia nocens est, alia [1114A] non nocens. Nocentis quoque duplex species est, alia manu, alia uitio. Sed aqua pluuia manu nocens est, quae ita loco aliquo excipitur, inde profluens uicino noceat, si locus is non sit naturaliter talis sed manu hominis excipiendae aquae fuerit apparatus; uitio uero, quoties naturaliter ita sese locus habet, ut excipere aquam possit et nocere uicino. Si igitur eius aquae quam quis arceri uelit, ne sibi noceat, a uicino genus uelit exquirere, non nec esse est ab ultimo usque genere deducere, ut nicat aquae eius quam quis uelit arceri genus esse aquam pluuiam sed potest id quod inquirit genus paulo inferius inuenire, ut huius aquae quam arceri desiderat id genus esse dicat, quod est aqua pluuia nocens. Quod si [1114B] genus proximum quaerat, illud poterit adhibere quod est aqua pluuia manu nocens, hoc enim arceri quis cogitur quod manu fit noxium. Quod uero loci forma uel uitio incommoditatis aliquid apportat, arcere non cogitur. Quod autem diximus, eius aquae quam arceri oporteat genus esse quam pluuiam manu nocentem, ita intelligendum est, si aqua quae arceri debet plurima sub se habet indiuidua et similia, tunc enim demum eius aquae quae arceri debet, aqua pluuia manu nocens genus esse poterit. Quod si aqua quae arceri dehet in nulla indiuidua diducatur, ipsa est indiuidua, nec est eius genus aqua pluuia nocens manu sed species. Quod si cui paululum uidetur obscurius hic si eos commentarios quos de genere, specie, differentia, proprio, atque accidenti, composuimus, libris quinque digestos inspexerit, [1114C] nihil horum poterit incurrere quo caliget. [9.40] COMMODE ETIAM TRACTATUR HAEC ARGUMENTATIO QUAE EX GENERE SUMITUR, CUM EX TOTO PARTIS PERSEQUARE HOC MODO: SI DOLUS MALUS EST, CUM ALIUD AGITUR ALIUD SIMULATUR, ENUMERARE LICET QUIBUS ID MODIS FIAT, DEINDE IN EORUM ALIQUEM ID QUOD ARGUAS DOLO MALO FACTUM INCLUDERE; QUOD GENUS ARGUMENTI IN PRIMIS FIRMUM VIDERI SOLET. Dictum est quemadmodum genus ad speciem debeat aptari, atque in eo praescriptum est ut nisi id quod est superius adhiberi non debeat. Nunc illud adiungitur, quemadmodum eius loci, qui a genere ducitur, in argumentatione commodior usus esse possit. Quotiescumque enim de re aliqua dubitatur, si, facta generis alicuius diuisione, sub aliqua eius [1114D] generis parte id de quo ambigitur potuerimus includere, tunc a genere tractum esse argumentum uidetur hoc modo: Sit dolus malus, quando aliud agitur, aliud simulatur. Huius ergo si species diuidantur, et id quod factum esse arguimus alicui earum specierum quae a dolo malo deductae sunt potuerimus adiungere, quidquid de dolo malo existimabitur, idem etiam de ea re quani arguimus nec esse est iudicari, et factum est argumentum a genere. Nam de quo quaeritur species est, et id a quo sumitur argumentum genus est, scilicet ut si ita contingit dolus malus. Locus uero hic ab eo qui est a partium enumeratione diuersus est. Nec si enumeramus partes, id est formas aut species, idcirco non a genere sed [1115A] ab enumeratione partium ducitur argumentum. Quoties enim ipsa partium enumeratione utimur ad argumentationem, tunc ab eadem partitione argumentum tractum esse dicimus, ut hoc modo: Si fundamenta, et parietes, et tectum habet, et habitationi est destinatus locus, domus est. Ipsa igitur partitione utentes, domum esse probauimus. Quoties uero sub genere aliquid collocandum est, diuisisque partibus alicui eorum quae a genere deducuntur id de quo quaeritur aggregamus, ut hoc modo: Si Ciceronem animal esse monstremus, dicemus ita: Omne animal aut rationale est, aut irrationale; sed Cicero rationalis est, animal igitur est: non partitione utimur principaliter ad argumentum constituendum sed idcirco genus diuisimus, ut in unaqualibet diuisione id quod nitebamur [1115B] ostendere posset includi, id est ut id de quo dubitatur in assumpti continentia generis redigeretur, itaque de eo per generis naturam fides fieret. Sic ergo a genere facta argumentatio iure dicetur. Amplius ita partium enumeratio totius efficere substantiam solet, siue illud uniuersale sit ut genus, siue partium coniunctione completur ut totum. At uero haec diuisio generis in cuius partes quaelibet illa res de qua contenditur includenda est, non id efficit, ut totius substantia constituatur sed ut illud quod approbare quaerimus intra genus collocetur. Quem argumentationis modum imprimis M. Tullius ualidum esse confirmat. Illa enim regula satis uera est atque necessaria: Quae de genere praedicantur, eadem de specie modis omnibus praedicari. Illud uero quaeri [1115C] perutile est, cum aliquid de particularibus rebus probetur ex superposita proxima specie, ut si Socratem rationalem esse approbemus, quoniam sit homo, cum sit homo rationalis, utrum ex genere an ex forma argumentum ductum esse arbitremur. Nam si dicamus ex genere, ultima species genus esee non potest; si ex specie, superpositum genus semper species probare desiderat. Socrates uero cui fidem praestat homo, quoniam rationalis est, genus hominis non est sed dicendum est quoniam uelut a genere tractum uidebitur argumentum. Nam exgenere quasi ex continenti atque ampliori, et de substantia fides praedicati ducitur: quam sortem ad sua indiuidua speciem nemo dubitat obtinere, nam et continet ea, et de eorum substantia praedicatur. [1115D] [10.41] SIMILITUDO SEQUITUR, QUAE LATE PATET, SED ORATORIBUS ET PHILOSOPHIS MAGIS QUAM VOBIS. ETSI ENIM OMNES LOCI SUNT OMNIUM DISPUTATIONUM AD ARGUMENTA SUPPEDITANDA, TAMEN ALIIS DISPUTATIONIBUS ABUNDANTIUS OCCURRUNT ALIIS ANGUSTIUS. ITAQUE GENERA TIBI NOTA SINT; UBI AUTEM EIS UTARE, QUAESTIONES IPSAE TE ADMONEBUNT. [10.42] SUNT ENIM SIMILITUDINES QUAE EX PLURIBUS COLLATIONIBUS PERVENIUNT QUO VOLUNT HOC MODO: SI TUTOR FIDEM PRAESTARE DEBET, SI SOCIUS, SI CUI MANDARIS, SI QUI FIDUCIAM ACCEPERIT, DEBET ETIAM PROCURATOR. HAEC EX PLURIBUS PERUENIENS QUO UULT APPELLATUR INDUCTIO, QUAE GRAECE *EPAGOGE* NOMINATUR, QUA PLURIMUM EST USUS IN SERMONIBUS SOCRATES. [10.43] ALTERUM SIMILITUDINIS GENUS COLLATIONE SUMITUR, CUM UNA RES UNI, PAR PARI COMPARATUR HOC MODO: [1116A] QUEM AD MODUM, SI IN URBE DE FINIBUS CONTROVERSIA EST, QUIA FINES MAGIS AGRORUM VIDENTUR ESSE QUAM URBIS, FINIBUS REGENDIS ADIGERE ARBITRUM NON POSSIS, SIC, SI AQUA PLUVIA IN URBE NOCET, QUONIAM RES TOTA MAGIS AGRORUM EST, AQUAE PLUVIAE ARCENDAE ADIGERE ARBITRUM NON POSSIS. [10.44] EX EODEM SIMILITUDINIS LOCO ETIAM EXEMPLA SUMUNTUR, UT CRASSUS IN CAUSA CURIANA EXEMPLIS PLURIMIS USUS EST, QUI TESTAMENTO SIC HEREDES INSTITUISSET, UT SI FILIUS NATUS ESSET IN DECEM MENSIBUS ISQUE MORTUUS PRIUS QUAM IN SUAM TUTELAM VENISSET, HEREDITATEM OBTINUISSENT. QUAE COMMEMORATIO EXEMPLORUM VALUIT, EAQUE VOS IN RESPONDENDO UTI MULTUM SOLETIS. [10.45] FICTA ENIM EXEMPLA SIMILITUDINIS HABENT VIM; SED EA ORATORIA MAGIS SUNT QUAM VESTRA; QUAMQUAM UTI ETIAM UOS SOLETIS, SED HOC MODO: [1116B] FINGE MANCIPIO ALIQUEM DEDISSE ID QUOD MANCIPIO DARI NON POTEST. NUM IDCIRCO ID EIUS FACTUM EST QUI ACCEPIT? AUT NUM IS QUI MANCIPIO DEDIT OB EAM REM SE ULLA RE OBLIGAVIT? IN HOC GENERE ORATORIBUS ET PHILOSOPHIS CONCESSUM EST, UT MUTA ETIAM LOQUANTUR, UT MORTUI AB INFERIS EXCITENTUR, UT ALIQUID QUOD FIERI NULLO MODO POSSIT AUGENDAE REI GRATIA DICATUR AUT MINUENDAE, QUAE *HYPERBOLE* DICITUR, MULTA ALIA MIRABILIA. SED LATIOR EST CAMPUS ILLORUM. EISDEM TAMEN EX LOCIS, UT ANTE DIXI, ET [IN] MAXIMIS ET MINIMIS [IN] QUAESTIONIBUS ARGUMENTA DUCUNTUR. De similitudinis loco plene aeque expedite disseruit, omnemque aperuit intellectum, similitudinum diuidens formas, praescripsitque apertissime quibus magis ex similitudine argumenta contingerent, id est philosophis atque oratoribus; et enim similitudo [1116C] persuasionibus uidetur aptissima. Nam quod in unam uel plures extra eam de qua quaeritur causam cadere solet, facile credi potest in eam quoque de qua ambigitur conuenire. Idcirco ex similitudine tractae argumentationes magnum oratoribus usum praestant, philosophis quoque, quoniam non in omnibus quaestionibus demonstratione utuntur sed aliquoties uerisimilia colligunt, quo id facilius persuadeant quod nituntur ostendere, similitudo rerum saepe est inquirenda atque idcirco locus a similitudine oratoribus maxime philosophisque conducit, non tamen solis. Omnes enim loci communes sunt cuiusque materiae sed in aliis uberius incidunt, in aliis angustius inueniuntur. Quocirca cognitis atque ante perceptis [1116D] locis quaestiones ipsae quae tractabuntur quibus locis uti debeat solertem animum poterunt admonere. Omnis uero similitudo duplex est: aut enim ex pluribus similitudo colligitur, et inductio nuncupatur, quod Graeci *epagoge* nominant, aut singulae res per similitudinem comparantur. Ac prior quidem huiusmodi est: Si tutor fidem praestare debet, si socius, si cui mandaueris, si qui fiduciam acceperit, debet etiam procarator. Nam cum in pluribus rebus fides praestari debeat, unaque similitudo sit in fide praestanda tam in tutore quam socio, atque eo cui mandatum sit, eoque qui fiduciam acceperit, debet eadem similitudo procuratori etiam conuenire. Fiduciam uero accepit cuicumque res aliqua mancipatur, ut eam mancipanti remancipet, uelut si quis tempus dubium timens [1117A] amico potentiori fundum mancipet, ut ei cum tempus quod suspectum est praeterierit reddat; haec mancipatio fiduciaria nominatur, idcirco quod restituendi fides interponitur. Hac similitudinis collectione plurimum Socrates esse usus dicitur, ut in Platonis aliorumque eius sectatorum uoluminibus inuenitur. Quoties uero una res uni rei per similitudinem comparatur, hoc modo colligitur argumentum. Regendorum finium arbitri esse dicuntur, qui finalia litigia discernunt, ut si fuerit de finibus orta contentio, eorum dirimatur arbitrio. Sed fines in agrorum tantum limitibus esse dicuntur, arbitri autem finiam regendorum in ciuitate esse non poseunt. Item arceri aquam in agris tantum dici solet, ubi si ex aliquo loco aqua pluuia colligatur, et defluens in campos [1116B] uicini pascua frugesue corrumpat, arbitri arcendae aquae a magistratibus statuebantur. Quaeritur ergo an in urbe arcendae quae arbitrium possimus adigere. Et argumentum capitur ex similitudine. Si regendorum finium, quia solius agri sunt, in urbe arbitrum adigere non possis, ne aquae quidem arcendae, quia solorum esse uidetur agrorum, in urbe arbitrum possis adigere. Hic igitur una res uni rei similitudine coniuncta est. Ex eodem etiam similitudinis loco illa sumi Cicero proponit quae uocantur exempla, ueluti Crassus in causa Curiana, quae fuit huiusmodi: Quidam praegunutem uxorem relinquens scripsit haeredem posthumum, eique alium substituit secundum, qui Curius uocabatur, ea conditione, ut si posthumus, qui intra menses decem proximos nasceretur, ante [1117C] moreretur quam in suam tutelam peruenisset, idem ante obiret diem, quam testamentum iure facere posset, secundus haeres succederet; quod si ad id tempus peruenisset quo, iam firmo iudicio in suam tutelam receptus, iure ciuili instituto posset haerede defungi, secundus haeres, id est Curius, non succederet quae uocatur substituto pupillaris: quaesitum est an ualeret ita instituta ratio. Crassus, igitur multa protulit exempla, quibus ita institutis haeres obtinuisse haereditatem, quae exemplorum commemoratio iudices mouit. Dicit etiam ipsos quoque iurisconsultos uti saepius exemplis, ueluti cum fingitur, id est imaginatur, propositio, ut casus de quo agitur per similitudinem intelligatur, hoc modo: Si quis enim iurisperitus adiiciat id quod non iure contractum [117D] est nullius esse momenti, adhibeatque exemplum tale, uelut si quis rem non mancipi mancipauerit, num idcirco aut rem alienauit, aut se reo facto potuit obligasse? minime, quod enim non iure contractum est nil retinet firmitatis. Et alia huiusmodi apud iurisperitos inueniuntur, in quibus oratores maxime ualent, quibus etiam in tantum fingere licet, ut eorum ratione etiam mortui saepe ab inferis excitentur, quod Tullius in ea facit oratione qua Caelium defendit. Sed latior, inquit, est illorum campus, id est oratorum, quibuss patiari ac deuagari licet: nec idcirco minus caeteris quoque facultatibus similitudines prosunt, quoniam eadem argumenta maximis minimisque causis conueniunt; quo fit ut [1118A] loci quoque argumentorum diuersarum artium quaestionibus accomodentur. [11.46] SEQUITUR SIMILITUDINEM DIFFERENTIA REI MAXIME CONTRARIA SUPERIORI; SED EST EIUSDEM DISSIMILE ET SIMILE INVENIRE. EIUS GENERIS HAEC SUNT: NON, QUEMADMODUM QUOD MULIERI DEBEAS, RECTE IPSI MULIERI SINE TUTORE AUCTORE SOLVAS, ITEM, QUOD PUPILLO AUT PUPILLAE DEBEAS, RECTE POSSIS EODEM MODO SOLVERE. Eiusdem facultatis est similitudines differentiasque cognoscere; qui enim scit quid sit idem, nosse poterit quid sit diuersum. Omnis uero similitudoidem aliquid esse constituit, quod enim idem est secundum qualitatem, id simile esse necesse est. Omnis quippe res aut substantia eaedem sunt, aut qualitate, aut caeteris praedicamentis. Quod si ita est, et animus [1118B] intelligere hoc idem in pluribus praedicamentis potest. Sed eam hoc ipsum idem in praedicamentis notat, eodem modo in eisdem praedicamentis quod diuersum est intuetur; sed simile idem est, differentia uero diuersum. Idem igitur animus eademque intelligentia similitudinem differentiamque cognoscit. Differentiarum uero multae sunt species, aliae quippe sunt substantiales, ut homini rationale, aliae non substantiales sed inseparabiles, ut nigrum Aethiopi atque coruo; aliae uero mobiles neque constantes, ut sedere, stare, et huiuscemodi caeterae quibus et ab aliis hominibus et a nobis ipsis saepe distamus. Item differentiae aliae aliquo modo sunt generum diuisibiles, aliae aliquo modo specierum constitutiuae; sed si a constitutiuis argumentum ducatur, uelut a genere [1118C] ducitur. Nam sicut genus continet speciem, ita differentiae continent species. Sane si differentiae constitutiuae ut genera intelligentur, fides ab his ad ea aptabitur quae constituunt. Haec enim talium differentiarum ueluti formae quaedam sunt. Sin uero sint diuisibilis, siquidem ad ea probanda, id est genera, quae diuidunt, earum ducitur fides, a forma argumentum fieri uidetur, nam tales differentiae eorum quae diuiduntur formae quaedam sunt. Quod ei ad ea probanda referuntur quae in contrariam partem genus diuidunt, tunc proprie a differentia fieri argumentum uidetur, quia contrariae ueluti differentiae comparantur. Quod uero ad exemplum attinet Tullii huiusmodi est: Mulieres antiquitus perpetua tutela tenebantur, pupilli item sub tutoribus agunt; sed mulieribus [1118D] si quid debitum fuisset, sine tutoris auctoritate poterat solui, pupillis uero minime. Ergo si quaeratur an id quod debeatur pupillo cuilibet, renuente tutore, possit exsolui, a differentia sumitur argumentum, sic: Non sicut mulieri sine tutoris auctoritate debitum possis exsoluere, eodem modo, nisi auctoritas tutoris accesserit, pupillo soluere quod debeas possis; illas enim perpetua tutela, etiam prouecta iam aetate, continentur, illorum tutelae certus annorum numerus terminum facit; atque idcirco solui pupillo sine auctoritate non poterit. Differt enim persona mulierum a persona pupillorum, uel in eo quod pupilli non perpetua reguntur tutela, mulieres uero perpetua; uel quod pupillus nullum suae rei administrandae utilitatis iudicium [1119A] habere potest cum sit aliquis mulieribus etsi non firmus, in explicanda familiaris rei utilitate delectus. [11.47] DEINCEPS LOCUS EST QUI E CONTRARIO DICITUR. CONTRARIORUM AUTEM GENERA PLURA; UNUM EORUM QUAE IN EODEM GENERE PLURIMUM DIFFERUNT, UT SAPIENTIA STULTITIA. EODEM AUTEM GENERE DICUNTUR QUIBUS PROPOSITIS OCCURRUNT TAMQUAM E REGIONE QUAEDAM CONTRARIA, UT CELERITATI TARDITAS, NON DEBILITAS. EX QUIBUS CONTRARIIS ARGUMENTA TALIA EXISTUNT: SI STULTITIAM FUGIMUS, SAPIENTIAM SEQUAMUR ET BONITATEM SI MALITIAM. HAEC QUAE EX EODEM GENERE CONTRARIA SUNT APPELLANTUR ADVERSA. [11.48] SUNT ENIM ALIA CONTRARIA, QUAE PRIVANTIA LICET APPELLEMUS LATINE, GRAECI APPELLANT *STERETIKA*. PRAEPOSITO ENIM 'IN' PRIVATUR VERBUM EA VI, QUAM HABERET SI 'IN' PRAEPOSITUM NON FUISSET, DIGNITAS INDIGNITAS, HUMANITAS INHUMANITAS, [1119B] ET CAETERA GENERIS EIUSDEM, QUORUM TRACTACTIO EST EADEM QUAE SUPERIORUM QUAE ADVERSA DIXI. [11.49] NAM ALIA QUOQUE SUNT CONTRARIORUM GENERA, VELUT EA QUAE CUM ALIQUO CONFERUNTUR, UT DUPLUM SIMPLUM, MULTA PAUCA, LONGUM BREVE, MAIUS MINUS. SUNT ETIAM ILLA VALDE CONTRARIA QUAE APPELLANTUR NEGANTIA; EA *APOPHATIKA*; GRAECE, CONTRARIA AIENTIBUS: SI HOC EST, ILLUD NON EST. QUID ENIM OPUS EXEMPLO EST? TANTUM INTELLEGATUR, IN ARGUMENTO QUAERENDO CONTRARIIS OMNIBUS CONTRARIA NON CONVENIRE. Diuisio, differentiae loco, nunc de contrariis tractat. Quare uti rerum ordo clarius colliquescat, pauca mihi ex Aristotele sumenda sunt quae ille uir omnium longe doctissimus de hac diuisione tractauit, quanquam M. Tullius re quidem Aristoteli fere consentit sed ab eo nominum interpretatione [1119C] diuersus est. Nam quae Aristoteles opposita, id est *antikeimena* uocat, ea Tullius contraria nominat; sed haec paulo posterius. Nunc Aristotelis diuisio consideretur. Oppositorum igitur secundum Aristotelem alia sunt contraria, alia priuatio et habitus, alia relatiua, alia contradictoria. Contraria quidem, ut album atque nigrum; habitus uero et priuatio, ut uisus et caecitas, dignitas et indignitas; relatiua uero, ut pater, filius, dominus, seruus; contradictioria, ut est dies, non est dies: horum omnium tales inter se differentiae considerantur. Nam quae contraria sunt, partim mediata sunt, partim uero medio carent. Mediata sunt, ut album, nigrum, est enim horum medius quilibet alius color, ut rubeas uel pallidus, et horum contrariorum non nec esse est alterum [1119D] semper inesse corporibus. Neque enim omne corpus aut album aut nigrum est; sed aliquoties in horum medietate est constitutum, ut sit rubrum uel pallidum. Immediata uero contraria sunt quorum nihil medium poterit inueniri, ut grauitas et leuitas: horum enim nihil est medium. Nam quae leuia sunt, sursum feruntur, quae grauia, deorsum. Quod autem sit corpus quod neque sursum neque deorsum feratur, nihil poterit inueniri. Sed immediata contraria talia sunt, ut allerum eorum accidere semper inhaereat, ut in propositio superius exemplo. Necesse est enim omne corpus uel leue esse uel graue, quia leuitas et grauitas medium non habent, [1120A] quod praeterea inesse corporibus possit. At ea quae in priuatione et habitu sunt, ut caecitas et uisus, distant quidem ab his contrariis quae claudunt aliquam medietatem, quod ipsa medietatem non habent; ab his uero contrariis differunt quae sunt immediata, quoniam horum contrariorum alterum semper subiecto inesse est, ut corpori grauitatem uel leuitatem; priuationem uero et habitum non semper, ut cum sit habitus quidem uisus, priuatio autem caecitas, non omne quod uideri potest, aut uidet, aut caecum est: infans quippe nondum editus neque uidet, quia nondum processit in luce, neque caecus est, quia nondum habuit uisum, quem potuisset amittere. Idem de catulis dici potest, qui statim nati nequeunt intueri, nam tunc eos nec caecos dicere [1120B] possumus, nec uidentes. Et postremo contraria semper in suis qualitatibus considerantur; priuationes autem, non quod ipsae sint aliquid sed ex habitus absentia colliguntur neque enim caecitas est aliquid sed a uisus intelligitur abscessu. Tam uero priuatio quam contrarietas differt a relationis oppositione, eo quod neque contraria, neque priuatoria simul esse possunt; idem enim in uno eodemque tempore, uno eodemque in loco album et nigrum, uidens et caecum esse non poterit; sed relatiua a se nequeunt separari, neque enim potest esse filius sine patre, nec seruus, si dominus non sit. Amplius, contraria ad se et priuatoria non referuntur. Nemo enim dicit album nigri, uel nigrum albi, uel caecitatem uisus, uel uisum caecitatis. Quae uero in [1120C] relatione sunt posita in ipsa relationis praedicatione consistunt, ut duplum dimidii, dominus serui, et caetera ad hunc modum. Tam uero contraria quam etiam relationes differunt a contradictionibus, quoniam contradictiones quidem semper in oratione consistunt, et in altera earum parte ueritas, in altera falsitas inuenitur, contraria uero priuatoria et relationes in simplicibus partibus orationis inuenitur et in his neque ueritas neque falsitas inest. Nam cum dico album, nigrum, caecitas, uisus, dominus, seruus, simplices orationis partes sunt, neque uerum, neque mendacium continentes; in simplicibus enim partibus orationis ueritas uel falsitas nulla est: cum autem dico dies est, dies non est, utraeque propositiones, una in affirmatione, altera in negatione posita, orationes [1120D] sunt. Sed M. Tullius non tam propriis nominibus quam notioribus utitur; ait enim contrariorum alia esse quae aduersa uocantur, alia quae priuantia, alia quae in comparatione sunt, alia quae aientia et negantia nuncupantur. Sed quae contraria nominat, opposita uerius dicerentur; quae aduersa dicit, contrariorum melius susciperent nomen; quae in collatione nominat, ea relatiua uel ad aliquid certius uocarentur: sed utatur nominibus ut uolet, dum res ipeae