"WILLIAM WHEATLEY" [PSEUDO-THOMAS] EXPOSITIO IN BOETHII DE CONSOLATIONE PHILOSOPHIAE PROOEMIUM PHILOSOPHIAE SERVIAS OPORTET, UT TIBI CONTINGAT VERA LIBERTAS. Haec sunt uerba Senecae, octaua epistola ad Lucillum: quia uocari philosophiam scientiam ueritatis recte se habet ex secundo metaphysicae, et philosophia affert delectationes mirabiles firmitate et puritate, ex decimo Ethicorum. Et multis uisa est philosophia res mirabilis et diuina, ex de caelo et mundo Aristotelis. Item quod nulla scientia similis est philosophiae quae clarificat animas et facit delectari eam in hoc saeculo in perfectione et rectitudine, ex libro de pomo et morte. Et philosophia trahit homines ab obscuritate ignorantiae ad scientiam, a tenebris stultitiae ad lucem sapientiae et ad claritatem intellectus, ex eodem libro Aristotelis. Item quia philosophia a superstitione liberat: metu mortis non conturbat, secundum Tullium in libro de finibus bonorum et malorum. Ideo Seneca has consimiles conditiones et effectus laudabiles philosophiae aduertens, hortatur nos ad seruitium philosophiae in propositione proposita, sic dicens: PHILOSOPHIAE SERVIAS OPORTET. Quae quidem propositio potest probari multis rationibus. Primo sic. Illi oportet seruire, per cuius seruitutem homini contingit uera libertas: sed philosophia est huiusmodi: igitur etc. Maior nota: quia libertas est nobilissima conditio quam natura humana desiderat et affectat. Minor patet per eumdem Senecam: qui postquam praemisit propositionem istam, PHILOSOPHIAE SERVIAS OPORTET, subiungit, UT TIBI CONTINGAT VERA LIBERTAS: et paucis interpositis dicit: HAEC ENIM, SCILICET IPSUM SERVIRE PHILOSOPHIAE, LIBERTAS EST. Probatur secundo sic. Illi oportet seruire quod animum perficit, uitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat, et sine quo nemo est securus: philosophia est huiusmodi: igitur etc. Maior nota: nam istae conditiones sunt de perfectione hominis. Minor declaratur per Senecam decimasexta epistola ad Lucillum: qui loquens de philosophia dicit sic. HAEC ANIMUM FORMAT ET FABRICAT, VITAM DISPONIT, ACTIONES REGIT ET OMITTENDA DEMONSTRAT, SEDET AD GUBERNANDUM ERRANTIA, FLUCTUANTIUM DIRIGIT CURSUM; SCILICET SINE HAC NEMO EST SECURUS. Probatur tertio sic. Illi est seruiendum quod tradit cognitioni ultimi finis magnum incrementum: philosophia est huiusmodi: igitur etc. Maior nota: quia cognitio ultimi finis magnum incrementum confert ad uitam, ex primo Ethicorum. Minor declaratur: nam ultimus finis uitae humanae est beatitudo, cuius cognitionem philosophia tradit. Dicit enim philosophia in tertio de consolatione prosa secunda, quod BEATITUDO EST STATUS OMNIUM BONORUM AGGREGATIONE PERFECTUS: et in eodem tertio ostendit philosophia in quo sit uera beatitudo et quomodo ad eam perueniatur. Probatur quarto. Illi oportet seruire quod facit hominem parem Deo: philosophia et huiusmodi: igitur etc. Maior nota de se. Minor patet per Senecam, 49 epistola ad Lucillum qui dicit: HOC ENIM MIHI PHILOSOPHIA PROMITTIT UT ME PAREM DEO REDDAT. Probatur quinto. Illi est seruiendum quod est magistra omnium scientiarum, nutrix omnium uirtutum, summum solatium lapsorum animorum, quod est praeuium ueri luminis, et cuius exhortatio est recta, sui auctoritate dignissima: philosophia est huiusmodi: igitur etc. Maior nota: quia rationabiliter propter has conditiones laudabiles alicui seruitur. Minor declaratur: nam philosophia est magistra omnium scientiarum, ex primo de consolatione prosa tertia. Ipsa est nutrix omnium uirtutum, secundo de consolatione prosa quarta. Ipsa est summum solatium lapsorum animorum, tertio de consolatione prosa prima. Ipsa est praeuia ueri luminis, quarto de consolatione prosa prima. Et eius exhortatio est recta, sui auctoritate dignissima, quinto de consolatione prosa prima. Sic ergo patet propositio declarata, quae dicit, philosophiae seruias oportet. Sed diceres: quid mihi prodest philosophia si fatum est? Quid mihi prodest philosophia si Deus rector est? Quid mihi prodest philosophia si casus imperat? Ad hoc respondet Seneca duodecima epistola sua: SIVE INEXORABILI LEGE FATA NOS STRINGANT, SIVE DEUS ARBITER UNIVERSI CUNCTA DISPONIT, SIVE CASUS ACTIONES HUMANAS SINE ORDINE PERMISCET, ADHUC PHILOSOPHIAE INSISTENDUM EST. PHILOSOPHIA ENIM NOS TUERI HABET: HAEC ENIM EXHORTATUR UT LIBENTER DEO PLACEAMUS, UT IPSUM SEQUAMUR UT CONTINUE FORTUNAE RESISTAMUS, ET UT CASUM FERAMUS. Licet autem omnes homines, secundum Aristotelem primo metaphysicae, natura scire desiderent: tamen pauci, de quo dolor est, philosophiae uacant: quod ideo contingit, quia plures omissis delectationibus interioribus, ad delectationes refugiunt corporales. Non tamen oportet delectationes corporales esse eligibiliores inferioribus: quia delectationes corporales impediunt a summo bono, interiores autem ad id promouent. Unde Boethius in tractatu de summo bono dicit: DOLERE DEBENT QUI DELECTATIONIBUS SENSUALIBUS DETINENTUR, BONA INTERIORA OMITTENDO. Nam dediti bonis sensualibus summa bona non attingunt. Quos homines sensuales Boethius quarto de consolatione prosa quarta, comparat uespertilionibus, dicens: NEQUEUNT ENIM OCULOS SUOS TENEBRIS ASSUETOS AD LUCEM PERSPICUAE VERITATIS ATTOLLERE, SIMILESQUE SUNT AVIBUS QUARUM INTUITUM NOX ILLUMINAT DIES EXCAECAT. ET LICET HOMINES SENSUALES ET VULGARES NON MAGNIFICENT NOMEN PHILOSOPHIAE SED MAGIS BLASPHEMENT, NIHILOMINUS TAMEN IPSA PHILOSOPHIA IN SUA DIGNITATE PERSEVERAT, teste Seneca quartadecima epistola ad Lucillum. Nunquam inualescet ad tantum malitia, neque ad tantum exceditur contra uirtutes, ut non nomen philosophiae sacrum et uenerabile permaneat. Sed diceres: philosophari non ualeo quia pauper sum; sed si diuitias habuero, totum me philosophiae dabo. Et hoc uidetur rationabile; quia natura per se non est sufficiens ad speculandum; sed oportet cibum et potum et reliquum famulatum preexistere: et pro tanto sacerdotes in Aegypto habitis necessariis, propter admirari ceperunt philosophari, ut dicit Aristoteles primo metaphysicae. Haec excusatio ratione paupertatis non ualet. Audi Senecam, decimaseptima epistola ad Lucillum, qui dicit: NON EST QUO NOS PAUPERTAS A PHILOSOPHIA REVOCET. TOLERANDA ENIM EST FAMES QUAM TOLERAVERUNT QUIDAM IN OBSIDIONIBUS. ET QUID ALIUD ERAT PRAEMIUM PATIENTIAE ILLORUM, QUAM IN ARBITRIUM NON CADERE? SCILICET INIMICORUM. QUANTO MAGIS EST QUOD PROMITTITUR PERPETUA LIBERTAS, NULLIUS HOMINIS TIMOR, ET QUOD ANIMUM LIBERAT A FURORIBUS? MULTIS ENIM AD PHILOSOPHANDUM OBSTITERE DIVITIAE: PAUPERTAS AUTEM EXPEDITA, SECURA EST. SI VIS ANIMO VACARI, PAUPER SIS OPORTET AUT PAUPERI SIMILIS: QUIA NON POTEST STUDIUM SALUTARE FIERI SINE CURA FRUGALITATIS. FRUGALITAS AUTEM EST VOLUNTARIA PAUPERTAS. Haec Seneca. Verum est igitur ad philosophandum exiguntur necessaria, sed sufficiunt homini pauca. Non enim oportet futurum felicem Deum terrae et maris esse: quia natura paucis minimisque contenta est: ex secundo de consolatione prosa quinta. Proiice ergo omnia a te, et ad philosophiam magno cursu totisque uiribus intende. Haec Seneca, decimaseptima epistola ad Lucillum. Philosophiae ergo seruias oportet, ut tibi contingat uera libertas, ut tibi contingat uera securitas, ut tibi innotescat felicitas, ut par Deo fias, et praecipue ut in aduersitatibus et tribulationibus positus per ipsam uerissime consoleris, exemplo Boethii quem philosophia in exilium relegatum, ab omnibus bonis pulsum, dignitatibus exutum, multis miseriis afflictum dulcissime consolabatur. De cuius philosophiae consolatione agitur in hoc libro Boethii qui intitulatur liber de consolatione philosophiae: de quo ad praesens nostra est intentio. Haec sufficiant de introductione huius libri. Sed antequam ad literam accedamus, quinque sunt praemittenda. Primo de causa suscepti operis. Secundo de causis huius libri. Tertio de titulo huius libri et eius expositione. Quarto de causa intitulationis praesentis libri. Quinto de generali summa et sententia huius libri. Circa primum uidelicet circa causam suscepti operis, quare Boethius hunc librum conscripsit, est sciendum, quod Boethius uir eximius consul Romanus fide Catholicus extitit: qui disputans de fide Catholica contra duos haereticos, scilicet contra Nestorium et Eutichem, cum nullus esset qui eis resisteret, Boethius ipsos in communi Concilio deuicit, sicut patet in libro suo de duabus naturis in Christo. Tempore uero Theodorici regis Gothorum cum idem Theodoricus tyrannidem suam contra Romanos uellet exercere, et quoslibet bonos opprimere; Boethius uirtute Dei armatus plus omnibus aliis sibi restitit; et quos tyrannica rabies inuaserat, Boethius amore iustitiae exponens se periculis ipsos liberauit. Videns autem Theodoricus rex Gothorum solum ipsum Boethium sibi resistentem, cogitabat qualiter ipsum perderet. Et cum iustam causam contra eum non inueniret, duas falsas causas confixit. Dixit enim Boethium impediuisse quemdam delatorem sibi literarum quae continebant accusationem senatus Romanorum, ut sic senatus redderetur reus laesae maiestatis. Hanc causam tangit Boethius prosa quarta huius primi, dicens: delatorem ne documenta deferret quibus senatum maiestatis reum faceret, impedisse criminamur. Secundo accusabatur Boethius quod quasdam literas direxisset ad imperatorem Constantinopolitanum per quas restitueret libertatem pristinam ipsis Romanis. Hanc causam tangit Boethius eadem prosa, sic dicens: nam de compositis falso literis quibus libertatem arguor sperasse Romanam, quid attinet dicere? His de causis Boethius per uiles personas et infames accusatus, indefensus, reus est iudicatus, et a rege Theodorico Papiae in exilium relegatus. Boethius autem in exilio positus, praeteritam prosperitatem secum reputans, et praesentem aduersitatem considerans: ne aliquis homo in simili statu positus desperaret, sed unde consolaretur haberet: philosophicam consolationem composuit contra mutabilitatem fortunae. Ex quibus dictis patet quod causa suscepti operis est illa: quatenus Boethius se in exilium relegatum, ab omnibus bonis depulsum, dignitatibus exutum per philosophiam se tueretur, uolens consolari quemlibet hominem in simili statu positum ne desperet: similiter esse contuendum. Secundo uidendum est de causis huius libri; cuius causa efficiens fuit Boethius: qui describens materiam huius libri utitur tam prosa quam metro, imitatus Martianum Felicem Capellam qui in describendo nuptias Mercurii et philologiae hoc stylo usus est: de quo fit mentio in Theodolo: ubi dicitur: EGREGIAM SOBOLEM CUI PER STILBONTIS AMOREM UI SUPERUM MAGNA SOCIASTI, TESTE CAPELLA. Licet ille Boethius multum excellat librum Martiani tam nobilitate materiae quam priuilegio eloquentiae. Boethius enim nec Tullio in prosa nec Virgilio in metro minor reputatur. Utitur autem Boethius in hoc libro prosa, in qua ponit rationes ad consolandum Boethium: probando quod non sit dolendum de amissione rerum temporalium; utitur autem metro delectabili, ut dum audiatur, moeror obliuioni tradatur. Causa materialis huius libri est philosophica consolatio ordinata ad contemptum mundanorum et ad appetitum summae felicitatis. Vel philosophica consolatio persuadens neminem extolli in prosperis, nec deprimi in aduersis. Vel aliter; causa materialis siue subiectum huius libri est status miserabilis Boethii philosophica consolatione super inducta. Causa formalis tractatus huius libri consistit in eius diuisione, de qua uidebitur post. Causa autem formalis tractandi est modus agendi Boethii: et est dialogus, idest sermo duorum. Introducit enim Boethius in hoc libro duas personas, scilicet seipsum suam miseriam deplangentem, et philosophiam sibi condolentem, et ipsum super sua miseria consolantem. Et hoc est rationabile. Nam secundum beatum Gregorium, VERUS ORDO CONSOLATIONIS EST, UT CUM VOLUMUS ALIQUEM A MOERORE SUSPENDERE, PRIMO STUDEAMUS LUCTUI EIUS CONCORDARE. Vel ideo causa formalis est dialogus, quia in quadam parte huius primi libri philosophia introducit fortunam ipsum Boethium alloquentem: ubi incidit quaedam figura tropi quae uocatur ethopaeia, de qua dicit Graecismus: ac introducit aliquos de ethopaeia loquentes, ut cum fortuna loquitur Boethius ipsa. Vel potest dici, secundum communiter loquentes, quod causa formalis tractandi est quintuplex: definitiua, diuisitiua, probatiua, improbatiua, exemplorum positiua, sicut uidebitur in libro. Causa finalis huius libri est, ut ipso cognito, nos ipsos et quoslibet alios in aduersitatibus et tribulatione positos philosophica consolatione tueamur. Et ne extollamur in prosperis et deprimamur in aduersis. Tertio uidendum est de titulo huius libri, et de eius expositione. Unde sciendum, quod titulus, secundum Remigium super donato, est clauis siue ingressus operis sequentis. Et dicitur titulus a Titan quod est sol. Sicut enim sol illuminat mundum, sic titulus librum. Et praeponitur titulus libro ad consummationem operis et ad laudem auctoris. Est ergo titulus praesentis libri talis. Auitii Manlii Torquati Seuerini exconsulis patricii ordinarii Boethii uiri illustris incipit liber de consolatione philosophiae. Sed quaeritur quare tot nomina propria ponuntur in titulo. Dicunt aliqui quod forte consuetudo fuit Romanorum, ut sic nomina ascriberent suorum auorum et praedecessorum. Vel aliter potest dici quod plura nomina ponuntur in titulo propter honorem et laudem ipsius Boetii; quia secundum Senecam in libro de clementia ad Neronem, MULTA COGNOMINA HONORI DATA SUNT. Sicut enim uilis persona non uult nominari nisi uno nomine, quia quanto plus nominatur, tanto plus cognoscitur et tanto magis sordescit; sic honesta persona uult nominari pluribus nominibus, ut sic magis innotescat et clarescat aliis sua fama. Nam omne bonum in commune deductum magis elucescit. Exponitur autem iste titulus sic. Boethius dictus Auitius a quodam nobili Romano sic dicto de cuius genere ipse fuit. Vel dictus Auitius quasi inuictus, ab a quod est sine, et uicos uictoria. Nunquam enim Boethius uinci potuit ut flecteretur a iure ad iniustitiam, sicut ipse testatur, quarta prosa huius libri primi dicens: NUNQUAM A IURE AD INIURIAM ME QUISQUAM DETRAXIT. Secundo Boethius dictus fuit Manlius, quia de genere Manliorum fuit qui erant nobiles Romani. Tertio Boethius dictus fuit Torquatus a quodam nobili Romano sic dicto, qui cum singulare bellum iniret cum quodam de Gallia, ipsum deuicit et torquem in collo habentem sibi abstulit: cuius ratione dictus fuit Torquatus: de cuius genere fuit Boethius. Quarto Boethius dictus fuit Seuerinus a seueritate: seuerus enim fuit cum Theodorico regi Gothorum se opposuit. Vel dictus fuit Seuerinus quasi sequens ueritatem: nunquam enim in iudiciis uel amore uel odio flecti potuit a ueritate. Quinto Boethius dictus fuit ex consul, quasi unus ex consulibus Romanorum: uel ex consul quasi extra consulatum positus quem prius habuit. Exconsulares dicebantur qui iam deposuerant consulatum; et licet ab honore consulatus cessarent, tamen postea plus aliis in magna reuerentia habebantur. Sexto dictus fuit patritius a nobilissimo Romano sic dicto, de cuius genere fuit Boethius. Vel alio modo patricii dicebantur nobiles Romani qui prouidebant reipublicae sicut pater filio: quorum nomina scripta erant aureis litteris; et ideo dicebantur patres: de quorum numero fuit dictus patricius; propter quod Boethius fuit dictus patricius. Septimo dicebatur ordinarius quia rempublicam ordinauit. Vel aliter ordinarii dicebantur qui tantae dignitatis erant ut quolibet ordine digni essent: et sic fuit Boethius. Octauo nomine proprio dictus fuit Boethius: quod interpretatur adiutor; quia in necessitate pauperibus subueniebat. Quarto uidendum est de causa intitulationis huius libri. Intitulatur iste liber de consolatione philosophica. Ubi sciendum, quod philosophica consolatio dicitur rationabilis demonstratio declarans de cuius amissione non est dolendum, et de cuius possessione non sit gaudendum: et quia hoc pertractatur in praesenti libro, ideo sic intitulatur. Quinto uidendum est de generali summa huius totius libri. Ubi sciendum quod Boethius in hoc libro ostendit bona temporalia esse transitoria, et non consistere totaliter in eis totalem ueram felicitatem: et per consequens non est dolendum de eorum absentia, nec gaudendum de eorum praesentia: et neminem debere extolli in prosperis, nec deprimi in aduersis. Ostenditur etiam in praesenti libro quid sit summum bonum, ubi sit situm, et quomodo ad ipsum perueniatur. Etiam ostenditur quod boni semper sunt potentes et mali semper sunt impotentes, et quod bonis nunquam desunt sua praemia, malis nunquam sua supplicia. Post hoc ostenditur quid sit diuina prouidentia, quid casus, quid fatum, quid liberum arbitrium. Et ponit Boethius rationes quibus probat liberum arbitrium non posse stare cum prouidentia diuina. Et ponit quorumdam falsam solutionem et eam improbat: postea ostendit ueram solutionem quam rationibus confirmat. Ista et alia plura pulchra determinantur in hoc libro sicut patebit in sequentibus. LIBER 1 1.1 CARMINA QUI QUONDAM. Praesens liber Boethii, prima sui diuisione diuiditur in quinque partes, secundum quod ponit quinque libros partiales quos continet. In primo conqueritur se miseriis subiectum. In secundo ponit remedia consolatiua. In tertio determinat de uera felicitate in quo sit sita, et quomodo ad eam perueniatur. In quarto mouet quasdam quaestiones ipsi philosophiae. In quinto determinat de casu et prouidentia diuina. Primus liber incipit hic. CARMINA. Secundus liber incipit ibi, POST HAEC PAULISPER. Tertius ibi, IAM CANTUM ILLA FINIVERAT. Quartus ibi, HAEC CUM PHILOSOPHIA. Quintus ibi, DIXERAT ORATIONISQUE CURSUM. Quid et de quo agatur in quolibet libro, patebit loco suo. Primus liber diuiditur in tredecim partes; quia huius primi libri sunt septem metra et sex prosae, quae partes patebunt. Quae autem sit materia et intentio cuiuslibet partis similiter patebit. Notandum autem quod primum metrum huius primi libri uocatur elegiacum. Est autem metrum elegiacum, quod constat ex uno uersu hexametro, idest sex pedum, et alio pentametro, idest quinque pedum. Et dicitur elegiacum ab elegia, quod est miseria: elegia enim est miseria. Metrum enim elegiacum inuentum fuit pro describenda miseria, quamuis eo hodie aliqui utuntur ad alia describenda. Unde Horatius: VERSIBUS IMPARITER IUNCTIS QUERIMONIA PRIMUM, POST HAEC INCLUSA EST VOTI SENTENTIA COMPOS. Quis autem fuerit primus adinuentor talis metri elegiaci dubitatur. Unde Horatius: QUIS TAMEN EXIGUOS ELEGENOS EMISERIT AUCTOR, GRAMMATICI CERTANT, ET ADHUC SUB IUDICE LIS EST. Et diuiditur hoc primum metrum in quatuor partes. Primo Boethius deplangit statum suae miseriae ex parte permutationis studii. Secundo ex parte defectus corporalis. Tertio ex parte prolongationis uitae miserabilis. Quarto apostrophat contra suos amicos. Secunda ibi, GRATIA FELICIS. Tertia pars, ibi, MORS HOMINUM FELIX. Quarta ibi, QUID ME FELICEM. Primo facit quod dictum est. Secundo approbat dictum suum, ibi, ECCE MIHI FACERE. Dicit primo: ego Boethius qui quondam tempore prosperitatis studio meo florente, peregi, idest composui, carmina, supple delectabilia et iucunda, nunc tempore aduersitatis, flebilis, idest dignus ut defleam. Vel flebilis, idest tristis, cogor inire, idest inchoare moestos modos, idest tristia metra de mea miseria. Notandum, sicut dictum fuit prius. Boethius utitur in hoc libro tam prosa quam metro: metro, quia talis modus scribendi magis fuit conueniens suae materiae. Sicut enim potio curatiua quae amara est, delectabilius sumitur, si fuerit aliqua dulcedine permixta, sic rationes philosophiae in prosa traditae libentius a Boethio suscipiuntur si fuerint iucunditate metri dulcoratae. Et ideo Boethius nunc utitur metro, nunc prosa; quia alternatis uti delectabilius est. Unde auctor poetriae: QUOD SAPIT, INSIPIDUM VITIOSA FREQUENTIA REDDIT. Item nota quod Boethius potius incipit librum suum a metro, quam a prosa, quia modus scribendi metricus magis fuit usitatus apud antiquos quam prosaicus. Vel ideo quia metrum est delectabilius prosa; ut ergo magis alliciat audientes ad suum librum, ideo in principio libri sui utitur metro. Item nota circa literam, quod carmina uno modo dicuntur scripta metrica certis pedibus mensurata. Alio modo dicuntur quaecumque dicta uel scripta, etiam prosaica, quae sunt de re delectabili. Boethius autem florente studio composuit ut plurimum carmina prosaica de re delectabili. Edidit enim quaedam carmina physica, quaedam logicalia, quaedam theologicalia, sicut patet respicienti eius diuersos libros. Tempore autem aduersitatis cogebatur Boethius ad componendum carmina metrica tristia. Item nota, studium est uehemens applicatio animi ad aliquid agendum cum bona uoluntate. Dico cum bona uoluntate, quia IN MALIVOLAM ANIMAM NON INTRABIT SAPIENTIA: haec Salomon. Et perfectio discipuli in tribus consistit, ex Boethio de disciplina scholarium: IN ATTENTIONE, DOCILITATE ET BENIVOLENTIA. Homini enim nolenti scientiam, et ut oportet studenti, impossibilis est possessio boni. Eustratius primo Ethicorum. Item nota quod duplex est studium: florens et aridum. Ad studium florens tria exiguntur. Primo requiritur iuuentus; quia iuuenes perspicaciores sunt senibus, senes autem magis sunt immemores. Secundo requiritur habitus necessariorum; quia natura per se non est sufficiens ad speculandum, sed oportet necessaria existere, ex quarto Ethicorum. Tertio requiritur animi tranquillitas, quae contingit per sedationem passionum, quia anima in quiete et residentia fit prudens; septimo physicorum. Ubi enim passiones dominantur ibi intellectus obscuratur. Ideo Boethius in fine huius primi libri hortando nos ad fugam passionum dicit: GAUDIA PELLE, PELLE TIMOREM. SPEMQUE FUGATO, NEC DOLOR ADSIT. NUBILA MENS EST VINCTAQUE FRENIS, HAEC UBI REGNANT. Studium autem aridum est ad quod concurrunt oppositae conditiones; scilicet senectus, necessariorum defectus et animi perturbatio. Nota quod uersus de miseria dicuntur moesti modi. Dicuntur enim modi a modulando quia pedibus modulantur; et dicuntur moesti ratione materiae, quia sunt de tristi materia, scilicet aduersitatis. Nota quod in primis duobus uersibus notatur antithesis, idest contrapositio: dicitur enim in primo VERSU QUONDAM PEREGI, cui contrariatur in secundo uersu COGOR INIRE, idest inchoare. Item dicitur in primo uersu FLORENTE STUDIO, cui contrariatur in secundo FLEBILIS. Item dicitur in primo uersu CARMINA supple iucunda, cui contrariatur in secundo MOESTOS MODOS. Item notandum quod Boethius rationabiliter deplangit statum suum ex parte permutationis studii philosophici, quod uersum fuit in studium poeticum quo nunc cogebatur uti: proposuit enim Boethius dolorem suum metrice conscribere et non philosophice consolari. Nam studium philosophicum est studium ueritatis; quia secundo metaphysicae, uocari philosophiam scientiam ueritatis recte se habet. Studium autem poeticum est studium falsitatis. Nam ex prooemio metaphysicae, secundum prouerbium, mentiuntur multa poetae. Item per studium philosophicum acquiritur beatitudo, ex decimo Ethicorum. Per studium autem poeticum falsitatis certitudo, ex secundo metaphysicae. ECCE MIHI LACERAE DICTANT SCRIBENDA et cetera. Hic Boethius approbat dictum suum. Dixit enim quod cogatur inire moestos modos: hoc ipse probat. Secundo respondet quaestioni, ibi, HAS SALTEM. Primo dicit: bene dixi quod cogor inire moestos modos. Ecce demonstratio huius ad sensum, NAM CAMOENAE, idest Musae poetice, lacerae, idest lacerantes mentes hominum: illae dictant mihi dicta scribenda, supple carmina metrica et ELEGI, idest uersus miseriae quos Musae mihi dictant, illi inquam ELEGI RIGANT, idest humectant ora, idest faciem meam, ueris fletibus. Notandum quod secundum poetas, nouem finguntur fuisse Musae in monte Elicone iuxta fontem caballinum: de quo fonte loquitur Persius in principio libri sui dicens: FONTE CABALLINO et cetera. Quae Musae finguntur poetis ministrasse scientiam componendi carmina metrica et iste Musae poeticae uocabantur camoene, quasi canentes amoene, eo quod multum delectant homines ratione metri. Nota quod ille Musae poetice dicuntur lacerae actiue quia lacerant, idest distrahunt mentes hominum, subiicientes ipsas diuersis passionibus; nunc passioni amoris nunc doloris; sicut patet per Ouidium de amore tractantem, et per alios poetas. Vel dicuntur lacerae passiue ratione poematum suorum; quae poemata dicuntur lacera, quia non sunt firmitate et ratione stabilita. Ubi notandum quod quaedam carmina dicuntur integra, quaedam lacera. Integra sunt carmina philosophica nulla falsitate permixta sed firmitate rationum stabilita, et animum firmant. Lacera sunt carmina poetica quae non instruunt hominem nec consolantur, sed lacerant, idest distrahunt mentes hominum, nunc reducendo homini ad memoriam uoluptates, nunc dolorem, nunc alias passiones. Item notandum: uersus elegi principaliter inuenti fuerunt propter miseriam describendam. Et quia hos uersus Musae dictabant Boethio, per quos Boetius magis suam miseriam reduxit ad memoriam, quam per eos consolaretur; ideo elegi erant causa ipsi Boethio ueri fletus. Item notandum: duplex est fletus, adulatorius et uerus. Adulatorius qui est fictus qualis est fletus amasiae. Si enim dixerit amasius ad Amasiam, non diligis me, ipsa incipit flere: quare? Ut per fletum firmius ipsum possit tenere. Cum autem nummos non poterit extorquere ab ipso, dicit: uade garrio, te non noui uere. Alius est fletus uerus qui ex uero cordis dolore et ex uera pietate procedit. Et ad talem fletum Boethius prouocatus fuit per Musas dictantes sibi carmina. Notandum quod haec dictio, elegi, potest exponi dupliciter: uno modo quod teneatur nominatiue: et tunc est sensus: elegi, idest uersus miseriae rigant ora mea fletibus. Alio modo quod teneatur genitiue: et tunc est sensus: camoenae rigant ueris fletibus ora elegi, idest miseri hominis; quia elegus-a-um, idest miser-ra-rum, secundum Huguitionem. HAS SALTEM NULLUS etc. Hic Boetius respondet tacitae quaestioni. Quaereret aliquis: quomodo Musae dictant tibi carmina scribenda, cum sis in exilium relegatus, quia intrasti sine omni comitiua? Ad hoc respondet Boethius: licet omnes amici mei dereliquerunt me in exilio propter timorem imperialem, tamen has Musas nullus terror imperialis potuit uincere quin sequerentur nostrum iter, idest me usque in exilium, dictantes nobis carmina. Notandum: licet bona exteriora possunt auferri ab homine per uiolentiam, sicut per furtum, per rapinam, per incendium, tamen scientia non potest auferri ab homine. Non enim scientia uiolentia aufertur, nec uetustate consumitur, nec tristitia minuitur. Unde Seneca, nona epistola ad Lucillum recitat, quod cum Stilbon capta patria, amissis liberis, amissa uxore sua et aliis bonis solus ab incendio exierat, requisitus fuerit a geometrico, numquid omnia perdidisset, respondit: nihil perdidi; sed omnia bona mea mecum sunt; iustitia, uirtus et prudentia. Et hoc innuit Boethius dicens, Musas se non reliquisse. Unde etiam Alanus de planctu naturae, de scientia dicit: SUPER OMNEM POSSESSIONEM GENEROSA EMANAT POSSESSIO, QUAE SPARSA COLLIGITUR, EROGATA REVERTITUR, PUBLICATA SUSCIPIT INCREMENTUM: PER QUAM NOBILIS THESAURUS SECRETIS PENETRALIBUS NASCITUR, EFFECTUS AETERNAE DELECTATIONIS ACQUIRITUR. HAEC EST SOL PER QUEM MENS DIESCIT A TENEBRIS, CORDIS OCULUS, DELITIOSA ANIMI PARADISUS. HAEC IMMORTALEM EX MORTALI FACIT, ET CADUCUM HOMINEM IN DEUM DEIFICAE MUTATIONIS AUCTORITATE CONVERTIT. Nota circa hanc dictionem saltim, quod tres dictiones proferri possunt per tim quae deberent proferri per tem: unde proferimus saltim pro saltem, timpus pro tempus, extimplo pro extemplo: quod est contra Huguitionem qui dicit: TIM TRIA DETESTOR; EXTIMPLO TIMPORA SALTIM. GLORIA FELICIS etc. Hic Boethius deplangit statum suum ex parte defectus corporalis. Et primo proponit eum in generali. Secundo in speciali. Secunda ibi, VENIT ENIM. Dicit primo: quondam consolabantur me gloria felicis iuuentae, idest prosperae iuuentutis et gloria uiridis iuuentutis, idest delectabilis iuuentutis: sed nunc fata, idest euentus, moesti senis, idest tristis senectutis, solantur, idest consolantur mea, idest meam partem: quasi diceret: prius consolabar dulci iuuentute, nunc autem consolor tristi senectute. Secundum illam sententiam sic exponitur litera. Gloria felicis iuuentae, idest prosperae iuuentutis, uiridis, idest delectabilis iuuentutis, olim, idest quondam, supple consolabatur me: nunc fata, idest euentus, moesti senis, idest tristis senectutis, solantur mea, idest meam partem. Notandum quod communiter illa litera aliter exponitur referendo eam ad Musas poeticas, sic. Camoenae quae quondam tempore iuuentutis erant gloria felicis et uiridis iuuentutis: quod dicitur pro tanto, quia iuuenes olim solebant informari in arte poetica in qua proficientes gloriabantur in usu metrorum et rythmorum: nunc autem camoenae solantur mea fata inquam moesti senis. Notandum quod felix iuuentus est quae bonis exterioribus est adornata: de quibus bonis loquitur Aristoteles, circa principium libri de bona fortuna, dicens: SINE REBUS EXTERIORIBUS QUORUM FORTUNA EST DOMINA, NON CONTINGIT ESSE FELICEM. Sed VIRIDIS, idest delectabilis iuuentus est illa quae est bonis naturae decorata; scilicet fortitudine, pulchritudine et agilitate. Unde Aristoteles in Ethicis: NON OMNINO FELIX EST QUI SPECIE TURPIS, AUT SOLITARIUS, AUT CARENS PROLE. Nota quod Boethius repraesentat in se statum miseriae cum dicit fata moesti senis se consolari, cum minime hominem consolantur sed magis perturbant. Etiam cum dicit Musas poeticas se consolari, similiter repraesentat statum miseriae; quia Musae poeticae non cedent alicui in solatium, sed potius in alimentum doloris. Item de significationibus fati ponit Huguitio duos uersiculos, dicens: CONSTELLATIO, MORS, PARCAE, RESPONSA DEORUM. EVENTUS RERUM SIGNANTUR NOMINE FATI. VENIT ENIM PROPERATA MALIS etc. Hic Boethius declarat in speciali defectum corporalem dicens: bene dico quod fata moestae senectutis nunc consolantur me: enim pro quia: senectus inopina, idest inopinata, per apocopam: properata, idest festinata, uenit in malis, idest cum suis malis et incommodis: et dolor, supple quem patior, iussit inesse, idest induxit mihi suam aetatem. Per quod innuitur, quod non solum aetas inducit dolorem, sed e conuerso dolor inducit et causat aetatem et senium. Et tunc Boethius ponit duo signa suae senectutis, dicens: cani, supple capilli, intempestiui, id est ante debitum tempus, funduntur in uertice, idest in capite meo. Aliud signum senectutis, ibi, quod cutis mea laxa, idest soluta tremit corpore et effoeto, idest carne consumpta et euacuata. Nota quod hominem senem multa mala et incommoda circumueniunt. Nam pellis eius contrahitur, cor eius concutitur, pulmo eius debilitatur, lumbi eius indurantur, dorsum incuruatur, membra tremunt. Unde poeta dixit: OPTAMUS SENIUM: CUM VENERIT EST MALE VENTUM. HOC EST GIBBOSUM, SURDUM, COECUMQUE, MOROSUM. Propter hoc dicit Boethius, quod senectus uenit mihi cum suis malis. Notandum circa illam partem ET DOLOR AETATEM quod triplex est causa senectutis: scilicet aetas, infirmitas, et aduersitas. Senectus quae inducitur per aetatem naturalis est: quae autem inducitur per infirmitatem uel aduersitatem accidentalis est: qualis senectus fuit in Boethio, qui senuerat propter multitudinem doloris et tristitiae. Notandum quod canities Boethii fuit intempestiua. Huguitio dicit: intempestiuum est quod est incongruum, inconueniens, inutile, uel sine tempore. Unde intempestiuum dicitur illud quod non habeat idoneum tempus, uel quod non est conueniens pro tempore. Et quia Boethius iuuenis erat aetate et consenuerat ex aduersitate iam, canities eius fuit intempestiua. Notandum quod in iuuenibus cutis est densa propter multitudinem sanguinis, ex quo sanguine generatur caro: sed quia sanguis diminuitur in senibus, diminuitur etiam caro in eis. Ideo cutis senum est laxa. Notandum circa hoc uocabulum, effoeto, quod ipsum tractum est a mulieribus praegnantibus, quae cum pepererint, dicuntur effoetae, idest foetu euacuatae. Unde dicit Huguitio, quod foetus est natus mulieris adhuc in utero existens; et dicitur a foueo, eo quod ibi foueatur inde foetus-ta-tum, idest plenus-a-um. Inde effoetus, idest debilis, quasi sine fortitudine uirium uel uiribus euacuatus. Inde foetosus-a-um, idest plenus foetu. Unde in Psal. OVES EORUM FOETOSAE, idest plene foetu. Et senes possunt dici effoeti, quasi extra foetum positi, quia senectus non est apta ad generandum foetum. MORS HOMINUM FELIX etc. Hic Boethius deplangit statum suum ex parte durationis uitae miserabilis. Et primo praemittit quae mors hominum sit felix et quae non: et dicit sic. Illa mors hominum est felix quae nec inserit, idest non immittit se dulcibus annis, idest temporibus prosperis cum delectat hominem uiuere. Similiter illa mors est felix quae saepe uocata uenit moestis, supple annis, idest tristibus annis, quia in annis aduersitatis miseri consueuerunt uocare mortem. Tunc ostendit quae mors hominum sit crudelis, dicens: heu quam surda aure, idest reclusa aure saeua mors, idest crudelis, auertitur, idest spernit miseros homines, et negat, idest non uult claudere flentes oculos eorum. Quasi dicat: crudelis mors est quae non permittit miseros mori. Et dicit, claudere flentes oculos; per hoc innuens, quod in morte oculi hominum clauduntur. Et tunc Boethius deplangit prolongationem suae uitae, dicens: dum fortuna male fida, idest perfida, mihi faueret, idest arrideret, leuibus, idest transitoriis bonis, tristis hora, supple mortis, paene merserat, idest oppresserat meum caput. Quasi dicat: tempore prosperitatis semper accelerauit mors opprimere me: nunc autem quia fortuna nubila, idest aduersa mutauit fallacem uultum, impia, idest misera uita, protrahit, idest prolongat moras, supple uiuendi, ingratas, idest odiosas mihi, quia propter miseriam taedebat ipsum Boethium uiuere. Notandum quod licet secundum uulgares et secundum apparentiam, haec sententia de morte felici et crudeli uideatur uera, tamen secundum rei ueritatem est falsa: quia mors etiam tempore prosperitatis potest esse bona. Nam secundum Senecam, optimum est mori cum delectat uiuere: et tempore aduersitatis potest mors esse mala, quia aduersitas saepe inducit desperationem. Boethius autem repraesentando statum miseri honoris, hanc sententiam ponit tamquam ueram. Notandum quod mors uel comparatur ad uitam praesentem uel futuram. Primo modo illa mors dicitur felix quae fugit tempore prosperitatis et accelerat tempore aduersitatis. Si autem comparatur mors ad uitam futuram, tunc ipsa potest dici bona et mala tempore prosperitatis et etiam aduersitatis: quia si mors ducit ad gloriam, dicitur bona; si ad poenam, dicitur mala. Notandum, secundum Remigium super donatum: HEU ALIQUANDO EST MONOSYLLABUM, ALIQUANDO DISYLLABUM, SICUT METRI NECESSITAS REQUIRIT. Unde in proposito est disyllabum, dicendo, eheu quam surda miseros auertitur aure. Notandum quod hoc uerbum, auertor, quandoque est passiuum constructum cum ablatiuo mediante praepositione; ut dicendo, auertor a te: et est idem quod remoueor. Aliquando est uerbum deponens constructum cum accusatiuo, ut dicendo, auertor te: et tunc idem est quod sperno te, et sic accipitur in proposito, cum mors auertitur, idest spernit miseros. Unde uersus: IN VI PASSIUI NOTAT AVERTOR REMOVERI. SI SIT DEPONENS, AVERTOR SPERNERE SIGNAT. Notandum: Boethius appellat fortunam maleficam, quia est deceptiua. Unde Seneca: NEMINEM ADUERSA FORTUNA COMMINUIT NISI QUAE SECUNDA DECIPIT. Et alibi Seneca: FORTUNA NEMINI FIDEM SERVAT, NULLI SEMEL OBESSE CONTENTA EST: QUEM NIMIUS FOVET, HUNC STULTUM FACIT. Nota: fortunae bona dicuntur leuia quia transitoria. Non enim perdurant circa hominem, secundum Senecam. Illud non est tuum quod fortuna fecit esse tuum: donum enim quod dare potuit, potuit et auferre. Notandum quod Boethius appellat fortunam nubilam, idest obscuram siue caecam: depingebatur enim antiquitus fortuna caeca, quia ex improuiso accedit et recedit. Vel quia caecum reddit hominem, extollendo eum in prosperis et reprimendo in aduersis. Notandum quod Boethius dicit fortunam olim circa se mutasse fallacem uultum, quia fortuna olim depingebatur duplici facie: anteriori alba, posteriori autem parte nigra. Per albam designabatur prosperitas, per nigram aduersitas. Mutauit ergo fortuna circa Boethium fallacem uultum prosperitatis; postea ostendit ei uultum aduersitatis. QUID ME FELICEM etc. Hic Boethius deplangit statum miseriae suae apostrophando contra amicos, dicens: o amici mei, quid, idest, propter quid iactastis, idest iactando dixistis me, totiens, felicem? Frustra enim hoc dixistis; quia felicitas mea non erat stabilis: quod patet ex hoc quia ego cecidi: et iste qui cecidit de prosperitate in aduersitatem, non erat in stabili gradu prosperitatis. Notandum: duplex est felicitas: politica, quae consistit in bonis exterioribus: et talis non est stabilis, sicuti nec bona exteriora. Alia est felicitas speculatiua, quae consistit in actu sapientiae, scilicet in speculatione substantiarum separatarum; et talis felicitas est stabilis et immutabilis cum sit bonum optimum, pulcherrimum, delectabilissimum, ex primo Ethicorum. 1.2 HAEC DUM MECUM TACITUS etc. Hic incipit prosa prima huius primi libri: in qua Boethius introducit philosophiam super suam miseriam consolantem. Ubi nota: quod Boethius dolens et ipsa philosophia ipsum consolans non sunt aliud nisi animus dolens ex oppressione sensualitatis, et ratio consolans ex uigore sapientiae. Et diuiditur. Primo ostendit Boethius quod philosophia sibi apparuit. Secundo quid circa ipsum egerit. Secunda ibi, QUAE UBI POETICAS MUSAS. Primo describit apparitionem philosophiae quo ad tempus et ad locum: et describit eius dispositionem quo ad uultum, quo ad aspectum, quo ad colorem et uigorem, et quo ad aetatem. Secundo describit philosophiam quantum ad habitum exteriorem. Tertio quantum ad ornamenta et insignia quae manibus gestabat. Secunda ibi, VESTES ERANT. Tertia ibi, ET DEXTERA QUIDEM. Dicit primo: DUM EGO, Boethius, HAEC quae supra in metro dixi, tacitus mecum reputarem, idest cogitarem, et querimoniam lacrymabilem, idest prouocantem ad lacrymas designarem, idest describerem officio stili, uisa est mihi mulier astitisse supra uerticem, idest supra caput, admodum, idest ualde reuerendi uultus, oculis ardentibus et perspicacibus, idest claris ultra communem ualentiam hominum, idest ultra homines: quae apparuit in colore uiuido, idest delectabili; et apparuit mihi tamquam inexhausti, idest inconsumpti uigoris, quamuis ipsa foret ita plena aeui, idest durationis, ut nullo modo crederetur esse nostrae aetatis: statura eius ambiguae, idest dubiae discretionis, idest cognitionis. Nam nunc, idest aliquando cohibebat, idest extendebat, sese ad communem mensuram hominum, idest longitudinem: nunc, idest aliquando, uidebatur pulsare, idest attingere caelum cacumine summi uerticis, idest altitudine capitis: quae cum caput altius extulisset, ipsum etiam caelum sua longitudine penetrabat. Notandum, quod Boethius describit philosophiam sibi apparuisse sub specie mulieris: quia philosophia apud Graecos et sapientia apud Latinos est generis feminini. Vel ideo quia sicut mulier infantes lacte nutrit, sic philosophia minus perfectos nutrit facilibus doctrinis. Vel ideo quia Boethius erat aeger, mulier autem magis est compassiua et magis habilis ad consolandum aegrum quam uir. Nam secundum Salomonem, UBI NON EST MULIER IBI INGEMISCIT AEGER. Notandum: stare est erecto modo se habere: et quia philosophia erigit hominem ad delectationes intellectuales, faciens cadere sensuales: ideo ipsa describitur stetisse; et dicitur stetisse supra uerticem, quia philosophia est in anima intellectiua quae non habet organum in uertice. Nam anima intellectiua nullius organi corporalis est actus. Vel dicitur ideo stare supra uerticem, quia de supero cardine elapsa uenit, ut dicit Boethius tertia prosa huius primi. Notandum: philosophia dicitur reuerendi uultus, quia suos possessores reuerendos facit. Nam secundum Tullium, sola sapientia est quae meretur honores. Item secundum Tullium, reuerentia est quaedam decens ac matura grauitas, quae habetur per philosophiam. Ergo dicitur reuerendi uultus. Notandum: illud quod est ardens, est penetratiuum: et quia per rationem et intellectum quae sunt oculi philosophiae, penetramus intima rerum et quidditates earum: ideo philosophia dicitur apparuisse ardentibus oculis. Et quia per philosophiam speculamur ea quae uulgares et communes non speculantur, ideo dicitur habuisse oculos perspicaces ultra communem hominum ualentiam. Notandum: color uiuidus est color naturalis pulcher et delectabilis: et quia philosophia in se pulcherrima est, cum sit res mirabilis et diuina, et delectabilis quia mirabiles affert delectationes: ideo describitur apparuisse uiuido colore. Item philosophia apparuit inexhausti uigoris: quia philosophia cum sit perpetua, exhauriri non potest. Vel ideo inexhausti uigoris: quia quantumcumque homo cognoscat de philosophia, adhuc tamen restant plura cognoscenda: quod patet ex diuersitate opinionum in philosophia, quarum una destruit aliam. Item quia philosophia est aeterna et praecesserat ipsum Boethium: ideo dicit eam non fuisse suae aetatis. Notandum: tres sunt partes philosophiae essentiales ex sexto metaphysicae: naturalis, mathematica et diuina. Secundum naturalem philosophiam dicitur philosophia se cohibere ad communem mensuram hominum, inquantum tractat de naturalibus quae communiter uia sensus cognoscuntur: inter quae natura hominis est summum ad quod peruenitur. Dicitur autem philosophia pulsare caelum quo ad mathematicam, idest quo ad astronomiam, inquantum tractat de motibus et figuris astrorum. Dicitur autem penetrare caelum quo ad metaphysicam, inquantum dirigit in cognitionem Dei et substantiarum separatarum. Et dicitur philosophia frustrare intuitum hominum respicientium: quia perfectam cognitionem substantiarum separatarum in hac uita habere non possumus. Nam sicut se habet oculus nycticoracis ad lumen solis: sic intellectus noster ad manifestissima in natura: ex secundo metaphysicae. VESTES ERANT TENUISSIMIS FILIS etc. Hic Boethius describit philosophiam quantum ad habitum exteriorem. Primo quantum ad materiam uestium: secundo quantum ad picturam uestium: tertio quantum ad uiolentiam uestibus illatam: et legantur partes simul. Dicit primo. Vestes philosophiae erant perfectae tenuissimis, idest subtilissimis filis: et erant ex subtili artificio et ex materia indissolubili: quas uestes ipsa texuerat suis, idest propriis manibus, uti, pro sicut, ego cognoui eadem philosophia prodente, idest reuelante mihi in tertia prosa. Quarum, supple uestium, speciem, idest pulchritudinem quaedam caligo, idest obscura ignorantia, neglectae uetustatis, idest negligentiae ueterum, obduxerat, idest obscurauerat, ueluti solet, supple obducere, caligo fumosas imagines, idest stantes in fumo. Nunc ostendit quid fuerit depictum in uestibus eius, dicens: in extremo margine, idest in inferiori parte harum uestium, legebatur intextum p, idest practica: in supremo, supple margine, idest in superiori parte uestium, erat intextum t, idest theorica quod interpretatur speculatiua: et inter utrasque litteras, inter t et p, erant quidam gradus insigniti, idest impressi in modum scalarum quibus gradibus ascendebatur ab inferiori littera ad superiorem. Nunc tangit uiolentiam uestibus illatam, dicens: eamdem uestem sciderant, idest lacerauerant manus quorumdam hominum uiolentorum, supple facientium uiolentiam; et quisquis, idest unusquisque, abstulerat particulas a ueste quas poterat auferre. Notandum quod per uestes philosophiae intelliguntur partes essentiales et artes liberales. Sicut enim corpus uestibus ornatur, sic philosophia suis partibus decoratur. Per fila autem subtilissima intelliguntur praecepta philosophicalia siue propositiones philosophicales. Sicut enim unum filum in uestibus ordinatur circa aliud, sic una propositio iuxta aliam: quae propositiones dicuntur subtilissimae, quia per eas homo subtilia inuestigat. Dicuntur et huiusmodi praecepta subtili artificio contexta, ratione ornatus uerborum et sententiarum quae in eis inueniuntur. Et sunt ex materia indissolubili: quia licet a quibusdam male exprimantur, tamen in se ipsis habent ueritatem indissolubilem. Notandum, per manus philosophiae, per quas suas uestes texuerat, intelliguntur philosophi qui praecepta philosophicalia conscripserunt. Et dicuntur rationabiliter manus philosophiae: quia nisi fuissent instructi praeceptis philosophicis, ea exprimere minime ualuissent. Notandum quod uestes philosophiae dicuntur fuisse obductae quadam caligine, quia tempore Boethii artes ad tantam negligentiam deuenerant quod pauci eas curabant. Sed Boethius eas transtulit et exposuit siue commentatus est. Vel ideo uestes philosophiae fuerunt fumosae, quia ab antiquis obscure fuerit tradita philosophia, ab Empedocle poetice, a Platone aenigmatice, ab Aristotele sub uerborum obscuritate. Notandum quia duae sunt partes principales philosophiae: scilicet practica et theorica. Ideo in ueste philosophiae erant duae literae intextae, scilicet p et t. P autem erat in inferiori parte uestis, et t in superiori: per quod innuitur quod philosophia practica est inferior speculatiua ordine dignitatis. Per gradus autem medios qui erant inter utrasque litteras, intelliguntur scientiae eloquentiae quae sunt grammatica, logica, rhetorica. Notandum quod dicitur ascensum fuisse per gradus a practica ad speculatiuam: per hoc innuitur quod homo primo debet esse sufficienter instructus in practicis, ut post ascendere ualeat contemplatiuis. Notandum quid sit scindere uestes philosophiae. Illi tantum dicuntur uestes scindere philosophiae qui putant habentes unam scientiam se esse perfectos philosophos sine aliis. Si aut aliqui sciant unam artem sine alia: dummodo se cognoscant non esse perfectos philosophos, tales non scindunt uestes philosophiae. Vel illi scindunt uestes philosophiae, qui per extortas expositiones trahunt ueras propositiones ad suas falsas opiniones. ET DEXTRA QUIDEM EIUS etc. Hic Boethius describit philosophiam quantum ad insigna et ornamenta quae manibus gestabat, dicens: et dextera manus philosophiae gestabat libellos, sinistra uero gestabat idest portabat sceptrum idest uirgam regalem. Notandum quod omnis cura et intentio uiri sapientis uersatur uel circa contemplationem sapientiae, quod designatur per libellos, uel circa regimen reipublicae quod designatur per scriptum. Et quia contemplatio sapientiae potior est quam regimen reipublicae: ideo philosophia dicitur in dextra habere libellos, in sinistra uero sceptrum. QUAE UBI POETICAS MUSAS etc. Postquam Boethius ostendit quomodo philosophia sibi apparuit, hic ostendit quid circa ipsum egerit. Et primo ostendit quomodo Musas poeticas fugauit. Secundo ostendit quomodo ipse de hoc obstupuit. Tertio quomodo philosophia sibi appropinquans statum eius deplanxit. Secunda ibi, AT EGO. Tertia ibi, TUM ILLA. Dicit primo: quae (supple philosophia) ubi (pro postquam) uidit poeticas Musas assistentes nostro toro, idest lecto: quia Boethius tamquam aeger in lecto decubuit: et cum uidit Musas dictantes uerba, idest carmina, meis fletibus, ipsa philosophia paulisper, idest aliquantulum, commota et inflammata idest incensa, toruis luminibus idest crudelibus uel terribilibus oculis, inquit: quis permisit has meretriculas scenicas, idest umbrosas, accedere ad hunc aegrum, quae dolores eius non modo, idest non tantum, fouerent idest sanarent, nullis remediis, idest medicamentis, uerum (pro sed) alerent, supple dolores eius, dulcibus uenenis. Hae sunt enim Musae quae infructuosis spinis affectuum, idest passionum, necant idest suffocant, uberem idest fertilem fructum rationis fructibus, idest in fructibus suis, et mentes hominum assuefaciunt morbo, non liberant. Nunc alloquitur Musas dicens: o Musae, si uestrae blanditiae detraxissent nobis quem idest aliquem uirum profanum idest illitteratum, uti (pro tamquam) solitum idest similem, uulgo; ego putarem id ferendum, idest patiendum, minus moleste quippe in hoc nihil laederentur nostrae operae, idest nostrae sedulitates: sed uos allexistis nobis hominem hunc enutritum studiis, idest scientiis Eleaticis, idest Aristotelicis, atque Academicis, idest Platonicis. Nunc fugat eas dicens. Sed abite potius idest recedite, uos Syrenes, dulces usque in exitium idest in mortem, et relinquite eum curandum meis Musis, idest doctrinis salutiferis. Tunc iste chorus idest turba Musarum increpitus idest redargutus moestior idest tristior existens, uultum suum deiecit, idest inclinauit humi idest terrae, et rubore confessus uerecundiam tristis excessit idest exiuit, limen, idest domum, in quo decubuit Boethius. Notandum quod ideo Musae poeticae dicebantur assistere toro Boethii, quia Boethius studuit metrice dolorem suum conscribere. Item philosophia dicitur paulisper commota: per quod innuitur quod ira immoderata non debet cadere in uirum sapientem: quia uirtus consistit in moderatione passionum. Unde, licet irasci sit homini naturale, tamen irasci quando oportet, et ut oportet, et quantum oportet, est hominis uirtuosi et sapientis. Unde Seneca: QUID CRUDELIUS IRA? Similiter in de uirtutibus cardinalibus: ESTO TARDUS AD IRAM. Item interrogatio quandoque fit causa ignorantiae alicuius; aliquando ut ex responsione facta aliquid probetur; quandoque fit propter increpationem faciendum: et hoc ultimo modo philosophia interrogat, dicens, quis has scenicas meretriculas etc. Notandum quod Musae poeticae dicuntur meretriculae: sicut enim meretrix allicit hominem delectando nihil utilitatis sibi conferendo, et commiscet se cuilibet non ex amore sed spe lucri: ita poetae non scribunt amore scientiae: sed ut aliquid laudis uel praemii consequantur: et delectant ratione metri, modicum utilitatis conferendo, sed diuersas passiones inducendo. Appellat autem philosophia Musas meretriculas scenicas: quia carmina poetica in scena consueuerunt pronuntiari. Ubi nota quod scena dicebatur locus umbrosus in theatro ubi abscondebantur personae pronunciantes carmina tragica uel comica: unde scena interpretatur umbratio uel umbra. Vel ideo Musae poeticae dicuntur scenicae idest umbratiles, quia sunt umbra scientiae non uera scientia, cum obumbrent mentes hominum. Item metrica descriptio doloris non sanat dolorem sed magis auget, quia consideratio miseriae est prouocatiua tristitiae. Unusquisque autem cum diligentia considerat quod scribere uult. Item metrica descriptio dicitur esse dulce uenenum; quia placet et nocet: ratione metri placet, sed propter recordationem doloris nocet. Item affectus est uehemens animi passio animum torquens, et uerum iudicium rationis impediens. Et sunt quatuor affectus animi: gaudium, dolor, spes et timor: qui dicuntur infructuosae spinae, quia suffocant segetem rationis, quae est scientia et uirtus. Item licet de omni errore dolendum sit, potius tamen de errore sapientis quam insipientis: nam error sapientis alios exemplo corripit, error autem insipientis non, quia ab insipiente non trahitur exemplum. Propter quod dixit Sallustius: OMNIA MALA EXEMPLA A REBUS BONIS ORTA SUNT. Ergo dicit philosophia, magis esset dolendum de errore Boethii quam alterius profani. Item secundum Huguitionem, fanum idem est quod templum. Inde profanus idest sacrilegus, quasi procul a fano idest a templo. Profanum etiam dicitur quicquid non est sacrum, unde omnes laici et illiterati dicuntur profani, quasi procul a fano sapientiae. Item secundum Huguitionem, opera operae est sedulitas in rebus agendis. Opera autem philosophiae est intentio uel labor ad aliquid philosophicum addiscendum. Item Eleys est ciuitas Graeciae in qua studuit Aristoteles: unde studia sua dicuntur Eleatica. Academia autem fuit ciuitas uel uilla in qua studuit Plato; unde studia sua dicuntur Academica. Utrisque autem studiis Boethius fuit enutritus. Item philosophia Musas appellat Syrenes: sicut enim Syrenes dulcedine cantus attrahunt naues periclitando eas, sic Musae delectatione metri alliciunt homines uel mentes hominum, et rationem aliquo affectu submergunt et obscurant. Item quod una philosophia conuentum Musarum expulit, signatur quod unus sapiens sua uirtute et sapientia infinitos errores stultorum extinguit. AT EGO CUIUS ACIES etc. Hic Boethius ostendit quomodo obstupuit de actu philosophiae, dicens: at ego Boethius cuius acies idest uisio mersa lacrymis caligarat idest obscura fuerat, ut nec posset dignoscere idest inuestigare, quaenam idest quae esset haec mulier tam imperiosae auctoritatis idest potentiae, ego obstupui idest miratus fui, et defixo idest inclinato uisu in terram, tacitus cepi expectare, quidnam deinceps idest consequenter esset actura circa me. Notandum: quia Boethius doluit de amissione rerum temporalium, eius acies idest ratio et intellectus caligarat, ita quod non potuit cognoscere philosophiam. Notandum quod licet Boethius de actu philosophiae ostupuit, tamen tacitus expectauit quid deinceps facere uellet; per hoc innuens se esse talem qui consolationem acciperet. Qui enim refutant alios audire, nec audita ratione acquiescunt, tales sibi ipsis obstaculum consolationis faciunt. TUM ILLA etc. Hic Boethius ostendit quomodo philosophia sibi appropinquans statum eius deplanxit, dicens: TUM ILLA PHILOSOPHIA ACCEDENS PROPRIUS CONSEDIT IN EXTREMA PARTE LECTULI idest cordis mei: et intuens meum uultum grauem idest grauatum luctu, atque deiectum idest inclinatum in humum idest in terram, moerore idest tristitia, conquesta est his uersibus sequentibus de perturbatione nostrae mentis. Nota quod philosophia dicitur sedisse in extrema parte lectuli, idest cordis Boethii. Nam cum esset in tristitia, et doleret propter amissionem rerum temporalium, parum uel nihil sapientiae habebat; et quia tota cura eius erat circa terrena amissa, ideo dicitur habuisse uultum moerore deiectum in humum. 