certa proprietatis suae ratione signentur; nos uero in caeteris quos edidimus libris eo nuncupauimus modo, quo superius in Aristotelis dictum est diuisione. Secundum M. Tullium igitur contrariorum [1121A] alia sunt aduersa, ut sapientia, stultitia; alia priuantia, ut dignitas et indignitas; alia quae cum aliquo conferuntur, ut duplum, simplum; alia quae appellantur negantia, e contrario aientibus constituta, ut si hoc est, illud non est. Aduersa igitur sunt quae, sub uno genere posita, plurimum differunt, ut album, nigrum, quae a se plurimum distant sub uno genere posito, id est sub colore. Item celeritati tarditas aduersa est, positis utrisque sub motu, neque enim celeritati debilitus opponenda est, quia debilitati firma ualetudo contraria est, quod in diuisione omisit Cicero sed docuit exemplo; illa quoque dicuntur aduersa, quae, in diuersis generibus sita, plurimum a se discrepare intelliguntur, ut sapientiae stultitia. Illa enim sub genere boni est, [1121B] haec uero sub mali, quamquam huiusmodi exemplum priuationem potius spectare uideatur; nam stultitia priuatio est sapientiae, nec quidquam est aliud stultitia nisi sapientiae et rationis absentia; sed quae sint quae priuantia Cicero appellat, posterius demonstrabo. Ex his aduersis hoc modo sumitur argumentum. Si stultitiam fugimus, sapientiam sequamur; si bonitatem appetimus, malitiam fugiamus, quanquam malitia quoque, secundum eumdem modum qui superius dictus est, priuationibus possit adiungi. Priuantia uero secundum Ciceronem sunt, quae Graece *steretika* appellantur, quae habent eam partem orationis praepositam, quae cum fuerit adiecta, semper fere aliquid demit ut ea praepositio; haec enim syllaba cui fuerit apposita, demit [1121C] fere aliquid ex ea ui quam esset res quaelibet habitura, si in syllabam praepositam non haberet, ut humanitati inhumanitas: in namque praeposita id de quo dicitur humanitate priuauit, ut dignitas, indignitas; et Tullius quidem ea tantum priuantia esse confirmat, in quibuscumque syllaba ista praeponitur: priuantium quippe natura secundum Tullium huius syllabae commemoratione finitur; a Peripateticis uero accepimus priuationes cum simplicibus nominibus, tum priuatoriis syllabis efferri, cum simplicibus norninibus, ut caecitas, cum priuantibus uero syllabis, ut indignitas, inhumanitas. Quocirca, secundum M. Tullium, caecitas non erit priuatio uisus sed ei aduersum, atque idcirco forsitan stultitiam inter aduersa numerauit, quoniam non habet in syllabam [1121D] ex qua priuationes arbitrantur existere. Ex quibus eodem modo, ut in superius positis aduersis, argumenta ducuntur: Inhumanitalem auersemur, si humanitas consectanda est. Illa uero contraria, ut ait Tullius, quae cum aliquo conferuntur, talia sunt, ut duplum simpli. Id tantumdem est tanquam si diceret duplum dimidii simplum enim dupli dimidium est, et pater filii; eaque sunt semper reciprocantia, aliquoties quidem septimo casu, aliquoties uero genitiuo, nam filius patris est filius et pater filii, haec secundum genitiuum conuersio est, et duplum simplo duplum est, haec secundum septimum casum; sunt etiam quae accusatiuo, ut pauca ad multa, et magnum ad paruum. Item negantia sunt quae in affirmationibus [1122A] et negationibus posita sunt, ut si hoc est, illud non est, ueluti si dies est, nox non est, atque hanc oppositionem Cicero ualde dicit esse contrariam. Ex quibus omnibus secundum superius dictum modum argumentorum facultas est, nam ex relatiuis contrariis ita sumimus argumentum si pater est, fieri non potest quin ei filius sit. Ex negantibus autem quae *apophatika* (ut ait) Graeci uocant, ita: Si sol supra terram fuit, nox esse non potuit haec enim affirmatio illam perimit negationem; cur uero haec negantia esse constituerit mirandum est. Nam quae negantia sunt aientibus opponuntur, et simul esse non possunt, ut diem esse ac diem non esse, hoc uero consequens est cum ita dicatur, si hoc est, illud non est, ut si dies est, nox non est. [1122B] Atque affirmationem negationemque Tullius ualde dicit esse contrariam sed in hac consequentia nequeunt csse contraria: nam quod est consequens, contrarium non est. [11.50] AB ADIUNCTIS AUTEM POSUI EQUIDEM EXEMPLUM PAULO ANTE, MULTA ADIUNGI, QUAE SUSCIPIENDA ESSENT SI STATUISSEMUS EX EDICTO SECUNDUM EAS TABULAS POSSESSIONEM DARI, QUAS IS INSTITUISSET CUI TESTAMENTI FACTIO NULLA ESSET. SED LOCUS HIC MAGIS AD CONIECTURALES CAUSAS, QUAE VERSANTUR IN IUDICIIS, VALET, CUM QUAERITUR QUID AUT SIT AUT EUENERIT AUT FUTURUM SIT AUT QUID OMNINO FIERI POSSIT. [12.51] AC LOCI QUIDEM IPSIUS FORMA TALIS EST. ADMONET AUTEM HIC LOCUS, UT QUAERATUR QUID ANTE REM, QUID CUM RE, QUID POST REM EVENERIT. "NIHIL HOC AD IUS; AD CICERONEM" INQUIEBAT GALLUS NOSTER, SI QUIS AD EUM QUID TALE [1122C] RETTULERAT, UT DE FACTO QUAERERETUR. TU TAMEN PATIERE NULLUM A ME ARTIS INSTITUTAE LOCUM PRAETERIRI; NE, SI NIHIL NISI QUOD AD TE PERTINEAT SCRIBENDUM PUTABIS, NIMIUM TE AMARE VIDEARE. EST IGITUR MAGNA EX PARTE LOCUS HIC ORATORIUS NON MODO NON IURIS CONSULTORUM, SED NE PHILOSOPHORUM QUIDEM. [12.52] ANTE REM ENIM QUAERUNTUR QUAE TALIA SUNT: APPARATUS COLLOQUIA LOCUS CONSTITUTUM CONVIVIUM; CUM RE AUTEM: PEDUM CREPITUS, [STREPITUS HOMINUM,] CORPORUM UMBRAE ET SI QUID EIUS MODI; AT POST REM: PALLOR RUBOR TITUBATIO, SI QUA ALIA SIGNA CONTURBATIONIS ET CONSCIENTIAE, PRAETEREA RESTINCTUS IGNIS, GLADIUS CRUENTUS CAETERAQUE QUAE SUSPICIONEM FACTI POSSUNT MOVERE. Qui sit ab adiunctis locus breui superius monstrauit exemplo, eo scilicet quo dixit: Si secundum [1122D] mulieris nunquam capite diminutae tabulas possessio bonorum daretur, consequens esss ut secundum quoque puerorum et seruorum tabulas possessio permitteretur. Sed nunc formam ipsam et quasi subiectum loci monstrare proponit, quae est huiusmodi: Ab adiunctis enim locus est, cum ex eo quod proponitur aliquid aliud uel esse, uel fuisse, uel futurum esse argumentatione colligitur, ut in eo ipse quod dudum posuit exemplo. Approbatur enim non debere secundum mulieris nunquam capite diminutae tabulas bonorum possessionem dari, quia si id fuerit positum, id futurum est, ut secundum puerorum quoque ac seruorum tabulas honorum possessio permittatur. Talia uero sunt quae dicuntur adiuncta, ut [1123A] circa rem fere quae quaeritur inueniantur, neque tamen nec esse sit ei semper adhaerere; et forma quidem huius loci talis est, ut hanc quoque definitionem possit admittere. Ab ad iunctis locus est cum ex aliquibus, quae sunt proxima eis de quibus quaeritur rebus, id quod quaeritur uel inesse, uel esse, uel futurum esse monstratur. Qui locus est coniecturalibus causae, maxima necessarius. Cum enim de facto quaeritur, tum si id factum est quod dubitatur, qui uel fuerit, uel sit, uel futurum sit, considerari solet: multa enim sunt quae unicuique adiuncta rei uariorum euentu temporum colliguntur. Idcirco enim quid ante rem, quid cum re, quid post rem euenerit, in coniecturalibus causis inquiritur, quae ab oratoribus tractantur solis, neque iurisconsultis in huiusmodi [1123B] negotiis cum rhetorica facultate ulla communio est, iuris enim peritus de facti qualitate, non etiam de ipsius facti ueritate respondet. Idcirco quoties ad Gallum peritum iuris facti quaestio deferebatur, NIHIL AD NOS inquiebat, et ad Ciceronem potius consulentes, id est ad rhetorem remittebat. In quo Tullius facere ad Trebatium locum miscuit dicens: Quanquam locus hic ab adiunctis coniecturalibus causis maxime utilis, nihil consultorum iuris prudentiam iuuet, patiere me tamen, inquit, nullam suscepti operis partem praeterire, ne si in hoc libro nihil praeter tuae artis exempla conscripsero, tuae tantum gratiae uideatur addictus. Ab adiunctis uero locus qui non modo iurisconsultis sed ne philosophis quidem praeter oratores non patet, [1123C] trium saepe temporum ratione tractandus est. Nam de facto si quaeritur, quid uel ante id, uel cum eo, uel post id fuerit nec esse est uestigari. Ante rem quidem hoc modo, apparatus; uerisimile est enim effecisse aliquem quod ante efficiendum parauit, colloquia fieri enim potuit ut amauerit, qui saepe fuerit collocutus. LOCUS, uelut cum ad aliquid faciendum opportunus locus eligitur. CONSTITUTUM CONVIVIUM, uelut si quis constituto ante conuiuio in eo fecisse aliquid arguatur capiaturque coniectura facti, ex eo ipse quod sit conuiuium constitutum, atque horum omnium ante rem de qua quaeritur exempla sunt. Cum re uero hoc modo: Pedum crapitus, uelut si isse in quempiam locum aliquis accusetur, pedum crepitu deprehensus esse probabitur; uel si [1123D] fuisse adulter in cubiculo ex umbra corporis designetur, haec cum ipsis de quibus quaeritur inspecta, eisdem tamen intelliguntur adiuncta. Post rem uero, si quas conscientiae maculas pallor, rubor, titubatioque prodiderit: restinctus ignis, uelut si clam factum aliquid exstincto igni uelimus ostendere, ut tutius notitiam submouentibus tenebris committeretur. Item gladius cruentus peractum facinus monstrat. Haec omnia post rem facto intelliguntur adiuncta. Et semper ante rem cum re, et post rem, secundum rationem temporum intelligendum est, neque ita ut in antecedentibus et consequentibus. Illic enim naturae ratio consideratur. Omnia quippe simul sunt: nam quod antecedit, si positum sit, statim est id quod [1124A] consequitur, ut si ponas hominem statim animal esse nec esse est, nec ante secundum tempus homo dici potest, post uero subsequi animal, ut ante aliquis apparatus est secundum tempus, posterior effectus. Itaque illic antecedentia et consequentia nominantur, hic ante rem, cum re, et post rem. Idcirco quod illud quidem, non secundum tempus, sed secundum principalitatem naturae secum simul aliquid trahentis antecedens dicitur, consequens id quod antecedens comitatur. Ea uero quae secundum temporis priorem posterioremue rationem considerantur, adiuncta, idcirco ante rem, cum re et post rem coepere uocabulum. [12.53] DEINCEPS EST LOCUS DIALECTICORUM PROPRIUS EX CONSEQUENTIBUS ET ANTECEDENTIBUS ET REPUGNANTIBUS. NAM CONIUNCTA, [1124B] DE QUIBUS PAULO ANTE DICTUM EST, NON SEMPER EVENIUNT; CONSEQUENTIA AUTEM SEMPER. EA ENIM DICO CONSEQUENTIA QUAE REM NECESSARIO CONSEQUUNTUR; ITEMQUE ET ANTECEDENTIA ET REPUGNANTIA. QUIDQUID ENIM SEQUITUR QUAMQUE REM, ID COHAERET CUM RE NECESSARIO; ET QUIDQUID REPUGNAT, ID EIUS MODI EST UT COHAERERE NUMQUAM POSSIT. Expedito adiunctorum loco, nunc de antecedentibus et consequentibus et repugnantibus disserit. Qui locus sit unus in tria uelut membra diuisus est. M. quidem Tullius loci huius uocabulum tacuit, mihi autem totus conditionalis appellandus uidetur. Cuius cum promptissime natura claruerit, nomen quoque ei, quod nos posuimus, recte inditum manifestius apparebit. Primum igitur singularum partium definitio [1124C] prodenda est. Itaque antecedens est, quo posito aliud nec esse est consequatur: itemque consequens alicuius est, quod esse nec esse est, si illud cuius est consequens praecessisse constiterit. Repugnans est quod simul cum eo cui repugnare dicitur esse non possit. Antecedentium igitur, atque consequentium, et repugnantium, unum esse locum praediximus, qui quomodo sit unus, paucis ostendam. Primum igitur dum quaereretur quonam modo unus esset locus a consequentibus, antecedentibus et repugnantibus, dicebatur quoniam eiusdem mentis esset atque intelligentiae tam consentanea sibimet quam dissidentia praeuidere, idcirco hunc quoque locum unum uideri. Consentaneorum namque duae sunt partes, antecedens una, altera consequens. Nam [1124D] cum altero praecedente comitatur alterum, illa sibi in ipsa naturae consequentia consentire necesse est. Repugnantium uero tametsi duae partes sint, unum tamen est utriusque uocabulum, utraque enim repugnantia nominantur. Duae uero esse, quae sibimet repugnent, atque a se dissentiant nullus ignorat; sed eo distant, quod antecedentium et consequentium duo sunt nomina, licet unus sit utriusque consensus; repugnantibus uero unum nomen est, cum sit unus in utrisque dissensus, ergo eadem mens, eademque intelligentiae ratio id quod praecedit et id quod comitatur, intelligit. Neque enim fieri potest ut antecedens aliquid intelligatur, nisi in eodem quid sit consequens consideretur: eodem quoque modo [1125A] nec consequens, nisi appareat quid praecedat; item repugnans aliquod intelligere nemo potest, nisi intelligat cui repugnet: sed quoniam eadem ratio potest similia dissimiliaque perspicere, antecedentium uero et consequentium consensus quidam et per naturae similitudinem concordia est, dissensus uero in repugnantibus dissimilitudo, nec esse est ut una atque eadem ratio antecedentium consequentiumque naturam et repugnantium spectet; quo fit ut unus quoque locus sit eorum quae una intelligentia comprehendit. Sed huic opponebatur: Cur igitur alium ex similitudine, alium ex contrario locum Marcus Tullius superius enumerauit? Nam secundum propositam rationem, quoniam similitudinem et contrarietatem intelligentia una perpendit, unus locus similium contrariorumque [1125B] esse debuisset. Sed respondebatur quoniam non eodem modo sibi antecedentia et consequentia consentire dicuntur, sicut ea qum similia nuncupantur. In his namque una tantum qualitas inuenitur, et secundum eamdem qualitatem similia esse dicuntur; at in antecedentibus et consequentibus non qualitatis similitudo sed quidam naturae consensus est. Et quae similia sunt sine se esse possunt, antecedentia uero et consequentia sine se esse non possunt, atque idcirco non uidetur esse consequentium et antecedentium cum similitudine ulla communio naturae. Quae ratio non ualde uidentur idonea, nec explicat quod demonstrare conabatur. Illud certe firmissimum esse constat, quod huius loci tractatus conditionalibus semper propositionibus accomonodaretur. [1125C] Conditionalis uero propositio est quae cum conditione pronuntiat esse aliquid, si aliud fuerit, ueluti cum dicimus: Si dies est, lucet. Haec igitur rerum consequentia facile in repugnantiam uertitur. Nam si rebus consequentibus negatio interponatur, ex consequentibus repugnantia redduntur, hoc modo: Si dies est, lux est. Repugantia sunt ita: Si dies est, lux non est repugnant enim diem esse et lucem non esse. Quae repugnantia in conditione consistit. Dicimus enim: Si dies est, lux non est nam diei contrarium est nox. Consequens uero noctis, lucem non esse , quare esse diem et non esse lucem repugnat. Argumentum uero est, hanc repugnantiam in conditione consistere, quia si conditio deficiat, nulla est repugnantia, hoc modo: Dies est Lux [1125D] non est utraeque enim disiunctae propositiones suas sententias gerunt, nec quidquam intelliguntur habere commune, atque ideo diuersis acceptae temporibus uerae sunt, nec repugnant. Nam sicut in his propositionibus, dies est, lux est, nulla est consequentia, quoniam conditio deest, quae propositionem facit connexam sed utraeque a se disiunctae suam sententiam claudunt, ita in his quibus proponitur, dies est, lux non est nulla est repugnantia, quoniam seruat suam utraque separata sententiam. At si his conditio interueniat superiorum quidem, ita sententia copulatur, ut consequentes fiant, posteriorum uero ita ut repugnantes, hoc modo: Si dies est, lux est. Haec consequens propositio ex duabus [1126A] per conditionem mediam effecta est una. At si sit ita, si dies est, lux non est, repugnat. Negatum enim quod sequitur repugnare necesse est. Amplius, argumentum quod ex antecedentibus et consequentibus fit ex unius propositionis connexae partibus nascitur, nam conditionalis propositionis connexae una pars est antecedens, alia consequens. Quod si a repugnantibus argumentum fiat, rursus ab unius propositionis membris tale argumentum nasci oportebit. Igitur ex his propositionibus, dies est, lux est, una esse non potest nisi a conditione copulentur, ut unum sit antecedens, aliud consequens, et ideo in his ex antecedenti et consequenti argumentum esse non potest, quoniam duae sunt ex illis quoque propositionibus quae sunt, dies est, lux non est: una esse non [1126B] poterit, nisi conditionis adiunctione in unius quodammodo propositionis sententiam reducantur cuius propositionis partes sunt repugnantes. Nam, ut in connexa propositione una pars antecedens, alia est consequens, ita in repugnanti utraque pars propositionis a semet inuicem repugnat ac dissidet. Amplius: repugnans propositio connexae partem contrariarm tenet, nam ut in illa quod antecedit secum id quod sequitur trahit, ita in hac propositione partes simul esse non possunt. Contrariae uero differentiae sub eodem genere poni solent. Si igitur connexa propositio in conditione est constituta, repugnans quoque in conditione subsistit; quod si et consequentiam propositionum et repugnantiam conditio facit, non est dubium quin locus hic iure conditionalis uocetur, ac sit unus positus in conditione diuisis partibus, id est in antecedentem consequentemque et repugnantem. Connexaeque namque propositionis una pars antecedens est, alia consequens. Repugnantis uero propositionis utraque repugnatae dissidet. Itaque connexae propositionis partes antecedens et consequens sunt, repugnantis uero repugnantes. Nec illud intelligentiam turbet quod dies est et lux est quadam sibi ratione consentiunt. Item dies est et lux non est, quasi a se dissentiunt atque discordant, nam connexa est propositio si cum aliud antecesserit, aliud consequatur. Item repugnans, si uno posito aliud inferatur, quod esse non potest nisi id ius conditionis efficiat. Quocirca aperte demonstratum esse arbitror conditionalem hunc locum uocari et [1126D] recte unum esse a M. Tullio constitutum. Quomodo uero fiat ab antecedentibus et consequentibus et repugnantibus argumentum, posterius dicam. Sed quoniam nullius facultatis alterius est, quid uel quamque rem consequitur, uel quid cuique repugnet inspicere, nisi dialecticae tantam, quae huius quam maxime rei perititiam profitetur, idcirco ait hunc esse locum totum dialecticorum. Qui etiam ab adiunctis longe lateque diuersus est. Primum quod adiuncta prodere sese atque ostendere inuicem poesunt, non uero perficere atque adimplere naturam, ueluti ambulationem pedum strepitus significare quidem ac denuntiare potest, efficere uero non potest. Neque etiam ambulationem efficit pedum strepitus, [1127A] nec uero ex neccssitate ambulatio ut sit pedum strepitus auctor est sed saepe ita ambulatur, ut nullus pedum strepitus exaudiatur; saepe non mulato loco moueri pedes ac strepere praeter ambulationem queunt; idcirco non semper inueniunt ad iuncta: propositoque termino quem probare contendimus, saepe ex adiunctis argumenta deficiant, quia ipsa quoque aliquoties deficere uidentur adiuncta. Praecedentia uero et consequentia et repugnantia numquam desunt omne enim quidquid in rebus est, habet quod se aut sequatur naturaliter, aut praecedat. Est etiam a quo per naturae diuersitatem dissideat, uelut animal sequitur quidem hominem, praecedit uero substantiam; dicimus enim: Si homo est, animal est substantiam uero praecedit, cum proponimus, si animal [1127B] est, substantia est. Repugnat uero mortuo cum enuntiamus, si animal est, mortuum non est. Praeterea quae sunt adiuncta temporibus distributae sunt, ut ante rem, cum re, post rem. Quae uero sunt antecedentia, consequentia, et repugnantia, quomodolibet modo in temporibus sint, nihil refert. Nam priora saepe temporibus comitantur, et temporibus posteriora praecedunt, et quae simul temporibus sunt, alias praecedunt, alias uero consequuntur, ut superius quoque saepe diximus. Amplius, quae antecedentia sunt et consequentia relinquere sese non possunt, nec sibi repugnantia cobaerere, et sunt repugnantia necessario sibimet inconnexa; quae uero sunt adiuncta nihil obtinent necessitatis, quia et iungi sibimet, et a se separari queunt. Quae cum ita sint, quaestio [1127C] difficilis uehementer oboritur, uidetur enim minus intuentibus nihil hic locus differre his locis qui dicti sunt uel a genere, uel a specie, uel a contrariis. Nam genus semper speciem sequitur, speciem genus praecedit, contraria simul esse non possunt. Quae soluenda est hoc modo: Primum quia non omne consequens genus est, nec omnis species antecedens. Repugnantia uero ipsa contraria sed contrariorum sunt consequentia, ut in locorum qui a M. Tullio propositi sunt expositione monstrauimus. De hinc quia cum a genere fit argumentum, ipsum genus assumitur, eodem quoque modo et species, cum ab ea aliquid uolumus approbare, cum uero ab antecedentibus aliquid monstrare contendimus, eo quod in conditionali propositione praecessit utimur in assumptione, [1127D] etiamsi non fuerit genus. Item si a consequenti argumentum fiat, etiamsi species non sil, a consequenti parte conditionalis propositionis ducitur argumentum, ueluti cum ita dicimus: Si ignis est, leuis est, ignis anteoedit, leuitas sequitur; sed neutrum neutri est genus aut species, assumitur itaque, atqui ignis est. Nunc igitur id quod antecedebat assumpsi, ex quo monstratur conclusio, leuis igitur est. At si ita assumamus sed non est leuis, id quod consequebatur assumpsi. Concluditur ergo atque monstratur, non est igitur ignis. Vides igitur ut de his praecedentibus etconsequentibus nunc biquamur