1.3 HEU QUAM PRAECIPITI MERSA PROFUNDO etc. Hic incipit metrum secundum huius primi libri, quod uocatur metrum dactilicum a pede praedominante: et dicitur tetrametrum a numero pedum, a tetra quod est quatuor, quia quatuor pedes continet: et dicitur ypercatalecticum propter syllabam abundantem post duos pedes in medio uersus. Verbi gratia: primus pes est, HEU QUAM: secundus PRAECIPI, sed syllaba ti huius nominis praecipiti, superabundat; tertius pes est, MERSA PRO; quartus FUNDO. Similiter est in aliis. In hoc ergo metro, philosophia deplangit statum Boethii, dolendo perturbationem suae mentis: et facit duo. Primo uniuersaliter philosophia deplangit perturbationem mentis hominum. Secundo specialiter conuertit planctum suum super Boethium, ibi, HIC QUONDAM. Primo dicit: HEU QUAM, idest quantum mens hominum hebet, idest obscuratur, MERSA PRAECIPITI PROFUNDO idest cura rerum temporalium quae precipitat hominem: et talis mens relicta propria luce idest contemplatione, tendit idest laborat, ire in tenebras externas idest in ignorantias exteriores. Hoc autem contingit homini quoties supple mens acta, idest agitata, terrenis flatibus, idest prosperitatibus uel euentibus, cura, idest solicitudo rerum temporalium, noxia idest nociua, crescit in immensum, idest supra modum. Nota quod in nobis est duplex uirtus, rationalis et sensualis: sensus autem semper aduersatur rationi, quia caro concupiscit aduersus spiritum, et spiritus aduersus carnem. Cum autem sensualitas uincit rationem, tunc homo est in malo statu regiminis, et efficitur bestialis. Unde Albertus super tertio de anima dicit: TURPE EST NOBIS ABIICERE REGIMEN SUPERIORIS ET INDUERE REGIMEN INFERIORIS VIRTUTIS, QUOD NOBIS COMMUNE EST CUM BESTIIS. Ideo scribitur tertio Ethicorum, in antiqua translatione: VALDE CONANDUM ET LABORANDUM EST NOBIS, UT VIRTUS NOSTRA CONCUPISCIBILIS SUBIECTA SIT RATIONI. Quemadmodum enim pueri peruerse uiuunt si non a suis paedagogis fuerint coacti ad recte uiuendum, sic appetitus sensualis ducit nos ad insolentiam, nisi regula rationis fuerit coartatus. Plures autem homines sequuntur sensualitatem quam rationem, insudantes bonis exterioribus et delectationibus sensualibus, per quae impediuntur in speculatione et cognitione summi boni. Ideo philosophia hoc deplangens dicit in metro: HEU QUAM PRAECIPITI. Item cum anima ingerit se curis rerum temporalium, profunde praecipitatur et hebet, quia a cognitione rerum et sui creatoris destituitur, et destituta cadit in tenebras externas, idest in ignorantias exteriores. Ubi nota quod duplex est ignorantia: quaedam naturalis quae est in iuuenibus et decrepitis; et uocatur ignorantia interna, quia ex naturali defectu contingit. Alia est ignorantia quae causatur ex negligentia hominis quando solicitatur circa exteriora; et talis dicitur externa, quia est extra naturam; de qua dicitur quod omnes homines naturaliter scire desiderant. Prima ignorantia cum sit naturalis, non est uitiosa, quia turpes a natura nemo increpat neque bonos laudat. Secunda est uitiosa cum sit per hominis negligentiam; de quo loquitur Boethius secundo huius libri prosa quinta: ceteris animantibus sese ignorare natura est; hominibus uero uitio uenit. Item dicit, noxia cura. Unde Seneca in prouerbiis: MAGNAM PARTEM PERTURBATIONIS SIBI DEDIT QUI EXTERIORIBUS SE INIECIT. Item ratio et intellectus dicuntur lux hominis, quia illuminat hominem ad cogitationem creaturae et creatoris: dicuntur autem propria lux hominis, quia solum genus hominum uiuit arte et ratione, ex prooemio metaphysicae. HIC QUONDAM CAELO etc. Hic philosophia specialiter conuertit se ad deplangendum Boethium. Et primo ostendit quanta contemplatione Boethius quondam uiguit. Secundo ostendit quomodo destitutus a tali contemplatione solum de terrenis cogitabat, ibi, NUNC IACET EFFOETO. Primo philosophia commendat Boethium ab astronomia. Secundo a naturali philosophia. Tertio a metaphysica. Secunda ibi, QUIN ETIAM CAUSAS. Tertia ibi, QUIS VOLUAT STABILEM. Primo dicit: Boethius quondam liber, idest solutus a cura rerum temporalium caelo sibi aperto per cognitionem suetus fuit ire per rationem in aethereos meatus, idest in motus corporum caelestium; et ipse cernebat, idest speculabatur lumina, idest radios rosei solis; uisebat, idest cum desiderio uidebat sidera, idest constellationes gelidae, idest frigidae lunae; et ipse Boethius, uictor ignorantiae, habebat omnem stellam comprehensam numeris, idest certis computationibus, quaecumque stella erratica exercet, idest operatur uagos, idest uarios recursus, nunc progrediendo, nunc regrediendo: stella inquam flexa, idest mota per uarios orbes, idest circulos. Nota quod animo liberato a curis exterioribus concessum est philosophari; ideo quaedam artes dicuntur liberales, quia filii liberorum, idest nobilium, qui erant liberati a curis temporalibus, talibus artibus uacabant. Ideo dicit philosophia quod Boethius quondam liber etc. Nota quod dicit caelo aperto: licet homo planetas caeli corporaliter non attingat, tamen speculatione comprehendit. Hoc pulchre tangit Trismegistus dicens: MAGNUM MIRACULUM EST HOMO ET ANIMAL HONORANDUM: HIC ANIMA INTELLECTIUA IN NATURAM DEI TRANSIT QUASI IPSE DEUS SIT. HIC PER NATURAM ANIMAE DIIS EST CONIUNCTUS; HIC DAEMONUM GENUS NOUIT, TERRAM COLIT, ELEMENTIS COMMISCETUR ACUMINE MENTIS, IN MARIS PROFUNDA DESCENDIT, CAELUM QUOD VIDETUR ALTISSIMUM ANIMI SAGACITATE METITUR; INTENTIONEM ANIMI EIUS NULLA AERIS CALIGO CONFUNDIT, NEC TERRAE DENSITAS EIUS OPERATIONEM IMPEDIT; NON AQUAE PROFUNDITAS ASPECTUM EIUS OBTUNDIT. Nota quod sol in ortu suo apparet roseus propter uapores interpositos inter uisum nostrum et solem. Nam album uisum per fumum apparet rubeum. Etiam licet in meridie uapores sint interpositi, non tamen apparet tunc roseus, eo quod illi uapores non sunt grossi sed subtiliati calore solis. Nota. Philosophia dicit lunam esse gelidam: quod non est intelligendum formaliter, quia primae qualitates quae sunt calidum, frigidum, humidum, siccum, non habent locum in corporibus caelestibus cum non recipiant peregrinas impressiones; sed dicitur luna gelida uirtualiter uel effectiue, quia frigus et etiam humores efficit in inferioribus: propter quod noctes quibus luna praeest sunt gelidiores et humidiores magis diebus. Nota, quod planetae dicuntur habere uagos recursus quia mouentur duplici motu: scilicet primi mobilis ab oriente in occidentem, et proprio motu ab occidente in orientem; uel ideo quia quandoque apparent nobis stationarii, quandoque retrogradi, quandoque propinqui, quandoque aliqualiter remoti. Nota, quod stella erratica dicitur flexa, idest mota per uarios orbes circulorum, scilicet deferentis et epicycli, ratione quorum circulorum nunc dicuntur progressiui, nunc retrogradi, nunc stationarii, ut dictum est; et habet uideri in theorica planetarum uel astronomia. QUIN ETIAM CAUSAS etc. Hic commendat eum ex parte naturalis philosophiae dicens: QUIN ETIAM PRO CERTO. Boethius solitus fuit rimari, idest inquirere causas, unde (idest propter quas causas) sonora flamina, idest sonorosi uenti sollicitent, idest perturbent, aequora, idest planitiem, ponti, idest maris: quasi diceret: Boethius sciuit causas generationis uentorum qui commouent ipsum mare. Nota, quod ex libro Meteororum patet, quod uentus generatur ex uapore calido et sicco eleuato per calorem solis; qui perueniens ad locum nubium frigiditate nubis repercutitur et repercussus fertur in latus et facit sonum impellendo aerem: et quia aqua faciliter est diuisibilis, de facili cedit et reuerberatur per uentos. Vel aliter potest intelligi. Antiqui enim dixerunt quod ideo uenti turbant mare, quia in ipso mari generantur uenti, qui non exeunt, sed faciunt fluxum maris; licet haec opinio non sit uera: quia mare fluit et refluit tempore determinato, sicut bis in die naturali; uenti autem generantur tempore indeterminato. QUIS VOLUAT STABILEM. Hic philosophia commendat Boethium a metaphysica, et iterato a naturali philosophia, dicens: Boethius etiam solitus rimari quis spiritus, idest intelligentia, uoluat motu diurno stabilem orbem firmamenti, uel etiam cur sidus solis uel aliud habens ortum et occasum, casurum in Hesperias undas, idest in aquas maris Occidentalis, surgat, idest iterum oriatur ab ortu rutilo, idest ab oriente splendido: quasi dicat: Boethius solitus erat inquirere cur stellae quae in occidente uidentur occidere iterum resurgant in oriente: etiam erat solitus rimari quis temperet placidas horas ueris, idest temporis uernalis, ut ornet terram roseis floribus. Quis dedit, idest ordinauit, ut autumnus fertilis anno pleno, idest fecundo influat, idest influentiam faciat grauidis uuis, idest botris repletis. Etiam erat solitus reddere, idest assignare, uarias causas latentis naturae, idest rerum naturalium. Nota: omne quae mouetur ab alio mouetur, ex septimo physicorum; ergo caelum ab alio mouetur. Mouetur autem caelum a duplici motore per Commentatorem in duodecimo metaphysicae: ab uno coniuncto et appropriato qui uocatur intelligentia, a quo mouetur effectiue; ab alio motore separato, qui est Deus, a quo mouetur in ratione finis. Item dicit orbem caelestem esse stabilem: licet enim moueatur et mutet locum secundum partes, non tamen secundum totum: et quantum ad hoc dicitur esse stabilis, idest immobilis. Item causa quare stellae quae occidunt iterum oriantur, non est alia nisi motus circularis primi mobilis qui secum rapit omnes stellas tam fixas quam erraticas. Item Hesperus est stella quae de uespere sequitur solem occidentem, a qua stella mare Occidentale dicitur Hespericum mare, eo quod sol et Hesperus ibi emergant: non quod ita sit, sed quia uulgares sic opinantur: cum enim stellae occidunt, propter interpositionem maris inter uisum et stellas uidentur stellae mergi in mare. Item tempus uernale dicitur placidum, quia est conueniens uitae hominis. Est enim tempus ueris calidum et humidum, in quibus consistit uita ex libro de morte et uita. Et ideo illo tempore producuntur flores. Nam materia florum est humidum aqueum subtile bene coctum a calido aereo. Quia igitur in uere dominatur calidum aereum et humidum aqueum subtile quod parua indiget digestione; ideo in uere, cuius calor temperatus est, flores producuntur. Item uitis multum abundat de humido aqueo et grosso: cuius signum est, quia tempore putationis distillat ab eis quasi humidum lacrymabile: tale autem humidum grossum multum resistit digestioni, ideo uuae ad maturitatem tarde perueniunt, scilicet tempore autumni. Item Boethius consueuit reddere causas latentes rerum naturalium, quod fuit indicium felicitatis. Nam secundum Virgilium: FELIX QUI POTUIT RERUM COGNOSCERE CAUSAS. NUNC IACET EFFOETO etc. Hic ostendit philosophia quomodo Boethius destitutus erat praedicta speculatione cum de terrenis cogitabat, dicens: nunc, idest tempore doloris, Boethius iacet, idest prostratus est effoeto, idest euacuato, lumine idest speculatione mentis; et ipse pressus colla, idest secundum colla, grauidis catenis, passionum quae mentem grauant, gerensque decliuem uultum, idest inclinatum pondere amissionis rerum temporalium, heu cogitur cernere stolidam terram, idest bona terrena quae homines stolidos efficiunt. Nota: catena est ferreum instrumentum, quo aliquid contra suam naturam detinetur. Quatuor autem affectus quae sunt gaudium spes, timor, dolor, similitudinarie dicuntur catenae, quia animum hominis detinent et contra suam naturam et rationem ad illicita trahunt: nam ratio semper deprecatur ad optima, ex primo Ethicorum. Et propterea Boethius in fine huius primi hortatur fugam passionum, ibi, TU QUOQUE SI VIS. Item nota: non est aestimandum quod Boethius sic esset ita euacuatus lumine mentis sicut litera sonat; quia alias fuisset insufficiens pro compositione huius libri; sed philosophia loquitur hoc compassiue. Ille enim est merus stultus qui inclinat se ad terrena diligendo ipsa et non eleuando intellectum suum ad spectabilia; qualis non fuit Boethius. Unde dicit Augustinus: TALES SUNT HOMINES QUALIA SUNT EA QUAE DILIGUNT; quia dilectio transmutat diligentem in similitudinem rei quam diligit. Haec Marquardus. 1.4 SED MEDICINAE, INQUIT, POTIUS etc. Hic incipit secunda prosa huius primi libri; in qua philosophia inuestigat morbum Boethii ex quibusdam signis. Secundo consolatur ipsum ne desperet. Secunda ibi, CUMQUE ME NON. Primo dicit philosophia: o Boethi, ego possem multa conqueri de perturbatione mentis tuae: sed nunc potius medicinae tempus est quam quaerelae. Vero pro sed, tum, idest tunc mulier illa intenta in me totis luminibus, idest oculis, ait: es tu ne ille qui quondam tempore iuuentutis, nutritus nostro lacte, idest facilibus documentis, in aetate autem perfecta educatus, idest nutritus nostris alimentis, idest doctrinis difficilioribus, tu euaseras, idest perueneras in robur, idest in fortitudinem, uirilis animi? Atque pro certo nos contuleramus tibi arma talia, idest documenta quae nisi prius abiecisses, per obliuionem, ipsa tuerentur te, inuicta firmitate. Dicit philosophia: agnoscis ne me? Quid taces? Siluisti ne pudore, idest uerecundia, an stupore, idest mentis alienatione? Ego mallem, idest magis uellem, te siluisse pudore; sed ut ego uideo, stupor oppressit te. Nota, quod philosophia in deplangendo Boethium non facit longam moram, ne Boethius desperet super infirmitate sua; ergo dicit philosophia magis esse tempus medicinae quam querelae. Item boni medici est totis oculis diligenter respicere faciem infirmi, eo quod in facie magis apparent signa pronosticationis infirmitatis; ideo philosophia dicitur esse intuita Boethium totis luminibus. Item per arma philosophiae intelliguntur praecepta philosophicalia, quae persuadent minime extolli in prosperis, nec deprimi in aduersis. Hortatur enim nos philosophia ad magnanimitatem. Magnanimus autem est qui contra deformes insultus fortunae unanimi menti constantia militat. De his et subtilibus praeceptis philosophicis Boethius oblitus fuit propter dolorem. Nota; taciturnitas quandoque prouenit ex pudore, quandoque est ex stupore. Quando enim manifestatur alicui aliquid quod uellet celari, ipse efficitur uerecundus et oculi eius deprimuntur, facies eius rubet et auertitur, et lingua eius in loquendo ligatur. Nota, quod stupor uno modo est abundans admiratio mentis, ut ibi, Papa stupor mundi. Alio modo est mentis alienatio, et sic accipitur in proposito, et inducit taciturnitatem. Ex quo enim motus linguae est secundum conformitatem ad phantasiam, turbata phantasia, sicut contingit in alienatione mentis, praepeditur lingua in loquendo. Ergo dicit philosophia, pudore an stupore siluisti? Et quia taciturnitas perueniens ex stupore deterior est quam quae causatur ex pudore, cum ipsa causetur ex aliquo defectu interiori; ideo dicit philosophia: mallem pudore siluisses. Nota, secundum Huguitionem, pudor est corporis, sed pudicitia est mentis. Est autem pudor uerecundia ex aliquo casu innata, non auferens memoriam, sed impediens linguam. Stupor autem est casus memoriam auferens et linguam impediens. Et peius est tacere stupore quam pudore; quia melius est memoriam retinendo non loqui, quam loqui et memoria carere. Nota, philosophia dicit Boethium habuisse nutritum suo lacte. Per nutrimentum lactis intelligitur triuium, scilicet grammatica, logica et rhetorica, quibus iuuenes sunt seriatim informandi, tamquam facilibus documentis, sicut puer lacte nutrimento molli et facilis digestionis nutritur. Sed per hoc quod dicit, uirilis animi robur euaseras, scilicet ad scientiam mathematicam etc. qua tamquam per scientiam magis subtilem homo perfectae aetatis efficitur. Nota, philosophia contulit Boethio arma non corporalia sed spiritualia, sicut sunt uirtutes intellectuales quas enumerat Aristoteles sexto Ethicorum; et sunt illa: intellectus sapientia, scientia, ars et prudentia. Et similiter uirtutes cardinales, quae sunt quatuor: prudentia, iustitia, fortitudo, temperantia: et dicuntur cardinales, quia quamdam principalitatem sibi uendicant circa materiam circa quam habent fieri. Illa enim arma abiecit Boethius quando temporalibus adhaesit, appetitui sensitiuo annuens et ab attentione caelestium sequestratus. Et de istis armis dicit apostolus: ABIICITE ERGO OPERA TENEBRARUM ET INDUIMINI ARMA LUCIS; SICUT IN DIE HONESTE AMBULEMUS. CUMQUE ME NON MODO TACITUM etc. Hic philosophia consolatur Boethium ne desperet: dicens: cum philosophia uidisset me non modo, idest non tantum tacitum, sed prorsus, idest totaliter elinguem, que pro et, mutum, ipsa admouit, idest apposuit pectori meo leuiter manum, et inquit idest dixit: nihil periculi est circa hunc hominem: ipse patitur lethargum, idest morbum obliuionis, morbum inquam communem mentium illusarum, idest deceptarum; et ipse paulisper, idest modicum est oblitus sui; sed facile sui recordabitur, siquidem pro certo cognouerit nos philosophiam ante, idest prius. Quod ut ipse possit facere, tergamus lumina, idest oculos eius, caligantia nube, idest obscuritate rerum mortalium, idest temporalium. Haec dixit philosophia; et ueste sua contracta, idest conuoluta in rugam, siccauit oculos meos fletibus undantes, idest humectantes. Nota quod tacitus est ille qui non loquitur, licet habeat potestatem linguae ad loquendum: sed elinguis uel mutus dicitur ille qui non solum non loquitur, sed non habet potestatem linguae ad loquendum: et talis fuit Boetius propter stuporem, idest mentis alienationem. Nota quod philosophia innuens se esse bonam medicam, consolatur Boethium dicens: nihil periculi est in homine isto: quia secundum Senecam in libro de clementia ad Neronem, MALI MEDICI EST DESPERARE NE CURETUR AEGER. Nota quod lethargia est infirmitas causata ex oppressione cerebri cum obliuione; et iungitur continuo somno; et sic lethargus est morbus inducens obliuionem et somnum. Inde lethargicus; et est homo qui patitur talem morbum: et dicitur a Lethes, quod interpretatur obliuio: etiam Lethes est fluuius infernalis. Boethius ergo patiebatur lethargum, idest morbum obliuionis; quia si praecepta philosophiae in memoria habuisset, nunquam de amissione rerum temporalium doluisset. Item dicit lethargum esse morbum illusarum mentium; quia mens illusa est ubi ratio est ligata propter defectum phantasiae, sicut in phreneticis, uel propter defectum memoriae, sicut in lethargicis. Notandum: homo componitur ex anima immortali et corpore mortali. Sed quia Boethius oblitus fuit bonorum animae: ideo dicitur fuisse sui oblitus, non totaliter, sed paulisper, quia adhuc curam habuit de bonis terrenis quae respiciunt corpus. Item homo per philosophiam habet suiipsius perfectam cognitionem. Ad cognoscendum autem illud quod per philosophiam cognoscitur, oportet primo philosophiam cognoscere; ideo dicit philosophia: recordabitur sui facile si nos prius cognouerit. Item per uestes philosophiae in rugam contractas intelliguntur praecepta philosophicalia, in unum uolumen congregata, sicut in illo libro, quibus ipsa philosophia Boetium consolatur. Nota quod ad medicum infirmum curare uolentem plures requiruntur conditiones. Primo ut qualitates et conditiones respiciat, ut humores nocentes cognoscat. Secundo ad loquendum eum moueat. Tertio si prae ualida aegritudine obmutescat, ut manum corpori infirmi adhibeat. Quarto ut eum uerbis consolatoriis reficiat. Sed philosophia uidens dolores Boetii, primo eum inspexit. Secundo ad loquendum mouit. Tertio manum suam corpori apposuit. Et quarto uerbis consolatoriis refecit. 1.5 TUNC ME DISCUSSA LIQUERUNT etc. Hic incipit tertium metrum huius primi libri: cuius primus uersus uocatur metrum dactilicum hexametrum; secundus dicitur metrum Alcmanicum ab inuentore, tetrametrum a numero pedum, dactylicum a pede predominante, et cactalecticum, quia nulla syllaba abundat nec deficit in hoc metro. Boethius declarat per quoddam simile, quomodo remotis impedimentis uigorem cognitionis recuperauit: et est talis similitudo. Sicut Coro flante nubes generantur, et per interpositionem nubium sol et alia astra nobis occultantur: sic aduersitate imminente homo afficitur diuersis passionibus obscurantibus intellectum: et sicut Austro flante dissoluuntur et radii solares reuertuntur, sic aduersitate, adueniente consolatione philosophica, passiones sedantur et intellectus illuminatur. Dicit ergo in litera: tunc cum philosophia tersit oculos meos, tenebrae liquerunt me discussa nocte, idest obscuritate; et prior uigor cognitionis rediit luminibus meis, idest oculis, ut (pro sicut) sol latet, idest occultatur quum, idest quando sidera, idest stellae, glomerantur, idest inuoluuntur, praecipiti Coro, idest tali uento, et polus, idest caelum stetit, idest stare uidetur nimbosis imbribus, idest pluuiis nubilosis, ac (pro etiam) nox, idest obscuritas, funditur desuper, idest de nubibus in terram, nondum, idest adhuc, astris, idest stellis, uenientibus, idest apparentibus in caelo. Si Boreas emissus ab Threicio antro, idest Thraciae regionis uerberet, idest depellat hanc noctem, idest obscuritatem, et reseret clausum diem, tunc Phoebus, idest sol emicat, idest lucet, et uibratus, idest fortificatus, lumine suo ferit, idest percutit, oculos hominum, mirantes subito lumine solis post tenebras. Nota: philosophia trahit hominem ab obscuritate ignorantiae ad lucem sapientiae, ex libro de pomo Aristotelis, et etiam per metristam ARS HOMINEM FORMAT, NEC SINIT ESSE MALUM. Et ergo cum philosophia siccasset oculos Boethii, fugatis tenebris ignorantiae, rediit uigor intelligentiae. Nota: quatuor sunt uenti principales qui flant a quatuor partibus mundi, scilicet ab oriente, occidente, Septentrione et meridie; quorum quilibet habet duos collaterales: et sic sunt duodecim uenti qui his uersibus continentur. Flant subsolanus, Vulturnus et Eurus ab ortu. Atque die medio Notus haeret et Africus Austro. Circinus occasum Zephirusque Fauonius afflant. Sed ueniunt Aquilo Boreas et corus ab arcto. Corus ergo est uentus quo flante generantur nubes et conglomerantur sidera, sic quod per nubes occultantur. Nota quod polus est stella quae semper in eodem loco uidetur; sed hic polus ponitur per firmamento, tamquam pars pro toto per synecdochen. Nota quod polus, idest caelum dicitur stare quando est obductum nimbosis imbribus; non quod stet, sed quia motus eius tunc nobis non apparet: motum enim caeli non percipimus nisi per motum alicuius stellae: cum autem caelum est coopertum obscuris nubibus nulla stella uideri potest. Nota secundum Huguitionem: NIMBUS EST NUBIUM DENSITAS EX INTEMPESTATE ORTA: et sic dicit Boethius hic nimbosis imbribus, idest densis pluuiis: et est ratio, quia tenuis imber non impedit aspectum astrorum. Nota quod Boreas dicitur flare ab antro Threicio, quia forte regio Thraciae est cauernosa, de cuius cauernis exit uentus generatus ex uaporibus siccis in terra. Nota: postquam philosophia tersit oculos Boethii et eosdem a fletu lacrymarum compescuit, restitutus fuit pristino uigori. Unde oculi ipsius Boethii ut ratio et intellectus, obfuscati erant tenebris ignorantiae cum istis temporalibus adhaesit propter amissionem rerum temporalium, diuersis fuit subiectus passionibus. Sed philosophia oculorum caliginem abiecit cum ipsius intellectum illuminauit, tenebras ignorantiae fugando, et lumine spirituali ut scientia illuminando. 1.6 HAUD ALITER TRISTITIAE etc. Hic incipit tertia prosa primi libri, in qua Boethius ostendit quomodo philosophiam cognouerit; et diuiditur; quia primo ostendit quomodo philosophiam cognouit, et qualiter de praesentia eius admirari coepit, et quomodo philosophia sibi respondit, secundo probat philosophia persecutionem sapientum a uulgaribus non esse nouam. Secunda ibi, NONNE APUD VETERES. Dicit primo: haud (pro non) aliter nebulis tristitiae meae dissolutis, idest fugatis per consolationem philosophiae, quoniam sicut nubes dissoluuntur per flatum Boreae, sic ego Boethius hausi, idest respexi caelum, idest sursum, et recepi mentem, idest uigorem rationis ad cognoscendam faciem medicantis, idest medici. Itaque (pro ergo) ubi, idest postquam ego deduxi, idest conuerti oculos, que (pro et) defixi, idest stabiliui, intuitum in eam, respexi nutricem meam philosophiam in cuius Laribus, idest scholis fueram obuersatus ab adolescentia, idest a iuuentute mea; et inquam idest dixi: o magistra omnium uirtutum, quid idest propter quid tu uenisti lapsa, idest progressa superno cardine, idest de caelesti porta in has solitudines, idest loca deserta nostri exilii idest nostrae relegationis? An, idest numquid propter hoc uenisti, ut existens rea, idest tamquam culpabilis mecum agiteris, idest manifesteris falsis criminationibus. Illa philosophia inquit, idest dixit: o alumne, idest per me nutrite, an idest utrum te desererem? Quasi dicat: non. Nec partirer, idest diuiderem tecum communicato labore, idest diuiso labore sarcinam, idest pondus, quam tu sustulisti ob inuidiam mei nominis, idest ratione sapientiae. Atque pro certo non erat fas, idest honestum philosophiae relinquere iter innocentis incomitatum, idest sine comite: supple, si ego te dereliquissem, ego uererer, idest timerem meam criminationem, idest meam damnationem, et ualde perhorrescerem quasi aliquid nouum acciderit, supple circa te: enim pro quia num, idest numquid tu censes, idest iudicas, primum ipsam sapientiam esse lacessitam, idest infestatam periculis, idest perturbationibus apud improbos mores, idest male morigeratos homines? Quasi dicat: hoc non est nouum. Nota. Philosophia dicitur medica: sicut enim medicus morbo fugato sanitatem inducit, sic philosophia ignorantia relegata uitam utriusque saeculi condonat. Nam habetur in libro de pomo Aristotelis: QUI PHILOSOPHIAM INUENERIT, VITAM IN UTROQUE SAECULO INUENIT. Et alibi: QUI ME INUENERIT VITAM INUENIET ET HAURIET SALUTEM A DOMINO. Et ideo dicit Boethius, faciem medicantis. Notandum quod Boethius non solum deduxit oculos in philosophiam, sed defixit in eam intuitum; per quod innuitur quod qui uult philosophari, oportet se totum tradere philosophiae per continuum studium et laborem. Nam sicut una hirundo adueniens non facit uerem, nec una dies calida facit aestatem, sic nec una speculatio philosophica facit philosophum. Nota quod tempus opportunum ad philosophandum est tempus adolescentiae: quod innuens Boethius dicit: cuius Laribus ab adolescentia fueram obuersatus. Nam aetas hominis assimilatur cerae; quae si nimis est mollis uel dura nimis, formam sigilli non recipit nec retinet; si autem est temperate mollis uel dura, figuram recipit et retinet. Sic similiter aetas nimis tenera, sicut infantia, non recipit doctrinam philosophicam, nec aetas nimium dura sicut decrepitas. Sed aetas temperata qualis est adolescentia, quae faciliter intelligit et intellecta memoriae commendat. Nota, per Lares philosophiae intelliguntur diuersae sectae philosophorum, sicut Aristotelis et Platonis, quos Boethius ab adolescentia fuit obuersatus. Et dicit Huguitio, quod obuersari idem est quod conuersari. Notandum quod philosophia dicitur magistra omnium uirtutum, quia omnes uirtutes morales docet, ut patet ex Ethicis; et dico morales, propter uirtutes theologicales quae sunt fides, spes et charitas. Et dicitur philosophia delapsa a superno cardine, quia omnis sapientia a domino Deo est. Nam sicut scribitur in prologo libri de regimine principum, DEUS EST QUI DIUITIAS SUAE SAPIENTIAE INFLUIT ANIMABUS, idest studentibus tribuit gratiam cognoscendi; cui nihil est difficile et sine quo nihil est possibile possideri. Nota ut postea patebit, quod Boethius false criminabatur de literis compositis et de impedimento delatoris; et illud quod faciebat sapientia dicebatur facere arte magica; ideo dicit ad philosophiam: numquid uenisti ut tu mecum rea falsis criminationibus agiteris? Nota: philosophia tangit tres rationes propter quas non debuit derelinquere Boethium. Prima, quia nutrix non debet derelinquere suum alumnum. Secunda, quia qui patitur propter alium non decet ut deseratur ab illo. Tertia quia non decet philosophiam derelinquere innocentem. Boethius autem fuit philosophiae alumnus: ipse patiebatur iniurias propter philosophiam et fuit innocens, ergo et cetera. Nota secundum Huguitionem: LACESSO, IDEST CUM DESIDERIO LACERO VEL VEXO, VEL INIURIIS AFFLIGO. NONNE APUD VETERES QUOQUE etc. Hic philosophia probat persecutionem sapientum a uulgaribus non esse nouam. Et hoc primo probat exemplis antiquis. Secundo magis modernis. Tertio ostendit quid sit faciendum contra insultus uulgarium. Secunda ibi, QUOD SI NEC. Tertia ibi, QUI SI QUANDOQUE CONTRA. Primo dicit: bene dixi quod persecutio sapientum a uulgaribus et a malis non est noua. Nonne apud ueteres ante aetatem nostri Platonis nos philosophia, saepe certauimus magnum certamen cum temeritate stultitiae, idest cum stultis et temerariis hominibus, eodemque Platone uiuente magister eius Socrates iniuste promeruit uictoriam mortis me sibi astante? Cuius Socratis haereditatem, idest scientiam haereditarie relictam suis discipulis, cum Epicureum uulgus et Stoicum et ceteri molirentur, idest laborarent ire raptum, idest rapere, unusquisque pro sua parte, et cum ipsi traherent me philosophiam in partem praedae me reclamantem, idest contradicentem que (pro et) renitentem ipsi disciderunt uestem meam quam texueram meis manibus, que (pro et) arreptis, idest ablatis panniculis abierunt credentes me totam sibi cessisse, et quia in istis uidebantur, idest apparuerunt quaedam uestigia nostri habitus, idest prudentiae, in prudentia uulgarium, rata idest opinata, ipsos meos esse familiares, idest meos discipulos ratione sapientiae, peruertit nonnullos eorum, idest aliquos, errore, idest persecutione, profanae multitudinis idest indocti uulgi, sicut uulgares solent peruertere doctos. Nota quod ante tempus Platonis multi sapientes persecuti fuerunt a uulgaribus, et tempore Platonis Socrates magister eius interiit propter suam sapientiam. Nam ipse cognouit sua sapientia esse unum Deum: alios autem colentes plures deos redarguit: quod percipiens dux Atheniensium nomine Anetus coegit ipsum bibere uenenum in nomine unius Dei, et nihil sibi nocuit. Postea coegit ipsum bibere uenenum in nomine plurium deorum, et interiit. Nota, mortuo Socrate discipuli sui qui scientiam Socratis tamquam haereditariam sibi uendicabant, inceperunt dissentire, in quo magister eorum Socrates posuisset summum bonum: quidam enim eorum discipulorum dicti Epicuri dicebant ipsum posuisse summum bonum in uoluptatibus. Alii, sicut Stoici, dicebant quod in uirtutibus: et quilibet eorum pro defensione suae opinionis rapuit auctoritates philosophiae, ipsas extorte exponendo: propter quod philosophia dicit illud reclamasse; et sic male exponendo sciderunt uestes philosophiae et particulas abstulerunt; et quamuis non essent ueri philosophi, quia tamen uidebantur esse, multi eorum a uulgaribus occisi sunt. QUOD SI NEC ANAXAGORAE FUGAM etc. Hic philosophia probat persecutionem sapientum exemplis magis modernis, dicens: o Boethi, si non nouisti fugam Anaxagorae, nec uenenum Socratis, nec tormenta Zenonis quoniam ista sunt peregrina, idest extranea et aliena, tamen tu potuisti scire Canios, idest persecutionem Canii, ac Senecas ac Soranos, idest sequaces Sorani quorum memoria non est peruetusta, idest ualde antiqua nec incelebris, idest non sine gloria: quos uiros nihil aliud detraxit in cladem idest in mortem, nisi quod instituti, idest informati nostris moribus ipsi uidebantur dissimillimi studiis improborum, ita quod nihil est, idest non est causa quod tu admirere, idest debeas admirari, si in hoc salo uitae, idest amaritudine, nos sapientes agitemur, idest uexemur, procellis idest aduersitatibus malorum, circumflantibus, quibus, nobis sapientibus, maxime propositum est, idest intentio displicere pessimis: quorum malorum etsi sit numerosus exercitus, tamen est spernendus quoniam nullo duce, supple rationis, regitur, sed tamen rapitur errore limphante, idest praecipitante eos ad modum limphae, temere idest stulte, ac passim idest ubique. Nota quod Anaxagoras stultitiam hominum solem pro Deo colentium reprehendit, dicens solem non esse Deum, sed lampadem ardentem: propter quod reus iudicatus est, et in fugam conpulsus: ergo dicit philosophia, Anaxagorae fugam. Nota, dicit Socratis uenenum; de quo dictum est supra quo ueneno interiit. Similiter Zeno multa tormenta ratione suae sapientiae sustinuit. Nota quod Canius, Seneca, Soranus fuerunt nobiles Romani et moribus philosophiae instructi, propter quod interierunt. Unde Canii dicebantur mutatores a magistro suo Canio. Similiter Soranii dicuntur a Sorano qui fuit poeta, et eius sequaces ab eo condemnantur. Nota: de Seneca dicit Boethius in libro de disciplina scholarium, quod Nero familiarem suum praeceptoremque Senecam ad eligendae mortis arbitrium coegit. Nota quod sapientes dissimiles sunt studiis improborum; quia dicit Seneca in libro de amicitia: DISPARES MORES DISPARIA SEQUUNTUR STUDIA, QUORUM DISSIMILITUDO DISSOLUIT AMICITIAM; NEC UNQUAM IMPROBI PROBIS, NEC PROBI IMPROBIS AMICI ESSE POSSUNT; NON OB ALIAM CAUSAM NISI QUIA TANTA EST INTER IPSOS DISTANTIA QUANTA ESSE POTEST STUDIORUM MALORUMQUE MORUM DISTANTIA. Nota quod propositum sapientum est displicere pessimis; quia dicit Seneca in libro de remediis fortuitorum: MALIS DISPLICERE LAUDABILE EST: et alibi: VIRTUS SESE DILIGIT ASPERNATURQUE MALUM. Et poeta: OPTO PLACERE BONIS, PRAVIS ODIOSUS HABERI. Nota quod dicit exercitum malorum esse innumerosum, quia secundum Salomonem, STULTORUM INFINITUS EST NUMERUS, ET PERUERSI DIFFICILITER CORRIGUNTUR. Nota quod mali non reguntur duce rationis, quia ratio deprecatur ad optima, mali autem operantur pessima. Ducuntur enim errore sensualitatis uitam bestialem prosequentes: de quibus dicitur in libro Ethicorum: QUIDAM SUNT HOMINES VITAM PECUDUM ELIGENTES SIMILES SARDANAPALO. Et ergo dicit philosophia quod tales sunt timendi, quia ex quo reguntur per rationem, tunc eorum fatuitas faciliter dissipatur. QUI SI QUANDO CONTRA NOS etc. Hic philosophia ostendit quid sit faciendum contra insultus malorum, dicens: si exercitus malorum incubuerit, idest institerit struens idest faciens aciem, idest bellum contra nos sapientes, quidem (pro certo) natura dux, idest ratio contrahit, idest colligit, copias idest scientias, et uirtutes copiosas, in arcem idest in altitudinem speculationis caelestium, uero (pro sed) illi mali occupantur circa diripiendas, idest auferendas inutiles sarcinulas, idest diuitias corporales, quae sarcina et pondus corporis sunt inutilia, animam submergentes. At nos sapientes in contemplatione caelestium constituti irridemus malos quaeque uilissima rerum, nos securi existentes totius furiosi tumultus, idest contra furiosum tumultum malorumque, que (pro et) super nos sumus muniti, eo uallo, idest munimine, quo non sit fas aspirare, idest accedere stultitiae grassanti, idest impugnanti nos. Notandum: Boethius hic nostram rationem appellat ducem: unde ratio definitur sic: est habitus dirigens omnem actionem humanam in ultimum et optimum finem. Item nota: per arcem ipse intelligit altitudinem speculationis caelestium, et ad hanc ducit nos ratio. Et hoc est ultimum bonum humanae uitae, quod nullus auferre potest. Nota: copiae in hoc loco dicuntur appetitus sensitiui: et dicuntur copiae quasi cupiae, quia cupiunt res aliquando contra rationem, et tales copias debet regere ratio, et debet se munire uallo humilitatis et patientiae; et tunc omnes impugnationes aduersitates et miserias aequanimiter sustinebit, et tentationes et delectationes noxias quas suggerit Diabolus, et caro impellit, et mundus commouet, non timebit. Haec Marquardus. Item nota: ille merito est deridendus qui maiori et meliori bono dimisso eligit et occupatur circa bona uiliora. Sed sapientes eligunt bona animae, quae sunt maxime bona, primo Ethicorum. Et uulgares eligunt bona temporalia; quae dicuntur uilissima rerum, quia impediunt hominem in cognitione summi boni. Nota, arx arcis est altum aedificium in quo hostes pugnant. Hic autem accipitur pro contemplatione caelestium et spe futurorum bonorum, nam per haec duo sapientes omnem aduersitatem malorum superant, et circa contemplationem diuinorum tota intentio sapientis uersatur. Unde Boethius in tractatu de summo bono dicit: PHILOSOPHUS MAXIME DELECTATUR IN PRIMO PRINCIPIO ET IN CONTEMPLATIONE SUMMAE BONITATIS, ET HAEC SOLA EST RECTA DELECTATIO; HAEC ENIM EST VITA PHILOSOPHORUM SINE QUA NEMO VIUIT VITA RECTA. Nota: de hoc nomine uallum dicit Graecista: EST UALLUS PALUS CIRCA CASTRUM PRAEACUTUS. NEXIO PALORUM SEU MURUS SIT TIBI VALLUM. Nota: aspirare, secundum Huguitionem, est anhelare, conari uel deuenire. Item secundum eum, grassor grassaris per g, idest inuadere uel crudeliter impugnare. 1.7 QUISQUIS COMPOSITO SERENUS AEVO etc. Hic incipit quartum metrum huius primi, quod uocatur metrum ualenticum ab inuentore, et constat ex spondaeo, dactylo et tribus trocheis. Unde potest dici metrum trochaicum a pede praedominante. In hoc metro philosophia ostendit, qualiter homo debeat se habere, ut persecutiones improborum non praeualeant contra ipsum. Et hoc primo declarat quibusdam similibus. Secundo exclamat contra timentes tyrannos. Secunda ibi, QUID TANTUM MISERI. Dicit primo: quicumque homo serenus, idest clarus uirtute, composito euo, idest ordinata uita egit, idest calcauit, sub pedibus superbum fatum, idest euentum rerum temporalium, et quicumque tuens, idest respiciens utramque fortunam, idest prosperam et aduersam, rectus, idest non flexus potuit tenere uultum, idest animum inuictum, ita quod non uincatur prosperitate se extollendo nec aduersitate deprimendo, illum hominem non mouebit, idest turbabit, rabies ponti, idest inundatio maris agitantis idest mouentis, funditus idest a fundo, aestum uersum idest ebullitionem uersam, quia in ebullitione maris aqua uertitur per fluxum et refluxum: quasi dicat: impetus maris faciens ebullitionem non nocebit illi homini qui non extollitur in prosperis, nec deprimitur in aduersis, nec tali homini nocebit ignis Veseui montis, quotiens ille mons torquet, idest emittet, ignes fumificos ruptis caminis, idest cauernis suis. Quasi dicat: nec tali homini nocebit uagus Veseuus suis ignibus, nec illum hominem mouebit uia ardentis fulminis, soliti, idest consueti, ferire celsas turres. Nota, philosophia tria tangit quae non nocent homini qui constans est in utraque fortuna. Primum est rabies maris, per quam designantur luxuriosi. Sicut enim mare sole et motu suo incalescit et foetet, sic luxuriosi concupiscentia sua inardescunt et peracta libidine foetent: de quibus dicit Scriptura: PERIERUNT IUMENTA IN STERCORE SUO; tales luxuriosi non nocebunt homini constanti in utraque fortuna. Secundum quod tangit est ignis Veseui montis, per quem designantur auari et inuidi. Sicut enim ignis Veseui montis semper ardet: ita auari ardent in concupiscentiam bonorum exteriorum. Et sicut ignis eructuans quandoque consumit loca uicina: sic inuidi quandoque nocent uerbis si non possunt factis: et tales inuidi non nocebunt homini constanti. Tertium quod tangit est ictus fulminis; per quem intelliguntur superbi. Sicut enim fulmen generatur in alto, sic superbi alte se extollunt. Et mirabile uidetur de superbis, quod cum aliis hominibus habitare nolunt, et tamen ad caelum uolare non possunt. Tales superbi non nocebunt homini constanti. Alii per rabiem maris intelligunt inuidos, per ignem iratos, per fulmen superbos, ut dictum est. Alii per mare quod est sonorosum intelligunt auaritiam, per ignem poenam corporis, per fulmen rerum ablationem. Nota: Veseuus est mons Italiae intrinsecus ardens, qui quandoque ruptis cauernis emittit ignem qui loca uicina consumit. Nota circa hoc quod dicit, serenus aeuo, Seneca dicit: TALIS EST ANIMUS SAPIENTIS QUALIS EST MUNDUS SUPER LUMINATUS: talis autem mundus semper est serenus: et sic animus sapientis in utraque fortuna semper est serenus. Unde Aristoteles in Ethicis dicit: SAPIENS BENE SCIT FERRE FORTUNAS, QUIA SE HABET SICUT TETRAGONUM SINE VITUPERIO. QUID TANTUM MISERI SAEVOS TYRANNOS etc. Hic philosophia exclamat contra timentes tyrannos, dicens: quid, idest quare, miseri homines mirantur timendo saeuos tyrannos furentes sine uiribus: quasi dicat: tyranni sunt impotentes, quia non praeualent nisi inquantum homo se subiecit eis. Et addit: nec speres aliquid de bonis temporalibus, nec timeas eos de aduersitatibus: tunc tu exarmaueris, idest debilitaueris, iram impotentis tyranni. Sed quicumque homo trepidus pauet timore malorum temporalium, uel optat bona temporalia, talis non est stabilis, et sui iuris, idest propriae libertatis: ipse abiecit clypeum securitatis, et motus a loco stabilitatis, ipse nectit, idest componit catenam affectionum, qua ualeat trahi ad tristitiam et dolorem mentis. Nota, potestas terrena ad nihil se extendit nisi ad largiendum bona temporalia, uel ad auferendum ea; et ideo nullus subiacet terrenae potestati nisi qui sperat talia bona, uel timet eorum ablationem. Qui autem nec timet nec sperat, ipse est omnino supra uel extra terrenam potestatem, et per consequens terrena potestas sibi nec proficere nec obesse potest. Propter quod philosophia exclamat contra illos tamquam miseros qui spe bonorum temporalium uel timore ablationis eorum subiiciunt se terrenis potestatibus, dicens, QUID TANTUM MISERI. Nota circa illud, quisquis trepidus etc. Seneca dicit in libro de uirtutibus cardinalibus: MAGNANIMITAS SI INSIT ANIMO TUO, CUM MAGNA FIDUCIA VIVES INTREPIDUS ET ALACER. Magni animi est non uacillare, sed constare, et finem uitae intrepide expectare. Si magnanimus es, nunquam iudicabis tibi contumeliam inferri ab inimico, sed dices: nihil mihi nocuit: sed animum nocendi habuit. Nota: tyrannus quondam dicebatur quidam rex fortis, et dicebatur a Tyro, idest fortitudine. Seu illud nomen est causa appropriata principantibus pessimis; et dicuntur a Tyro, idest ab angustia quam inferunt suis subditis. Nota, clypeus sumitur hic pro ratione hominis; quia sicut clypeus defendit nos ne laedamur a telis et a similibus: ita ratio hominis tuetur eum, et prouidet sibi ne offendatur. 1.8 SENTISNE, INQUIT, HAEC etc. Hic incipit prosa quarta; in qua philosophia primo inquirit Boethium super attentionem praedictorum, et hortatur ipsum ad sui morbi reuelationem; secundo Boethius reuelat morbum suum, ibi, TUM EGO. Primo dicit. O Boethi, numquid sentis, idest intelligis, ea quae dicta sunt atque illabuntur, idest imprimuntur animo tuo? Et subiungit Graecum quod in Latino ualet, es ne asinus ad lyram? Quid fles, quid manas, idest fluis lachrymis, et subiungit Graecum quod tantum ualet, confitere mihi, ne abscondas. Si expectas operam, idest diligentiam, medicantis oportet ut detegas idest manifestes uulnus tuum. Nota quod prouerbium erat apud Graecos, cum aliquis audiuit uerba alicuius et non aduertit nec curauit intellectum uerborum, illi dicebatur: es ne asinus ad lyram? Facis enim sicut asinus positus circa lyram, audit sonum lyrae, sed non percipit melodiam, nec proportione sonorum intelligit nec delectatur in ea. Sic aliquis audiens uerba et non curans intellectum eorum dicitur esse asinus ad lyram. Nota: siquis uoluerit sanari oportet morbum uel uulnus suum detegere et manifestare. Unde Seneca tertia dicit epistola: NEMO PER SE SATIS VALET UT EMERGAT; SED OPORTET UT MANUM PORRIGAT, ET ALIUS IPSUM EXTRAHAT: tunc enim morbi ad sanitatem inclinant cum ex abdito erumpunt et uim suam proferunt. TUM EGO COLLECTO IN VIRES ANIMO etc. Hic Boethius reuelat morbum et dolorem suum. Et primo ostendit se esse perturbatum ex his quae iniuriose agebantur circa ipsum. Secundo ex his quae generaliter uidit in aliis, ibi, VIDERE AUTEM VIDEOR. Primo ostendit se perturbatum ex sui exilii relegatione. Secundo ex meritorum suorum frustratione. Tertio ex iniusta sui condemnationem. Quarto ex famae suae laesione. Secunda ibi, QUOTIENS EGO: tertia ibi, QUIBUS AUTEM: quarta ibi, AT VERO HIC. Adhuc diuiditur. Primo facit quod dictum est. Secundo respondit obiectioni, ibi, ATQUI TU. Dicit primo sic: tum, idest tunc ego Boethius collecto animo, idest uires, idest resumptis uiribus animi, supple dixi: an ne satis eminet, idest apparet, asperitas fortunae saeuientis, in nos, idest contra nos? Numquid adhuc eges admonitione, idest declaratione? Numquid facies, idest dispositio huius loci, scilicet carceris mouet te? Haeccine, idest numquid haec est bibliotheca, idest locus studii quem habui in patria, quam tu philosophia delegeras, idest elegisti tibi certissimam sedem in nostris Laribus, in qua bibliotheca, tunc mecum residens, idest morans uel sedens disserebas, idest disputabas de scientia rerum diuinarum et humanarum? Numquid erat mihi tunc talis habitus, supple uilis, et talis uultus tristis, cum ego rimarer, idest inuestigarem, tecum secreta naturae, cum describeres mihi uias siderum, idest cursus stellarum radio, idest uirga geometrali; cum tu formares, idest formare docuisti, mores nostros, idest mores hominum et rationem, idest dispositionem, totius uitae ad exemplar, idest similitudinem caelestis ordinis? Sunt ne ista praemia quae referimus, idest reportamus, tibi obsequentes, idest seruientes? Nota quod bibliotheca est locus ubi reponuntur libri; et dicitur a biblo, idest iunco, idest quo antiqui scribebant libros: talem bibliothecam habuit Boethius Romae, marmoreis lapidibus politam, in qua studuit de rebus diuinis et humanis. Nota: Boethius dicit philosophiam sibi elegisse certissimam sedem in bibliotheca: hoc dicit pro tanto: quia licet Boethius esset diuersis officiis et negotiis occupatus, tamen nulli eorum tam certis temporibus, tam certa intentione uacabat sicut studio in libris philosophicis, quos in certo loco repositos habuit. Nota: philosophia tractat de rebus diuinis et humanis. Unde Seneca, trigesimaprima: NON POTEST VIRTUS PERFECTA ESSE NEC AEQUALIS TENOR VITAE SINE PHILOSOPHIA, PER QUAM DIUINA ET HUMANA COGNOSCUNTUR; QUA SI TE OCCUPAS, INCIPIS ESSE DEORUM SOCIUS. Et alibi dicitur: O LUCILLE, SCIO NEMINEM BENE VIVERE POSSE ET TOLERABILITER SINE STUDIO PHILOSOPHIAE; QUIA SINE STUDIO PHILOSOPHIAE ANIMUS AEGER EST. Nota: Boethius studuit in naturali philosophia: propter hoc dicit: cum tecum naturae secreta rimarer. Studuit etiam in philosophia morali: ergo dicit: cum mores nostros. Studuit etiam in astrologia; propter hoc dicit: cum mihi siderum uias radio describeres. Ubi nota: radius est uirga geometralis qua geometrae describunt figuras in puluere supposito. Nota quod uita humana et mores hominum debent formari ad similitudinem caelestis ordinis. Sicut enim sphaerae inferiores planetarum obediunt sphaerae superiori et reguntur motu firmamenti, sic uirtus naturae sensibilis debet obedire uirtuti rationali et regi ab ipsa. Turpe enim est abiicere regimen superiorum et induere regimen inferiorum, quod nobis commune est cum bestiis, sicut dicit Albertus super tertio de anima. Nota: ex quo Boethius ratione suae sapientiae in miseriam fuit positus: ideo dicit ad philosophiam: sunt ne haec praemia quae nos referimus obsequentes tibi? ATQUE TU HANC SENTENTIAS etc. Hic Boethius respondet obiectioni: posset enim philosophia sibi obiicere dicendo: quale praemium debuisti reportare, cum tu non studuisti propter commune bonum sed propter uanam gloriam et propter propriam utilitatem? Cui obiectioni respondet Boethius dicens: o philosophia tu sanxisti, idest confirmasti hanc sententiam ore Platonis, beatas eas respublicas fore, idest si eas sapientes regerent, uel si rectores earum contigisset studere sapientiae; et confirmasti ore eiusdem Platonis, necessarium esse reipublicae quod a sapientibus regeretur, ne gubernacula, idest regimina commissa improbis, que idest et flagitiosis ciuibus urbium inferrent pestem, ac idest etiam perniciem idest damnum bonis hominibus. Igitur ego secutus hanc auctoritatem, idest sententiam quam ego didiceram a te philosophia inter secreta otia, ego optaui, idest curaui transferre, idest deducere, in actum idest opus publicae administrationis, idest communis utilitatis. Tu philosophia et Deus qui inseruit, idest fudit te mentibus sapientum, estis mihi conscii, idest testes nullum studium me detulisse ad magistratum nisi commune studium bonorum: quasi diceret: nihil mouit me ad magistratum gerendum nisi communis utilitas: inde idest propter hoc erant mihi graues, idest difficiles, que idest et inexorabiles idest inexplicabiles discordiae cum improbis; et semper fuit mihi spreta offensio potentum pro tuendo iure, idest iustitia defendenda, quod habet libertas conscientiae, idest libera conscientia, scilicet nullum timere pro tuendo iure. Nota secundum Platonem, beata est respublica cuius dominus philosophus est; et uae genti cuius dominus puer est. Et rationabiliter; quia philosophia et sapientia uitam disponit, actiones regit, agenda et omittenda demonstrat. Unde Seneca decima sexta epistola dicit: SI VIS OMNIA TIBI SUBIICERE, SUBIICE TE RATIONI. MULTOS ENIM REXERIS SI RATIO TE REXERIT. Et Aristoteles in prooemio metaphysicae: SAPIENTIS EST REGERE ET ORDINARE. Ex quibus patet quod regimen reipublicae spectat ad sapientes. Pro tanto dicit Tullius in principio suae rhetoricae: AD REMPUBLICAM PLURIMA PERTINENT COMMODA, SI MODERATRIX ET REGULATRIX OMNIUM RERUM PRAESTO EST SAPIENTIA. Nota quod studiosi sapientiae dicuntur illi qui iam per studium adepti sunt sapientiam. Illi autem dicuntur studere sapientiae qui adhuc studendo acquirunt sapientiam. Nota quod Boethius studium uocat secretum otium, quia in studio homo otiatur ab exteriori occupatione: de quo otio siue quiete loquitur Seneca quinquagesima septima epistola dicens: NULLA PLACIDA EST QUIES NISI QUAM RATIO COMPONIT; ET ILLA VERA EST TRANQUILLITAS IN QUA MENS BONA EXPLICATUR. Nota quod Deus immittit sapientiam mentibus sapientium: hoc scribitur in prologo de regimine principum: DEUS EST QUI DIUITIAS SUAE SAPIENTIAE INFLUIT IN ANIMAS SAPIENTIUM. Nota quod libertas conscientiae habet nullum metuere; quia dicit Macrobius: HOC HABET LIBERA CONSCIENTIA PROPRIUM QUOD SI QUIS POSSIDEAT, NULLUM POTENTEM METUAT. Item Seneca libro quarto: SAPIENS EX LIBERO ARBITRIO NIHIL TIMET IMBECILLITATEM HOMINIS QUIA SECURITATEM DEI HABET. Et Seneca de quatuor uirtutibus cardinalibus dicit: UT IUSTUS SIS, NON SUFFICIT QUOD INNOCENS SIS, SED UT INNOCENTES AB INIURIA SERUES. Et idem: IUSTITIA EST VINCULUM DIUINAE ET HUMANAE SOCIETATIS. QUOTIENS EGO CONIGASTUM. Hic Boethius ostendit se perturbatum ex meritorum frustratione suorum. Et primo tangit merita et beneficia aliis exhibita. Secundo tangit frustrationem eorum, ibi, sed esse. Prima in septem partes secundum quod recitat septem beneficia quae patebunt. Primo dicit, ego Boethius multoties ipsum Conigastum qui fuit officialis regis Theodorici obuium, idest contrarium excepi, idest impediui ipsum facientem impetum, idest insultum contra fortunas, idest contra bona fortunae cuiusque hominis imbecillis, idest impotentis resistere. Tunc ponit secundum beneficium dicens: quoties ego deieci, idest auerti, Triguillam sic dictum praepositum regiae domus, idest regalis aulae: ego ipsum deieci ab incepta, que idest et perpetrata iniuria ipsis pauperibus. Tunc subiungit tertium beneficium dicens: quoties ego protexi miseros, idest pauperes, quos auaritia barbarorum, idest crudelium hominum impunita, idest incastigata uexabat infinitis calumniis idest miseriis: illos ego protexi auctoritate mea obiecta, idest exposita periculis, idest damnis. Numquam quisquam, idest aliquis, pertraxit me, idest deflexit, a iure ad iniuriam. Nota quod Conigastus fuit quidam nobilis familiaris regis Theodorici qui suus officialis fuit et totus tyrannus, qui plures homines inuasit impotentes, scilicet sua ipsis auferendo: quem Boethius sibi contrarius a suo impetu iniurioso auertit. Talis etiam erat Triguilla praepositus aulae regiae. Nota secundum Huguitionem quod barbarus idem est quod crudelis incultus et stolidus; et est nomen crudelitatis. Unde olim omnes ac uniuersae gentes dictae sunt barbarae praeter Graecos et Latinos. Et Barbaria dicitur quaedam terra iuxta Graeciam sita, propter crudelitatis excellentiam. Nota: Boethius dicit: nunquam a iure ad iniuriam; et hoc debet glossari sic: ego nec sum retractus a iure amore nec odio, nec timore, nec proprio commodo, quae omnia solent impedire uerum iudicium. Unde dicit laborintus: QUEM NUMMUS PERSONA PRECES DE TRAMITE RECTO. NON DUCUNT, IUDEX SIDERA LAUDE FERIT. PROUINCIALIUM FORTUNAS. Hic Boethius ponit quartum beneficium, dicens: ego indolui sicut illi qui patiebantur fortunas, idest bona fortunae, prouincialium, idest illorum hominum, qui tum idest aliquando pessumdari, idest subiici priuatis rapinis, idest occultis; tum, idest aliquando publicis uectigalibus, idest tributis: quasi dicat: cum prouinciales nunc spoliarentur, nunc in tributis bona ipsorum auferendo, ego dolui tantum sicut qui patiebantur. Nota quod omnem ciuitatem uel regionem quam Romani expugnauerunt fecerunt tributariam uel coloniam uel prouinciam. Tributariam faciebant quando relictis inhabitatoribus terrae, ad tributum soluendum homines compellebant. Coloniam autem faciebant cum expulsis habitatoribus alienos instituerunt ad inhabitandum. Prouinciam autem faciebant quando aliquem Romanum praeficiebant illi terrae, qui collectis redditibus eos Romam mitteret; et inhabitatores illius terrae dicebantur prouinciales. Isti prouinciales aliquando molestabantur priuatis, idest occultis rapinis, idest exactionibus suorum praefectorum, aliquando publicis uectigalibus, idest tributis qui indebito modo et iniusto exigebantur ab eis; de quo Boethius doluit. Nota, uectigal proprie dicitur tributum quod datur de uectura. Nota secundum Huguitionem, prouincia est regio subiugata Romanis et tributaria facta. Inde prouincialis, idest tributarius. CUM ACERBAE FAMIS TEMPORE. Hic ponit quintum beneficium dicens: cum tempore acerbae, idest magnae famis esset indicta, idest instituta, idest grauis coemptio, idest angaria, quae coemptio erat profligatura, idest punitura Campaniam prouinciam inopia, idest paupertate, ego Boethius suscepi certamen contra praefectum praetorii qui indixerat istam coemptionem, et ratione communis commodi, idest boni, ego certaui rege cognoscente, et deuici ne exigeretur illa coemptio. Nota quod coemptio est institutio super aliqua portione danda de re emenda uel uendenda; et uocatur uulgariter ungelt, et talis fuit instituta super Campaniam prouinciam destruendam; quam Boethius remouit. PAULINUM CONSULAREM VIRUM etc. Hic ponit sextum beneficium, dicens: ego traxi, idest liberaui, Paulinum uirum consularem cuius opes iam deuorassent spe et ambitione, idest cupiditate, canes Palatini, idest familiares regis similes canibus, illum traxi a faucibus hiantium, idest appetentium opes Paulini. Nota quod familiares regis qui praesidebant palatiis uocabantur canes Palatini. Sicut enim canes habent ora hiantia ad cupidas escas, sic isti hiabant ad diripiendas facultates pauperum Romanorum. Tunc ponit septimum beneficium, dicens: ego opposui me odiis Cypriani delatoris, idest accusatoris, ne poena praeiudicatae accusationis corriperet, idest puniret Albinum uirum consularem. Nota quod Cyprianus qui fuit de familia regis, iniuste accusauit uirum Albinum consularem, qui prius iudicatus fuit ad poenam quam accusatus: et ne ista poena cui adiudicatus fuerat ipsum Albinum corriperet, Boethius se opponens odiis Cypriani accusatoris Albinum saluauit. Nota: ex istis beneficiis enumeratis apparet quod Boethius non gessit magistratum pro utilitate propria, sed pro communi bono. Si enim propriam utilitatem intendisset, utique odium et offensam potentum euitasset, quod non fecit. Et prius dixit: nunquam me a iure ad iniuriam quisque detraxit: ex quo similiter apparet ipsum non quaesiuisse proprium commodum: tales enim frequentius de iure deflectuntur. Et subdit: numquid uideor in me, idest contra me exacerbasse, idest irritasse, satis magnas discordias opponendo me potentibus? Quasi dicat, immo: SED ESSE APUD CETEROS TUTIOR etc. Hic tangit frustrationem suorum beneficiorum, dicens: sed ego debui esse tutior apud ceteros, scilicet Romanos, quibus impendi ista beneficia, et tamen non sum tutus, ut post uidebitur, licet ego non meruerim securitatem apud aulicos, idest familiares regis aulam inhabitantes, opponendo me eis amore iustitiae. Nota quod una causa