quae in conditionali propositione posita, uel praecedere uel consequi intelliguntur. Cum uero fit ex genere [1128A] argumentum, species quidem est de qua aliquid probare contendimus; genus uero assumimus non quasi praecedens sed quasi continens, ut quidquid esse consideratur in genere, id formae quoquo debeat aptari. Genus enim quoad permanet, a sua specie non recedit: cum uero de specie sumimus argumentum, genus quidem est de quo aliud quaeritur; sed id laboramus, ut quod de genere conamur ostendere, id ex specie possit facilius agnosci. Ut cum uxori Fabiae relictum fuisset legatum, si materfanilias esset, quoniam non conuenit in manum, scilicet, ab in manus conuentione, quae est species uxoris, uxorem quod est matris familiae genus a legati iure seiungimus, et legatum ad speciem, id est matremfamilias deriuamus. Sed illud interius dispiciendum uidetur, [1128B] num locus ab antecedentibus et consequentibus totus superuacaneus esse uideatur, cum quolibet modo fuerint ex eo argumenta composita, a caeteris locis quos superius deseripsimus non recedant. Nam quodcumque ab antecedentibus et consequentibus ducitur argumentum, id uel a toto, uel a partibus, uel a coniugatis, uel ab aliquo reliquorum tractum esse perpenditur hoc modo: Si utilis est acquitas constituta ad res suas obtinendas, utile est ius ciuile, ad id quod praecedit, quod sequitur igitur, hoc est a definitione argumentum, scilicet ab assumptione praecedentis. At si ita dicam: Sed non est utile ius ciuile, non est igitur utilis aequitas constituta ad res suas obtinendas, hic per consequentis assumptionem a definitionis loco sumptum est argumentum. [1128C] Item a partium enumeratione, si neque censu, neque caeteris non est liber, at censu uel caeteris, est igitur liber: at non est liber; neque censu igitur, neque caeteris manumissus est. Sed notandum est quae sit uis uniuscuiusque argumenti, et quonam modo proferatur. Sunt enim argumenta quae predicatiuis apta sint syllogismis ut a definitione fiat sic: ius ciuile est aequitas constituta his qui eiusdem sunt ciuitatis ad res suas obtinendas. Id uero utile est, utile est igitur ius ciuile. Item a partibus: Qui neque censu neque uindicta, neque testamento est manumissus, hic ex seruitute liber factus non est; Stichus uero neque testamento, neque censu, neque uindicta manumissus est; Stichus igitur liber non est: et in caeteris, eodem modo. Omnia uero quaecumque per [1128D] categoricum syllogismum proferri possunt, eadem per conditionalem syllogismum dici queunt. Omnis namque praedicatiua propositio in conditionalem uerti potest, hoc modo: omnis homo animal est, praedicatiua est; haec facile uertitur in conditionalem ita, si homo est, animal est. Non uero omnis conditionalis in praedicatiuam uerti potest, uelut haec: si peperit, cum uiro concubuit. Nemo enim dicere potest ipsum peperisse, id esse quod cum uiro concumbere, quo modo dicimus hominem, id esse quod animal sit. Alia enim ratio est in his propositionibus quae ita dicuntur, quae peperit, cum uiro concubuit. Haec enim similis est ei quae dicit, si peperit, cum uiro concubuit sed praedicatiua propositio [1129A] id esse subiectum dicit, quod fuerit praedicatum. Conditionalis uero id ponit, ut si id quod antecedens fuerit necessario comitetur quod subsequitur. Cum uero praedicatiua est propositio, si ea uertetur in conditionalem, alia nimirum redditur propositio. Nam cum dicitur, omnis homo animal est, ipse homo animal esse proponitur; cum uero, si homo est, aninial est, non id sentitur, ut ille qui homo est, animal sit sed proposito esse hominem, consequi ut sil animal. Ergo conditionalis syllogismus in antecessione et consecutione positus, licet per definitionem, et per partium enumerationem, et per coniugationem, et quolibet alio fiat modo, tamen in propria forma se continet, et est conditionalis, id est utens propria potestate, ut quodammodo caetera [1129B] argumenta suae ueluti naturae uideatur habere subiecta. Ut cum sit a definitione argumentum, si quidem per praedicatiuam formam factus fuerit syllogismus, a definitione ductum esse dicatur. Sin uero per hypothesin facta fuerit argumentatio, conditionalis fit syllogismus, quem discernat assumptio, utrum ab antecedentis, an a consequentis parte promatur. Quo fit ut etiamsi per caeteros locos conditionale argumentum proferatur, tamen suam quamdam habeat formam, quandoquidem in antecessione et consecutione est constitutus. Tunc enim definitio, partes, coniugatio, et caetera ueluti res ipsa, fiunt ac non locus, cum uenerint in conditionem; at si conditio cesset, ex ipsis profectum uidebitur argumentum. Quod si propositionem conditio copulauerit, ipsa [1129C] quidem ea sunt quae in propositionibus continentur ueluti quaedam argumenti partes, locus uero in conditione est constitutus. Atque haec ita dicta sunt, quasi aliter conditionalis hic locus tractari non ualeat, [1130A] nisi eorum aliquem quos praediximus includat: nam potest praeter eos etiam saepe reperiri, ut cum dicimus: si homo est, risibilis est; si coruus est, niger est. Hic enim nec definitionem, nec partes, nec ullum alium locum superius enumeratum continet argumentum. Amplius, facile est in singulis eorum differentias praeuidere: locus quippe a toto a substantia trahitur, a partibus uero a rei compositione. Nam in simplicibus terminis tale argumentum non potest inueniri, a nota, ab interpretatione; a coniugatis; ab eo quod ex eodem utrumque deducitur; a genere; a continenti; a forma, ab eo quod continetur; a differentia, ab eo quod discrepat; a similibus, ab eadem qualitate; a contrariis, ab eo quod a se longe diuersa sunt; a causis, ab his qui efficiendi uim habent; [1130B] ab effectis, ab his quae uim alterius efficientiae susceperunt; ab adiunctis, a uicinitate naturae; a comparatione maiorum, parium uel minorum; a relatione, ad aequalem uel inaequalem quantitatem. Ab antecedentibus uero longe alius modus est: constat enim in eo quod si propositum quid fuerit, aliud quiddam modis omnibus existet, quod consequens appellatur; huius uero intelligentia consistit in eo quod praecedente quolibet, aliud subsecutum; repugnantium uero intelligentia consistit, non modo quod neque sequi, neque antecedere possunt, uerum etiam quod simul esse non possunt, quae in conditione consistere dubium non est. His igitur ita expeditis, quoniam M. Tullius proprietatem loci succincte, ut in transcursu potuit, euidenter expressit, [1130C] nunc quibus modis eodem loco uti conueniat, adiungit. Quae Topicorum pars, quoniam diligentius explananda est, finem quarto uolumini faciam, quinto caetera redditurus. LIBER QUINTUS [1129C] De omnibus quidem hypotheticis syllogismis, Patrici rhetorum peritissime, plene abundanterque digessimus his libris, quos de eorum principaliter institutione conscripsimus, a quibus integram perfectamque doctrinam, cui resoluendi illa uacuum tempus esi, lector accipiet. Sed quia nunc Ciceronis [1129D] Topica sumpsimus exponenda, atque in his aliquorum M. Tullius modorum meminit, dicendum mihi breuiter existimo de his septem conditionalibus syllogismis, que eorum natura sit, propositionumque contextio, ut cum haec ad scientiam rite praelibata peruenerint, Tulliana facilius noscantur exempla. Omne igitur quod in quaestione dubitatur, aut uerisimilibus aut necessariis probabitur argumentis. Argumentum uero omne aut in syllogismi ordinem cadit, aut ex syllogismo uires accipit. Syllogismus uero omnis propositionibus constat. Propositiones autem uel simplices sunt, uel compositae. Simplices sunt quae simplicibus orationis partibus coniunguntur. Copulant autem incompositam propositionem simplices orationis partes, nomen et uerbum, ueluti cum dicimus, dies est, uel dies uernus est, uel dies serenus est; hic [1130C] enim omnem uim propositionis nomen connectit et uerbum. Omnis autem simplex propositio ex subiecto praedicatoque consistit. Subiectum est de quo dicitur id quod praedicatur. Praedicatum est quod de eo dicitur quod subiectum est. Verbum autem aliquoties praedicato nomini adiungitur, aliquoties ipsum praedicatur. [1130D] Praedicato nomini adiungitur, ut in hac propositione quae dicit, dies serenus est: dies enim subiectus est, serenus praedicatus; est uero uerbum sereno adiunctum est, quod diximus esse praedicatum. At si talis sit propositio, quae solo nomine constet et uerbo, ueluti cum dicimus, dies est, tunc dies subiicitur, est uerbum sine dubio praedicatur; sine uerbo autem nulla est propositio: omnis enim propositio uel uera uel falsa est; nisi autem uerbum sit quodlibet adiunctum, quo esse aliquid aut non esse dicatur, nulla ueritas aut falsitas in propositionibus deprehenditur. Saepe autem propositiones etiam ex totis orationibus constant; ut si dicamus: Transire in Africam utile est Romanis; hic enim subiectum quidem est transire in Africam, utile autem Romanis praedicatum, est uero praedicato coniungitur. Huiusmodi [1131A] igitur omnes propositiones praedicatiuae dicuntur. Praedicatiuae uero appellantur, quia aliud de alio praedicant. Omnesque qui ex his propositionibus fiunt syllogismi, secundum enuntiationum suarum formas praedicatiui appellantur. Ex his autem praedicatiuis propositionibus existunt compositae propositiones, quarum alia quidem copulatiua coniunctione nectuntur, ut et dies est, et lux est; alia uero per conditionem fiunt, quae etiam conditionales enuntiationes uocantur. Hae uero sunt quae coniunctione quadam partibus interposita ad consequentiam conditionemque ducuntur. Age enim sint duae propositiones praedicatiuae: una quidem, quae dicit, animal est; alia uero quae proponit, homo est. His si coniunctis interueniat, faciet, si homo est, animal est. Vides [1131B] igitur ut duas praedicatiuas propositiones in unam conditionem coniunctio copulauerit. Quae cum ita sint, omnes hae propositiones hypotheticae, id est conditionales, uocantur, atque ex his syllogismi tales existunt, quibus hypotheticis uel conditionalibus nomen est. Omnis autem hypothetica propositio, uel per connexionem fit, uel per disiunctionem. Per connexionem hoc modo, si dies est, lux est. Per disiunctionem ita, aut dies est, aut nox est. Earum uero quae per connexionem fiunt, aliae ex duabus affirmatiuis copulatae sunt, ut si dies est, lux est, namque dies est, et lux est, utraeque aliquid affirmant; aliae ex duabus negatiuis, ut si lux non est, dies non est, nam lucem non esse, et diem non esse, utraque negatio est; aliae uero ex affirmatiua negatiuaque coniunctae [1131C] sunt, ut si dies est, nox non est; aliae uero ex negatiua affirmatiuaque copulantur, ut si dies non est, nox est: omnes tamen in connexione positae sunt. Aut enim affirmatio affirmationem sequitur, aut negatio negationem, eique connexa est, aut affirmationem negatio, aut negationem affirmatio. Sed ex connexis repugnantes manifestum esi nasci, namque ubi affirmatio sequitur affirmationem, his si media negatio interposita sit, repugnantiam facit hoc modo:si dies est, lax est. Hic affirmatio sequitur affirmationem; at cum dico, si dies est, lux non est, repugnant inter se partes propostionis connexae, interposita negatione. Item quoties negatio sequitur negationem, si posteriori propositionis parti negatiuum dematur aduerbium, repugnantes fiunt hoc modo, si animal [1131D] non est, homo non est; haec connexio est ex duabus proposita negatiuis. At si posteriori parti, id est homo non est, negatiuum detrahatur aduerbium, fiet, si animal non est, homo est, quod repugnat; at si affirmatio negationem sequatur, siue posteriori parti negatio iungatur, siue priori auferatur, repugnantes fiunt, hoc modo, si dies non est, nox est. Hic igitur affirmatio sequitur negationem. Siue igitur posteriori parti, id est, nox est, negatio copuletur, ut sit ita, si dies non est, nox non est, siue priori auferatur, ut sit ita, si dies est, nox non est, repugnantem fieri propositionem nec esse est. Quod si negatio affirmationem sequatur, et posteriori parti negatiuum aduerbium subtrahatur, propositionis connexae partes in [1132A] repugnuntiam cadunt, hoc modo, si uigilat, non stertit. Hic affirmationem sequitur negatio sed si posteriori parti, id est, non stertit, negatio dematur, fiet, si uigilat stertit, et erit repugnans. Sed in connexis atque disiunctis propositionibus illud intelligendum est, quod in earum partibus et uis quaestionis includitur et argumenti. Age enim dubitetur an lux sit, idque approbandum sit ex eo quod dies est. Si igitur ita fiat propositio, si dies est, lux est, ea quidem pars totius propositionis quae sequitur, id est, lux est, quaestionis est. De ea namque quaeritur an lux sit. Ea uero quae prior est, id est, dies est, uim continet argumenti. Ex eo enim quod dies est, lux esse probabitur, et in caeteris quidem uel connexis, uel disiunctis eadem ratio est. In omnibus uero his quoniam [1132B] syllogismus atque argumentatio ad demonstrandam partem alteram quaestionis accommodatur, quaestio uero omnis dubitabilis est, oportet syllogismos qui acommodantur ambiguae quaestioni indubitabiles esse atque perspicuos, qui ut tales sint, ex claris atque apertis et in ueritate patentibus propositionibus necesse est constent; propositiones uero partim per se notae sunt, partim aliquibus probationibus indigebunt. Omnis uero syllogismus enuntiatione proposita habet alicuius partis assumptionem ut quod est in quaestione concludat, hoc modo: Si dies est, lux est. Ut igitur lucem esse demonstrem, assumam unam partem propositionis superius constitutae, dicamque sed dies est, ac tunc demum id quod est in quaestione concludam, lux est igitur, Ergo cum ad syllogismi conclusionem, [1132C] et tota enuntiatione in proponendo, et in assumendo parte enuntiationis utamur, nec esse est ut ea quibus utimur nil habeant dubitabile, siquidem ex his ea quae sunt ambigua capient fidem. Quod si propositio aliquoties quidem per se nota est atque perspicua, uliquoties uero probationis indigens inuenitur, assumptio quoque aliquoties per se uera esse notabitur aliquoties approbationis indiget adiumentis. Quo fit ut si et propositio et assumptio demonstrandae sint, quinquepartitus (ut Cicero etiam in Rhetoricis auctor est) syllogismus fiat, constans ex propositione eiusque probatione, assumptione, eiusdemque probatione, et conclusione. Quod si neutra sit approbanda. tripartitus sit, ex propositione scilicet, assumptione et conclusione. Quod si altera [1132D] earum demonstranda sit, fit quadripartitus, ex propositione scilicet, et assumptione, atque unius earum approbatione et conclusione. Conclusionis uero ipsius probatio praecedente propositione atque assumptione perfcitur. Quae cum ita sint, cumque omnis propositio hypotheticam connexionem disiunctionemque diuidatur, in connexis propositionibus aliud dicimus praecedens, aliud consequens. Idem autem consequens et connexum uocamus, uelut in hac propositione, si dies est, lux est. Dies est praecedit, annectitur lux est. In disiunctis autem non est eadem ratio, quia cum ea quae proponuntur simul esse non possint, nullo modo dicuntur esse connexa. Praecedens autem et subsequens inde iudicatur, quia [1133A] quod primum ponitur, iure antecedens uocatur, quod posterius, iure subsequens dicitur. Ex his igitur propositionibus, quae connexae sunt, fit primus et secundus hypotheticorum syllogismorum modus. Addita uero negatione propositioni connexae et ex duabus affirmationibus copulatae, atque insuper denegata, tertius accedit modus. Ex disiunctis autem propositionibus diuerso modo assumptionibus tactis, quartus et quintus. Utrisque uero per negationem compositis, sextus et septimus. Atque hae septem sunt hypotheticae conclusiones, quarum M. Tullius in Topicis meminit, quarum omnium deinceps ordo atque exempla subdenda sunt. Primus igitur modus est, cum in connexa propositione assumpto eo quod praecedit, uolumus monstrare quod sequitur, itaque esse oportere, [1133B] ut est in connexione prolatum. In quo si id quod connexum est ac sequitur, assumpserimus, nullus omnino fit syllogismus. Huius exemplum tale est: Si dies est, lucet; si igitur lucere monstremus, assumamus, nec esse est diem esse, hoc modo, atqui dies est; consequitur ergo ex necessitate, lucere. Quod si lucere assumamus, itaque dicamus, atqui lucet, non nec esse est diem esse, atque ideo nulla necessitas euenit conclusionis; ubi uero nulla necessitas est, ne syllogismus quidem intelligi potest. Est igitur primus modus in hanc formam: Si dies est lucet; Dies autem est, Lucet igitur. Inueniuntur tamen in quibus aequo modo ualet assumptio, siue praecedens, siue subsequens assumatur, ut in homine atque risibili. Si enim homo est, risibile [1133C] est; Atqui homo est, Risibile igitur est. Atqui risibile est, Homo igitur est. Sed in his haec causa est, quia homo atque risibile aequi sunt termini, atque idcirco uno posito alterum comitari nec esse est. Sed quia hoc in omnibus non est, idcirco dicimus non esse uniuersale, ut assumpto posteriore, quod praecedebat probetur. Secundus uero modus est quoties assumpto posteriore atque consequenti quod antecesserat aufertur, hoc modo, si dies est, lucet; hic si assumamus non lucere, contrario modo atque in propositione prolatum est; assumamus dicentes, atqui non lucet, in eo igitur sequitur non esse diem; quod si diem negemus, id est quod antecedit in assumptione contrario modo atque positum est in propositione proferamus, non tollitur quod [1133D] est connexum, ut si dicamus, atqui non est dies, non mox sequitur, non lucere, potest enim non esse dies; et tamen lucere. Est igitur secundi modi forma huiusmodi: Si dies est, lucet; Atqui non lucet, Non est igitur dies. Primus igitur modus assumit quod praecessit, ut approbet quod connexam est; non potest uero assumere quod connexum est, ut approbet quod praecessit. Secundus autem assumit econtrario quod sequitur, ut quod praecessite uertat; non potest autem econtrario assumere quod praecessit, ut id quod connexum est auferatur. Tertius modus est, cum inter partes connexae atque ex duabus affirmationibus copulatae propositionis negatio interponitur, eaque ipsa negatio denegatur, quae propositio [1134A] *hyperapophatike* Graeco sermone appellatur, ut in hac ipsa quam superius proposuimus, si dies est, lux est; si inter huius propositionis partes negatio interueniat, fiet hoc modo, si dies est, lux non est; hanc si ulterius denegemus, erit ita, non si dies est, lux non est: cuius propositionis ista sententia est, quia si dies est, fieri non potest ut lux non sit. Quae propositio superabnegatiua appellatur, talesque sunt omnes in quibus negatio proponitur negationi, ut non est dies, et rursus, Necuon Ausonit Troia gens missa coloni. In hac igitur si priorem partem, id est diem esse, in assumptione ponamus, consequitur etiam lucem esse hoc modo: Non si dies est, lux non est; Atqui dies est, Lux igitur est. Qui modus a superioribus plurimum distat, quod in eo modo [1134B] qui sit ab antecedentibus, ponitur antecedens, ut id quod sequitur astruatur. In modo uero qui sit a consequentibus, perimitur consequens, ut id quod praecesserat, auferatur. In hoc uero neutrum est, nam neque antecedens ponitur, ut quod sequitur, confirmetur, nec interimitur subsequens, ut id quod praecesserat, euertatur; sed ponitur antecedens, ut id quod sequitur, interimatur. Hic autem propositionis modus partes inter se suas continet repugnantes, aduersum quippe est ac repugnat, si dies est, non esse lucem. Sed idcirco rata positio est, quia consequentium repugnantia facta per mediam negationem alia negatione destruitur, et ad uim affirmationis omnino reuocatur. Nam quia consequens esse intelligitur, ac uerum, si dies est esse lucem, [1134C] repugnat ac falsum est, si dies est, non esse lucem, quae denegata rursus uera est ita, non si dies est, lux non est, et si consimilis affirmationi, si dies est, lux est, quia facit affirmationem geminata negatio. Similiter uero fiunt ex repugnantibus propositionis partibus argumenta, uel si duabus negationibus, uel si negatione et affirmatione, uel si affirmatione et negatione iungatur. Quomodo uero fiant ex talibus connexis repugnantes, superius dictum est. Fit uero ex ea propositione quae duabus iungitur negatiuis ex repugnantibus argumentum hoc modo: sit propositio, si non est lux, dies non est; fiat repugnans ita, si non est lux, est dies; huic iungamus negationem ut fiat uera ita: Non si lux non est, dies est; Atqui lux non est, Dies igitur non est. Item fit ex negatione [1134D] atque affirmatione propositio haec: si dies non est, nox est; huic additur ex posteriore parte negatio, et fit ita: si dies non est, nox non est; fit repugnans, haec nihilominus abnuatur ut sit uera, non si dies non est, nox non est, assumimusque, atqui dies non est concludimus, nox igitur est. Item ex eadem propositione, quae ex negatiua affirmatiuaque coniungitur et dicit: si dies non est, nox est, si a priori parte negatio subtrahatur, fiet repugnans, hoc modo: si dies est, nox est; huic apponatur negatio, ut uera esse possit, hoc modo: non si dies est, nox est, assumamque, atqui dies est, concluditur, nox igitur non est. At si sit ex affirmatione et negatione