perturbationis fuit frustratio suorum meritorum; quia amicitia et gratia istorum frustrabatur circa ipsum, quibus multa beneficia impendit et propter quos in multa odia et indignationes incidit. QUIBUS AUTEM DEFERENTIBUS PERCULSI SUMUS etc. Hic Boethius tangit suam perturbationem ex iniusta sui condemnatione. Et primo facit hoc. Secundo expurgat se de quibusdam sibi obiectis. Secunda ibi, QUOMODO UTI. Primo ostendit iniustam sui condemnationem ex accusatione personarum uilium. Secundo ex falsitate criminis sibi impositi. Tertio ex seueritate iudicii et peruersitate. Secunda ibi, AT CUIUS CRIMINIS. Tertia ibi, ET CUIUS UNQUAM. Primo dicit: nos sumus perculsi, idest percussi aulicis deferentibus, idest accusantibus, quorum unus erat Basilius qui propter malitiam suam depulsus fuerat a ministerio regis; ille compulsus pecunia susceptus est in delationem, idest accusationem nostri nominis. Alii duo accusatores nostri fuerunt Opilio et Gaudentius; quos cum rex Theodoricus propter innumerabiles fraudes ipsorum ordinasset ire in exilium et ipsi nolentes parere, idest obedire se tuerentur, idest defenderent se intrando Ecclesias, cum illud esset compertum, idest reuelatum regi, edixit, idest praecepit rex ut nisi infra praescriptum, idest statutum terminum decederent ab urbe Rauenna, deberent repelli et praesignari in frontibus cauterio, sicut solent signari malefactores. Et dicit Boethius quod uidetur posse astrui, idest conformari huic seueritati, quod eodem die eisdem deferentibus, idest accusantibus, nos supple, suscepta fuit delatio, idest accusatio nostri nominis. Quid igitur, o philosophia, est dicendum? Meruerunt ne hoc artes nostrae? Quasi dicat: non. Numquid isti iustificati sunt propter nostram accusationem? Quasi dicat: non. Numquid nihil puduit fortunam de tali accusatione? Quasi dicat: imo debuit pudere fortunam: et si non puduit fortunam innocentia accusati, tamen uilitas accusantium debuit esse pudor ipsi fortunae. Nota hoc uocabulum PERCULSUS: dicit Huguitio, PERCELLO-IS PERCULI IN PRAETERITO ET PERCULSUM IN SUPINO, EST IDEM QUOD PERCUTERE VEL POTIUS TERREFACERE: SED PERCUTERE PERTINET AD CORPUS, SED PERCELLERE AD ANIMAM. Nota circa hoc uocabulum DEFERENTIBUS, quod defero tria significat. Primo idem est quod deporto. Inde delator, idest deportator. Secundo idem est quod honoro. Inde delator, idest honoris exhibitor. Tertio idest accuso. Inde delator, idest accusator qui detegit quod latebat; et sic ultimo modo capitur hic. Unde uersus: ACCUSAT, DEFERT, DAT HONOREM FERTQUE DEORSUM. Nota: ad testes idoneos septem requiruntur conditiones quae his uersibus continentur: AETAS, CONDITIO, SEXUS, DISCRETIO, FAMA, ET FORTUNA, FIDES, IN TESTIBUS ILLA REQUIRES. Primo requiritur aetas, quia pueri non possunt esse testes. Secundo requiritur conditio libera; ideo serui non possunt perhibere testimonium. Tertio requiritur sexus masculinus; ideo mulieres non possunt esse testes. Quarto requiritur discretio; ideo furiosi et stulti non possunt testari. Quinto requiritur fama: ideo personae infames non possunt testificari. Sexto requiritur fortuna: propter quod pauperes non possunt testificari. Septimo requiritur fides; propter quod infideles non possunt perhibere testimonium. Inter illas conditiones duae sunt uiliores; scilicet paupertas et infamia. Boethius ergo uolens ostendere suam condemnationem iniustam ex uilitate testium accusantium propter quam repellendi erant a testimonio, dicit, in uno fuisse defectum fortunae, scilicet in Basilio. Sed in aliis duobus, scilicet in Opilione et Gaudentio, dicit fuisse uitium infamiae. Nota quod nihil uidetur seuerius et nequius quam personas uiles et damnandas admittere in testimonium contra innocentes. Quia dicit Seneca in libro de remediis fortuitorum: NON POTEST HABERE ULLAM AUCTORITATEM SENTENTIA UBI QUI DAMNANDUS EST MALE DE TE LOQUITUR. AT CUIUS CRIMINIS CAUSA ARGUUNTUR SUMMAM QUAERIS? etc. Hic Boethius ostendit iniustam sui condemnationem ex falsitate criminis sibi impositi. Secundo ex dictis infert quamdam admirationem, ibi, QUA IN RE. Prima in duo, secundum quod duo imponebantur Boetio de quibus se excusat. Secunda ibi, NAM DE COMPOSITIS. Primum quod sibi imponebatur fuit quod impediuisset quemdam nuntium deferentem regi accusationem senatus, ut senatus redderetur reus laesae maiestatis. Dicit ergo in litera: o philosophia, tu forte quaeris summam, idest sententiam, criminis, cuius criminis causae arguimur. Nos dicimur uoluisse saluare senatum: forsan desideras scire per quem modum? Dico quod nos criminamur, idest arguimur impediuisse delatorem ne deferret documenta, idest literas regi quibus faceret senatum reum laesae maiestatis. Quid igitur o magistra censes, idest iudicas? Inficiabimur, idest negabimus crimen illud ne simus tibi pudori? Atqui, idest sed ego uolui saluare senatum nec unquam desistam uelle, sed opera, idest diligentia impediendi delatoris ista cessabit, idest cessare debet; quia non est uerum quod impediuerimus delatorem literarum. Numquid est nefas optare salutem illius ordinis, scilicet senatus? Quasi dicat: non est nefas. Iste uero senatus qui consensit in meam damnationem effecerat hoc suis decretis, idest iudiciis, ac si esset nefas saluare ipsum: sed imprudentia sibiipsi mentiens, idest in damnum suum mentiens, non potest immutare merita rerum, ita quod illud quod prius fuit meritorium, postea fiat demeritorium. Nec puto esse licitum, secundum praeceptum Socratis, occuluisse, idest occultasse ueritatem uel concessisse mendacium. Sed quomodo illud sit, ego relinquo tuo et sapientum iudicio. Veritatem autem huius rei ne lateat posteros idest successores, ego commendaui stylo, idest scripto et memoriae. Nota, accusatio Boethii fuit detestabilis, quia facta per infames personas; fuit irrationalis, quia de bono accusabatur, scilicet de saluatione senatus quod erat bonum: etiam accusatio eius fuit iniusta, quia falsa: accusabatur enim impediuisse delatorem, quod falsum fuit. Nota: iste dicitur esse reus laesae maiestatis qui contra regem uel alium principem aliquod malum machinatur. Nota, inficior-aris primae coniugationis deponentale, idest nego. Unde Huguitio: INFICIOR-ARIS PROPRIE EST NON FATERI FACTUM QUOD VERUM EST, SED CONTRA VERITATEM UTI MENDACIO: VEL EST PROPRIE INFICIARI SECUNDUM EUM, REM DEBITAM DENEGARE CUM A CREDITORE DEPOSCITUR, ET ETIAM IDEST CONTENDERE VEL NEGARE. Nota, dicit in textu: numquid optare salutem senatui nefas uocabo? Duplex est salus: spiritualis quae est animae: temporalis quae est corporis. Salutem spiritualem tenemur omnibus uelle, etiam malis, ratione charitatis, per quam etiam mali diligendi sunt, licet non in eo quod mali. Salutem uero temporalem tenemur uelle omnibus bonis et praecipue amicis: amicorum uero peccantium tenemur salutem uelle quamdiu sanabiles sunt ut recuperent uirtutem amissam: sed si propter magnitudinem malitiae sint insanabiles, dissoluitur amicitia nec est optanda salus. Et quia malitia senatus Romanorum erat sanabilis, quia forte senatus compulsus metu regio fuit consentire in damnationem Boethii, ideo optare sibi salutem non erat nefas, licet Boethio turbato hoc uideretur. Nota: ueritas non est occultanda, secundum Socratem. Nam qui tacet ueritatem aliis nescientibus, mentitur; et qui mendaciis consentit similiter facit. Nota, mendacium non est concedendum: quia secundum Aristotelem in Ethicis: MENDACIUM PER SE PRAUUM EST ET FUGIENDUM; et primo elenchorum: DUO SUNT OPERA SAPIENTIS: NON MENTIRI DE HIS DE QUIBUS NOUIT; ET MENTIENTEM POSSE MANIFESTARE. NAM DE COMPOSITIS FALSO LITERIS etc. Hic Boethius excusat se de secundo crimine sibi imposito. Imponebatur enim sibi quod scripsisset literas ad imperatorem Constantinopolitanum pro libertate Romanorum de manu regis Theodorici: unde dicit litera: nam de compositis literis falso, quia false hoc mihi imponitur, quibus literis arguor sperasse Romanam libertatem, quid attinet dicere, cum non detur mihi locus defensionis? Quarum literarum fraus, idest fraudulentia patuisset aperta, idest manifesta, si nobis licuisset uti confessione, idest allocutione ipsorum delatorum, idest accusatorum: quod, scilicet uti examinatione accusatorum, maximas uires habet in omnibus negotiis, idest causis iudiciariis. Nam quae reliqua libertas sperari potest Romanis? Quasi dicat: nulla. Tantum enim rex Theodoricus inualuerat quod nullus potuit uel audebat contra ipsum. Utinam posset ulla libertas sperari. Utique, ita prudenter egissem de negotio, quod regi non innotuisset: et respondissem uerbo Canii, qui cum accusaretur a Caio Caesare filio Germanici, quod esset reus coniurationis factae contra se, respondit Canius: si ego scissem tu nescisses: quasi dicat: si essem reus, ita prudenter celassem negotium quod ad tuam notitiam nunquam peruenisset. Nota, quod in causis iudiciariis testium siue accusatorum examinatio maximas habet uires, quia per eam deuenitur ad rei ueritatem; sicut patet de Daniele qui examinando duos presbyteros false accusantes Susannam, ipsos de falsitate accusationis coram omni populo conuicit. Similiter Boethius, si datus fuisset sibi locus examinandi suos accusatores, utique ipsos mendaces reddidisset. Nota: Canius fuit quidam Romanus prudens et sapiens: accidit ut quidam ex Romanis conspirarent et facerent coniurationem contra Caium Caesarem: et cum Caesar proponeret Canio quod esset reus illius coniurationis factae, respondit: si ego scissem, tu nescisses. Sic Boethius respondisset regi Theodorico si sibi improperasset de literis compositis super restituenda libertate ipsis Romanis. QUA IN RE ITA etc. Hic Boethius ex dictis infert quamdam admirationem. Secundo inuehitur contra senatores qui consenserunt in suam damnationem, ibi, SED SI FAS FUERIT. Dicit primo: ex quo a malis iniuste accusatus sum qua in re, propter quod non ita, idest non intantum moeror, idest tristitia hebetauit, idest oppressit sensus nostros, ut ego querar, idest conquerar impios, idest malos, molitos, idest machinantes scelerata, idest nequitiosa contra uirtutem, idest uirtuosos homines: sed ego admiror uehementer, idest fortiter, effecisse idest ad effectum perduxisse super illa quae mali sperauerunt, idest conceperunt. Nam uelle deteriora, idest mala, fortasse fuerit nostri defectus, idest ex nostro defectu, sed posse (supple perficere) malum contra innocentiam, idest homines innocentes quae quisque sceleratus conceperit, idest cogitauerit, Deo hoc inspectante, supple hoc est simile monstro, idest admirabile. Unde idest pro tanto, quidam tuorum familiarium, idest philosophorum, quaesiuit haud iniuria, idest non iniuste, siquidem (pro certo) Deus est unde mala, supple proueniunt, uero (pro sed) unde idest a quo bona si Deus non est? Quasi dicat: ex quo iniuste a malis accusatus sum, propter hoc non intantum sum oppressus dolore quod conquerar malos machinari mala bonis: sed admiror quod illi qui mala concipiunt contra bonos possunt perducere ad effectum. Nam uelle malum est forte ex nostro defectu; sed quod malus possit perficere malum contra bonos Deo hoc inspiciente, est simile monstro. Unde quidam philosophus non iniuste quaesiuit: si Deus est, unde proueniunt mala? Et si Deus non est, unde proueniunt bona? Nota ex quarto huius, duo requiruntur ad aliquem effectum producendum: scilicet uoluntas et potestas. Requiritur uoluntas; quia nullus aggreditur quod non uult. Requiritur potestas; quia sine potestate uoluntas frustratur. Quod autem mali habent uoluntatem offendendi bonos, non est mirandum; sed quod habent potestatem perducendi ad effectum suam uoluntatem Deo respiciente, est simile monstro. Nota, simile monstro est quod contingit praeter intentionem naturae. Sicut ergo monstra fiunt praeter intentionem naturae, sic uidebatur Boethio quod mala praeter ordinem diuinae prudentiae contingerent: quod non uidetur rationale, cum Deus sit summe bonus, quod aliquo modo sit causa mali. Fieri ergo mala in mundo Deo inspiciente uidetur simile monstro. Nota quod Deus non est causa effectiua mali, cum sit summe bonus, licet sit causa mali permissiua, quia permittit fieri malum; et sic exponitur auctoritas prophetiae, ego dominus faciens omnia haec: faciens bonum et creans malum, supple, permissiue. Aliter dicitur duplex est malum, scilicet poenae et malum culpae. Deus est causa mali poenae quod punit; sed non est causa mali culpae, quia hic est qui peccatum non fecit. SED SI FAS FUERIT etc. Hic Boethius inuehitur contra senatum qui consensit in suam condemnationem, tangendo suam beniuolentiam quam habuit ad eos: et dicit: si fas fuerit, idest ponamus fas esse nefarios, homines idest malos homines consulatus qui omnium bonorum et totius senatus, idest Romanae ciuitatis petunt idest desiderant, sanguinem idest mortem, nos etiam uoluisse ire perditum, idest ad perdendum, quos uiderant propugnare bonis hominibus, que pro et, senatui. Sed num idest numquid, nos idem scilicet perdere merebamur de patribus idest de senatoribus? Quasi dicat, non. Sed o philosophia meministi ut opinor quoniam me dicturum, idest uolentem dicere, quid idest aliquid, ue pro uel facturum ipsa semper praesens, supple existens, dirigebas idest regebas. Ergo nec uerbis nec factis offendi senatum, meministi inquam philosophia Veronae, idest apud Veronam ciuitatem, cum rex Theodoricus auidus existens communis exitus idest tormenti senatorum, cum ipse crimen laesae maiestatis delatum in Albinum ipse rex moliretur, idest laboraret, transferre illud crimen ad totum senatum, quanta securitate, idest tutela, mei periculi, defenderim, idest liberauerim innocentiam uniuersi senatus, idest totius consulatus. O philosophia, tu scis me proferre, idest loqui uera, et numquam me iactasse in ulla mei laude: enim pro quia, minuit quodammodo secretum conscientiae, probantis idest laudantis se, quotiens quis ostentando, idest manifestando factum, recipit pretium famae, idest mercedem laudis ab hominibus. Sed tu philosophia uides quis euentus exceperit, idest liberauit, nostram innocentiam. Nos subimus, idest sustinemus, poenas falsi sceleris, idest false nobis impositi pro praemiis uerae uirtutis. Nota, secundum Senecam, dolor duplicatur cum ab eo a quo bonum merueras malum uenit. Cum igitur Boethius omnem beneuolentiam exhibuerit senatoribus, grauius doluit de sua offensione. Nota: in ciuitate Verona cum Albinus esset accusatus de graui crimine, ita ut diceretur reus laesae maiestatis, illud crimen rex Theodoricus uoluit transferre ad totum senatum, et ipsum damnare. Sed Boethius exponens se periculis, senatum liberauit. Item nota quod secretum conscientiae est uirtus; quae minuitur cum aliquis uirtuose operatur iactando se ut consequatur famam et laudem populi. Unde Seneca: CONSCIENTIAM POTIUS QUAM FAMAM ATTENDE. Et dicit Macrobius: SAPIENS GLORIAM SUAM IN CONSCIENTIA PONIT, STULTUS AUTEM IN LAUDE HUMANA. Unde dicit Isidorus: QUI ALIQUOD DONUM A DEO LARGITUM IN LAUDEM SUAM CONUERTIT, PROCULDUBIO VIRTUTEM IN VITIUM TRANSIRE FACIT. ET CUIUS UNQUAM FACINORIS etc. Hic Boethius ostendit se perturbatum ex iudicum seueritate et inflexibilitate, dicens: cuius unquam facinoris, idest peccati manifesta confessio idest cuius unquam hominis peccatum manifestum habuit iudices ita concordes in seueritate, ut non aliquis eorum uel ipse error humani ingenii, submitteret, idest flecteret ad misericordiam, uel conditio fortunae, idest euentus fortuitus, existens incerta cunctis mortalibus supple hominibus, submitteret aliquos eorum. Si diceremur uoluisse inflammare, idest incendere, sacras aedes, idest Ecclesias, et si nos diceremur struxisse idest procurasse necem, idest mortem bonis omnibus, et si diceremur iugulare idest punire sacerdotes impio gladio, tamen (pro sed) sententia idest iudicium, damnasset me praesentem conuictum et confessum crimine: sed nos procul moti, idest absentes quingentis millibus passuum et indefensi, ob propensius studium, idest propter studium intensius nos damnamur, idest adiudicamur in senatum morti, que (pro et) proscriptioni. Et tunc exclamat dicens, o meritos idest dignos uel beatos iudicio neminem posse conuinci de simili crimine, sicut nec ego iuste conuictus sum. Cuius reatus, idest criminis, dignitatem, idest innocentiam, ipsi etiam uiderint, idest cognouerint, qui detulere, idest accusauerunt me. Nota quod iudices quandoque mouentur ad misericordiam duplici de causa. Primo modo propter errorem humani ingenii, quia humanum ingenium saepe fallitur in iudicio, quia ignoras utrum aliquando iuste de re sentiat uel non; et timens Deum, ne iniuste iudicet, mouetur ad misericordiam parcendo reo. Secundo iudices mouentur ad misericordiam propter euentum fortunae, qui incertus est hominibus. Quod enim iudex in alio damnat sibi facile per fortunam euenit, et illud debet recordari. Sed nulla illarum causarum mouit iudices ad miserandum Boethium, sed concorditer ipsum damnabant. Nota quod nullus debet damnari etiam pro crimine quantumcumque enormi, nisi sit praesens conuictus, uel crimen in iudicio confessus. Boethius autem cum damnaretur non erat conuictus nec crimen confessus; et erat absens, quia in studio Athenis: sic ergo iniuste erat damnatus. Nota quod Boetius cum damnaretur distabat a loco iudicii quingentis millibus passuum; et cum mille passus faciunt unum milliare, ideo bene distabat ad quingenta milliaria. Nota: Boethius damnatus fuit proscriptioni. Huguitio dicit: PROSCRIPTIO EST IUDICIALIS SENTENTIA LATA CONTRA ALIQUEM, CUIUS NOMEN PRO SCELERE DE SCRIPTURA TABULAE AENEAE DELEBATUR. Consuetudo enim Romana fuit quod nomina senatorum quorum consilio urbs Romana regebatur, aureis literis in tabula aenea scriberentur; unde et patres conscripti dicebantur. Et dicitur proscriptum, quasi procul a Scriptura positus. Et sic Boethius erat proscriptus, quia nomen suum deletum fuit de tabula aenea. QUAM UTI ALICUIUS etc. Hic Boethius expurgat se de quibusdam obiectis. Secundo ostendit unde sumpta fuit ratio obiectionis. Secunda ibi, SED O NEFAS. Nota: Boethio obiiciebatur quod ipse usus arte nigromantica sacrificaret Daemonibus pro dignitatibus acquirendis. De hoc Boethius excusat se dicens: quam, supple meam dignitatem, uti pro ut, fuscarent idest denigrarent, admixtione alicuius sceleris, mentiti sunt meam polluisse conscientiam sacrilegio, idest Daemonum obsequio ob ambitum, idest propter cupiditatem dignitatis acquirendae: atqui pro certe, tu insita, idest inserta, nobis pellebas de sede, idest de loco omnem cupidinem, idest omnem cupiditatem rerum mortalium, et sub tuis oculis non erat fas esse locum sacrilegio, idest cultui Daemonum, que pro et, tu instillabas auribus que pro et, cogitationibus meis illud Pythagoricum, Deo non diis seruiendum: nec conueniebat me captare, idest optare, presidia idest auxilia uilissimorum spirituum idest Daemonum, quem tu componebas, idest locabas in hanc excellentiam ut consimilem Deo faceres. Praeterea innocens penetrale, idest uxor domus meae, coetus idest multitudo honestissimorum amicorum, et socer Symmachus sanctus et aeque reuerendus ipso actu defendunt nos ab omni suspicione huiusmodi criminis. Nota quod consuetudo inuidorum est, cum non possunt alicui suam probitatem auferre, nituntur ipsam saltem aliquo uitio denigrare. Et sic fama Boethii denigrata fuit uitio sacrilegii. Nota quod sacrilegium est sacrae rei furtum: et ponitur sacrilegus pro homine scelerato, et sacrilegium est cultura Daemonum siue idolorum. Inde sacrilegus, idest idolator, et sic capitur in proposito. Nota quod ambitus media producta, est cupiditas honoris. Sed ambitus media correpta, est circuitus, et primo capitur hic. Nota quod philosophia repellit omnem cupiditatem bonorum exteriorum; quod scribitur in primo libro de plantis, quod philosophia tria inducit: scilicet mentis illustrationem, felicitatis appetitum, et mollis affluentiae contemptum. Nota, philosophia facit hominem similem Deo, non similitudine omnimoda, sed participatiua; ita quod homo participatur aliquid conditionis diuinae scilicet intelligentiae. Unde Seneca: HOC MIHI PHILOSOPHIA PROMITTIT QUOD ME PAREM DEO REDDIT. Et alibi dicitur: VIR SPECULATIUUS EST QUASI DEUS IN HUMANO CORPORE HOSPITATUS. Nota, sacrilegium non habet locum sub oculis philosophiae, quia philosophia per se omnia agenda et facienda ordinatissime disponit, et non permittit hominem ad uana declinare; quia dicit Tullius in libro de finibus bonorum et malorum: PHILOSOPHIA A SUPERSTITIONE LIBERAT, METU MORTIS NON CONTURBAT. Et est superstitio uana religio, scilicet idolorum cultura. Nota; penetrale est secreta camera, uel locus secretus interior in domo uel in templo, ubi reponuntur clinodia uel aliqua talia: et ponitur hic pro uxore Boethii per metaphoram ponendo continens per contento, quia ipsa consueuit morari in penetrali. Nota quod Symmachus fuit quidam nobilis Romanus et socer Boethii cuius filiam Boethius duxerat nomine Elphae: qui Symmachus non fuit tantum sanctus interius in affectu, sed etiam reuerendus in exteriori actu, sicut dicit Boethius. SED O NEFAS. ILLI VERO DE TE etc. Hic Boethius ostendit unde fuerit ratio sumpta obiecti criminis, quia ex ipsa philosophia cui deditus erat. Unde dicit exclamando: o nefas. Illi supple mali capiunt fidem tanti criminis de te o philosophia; atque hoc, idest propter hoc, uidebimur fuisse affines maleficio sacrilegii, quia nos sumus imbuti, idest instructi, tuis disciplinis, idest doctrinis, et sumus instituti, idest informati, tuis moribus. Ita non est satis tuam reuerentiam nihil mihi profuisse, nisi ultro, idest sponte tu potius lacereris ab illis mea offensione. Hoc dicit Boethius pro tanto, quia iniuriati sunt sibi propter philosophiam, ideo magis iniuriati sunt philosophiae quam sibi. Nota, quando Boethius uacabat studio, fugiebat consortia stultorum et quaerebat secreta loca propter studium, ideo putabant ipsum loqui cum Daemonibus et eis sacrificare. Item quia Boethius fere omnia quae uolebat facere sua sapientia faciebat, ideo putabant eum Daemonem habere familiarem sibi obsequentem; sicut Apuleius opinatus est de Socrate quod haberet familiarem Deum, de quo fecit librum quem intitulauit de Deo Socratis. At uero hic etiam etc. Hic Boethius ostendit se esse perturbatum ex famae suae laesione, dicens, hic cumulus, idest augmentatio, accedit nostris malis, quod existimatio, idest iudicium plurimorum, idest uulgarium, non spectat, idest non respicit merita rerum sicut homo meretur, sed spectat euentum fortunae, idest iudicat hominem secundum quod fortuna se habet circa ipsum; et ea tantum iudicat uulgus esse prouisa a Deo quae commendauerit felicitas, idest prospera fortuna: quo fit, idest ex quo sequitur ut existimatio bona deserat infelices. Unde me piget, idest taedet reminisci qui nunc sint rumores populi de me et quam multiplices, que pro et, dissonae, idest discordantes sententiae sint de me: nam quidam dicebant me reum esse, quidam non. Hoc tamen dixerim, idest uolui dixisse, ultimam esse sarcinam, idest grauissimum pondus, aduersae fortunae, quod dum aliquod crimen affingitur, idest imponitur, miseris idest infelicibus, ipsi creduntur meruisse, supple illa quae ipsi miseri perferunt, idest patiuntur. Et ego bonis omnibus pulsus, quia in exilium relegatus, et exutus dignitatibus quia damnatione proscriptus, et foedatus idest maculatus existimatione, ego qui prius uirtute honestus reputabar, nunc scelere deformis reputor, et tuli idest recepi supplicium, idest poenam ob beneficium, idest propter beneficium. Nota quod uulgares non iudicant secundum merita rerum, utrum homo mereatur aliquid uel non; sed iudicant secundum euentum fortunae. Unde hominem bene fortunatum iudicant felicem, male fortunatum iudicant miserum: sed tale iudicium falsum est. Unde dicit Seneca quadragesima quinta epistola: NON FELICEM HUNC AESTIMES QUEM VULGUS APPELLAT FELICEM AD QUEM PECUNIA CONFLUXIT; SED ILLUM CUI OMNE BONUM IN ANIMO EST ERECTUM ET EXTENSUM. Item bona aestimatio deserit infelices, quia primum malum quod infelices incurrunt est quod uulgus male de ipsis opinatur. Credit enim uulgus ea quae miseri patiuntur quod ex merito talia patiantur. VIDERE AUTEM VIDEOR etc. Hic Boethius ostendit se esse perturbatum ex his quae uidit in mundo generaliter, scilicet bonos deprimi et malos extolli; dicens: ego uideor uidere idest cognoscere nefarias officinas, idest malas societates sceleratorum hominum fluitantes gaudio, que pro et, laetitia, et quemque perditissimum, idest pessimum, imminentem, idest insistentem nouis fraudibus delationum, idest accusationum; et uideo bonos iacere prostratos, idest depressos, terrore nostri discriminis; et etiam uideo quemque flagitiosum, idest prauum hominem, incitari ad audendum, idest ad praesumendum facinus, idest peccatum impunitate, idest sine poena, uero pro sed, incitari praemiis ad efficiendum, idest ad perpetrandum, facinus idest peccatum. Autem pro sed, ego uideo insontes idest innocentes, non modo idest non tantum, securitate, uerum etiam defensione. Itaque, pro ergo, libet idest placet mihi exclamare ad Deum caeli, quare talia permittat in mundo ut mali exaltentur et boni deprimantur. Nota quod Boethio qui erat turbatae mentis et in statu miseriae, uidebatur quod mali in hoc mundo essent potentes et uiuerent impuniti, boni autem impotentes et uiuerent irremunerati: sed philosophia, in quarto huius, ipsum consolando, probat malos semper esse impotentes et bonos esse potentes, et malis nunquam deesse sua supplicia et bonis nunquam sua proemia. Nota quod officinae dicuntur domus officialium ubi reponuntur ea quae ad ipsos spectant, et ad eorum officia, sicut sunt cellaria et granalia et alia huiusmodi. Hic autem accipiuntur officinae pro congregatione malorum; et dicuntur ab officio officis, quod est noceo-ces. 1.9 O STELLIFERI CONDITOR ORBIS etc. Hic incipit quintum metrum huius primi libri, quod dicitur Pindaricum ab inuentore, anapesticum a pede praedominante. Est autem anapestus pes contrarius dactylo, constans ex primis duabus breuibus et tertia longa syllaba: et est metrum acathalecticum, idest sine defectu. In hoc autem metro Boethius exclamat contra prouidentiam diuinam, admirans quod omnia regantur a Deo praeter actus humanos. Licet hoc falsum sit, tamen Boethio sic uidebatur secundum statum turbatum. Et diuiditur. Primo commendat diuinam prouidentiam ex gubernatione caelestium et terrestrium. Secundo tangit actus humanos non regi a Deo. Tertio rogat Deum ut regat actus hominum. Secunda ibi, OMNIA CERTO. Tertia ibi, QUISQUIS RERUM. Prima diuiditur. Primo commendat regimen diuinae prouidentiae circa caelestia. Secundo magis circa terrestria, ibi, TUA VIS VARIUM TEMPERAT. Primo dicit: o conditor, idest creator, orbis stelliferi, idest ferentis stellas, qui nexus, idest adiunctus, perpetuo solio, idest aeternae sedi uersas idest frequenter uertis caelum, rapido turbine idest ueloci motu, et cogis sidera pati legem, idest debitum ordinem, ut ipsa luna, nunc idest aliquando lucida pleno cornu sicut in plenilunio, obuia, idest opposita totis flammis, idest luminibus fratris, idest solis ipsa luna condat idest abscondat, minores stellas, quae in plenilunio non uidentur propter maius lumen, et tu cogis nunc, idest aliquando ut ipsa luna existens pallida obscuro cornu ipsa existens propior Phoebo, idest soli, perdat, idest amittat, lumina idest lucem: quasi dicat: tu facis ut luna quanto magis recedit a sole, tanto magis illuminatur et lumine suo obscurat minores stellas: et quanto magis appropinquat soli, tanto plus obscuratur: et tu cogis ut Hesperus, idest stella uespertina, qui agit algentes, idest frigidos ortus tempore