propositio coniuncta, uelut haec: [1135A] si uigilat non stertit, demitur posteriori parti negatio, ut fiat ita: si uiglat stertit; sed haec repugnat. Tota rursus propositio denegatur, ut fiat uera hoc modo: non si uigilat stertit; assumimus, at qui uigilat; concludamus necesse est, non stertit igitur. Sed hae quatuor ex repugnantibus conclusiones in tertio modo consistere intelliguntur, quarum quidem Tullius tres commemorauit, unamque praecepto docuit, eam quam propositio talis efficit, quae duabus iungitur affirmatiuis; duas uero exemplo, scilicet eam quae ex tali propositione nascitur, quae duae copulant negationes, et eam quae ex propositione tali connexa procreatur, quae ex affirmatione negationeque consistit. Reliquam uero praeteriit, quod illarum similitudine etiam haec in tertium conclusionis modum uidebatur [1135B] incidere. Quartus modus in disiunctione consistit, hoc modo: Aut dies est, aut nox est; Sed dies est, Nox igitur non est. Huius haec ratio est, quia disiunctiua enuntiatione proposita, prior pars eius assumitur affirmando, ut subsequens auferatur; ex ea enim propositione quae dicit, aut dies est, aut nox est, assumimus, atqui dies est, scilicet affirmantes esse diem, quam assumptionis affirmationem consequitur non esse noctem. Quintus modus est, cum in eadem disiunctiua propositione, id quod primum est, negando assumitur, ut id quod est posterius inferatur, hoc modo aut dies est, aut nox est, atqui dies non est, per negationem scilicet facta est assumptio, consequitur esse noctem. Sextus uero [1135C] modus ac septimus ex quarti et quinti modi disiunctiua propositione deducuntur, una negatione uidelicet adiuncta, et disiunctiua propositione detracta, additaque coniunctiua his propositionibus quae superius in disiunctione sunt positae, hoc modo: non et dies est et nox est. Dudum igitur in disiunctiua ita fuit, ut aut dies est, aut nox est. Ex hac igitur propositione sublata, aut coniunctione, quae erat disiunctiua adlecimus, et quae copulatiua est, praeposuimusque negationem. Itaque fecimus ex partibus disiunctiuae propositionis copulatis, addita negatione, propositionem sexti atque septimi modi, quae est, non et dies est et nox est, in qua is assumatur esse diem, noctem non esse consequitur ita, atqui dies est, non est igitur nox. Septimus [1135D] uero modus est, cum prima pars prorositionis negando assumitur, ut posterior subsequatur, hoc modo: Non et dies est et nox est; Atqui dies non est, Nox igitur est. Atque hic modus propositionum in solis his inueniri potest, quorum alterum esse nec esse est, ut diem uel noctem, aegritudinem uel salutem, et quidquid medium non habet. Quo autem modo omnium syllogismorum conditionalium ueritas sese habeat, his diligentissime expliculmus libris quos de hypotheticis conscripsimus syllogismis. Nunc uero, non quod de his perfectior consideratio inueniri potest apposuimus sed id quod ad explanandum M. Tullii sententiam poterat accommodari. Ut igitur cuncta quae diximus breuiter colligantur, primus modus est quoties in connexa propositione primum ut in [1136A] propositione locatur, assumitur, ut consequatur secundum, hoc modo: Si dies est, lux est, Atqui dies est, Lux igitur est. Secundus modus est quoties in connexa propositione secundum econtrario assumitur quam in propositione collocatum est, ut id quod primum est auferatur, hoc modo: Si dies est, lux est; Atqui non est lux, Non est igitur dies. Tertius modus estcum connexa propositionis partes ex affirmationibus iunctae, negatione diuiduntur, totique propositioni negatio rursus adiungitur, assumiturque, quod prius est, sicut in propositione est enuntiatum, ut econtrario concludatur secundum quod in propositione prolatum est, hoc modo: Non si dies est, lux non est; Atqui dies est, Lux igitur est. Hic ergo posito quod praecedebat, id est esse diem, euersum [1136B] est quod sequebatur, id est, non esse lucem; negatione quippe affirmatio omnis euertit, uel cum connexae propositionis ex negationibus iunctae, secundae parti negatio detrahitur, totaque propositio denegatur, positaque priore propositionis parte, interimitur quod subsequebatur, hoc modo: non si lux non est, dies est, atqui lux non est, dies igitur non est; uel si connexae propositionis ex negatione atque affirmatione compositae, secundae parti negatio iungatur, eaque insuper denegetur, ponaturque quod prius est, ut id quod sequitur auferatur, hoc modo: non si dies non est, nox non est atqui dies non est, nox igitur est; uel si in eadem propositione, quae ex negatione atque affirmatione copulata [1136C] est, priori parti negatio subtrabatur, eaque insuper denegetur, ponaturque quod primum est, ut id quod sequitur auferatur, hoc modo: non si dies est, nox est, atqui dies est, nox igitur non est; uel si connexae propositionis ex affirmatione et negatione copulatae, posteriori parti denegatio dematur, totaque insuper denegetur, positoque priore, id quod sequitur interimatur, hoc modo: non si uigilat sterlit, atqui uigilat, non stertit igitur. Atque haec omnia in tertio modo esse intelliguntur, atque ex repugnantibus fiunt, et semper id quod antecedit, ponitur, ut id quod sequitur, auferatur. Nam non sicut non propositione conditionali quia negata repugnantia partium fit uera, prior pars ponitur, siue affirmatiue, siue negatiue, ita eam reddit assumptio. Sed ut prior pars fuerit assumpta, reliqua contraria enuntiatione concluditur. [1136D] Nam si assumptio fuerit affi rinatiua, erit negatiua conclusio. Si assumptio negatiua, erit conclusio affirmatiua. Quartus modus est cum in disiunctiua propositione primum ponitur, ut auferatur secundum hoc modo: Aut dies est, aut nox est; Atqui dies est, Nox igitur non est. Quintus modus est quoties in disiunctiua propositione auferatur quod prius est, ut ponatur secundum, hoc modo: Aut dies est, aut nox est; Non est autem dies, Nox igitur est. Sextus modus cum his rebus quae in disiunctionem uenire possunt, id est contrariis uel repugnantibus medictate carentibus, negatio praeponitur, et copulatiuae coniunctiones adiunguntur, poniturque quod primum est, ut id quod est subsequens auferatur, hoc [1137A] modo: Non et dies est et nox est; Dies autem est, Nox igitur non est. Septimus modus est cum in eadem propositione aufertur id quod praecedit, ut ponatur id quod consequitur, hoc modo: Non et dies est et nox est; Atqui dies non est, Nox igitur est. His igitur ita praedictis ad Ciceronis uerba ueniamus. [13.53] CUM TRIPERTITO IGITUR DISTRIBUATUR LOCUS HIC, IN CONSECUTIONEM ANTECESSIONEM REPUGNANTIAM, REPERIENDI ARGUMENTI LOCUS SIMPLEX EST, TRACTANDI TRIPLEX. NAM QUID INTEREST, CUM HOC SUMPSERIS, PECUNIAM NUMERATAM MULIERI DEBERI CUI SIT ARGENTUM OMNE LEGATUM, UTRUM HOC MODO CONCLUDAS ARGUMENTUM: SI PECUNIA SIGNATA ARGENTUM EST, LEGATA EST MULIERI. EST AUTEM PECUNIA SIGNATA ARGENTUM. LEGATA IGITUR EST; AN ILLO MODO: SI NUMERATA PECUNIA NON EST LEGATA, NON EST NUMERATA PECUNIA [1137B] ARGENTUM. EST AUTEM NUMERATA PECUNIA ARGENTUM; LEGATA IGITUR EST. AN ILLO MODO: NON ET LEGATUM ARGENTUM EST ET NON EST LEGATA NUMERATA PECUNIA. LEGATUM AUTEM ARGENTUM EST; LEGATA IGITUR NUMERATA PECUNIA EST? Eum locum qui ex antecedentibus, consequentibus et repugnantibus esset, unum recte uideri, eumque in conditione esse positum, sed trina partiione distribui, superius explicatum est; idque M. Tullius euidentius notat dicens, intellectum quidem eius considerationemque in conditione positam unam esse sed per argumentationis tractationem tripartito diuidi. Cuius rei per primum ac secundum et tertium hypotheticorum syllogismorum modum, sicut paulo superius diximus, exempla subiecit. Quae quoniam implicatiora uidentur quam ut primo statim auditu [1137C] comprehendantur, uisum paulisper est apertioribus exemplis animum lectoris imbuere, ut in facilioribus primum exercitata intelligentia, sine magno negotio, qua sunt difficiliora perpendat. Ab antecedentibus igitur argumentatio fit, quoties enuntiata propositionis conditione sumitur id quod antecedit, ut id quod sequitur inferatur, hoc modo: sit enim dubium an Tullius animal sit, concedaturque eumdem Ciceronem esse hominem, et sit rata propositio haec: Tullius si homo est, animal est; homo antecedit, animal sequitur; si igitur ex antecedenti uelim facere argumentationem, assumam id quod praecedit, hoc modo: sed homo est Cicero, consequitur animal esse Ciceronem; et est hic primus quem supra [1137D] diximus modus. Rursus a consequenti argumentatio fit quoties in conditione proposita id quod consequitur tollit assumptio, ut id quod praecesserat interimatur, hoc modo: si homo est Cicero, animal est. Antecedit homo, sequitur animal. Si igitur ex consequenli facere argumentum uelim, dicam, atqui non est animal, sequitur ne esse hominem quidem, sed id perspicue falsum est, esse enim hominem constat falsum est igitur animal non esse. Tullius igitur animal est; et hic dictorum superius secundus est modus. Quod si a repugnantibus fiat, in tertio scilicet modo digestarum superius conclusionum, faciemus ita: non si homo est Tullius, animal non est, repugnat enim esse hominem et animal non esse; hic si assumamus esse hominem, animal quoque esse, [1138A] recta ratione concludimus, hoc modo: atqui homo est, animal igitur est, atque hic quidem modus ex ea propositione connexa conuersus est, quae ex duabus coniuncta est affirmatiuis. His igitur tribus modis Tullius qui homo esset, animal quoque monstratus est esse: nunc quidem dum id quod antecedit assumimus, id est esse hominem; nunc uero dum id quod consequitur, in assumptione denegamus, id est non esse animal; nunc autem repugnantiam denegantes eorum quae sibi sunt consequentia, posito quod praecedebat, id quod sequebatur intulimus. Quibus ita precognitis, nunc M. Tullii tractemus exempla. Cum enim dixisset loci in consecutione, antecessione et repuguantia positi, reperiendi quidem argumenti simplicem esse intellectum, tractandi [1138B] autem triplicem, adiecit: Nam quid interest, cum tibi sumpseris ad demortstrandum, pecuniam numeratam mulieri deberi, cui sit argentum omne legatum, utrum id ab antecedentibus, an a consequentibus, an a repugnantibus probes? Namque eadem sententia in conclusione colligitur, et argumentationum diuersitas non in re sed in antecedenium et consequentium et repugnantium tractatu est constituta. Primum igitur ponatur quod testamento aliquis omne suum argentum mulieri legauerit, quaeraturque an numerata quoque pecunia mulieri legata sit, concedaturque numeratam etiam pecuniam argentum appellari, argumentum igitur in primo modo ex antecedentibus tali ratione contexitur: proponimus enim sic, si pecunia signata numerataque argentum [1138C] est, eadem pecunia signata numerataque legata mulieri est; hic igitur praecedit numeratam atque signatam pecuniam argentum esse, sequitur legatam esse mulieri; id igitur quod praecessit assumimus dicentes: at est signata ac numerata pecunia argentum; concludimus numeratam signatamque pecuniam mulieri esse legatam, eritque totius argumentationis hic textus: Si pecunia signata numerataque argentum est, legata mulieri est; At est pecunia signata numerataque argentum, Igitur legata est mulieri. In quo si ad saepius praemissa plurimisque exemplis superius enodata lectoris animus reuertatur, hanc argumentationem in primo modo ab antecedentibus esse compositam non ignorabit. A consequentibus uero hoc modo: Si numerata pecunia non est [1138D] legata mulieri cui sit argentum omne legatum, numerata peculia non est argentum. Hic igitur praecedit numeratam pecuniam non esse legatam, cum sit argentum omne legatum; sequitur numeratam pecuniam argentum non esse. Si igitur id quod est posterius auferamus, id est numeratam pecuniam non esse argentum, dicemus: Atqui est numerata pecunia argentum, affirmatio namque tollit negationem. Sequitur igitur ut pars praecedens auferatur, ea quae erat non esse legatam mulieri pecuniam numeratam, cum argentum ei fuisset omne legatum. Sed cum sit, omnis negatio affirmatione consumitur, dicimusque in conclusione: Est igitur numerata pecunia mulieri legata, cum ei sit argentum omne legatum; eritque huiusmodi argumentatio: Si non est mulieri [1139A] legata pecunia numerata, cum ei sit argentum omne legatum, non est argentum numerata pecunia; Atqui est argentum numerata pecunia, Legata est igitur mulieri numerata pecunia, cum ei fuerit argentum omne legatum. Sed quod Tullius breuitatis causa praeteriit, id est, illam partem propositionis quae ait: Cum sit mulieri argentum omne legatum, nos apertioris intelligentiae causa subiunximus. Nec perturbare lectorem debet, quod cum in superioribus exemplis in secundo modo per negationem facta fuerit semper assumptio, et per negationem rursus illata conclusio, nunc per affirmationem et assumptio et conclusio facta est. Cuius rei euidentissima ratio est. Nam cum in superioribus exemplis prima propositio ex affirmationibus fuerit constituta, atque [1139B] in secundo modo assumptio id quod sequebatur auferret, atque interimeret id quod praecedebat, necessarium erat duplicem affrmationem geminata negatione consumi, hoc modo: Si dies est, lux est, utraeque ex affirmatione sunt constitutae. Ut igitur posterior pars, id est lux est, quae affirmatio est, interimatur, deneganda est. Dicam igitur: Atqui non est lux, quo fit ut praecedentem quoque partem, id est, dies est, quam affirmationem esse manifestum est, negatione tollamus, concludentes, dies igitur non est. At in hoc Ciceronis exemplo utraque pars primae atque hypotheticae propositionis negationibus enuntiata est, quae in assumptione uel confusione non ab allis nisi ab affirmationibus auferuntur, hoc modo. Est enim tale Ciceronis exemplum: si legata non [1139C] est mulieri numerata pecunia, non est numerata pecunia argentum, uides ut sit utraque negatio? Nam et non esse legatam mulieri pecuniam numeratam, et non esse numeratam pecuniam argentum, utraeque in negatione sunt positae; quod si auferenda est per assumptionem propositionis consequens pars, quoniam negatio est, non esse numeratam pecuniam argentum, dicendum est argentum esse pecuniam numeratam; quod si in conclusione auferenda est pars praecedens, ea quae negatio est, id est, non esse legatam mulieri pecuniam numeratam, dicendum est: Legata igitur mulieri numerata pecunia est. Et secundus quidem modus rite a consequentibus factus huiusmodi est. Illud tamen est diligentius adnotandum. quod superius M. Tullius, cum locorum omnium breuiter exempla disponeret, loci huius, qui a consequentibus ducitur, inconueniens secundo conditionalium syllogismorum modo subiecit exemplum, potiusque primo conuenit modo quia non a consequentibus conclusionem sed ab antecedentibus facit. Ita quippe posuit a consequentibus, si mulier cum fuisset nupta cum eo quicum connubii ius concessum non esset, nuntium remisit, quoniam qui nati sunt patrem non sequuntur, pro liberis manere nihil oportet. Hic igitur cum quaeratur an dotis pars apud uirum debeat permanere, id quod praecedit assumitur, ut fiat rata conclusio hoc modo: Sed mulier cum eo nupta est qui cum connubii ius non fuit, concluditur: Quoniam igitur qui nati sunt patrem [1140A] non sequuntur, pro liberis manere nihil oportet, et ita non est a consequentibus argumentum, quia non id quod consequebatur assumptum est sed id quod praecedebat. Erat quippe antecedens, nupta mulier praeter connubii ius; sequebatur, cum filii patrem non sequebantur, pro eis nihil ex dote retineri. Sic igitur Tullius pro eo quod est a consequentibus argumentum, ab antecedentibus potius dedit exemplum. Potest uero ita fieri a consequentibus argumentum, si id de quo quaeritur prius ponatur, et id quod assumendum; est posterius, hoc modo: Si quid ex dote pro liberis manere oportebit, quia patrem liberi sequuntur, cum eo nupta est mulier qui cum connubii ius esset. Sumo igitur id quod consequitur per negationem, ita: Sed non est nupta mulier [1140B] cum eo quicum connubii ius erat, atque ideo qui nati sunt, patrem non sequuntur. Perimitur ergo in conclusione id quod in propositione praecesserat. Ita pro liberis igitur manere nihil oportet. Sed de secundo modo ista sufficiant, nihil namque, ut arbitror, praetermissum est. Tertius modus a repugnantibus longe perspicuus hoc modo est: Non et legatum omne argentum est, et non est legata mulieri pecunia enumerata. Hic namque consequens erat: Si argentum esset omne legatum, pecuniam quoque numeratam fuisse legatam; ut igitur fieret repugnans, huic consequentiae interposita negatio est, dictumque est, si argentum omne legatum esset, numeratam pecuniam non esse legatam; quod quia pugnat et falsum est, ad ueritatem alia negatione sic reducitur: [1140C] Non si legatum argentum est, non est legata numerata pecunia, ut scilicet ei affirmationi conueniat, quae dicit, si legatum argentum est, legatam esse pecuniam numeratam. Assumimus igitur huic propositioni argentum omne esse legatum, et consequitur omne in numeratam pecuniam mulieri esse legatam, ut sit forma argumentationis huiusmodi: Non si legatum argentum est, non est legata numerata pecunia; Atqui legatum argentum est, Legata est igitur numerata pecunia. M. uero Tullius propositionem ita formauit: Non et legatum argentum est, et non est legata numerata pecunia. Sed nos idcirco casualem coniunctionem apposuimus eam quae est "si", ut ex quo esset genere talis propositio monstraremus. Namque id ex consequenti connexo negatione [1140D] addita fit repugnans. Connexum uero nulla aeque ut sit coniunctio posset ostendere, quanquam idem efficiat et copulatiua coniunctio. Nam quae connexa sunt, etiam coniuncta esse intelliguntur, ex hoc quod paulo ante diximus, quod argumentum ex ea propositione profectum est, quae duabus affirmationibus copulabatur, et iuncta negatione insuper denegata est. In omnibus igitur illud est approbatum, pecuniam numeratam mulieri deberi, cum sit argentum omne legatum. Sed nunc quidem ex supradictis propositionibus, id quod antecedebat, assumpsimus; nunc uero, id quod consequebatur; nunc autem, id quod repugnabat. Ac de explanandis Ciceronis exemplis, ut arbitror, satis est. [1141A] Illud autem dubitationem mouere potest: nam si quis minus callidus ad Ciceronis exempla respiciat, eumdem locum arbitrabitur esse a genere, quem ab antecedentibus, et consequentibus, et repugnantibus esse diximus; illo falsus errore, quod in utrisque locis eodem Cicero utitur exemplo, argenti uidelicet et numeratae pecuniae. Sed diligentius intuenti, in eisdem rebus diuersus argumentationum uidebitar esse tractatus. Aliud quippe est dicere, cum argenti species sit numerata; pecunia, si genus legatum sit, et speciem esse legatam, quoniam nunquam species a genere separatur, aliud est in conditione enumerationem proponere, et eisdem partibus assumptis argumentationem uaria ratiocinatione formare, ut superius demonstratum [1141B] est, cum praesertim huiusmodi ex consequentibus, antecedentibus et repugnantibus, argumentationes etiam praeter genera ac species fieri possint, uelut nos superuns indicauimus in die atque luce. Nam neque dies lucis, neque lux dici species, aut genus est. Sed id tantum in his considerari debet, quia posito altero, alterum necessaria ratione subsequitur. Differunt igitur loci a genere uel a specie ab eo loco qui in conditione est constitutus, quoniam illi ex uniuersalitatis speciei ac partis ratione ducuntur, hic autem in consequentiae ac repugnantiae ordine tractatur. Post haec igitur Tullius hypotheticorum syllogismorum modos conclusionesque dinumerat hoc modo: [13.54] APPELLANT AUTEM DIALECTICI EAM CONCLUSIONEM ARGUMENTI, [1141C] IN QUA, CUM PRIMUM ASSUMPSERIS, CONSEQUITUR ID QUOD ANNEXUM EST PRIMUM CONCLUSIONIS MODUM; CUM ID QUOD ANNEXUM EST NEGARIS, UT ID QUOQUE CUI FUERIT ANNEXUM NEGANDUM SIT, SECUNDUS IS APPELLATUR CONCLUDENDI MODUS; CUM AUTEM ALIQUA CONIUNCTA NEGARIS ET EX EIS UNUM AUT PLURA SUMPSERIS, UT QUOD RELINQUITUR TOLLENDUM SIT, IS TERTIUS APPELLATUR CONCLUSIONIS MODUS. [13.55] EX HOC ILLA RHETORUM EX CONTRARIIS CONCLUSA, QUAE IPSI *ENTHYMEMATA* APPELLANT; NON QUOD OMNIS SENTENTIA PROPRIO NOMINE *ENTHYMEMA* NON DICATUR, SED, UT HOMERUS PROPTER EXCELLENTIAM COMMUNE POETARUM NOMEN EFFICIT APUD GRAECOS SUUM, SIC, CUM OMNIS SENTENTIA *ENTHYMEMA* DICATUR, QUIA VIDETUR EA QUAE EX CONTRARIIS CONFICITUR ACUTISSIMA, SOLA PROPRIE NOMEN COMMUNE POSSEDIT. EIUS GENERIS [1141D] HAEC SUNT: HOC METUERE, ALTERUM IN METU NON PONERE! EAM QUAM NIHIL ACCUSAS DAMNAS, BENE QUAM MERITAM ESSE AUTUMAS MALE MERERE? ID QUOD SCIS PRODEST NIHIL; ID QUOD NESCIS OBEST? [14.56] HOC DISSERENDI GENUS ATTINGIT OMNINO VESTRAS QUOQUE IN RESPONDENDO DISPUTATIONES, SED PHILOSOPHORUM MAGIS, QUIBUS EST CUM ORATORIBUS ILLA EX REPUGNANTIBUS SENTENTIIS; COMMUNIS CONCLUSIO QUAE A DIALECTICIS TERTIUS MODUS, A RHETORIBUS *ENTHYMEMA* DICITUR. RELIQUI DIALECTICORUM MODI PLURES SUNT, QUI EX DISIUNCTIONIBUS CONSTANT: AUT HOC AUT ILLUD; HOC AUTEM; NON IGITUR ILLUD. ITEMQUE: AUT HOC AUT ILLUD; NON AUTEM HOC; ILLUD IGITUR. QUAE CONCLUSIONES IDCIRCO RATAE SUNT QUOD IN DISIUNCTIONE PLUS UNO VERUM ESSE NON POTEST. [14.57] ATQUE EX EIS CONCLUSIONIBUS [1142A] QUAS SUPRA SCRIPSI PRIOR