noctis, idest in crepusculo quod est prima pars noctis, sequendo solem, iste Hesperus de mane Lucifer dictus pallens in ortu Phoebi iterum mutat solitas habenas, idest solitos cursus: nam cum de uespere sequitur solem, de mane praecedit ipsum: et tu stringis, idest coartas, lucem, idest diem breuiore mora tempore brumae, idest hyemis, frondifluae, idest facientis frondes fluere: cum feruida aestas uenerit, tunc tu diuidis idest distinguis, agiles horas, idest breues horas noctis: quasi dicat: tu facis quod tempore hyemali noctes sunt prolixiores diebus, in tempore aestiuali e conuerso. Notandum quod Deus dicitur conditor stelliferi orbis, quia ab ipso dependet caelum et tota natura; ex duodecimo metaphysicorum: et dicitur residere in perpetuo solio, quia in caelo quod est perpetuum: nam caelum est locus deorum et spirituum, et omnes barbari et Graeci et quicumque putant deos esse, eum locum qui sursum est, Deo attribuunt tamquam immortale immortalitati coaptantes, primo caeli et mundi. Et dicitur uertere caelum rapido turbine: motus enim firmamenti dicitur rapidus, quia suo motu rapit secum alias sphaeras. Unde nota quod uerso est uerbum frequentatiuum et significat frequenter uertere: et in hoc innuitur quod caelum semper mouetur et non cessabit, quia dicit Commentator, NON EST TIMENDUM QUOD CAELUM STET. Et ratio quia mouens mouet sine fatigatione et sine poena, duodecimo metaphysicorum. Item Deus est nexus perpetuo solio, idest coniunctus perpetuo caelo. Unde Deus tripliciter est in uniuerso: scilicet essentialiter seu praesentialiter: sacramentaliter seu mysterialiter, et misericordialiter. Essentialiter seu praesentialiter est in sua uera claritate in qua ipsum homo nunquam uidit, sicut dicit prophetia, DEUM NEMO VIDIT UNQUAM, SICUT IPSE EST IN PERPETUO SOLIO. Sacramentaliter seu mysterialiter, Deus est in sacramento Eucharistiae, quod rata fide credimus. Sed misericordialiter Deus est ubique: propter quod dicit Scriptura: MISERICORDIA DOMINI PLENA EST TERRA; et inde prouenit dictum commune secundum quod dicit Scriptura: DEUS EST UBIQUE. Nota secundum Huguitionem, solium est sedes regalis ex solidis lignis facta, dicta a soliditate, idest a firmitate. Nota quod Deus cogit sidera pati legem non uiolenta nec coacta motione, quia nullum uiolentum perpetuum; sed cogit ea uoluntaria ordinatione obseruare legem, idest determinatum motum ut tempore eis statuto oriantur et occidant. Nota quod luna de se est corpus opacum recipiens lumen a sole; et in ea parte qua est uersus solem illuminatur: cum autem directe opposita sit soli sicut in plenilunio, tunc lumine suo obscurat minores stellas eo quod maius lumen obfuscat minus: sed cum luna est in ista parte caeli in qua est sol, sicut contingit in coniunctione, tunc superior pars quae est uersus solem est illuminata, et inferior pars quae est uersus nos est obscurata, et tunc nihil uidemus de luna: sed cum incipit elongari a sole, tunc pars elongata incipit modicum apparere nobis, et tunc dicimus esse nouilunium; et quanto plus elongatur, tanto plus apparet nobis illuminata. Nota: Boethius dicit solem esset fratrem lunae, quia secundum fabulas Jupiter concumbens cum Latona genuit ex ea duos gemellos, scilicet Phoebum qui dicitur sol, et Dianam quae dicitur luna; et sic secundum fabulas sol est frater lunae. Nota: stella quae de uespere sequitur solem et de mane praecedit, habet diuersa nomina: patet per uersum: LUCIFER AURORA VENUS VESPERUS HESPERUS IDEM. Quomodo autem sit possibile quod eadem stella de uespere sequatur solem et de mane praecedat: dicent aliqui quod hoc non contingit in una et eadem parte anni, sed in diuersis: dicunt enim quod in aestate sequitur solem et in hyeme praecedit: sed hoc est contra omnes auctores dicentes, hoc esse in eodem tempore anni. Alii dicunt quod Mercurius et Venus sint stellae similis coloris et quantitatis quarum una quandoque sequitur solem, alia praecedit; et sic uidetur esse una stella quae sequitur et praecedit: sed hoc non est. Huguitio dicit quod Venus est altior sole; et loquitur secundum antiquos astrologos, qui locauerunt Venerem supra suis solem. Cum igitur contingit quod Venus et sol simul ueniunt ad occasum, quia Venus est altior, diutius uidetur in sero quam sol; eadem ratione citius uidetur in mane, quamuis aeque cito discurrant; nam citius uidentur ascendentia remota quam propinqua, et diutius uidentur descendentia remota quam propinqua, licet aequali motu incedant. Sed moderni astrologi locant Venerem sub sole. Alii dicunt quod una est stella quae uno tempore sequitur solem, alio tempore praecedit. Et dicunt secundum Ptolomaeum, quod illa stella habet epicyclum, in cuius circumferentia defertur corpus eius. Est autem epicyclum circulus paruus cuius centrum est in circumferentia orbis deferentis. Nunc autem est ita quod epicyclus Veneris semper est cum sole; ita quod si protrahatur linea a centro terrae per centrum epicycli Veneris ad firmamentum, eadem linea transibit per centrum solis, uel non multum distabit ab eo: cum autem Venus feratur in circuitu epicycli, aliquando erit in eadem linea cum sole, aliquando praecedit, aliquando sequitur. Item mora solis super horizontem facit diem, cum dies sit latio solis super terram; mora autem solis sub horizonte facit noctem. Et quia sol longiorem facit moram tempore aestiuali super horizontem, et breuiorem sub horizonte: ideo dies aestiuales longiores sunt noctibus: in hyeme autem fit e conuerso: propter quod dies hyemales breuiores sunt noctibus. TUA VIS VARIUM etc. Hic Boethius commendat regimen diuinae prouidentiae, magis circa terrestria, scilicet circa partes anni: dicens: o Deus, tua uis, idest uirtus, temperat, idest ordinat uarium annum, idest diuersas partes anni, ut mitis Zephyrus, idest uentus uernalis, reuehat, idest reducat frondes quas aufert, idest destruit spiritus Boreae, idest flatus Boreae; et tua uis temperat, ut quaeque, idest quaecumque semina uidit Arcturus illa stella, illas altas segetes, idest longas segetes, urat Sirius, idest stella canicula tempore aestiuali. Et subdit: nihil solutum, idest segregatum, antiqua lege idest aeterna lege diuinae prouidentiae, linquit, idest derelinquit opus proprie stationis, idest ad quod operandum est statutum. Nota, quod quatuor sunt partes anni: uer, hyems, autumnus, et aestas. In uere flat uentus qui dicitur Zephirus, qui est collateralis Fauonii: et quia flatus eius est lenis, ideo dicitur mitis et producit uiridia. In hyeme, et maxime in principio, uiget flatus Boreae, qui est uentus collateralis Aquilonis, cuius flatus est fortis et frigidus, et destruit uiridia denudando arbores. Nota, quod Arcturus est stella circa maiorem ursam; quae dicitur uidere semina, quia tempore sui ortus, quo oritur cum sole, tunc seminatur, sicut in autumno. Nota: Sirius est stella qua alio nomine dicitur canicula: et dicitur Sirius a sirem quod est tractus, propter longum tractum caloris: et apparet cum sol est in cancro; et dicitur urere segetes, idest maturare. Nota: de Arcturo dicit Isidorus in libro Ethimologiarum: ARCTURUS EST SIDUS PROPE CAUDAM MAIORIS URSAE POSITUM, ET ORITUR TEMPORE AUTUMNALI. Sed Vegetius dicit Arcturum oriri post Idus Septembris, decimo septimo Kalendas Octobris. Item dicit Isidorus: CANICULA EST STELLA; ET DICITUR SIRIUS; QUI AESTIUIS MENSIBUS IN MEDIO CENTRO CAELI EST, ET IUNCTA CUM SOLE DUPLICATUR CALOR EIUS, ET DISSOLUUNTUR CORPORA: A QUA STELLA DICUNTUR DIES CANICULARES IN QUIBUS MOLESTAE SUNT PURGATIONES. OMNIA CERTO FINE et cetera. In ista parte Boethius tangit actus hominum non regi a prouidentia diuina, sed derelictos regimini fortunae, dicens: o Deus, tu gubernas omnia certo fine, idest certo ordine ad finem, et respuis, idest spernis regere solos actus hominum; ergo, o, rector Deus, tu merito cohibere, idest coercere. Cur lubrica fortuna, idest instabilis fortuna uersat, idest uertitur tantas uices, idest alternationes, quia ipsa premit insontes, idest innocentes, noxia poena debita sceleri, idest homini scelerato; et peruersi mores, idest homines peruersi in moribus, resident in celso solio, idest alto loco, ipsi nocentes, idest mali, calcant sancta colla, idest colla sanctorum hominum iniusta uice, idest iniusta alternatione, qui sancti potius deberent calcare colla nocentum quam e conuerso; et clara uirtus, idest bona clarae uirtutis, latet condita, idest abscondita, obscuris tenebris, idest ab hominibus uitio obscuratis; et iustus homo tulit, idest sustulit, crimen iniqui hominis, et periuria nihil nocent ipsis iniquis; nec fraus compta, idest ornata, mendacii colore, idest falsa apparentia, nocet ipsis: sed cum prauis libuit uti uiribus, idest exercere uires, quos prauos metuunt innumeri populi, idest uulgares, tunc ipsi gaudent subdere, idest supplantare summos reges, idest bonos et sapientes quorum est regere et alios gubernare. Item Deus omnia gubernat certo fine; quia dicit Commentator, decimo metaphysicorum: DEUS EST MENSURA OMNIUM ET REGULA ET INFALLIBILITER VERUM METRUM. Et Commentator dicit primo caeli et mundi: ENTIA DIUINA NOS GUBERNANT ET REGUNT, ET NOBIS SUNT QUASI FINIS. Item illud quod est sapientissimum, regit certo fine, cum sapientis est regere. Sed Deus est sapientissimus eo quod sapientia a Deo processit. Unde Scriptura: OMNIS SAPIENTIA A DEO EST. Nota: Boethius uidit in mundo bonos deprimi et malos exaltari, cum tamen potius fieret e conuerso. Ideo sibi uidebatur quod actus et operationes hominum non regerentur a Deo, sed magis a fortuna, quae hunc humiliat et hunc exaltat. Ideo Boethius Deo conqueritur. O IAM MISERAS etc. Hic Boethius rogat ut Deus regat actus hominum, et homines, sicut regit caelum: dicens: o quisquis Deus es tu qui nectis, idest coniungis, foedera, idest concordias rerum, respice miseras terras, idest homines in terris habitantes. Nos enim homines non sumus uilis pars, sed ualde nobilis, tanti tui operis, idest mundi: nos quatimur, idest concutimur salo, idest mari, et amaritudine fortunae: ideo tu Deus comprime, idest restringe, rapidos fluctus, idest magnos impetus fortunae, et eo federe, idest regimine, quo regis immensum caelum, tu firma, idest robora, stabiles terras, idest homines stabiles in terra. Nota: Boethius dicit hominem non esse uilem partem mundi, quia scribitur in prologo libri de pomo Aristotelis: HOMO EST DIGNISSIMA CREATURARUM, ET SIMILITUDO OMNIUM, AD IMAGINEM DEI FACTUS. Et secundo de anima: QUODAMMODO ANIMA CONUENIT CUM OMNIBUS CREATURIS: CUM ANGELIS IN INTELLIGENDO, CUM BRUTIS IN SENTIENDO, CUM PLANTIS IN VEGETANDO, CUM LAPIDIBUS IN ESSENDO. Nota: Boethius comparat fortunam salo, idest mari. Sicut enim nauis undis marinis iactatur in altum nunc, et nunc in profundum; sic homo per fortunam nunc in prosperitate leuatur, nunc in aduersitate deiicitur. 1.10 HAEC UBI CONTINUATO etc. Hic incipit quinta prosa huius primi libri; in qua Boethius ostendit quomodo philosophia se habuit ad suam querimoniam et quid ex ea cognouerit. Secundo philosophia quaedam dicta Boethii irrationabilia paruipendit. Tertio sub breuitate recolligit ea quae ipsum Boethium perturbant. Quarto philosophia dat modum remedendi ipsum Boetium. Secunda ibi, ITAQUE NON TAM ME LOCI HUIUS. Tertia ibi, ET TU QUIDEM DE TUIS. Quarta ibi, SED QUONIAM PLURIBUS. Dicit primo: postquam ego Boethius delatraui, idest contra rationem locutus sum: haec supra praedicta continuato dolore, idest assidua turbatione, illa, supple philosophia, placido uultu nihil mota, idest irata meis questibus de meis querimoniis, inquit, idest dixit: cum, idest quando ego uidissem te Boethium moestum, idest tristem, que pro et, lachrymantem, idest flentem, illico, idest statim, cognoui te miserum, que pro et, exulem, idest patientem exilium: sed quam longinquum, idest remotum esset illud exilium ego nesciebam, idest ignorabam, nisi tua oratio, idest sermo mihi prodidisset, idest reuelasset: sed tu, supple Boethius, quidem pro certe, non es pulsus quam procul, idest ualde remote a patria, idest a iudicio rationis, sed aberrasti, idest deuicisti: at pro sed, si te mauis, idest magis uis existimari pulsum a patria, potius, supple, tu ipse pepulisti te Boethium. Nam pro quia, quidem pro certe, id supple repellere te a patria, nunquam fuisset fas, idest licitum cuiquam, supple homini. Si enim reminiscaris, idest recorderis cuius patriae, idest de qua patria sis oriundus, idest natus, non, uti pro sicut, supple ciuitas Atheniensium quondam regitur imperio, idest ex praecepto multitudinis, idest multorum rectorum. Sequitur Graecum quod tantum ualet in Latino, sed unus est dominus et unus rex, unus est princeps qui laetatur, idest gaudet de frequentia, idest frequenti inhabitatione ciuium, idest incolarum et non depulsione; cuius regis agi, idest duci frenis, idest praeceptis, atque pro et, obtemperare, idest obedire iustitiae summa est libertas. An pro numquid, ignoras illam antiquissimam legem, idest statutum, tuae ciuitatis, idest rectae rationis, qua sancitum, idest confirmatum: est ius non esse, idest ad eam non pertinere exulare, idest exilium pati quisquis, idest quicumque maluerit: idest optauerit, fundare, idest locare in ea ciuitate sedem, idest habitationem suam: nam pro quia, qui continetur, idest comprehenditur uallo ac munimine eius, supple ciuitatis, nullus metus, idest timor est illi ut mereatur esse exul: at pro sed quisquis desierit, idest cessauerit, uelle inhabitare eam ciuitatem, pariter desinit etiam mereri, idest meritum consequi. Nota, quod delatrare propriae est canum: in proposito autem delatrare est urgente dolore contra rationem loqui. Et sic Boethius, quia dixit actus hominum non regi a Deo contra rationem loquebatur, ergo dixit se delatrasse. Nota: non est hominis sapientis moueri ex his quae dicuntur ab insipiente contra rationem; sed magis debet insipientem instruere et ipsum consolari; ergo philosophia non fuit mota ex questibus Boethii, sed magis ipsum consolabatur. Nota, philosophia cognouit Boethium esse miserum et exulem. Miser est ille cuius animus sequitur mutationem rerum temporalium, ita quod extollitur in prosperis et deprimitur in aduersis. Exul in proposito est ille non qui mutat regionem sed qui agit contra rationem. Nota, quod per lacrymas potest cognosci quod ratio hominis est turbata; sed quantum turbata sit non cognoscitur nisi sermone dolentis. Ergo dicit philosophia: lacrymis, cognoui te esse exulem; sed quantum esset exilium nesciebam, nisi tua oratio mihi prodidisset. Nota: ille pulsus est a patria qui omnino rationem amittit; sed ille aberrat qui infra patriam in aliquo rationem retinet et in aliquo amittit. Boethius autem non erat pulsus procul a patria, quia non totam rationem amiserat: credebat enim omnia regi a Deo: sed in hoc aberrabat: quod actus hominum a Deo regi non putabat. Nota: de patria hominis quae est recta ratio, loquitur Seneca in libro de remediis fortuitorum, dicens: PATRIA EST UBICUMQUE HOMO BENE EST: ILLUD AUTEM QUOD BENE IN HOMINE EST, NON IN LOCO EST; IN HOMINIS INQUAM POTESTATE EST. SI SAPIENS EST, NON PEREGRINATUR; SI STULTUS, EXULAT. Nota: a patria rationis nullus Boethium expulit nisi ipse seipsum; quia Boethius non alieno impetu sed proprio defectu terminos et limites rationis exiuit. Nota: ciuitas Atheniensium regebatur imperio multitudinis: primo enim eam regebant reges, postea succedente tempore principes, tandem pro regimine eius singulis annis eligebantur trigintaocto sapientes. Sed patria rationis tantum uno principe regitur, scilicet Deo, qui est regula rectae rationis. Nota: homo dicitur oriundus a patria rationis, inquantum anima eius intellectiua quae utitur recta ratione, a Deo oritur. Nota: intantum homo manet in patria rationis, inquantum Deo subiicitur et legi diuinae. Et quia Deus in subiectione suorum delectatur, ideo laetatur in multitudine ciuium et non in expulsione eorum. Repellitur autem aliquis a patria rationis a Deo rebellando et a recta ratione recedendo. Nota: qui obtemperat se Deo est summe liber; quia inquantum aliquis agit secundum rectam rationem, intantum est liber, sed per obtemperare se Deo homo maxime agit secundum rationem: ergo talis maxime liber est. Unde Seneca quinquagesima epistola dicit: QUAERIS QUAE SIT LIBERTAS? LIBERTAS VERA EST NULLI REI PRAETERQUAM DEO SERUIRE, AEQUANIMITER PROSPERA ET ADUERSA FERRE, ET FORTUNAM IN AEQUUM DUCERE. Nota, quod a ciuitate rationis nullus exulat nisi per affectionem temporalium: talis autem affectio est uoluntaria: et ideo sola uoluntate aliquis exulat a tali ciuitate. Et quia talis affectio non potest hominem occupare, quamdiu est infra terminos rectae rationis: ideo dicit philosophia: NAM QUAE VALLO EIUS etc. ITAQUE NON TAM ME LOCI HUIUS etc. Hic philosophia quaedam dicta irrationabilia Boethii paruipendit dicens: ex quo aberrasti a patria rationis, itaque pro ergo, non tam, idest non tantum, facies, idest dispositio, huius loci, idest exilii, quam, idest quantum, tua facies, idest interior dispositio, mentis tuae mouet, idest perturbat, me philosophiam: quae deiecta est aduersitate fortunae. Et quia superius conquestus fuit de carentia bibliothecae librorum, istam carentiam paruipendens philosophia dicit. Nec ego philosophia requiro, idest inuestigo parietes bibliothecae comptos, idest ornatos ebore, idest ossibus elephantum, ac pro etiam, uitro, idest gemmis pretiosis: quam, idest inquantum, supple, ego requiro sedem, idest tranquillitatem tuae mentis, in qua mente non collocaui, idest non posui libros, sed id, idest illud quod facit pretium, idest pretiositatem, libris; scilicet sententias meorum librorum. Nota, quod Boethius supra conquerendo de statu suo solum deplanxit incommoda corporalia, non curans deiectionem animi sui. Unde philosophia contra hoc solum deplangit sui animi deiectionem et incommoda corporalia paruipendit. Et quia superius quarta prosa dixit Boethius: numquid non mouet te facies huius loci? Ideo philosophia hic sibi respondens dicit: multo plus moueor propter animi tui deiectionem quam propter locum exilii in quo existi: homo enim fortis animo, omni loco utitur pro patria. Unde Ouidius in libro de fastis: OMNE SOLUM FORTI PATRIA EST, UT PISCIBUS AEQUOR. Et quia etiam conquestus fuit de bibliotheca, respondet philosophia quod ipsa potius deplangat sententias librorum quas per obliuionem perdidit, quam carentiam bibliothecae et librorum. ET TU QUIDEM DE TUIS etc. Hic philosophia sub breuitate recolligit quae Boethium perturbauerunt, dicens: et tu Boethi, dixisti uera de tuis meritis, idest factis, in commune bonum et propter omnium hominum utilitatem, sed supple, dixisti pauca, supple, beneficia, tibi euenisse pro multitudine gestorum, idest factorum tuorum, et tu memorasti, idest recitasti, nota, idest manifesta cunctis hominibus de honestate, idest de saluatione senatus uel falsitate, idest compilatione falsarum literarum, obiectorum, idest imputatorum tibi, quidem pro certe, tu strictim putasti, idest existimasti attingendum supple, esse, recte, idest rationabiliter, de sceleribus, idest de uitiis, que pro et fraudibus, idest deceptionibus, delatorum, idest accusantium, quod ea, idest omnia ista celebrentur, idest memorentur melius, que pro et, uberius, idest copiosius ore, idest sermone, uulgi recognoscentis, idest memorantis omnia. Etiam tu Boethi, increpuisti uehementer, idest fortiter factum, idest opus iniusti senatus, supple, totius, et tu etiam doluisti de nostra criminatione, idest uituperatione, et etiam tu fleuisti, idest defleuisti, damna, idest crimina, laesae opinionis, idest immaculatae famae tuae. Postremo, idest ultimo, dolor incanduit aduersus fortunam, idest contra fortunam, que pro et, supple, tu Boethi conquestus es non compensari, idest tribui aequa, idest digna praemia meritis, idest pro meritis. In extremo, idest in fine, saeuientis Musae, idest furientis metri, tu posuisti, idest dedisti uota, idest preces, quod ea pax, supple, diuinae prouidentiae, regeret terras, idest homines terrenos, uti pro sicut, regit caelum. Nota quod ista omnia fuerunt causa perturbationis mentis Boethii; et pertractantur ea in quarta prosa et in fine metri, O STELLIFERI etc. SED QUONIAM PLURIMUS etc. Hic philosophia dat modum medendi ipsum Boethium, dicens: sed quoniam plurimus tumultus, idest ualde magna multitudo affectuum, idest passionum incubuit, idest institit tibi, et dolor ira et moeror, idest tristitia, distrahunt te diuersum, idest ad diuersa, supple, ideo, uti pro sicut, nunc mentis es, nondum contingunt, idest respiciunt te, ualidiora remedia, idest fortiora medicamenta. Itaque nos utemur paulisper, idest modicum, lenioribus, supple, remediis, ut ea quae induruerunt, idest indurauerunt in tumorem, idest inflaturam, perturbationibus, idest tristitiis animi influentibus, idest euenientibus, et ut illa mollescant, idest mollia fiant blandiore tactu, idest leuiori medicina, ad recipiendam uim acrioris, idest fortioris, medicaminis. Nota quod Boethius fuit distractus multitudine affectionum, scilicet ira moerore et dolore. Nam ira trahit hominem ad uindictam, dolor ad desperationem, moeror ad totius mentis aggrauationem: ideo dicit philosophia quod sua perturbatio iam non possit sustinere fortiora remedia, sed uelit sibi adhibere lenia ut per talia praeparatus et dispositus constanter posset percipere remedia acriora. 1.11 CUM PHOEBI RADIIS GRAVE etc. Hic incipit sextum metrum huius primi libri; quod dicitur metrum glyconicum ab inuentore, choriambicum a pede praedominante. Est autem choriambus pes constans ex prima et ultima longa et duabus mediis breuibus. Unde primus pes huius metri est spondaeus, secundus choriambus, tertius pyrrichius qui est pes constans ex duabus breuibus; et loco eius aliquando ponitur iambus qui constat ex prima breui et ultima longa. In hoc ergo metro philosophia probat dictum suum per exempla. Dicit enim quod Boethio pro nunc non conuenirent remedia fortia, sed alio tempore: probat ergo quod omnia requirant tempus determinatum, et si fiant extra suum tempus non prosperantur: et hoc probat tribus exemplis. Secundo tangit tempora non permisceri quae Deus distinxit, ibi, SIGNAT TEMPORA. Primum exemplum est de semine quod, si seminatur non debito tempore, non profert fructum; ut si quis seminaret in Julio uel in Augusto. Unde dicit sic in littera. Cum pro quando, graue sidus cancri (illius signi) inaestuat, idest inardescit, radiis Phoebi, idest solis, tum, idest in illo tempore qui credidit, idest commisit, larga semina, idest copiosa semina sulcis, idest cauernis, terrae, negantibus, supple, spem messis, talis elusus, idest frustratus fide, idest beneficio Cereris, idest deae frugum: pergat, idest accedat, ad arbores quernas, idest quercuum, et uescatur fructibus earum. Tunc ponit secundum exemplum de floribus quos homo frustra quaerit tempore hyemali, cum tempus eorum sit in uere. Unde dicitur in littera: tu lecturus, idest collecturus, uiolas, tales flores, nunquam petas, idest accedas purpureum nemus, idest floridam siluam cum, idest quando campus stridens, idest sonans campus inhorruit, idest horribiliter apparuit, saeuis Aquilonibus, idest crudelibus uentis hyemalibus. Tunc ponit tertium exemplum: et est de uuis: quae maturae sunt in autumno, et ideo frustra quaerantur tempore uernali. Unde dicitur in littera: si libeat frui uuis, non quaeras auida, idest cupida manu stringere uernos palmites, idest uernales uites; quia Bacchus Deus uini, potius contulit sua munera, idest uuas autumno, idest tempore autumnali. Nota quod sidus cancri dicitur graue, quia sole exeunte in cancro homines grauantur nimio calore: quo tempore non est seminandum, quia ad hoc quod semen conualescat requiritur humor qui calore solis feruido tempore resoluitur et euaporat. Nota, secundum fabulas, cum Pluto rapuerat Proserpinam, mater muneri eius Ceres quaerens ipsam in terris et non inueniens denegauit hominibus beneficium frugum; et tunc homines pergebant ad arbores quercuum et comedebant glandes, et sic loquitur philosophia in littera. Nota de hoc quod dicitur stridens campus, dicit Huguitio quod strideo-des uel stridio-dis, est fortiter sonare uel dentes concutere. SIGNAT TEMPORA PROPRIIS etc. Hic ostendit philosophia tempora non permiscere quae Deus distinxit, dicens: Deus signat, idest ornat, tempora, aptans ea propriis officiis: nec ipse Deus patitur misceri uices, idest alternationes temporum, ita quod tempus uni officio deputatum conueniat alteri: quas uices temporum ipse coercuit, idest distinxit. Et addit: sicut quaerens aliqua tempore non debito frustratur in quaerendo, sic illud quod deserit certum ordinem praecipiti, idest festina uia, illud non habet laetos exitus, idest prosperum euentum. Sic a simili, si philosophia relicto debito tempore ministrasset Boethio fortem medicinam, non fuisset prosperata in medicando ipsum. Nota, quod per debitum ordinem res conseruantur in suo esse et in sui natura; et quod deficit ab ordine, etiam deficit ab esse. Unde Boethius quarto huius secunda prosa: EST ENIM QUOD RETINET ORDINEM SERVATQUE NATURAM: QUOD VERO AB HOC DEFICIT, ESSE QUOD IN SUA NATURA SITUM EST DERELINQUIT. Propter quod debitus ordo in omnibus est obseruandus. Unde poeta: EST ORDO SUMMA LIMES SAPIENTIS IN ARTE. Ergo dicit philosophia quod praecipiti uia. Nota: omne agens in agendo Deum praestituere sibi bonum finem: quia ratione boni finis agens meretur, et ratione mali finis demeretur. Unde poeta: NON DATUR EXTIMPLO BONA POST PRIMORDIA MERCES CONGRUA; SED RECTUS PRAEMIA FINIS HABET. Cum igitur inordinatio impediat bonitatem finis, ideo uitanda est. 1.12 PRIMUM IGITUR PATERIS etc. Hic est sexta et ultima prosa huius primi libri; in qua philosophia inquirit causam radicalem infirmitatis Boethii ex quibusdam interrogationibus. Et primo philosophia captat beniuolentiam Boethii. Secundo ponit suas interrogationes, ibi, TUM ILLA. Dicit primo: o Boethi antequam adhibeam tibi remedia, ne pro numquid pateris, idest admittis me philosophiam primum pauculis rogationibus, idest interrogationibus, attingere, supple, per cognitionem atque tentare, idest rimari statum, idest dispositionem tuae mentis, ut intelligam, idest cognoscam, qui sit modus tuae curationis, idest sanationis. Vero pro sed, ego Boethius, inquam, idest dixi: tu philosophia rogato, idest interrogato, tuo arbitratu, idest secundum tuam uoluntatem, quae uoles, ut pro sicut, responsurum, idest uolentem respondere. Nota, quod philosophia more boni medici non solum scrutatur causas doloris per signa extrinseca sicut medici per urinam et pulsum: quia haec signa quandoque fallunt: sed etiam scrutatur causas doloris Boethii per responsionem ad quaestiones. Et primo captat eius beneuolentiam reddendo ipsum attentum per hoc quod dicit, pauculis rogationibus. Nota, quod infirmi habent naturalem impotentiam aliquid patiendi: ergo ex facili conturbantur, non solum per multas interrogationes, sed ex una sola. Volens ergo philosophia mouere paucas quaestiones Boethio infirmo, primo captat eius beniuolentiam. CUM ILLA etc. Hic philosophia facit interrogationes. Secundo causas totius infirmitatis ex responsionibus Boethii recolligit. Tertio ostendit ipsum curabilem esse, dando modum procedendi circa curationem eius. Secunda ibi, QUARE PLENISSIME. Tertia ibi, SED SOSPITATIS AUCTORI. Primo philosophia quaerit de mundi gubernatione. Secundo de circumstantiis gubernationis, ibi, SED DIC MIHI. Adhuc diuiditur: quia philosophia quaerit. Secundo Boethius respondet. Tertio philosophia eius responsionem approbat. Dicens ergo: o Boethi, putas hunc mundum agi, idest regi temerariis, que pro et, fortuitis casibus, idest euentibus; an, idest numquid, tu credis nullum regimen rationis, idest prouidentiae diuinae inesse ei (mundo)? Ego Boethius, inquam, idest dixi: atqui, idest certe non existimauerim, idest putauerim ullo modo, ut tam certa, supple, entia moueantur, idest regantur fortuita temeritate, idest improuisa stultitia: sed scio Deum conditorem, idest creatorem, praesidere suo operi, idest suae creationi: nec dies fuerit unquam, idest in aliquo tempore, quae dies depellat idest remoueat me Boethium ab hac ueritate scientiae iam dictae. Tunc philosophia approbans eius responsionem dicit: philosophia inquit, idest dixit: ita est, nam tu cecinisti, idest dixisti, etiam illud paulo ante, idest in quinto metro huius primi libri; que pro et, tu deplorasti, idest planxisti tantum, idest solummodo, ipsos homines esse exortes, idest carentes uel non participes diuinae curae, idest diuinae prouidentiae: namque pro quia, tu nihil mouebare, idest dubitasti, de ceteris, supple, creaturis, quin regerentur ratione, supple, prouidentiae Dei: autem pro sed, pape est interiectio admirantis, ego admiror uehementer quod tu locatus, idest positus, in tam salubri scientia, aegrotes, idest langues. Verum pro sed, nos perscrutemur altius, idest profundius ego nescio quid, idest aliquid, supple, sit illud, quod ego coniecto, idest opinor, abesse tibi Boethio. Nota, quod infirmitas Boetii partim fuit ex ordinata affectione: inquantum enim Boethius doluit de temporalium rerum amissione: et partim fuit ex falsa existimatione quantum ad duo. Existimabat enim malos homines esse felices et potentes. Secundo existimabat homines non regi a diuina prouidentia. Ergo philosophia inquirit causam radicalem propter quam Boethius incidit in istas incommoditates. Et quia radix totius morbi fuit ignorantia diuinae gubernationis quantum ad homines: ideo primo quaerit de mundi gubernatione. Nota quod Boethius innuit duas rationes quod mundus regatur a Deo: primam ibi, TAM CERTA: quae talis est. Ea quae sunt certa et determinata non reguntur a casu et a fortuna, cum regimen talium sit incertum. Sed entia huius mundi sunt certa, quia a certis causis producta. Secundam rationem innuit, ibi, VERUM OPERI SUO: quae talis est. Causatum regitur a sua causa: sed Deus est causa mundi, cum ab ipso dependeat caelum et tota natura: ergo et cetera. Nota: philosophia rationabiliter miratur quod Boethius, credens mundum regi a Deo, putabat homines non regi ab ipso: quia posset philosophia sic arguere: Deus regit mundum secundum te Boethium: sed homines sunt principalis pars mundi, sicut prius dixisti in metro, operis tanti pars non uilis; ergo homines reguntur a Deo. SED DIC MIHI QUONIAM etc. Hic philosophia quaerit de circumstantiis gubernationis mundi. Secundo, quia res gubernatae diriguntur in suum finem: ideo secundo quaerit de fine rerum. Et quia gubernatio Dei secundum rei ueritatem etiam est circa homines: ideo tertio quaerit de cognitione hominis. Secunda ibi, SED DIC MIHI. Tertia ibi, SED HOC QUOQUE. Primo dicit: sed o Boethi dic mihi philosophiae: quoniam non ambigis, idest dubitas mundum regi, idest gubernari a Deo, etiam numquid aduertis, idest cognoscis quibus gubernaculis mundus regatur? Ego Boethius inquam, idest dixi: uix nosco sententiam, idest intellectum, tuae rogationis, idest tuae interrogationis, nedum, idest adhuc non queam, idest possim respondere ad inquisita, idest ad interrogata. Supple, philosophia inquit, idest dixit: num fefellit, idest decipit me, supple, philosophiam, abesse, idest deficere tibi aliquid per quod uelut hiante, idest patente, robore, idest firmitate ualli, idest munitionis, morbus perturbationum irrepserit, idest subintrauerit in tuum animum? Quasi dicat: numquid enim uerum fuerit quod praedixi tibi aliquid abesse, per quod abesse siue per quem defectum dolor intrauit te sicut apertum ostium? Nota, quod Deus non regit mundum aliquibus gubernaculis extrinsecus: quia sic non esset per se sufficientissimus: sed regit ipsum sua potentia quae attribuitur patri, sua sapientia quae attribuitur filio, sua pietate et clementia quae attribuitur spiritui sancto: et de hoc patebit in secundo huius. Nota: illud quod aliquis homo uix intelligit, aliquo modo intelligit, licet cum difficultate. Ex hoc ergo quod Boethius dicit se uix intelligere interrogationem philosophiae, innuit se aliquo modo intelligere, tamen cum difficultate, propter dolorem opprimentem rationem: et ideo respondere non potuit. Nota, quando robur ualli alicuius munitionis hiat propter aliquam rupturam in eo factam, tunc hostes ingrediuntur munitionem. Sic a simili, quando munimen rationis quo animus munitur tanquam uallo hiat propter defectum alicuius cognitionis, tunc necessario perturbationes affectuum subintrant animum. SED DIC MIHI: MEMINISTI etc. Hic philosophia quaerit de cognitione finis rerum, dicens: dic mihi: ne, idest an meministi, idest recordaris qui sit finis rerum, supple, omnium ue pro uel, quo, idest ad quem finem, intentio totius naturae tendat, idest laboret? Ego Boethius inquam, idest dixi: audieram, supple, olim: sed moeror, idest perturbatio hebetauit, idest obscurauit memoriam, idest intellectum. Atqui, pro certo, scis unde cuncta, idest omnia entia processerint, idest principium suum habuerunt. Ego Boethius inquam, idest dixi, noui, que pro et, respondi Deum esse, supple, principium omnium rerum. Et dicit philosophia: et qui, idest quomodo potest fieri hoc, ut cognito, idest noto principio, scilicet omnium rerum, ignores, idest nescias, quis sit finis rerum, supple, omnium? Verum pro sed, hi mores perturbationum sunt, et ea ualentia, idest uigor uel potestas perturbationum est, ut quidem, idest certe possint mouere hominem loco, idest a stabilitate perfectae cognitionis, autem pro sed, non possint euellere, supple, radicitus, que pro et, extirpare, idest eradicare sibi totum. Nota: philosophia rationabiliter quaerit Boethium an cognoscat finem omnium rerum, quia finis est causa causarum, et est optimum cuius gratia alia fiunt: propter quod, ignorato fine, nihil perfecte cognoscitur eorum quae sunt ad finem: nam secundum exigentiam finis cetera moderantur. Nota: quandoque principium et finis coincidunt in unum; sicut in circulo idem est principium et finis: tunc uidetur mirabile quod tunc principium cognoscitur et finis ignoretur. Cum ergo Deus sit principium et finis omnium rerum, cognito ipso sub ratione principii, uidetur etiam cognosci sub ratione finis. Quod autem Deus sit principium omnium, patet: quia ab ipso deriuatum est singulis esse et uiuere, primo caeli et mundi. Quod autem sit finis omnium patet; quia gratia eius omnia fiunt et ad ipsum ordinantur: nam in rebus constantibus ex arte et natura semper uilius est propter melius. Deus autem est optimum eorum quae in natura sunt, ex prooemio metaphysicae. Nota: licet perturbati aliqualem cognitionem rerum habeant, tamen impediuntur ne perfecte cognoscant. Licet ergo Boethius aliqualiter cognouerit Deum esse principium rerum, tamen quia turbatus fuit, perfecte naturam huius principii non cognouit; et ideo ignorauit ipsum esse finem rerum. Nota, quod passio est motus particulae appetitiuae sub phantasia boni et mali, secundum Eustratium secundo Ethicorum: et hi sunt mores passionum: quod possunt hominem mouere a stabilitate perfectae cognitionis; sed totaliter ipsum non possunt euellere ab omni cognitione. SED HOC QUOQUE RESPONDEAS VELIM etc. Hic philosophia facit aliam interrogationem de cognitione humanae naturae, dicens: sed ego etiam uelim tu respondeas, idest responsum des hoc, idest ad hoc, ne pro numquid, tu meministi, idest scis te esse hominem. Ego Boethius, inquam, idest dixi: quid, idest propter quid ni, idest nisi, meminerim, idest sciuerim? Et quaerit ulterius philosophia: igitur ne, idest nunquid poteris proferre, idest dicere quid sit homo, idest definitionem hominis? Respondet Boethius: numquid philosophia tu interrogas me hoccine, idest hoc, an, idest utrum scio me esse rationale, atque pro et, mortale animal? Ego Boethius scio et confiteor, idest fateor, me esse id, supple, animal rationale et mortale. Et illa, supple, philosophia dixit, ne pro numquid, nihil nouisti te esse aliud quam animal rationale mortale. Dicit Boethius nihil. Supple, philosophia inquit, idest dixit: iam ego scio aliam causam, supple, quam ignorantiam diuinae prouidentiae, uel maximam causam tui morbi: tu desisti, idest cessasti nosse, idest noscere quid sis. Nota, licet homo sit mortalis secundum corpus non tamen secundum animam intellectiuam quae est dignior pars hominis. Et quia Boethius dixit se esse nihil aliud quam rationale et mortale: ideo non quaesiuit nisi bona mortalia, de quorum bonorum amissione doluit, non curans partem immortalem, scilicet animam, ratione cuius debuit appetere bona immortalia: ideo philosophia dicit quod Boethius se non nouerit. Nota quod causa maxima morbi hominis est seipsum ignorare: quia dicit Boethius, secundo huius libri prosa quinta, quod conditio humanae naturae est ut se cognoscat, quod caeteras res excellat; cum autem nosse se desierit, eadem natura infra bestias redigatur. Nam caeteris animantibus sese ignorare naturaliter est; hominibus uero uitio uenit. Et dicit Themistius super de anima: QUID TURPIUS EST ANIMAE, CUM SIT ALIORUM COGNOSCITIUA, QUOD SUIIPSIUS EST IGNARA? ANIMA SEIPSAM IGNORANS QUOMODO DE ALIIS FIDA PUTABITUR COGNOSCITIUA? Quasi dicat: nullo modo. QUARE PLENISSIME etc. Hic philosophia ex dictis Boethii recolligit omnes causas totius infirmitatis eius, dicens: quare pro igitur, ego philosophia inueni plenissime, idest perfectissime, rationem idest causam tuae aegritudinis, idest infirmitatis, uel inueni aditum, idest accessum, reconciliandae sospitatis, idest recuperandae sanitatis tuae: quod declarat. Nam pro quia, quoniam tu confunderis, idest confusus es, obliuione, idest ignorantia tuiipsius, tu doluisti te esse exulem, que pro et expoliatum, idest priuatum, propriis bonis, idest diuitiis, quoniam pro quia, tu ignoras, idest nescis, quis sit finis rerum omnium, tu arbitraris, idest putas nequam, idest malos, atque pro et, nefarios, idest iniquos homines esse potentes, que pro et, felices. Quoniam pro quia, tu oblitus es quibus gubernaculis, idest regiminibus, ipse mundus regatur, tu aestimas, idest opinaris, has uices, idest istas alternationes fortunarum, idest rerum fortuitarum, fluitare, idest diuagare sine rectore. Istae sunt magnae causae non modo, idest non solum ad morbum, uerum pro sed, sunt ad interitum, idest ad mortem uel ad perditionem animae. Nota: homo seipsum ignorans extra limites rectae rationis positus est, et talis dicitur exul, ut prius uisum est. Nota, homo seipsum ignorans, tantum se aestimando mortalem dolet de amissione bonorum mortalium. Ergo dicit philosophia: quia tui obliuione confunderis, exulem te et expoliatum propriis bonis doluisti. Nota: ex assecutione uel perditione ultimi finis homo dicitur potens uel impotens, ex quarto huius. Quia ergo Boethius ignorauit ultimum finem rerum, ideo putabat malos esse potentes. Nota: Boethius ignorauit quibus gubernaculis mundus regeretur: ideo ignorauit quod Deus sua bonitate omnia disponeret: ergo putabat uices fortunarum esse sine rectore. SED SOSPITATIS AUCTORI GRATES etc. Hic philosophia ostendit Boethium esse curabilem: dando modum procedendi circa curationem eius, dicens: tu des grates auctori sospitatis, idest sanitatis, quod nondum, idest non adhuc natura, idest uigor naturalis destituit, idest deseruit, te totum, idest totaliter: nos philosophia habemus maximum fomitem, idest radicem tuae salutis, idest sanitatis: scilicet ueram sententiam, idest intellectum, de mundi gubernatione; quod tu credis eam, supple, gubernationem, non esse subditam, idest subiectam, temeritati casuum, supple, fortuitorum, sed diuinae rationi. Igitur nihil pertimescas: iam tibi Boethio ex hac minima scintillula, idest parua ueritate, illuxerit uitalis calor, idest ardor merae ueritatis animam uiuificans. Tunc dat modum procedendi circa curationem eius, dicens: sed quoniam pro quia, nondum, idest non adhuc, est tempus firmioribus remediis uti, et constat, idest manifestum est eam esse naturam mentium ut quotiens abiecerint ueras opiniones, induantur, idest inuoluantur falsis opinionibus, ex quibus falsis opinionibus, caligo, idest obscuritas perturbationum, idest passionum orta, idest creata, confundit illum uerum intuitum, idest cognitionem mentis: ego supple, philosophia, tentabo attenuare, idest remouere paulisper, idest modicum, hanc caliginem lenibus, idest facilibus que pro et mediocribus fomentis, idest medicinis, ut dimotis, idest remotis, tenebris fallacium affectionum, idest falsarum opinionum uel passionum, possis agnoscere, idest intelligere splendorem, idest claritatem uerae lucis, idest lucidae ueritatis. Nota: sicut in morbo corporali uigente principali membro puta corde, potest per medicinas introduci sanitas aliis membris, sed naturali calore destituente ipsum cor frustratur spes sanitatis, sic in morbo spirituali manente in Boethio cognitione illius principii, quod Deus gubernet mundum, potest procurari salus quantum ad errorem in aliis. Ergo dicit philosophia quasi congratulando Boethio: debes reddere grates auctori sospitatis. Nota: quando intellectus abiicit ueram opinionem, statim afficitur falsa opinione; quia intellectus non abiicit ueram opinionem nisi propter aliquam persuasionem per contrarium; nihil autem contrariatur uero nisi falsum; ideo intellectus non potest abiicere uerum nisi accipiendo falsum. Nota: tenebrae affectionum impediunt rectum iudicium: quia tristitia stupefacit et corrumpit naturam (ex Ethicis): sed amor et odium peruertunt iudicium, secundum Ptolomaeum in Centilogio, et irae et concupiscentiae uenereorum maxime transmutant corpus, et quibusdam insanias faciunt, septimo Ethicorum, et impedit ira animum ne possit discernere uerum, secundum Catonem. 1.13 NUBIBUS ATRIS CONDITA NULLUM etc. Hic incipit septimum et ultimum metrum huius primi libri: quod uocatur metrum Adonicum ab inuentore, dimetrum a numero pedum, dactylicum a pede praedominante. In quo metro philosophia probat per exempla quod dixit. Dixit enim philosophia quod caligo perturbationum impedit intuitum ueritatis. Hoc primo probat philosophia tribus exemplis. Secundo hortatur nos ad fugam perturbationum, ibi, TU QUOQUE SI VIS. Prima in tres, secundum tria exempla quae patebunt. Dicit primo: sidera condita, idest abscondita atris nubibus, idest obscuris nubibus, nullum lumen possunt infundere ad illuminandum terram. Tunc ponit secundum exemplum. Si turbidus Auster, idest obscurus uentus uoluens, idest mouens mare misceat, idest commisceat cum coeno quod est fundo, aestum maris, idest feruorem, tunc unda dudum, idest prius uitrea, idest transparens ad modum uitri, par, idest similis serenis, idest claris diebus, mox, idest statim, supple, illa aqua facta sordida per flatum uenti, resoluto coeno, idest eleuato luto, obstat, idest, resistit uisibus, idest oculis non potentibus penetrare undam maris. Tunc ponit tertium exemplum. Amnis, idest fluuius qui de altis montibus uagatur, idest discurrit, ille saepe resistit, idest reflectitur obiice, idest obiectione soluti saxi, idest rupti lapidis, rupe, idest de monte. Nota: similitudo quam philosophia praetendit est ista. Sicut sidera consueta nobis lucere et terram illuminare, cessant hoc facere propter interpositionem nubium obscurarum, sic intellectus et ratio quae lucent et illuminant hominem in cognitione ueritatis, impediuntur caligine perturbationum. Nota quod similitudo secundi exempli in hoc consistit. Sicut aqua maris manente clara ad modum uitri, uisus potest eam penetrare et uidere quae sunt sub aqua, sed si turbatur illa per uentum tunc obstat uisui, sic animus hominis quietus non impedit iudicium rationis; sed si moueatur et turbatur affectione temporalium, statim obsistit rationi impediens eius iudicium. Nota quod similitudo tertii exempli talis est. Sicut aqua currens de altis montibus libere recto tramite procedit, et per obstaculum lapidis qui resoluitur de monte impeditur ne recte procedat, sic ratio libera non impedita recte iudicat; si autem ratio afficitur motibus affectuum, impeditur in iudicio et ueritatis cognitione. Nota quod rupes est moles lapidea siue mons lapideus; sed saxum est pars resoluta a rupe, idest a monte. TU QUOQUE SI VIS etc. Hic philosophia hortatur ad fugam perturbationum siue affectionum animi, dicens: si tu uis cernere, idest uidere uel iudicare, uerum, idest ueritatem, claro lumine, idest ueram cognitionem, et si uis etiam carpere, idest attingere, callem, idest uiam ueritatis, recto tramite, idest processu rationis, tunc tu pelle, idest repelle gaudia scilicet quae sunt de bonis praesentibus, et pelle, idest remoue a te timorem, supple, de futuro malo, que pro et, tu fugato spem, supple, quae est de bona fortuna, nec etiam adsit dolor, supple, qui est de praesenti amissione bonorum, supple, quae mens est nubila, idest obscura uel aperta, que pro et, est uincta, idest ligata frenis, idest ligaminibus ubi, idest in qua mente, haec, supple, praedicta regnant, idest dominantur: scilicet gaudium de praesentibus bonis, timor de futuro malo, spes de futuro bono, dolor de praesenti malo. Nota: sicut prius tactum est, affectio est motus particulae sensitiuae sub phantasia boni uel mali, animum afficiens et rectum rationis iudicium impediens. Et sunt quatuor affectiones tales principales ad quas omnes aliae reducuntur; scilicet gaudium, spes, timor, et dolor. Quarum sufficientia sic accipitur. Omnis passio uel est respectu boni uel mali. Si respectu boni, hoc dupliciter. Vel respectu boni praesentis; sic est gaudium, quod est de praesenti bono. Si est respectu boni absentis, sic est spes, quae est de futuro bono. Si autem passio est respectu mali, hoc dupliciter. Vel respectu mali praesentis; sic est dolor, qui est de praesenti malo. Si est respectu mali absentis, sic est timor, qui est de futuro malo. Nota quod istae passiones non sunt pellendae ut non sint in animo hominis, quia uix inuenitur homo sine ipsis; sed sic sunt pellendae ut non dominentur in homine. Unde sedare huiusmodi passiones ut non dominentur, est hominis uirtuosi, quia uirtus consistit in moderatione passionum. Si autem regnant et dominantur in homine, tunc impediunt iudicium rationis. Propter quod dixit Eustratius super libro Ethicorum: OPORTET RELUCTARI CONTRA PASSIONES SENSITIUAS, QUAE SI PREVALUERINT, IMPEDIUNT VIRES ANIMAE. Nota: istae passiones et affectiones si ordinantur ad terrena, tunc sunt nociuae; attamen possunt esse meritoriae et uirtuosae si fuerint ad debitos fines ordinatae. Unde Richardus in libro duodecimo patriarcharum dicit: ORDINATUM ET VERUM GAUDIUM TUNC HABEMUS QUANDO DE VERIS ET AETERNIS BONIS GAUDEMUS. Etiam timor est uirtuosus si fuerit ad Deum ordinatus: quia scriptum est: INITIUM SAPIENTIAE TIMOR DOMINI. Et idem Richardus dicit: PRIMA VIRTUTUM PROLES SINE QUA CETERAS HABERE NON POTEST, EST TIMOR DEI. Item spes, ut dicit idem Richardus, efficitur ordinata, si de indulgentia ueniae generatur. Unde dicit: VERE ET ABSQUE DUBIO QUANTO QUIS FREQUENTIUS QUANTOQUE VEHEMENTIUS DE SUO REATU INTERNO DOLORE AFFICITUR, TANTO CERTIOR TANTOQUE SECURIOR PER SPEM DE INDULGENTIA VENIAE EFFICITUR. Similiter dolor est uirtuosus quando fit ad deplangendum culpam. Unde Richardus: QUANTO QUIS VEHEMENTIUS METUIT POENAM QUAM MERUIT, TANTO ACERBIUS PLANGIT CULPAM QUAM FECIT. LIBER 2 2.1 POST HAEC PAULLISPER etc. Hic est secundus liber Boethii de consolatione philosophiae, qui continuatur ad librum praecedentem in hunc modum. Postquam philosophia in primo libro inuestigauit causas radicales infirmitatis Boethii, in hoc secundo procedit ad eius curationem: primo adhibendo sibi remedia leuia; secundo remedia ualidiora in libris consequentibus. Hunc enim modum medicandi philosophia promisit Boethio. Et diuiditur iste liber in sexdecim partes: quia sunt octo prosae et octo metra huius secundi: quae partes patebunt: quid autem in quaelibet parte agatur similiter uidebitur. Prima prosa diuiditur: primo ostendit Boethius quid philosophia egerit post praedicta: et resumit unam causam doloris Boethii; secundo philosophia ponit quemdam effectum fortunae; tertio excusat se de quodam; quarto tangit opportunitatem medendi Boethium; quinto procedit ad leuia medicamenta eius. Secunda ibi, INTELLIGO. Tertia ibi, SED UT ARBITROR. Quarta ibi, SED TEMPUS EST. Quinta ibi, QUID EST IGITUR O HOMO. Primo dicit: post haec quae dicta sunt philosophia obticuit, idest tacuit paullisper, idest modicum, atque pro et, ubi, idest postquam collegit, idest intellexit, meam attentionem, idest diligentiam, modesta taciturnitate, idest temperato silentio, exorsa est, idest incepit loqui sic, idest taliter. Si pro quia, ego cognoui causas, idest rationes radicales, que pro et, habitum, idest dispositionem aegritudinis, idest infirmitatis, tu Boethi tabescis, idest tristaris affectu, que pro et desiderio prioris fortunae quae fuit tibi prospera; ea fortuna mutata, idest uariata apud te peruertit, idest mutauit statum, idest dispositionem tui animi idest tuae mentis, sicut tu tibi fingis. Notandum quod philosophia post praedicta obticuit, ut Boethius magis animo deliberato uerba philosophiae colligere posset, et sibi respondere; quia secundum Senecam in prouerbiis: DELIBERARE UTILIA MORA TUTISSIMA EST. DELIBERANDUM EST DIU QUIDQUID FACIENDUM EST: SEMEL DISCUTE QUID AUDIAS, PROBA QUID CREDAS. Et ideo philosophia obticuit tamquam lassata ex quaestionibus prius motis. Unde Seneca in libro de uirtutibus cardinalibus: NON SEMPER IN ACTU SIS; SED INTERDUM ANIMO TUO REQUIEM DATO, ET REQUIES ILLA PLENA SIT SAPIENTIA. Nota de hoc quod dicit, modesta taciturnitate: duplex est taciturnitas: quaedam moderata, alia superflua. Moderata taciturnitas est quando tacetur quando tacendum est; de qua loquitur Seneca in prouerbiis dicens: TENE SEMPER VOCIS ET SILENTII TEMPERAMENTUM: TAMEN IN HOC LIBENTIUS INCUMBE UT LIBENTIUS AUDIAS QUAM LOQUARIS: QUI ENIM NESCIT TACERE, NESCIT LOQUI. Superflua taciturnitas est quando tacetur cum loquendum est: de qua dicit poeta: NAM NIMIUM TACUISSE NOCET. Nota quod Boethius in statu miseriae non erat magnanimus, quia habuit animum peruersum fortuna. Magnanimus enim est, qui contra difformes insultus fortunae unanimi mentis constantia militat, secundum Albertum super primo libro Ethicorum. Et Seneca in epistola ad Lucillum dicit: PRIMUM ARGUMENTUM COMPOSITAE MENTIS EXISTIMO POSSE CONSISTERE ET SECUM MORARI. Nota quod philosophia dicit fortunam esse mutatam circa Boethium sicut ipse fingit. Hoc dicit pro tanto, quia secundum rei ueritatem fortuna non erat circa ipsum mutata, sicut philosophia infra probabit. INTELLIGO MULTIFORMES etc. Hic philosophia ponit quemdam effectum fortunae, dicens: ego intelligo, idest cognosco, multiformes fucos, idest deceptiones, illius prodigii, idest fortunae: et eo usque, idest tamdiu scilicet ipsa fortuna exercet blandissimam familiaritatem cum his quos nititur, idest laborat, eludere, idest decipere, dum, idest donec confundat, idest protrahat, intolerabili dolore eos quos fortuna insperata, idest sine spe reliquerit, idest dimiserit: cuius scilicet fortunae, si tu Boethi reminiscare, idest recorderis naturam, mores, ac pro etiam, meritum, idest dignitatem, nec etiam cognosces te Boethium in ea fortuna habuisse aliquid pulchrum nec amisisse: et per consequens de amissione eius nihil esse dolendum. Nota, quod prodigium est miraculum praeter solitum cursum naturae proueniens: et dicitur prodigium quasi porro producens homines in admirationem. Vel secundum Huguitionem, prodigium est monstrum ad uastandum paratum dictum a prodigo-gis, quod est uasto-stas. Fortuna autem potest dici prodigium, primo quia ducit homines in admirationem eo quod bonis mala et malis bona tribuit. Vel dicitur prodigium secundo modo, quia uastat animum hominis: prospera enim fortuna uastat animum hominis per nimiam sollicitudinem; aduersa per nimiam desolationem. Nota, fucus in una significatione dicitur color supra positus naturali colori; et ponitur pro deceptione, quia talis color decipit uisum cum facit mulierem deformem apparere pulchram. Nota quod fortuna sua familiaritate decipit hominem et confundit; quia dicit Seneca in libro de consolatione filii Heluiae: NEMINEM ADUERSA FORTUNA COMMINUIT NISI QUEM SECUNDA DECEPIT. Et dicit in prouerbiis: FORTUNA QUEM NIMIUM FOVET HUNC STULTUM FACIT. FORTUNA NULLI SEMEL OBESSE CONTENTA EST. FORTUNA VITREA EST: DUM SPLENDET FRANGITUR. Et Seneca tertia epistola dicit: NEMINEM EO FORTUNA PROVEXIT UT NON TANTUM ILLI MINARETUR, QUANTUM PROMISERAT. NOLI HUIUS TRANQUILLITATI CONFIDERE: MEMENTO QUOD MARE EVERTITUR, ET EODEM DIE UBI LUSERUNT NAVIGIA ABSORBENTUR. SED UT ARBITROR HAUD etc. Hic philosophia excusat se de quodam dicens: sed ut ego philosophia arbitror, idest opinor, haud multum, idest non multum laborauerim reuocare, idest reducere tibi haec, supple, praedicta de moribus fortunae in memoriam: enim pro quia, tu solebas, idest consuetus fuisti praesentem, idest astantem fortunam quoque, idest etiam blandientem incessere, idest arguere uirilibus, idest asperis uerbis; que pro et, insectabare (persequebaris) eum fortunam de nostro aditu, idest nostra informatione prolatis, idest pronunciatis sententiis. Verum (pro sed) omnis subita, idest festina mutatio non contingit, idest aduenit, sine quodam conflictu, idest turbatione animorum. Sic, idest taliter factum est, scilicet de te, ut tu discesseris paulisper, idest modicum a tua tranquillitate, idest a tua mentis quiete. Nota, quod sapientis et magnanimi est contra fortunam constanter militare et non pusillo animo succumbere. Unde Seneca libro de clementia dicit: O MAGNOS VIROS QUI MALIGNAE FORTUNAE SUCCUMBERE NESCIUNT, ET ADUERSAS RES SUAE VIRTUTIS EXPERIMENTA FACIUNT. Nam secundum Aristotelem primo Ethicorum: SAPIENS SCIT BENE FERRE FORTUNAM, QUIA HABET SE SINE VITUPERIO, SICUT TETRAGONUM. Corpus enim tetragonum quocumque proiicitur firmiter stat, sicut animus sapientis constans permanet quacumque fortuna imminentem. Nota, quod quies animi fit per sedationem passionum quae causatur ex ordinatione rationis cum deliberatione: sed subitae mutationes praeueniunt deliberationem rationis; ideo mutant et turbant animum: propter quod dicit philosophia: omnis subita mutatio rerum non contingit sine conflictu animorum. SED TEMPUS HAURIRE TE ALIQUID et cetera. Hic philosophia tangit opportunitatem medendi ipsum Boethium, dicens: sed tempus est, idest instat te Boethium haurire, idest recipere, ac pro etiam, degustare aliquid molle, idest facile atque, pro et, iucundum, idest delectabile: quod, supple, leue uel delectabile transmissum ad interiora, scilicet tui animi, fecerit uiam ualidioribus haustibus, idest fortioribus remediis. Igitur pro ergo, suadela, idest persuasio rhetoricae dulcedinis, idest rhetorici ornatus adsit, idest praesens sit: quae rhetorica procedit tantum, idest solummodo, tunc recto calle, idest recta uia, cum non deserit, idest dereliquit nostra instituta, idest documenta. Cumque hac, scilicet rhetorica, musica, idest ars metrica uernacula, idest famula nostri Laris, idest nostrae domus, scilicet adsit et succinat, idest decantet, nunc, idest aliquando, leuiores modos, idest faciliores uersus; et nunc, idest aliquando, grauiores, idest difficiliores. Nota, quod philosophia inuitat duas scientias ad curationem Boetii: scilicet rhetoricam et musicam. Rhetoricam