QUARTUS POSTERIOR QUINTUS A DIALECTICIS MODUS APPELLATUR. DEINDE ADDUNT CONIUNCTIONUM NEGANTIAM SIC: NON ET HOC ET ILLUD; HOC AUTEM; NON IGITUR ILLUD. HIC MODUS EST SEXTUS. SEPTIMUS AUTEM: NON ET HOC ET ILLUD; NON AUTEM HOC; ILLUD IGITUR. EX EIS MODIS CONCLUSIONES INNUMERABILES NASCUNTUR, IN QUO EST TOTA FERE *DIALEKTIKE*. SED NE HAE QUIDEM QUAS EXPOSUI AD HANC INSTITUTIONEM NECESSARIAE. Etsi multipliciter superius cuncta digessimus, nec expositionis indiget repetita toties disputatio, erit tamen operae pretium, si quam breuissime potero M. Tullii uerbis mediocris lucem commentationis interseram. Septem igitur modos hypotheticos enumerans ait, cum in connexis propositionibus id quod [1142B] est primum assumitur, ut ostendatur secundum, primum a dialecticis modum uocari, hoc modo: Si hoc est, illud est; quod dicit hoc, primum est, quod uero ait illud, secundum. Assumatur ergo quod primum est, atqui hoc est; concluditur igitur id quod secundum est, illud igitur est, uelut in his rursus exemplis: si homo est, animal est, assumitur, atqui homo est, concluditur, animal igitur est. Secundum uero modum ait esse Tullius connexis propositionibus textum, in quo si secundum negatur, sequitur ut id etiam quod primum est abnuatur hoc modo; Si hoc est, illud est; Illud autem non est, Igitur ne hoc quidem est. In exemplis ita: si homo est, animal est; animal autem non est, homo igitur non est. Sed Tullius ita dixit, cum id quod annexum est negaris, [1142C] ut id quoque cui fuerit annexum negandum sit, secundum esse modum, quasi connexa propositione affirmatiuis partibus iuncta; uniuersaliter autem rectius diceretur, cum id quod annexum est, id est secundum, perimitur, perimi iliud quoque cui annexum est, id est primum, ut si affirmatiuum est id quod annexum est, negatione perimatur; sin uero negatiuum affirmatione; et de eo quoque cui annexum est, id est primum, idem est ut si in connexa propositione affirmetur, in conclusione denegetur, secundum nunc propositum Ciceronis exemplum; si uero negatiua sit propositionis prior pars, in conclusione contraria affirmatione tollatur. Tertium uero modum ait esse Cicero cum ea quae coniuncta sunt, [1142D] denegantur, et his alia negatio rursus ad iungitur, ut quia animal homini coniunctum est, ita dicamus: Non et homo et non animal est, atque ex his unum ponitur, ut quod relinquitur auferatur, hoc modo: Ponimus hominem esse, dicentes: Atqui homo est; quod ergo relinquitur, non est animal, aufertur, atque concluditur, animal igitur est. Fit argumentatio hoc modo: Non et homo est et non animal; Atqui homo est, Animal igitur est. Ex his nasci dicit enthymemata ex contrariis conclusa, quibus plurimum rhetores uti solent; atque haec enthymemata nuncupantur, non quod eodem nomine omnis inuentio nuncupari non possit (enthymema namque est mentis conceptio, quod potest omnibus inuentionibus conuenire) sed quia haec inuenta, quae breuiter ex contrariis [1143A] colliguntur, maxime acuta sunt, propter excellentiam speciemque inuentionis commune enthymematis nomen proprium factum est, ut haec a rhetoribus quasi proprio nomine enthymemata uocentur. Sicut apud Graecos quoque poeta Homerus tantum dicitur, et quisquis ex Homero aliquid profert, ita dicere consueuit: Hunc uersum poeta locutus est, et tunc non alius intelligitur praeter Homerum, non quod caeteri non sint poetae sed quod excellentia huius commune nomen uertit in proprium. Fiunt uero haec enthymemata hoc modo, ex contrariis uidelicet texta: Hunc metuere, alterum in metu non ponere (uelut si de Lentulo et Cethego, caeterisque diceretur) Paucos ciues interficere metuis, ne respublica intereat nihil laboras. Connexum quippe est [1143B] ut quicumque noluit interire paucos ciues, rempublicam multo magis nolit exstingui. Quibus cum interponitur negatio, fit ex repugnantibus argumentum. Sed hoc breuiter Tullius enuntiauit, nos uero argumentum in syllogismum redigamus, a repugnantibus scilicet, ex quo enthymemata nasci solent, hoc modo: Sit connexum, si quis metuit ciues paucos interfici, is metuit interire rempublicam, hic interponitur negatio sic: Si quis metuit ciues paucos interfici, is non metuit interire rempublicam, iungitur alia negatio: Non si quis metuit paucos ciues interfici, non metuit interire rempublicam. Quae duae negationes uni affirmationi partes sunt, quae dicit: Si quis metuit hoc, metuit et illud, cuius quidem assumptio est, at metuit hoc, conclusio sequitur, metuit igitur et [1143C] illud, quae tantumdem ualet, si negando interrogetur ita, hoc metuis, illud non metuis. Sed quia non totus (ut supra posuimus) in his argumentationibus ponitur syllogismus sed propositio, cuius assumptio et conclusio notae sunt, idcirco enthymema dicitur, quasi breuis animi conceptio. Et in caeteris exemplis idem modus est. Sed haec quidem Ciceronis similitudo non tam ex repuguantibus quam ex contrariis argumentum intelligitur continere. Metuere quippe et non metuere contraria sunt, nisi hoc ipsa uerborum prolatio a contrariis argumentum ad repugnantiam retrahat. Nam quod dicit hunc metuere, alterum in metu non ponere, tale est ut repugnantia uideantur. Etenim metuere et non metuere contraria sunt. In metu autem non ponere, et metuere, prolatione ipsa tam contraria [1143D] quam repugnantia intelliguntur, licet eadem probetur esse sententia. His adiecit alia rursus in exempla. "Eam quam nihil accusas, damnas." Huius enthymematis talis est integer syllogismus: Non si nihil accusas damnas; Sed nihil accusas, Non damnas igitur. Venit ergo hoc argumentum ex ea propositione connexa, quae ex duabus componitur negatiuis, ita: si nihil accusas, non damnas; posteriori uero parti detracta negatio est, et insuper tota est propositio denegata hoc modo, non si nihil accusas, damnas, et ex ea factum est argumentum, quod positum in interrogatione efficit enthymema, hoc modo: quam nihil accusas, damnas, bene quam meritam esse autumas, male mereri. Huius quoque [1144A] enthymematis talis est ratio : Non et bene meritam esse autumas, et male mereri; Atqui bene meritam esse autumas, Non male igitur mereri. Quod enthymema ex ea propositione connexa perticitur, quae constat ex affirmatione et negatione, ita: si bene meritam esse autumas, non male mereri. Cuius ex posteriore parte dempta negatione, totaque propositione denegata, fiet propositio: non si bene meritam esse autumas, male mereri; quod in interrogationem deductum tacit enthymema: bene quam meritam esse autumas, male mereri. Item: "Id quod scis prodest, nihil id quod nescis, obest?" Hoc quoque enthymema tali nectitur syllogismo: Non id quod scis prodest, et id quod nescis non obest; At id quod scis prodest, Obest igitur id quod nescis. Hoc argumentum [1144B] ex ea propositione compositum est, quae duabus affirmationibus iuncta acceperit mediam negationem et insuper denegata est. Quod interrogatum fit enthymema hoc modo: "Id quod scis prodest, nihil id quod nescis obest?" Omnium uero superius exemplorum ista sententia est. Nam quam quisquam nihil accusat, eam damnare recte non potest; et eam quam bene meritam esse autumat, male mereri de ea turpe est; et si id quod scit quisque in causa proderit, oberit, si est contrarium id quod nescit. Hunc uero locum communem esse oratoribus ac philosophis dicit sed apud illos tertium modum, apud rhetores uero enthymema nuncupari. Reliqui, inquit, modi plures sunt, nam cum tres superius enumerasset modo adiungens quatuor, plures [1144C] dixit. Hi sunt in disiunctionibus constituti hoc modo: Aut hoc aut illud; Hoc autem, Non igitur illud qui est quartus modus a nobis quoque suprapositus ita: Aut dies est aut nox est; Dies autem est, Non igitur nox est et semper quod ait Cicero 'hoc' ad praecedens spectat; quod uero ait 'illud' ad consequens, siue inconnexis propositionibus siue disiunctis. Item: Aut hoc aut illud Non autem hoc, Illud igitur. Hic quoque quintus modus est, uelut in his exemplis: Aut dies est aut nox est; Non autem dies, Nox igitur est. Quarum conclusionum, necessitatem ex eo dicit euenire, quia quae in disiunctione posita, medium non uidentur admittere, ut esse aliud praeter eorum alterum possit, atque ideo uno sublato alterum esse, unoque posito alterum non esse concluditur. Quod [1144D] si sit medium, quod preter alterutrum esse possit, nec uera propositio, nec rata est conclusio, uelut in his, aut album est, aut nigrum, id falsum est. Esse enim praeter ea rubrum potest. Sed si ponamus esse album uel auferamus, non nec esse erit non esse uel esse nigrum, quia quod rubrum est, medium esse potest. Deinde, inquit Tullius, addunt coniunctionum negantiam, in disiunctiuis scilicet propositionibus, hoc modo: Non et hoc et illud; Hoc autem, Non igitur illud. Idem est: Non et nox et dies est; Nox autem est, Non igitur dies est. Hic igitur sextus modus esse praedictus est. Septimus autem est ex eadem ueniens propositione, hoc modo: Non et hoc et illud; Non autem hoc, Illud igitur uelut si ita dicamus: [1145A] Non et nox et dies est; Nox non autem est, Dies igitur est. Quae propositiones nisi in disiunctis medioque carentibus rebus ratam conclusionem habere non poterunt. Age enim ita dicamas, non et album, et nigrum, ponamusque non esse album, non consequitur ut sit nigrum, potest enim esse quod medium est. Huiusmodi igitur per negationem coniunctionum (ut Tullius ait) propositio si ratas factura est conclusiones in disiunctis rebus, medioque carentibus accommodetur, alias non erit rata conclusio. Distat uero propositio tertii modi a propositione sexti et septimi, quod tertii modi propositio ex coniunctis nascitur. Haec uero sexti et septimi ex disiunctis terminis existit, ut in superioribus patet exemplis. Ex his igitur, inquit, modis conclusiones [1145B] innumerabiles nascuntur, unus enim quilibet eorum modus infinitis conclusionibus aptari potest, ueluti primus ac secundus in omnibus quae sibi connexa sunt, quorum nullus est numerus, si quis per. sequi uelit; itemque repugnantium infinitaest multitudo, in quibus tertius modus est utilis; item plura disiuncta sunt in quibus quartus, et quintus, et sextus, et septimus pluriumum ualent. Atque in his, inquit, omnis fere est dialectica sed ad topicos locos tres primi modi sunt necessarii, qui antecessionem, consecutionem et repugnantiam tenent. Reliqui uero complendae disputationis magis gratia quam quod ad hanc institutionem necessarii fuerint uidentur adiecti. [1145C] [14.58] PROXIMUS EST LOCUS RERUM EFFICIENTIUM; QUAE CAUSAE APPELLANTUR; DEINDE RERUM EFFECTARUM AB EFFICIENTIBUS CAUSIS. HARUM EXEMPLA, UT RELIQUORUM LOCORUM, PAULO ANTE POSUI EQUIDEM EX IURE CIVILI; SED HAEC PATENT LATIUS. [15.58] CAUSARUM [ENIM] GENERA DUO SUNT; UNUM, QUOD VI SUA ID QUOD SUB EAM VIM SUBIECTUM EST CERTE EFFICIT, UT IGNIS ACCENDIT; ALTERUM, QUOD NATURAM EFFICIENDI NON HABET SED SINE QUO EFFICI NON POSSIT, UT SI QUIS AES STATUAE CAUSAM VELIT DICERE, QUOD SINE EO NON POSSIT EFFICI. [15.59] HUIUS GENERIS CAUSARUM, SINE QUO NON EFFICITUR, ALIA SUNT QUIETA, NIHIL AGENTIA, STOLIDA QUODAM MODO, UT LOCUS TEMPUS MATERIA FERRAMENTA ET CAETERA GENERIS EIUSDEM; ALIA AUTEM PRAECURSIONEM QUANDAM ADHIBENT AD EFFICIENDUM ET QUAEDAM AFFERUNT PER SE ADIUVANTIA, ETSI NON NECESSARIA, UT: AMORI CONGRESSIO CAUSAM ATTULERAT, [1145D] AMOR FLAGITIO. EX HOC GENERE CAUSARUM EX AETERNITATE PENDENTIUM FATUM A STOICIS NECTITUR. ATQUE UT EARUM CAUSARUM SINE QUIBUS EFFICI NON POTEST GENERA DIVISI, SIC ETIAM EFFICIENTIUM DIVIDI POSSUNT. SUNT ENIM ALIAE CAUSAE QUAE PLANE EFFICIANT NULLA RE ADIUVANTE, ALIAE QUAE ADIUUARI VELINT, UT: SAPIENTIA EFFICIT SAPIENTIS SOLA PER SE; BEATOS EFFICIAT NECNE SOLA PER SESE QUAESTIO EST. Post eum locum qui in conditione est constitutus, consequens erat is qui considerabatur ex causis; post hunc is enumeratus locus est qui, in effectis causarum positus, argumenta praestabat. Quorum quidem superius M. Tullius exempla proposuit, nunc rationem latius tractat. Cum igitur Aristoteles quatuor posuerit causas, quibus unumquodque conficitur: [1146A] primam, quae mouendi principium est; secundam, ex qua fit aliquid, quam materiam uocat; tertiam rationem ac speciem, qua unumquodque formatur; quartam, finem propter quem quodlibet efficitur, at uero M. Tullius principalem causarum diuisionem facit in ea quae efficiant aliquid et in ea sine quibus effici nequeant, ut id quod efficit, ad eam causam referatur in qua motus principium constitutum est, id uero sine quo non fit aliquid, tum ad intellectum materiae transferatur, uel eorum quae coniuncta materiae efficientis adiuuant facultatem, tum ad reliquas causas ducatur, ut paulo posterius apparebit. Eius igitur causae, quae ui sua id quod subiectum est efficit, tale proponit exemplum, ut ignis accendit: nam accensionis ipsius causa ignis [1146B] est, et id efficere potest, atque illud quod accenditur, mouet atque permutat. Eam uero causam, sine qua id quod faciendum est fieri nequit, ab una eius parte designat, ueluti cum dicit aes causam esse statuae, quod sine eo status noc possit existere: hoc enim, ut per faciendam diuisionem clarescet, non ea ipsa est causa sine qua non efficitur sed pars eius esse monstrabitur. Eam uero causam sine qua id quod faciendum est, effici non potest, diuidit hoc modo: alia enim sunt quieta, nihil agentia sed stolida quodammodo, ac per se, nisi agendi extra motus accesserit, immobilia: horum exempla, ut locus, tempus, materia, instrumentum. Omne enim quod fit, locum nec esse est habere subiectum, in quo nisi aliquid [1146C] fiat, locus ipse immobilis est, ad aliquid explicandum. Itemque materia et instrumenta, nisi manu moueantur artificis, ipsa naturaliter nihil egerint. Tempus quoquo operationi subiectum est, quae si desit, nihil ipsum propriae naturae ratione perfecerit. Atque haec quidem sunt quae nihil agentia, tamen causae sunt, si his efficiens operatio superueniet. Alia uero quae in motu posita praecursionem quamdam ad efficientiam ac praeparationem uidentur afferre, uelut amoris causa est congressio, quae praecessit, et amor flagitii. Ex his, inquit, causis Stoica disputatio fatum connectit. Fatum enim dicunt esse praecedentium causarum subsequentiumque perplexionem quamdam et catenae more continentiam, hoc modo: Ideo profectus est peregre, quoniam parentum iracundiam [1146D] ferre non puterat; idcirco parentum iracundiam successione non ferebat, quia amicae amore detinebatur, idcirco amabat, quod saepe fuerat ante congressus; ideo congressus est, quia aliquid ut congrederetur praecessit. Itaque ordine praecedentium consequentiumque rerum fatum (ut dicit) a Stoicis nectitur. Item diuidit eam causam quae ui sua efficit aliquid in eam quae ad etficiendum sibi sufficit, eamque qua extrinsecus adminiculationis indigeat. Sufficit igitur sibi ad efficiendum causa, ut sapientia efficere sapientes per se nullo penitus adiuta solet. Sed haec an sola beatos efficere possit, quaeritur an ei sint extrinsecus addenda quae iuuent, uel fortunae bona, uel corporis, itaque ea causa quae ui sua efficit aliquid, aut talis est, ut ei nulla sint extrinsecus adiuncta [1147A] quaerenda, ueluti artifici instrumenta quaedam, quibus id quod efficiendum est explicet atque conformet. Earum uero omnium quae Tullius statuit in alterutra diuisione causarum, illa quidem quae ui sua explicant ea quorum causae sunt, omnia tam per se ad efficiendum ualentia, quam quaesiti extrinsecus iuuaminis indigentia, in ea Aristotelicae diuisionis causa locabuntur, quae est principium motus. Quanquam de sapientia tali causae non conuenit exemplum sed potius ad rationem formamque contendit Namque sapientia ratione quadam atque forma efficit sapientes. Eius uero causae quam Tullius refert, sine qua non fit aliquid, materia quidem, tempus et locus, id est, ex quo fit, uel in quo fit, quae sunt efficienti substantia naturae: ut uno intellectu comprehendantur, [1147B] uel materia sunt, uel materiae uice supposita; instrumenta uero ei causae sunt quae ad finem spectant sed non ipsa finis, quia non finis instrumenta respicit sed haec tinem. Instrumenta namque propter aliquem finem parantur. Sed mirum uideri potest cur congressionem amoris causam non interea enumerauit, quae habent efficiendi uim sed inter eas posuerit causas, sine quibus effici non potest, cum tamen agat aliquid atque moueat. Nam ipsa congressio aliquid uidetur efficere, similisque est ei caasae quae ipsa quidem habet efficiendi uim sed sine adminiculo non potest, ueluti cum quaeritur de sapientia an sola beatum possit efficere. Sed Merobaudes rhetor ita disseruit, earum causarum, quae efficiendi uim haberent, eam esse facultatem, ut [1147C] etiamsi adiumentis extrinsecus indigeant, effectus tamen earum ad id spectet quod efficiendum est. At in his causis quae sunt praecursoriae, etiamsi eis antecedentibus aliquid existit, non tamen id quod existere intelligitur praecursio principaliter operatur. Sed ista quidem ueluti sub quadam occasione praecurrit, illa uero res quae existeret dicitur, aliis operantibus nascitur, uelut in congressione solum est fieri. Fortasse enim non propter amorem quisque congreditur sed praecedente congressione amor existit, quem non congressio principaliter appetebat. Itaque quoniam praeter congressionem amor existere non potuit, recte intereas causas congressio locata uidetur sine quibus non efficitur; quoniam uero non efficit ui sua, quandoquidem nec principaliter ut efficiat, spectat [1147D] sed tantum ea ante aliquid existit, recte inter praecursorias, ac non inter efficientes causas est collocata. [15.60] QUA RE CUM IN DISPUTATIONEM INCIDERIT CAUSA EFFICIENS ALIQUID NECESSARIO, SINE DUBITATIONE LICEBIT QUOD EFFICITUR AB EA CAUSA CONCLUDERE. [16.60] CUM AUTEM ERIT TALIS CAUSA, UT IN EA NON SIT EFFICIENDI NECESSITAS, NECESSARIA CONCLUSIO NON SEQUITUR. ATQUE ILLUD QUIDEM GENUS CAUSARUM QUOD HABET VIM EFFICIENDI NECESSARIAM ERROREM AFFERRE NON FERE SOLET; HOC AUTEM SINE QUO NON EFFICITUR SAEPE CONTURBAT. NON ENIM, SI SINE PARENTIBUS FILII ESSE NON POSSUNT, PROPTEREA IN PARENTIBUS CAUSA FUIT GIGNENDI NECESSARIA. [16.61] HOC IGITUR SINE QUO NON FIT, AB EO IN QUO CERTE FIT DILIGENTER EST SEPARANDUM. ILLUD ENIM EST TAMQUAM: UTINAM NE IN NEMORE PELIO -- NISI ENIM 'ACCIDISSENT ABIEGNAE AD TERRAM [1148A] TRABES,' ARGO ILLA FACTA NON ESSET, NEC TAMEN FUIT IN HIS TRABIBUS EFFICIENDI VIS NECESSARIA. AT CUM IN AIACIS NAVEM CRISPISULCANS IGNEUM FULMEN INIECTUM EST, INFLAMMATUR NAVIS NECESSARIO. Prima quidem causarum diuisio, secundum Tullium, fuit in ea quae efficerent aliquid, et ea sine quibus effici non posset, atque illud quidem quod efficeret, in gemina item partitus est, scilicet in id quod ad efficiendum aliquid necessariam uim possideret, neque ullius indigeret extrinsecus adiumenti, etinid quod nisi illis adiuuantibus operari atque efficere non posset. Ac primum de ea loquitur causa quae efficiendi uim tenet, eius enim ea pars cui efficiendi necessitas adest, statim secum conclusionem comitem [1148B] trahit; dicta enim causa, quae necessario ac quid efficit, effectus etiam nec esse est consequatur, ueluti si solem adfuisse quis dixerit, lucem quoque adfuisse monstrabit, aut cum alicui ad esse sapientiam dixerimus, sapientem nec esse est fateamur. At in his causis efficientibus quae extrapositis indigent adiumentis, non eadem ratio est; neque enim ut quaeque huiusmodi causa dicitur, ita nec esse est affectum sequi. Non enim huiusmodi causa necessario efficit quod uult, nisi extrapositis auxiliis adiuuetur; idem est etiam in ea causa quae ipsa quidem efficiendi uim non habet sed sine ea non prouenit effectus. Nam, ut Tullius quoque commemorat, nullam in efficiendis rebus adhibet necessitatem, atque ideo dicta causa non statim sequitur effectus. Neque enim si congressus [1148C] est, mox amauit, nec si fuit aes, statuam quoque fuisse nec esse est. Ex quo aliarum causarum partitio nascitur. Aliae namque causae sunt necessariae, aliae minime. Non necessariarum aliae sunt efficientes, aliae sine quibus non efficitur. Necessariarum uero causarum conclusio non solet conturbare: ut enim haec causa fuerit dicta, statim in conclusione sequustur effectus. Non necessariarum uero, quae sunt partim efficientes, quod nunc tacuit sed paulo ante praedixit, non habent subsequentem effectae rei conclusionem. Neque enim si liberi sine parentibus non sunt, idcirco in parentibus efficiendi causa necessaria fuit, cum uideamus in hominum esse potest ate ne gignant. Ea uero causa quae ipsa quidem non efficit sed sine ipsa effici non potest, huiusmodi est quemadmodum [1148D] Enniano uersu declaratur: NISI ENIM CECIDISSENT ABIEGNAE TRABES AD TERRAM, ARGO ILLA FACTA NON ESSET. Ex trabibus namque Argo facta est sed nulla inerat trabibus necessitas, ut ex eis fieret nauis; at uero ea causa quae est efficiens, et quae in se suam continet necessitatem, talis est. Quale CUM IN AIACIS NAVEM IGNEUM CRISPISULCANS FULMEN INIECTUM EST, statim enim accendi nec esse est nauim, quia ignis accendend necessaria causa est. Et sensus quidem est huiusmodi, ordo autem paulo confusior est, ait enim hoc modo: ATQUE ILLUD QUIDEM GENUS CAUSARUM, QUOD HABET VIM EFFICIENDI NECESSARIAM, ERROREM AFFERRE NON FERE SOLET; HOC AUTEM SINE QUO NON EFFICITUR, SAEPE CONTURBAT. Quod cum dixisset, cumque [1149A] uel utriusque uel alterius exemplum ponere debuisset, neutro conueniens exemplum similitudine dedit. Namque cum uel necessariam causam efficientem, uel eam sine qua non efficitur, proposuisset, eius causae posuit exemplum, quae efficiat quidem aliquid sed non sine extrapositis adiumentis, hoc modo: NON ENIM SI SINE PARENTIBUS FILII ESSE NON POSSUNT, PROPTEREA CAUSA FUIT IN PARENTIBUS GIGNENDI NECESSARIA. Parentes enim et maxime masculini sexus efficiens causa est sed non sine femina, id est non sine materia quadam, et ea causa sine qua fieri non possit, cum ipsa uim efficiendi non habeat. Itaque nec causa necessariae et efficientis posuit exemplum, nec eius sine qua fieri nihil possit sed efficientis quidem, non tamen necessariae sed uidetur tacuisse [1149B] in propositione id cuius posuit exemplum; ita enim apertius dici potuisset: ATQUE ILLUD QUIDEM GENUS CAUSARUM, QUOD HABET VIM EFFICIENDI NECESSARIAM, ERROREM AFFERRE NON FERE SOLET; HOC AUTEM quod non habet efficiendi uim necessariam; uel HOC SINE QUO NON EFFICITUR, SAEPE CONTURBAT. Itaque sic intelligendum est quasi ita sit dictum; nam de necessaria causa nullum posuit exemplum. Quod uero subiecit, utrisque causis conuenit posterius enumeratis, tam efficienti non necessariae, quam eius sine qua nihil efficitur. Parentes namque tam masculini sexus quam feminini esse dicuntur, quorum quidem masculini sexus ea causa est quae efficiat sed non necessaria. Feminini uero ea quae non efficiat sed sine qua effici [1149C] non possit. Quae cum ita sint, discernendae sunt causae et peruidenda necessitas, nec omnis causa praemittenda ut subsequatur effectus sed ea tantum in qua est efficiendi necessitas, etiamsi extrinsecus adiumenta defuerint. [16.62] ATQUE ETIAM EST CAUSARUM DISSIMILITUDO, QUOD ALIAE SUNT, UT SINE ULLA APPETITIONE ANIMI, SINE VOLUNTATE, SINE OPINIONE SUUM QUASI OPUS EFFICIANT, VEL UT OMNE INTEREAT QUOD ORTUM SIT; ALIAE AUTEM AUT VOLUNTATE EFFICIUNT AUT PERTURBATIONE ANIMI AUT HABITU AUT NATURA AUT ARTE AUT CASU: VOLUNTATE, UT TU, CUM HUNC LIBELLUM LEGIS; PERTURBATIONE, UT SI QUIS EVENTUM HORUM TEMPORUM TIMEAT; HABITU, UT QUI FACILE ET CITO IRASCITUR; NATURA, UT VITIUM IN DIES CRESCAT; ARTE, UT BENE PINGAT; CASU, UT PROSPERE NAVIGET. NIHIL HORUM SINE CAUSA NEC QUIDQUAM OMNINO; SED HUIUSMODI CAUSAE NON NECESSARIAE. [1149D] Facit aliam rursus causarum diuisionem ita: CAUSARUM enim ALIAE SUNT quae sua quadam ui, SINE APPETITIONE, SINE VOLUNTATE, SINE OPINIONE unum atque eumdem in efficiendis rebus ordinem tenent, ut est interire omnia quae orta sunt. Nam quia ortum est, idcirco etiam nec esse interire, nec tamen ipse ortus, ut caetera intereant, uel appetitu aliquo, uel uolutate uel opinione efficit; sed ita est ab aeterno rerum statu, ut quidquid ortum est, quia accepit esse, aliquando etiam esse desistat. Item ALIAE sunt causae quae AUT in VOLUNTATE AUT in PERTURBATIONE ANIMI AUT in HABITU AUT in NATURA AUT in ARTE CASUue consistunt. VOLUNTATE, ut si quaerat aliquis cur Trebatius [1150A] librum legat, respondebitur, quia legendi uoluntas est. PERTURBATIONE animi, ut si quis timore pallescat, aut urbem fugiat, bellis ciuilibus conturbatas. HABITU, UT si idcirco Trebatius FACILE. de iuris ratione responderit, quoniam multo usu constantem ciuilis scientiae habitum tenet, uel si quis idcirco irascatur facile, quia eius animus per iracundiae habitum efferatus est. NATURA, ut si quis idcirco dicatur irasci, quia naturaliter iracundus est, id quod in dies uitium crescat. ARTE, ut si idcirco bene quisque pingat, quia eius artis peritus esse proponatur. CASU, ut quae in nostra potestate nullo modo sunt, fiunt tamen, uelut in certo praesertim tempore, prosperitas nauigandi. Atque horum omnium nihil a causa uacuum est, nec [1150B] quidquam est in rebus quod non aliqua causa perficiat. Omnia enim quae fiunt habent aliquam rationem cur facta sint, quam si quis reddere possit, causam quoque reddiderit. Id est enim causa propter quam unumquodque fit. Omnes uero causae quae uel ex uoluntate, uel perturbatione animi intelliguntur, ad eam causam pertinent quae est mouendi principium, ut in Aristotelica diximus diuisione. Haec enim ut aliquid efficiatur, mouendi principium sunt, at in arte, uel habitu, uel natura, illa causa est, quae in ratione consistit. Species enim ac ratio uniuscuiusque efficiendae rei in arte et habituet natura posita est. Casus uero exterior causa, nec inter principales annumeratur secundum Aristotelem. Secundum uero M. Tullium casus est latens effectae rei causa; quod quale sit paulo posterius designabitur. [1150C] [16.63] OMNIUM AUTEM CAUSARUM IN ALIIS INEST CONSTANTIA, IN ALIIS NON INEST. IN NATURA ET [IN] ARTE CONSTANTIA EST, IN CAETERIS NULLA. [17.63] SED TAMEN EARUM CAUSARUM QUAE NON SUNT CONSTANTES ALIAE SUNT PERSPICUAE, ALIAE LATENT. PERSPICUAE SUNT QUAE APPETITIONEM ANIMI IUDICIUMQUE TANGUNT; LATENT QUAE SUBIECTAE SUNT FORTUNAE. CUM ENIM NIHIL SINE CAUSA FIAT, HOC IPSUM EST FORTUNAE EVENTUS; OBSCURA CAUSA ET LATENTER EFFICITUR. ETIAM EA QUAE FIUNT PARTIM SUNT IGNORATA PARTIM VOLUNTARIA; IGNORATA, QUAE NECESSITATE EFFECTA SUNT; VOLUNTARIA, QUAE CONSILIO. [17.64] [QUAE AUTEM FORTUNA, VEL IGNORATA VEL VOLUNTARIA.] NAM IACERE TELUM VOLUNTATIS EST, FERIRE QUEM NOLUERIS FORTUNAE. EX QUO ARIES SUBICITUR ILLE IN VESTRIS ACTIONIBUS: SI TELUM MANU FUGIT MAGIS QUAM IECIT. CADUNT ETIAM IN IGNORATIONEM [1150D] ATQUE IMPRUDENTIAM PERTURBATIONES ANIMI; QUAE QUAMQUAM SUNT VOLUNTARIAE -- OBIURGATIONE ENIM ET ADMONITIONE DEICIUNTUR -- TAMEN HABENT TANTUS MOTUS, UT EA QUAE VOLUNTARIA SUNT AUT NECESSARIA INTERDUM AUT CERTE IGNORATA VIDEANTUR. Rursus causarum diuisionem aliam claram ac perspicuam prodit. Causarum namque aliae sunt constantes, alia uero inconstantes. Constantes sunt, quarum non fereuariatur effectus; inconstantes uero, quae huc atque illuc facilioribus mutationibus transferuntur. Omnia igitur quae ex natura atque arte descendunt, constantia sunt. Natura quippe atque ars suum semper opus efficiunt, nisi subiectae materiae obstet incertum. Nam quod unus idemque artifex ex eadem saepe materia non admodum similes statuas [1151A] format, non est haec in arte uarietas sed tum in artificis manu, quae integritatem artis assequi non potest, tum in ipsa materia, quae efficientiae atque formae non aequaliter cedit. Idem est in natura, seruat namque constantiam suam, cum hominem format ex homine. Itaque similia in caeteris ex similibus gignit: at cum monstrosum aliquid effertur, non naturae uitio sed materiae potius applicatur, ex qua id quod efficere contendebat, non ita potuit natura explicare. Sed inter constantes causas habitus quoque debuit adiungi; nam quod habitu cuiusque lit, id constans, nec mutabile esse solet; quandoquidem idcirco habitus dicitur, quia diuturnitate habendi in naturae similitudinem uertitur. Sed forsan Tullius uidit quod natura atque ars, non tam in effectibus [1151B] constantes quam in propria ratione esse intelliguntur, in tantum ut quod ars ac natura delinquit, materiae saepius imputetur, habitus uero ipse consuetudine quadam collectus est, qui non ratione aliquid et propria constantia sed usu facit, atque idcirco forsitan habitum, qui inter caetera praeter artem et naturam uidebatur esse constantior, a causis constantibus segregauit. Ea uero quae non sunt constantia, in ea diuidit quae sunt perspicua, et in ea quae latent. Perspicua sunt quae ab animi quolibet motu uel appetitione, uel iudicii ratione profecta sunt; latent uero quae fortunae subiacent. Nam quia non ignorat animus in quam partem declinet, qui tametsi boni aliquanio habet iudicium, nunquam tamen eius rei quam efficit notionem relinquit, praetereos qui funditus [1151C] mente capiuntur, et in quibus iam nulla uoluntas est, nec esse est nota esse, quae ex uoluntate uel animi iudicio fiunt. Fortuna uero atque casus semper ignotus est. Cuius quidem natura aeque incerta est, atque ea quae casibus ipsis fiunt. Sed M. Tullius definit esse casum, euentum causis latentibus effectum; quae non uidetur integra definitio: quid enim, si adhuc lateret quibus causis solis defectus lunaeue contingeret, num idcirco casu atque fortuna fierent, quae constantibus caeli motibus administratur? An casus quidem putaretur ab his qui defectus rationem reperire non possent, per se autem consideratus, nullo quidsm modo esset casus. Sed M. Tullius non quod uideretur esse casus, his qui eius naturam minime perspexissent sed qui omnino fortunae euentus esset [1151D] definitionis rationem monstrabat. Euentum uero latentibus causis Cicero casum esse ita concludit: Cum omnia certis de causis fiant, quorum ratio cognoscitur, eorum euentus casu fieri non posse monstrantur sed putantur aliqua fieri casu eorum quorum causa nulla ratione cognoscitur. Ex quo euenit ut fortunae sit euentus, qui latentibus causis efficitur. Hic igitur in rebus quidem ipsis constantiam ponit, casum uero non re sed opinione metitur. Quo fit ut si aliter effectae remouerit causam, id quod accidit fortunae non sit euentus, idem tamen sit alteri fortunae euentus, si rationem alter ignoret. Quod uero omnium rerum causas esse dicit, non determinat quales, atque ideo nec de fortuna ipsa, [1152A] quorum euentum causa sit, monstrat. Nec me saeuae hominum mentes arrogantiae notent, quod uelut affectata auctoritate Tullianis sententiis pugnem, cum aduersus eas si quid uidebitur non nostra sed ab antiquissimis tractata compensem. Quod si nostra quoquo diceremus, oporteret tamen eos non personarum uetustatem sed eorum quae opponuntur considerare rationem, nec odisse potius quae aduersus magni nominis uiros dicuntur, quam contraria, si possent, argumentatione reuincere. Nam si eis M. Tullius in definitione rerum nimium placet, quaenam est inuidia nos quoque Aristotelicam rationem probare? Quod si intemperanter molestissimi esse pergunt, audiant M. Tullium secundo Tusculanarum disputationum libro adhortantem potius, atque ad [1152B] certamen uocantem, hoc modo: Sed tamen tantum abest ut scribi contra nos nolimus, ut id etiam maxime optemus. Ipsa enim Graeciae philosophia nunquam in honore tantum fuisset, nisi doctissimorum contentionibus, dissensionibusque creuisset; quamobrem hortor omnes, qui facere id possunt, ut eius quoque generis laudem iam languenti Graeciae eripiant, et transferant in hanc urbem, sicut reliquas omnes, quae quidem erant expetendae studio atque industria sua maiores nostri transtulere. Et rursus, nos qui sequimur probabilia nec, ullraquam quod uerisimile occurrit, progredi possumus, et refelli sine pertinacia et refellere sine iracundia parati sumus. Quocirca quae malum ratio est ipsius M. Tullii uoluntatem iudiciumque conuellere, cum eiusdem contra nos sententiis atque [1152C] auctoritate nitantur? Sed si cui commentarios nostros inspicere uacuum fuerit, sciat haec nos ex Aristotelis secundo Physicorum uolumine aduertisse, quae tametsi altioris philosophiae disputationes tangunt, non est tamen studiis inuidendum, si rhetoricis quoque ac dialecticis disputationibus admisceamus, qua sunt profundiora naturae, neque pigrescere ac dilassari animos dignum est, quos intentiores ac uegetos ipsa rerum ambiguitas et uariarum cognitio speculationum deberet efficere, eum praesertim ea librorum natura sit, ut ad legendum studiosos teneat, nullum cogat ignauum. Dicamus igitur quid euentus sit fortunae, uel quarum sors causa esse dicatur. Omnia igitur sunt uel immutabiliter ac semper, ut quod sol oritur; uel saepius, ut quod equus quadrupes [1152D] nascitur; uel raro, ut si equus cum quinque uel tribus pedibus procreetur; uel aeque, ut in quibus faciendarum rerum nihil interest, quo potius uoluntatem uergamus. Atque illud quidem quod semper fit, nihil habet oppositum, quod ullo modo aliter fiat; id uero quod saepe contingit habet ; aduersum, id quod rarius euenit, neque enim saepius fieret, ac non semper, nisi diuersum raro quidem sed aliquando contingeret. Quod igitur ex fortuna tit, in sempiternis non est; quis enim casu solem dicat oriri? Ne in his quidem quae frequentius fiunt; nullus enim casu equum dixerit esse quadrupedem. Nee uero in his quae fieri aequaliter solent; nam quae uoluntaria sunt non uidentur esse fortuita. Restat igitur [1153A] ut in his fortunae euentus sit, quae rarius fiunt. Eorum uero quae fiunt, partim finem aliquem spectant, partim minime. Quis enim finis esse potest, si manum extendam, si genua complicem, atque aliquid iacens humi tollam, quod nullis usibus applicem? At uero ea quae aliquem finem spectant partim uoluntatis sunt, partim naturae. Voluntatis, ut siquis idcirco domo egrediatur, ut uideat amicum. Naturae, ut quod est in animalibus. Omnia quae ab ea fiunt certam animalis respiciunt utilitatem, atque ad eius salutem conseruationemque omnium membrorum momenta sunt constituta. Casum igitur ac fortuitos euentus in his esse ponimus, quae cum rarius fiant, in his tamen per accidens eueniunt, quae propter aliquid fiunt. Veluti si quis egressus domo ut amicum uideret, [1153B] praeteriens cadente. desuper lapide ictus est: id igitur quod euenit, in rariore causa ponendum est, accessit uero ei uoluntati, quae certum respiciebat finem. Ea uero fuit domo egrediendi causa, ut amicum uideret. Rursus, quoniam lapsis naturaliter grauis est, grauitas uero terram petit, casus quidem lapidis propter aliquid naturaliter factus est; ad id enim lapidis natura tendebat, ut in suum locum pondus ueniens conquiesceret. Sed huic naturali intentioni accidit id quod rarius euenit scilicet ut percuteret caput; quo fit ut sit secundum Aristotelem fortuna uel casus, causa per accidens rarius eueuientum in his rebus quae propter aliquid fiunt. Quae cum ita sint, cumque definitio Aristotelica a Tulliana plurimum discrepet, illud tamen in utrisque [1153C] constat, id quod fortunae subiectum est, incertis casibus semper esse suppositum. Nam licet in his rebus saepe fortuna suos experiatur actus, quae uoluntate sunt, et ad aliquem finem referuntur, extra tamen accidit quod fortunae est, nec ab eo tine uenit, quem sibi animus ante perspexerat. Sed cum Cicero diuisisset causas in eas quae perspicuae sunt, et in eas quae laterent, cumque eas quae perspicuae sint diceret esse quae appetitionem animi iudiciumque tangerent, manifestum est eum uel artem, uel uoluntatem, uel perturbationem, uel habitum in his causis ponere quae perspicu ac sunt; uoluntas quippe atque animi perturbatioin appetitione ponitur, saepe enim ex perturbatione aliquid appetimus, artem uero uel habitum in iudicio; arte namque iudicamus, [1153D] habitus uero ad utrumque pertinet: nam et uoluntates consuetudo ministrat, et multo usu peritiaque fit quaedan constantia iudicandi. Casum in non perspicuis posuit. De natura incertum est utrum inter perspicuas an inter latentes ipsam coliocet: nam si inter latentes causas, ipsam naturam casum uideretur putare: cuius opinionis nulla ratio est Quod si inter perspicuas, quaenam appetitio animi uel iudicium in natura est? Neque enim appetendo aliquid uel iudicando facit natura, nisi forte quoniam ex ipsa saepe habilitas quaedam mentis et corpori existit, quae habi lit as ad unamquamque rem adiuuat uoluntatem; id enim maxime uolumus ad quod habiles sumus. Sed natura inter perspicuas causas [1154A] ponitur, quae iudicio quoque coniuncta est, ut si naturaliter sano quisque iudicio compositus est: appetitioni etiam, ut si naturaliter aliquid animus petat. His adiungit aliam causarum diuisionem; ait enim alias causas esse uoluntarias, alias ignoratas: uoluntarias, eas quaecumque ex iudicio ueniunt animi; ignoratas in quibus necessitas domina est, id est in quibus aut omnino non uolumus, aut ne si uelimus quidem aliter facere possumus, ut in natura atque casu. Necessitate enim quadam naturae grauia deorsum feruntur, necessitate item factum dicimus, ut aliquis ignorans iacto trans parietem lapide praetereuntem hominem peremerit. Eaque necessitas talis est, non quod aliter fieri non potuisset, nisi ut lapide iacto percuteret sed quia uoluntas defuit, et non [1154B] idcirco, quia uoluit, fecit. Prior uero necessitas iam talis est, in qua nulla uoluntas est, uel ea quae est, ne id quod cupit efficiat, ualidiore necessitate constringitur. Nam cum lapsis deorsum propria grauitate deponitur, nulla uoluntas est sed tantum naturae necessitas; at si homo deorsum cadat, est quidem non cadendi uoluntas sed ferri quo non uult, ualidior naturae causa compellit. Voluntatem uero a fortuitis euentihus uno eodemque aptissimo secreuit exemplo, ueluti si telum manu iaciat, nolensque feriat praetereuntem. Nam iecisse ex uoluntatis principio nascitur. Idcirco enim iecit, quia uoluit. Ignorauit uero quod perculeret; neque enim iecisset, si se percussurum praeuidere potuisset. Neque iecit, quia uoluit percutere. Si autem non ignorasset, non percutere [1154C] potuisset. Unde etiam machinamentum quoddam atque defensio in iuris peritoram responsionibus inuenitur, hoc modo: Si telum manu fugit magis quam iecit; nam si quis caedis accusetur, optima solet esse defensio, si alia non suppetit, fugisse manu telum, magis quam uoluerit iecisse, ut non uoluntati, quae condemnatur in culpis sed ignorantiae factum tribuatur. De perturbationibus autem animorum paulo confusius iudicium est. Dubitari enim potest utrum ex uoluntate, an necessitate, an ex ignoratione uenerit, quod perturbatione peccatur: uidentur enim uoluntaria esse peccata, quoniam qui perturbatus est appetit aliquid, aut fugit. Sed in hoc perturbatio eius apparet, quod non fugienda uitat, et non appetenda nimis exoptat. Porro autem quoniam in perturbationibus [1154D] sunt confusa iudicia (neque enim aliter id quod fugiendum est saepe appetunt perturbati, nisi obcaecato obscuratoque iudicio), quod uero fit animi confusione, saepe tale est ut nollet admisisse qui fecit, et euenit ut non inter uoluntarias sed inter ignoratas uel necessarias causas animorum perturbatio sit; in tantum uero qui perturbatus est, a uera discretione discedit, ut in eam possit recta bene consulentium admonitione reduci. Quo fit ut animorum perturbatio iure a causis uoluntariis segregetur, et aut in ignoratione, aut in necessitate ponatur. Nam quod ait: TAMEN HABENT TANTOS MOTUS, UT EA QUAE VOLUNTARIA SUNT, AUT NECESSARIA INTERDUM, AUT CERTE IGNORATA VIDEANTUR, ita intelligendum est: quoniam [1155A] omnis animi passio iudicium conturbat, confundit uero rectam discretionem, si acrior fuerit quam ut rationis retinaculis temperetur, et fit quaedam ex perturbationibus ueluti uiolenta necessitas, ut dubium sit utrum is qui aliquid perturbatus animo facit, ignorans faciat; ueluti cum casu ignorans delinquit, cum futurum non prouidet casum, an sciens faciat, uel necessitate ducatur. Quod igitur dixit: Aut necessaria esse, aut ignorata, et diuisit a neeessariis ignorata, non pugnat contra id quod superius dixit, ea quae ignorata sunt esse necessaria. Nam id quod est ignoratum ita quodammodo diuidit: ignoratorum alia quadam necessitate fiunt, dum aut nulla uoluntas est, aut ea quae est, necessitati nequit obsistere; alia casu, cum in his faciendis, quae ignorantur, nulla [1155B] uoluntas est. Quod igitur dixit, perturbationes animi, [1156A] aut in necessariis causis poni, aut in ignoratis, id sine dubio sensisse intelligitur, perturbationes animi, aut in his esse ignoratis in quibus ea necessitas est, ut uoluntas obsistere non possit, aut in his in quibus nalla uoluntas est sed sit delictum caecitate iudicii, uelut in his qui immoderatius amoris cupiditati deseruiunt: aut enim confuso iudicio ab honestate discedunt, et dum quasi bonum appetunt, in malum decidunt ignorantes, atque ita in casu quodam atque errore ponitur amor immodicus; aut nouit quidem quod appetit esse uitandum sed maioris actu cupiditatis impellitur, atque ita inter ea necessaria ponitur, quae aut non habent uolunt. Item, aut eam ita infirmam ac debilem, ut nullo modo ualidioribus passionibus obnitatur. LIBER SEXTUS [1155B] Fore quosdam, Patrici rhetorum peritissime, non dubitauerim, qui hunc in Topicis altiorem ex philosophia tractatum uaria obtrectatione reprehendant, quia inter logicam disputationem physicam interposuit. Hi uero sunt, uel quibus hoc totum philosophari displiceat, uel qui in argumentorum locis naturales admisceri causas oportuisse non existiment. Sed contra priores quidem, et a M. Tullio, et ab ipsa quodammodo humana ratione, quae in motu posita [1153C] aliquid semper inquirit, atque amore scientiae neque decipi patitur, neque ullo modo a ueritatis ratione traduci, saepe multumque responsum est. His uero qui sequestrandas ab oratorio facultate philosophiae disciplinas putant, respondendum breuiter existimo. Ratione quidem reperiri quiddam potest sed melius atque facilius artifex faciet, si in opere construendo artis facultatem atque elegantiam comparet. In argumentis quoque idem esse manifestum esti ui namque naturalis ingenii argumenta promuntur. Sed ars facultatem imitata naturae uiam quamdam rationemque reperit, qua id effici facilius ac melius possit. In qua re illorum nec esse est reprehendatur error, qui rhetoricam facultatem naturalem esse dixerunt, quoniam quilibet totius artis alienus et intendere in alterum [1155D] crimen, et sese purgare solet, et argumento aliquid prohare contendit. Reprehendendi etiam sunt qui eamdem facultatem in sola arte positam esse dixerunt: oportuit enim eos animaduertere, omnem quidem artem sui materiam effectus ex natura suscipere sed in ea tamen ratione propriam facultatem elegantiamque experiri. Haec itaque quae artium ratio perficit, ab imperitis etiam fieri, utcumque contigerit, possunt. Bene autem ac facile nemo efficit nisi artis ratione fuerit instructus. Cum igitur totius operis haec sit intentio, ut argumenta quae confusa et ueluti clausa natura suppeditat, artificialiter uestigentur, quid sit per quod efficere id quod promittit ars ualeat, sub exempli notatione demonstrat: ut enim facilius argumenta reperiantur, illa res efficiet, [1156B] si demonstrentur loci in quibus argumenta sunt collocata. Et enim ut si quis aliquid quaerat, facilius id inuestigare possit atque inuenire, si locus ei monstretur ubi sit positum id quod inquirit; ita etiam cum quis argumentum inuenire conatur, si ei locus ubi argumentum sit positum, declaretur, facilius argumentum quod quaerit ualebit inuenire. Ita enim Aristoteles, et ita Tullius appellat eas sedes in quibus argumenta sunt collocata, id est locos, qui ab [1156C] Aristotele topica uocati sunt. Sed quoniam de sedibus argumentorum loquimur, hi cuiusmodi sint paulo altius expediamus; locos enim non uno modo intelligitur. Ac relinquamus quidem eos locos quos Victorinus frustra atque inconuenienter interserit, uelut cos qui corpora concludunt, ac simpliciter intelligamus eos locos argumentorum esse qui intra se continent argumenta in quibus exponendis posterius quid sit quod dicimus clarius apparebit. Nunc communiter de tota locorum ratione, deque argumentatione, ac de quaestionibus et propositionibus earumque terminis uidetur esse tractandum. Ac primum quoniam locus qui tractatur in Topicis, non cuiuslibet rei sed tantum locus est argumenti, exposito prius argumenti intellectu, deinceps de loci ratione tractabimus. [1156D] Definit igitur Tullius argumentum hoc modo: Argumentum est ratio quae rei dubiae faciat fidem. Sumpsit igitur rationem ut genus. Omnes enim iniuriosi sunt qui orationis uirtutem a sapientiae ratione seiungunt, aliamque esse dicendi artem uelint, aliam intelligendi. Nam si nihil orationes aliud agimus, nisi interius cogitata uulgamus, quae malum ratio est, orationis elegantiam a sententiarum grauitate se ponere? Quae porro sententiarum grauitas esse potest, sine earum rerum de quibus dicendum est comprehensione? Quae uero alia disciplina naturam proprietatemque rerum omnium docet, uel quae omnino eorum quae intelligi possunt, scientiam profitetur, nisi haec tantum ex qua nos pauca praesumpsimus philosophia? quae longe aliter de his ipsis in [1157A] proprio sapientium tractatu disputare solet. Neque ita cursim ut nos, quae sint in illorum libris solet, prolixius disserenda sumpsissem, quis ferret insolentium hominum temeritatem prouectus suos culpare uolentium quibus prouectibus proficerent, si studiosi potius quam queruli esse mallent? Sed his contentionibus neque antiqua caruit aetas, nec nos ita delicati sumus, ut quibus patientia doctissimorum hominum saepius obstitit, fere nolimus, dum et pluribus prod esse possumus, et sapientium iudicia consequamur. Ad quem finem hic noster labor et totius operis summa contendit. Sed haec hactenus. Nunc susceptae expositionis ordinem persequamur. [17.65] TOTO IGITUR LOCO CAUSARUM EXPLICATO, EX EARUM DIFFERENTIA IN MAGNIS QUIDEM CAUSIS VEL ORATORUM VEL PHILOSOPHORUM [1157B] MAGNA ARGUMENTORUM SUPPETIT COPIA; IN VESTRIS AUTEM SI NON UBERIOR, AT FORTASSE SUBTILIOR. PRIVATA ENIM IUDICIA MAXIMARUM QUIDEM RERUM IN IURIS CONSULTORUM MIHI VIDENTUR ESSE PRUDENTIA. NAM ET ADSUNT MULTUM ET ADHIBENTUR IN CONSILIA ET PATRONIS DILIGENTIBUS AD EORUM PRUDENTIAM CONFUGIENTIBUS HASTAS MINISTRANT. [17.66] IN OMNIBUS IGITUR EIS IUDICIIS, IN QUIBUS EX FIDE BONA EST ADDITUM, UBI [VERO] ETIAM UT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET IN PRIMISQUE IN ARBITRIO REI UXORIAE, IN QUO EST QUOD EIUS AEQUIUS MELIUS, PARATI EIS ESSE DEBENT. ILLI DOLUM MALUM, ILLI FIDEM BONAM, ILLI AEQUUM BONUM, ILLI QUID SOCIUM SOCIO, QUID EUM QUI NEGOTIA ALIENA CURASSET EI CUIUS EA NEGOTIA FUISSENT, QUID EUM QUI MANDASSET, EUMVE CUI MANDATUM ESSET, ALTERUM ALTERI PRAESTARE OPORTERET, QUID VIRUM UXORI, QUID UXOREM [1157C] VIRO TRADIDERUNT. LICEBIT IGITUR DILIGENTER ARGUMENTORUM COGNITIS LOCIS NON MODO ORATORIBUS ET PHILOSOPHIS, SED IURIS ETIAM PERITIS COPIOSE DE CONSULTATIONIBUS SUIS DISPUTARE. Diuiso causarum loco atque ordine suis partibus distributo, de locis eiusdem facultate, quibusque uberius, quibusque angustius accomodetur, uti saepe Ciceroni mos est, disserit. Primum enim inquit, oratoribus ac philosophis, quorum in disputationibus larga materia est, multa ex causarum loco argumentorum suppetit copia. Communis quippe oratoribus ac philosophis hic locus esse prospicitur qui est a causis, his naturas rerum quod est philosophiae proprium, illis quod oratoriae facultatis est, facta probantibus. Nam et cum res quaelibet quaeritur, [1157D] eius causae a philosophis uestigari solent. Quibus praemissis, ut superius dictum est, comitatur statim quod concludendum est, et oratores ad suspicionem mouendam detergendamue factorum causas requirunt. Hoc quippe stabile in hominum mentibus manet, quod neque factum, neque res ulla praeter illam omnium principem naturam, sine propriis causis possit existere. Quo fit ut uberrimus causarum usus sit in rhetorum orationibus, philosophorumque tractatu. Sed ut hunc libellum M. Tullius scribens, pleraque omnia Trebatio dedisse uideatur, hunc locum iuris quoque consultis attributum esse demonstrat, dicens: Etsi non tam uberes opportunitates habeat hic locus in iurisperitorum responsionibus subtilius [1158A] certe atque acutius pro ipsius artis natura tractari potest, scilicet ubertatem quae deerat, subtilitate quae poterat inesse compensans. Habent enim etiam ipsi proprium campum in quo eorum uirtus possit enitere. Est enim iurisconsultorum prudentiae priuatarum quaestio causarum, maximeque in illis negotiis; hic causarum locus examinabitur, in quibus bonae fidei iudicia nectuntur. In his enim qui fuerit animus contrahentium quaeri solet, qui deprehendi uix poterit, nisi praecedentibus causis intelligatur. In his igitur iudiciis in quibus additur ut ex bona fide iudicent, id est ubi ita iudices dantur, ut non strictas inter litigantes stipulationes sed bonam fidem quaerant, pluribus causarum usus est: additur ut inter bonos bene agi oportet, considerantur mores, [1158B] inquiruntur consilia; statuitur quibus, quidque de causis, administratum sit. In primisque in iudicio uxoriae rei uberrimus causarum tractatus est. Est autem iudicium uxoriae rei, quoties post diuortium de dote contentio est. Dos enim licet matrimonio constante in bonis uiri sit, est tamen in uxoris iure, ut post diuortium uelut res uxoria poti potest. Quae quidem dos interdum his conditionibus dari solebat, ut si inter uirum uxoremque diuortium contigisset, quod melius a quius esset, apud uirum remaneret, reliquum dotis restitueretur uxori, id est ut quod ex dote iudicatum fuisset melius aequius esse ut apud uirum maneret, id uir sibi retineret; quod uero non esset melius aequius apud uirum manere, id uxor post diuortium reciperet. In quo iudicio non tantum boni [1158C] natura spectari solet, uerum etiam comparatio bonorum fit, ut non tam quod aequum sed melius aequiusque est id sequendum sit. Quae omnia ex precedentibus causis inuestigari solent. Nam si uiri culpa diuortium factum est, aequiusmelius est nihil apud uirum manere. Si mulieris est culpa, aequius melius est sextans retineri. In hisque omnibus peritissimi iurisconsulti esse debent; quo fit ut Trebatium quoque hortetur ad studium. Multa enim esse dicit, quae eorum operam exspectant. Illi enim, inquit, dolum malum, illi bonam fidem, illi aequum et bonum, illi etiam quid socius socio praestare debeat, quid is qui alienum in se gerendum sponte negotium suscepisset, ei cuius id negotium fuerat, quid is qui mandauerit ei cui mandauerit suorum negotiorum [1158D] actiones, quid uir uxori, quid uxor uiro tradiderit; quae omnia ad posteriora causae sunt, aique exinde iudicia sumuntur idcirco enim, uerbi gratia, quodlibet illud iudex pronuntiare debet in uxoris ac uiri causa, quia uirum hoc praestare oportet uxori; idcirco etiam mandato rei cui mandauerit, obligatus esse iudicandus est, quia inter mandatorem susceptoremque negotii illud est obseruandum, omnia quoque quae quisque alteri prmslare debet, ea in tractandis iudicandisque negotiis causae sunt. Quocirca recte conclusit, diligenter cognitis argumentorum locis, et oratoribus, et philosophis, et iurisconsultis argumentorum copiam non defuturam. [18.67] CONIUNCTUS HUIC CAUSARUM LOCO ILLE LOCUS EST QUI EFFICITUR [1159A] EX CAUSIS. UT ENIM CAUSA QUID SIT EFFECTUM INDICAT, SIC QUOD EFFECTUM EST QUAE FUERIT CAUSA DEMONSTRAT. HIC LOCUS SUPPEDITARE SOLET ORATORIBUS ET POETIS, SAEPE ETIAM PHILOSOPHIS, SED EIS QUI ORNATE ET COPIOSE LOQUI POSSUNT, MIRABILEM COPIAM DICENDI, CUM DENUNTIANT QUID EX QUAQUE RE SIT FUTURUM. CAUSARUM ENIM COGNITIO COGNITIONEM EVENTORUM FACIT. Omnia quae ad se referuntur recte dicuntur esse cnniuncta; ipsa enim relatio rerum efficit coniunctionem; quod si causa alicuius causa est, non alterius, nisi sui effectus est causa, itemque si est aliquis effectus, ex causarum principiis uenit; iure igitur ab effectis locus, causarum loco debet esse coniunctus. Quoniam uero semper quae ad se referuntur aequantur, nec esse est, quae ubertas sit causarum, eadem quoque sit effectorum. [1159B] Quoniam enim causa praeter effectum esse non potest, cum sit causa super effectum, nec esse est ut ex euentibus quoque atque effectibus, plurima suppetant argumenta, siquidem ex causis etiam plurima contrahuntur. Nam sicut cuiuslibet effectus potest causa tractari, si ex qualibet causa potest, qui sit euentus ostendi, recteque, ait, causarum cognitio euentuum cognitionem facit; ut enim in praedicamentis ostenditur, sciri relatiuum aliquod non potest, praeter reliqui scientiam relatiui. [18.68] RELIQUUS EST COMPARATIONIS LOCUS, CUIUS GENUS ET EXEMPLUM SUPRA POSITUM EST UT CAETERORUM; NUNC EXPLICANDA TRACTATIO EST. COMPARANTUR IGITUR EA QUAE AUT MAIORA AUT MINORA AUT PARIA DICUNTUR; IN QUIBUS [1159C] SPECTANTUR HAEC: NUMERUS SPECIES VIS, QUAEDAM ETIAM AD RES ALIQUAS AFFECTIO. [18.69] NUMERO SIC COMPARABUNTUR, PLURA BONA UT PAUCIORIBUS BONIS ANTEPONANTUR, PAUCIORA MALA MALIS PLURIBUS, DIUTURNIORA BONA BREVIORIBUS, LONGE ET LATE PERVAGATA ANGUSTIS, EX QUIBUS PLURA BONA PROPAGENTUR QUAEQUE PLURES IMITENTUR ET FACIANT. SPECIE AUTEM COMPARANTUR, UT ANTEPONANTUR QUAE PROPTER SE EXPETENDA SUNT EIS QUAE PROPTER ALIUD ET UT INNATA ATQUE INSITA ASSUMPTIS ATQUE ADVENTICIIS, INTEGRA CONTAMINATIS, IUCUNDA MINUS IUCUNDIS, HONESTA IPSIS ETIAM UTILIBUS, PROCLIVIA LABORIOSIS, NECESSARIA NON NECESSARIIS, SUA ALIENIS, RARA VULGARIBUS, DESIDERABILIA EIS QUIBUS FACILE CARERE POSSIS, PERFECTA INCOHATIS, TOTA PARTIBUS, RATIONE UTENTIA RATIONIS EXPERTIBUS, VOLUNTARIA NECESSARIIS, ANIMATA INANIMIS, NATURALIA NON NATURALIBUS, [1159D] ARTIFICIOSA NON ARTIFICIOSIS. [18.70] VIS AUTEM IN COMPARATIONE SIC CERNITUR: EFFICIENS CAUSA GRAVIOR QUAM NON EFFICIENS; QUAE SE IPSIS CONTENTA SUNT MELIORA QUAM QUAE EGENT ALIIS; QUAE IN NOSTRA QUAM QUAE IN ALIORUM POTESTATE SUNT; STABILIA INCERTIS; QUAE ERIPI NON POSSUNT EIS QUAE POSSUNT. AFFECTIO AUTEM AD RES ALIQUAS EST HUIUS MODI: PRINCIPUM COMMODA MAIORA QUAM RELIQUORUM; ITEMQUE QUAE IUCUNDIORA, QUAE PLURIBUS PROBATA, QUAE AB OPTIMO QUOQUE LAUDATA. ATQUE UT HAEC IN COMPARATIONE MELIORA, SIC DETERIORA QUAE EIS SUNT CONTRARIA. [18.71] PARIUM AUTEM COMPARATIO NEC ELATIONEM HABET NEC SUMMISSIONEM; EST ENIM AEQUALIS. MULTA AUTEM SUNT QUAE AEQUALITATE IPSA COMPARANTUR; QUAE ITA FERE CONCLUDUNTUR: SI CONSILIO IUVARE CIVES ET AUXILIO AEQUA IN LAUDE PONENDUM [1160A] EST, PARI GLORIA DEBENT ESSE EI QUI CONSULUNT ET EI QUI DEFENDUNT; AT QUOD PRIMUM, EST; QUOD SEQUITUR IGITUR... Omnis comparatio duplex est: aut enim aequalia sibimet comparantur, aut inaequalia; sed in his quae sunt aequalia, semper eadem esse notatur aequalitas. Inaequalia autem ingemina ueluti membra diuiduntur, minoris scilicet atque maioris. Nam quod minus est, non per se minus est sed com paratione maioris. Itemque quod maius est, minoris comparatione dicitur maius. Quae cum ita sint, diuidit atque ante oculos ponit omnium comparationem modos, et quod raro in superioribus locis fecit, ipsas maximas propositiones ponit in comparationibus constitutas, ut si quando loco sit nobis comparationis utendum, habeamus quoddam, uelut inuentionis exemplar, [1160B] ad quod quaerentem animum possimus aduertere. Omnis igitur comparatio, aut in numero constat, aut in specie aut in ui aut aliqua locata extrinsecus affectione. Nam quodcumque conferre contendimus, aut numero comparamus, et secundum id aliud maius, aliud minus esse decernimus; aut speciem ipsam intuentes, eamque alii comparantes de excellentia iudicium damus; aut aliud consideramus, quid res quaeque possit efficere, et in quantum eius progredi possit natura, aut ex aliorum quodammodo continentia, et ex circumstantium affectione rem quam alii conferimus intuemur. Numero igitur quae comparantur, si ex eodem sint genere, plura paucioribus ante ponuntur, uelut ei bona omnia sit aequalia, iure quis quamplura bona paucioribus anteponit. [1160C] Et est haec maxima propositio: Plura bona paucioribus anteponuntur et in caeteris quoque eadem ratio perspicitur maximarum propositionum. At si omnia in contrario sint genere, pluralitati paucitas praeferenda est, ut pauca mala pluribus malis, mala uero ipsa bonis nullo modo conferuntur. Quae enim ullo modo compensantur, in eodem esse genere debent, non in contrario. Nam cum aduersum se contraria e regione locata sunt, conferri compararique non possunt, quod sibi intelligitur esse inimica. Est etiam secundum numerum comparatio in temporis quoque ratione. Nam cum tempuscertis quibusdam spatiis, diuidatur, uelut horae, diei, mensis atque anni, ex aequalibus bonis ea magis eligenda sunt, quae diuturnius perseuerant, quod in numero positum esse nullus ignorat. [1160D] Ipsa enim diuturnitas plurimos esse uel dies, uel menses, uel annos fatetur, quibus duret id quod eligitur. Longe etiam peruagala bona, angustis et in unum minimum locum coarctatis numeri comparatione praecedunt. Nam quae longe lateque peruagata sunt, ea in plurimas gentes regionesque diffusa sunt; pluralitas uero cuiuslibet rei numerum spectat. Iam uero ex quo plura propagantur bona, qui non iudicet esse meliora his quorum est inops bonorum contractiorque fecunditas? Quis etiam bonum quod plures imitentur ut faciant, caeteris quae ita non sint, excellere non arbitretur, quae in numero constare quis nesciat, quando in numero pluralibus constat? Specie uero comparantur, [1161A] quae per seipsa considerata suae quodammodo pulchritudinis merito caeteris anteferuntur. Meliora enim sunt quae propter se, quam quae propter aliud expetuntur, ueluti salus quae propter se excetitur, medicina propter salutem; quocirca melior est salus quam medicina: atque haec non ad aliquem numerum, nec postremo ad aliquam quantitatem sed ad ipsam speciem salutis ac medicinae considerationem referentes, iudicium promimus. Illa quoque quae innata atque insita sunt, assumptis et aduentitiis meliora iudicantur, unde innata moribus grauitas longe amplius excellit eam quae per imitationem affectatur. Integra etiam potius quam contaminata melioris rei iudicium ferunt. Nam quae integra sunt, suam speciem seruant, quae contanimata sunt atque [1161B] ex aliqua parte uitiata, si qua etiam inerat, speciei pulchritudinem perdiderunt. iocunda minus iocundis meliora, communis omnium animalium natura diiudicat. Honesta utilibus sapientes anteponunt; procliuia laboriosis anteferri illa res monstrat, quod nemo ad eumdem finem per laboriosam atque asperam uiam tendere cupiat, ad quem possit procliui facilique itinere peruenire. Labor quippe omnis iniocundus est, iocunda est facilitas. Necessaria etiam non necessariis partim praeferri, partim etiam postponi debent, quod M. Tullius tacuit: necessaria quippe praeferuntur his non necessariis, quae non boni ratione sed uoluptatis appetitione sunt constituta, ueluti luxu regio parata conuiuia nullus sapiens iudicet esse meliora his quae naturae expleant [1161C] indigentiam. Quaedam uero sunt quae ipsa specie boni, cum non necessaria sint, meliora sunt necessariis. Nam uiuere necessarium est, et sine eo subsistere animal nequit. Philosophari uero non est necessarium, melius tamen longeque excellentius est philosophum uiuere quam tantum uiuere: illud enim raro paucisque etiam utentibus ratione concessum; illud pecudibus commune nobiscum. Sua quoque alienis iure meliora esse dicuntur, ueluti hominibus ratio potius quam uoluptatis appetitio: illud enim proprium est hominis, illud alienum; rara quoque uulgaribus meliora sunt. (Atque hic locus approbat id quod superius dictum est, philosophantem uitam ipsa uita esse meliorem: nam quae rara sunt, facile id quod uulgare est antecedunt.) Desiderabilia etiam his [1161D] quibus facile carere possis, illa res approbat esse meliora, quod maxime desiderantur, et sine his anxia uita est, ueluti ei quis capillis uisum conierat. Aegrius enim toleramus carere uisu quam capillis; ita ex hoc meliorem esse uisum capillis iudicamus, quod his facile, illo aequo animo carere non possumus. Perfecta etiam imperfectis naturaliter excellunt, illa enim suam formam adepta sunt, illa minime. Tota etiam partibus eodem modo excellentiora esse arbitramur: nam quod totum est, habet naturae propriam formam. Quod uero pars est et ad totius nititur perfectionem, nondum suae pulchritudinis speciem cepit, nisi ad totius integritatem referatur. Iam uero ratione utentia rationis expertibus [1162A] nullus dubitat esse meliora. Voluntaria quoque necessariis iure anteponuntur, namque uoluntaria libera sunt, quae necessaria quodam nos ueluti dominio necessitatis astringunt, atque ideo meliora esse uoluntaria necessariis existimamus; quanquam in hoc etiam illud intelligi possit, quod a nobis superius dictum est, non necessaria saepe necessariis anteponi, quandoquidem ea quae uoluntaria sunt non fuerint necessaria; uoluntaria uero meliora sunt necessariis. Non necessaria igitur saepe necessariis excellunt; animata quoque inanimatis. ipsius animae negatione considerata, anteponenda esse ratio persuadet. Naturalia etiam non naturalibus, et artificiosa inartificiosis. Optimusque hic gradus est, ut naturam arti, artem praeferas inertiae, ars quippe [1162B] imitatur naturam. Quo fit ut id quod in se retinet pulchri, ex natura ueniat, cuius inmitari speciem cupit. Longe uero postrema sunt quae cum artificio carent, non a specie solum naturae, uerum etiam ab imitatione discedunt, atque haec quidem de specie in comparationibus considerantur. Vis autem in eo consistit in quo consideratur quid unaquaeque res possit efficere, nam quod quaeque res potest, ea uis eius rectissime dicitur. Efficiens igitur causa grauiorem uim habet quam ea quae nihil efficit: uelut artifex melior quam materia, illa quippe stolida est atque immota. Nec aliquid efficiens, nisi formam ab artifice, id est ab efficiente causa, susceperit. Item quae se ipsis contenta sunt, meliora esse his uidentur quae egent aliis: ueluti [1162C] omnium Deus optimus est, quia nullo indiget, et ipso cuncta sunt indiga. Item quae in nostra sunt potestate magis eligenda sunt quam qua in aliena manu posita facile labuntur. Quo fit ut sit uirtus meliorquam diuitiae; nam uirtus est in nostra potestate, diuitiarum fortuna domina est. Iam uero stabilia incertis, quae eripi non possunt, his quae possunt, si tamen bona sunt, quis non intelligat esse meliora? Quorum tamen locorum pars contraria contrarium teneet: inspectis quippe his quae meliora sunt, si horum aduersa uideamus, deteriora sunt. Restat in affectione posita comparatio quae ita tractatur, ut non per semetipsam res quae alii confertur sed ex alterius cuiuslibet consideratione pensetur, uelut in tribus quibusdam rebus si duae ad seinuicem comparentur, [1162D] eo quod ad tertiam plus minueue iungantur. Sint enim duo quaedam humanis rebus accommodata, quarum una principibus atque etiam ipsi reipublicae accommodatior: hic igitur iudicabimus eam rem esse meliorem quae melioribus prodest, id est ut reipublicae uel principibus non considerantes ut sese res habeat sed quantum reipublicae uel principibus adiuncta sit. Haec igitur res ex affectione est comparata, meliusque iudicatur id quod principibus commodum est, quam id quod aliquibus priuatis, quoniam principes reliquorum etiam continent statum. Eodem modo sunt quae sequuntur, ut quae iucundiora sunt pluribus, quae clariora inter multos, quae pluribus comprobata sunt, [1163A] meliora ducantur. Nam etiamsi minus ipsa huius naturae sint, affectione tamen, ut dictum est, eorum quibus uel iucundiora, uel inter quos clariora sunt, aut a quibus probantur, meliora existimanda sunt. Sed quanquam id quod a pluribus bonum ducitur, superius in ea comparationis parte posuerit in qua fiebat secundum numerum comparatio, nihil tamen impedit eumdem locum secundum aliam atque aliam considerationem diuersis generibus subdi: uelut ala auis cum substantia sit, eadem tamen ad aliquid esse intelligitur, si ad alatum consideretur. Illa quoque ex affectione uidentur esse meliora quae ab eo laudata sunt, contra quem dialectica oratione uel rhetorica facultate disseritur. Nam ut reuincere ad uersarium possis, sat est si eum tibi consensisse [1163B] monstraueris, atque id aliquando uelut optimum praedicasse, quod tu melius re proposita monstrare contendas. Dictis igitur omnibus meliorum locis, his oppositi quae deteriora sunt continebunt. Parium uero nulla discretio est. Neque enim quod par est, aut intentionem sumere, aut remissionem potest. Quibus autem modis inter se maiora minoraque penduntur, iisdem inter se paria conferuntur. Nam quae uel numero, uel specie, uel ui, uel affectione fuerint, aeque paria esse dicuntur. Commune autem cunctorum exemplum est, quod Cicero in qualitate constituit, quae qualitas in cunctis paribus aequa est sed uel numero, uel specie, uel ui, uel affectione paria sunt. Nam in eorum comparatione quae maiora uel minora sunt, una quaedam qualitas est [1163C] sed horum accessione uariantur. Nam quibus in eadem qualitate maior numerus, pulchrior species, efficacior uis, ad pretiosiora coniunctior affectio, ea meliora esse existimabuntur. Quae si aequa fuerint, in eadem qualitate paria sunt. Exemplum uero quod proposuit, ad blandiendum Trebatii animum ualet, cum propriam, id est oratoriam, facultatem cum iurisperitorum laude coniungit hoc modo: Si consilio iuuare ciues, quod iurisperitorum, est, et auxilio, quod oratorum est, aequa in laude ponendum est, pari gloria debent esse que consulunt, id est periti iuris, et hi qui defendunt, id est oratores. Atqui primum est, id est consilio iuuare ciues, et auxilio, aequa in laude ponendum est. Quod sequitur igitur, id est -- supple: pari gloria debent, esse qui consulunt, [1163D] id est periti iuris, et hi qui defendunt, id est oratores -- infertur. Ea uero conclusio est per quam dicimus: hi igitur qui consulunt, et hi qui defendunt, pari gloria esse debent. Hoc autem breuiter dialecticorum more protulit, qui sit enuntiaut: si dies est, lucet. At quod primum est, id autem tantumdem est ac si dicatur, atqui dies est. In propositione enim quae est, si dies est, lux est, prior est propositio, dies est. Concludunt quod sequitur, igitur, id est, esse lucem. Id enim in prima parte propositionis, quae erat, si dies est, sequebatur. Igitur hic quoque Cicero sic protulit: Atqui primum est, id est, consilio et auxilio iuuare ciues aequa in laude esse ponendum, id enim erat primum in ea propositione [1164A] quae dicebat si consilio et auxilio ciues iuuare aequa in laude poneretur, pari gloria esse oratores iurisque consultos. Quod sequitur igitur, id est, pari gloria debent esse qui consulunt ac defendunt; id enim erat consequens in ea propositione quae statuebat: Si consilio et auxilio ciues iuuare par esset, pares esse qui consulunt ac deltendunt. [18.71] ...PERFECTA EST OMNIS ARGUMENTORUM INUENIENDORUM PRAECEPTIO, UT, CUM PROFECTUS SIS A DEFINITIONE, A PARTITIONE, A NOTATIONE, A CONIUGATIS, A GENERE, A FORMIS, A SIMILITUDINE, A DIFFERENTIA, A CONTRARIIS, AB ADIUNCTIS, A CONSEQUENTIBUS, AB ANTECEDENTIBUS, A REPUGNANTIBUS, A CAUSIS, AB EFFECTIS, A COMPARATIONE MAIORUM MINORUM PARIUM, NULLA PRAETEREA SEDES ARGUMENTI QUAERENDA SIT. [1164B] Tametsi ex his quae dicta sunt intelligatur nullum argumenti locum esse praeteritum, breuiter tamen Ciceronis conclusionem, qua se nihil omisisse commemorat, ad ampliorem doctrinae fidem approbandam reor, in his enim nihil omnino praetermittitur quae certa ratione tractantur. Nulla uero certior ratio diuisione; quod enim quisque partitur a communibus in particularia deducens, cum rectum iter insistat, labi atque in errorem duci noo potest. Locorum igitur omnium prima diuisio fuit in ea quae in ipsis haererent, et ea quae assumerentur extrinsecus. Cuius diuisionis nihil medium reperiri potest: aut enim in ipso est aliquid de quo quaeritur, aut extrinsecus nec esse est assumatur. Videamus igitur nunc quemadmodum disputatio per nihil omittentem [1164C] diuisionem feratur. Eorum igitur locorum, qui in ipsis sunt de quibus agitur, nunc ex toto, nunc ex partibus, nunc ex uocabulo, nunc ex adectis sumitur argumentum. In his igitur quoniam nihil relictum sit perspicue apparet; in eo enim quod coniunctum est, duplex discretio est: una ex eo ipso quod formatum est atque compositum, quod totum est, in quo etiam definitiones adhibentur: alia in eius partibus inspiciendis, ex quibus compositi forma coniuncta est. Sed quoniam natura hominum id quod intelligit, uoce saepius prodit, nec esse est ut nomen quoque quod ad intellectus declarationem adhibetur, ostendat aliquam rei quam significat proprietatem, intellectus quippe, qualitatem rei quam intelligit, significat. Quocirca nomen quoque intellectus qualitatem [1164D] designat. Iure igitur dictum est proprietatem quamdam rei uocabulo significari, atque ita ex eo trahi argumentum potest, quod uocatur a nota. (Horum uero locorum alias partitiones dedit, quas paulo post breuius colligemus.) Affecta uero, quae, ut superius dictum est, in relatione consistunt, ipsa etiam rite diuisa sunt. Nam quae referuntur ad aliquid, aut substantialia sunt, aut accidentia. Substantialia, ut coniugata, nam iusto, in eo quod iustus est, iustitia substantiam facit. Nec id dico, quod homini esse ex iustitia conslituatur sed iusto, qui iustitia discedente corrumpitur. Similis et de eo quod est iuste aduerbio, ratio est. Est etiam substantiale, genus, species, differentia, causa, effectus. [1165A] Accidentia, ut contrarium, simile, adiunctum, paria, maiora, minora. Consequentia uero atque repugnantia, quoniam, ut superius dictum est, in conditione posita sunt, nunc substantialia reperiuntur, nunc uero in accidentibus considerantur. Substantialia, ut cum genus antecedit speciem; accidentia, ut cum nigredo praecedentem sequitur coruum, quanquam etiam in causis aliquae accidentes esse possint. De quarum omnium proprietatibus Tullius supra disseruit. Atque ut breuissima descriptione tota locorum diuisio colligatur, erit hoc modo: Omne argumentum aut ex his locis ducitur qui in ipso de quo quaeritur inhaerent, aut ex his quae extrinsecus assumuntur. Is uero locus qui in ipsis de quibus ambigitus positus est, diuiditur in eum locum [1165B] qui est ex toto, et in eum qui est ex partibus, et in eum qui est ex nota, et in eum qui est ab affectis. Is autem qui a toto est, a definitione locus uocatur. Definitionum uero aliae sunt propriae, aliae non propriae. Non propriarum uero aliae sunt quae singulis nominibus denotantur, aliae quae oratione panduntur. Earum uero quae singulis nominibus fiunt, aliae sunt in quibus pro nomine redditur nomen, quae dicununtur *kat' antilexin*, aliae quae exempli gratia nomen subiiciunt, quae dicuntur *hos typos*. Earum uero quae oratione declarantur, aliae fiunt a partitione, aliae a diuisione, aliae a differentiis praeter genus, quae *ennoematike* dicitur; aliae quae ex pluribus qualitatibus fiunt, etiam singulis totum id significantibus, quod omnis qualitatum collectio declarat, quae uocantur [1165C] *poiotes*; aliae quae ex accidentibus, non singulis sed cunctis unum aliquid efficientibus constant; aliae quae ad differentiani dantur; aliae per translationem, aliae quae ex priuatione contrarii, aliae quae propriis nominibus aptantur quae etiam *hypotyposeis* dicuntur; aliae per indigentiam pleni, aliae per proportionem, aliae per relationem, aliae per causam. Item alia definitionis diuisio secundum Tullium principalis, quod aliae corporalium rerum sint, aliae incorporalium, et definitionis quidem locus ita diuisus est. A partibus autem locus diuiditur in partitionem et diuisionem. A nota uero locus simplex est. Ab affectis autem, alii sunt a coniugatis, aliia genere, alii a forma, alii a simili, alii a differentia, alii a contrariis, alii ab adiunctis, alii a consequentibus, antecedentibus et [1165D] repugnantibus, alii a causa, alii ab effectis, alii a comparatione parium, maiorum uel minorum. Genus uero diuiditur in suprema genera, et in ea quae etiam species esse possunt. Species quoque diuiditur in ultimas species et in ea quae etiam genera esse possunt. Similium quoque alia in singulis considerantur, et uocantur exempla, alia in pluribus, et appellatur inductio; alia in coniunctis, et uocatur proportio. Item differentiarum aliae sunt substantiales, aliae, etsi non substantiales, inseparabiles tamen, aliae neque substantiales neque inseparabiles. Contrariorum alia dicuntur aduersa, alia priuantia, alia negantia, alia relatiua. Adiunctorum uero alia sunt quae ante rem existunt, alia quae cum re, alia [1166A] uero post rem. Locus uero conditionalis diuiditur in antecedens, consequens et repugnans. Causarum quoque multiplex locus est: aliae namque sunt quae ui sua efficiunt, aliae sine quibus effici non potest. Earum uero quae ui sua efficiunt, aliae sunt necessariae nihilo indigentes ut efficiant, aliae uero indigentes ut efficiant, alis? uero indigentes et non necessariae. Earum uero sine quibus non efficitur, aliae sunt mobiles, aliae immobiles. Item causarum aliae sunt non spontaneae, aliae ex uoluntate, alia, ex perturbatione, aliae ex habitu, alia ex natura, aliae ex arte, aliae ex casu. Rursus causarum aliae sunt constantes, aliae inconstantes. Amplius, causarum aliae sunt uoluntariae, aliae ignoratae. Ignoratarum pars in casu, pars in necessitate [1166B] est constituta. Necessariarum pars in ui, pars in scientia posita est. Effecta uero in tantum diuidi possunt, in quantum ad superius dictas causas referuntur. Locus uero a comparatione minorum, parium atque maiorum, diuiditur innumerum, speciem, uim, ad res alias affectionem. Quae cum ita sint, cumque nihil sit in diuisione praetermissum, recte M. Tullius partitione in conclusit, dicens nullam argumenti sedem esse praeteritam. Restat igitur locus qui extrinsecus sumitur, quem, quoniam nihil iurisconsultis est utilis, non Trebatii causa sed ne quid perfecto operi deesse uideatur, adiungit. [19.72] SED QUONIAM ITA A PRINCIPIO DIVISIMUS, UT ALIOS LOCOS DICEREMUS IN EO IPSO DE QUO AMBIGITUR HAERERE, DE QUIBUS SATIS EST DICTUM, ALIOS ASSUMI EXTRINSECUS, DE [1166C] EIS PAUCA DICAMUS, ETSI EA NIHIL OMNINO AD VESTRAS DISPUTATIONES PERTINENT; SED TAMEN TOTAM REM EFFICIAMUS, QUANDOQUIDEM COEPIMUS. NEQUE ENIM TU IS ES QUEM NIHIL NISI IUS CIVILE DELECTET, ET QUONIAM HAEC ITA AD TE SCRIBUNTUR, UT ETIAM IN ALIORUM MANUS SINT VENTURA, DETUR OPERA, UT QUAM PLURIMUM EIS QUOS RECTA STUDIA DELECTANT PRODESSE POSSIMUS. Ne locus nihil iuris perito profuturus negligentiam sui faceret, Trebatium ut in prooemio magnus orator reddit attentum; ait enim ita sese diuisisse in principio, ut; alios locos in ipsis haerere diceret, de quibus ageretur, alios extrinsecus assumi, et eum de superioribus locis idonee disputatum sit, intractatam reliquam partem non oportere praeteriri. Neque enim hunc esse Trebatium, qui sua arte contentus, caeterorum [1166D] studia negligat, uerum diligentia atque ingenio plurimum ualens, cuncta ad se pertinere ducat, quae liberalibus studiis annumerentur: simul dandam esse operam dicit, queniam beneuolo animo Ciceronis opus Trebatius esset editurus, ut cum in multorum manus uenisset, prodesse iis integrum posset, qui rectis studiis tenerentur, hoc quoque Trebatio beneficii nomine concedens, quod ad eum scripta, et per eum edita plurimis profutura conscriberet. [19.73] HAEC ERGO ARGUMENTATIO, QUAE DICITUR ARTIS EXPERS, IN TESTIMONIO POSITA EST. TESTIMONIUM AUTEM NUNC DICIMUS OMNE QUOD AB ALIQUA RE EXTERNA SUMITUR AD FACIENDAM FIDEM... Extrinsecus positum argumenti locum, quem M. [1167A] Tullius uocat artis expertem, in testimonio positum esse pronuntiat. Dubitari autem potest quid hic locus a superioribus differat, quos in affectis locauit. Nam uti affecta semper in relatione sunt constituta, ita etiam testimonia ad ea quorum sunt testimonia referuntur. Omne enim testimonium testatae rei testimonium est. Quocirca, cur aut ea quae affecta dudum uocata sunt, non extrinsecus collocentur, aut ea quae nunc uocantur extrinsecus non inter affecta ponantur, quaeri potest, cum praesertim ea quae adiuncta esse negotio superius diximus, ueluti quoddam testimonium saepe rebus afferant, cum ex eorum quae praecesserunt, uel consecuta sunt signis, quod gestum si considerari solet. Quorum omnium communis illa solutio est, quod ex affectis argumenta quae [1167B] fiunt, ab oratore inueniuntur, eiusque opera atque industria nascuntur. Ea uero quae extrinsecus posita sunt, rei tantum testimonium prrebent, non enim inueniantur ab oratore sed his orator utitur positis atque ante constitutis. Namque a genere, uel a specie, uel a caeteris affectis argumenta sunt, ab ipso quodammodo oratore reperiuntur. Testimonia uero sibi ipse non efficit sed ad causam utitur ante praeparatis. Quo fit ut argumenta ex affectis in eausa statim atque ex tempore nascantur; ea uero quae in testimoniis posita sunt, ante rem praecurrentia confirmando usum negotio posterius praestent, et in adiunctis ab oratore coniectura colligitur, et auditorum mentibus intimatur. Testimonia uero non in coniecturio, aut in suspicionibus sed in rei gestae narratione [1167C] consistunt. Ostendit autem uehementius quid esset testimonium, cum dicit, id a se testimonium uocari quod ab aliqua externa re sumitur. Omnia quippe affecta, ab eis ad quae affecta sunt, non uidentur externa. Testis uero cum re testificata nulla cognatione coniungitur, nisi sola notitia, quae nihil ad rem quae gesta est attinet, cum si gestum negotium nullus agnosceret, nihilominus tamen gesta res esset; sed id poterit etiam ad similitudinem duci, quid enim minus esset aliquid, si ei simile nihil reperiretur? Sed quod simile est, ei cui simile est eadem qualitate coniungitur, quae qualitas utrumque conformat. Scientia uero quamuis efficiat testem, nulla tamen qualitate coniungitur cum re cuius illa notitia est. Neque enim scientis notitia, rei gestae qualitas [1167D] dici potest, cum si notitia, qualitas rei posset intelligi, pereuntibus his qui rem norunt, res uel interiret, uel mutaretur, quod neutrum euenire rec esse est, quandoquidem, absumptis scientibus, res ignorata poterit permanere. [19.73] ...PERSONA AUTEM NON QUALISCUMQUE EST TESTIMONI PONDUS HABET; AD FIDEM ENIM FACIENDAM AUCTORITAS QUAERITUR; SED AUCTORITATEM AUT NATURA AUT TEMPUS AFFERT. NATURAE AUCTORITAS IN VIRTUTE INEST MAXIMA; IN TEMPORE AUTEM MULTA SUNT QUAE AFFERANT AUCTORITATEM: INGENIUM OPES AETAS [FORTUNA] ARS USUS NECESSITAS, CONCURSIO ETIAM NON NUMQUAM RERUM FORTUITARUM. NAM ET INGENIOSOS ET OPULENTOS ET AETATIS SPATIO PROBATOS DIGNOS QUIBUS CREDATUR PUTANT; NON RECTE FORTASSE, SED VULGI [1168A] OPINIO MUTARI VIX POTEST AD EAMQUE OMNIA DIRIGUNT ET QUI IUDICANT ET QUI EXISTIMANT. QUI ENIM REBUS HIS QUAS DIXI EXCELLUNT, IPSA VIRTUTE VIDENTUR EXCELLERE. [19.74] SED RELIQUIS QUOQUE REBUS QUAS MODO ENUMERAVI QUAMQUAM IN HIS NULLA SPECIES VIRTUTIS EST, TAMEN INTERDUM CONFIRMATUR FIDES, SI AUT ARS QUAEDAM ADHIBETUR -- MAGNA EST ENIM VIS AD PERSUADENDUM SCIENTIAE -- AUT USUS; PLERUMQUE ENIM CREDITUR EIS QUI EXPERTI SUNT. [20.74] FACIT ETIAM NECESSITAS FIDEM, QUAE TUM A CORPORIBUS TUM AB ANIMIS NASCITUR. NAM ET VERBERIBUS TORMENTIS IGNI FATIGATI QUAE DICUNT EA VIDETUR VERITAS IPSA DICERE, ET QUAE PERTURBATIONIBUS ANIMI, DOLORE CUPIDITATE IRACUNDIA METU, QUIA NECESSITATIS VIM HABENT, AFFERUNT AUCTORITATEM ET FIDEM. [20.75] CUIUS GENERIS ETIAM ILLA SUNT EX QUIBUS VERUM NON NUMQUAM INVENITUR, PUERITIA SOMNUS [1168B] IMPRUDENTIA VINOLENTIA INSANIA. NAM ET PARVI SAEPE INDICAVERUNT ALIQUID, QUO ID PERTINERET IGNARI, ET PER SOMNUM VINUM INSANIAM MULTA SAEPE PATEFACTA SUNT. MULTI ETIAM IN RES ODIOSAS IMPRUDENTER INCIDERUNT, UT STAIENO NUPER ACCIDIT, QUI EA LOCUTUS EST BONIS UIRIS SUBAUSCULTANTIBUS PARIETE INTERPOSITO, QUIBUS PATEFACTIS IN IUDICIUMQUE PROLATIS ILLE REI CAPITALIS IURE DAMNATUS EST. [HUIC SIMILE QUIDDAM DE LACEDAEMONIO PAUSANIA ACCEPIMUS.] [20.76] CONCURSIO AUTEM FORTUITORUM TALIS EST, UT SI INTERVENTUM EST CASU, CUM AUT AGERETUR ALIQUID QUOD PROFERENDUM NON ESSET, AUT DICERETUR. IN HOC GENERE ETIAM ILLA EST IN PALAMEDEM CONIECTA SUSPICIPNUM PRODITIONIS MULTITUDO; QUOD GENUS REFUTARE INTERDUM VERITAS VIX POTEST... Quoniam locum artis expertem in testimonio positum [1168C] esse dixit, in testimoniis uero personarum fidem suam interponentium auctoritas quaeritur, necessarium fuit, quibus rebus fieri soleat auctoritas, expedire. Ac caetera quidem clarissime atque apertissime dicta sunt. Sed quonium auctoritatem in naturam tempusque diuisit, cumque in tempore, ingenium, opes, aetatem, fortunam, artem, usum, necessitatem, concursionem etiam nonnunquam rerum fortuitarum locauit, quaeri potest: Quid enim attinet ad tempus ingenium? quid ars? quid usus? Nam aetus atque opes, fortuna et fortuitarum rerum concursio subiecta sunt tempori, quoniam unumquodque eorum uariis temporum uicibus permutatur. Ingenium uero naturae potius oportuit attribui artem atque usum tertium quiddam, quoniam neque tempori neque naturae [1168D] subiiciuntur. Quanquam uirtus quoque ipsa, quam M. Tullius in naturae ratione constituit quibusdam non naturalis sed tum doctrina, tum recta exercitatione uiuendi uideatur ascita. Sed haec ita intelligenda diuisio est, quod omnis auctoritas aut ex magnis atque excellentibus rebus et per naturam optimis uenit, aut ab his quae inferiore loco sunt constituta, fidem non ex naturae qualitate sed ex uulgo insitis opinionibus capit. Et maximas quidem excellentesque res in natura constituit, quae semper, ut ipse Tullius multis in locis defendit, boni est appetens. At uero quae posteriora sunt, in tempore posuit, idcirco quod omnia tempori subiecta, principalis boni non retinent statim. Virtus quidem in deterius [1169A] flecti non potest. Ingenium uero atque opes, fortuna et ars atque usus saepe non recta exercitatione deprauantur. Nam quidquid horum fuerit a uirtute seiunctum, dignitatem uerae laudis anmittit. Et de uirtute quidem distulit dicere. Posteriorem uero partem, id est in tempore positae auctoritatis diuisit et euidentissimis patefecit exemplis. Nam et ingeniis fides adest, atque ex ea praesto est auctoritas plurima. Eos quippe sapientius loqui homines credunt, quorum ingenium ad expedienda quts proposuerint, sufficit. Opibus quoque praepollentes, dignos fide iudicant, fortuna quoque et dignitate praeclaris, maiestatem auctoritatis impertiunt, non recte fortasse; sed et iudicium in negotiis, et existimatio uitae, opinione hominum maxime continetur, quae [1169B] quia mutari uix potest, ad eam cuncta diriget, eaque sibi tractanda regendaque proponet orator. Ars etiam atque usus plurimum ualent. In utrisque enim fidem notitia facit. Necessitas quoque, quasi id quod latebat, extorquens, auctoritate subnixa est, quae tum ab animo, tum a corporibus uenit: a corporibus, cum igni, ferro ac uerberibus uerum quod latet aperitur; ab animo, cum mens quadam perturbationis uel ignoranti; e necessitate confunditur. Tunc enim quid dici, quid taceri debeat, minime distinguens, uerum quod occultum erat, prodit atque effundit in lucem. Nam iracundia saepe, et quaelibet animi perturbatio, quod occultandum foret, haud continet, quae idcirco habet auctoritatem ad fidem, quia simpliciter prodita sunt, nec ulla calliditatis arte prolata. Quin etiam [1169C] ignorantia puerorum, uinolentia, somnus quaedam saepe produxit in medium, in quibus si iudicium fuisset ullum, prolata non essent. Saepe etiam homines praeter ullam animi perturbationem imprudentes propria confessione obligati sunt, dum cuncta simpliciter effundunt, quae sibi nocitura non existimant, ut Staterio euenisse proposuit, qui interposito pariete testibus audientibus ea confessus est, ignorane se ab insidiantibus audiri, quibus uulgatis in iudiciumque prolatis, capitali sententia condemnatus est. Atque haec quidem ignorantia in necessitate constituta est; nam qui nescit id quod ignorat, ne si uelit quidem poterit euitare; quae autem necessitas extorquet, ipso quodammodo uidetur ueritas dicere, atque ideo eis ueluti auctoritate subuixis fides adhibetur. Concursio etiam [1169D] rerum fortuitarum facit fidem, quae cum aliquoties falsa designet, tamen ita est uehemens, ut se ab ea ueritas explicare uix possit. Quale est quod de Palamede narratur. Phryx exstinctus, qui quasi a Priamo missus uideretur, repertae Priami litterae Phrygia manus imitata, quae concurrentia fidem lucerent proditionis. Hinc dicit Cicero: TALIS ETIAM FORTUITARUM RERUM CONCURSIO EST... CAETERA DESUNT