inuitat ratione prosae in qua utitur rationibus persuasiuis rhetoricis coloribus adornatis. Musicam inuitat propter metrum: nam sicut in musica utimur arsi et thesi, idest concordi eleuatione et depressione uocis; sic similiter in metro utimur eleuatione, quando productae sillabae eleuantur; et utimur depressione, quando breues syllabae deprimuntur quadam concordia proportionali. Nota: dicit Tullius in prooemio rhetoricae suae, quod eloquentia sine sapientia plerumque obesse potest, nunquam autem prodesse. Cum igitur rhetorica sit scientia eloquendi ornate, ipsa non prodest sine sapientia; ideo dicit philosophia quod rhetorica tunc procedit recto calle, quando non deserit nostra instituta quae sunt instituta et documenta sapientiae. QUID EST IGITUR, O HOMO. Hic philosophia adhibet Boethio leuia medicamenta. Ubi nota quod leuia medicamenta siue remedia dicuntur rationes sumptae secundum communem usum hominum, persuadentes non esse dolendum de aduersitate fortunae. Remedia autem ualidiora sunt rationes quae sunt contra communem opinionem hominum ostendentes quid sit summum bonum et in quo consistat, et quomodo ad ipsum perueniatur, et quod mali sunt impotentes et boni potentes et similia. Primo ergo ostendit philosophia non esse dolendum de fortuna, quia seruat propriam naturam circa ipsum: et hoc ostendit quinque rationibus persuasiuis. Secundam ponit ibi, SI PROBAS. Tertiam ibi, AN UERO. Quartam ibi, QUOD SI NEC. Quintam ibi, POSTREMO AEQUO etc. Prima ratio talis est: nullus in moestitiam et luctum deiicitur nisi propter aliquid nouum uel inusitatum contingens circa ipsum. Sed mutatio fortunae non est aliquid nouum uel inusitatum; ergo eius mutatio nullum debet deiicere in dolorem. Dicit ergo in litera: igitur, o homo, idest tu Boethi quid est illud quod deiecit, idest prostrauit te in moestitiam, que (pro et) luctum? Ego philosophia credo quod tu Boeti uidisti aliquid nouum, que (pro et) inusitatum, idest inconsuetum, supple, contingere circa te. Tu Boethi putas, idest aestimas ipsam fortunam esse mutatam, idest peruersam a sua natura, erga, idest circa te: erras, idest falsae aestimas, quia hi semper sunt eius mores, ista est natura eius, quod nunc sit aduersa nunc prospera: ipsa fortuna seruauit circa te potius propriam constantiam in ipsa sui mutabilitate, quia mutatio fortunae est sua constantia: talis enim erat scilicet mutabilis cum tibi blandiebatur, idest adulabatur, cum tibi alluderet illecebris, idest delectationibus, falsae felicitatis, idest prosperitatis: tu deprehendisti, idest cognosti, ambiguos uultus, idest dubias facies, caeci numinis, idest caecae deae fortunae, quae scilicet fortuna adhuc uelat, idest occultat, sese, idest seipsam, aliis, supple, hominibus: tamen applaudendo eis prosperitate, ipsa tibi tota innotuit, idest manifesta est prorsus, idest omnino, scilicet prosperitate et aduersitate. Nota, quod illecebra-brae, est delectatio carnalis illicita hominem alliciens; licet inueniatur pro quacumque alia delectatione. Nota, sicut bestia uel auicula uel piscis delectationis spe decipitur, sic homo delectatione prosperitatis fortunae fallaciter irretitur. Unde Seneca octaua epistola: CLAMO: VITATE QUAECUMQUE CASUS TRIBUIT; AD OMNE FORTUITUM BONUM SUSPICIOSI PAVIDIQUE SUBSISTITE. Nam fera et piscis spe aliqua oblectante decipitur. Nota: delectationes fortunae sunt falsae. Nam secundum beatum Augustinum: PROSPERA HUIUS MUNDI ASPERITATEM HABENT VERAM, IUCUNDITATEM FALSAM, CERTUM DOLOREM, INCERTAM VOLUPTATEM. Nota: philosophia appellat fortunam caecum numen. Huguitio dicit quod numen est uirtus Dei, uel ipsa Dei potestas uel maiestas. Hic autem accipitur pro dea, quia antiqui fortunam colebant pro dea. Nota, quod fortunam dicit esse caecam. Dicit Tullius in libro de amicitia: FORTUNA UT MEDICUS IGNARUS MULTOS EXCAECAVERIT: NON QUOD IPSA CAECA SIT, SED EOS CAECOS PLERUMQUE EFFICIT QUOS COMPLEXA EST. Nota, quod fortuna antiquitus depingebatur duplici fronte; calua et capillata: per caluam designando aduersitatem, per capillatam prosperitatem; ergo dicit philosophia: deprehendisti ambiguos uultus fortunae. SI PROBAS, UTERE MORIBUS. Hic ponit secundam rationem quae talis est. De illius amissione non est dolendum, quod est perniciosum, et quo habito homo nunquam est securus; fortuna est huiusmodi, ut tangit in litera: ergo etc. Dicit ergo: si probas, idest approbas fortunam, utere moribus eius: ne queraris, idest conqueraris, si perhorrescis, idest pertimescis perfidiam eius, sperne atque abiice fortunam ludentem, idest ludendo inferentem tibi perniciosa, idest damnosa. Nam fortuna quae nunc est tibi causa moeroris per sui absentiam, haec debuit esse tibi causa tranquillitatis, idest securitatis per sui praesentiam: sed non fuit: enim (pro quia) fortuna reliquit te, quam non relicturam nemo unquam poterit esse securus. Nota: circa hoc quod dicit, perniciosa ludentem, dicit Seneca: LUDIT FORTUNA CUM SUIS MORIBUS, ET QUAE DEDIT AUFERT, ET QUAE ABSTULIT REDDIT; NEC UNQUAM TUTIUS EST ILLAM EXPERIRI, QUAM CUM LOCUM INIURIAE NON HABES. Nota, quod securitas maxime hominem delectat; propter quod est appetenda. Unde Seneca sexta epistola. NEC ME RES ULLA DELECTABIT LICET SIT EXIMIA ET SALUTARIS, QUAM QUOD MIHI UNI SECURUS SUM. Nota, quod prosperitas fortunae non reddit hominem securum: quia dicit Seneca: MUNERA FORTUNAE AMICA PUTETIS, INSIDIAE SUNT: QUISQUIS UESTRUM TUTAM VITAM AGERE VOLET, QUAM PLURIMUM POTEST FORTUNAE BENEFICIA DEVITET, IN QUIBUS MISERRIMI FALLUNTUR. HABERE PUTAMUS HONORES IN PRAECIPITIA CURSUS ISTE DEDUCIT. Nota, Seneca in libro de remediis fortuitorum: EXONERAVIT TE FORTUNA SI INTELLIGIS ET TUTIORE LOCO POSUIT: DAMNUM PUTAS, REMEDIUM EST: CLAMAS QUOD OPIBUS EXPOLIATUS ES; TUO VITIO ISTA TIBI IACTURA TAM GRAVIS EST: NON TAM MOLESTE FERRES SI TAMQUAM PERDITURUS HABUISSES. AN VERO TU PRETIOSAM AESTIMAS et cetera. Hic philosophia ponit tertiam rationem quae talis est. Istud non est putandum pretiosum et carum quod non est mansurum et suo recessu est afflicturum: sed fortuna est huiusmodi; ergo non est reputanda pretiosa et cara; et per consequens non dolendum de eius amissione, nec gaudendum de eius possessione. Unde dicit in litera: uero (pro sed) an tu aestimas felicitatem abituram, idest recessuram, supple, esse pretiosam et fortuna praesens est cara tibi nec est fida manendi, et cum discesserit est allatura, idest adductura moerorem: quasi dicat: non debet aestimari pretiosa. Nota, quod appellat fortunam felicitatem, quia secundum Aristotelem, FORTUNA VEL EST FELICITAS VEL EST PROXIMA FELICITATI. Unde in libro de bona fortuna dicit Aristoteles, quod non contingit esse felicem sine rebus exterioribus, quarum fortuna est domina: et hoc est intelligendum de felicitate politica et non speculatiua quae consistit in actu sapientiae. Nota: fortuna discedens inducit moerorem: quia dicit Seneca in libro de tranquillitate animi: LAETIORES RELIQUIT QUOS FORTUNA NUNQUAM RESPEXIT QUAM QUOS DESERUIT. Et Boethius postea dicet, quod infelicissimum genus infortunii est felicem fuisse. QUOD SI NEC EX ARBITRIO RETINERI. Hic ponit quartam rationem quae talis est. Illud quod est indicium futurae miseriae, nec est carum nec pretiosum, nec per consequens de ipso dolendum: fortuna est huiusmodi, sicut tangit in litera. Unde dicit quod fortuna si nec potest retineri, idest haberi ex arbitrio, idest secundum uoluntatem, et ipsa fugiens, idest recedens facit calamitosos, idest miseros; quid aliud est, supple, fortuna fugax quam quoddam indicium, idest signum futurae calamitatis, idest miseriae? Enim, pro quia, neque sufficit intueri, idest inspicere, illud quod situm, idest positum ante oculos, idest quod est praesens, uerum (pro sed) prudentia, idest homo prudens, metitur, idest mensurat, exitus, idest fines rerum, que (pro et) eadem mutabilitas, idest instabilitas, in alterutro, idest in aduersitate et prosperitate, nec facit minas, idest insidias, fortunae esse formidandas, idest timendas, nec facit blanditias esse exoptandas, idest desiderandas. Nota, calamitas est miseria cum aliquis nihil habet, nec in re nec in spe: et est dicta a calamo qui est uacuus et inanis. Nota, quod non sufficit intueri solum praesentia, sed etiam futura; quia licet quandoque prima salua fiant iudicia, ultima tamen alterius saporis inquinamenta permanebunt. Haec in fine de disciplina scolarium. Et Tullius secundo de rhetorica dicit: ERRANT QUI IN PROSPERIS OMNES IMPETUS FORTUNAE PUTANT EFFUGISSE; SAPIENTER COGITANT QUI IN TEMPORIBUS PROSPERIS CAUSAS ADUERSAS REFORMIDANT. Et Seneca in libro de quatuor uirtutibus cardinalibus dicit: SI PRUDENS ES, ANIMUS TUUS TRIBUS TEMPORIBUS DISPENSETUR: PRAESENTIA ORDINA, FUTURA PROUIDE ET PRAETERITA RECORDARE. Nam qui nihil de praeterito cogitat, perdit uitam. Qui nihil de futuro praemeditatur per omnia incautus incedit. Pone ante animum tuum mala futura et bona, ut ista possis sustinere et illa moderari. Et Gaufredus in poetria: EXEMPLA SYRENES HABE; DOCEARIS IN ILLIS. SUB MELIORE STATU SEMPER PEIORA CAVETO. NULLA FIDES RERUM: SEQUITUR POST MELLA VENENUM. ET CLAUDIT NOX ATRA DIEM NEBULAEQUE SERENUM. POSTREMO AEQUO ANIMO. Hic ponit quintam rationem quae talis est. Quicumque alterius iugo se submittit, oportet quod mores eius patienter sustineat. Sed homo affectione temporalium submittit se iugo fortunae; ergo oportet quod mores fortunae patienter toleret. Unde sicut iniuste agit qui uult imponere legem dominae suae, ita uolens imponere legem fortunae agit iniuste: hanc rationem praetendit in litera. Secundo declarat dictum suum per quamdam similitudinem, ibi, SI UENTIS, dicens: postremo, idest ultimo dicam quod oportet ut toleres, idest patiaris, aequo animo, idest constanti animo quidquid geritur, idest fit, intra aream fortunae, idest intra mundum, cum semel submiseris, idest subiugaueris, colla scilicet tua iugo fortunae, appetendo temporalia tamquam praemia tuorum meritorum, quod pro sed, si uelis scribere, idest scribendo imponere, legem manendi et abeundi ei, quam tu tibi dominam sponte elegisti: nonne fueris iniuriosus impatientia, idest per tuam impatientiam, exacerbabis, idest argues, sortem, idest fortunam, quam non possis permutare. Nota quod philosophia mundum appellat aream fortunae; quia sicut in area triturando torquentur manipuli, sic fortuna in mundo torquet homines nunc prosperitate, nunc aduersitate rotando. Notandum circa hoc quod dicit, nonne iniuriosus fueris, quod iustitia est libertas animi tribuens unicuique quod suum est secundum suam dignitatem: Deo amorem et obedientiam, maiori reuerentiam, pari concordiam, et minori disciplinam. Si ergo famulus uelit imponere legem dominae suae cui tenetur exhibere reuerentiam, operaretur contra iustitiam. Nota: quicumque afficitur bonis exterioribus et mutatur secundum mutationem eorum, dicitur esse subiectus fortunae et colla sua iugo eius submittere, quia fortuna est domina bonorum exteriorum: talis autem fuit Boethius: ergo iniuriabatur fortunae, uolens sibi imponere legem manendi et recedendi. SI VENTIS VELA COMMITTERES etc. Hic probat dictum suum per quaedam similia, scilicet quod fortuna non sit in potestate hominis, dicens: si committeres uela, supple, nauis, uentis, tu promouereris, idest ducereris, non quo uoluntas tua peteret, idest desideraret, sed quo flatus uenti te impelleret. Si crederes, idest committeres, semina arris, idest agris, tu pensares, idest iudicares, annos feraces, idest fertiles, que (pro et) steriles, inter se, ita quod non haberes illos annos in potestate tua: a simili tu dedisti te regendum fortunae: oportet quod obtemperes, idest obedias, moribus dominae, uero (pro sed) tu conaris, idest laboras, retinere impetum, idest cursum uoluentis rotae, idest mobilis fortunae, et frustra laboras. O stolidissime, idest stultissime, omnium mortalium, nescis tu quod si sors, idest fortuna, incipit manere, idest stabilis esse, quod tunc desistit, idest desinit esse sors. Sicut enim non simul stat quod aliquis sit homo et non sit rationalis, sic non stat simul quod sit fortuna et non sit mutabilis. Nota quod sicut committens uelum uento amplius non est in potestate sua duci quo uult, sed secundum impetum uenti ducitur, et sicut committens semina agro non est in potestate eius quod proueniant anni fertiles uel steriles, sic a simili, qui committit se fortunae, non est in potestate sua ut habeat fortunam prosperam uel aduersam. Nota: circa hoc quod dicitur uoluentis rotae, quod antiquitus fortuna depingebatur cum rota, hac ratione. Nam in rota sunt quatuor diuersitates. Una pars est summa. Alia infima. Tertia qua de summo descenditur ad imum. Quarta qua de immo ascenditur ad summum. Similiter in hominibus inueniuntur quatuor uarietates. Quidam enim sunt in summa prosperitate: tales sunt eleuati in rota fortunae. Alii sunt in summa aduersitate: tales iacent deiecti sub rota. Tertii declinant de prosperitate in aduersitatem: tales descendunt de summitate rotae. Quarti procedunt de aduersitate in prosperitatem: tales ascendunt rotam fortunae. Unde eleuatus in rota fortunae dicit, glorior elatus. Descendens dicit, descendo mortificatus. Deiectus dicit, infimus axe rotor. Ascendens dicit, laetus ad alta uehor. Nota, quod natura non assuescit in contrarium: nam si lapis millesies proiiciatur sursum, non assuescit ascendere sursum cum natura eius sit descendere. Sicut ergo esset stolidissimus qui laboraret alicui auferre sui naturam, sic stolidus est qui laboret fortunae auferre mutabilitatem, quae est eius natura: ergo dicit philosophia: at omnium stolidissime. 2.2 HAEC CUM SUPERBA VERTERIT VICES DEXTRA etc. Hic incipit primum metrum huius secundi, quod dicitur hypponaticum ab inuentore, quia labor nautarum cantu huius metri subleuatur; et dicitur metrum iambicum a pede praedominante. Est autem iambus pes contrarius trochaeo, constans ex prima breui et ultima longa. Et dicitur metrum trimetrum. Licet enim hoc metrum habeat sex pedes, tamen computando duos pedes pro metro erit metrum trimetrum. In quo metro philosophia describit mores fortunae, dicens: cum haec, idest fortuna, uerterit uices, idest alternationes prosperitatis et aduersitatis superba dextra, et cum fertur more Euripi, idest maris aestuantis, idest inundantis, tunc fortuna saeua, idest crudelis, proterit, idest conculcat reges, dudum tremendos, idest metuendos, et ipsa fallax subleuat de aduersitate humilem uultum uicti, idest depressi, nec ipsa audit fletus nec curat miseros, idest pauperes, et ipsa existens dura, quia non flectitur ad uoluntatem hominum, ridet, idest deridet ultro, idest spontanee, gemitus, supple, miserorum quos fecit: sic illa ludit, sic probat, idest experitur, suas uires, et ipsa monstrat suis magnum ostentum, idest miraculum, si quis uisatur una hora stratus, idest aduersitate depressus, ac felix, idest prosperitate eleuatus: quasi dicat: fortuna uidetur exhibere suis, idest hominibus, qui bonis eius inhiant, magnum miraculum, quando aliquis subito uidetur mutari de aduersitate in prosperitatem, et e conuerso. Nota, quod fortuna dicitur superba eo quod nullum ueretur, nec aduertit probitatem nec malitiam alicuius; et si uocatur, more superborum obaudit. Nota quod Euripus secundum aliquos est uentus turbinis; et dicitur Euripus quasi Eurus rapidus; et est Eurus nomen uenti. Secundum alios autem, et forsan melius, Euripus est brachium uel sinus maris cuius decursus est incertus, et propter incertitudinem sui cursus frequenter periclitantur ibi naues: et dicitur ab eu quod est bonum, et ripa quasi bona ripa per contrarium: sicut ergo cursus Euripi aestuantis est incertus, sic et mutabilitas fortunae. Nota, quod de operatione fortunae qualiter hos eleuat et hos deprimit, loquitur Alanus in Anticlaudiano, dicens: PRAECIPITEM MOVET ILLA ROTAM MOTUSQUE LABORUM NULLA QUIES CLAUDIT, NEC SISTUNT OTIA MOTU: HOS PREMIT, HOS ELEVAT, HOS DEIICIT, ERIGIT ILLOS. COGIT ET IN VARIOS HOMINES DESCENDERE CASUS. Et Samarienus, alias pauper Henricus: QUICQUID AGAS, QUICQUID DICAS, QUICQUID PATIARIS. NON FACIS UT RETRAHAS QUAE MEA DEXTRA TRAHIT. SIC EGO PRIMATUM VENERANDAQUE SCEPTRA TENEBO, ET PRO VELLE MEO, MEL TIBI FELQUE DABO. 2.3 XXXEM PAUCA etc. Hic incipit prosa secunda huius secundi libri: in qua philosophia probat Boethio non esse conquirendum de fortuna, quia nihil sibi abstulit: et introducit fortunam alloquentem Boethium. Et diuiditur: quia primo persuadet Boethio introductionem fortunae. Secundo introducit eam, ibi, QUOD TU, O HOMO. Primo philosophia dicit: o Boeti, ego philosophia uellem tecum pauca agitare, idest discutere uerbis ipsius fortunae. Tu uero animaduerte an ius, idest iustitia postulet hoc. Nota quod similitudo operationis quandoque generat fastidium; ideo quandoque ipsam oportet mutari. Unde Tullius, quarto libro rhetoricae dicit: SERMONEM IN DICENDO COMMUTARI OPORTET, UT FACILE SATIETAS VARIETATE UITETUR: ideo philosophia hic uariat orationem per introductionem nouae personae utendo prosopopaea, quae figura a Tullio uocatur conformatio. Persuadet igitur philosophia Boethio introductionem fortunae, dicens: VELLEM AUTEM et cetera. QUID TU O HOMO etc. Hic philosophia introducit fortunam alloquentem Boethium: quae ostendit quaerimoniam ipsius esset iniustam, quia nihil sibi abstulit. Primo ergo fortuna ostendit quod nihil Boethio iniuste abstulit. Secundo quamdam responsionem Boethii excludit, ibi, AN TU MORES. Primo facit quod dictum est. Secundo respondet tacitae quaestioni, ibi, AN EGO. Primo dicit fortuna ad Boethium: o tu homo quid agis, idest uexas uel facis me ream quotidianis, idest assiduis querelis? Quasi dicat: facere non deberes. Quam tibi fecimus iniuriam? Quasi dicat: nullam. Quae tua bona tibi detraximus? Quasi dicat: nulla. Contende mecum in iudicio de possessione opum et dignitatum coram quocumque iudice; et si monstraueris aliquid esse proprium horum bonorum cuiusquam mortalium, ego sponte concedam tibi ea quae repetis fuisse tua. Quod autem non sint tua nec alicuius hominis propria, probo tibi: quia cum natura produxit te de utero matris, ego suscepi te nudum et inopem, idest carentem omnibus rebus, et foui te meis opibus, et ego prona, idest prompta educaui, idest nutriui te, indulgentius, idest clementius fauore, idest gratia mea, quae te nunc facit impatientem nostri, idest contra nos: quia si Boethius a principio non fuisset nutritus prosperitate fortunae, non fuisset impatiens de amissione eius. Et subdit: ego circumdedi te affluentia et splendore omnium bonorum quae sunt mei iuris, idest potestatis: nunc autem libet, idest placet mihi retrahere manum: tu habes gratiam, idest mihi referre grates tamquam usus alienis, non habes ius querelae tamquam tua perdideris. QUID IGITUR INGEMISCIS querulando? Nulla tibi a nobis illata est uiolentia: opes, honores etc talia sunt mei iuris, idest potestatis; et famulae meae scilicet honores et potestates, cognoscunt me dominam, mecum ueniunt, me abeunte discedunt, idest recedunt. Audacter affirmem: si tua forent quae conquereris amissa, nullo modo ea perdidisses. Nota, quod tota ratio fortunae in hoc consistit: nulli manet rationabilis quaerimonia de eo qui nihil aliorum aufert, sed propria pro suo libito disposuit: sed fortuna nihil abstulit quod erat Boethii, sed propria disposuit pro suo libito; ergo etc. Nota, de hoc quod dicit, quae tibi tua. Seneca dicit in libro de remediis: NON EST TUUM QUOD FORTUNA FECIT ESSE TUUM. ALIENUM EST OMNE QUIDQUID OPTANDO EVENIT; ET NIHIL IPSIUS PROPRIUM PUTARI LICET QUOD ERIPI POTEST. Nota, quia homo producitur nudus ex utero matris, per hoc innuitur magna eius miseria. Si enim homo nudus nascitur et nullo indigeret, minus esset miser sed quia nudus nascitur nihil possidens et pluribus indigens, ideo magis miser est. Unde pauper Henricus: PRIMITUS IN MUNDO TECUM TUA QUANTA TULISTI: NUDUS ERAS PRIMO ET POSTEA NUDUS ERIS. Nota, quod bona exteriora non sunt propria hominis; quia dicit Seneca: NIHIL PROPRIUM DUCAS QUOD MUTARE POSSIT; FORTUNA REPOSCIT QUOD DEDIT DONUM: QUOD DARE POTUIT AUFERRE POTUIT; ET QUOD FORTUNA NON DEDIT NON ERIPIT. AN EGO SOLA MEUM IUS EXERCERE et cetera. Hic respondet tacitae quaestioni. Diceret aliquis fortunae: licet bona exteriora sint tua, tamen postquam ea homini contulisti, non deberes amplius auferre. Huic quaestioni respondet fortuna dicens, quod hoc esset contra ius et contra naturam suam, quam nullus debet sibi auferre; imo debet uti sicut etce res utuntur sua natura. Unde dicit: nunquid ego sola prohibeor exercere ius meum, cum omnia alia exerceant naturam suam? Quod declarat, quia licet, idest licitum est, caelo proferre lucidos dies eosdemque condere, idest abscondere tenebrosis noctibus, et licet anno redimere, idest ornare uultum, idest superficiem terrae, nunc, idest aliquando, floribus sicut in uere, nunc frugibus sicut in aestate, nunc confundere eam nimbis, idest pluuiis et frigoribus sicut in autumno et hyeme. Jus, idest natura est mari nunc, idest aliquando, scilicet tempore sereno blandiri, idest blandum esse, aequore strato, idest pacificato; sed tempore tempestatis inhorrescere, idest horridum apparere, procellis ac fluctibus, idest inundationibus. Numquid inexpleta, idest insatiabilis, cupiditas hominum, alligabit nos ad constantiam alienam nostris moribus? Quasi dicat: non. Enim haec est nostra uis, idest naturalis potestas, hunc ludum continuum, idest omni tempore uel continue ludimus, rotam uersamus uolubili orbe, idest ueloci circulatione; et nos gaudemus mutare infima, idest aduersa summis, idest prosperis; et summa infimis, idest prospera aduersis. Tu Boethi ascende rotam nostram, si placet; sed ea lege, idest conditione, uti ne putes tibi fieri iniuriam si contingit te descendere, cum ratio mei ludicri, idest ludi iocosi hoc poscet. Nota, quod quaelibet res in sua naturali operatione delectatur; frustra ergo laborat qui naturam rei auferre conatur, cum natura non assuescat in contrarium. Unde pauper Henricus: NONNE SUA LICITE QUIUIS SIC UTITUR ARTE? QUOD SIBI SORS DEDERIT UTITUR OMNIS HOMO. MILES EQUIS, PISCATOR AQUIS ET CLERICUS HYMNIS. NAUTA FRETIS, PUGILES MARTE, POETA METRIS. RUSTICUS ARVA PARAT, NUMERAT MERCATOR AVARUS. VIRGO LEGIT FLORES, STULTUS AMATOR AMAT. SEMINAT IN SPINIS NATURAE IURA RETRACTANS. Nota, quod dicit cupiditatem hominum esse inexpletam: quia dicit Aristoteles in secundo de politica: INFINITA EST CONCUPISCENTIA HOMINUM, AD CUIUS REPLETIONEM MULTI VIUUNT. Et Seneca in decimasexta epistola: NATURALIA DESIDERIA FINITA SUNT; EX FALSA AUTEM OPINIONE NASCENTIA UBI DESINANT NON HABENT. Et quadragesima secunda epistola: OMNIA ALIQUIS CONTEMNERE POTEST, OMNIA AUTEM HABERE NON POTEST. AN TU MORES IGNORABAS MEOS? NESCIEBAS CRAESUM etc. Hic fortuna excludit quamdam responsionem Boethii: posset enim dicere Boetius, o fortuna, ego conquestus sum de tua mutabilitate, quia ignoraui mores tuos. Hanc responsionem excludit fortuna per plura, nota Boethio, ex quibus poterat perpendere mores et instabilitatem suam. Et dicit: numquid tu ignorabas mores meos? Quasi dicat: nonne sciebas quomodo Craesus rex Lydorum, qui prius erat formidabilis Cyro regi Persarum: sed postea captus fuit a Cyro et traditus ignibus ad cremandum, sed imbre misso caelitus fuit defensus et euasit? Numquid etiam praeterit te quando Paulus consul Romanus fudit pias lacrymas super calamitatibus, idest miseriis Persi regis quem captiuauerat? Quid enim aliud deflet clamor tragoediarum, idest poematum reprehendentium uitia hominum, nisi me fortunam subuertentem felicia regna indiscreto ictu, idest incerto euentu? Nonne existens adolescentulus didicisti iacere in limine, idest in domo Jouis duo dolia uini, unum bonum, aliud malum, de quibus oportuit unumquemque intrantem gustare? Quid conquereris si uberius de bonorum parte sumpsisti? Quid conquereris si a te non tota discessi? Quid conquereris si haec ipsa mei mutabilitas est tibi iusta causa sperandi meliora, idest prospera? Tamen ne (pro non) contabescas, idest deficias animo et tu locatus intra commune regnum omnibus, scilicet in mundum, desideres uiuere proprio iure, quia hoc esse non potest ut eximaris a communi lege hominum. Nota, quod cum Craesus rex Lydorum esset pugnaturus contra regem Persarum, ipse consuluit Apollinem de successu pugnae: qui respondit sibi huiusmodi uersiculo. CRAESUS PERDET HALYM TRANSGRESSUS PLURIMA REGNA. Halys est fluuius quidam. Quem uersiculum Craesus sic intellexit, quod Craesus transgressus Halym perdet, idest destruet plurima regna ipsius Cyri: sed Apollo sic intellexit: Craesus transgressus Halym perdet idest amittet plurima regna sua: et hoc contigit: nam ipse cum transgressus esset Halym uictus est a Cyro et in ignem positus: sed tanta inundatio pluuiae facta fuit, quod extinctus fuit ignis et euasit. De quo cum multum gloriaretur, dixit filia sua nomine fama: O PATER, EXPECTA ULTIMUM DIEM ANTE QUEM NON EST GLORIANDUM. Quadam uero nocte uidit Craesus in somno quod esset super altam arborem ubi Jupiter eum rigabat et Phoebus eum siccabat: quod somnium cum retulisset filiae suae, respondit filia: TU ERIS CAPTUS A CYRO ET IN CRUCE SUSPENSUS: UBI JUPITER, IDEST PLUUIA TE RIGABIT, ET PHOEBUS, IDEST SOL TE SICCABIT: quod ad ultimum contigit. Ex quo potest perpendi mutabilitas fortunae. Notandum quod Paulus consul Romanus missus fuit pugnare contra regem Persarum, qui erat superbissimus hominum. Cum autem ipsum deuicisset, considerans prosperitatem praeteritam et aduersitatem praesentem eius, motus pietate fleuit super ipsum et dimisit eum: ex quo similiter perpenditur mutabilitas fortunae. Nota, quod tragoedia est carmen reprehensiuum uitiorum, incipiens a prosperitate, desinens in aduersitate. Et dicitur a tragos Graece, quod est hircus Latine, et odos cantus, quia cantus huiusmodi carminis hirco remunerabatur. Inde dicuntur tragoedi poetae, qui antiqua gesta et facinora sceleratorum regum luctuoso carmine populo spectante, idest respiciente concinebant, sicut dicit Isidorus libro Etymologiarum. Nota: Homerus uolens ostendere mutabilitatem fortunae, describit in domo Jouis iacere duo dolia uini: unum bonum, aliud malum; et omnes intrantes domum de utroque oportebat gustare: sed quosdam plus de bono, quosdam uero plus de malo. Et haec descriptio publice depingebatur Athenis in templo Jouis: ubi Boethius studuit existens adolescens, sicut ipse testatur in libro de scholarium disciplina. Per domum autem Jouis Homerus significabat mundum: per duo dolia prosperitatem et aduersitatem. Et omnes qui uiuunt in mundo de utroque gustant: quidam plus de prosperitate, quidam plus de aduersitate. Nota: dicit fortunam subuertentem felicia regna. Dicit Gaufredus in poetria: HOC UNUM PRAESCIRE POTES, QUOD NULLA POTESTAS ESSE MOROSA POTEST, QUIA RES FORTUNA SECUNDAS IMPERAT ESSE BREVES. SI VIS EXEMPLA, PRIORES RESPICE FORTUNAS: ENARRAT ILLA PRIORUM FLORIDA PROSPERITAS: MINOS SUBUERTIT ATHENAS. ILION ATRIDES, MAGNAE CARTHAGINIS ARCES SCIPIO, SED MULTI ROMAM: SUNT TALIA FATI TEMPORA VERSA BREVI: BREVIS EST DISTANTIA LETHI OMNIBUS, ET MOESTI NOX EST VICINA DIEI. HAEC ALIENA DOCENT ET TE TUA FACTA DOCEBUNT. 2.4 SI QUANTAS RAPIDIS FLATIBUS INCITUS etc. Istud est secundum metrum huius secundi libri, quod dicitur Asclepiadium ab inuentore, choriambicum a pede praedominante. Quis sit pes choriambus prius habitum est. Et constat illud metrum ex primo spondaeo et duobus choriambis, et pyrrichio uel iambo, quale metrum est istius hymni, SANCTORUM MERITIS. Secundum metrum dicitur pherecraticum ab inuentore, constans ex primo spondaeo, secundo dactylo, tertio spondaeo uel trochaeo. In hoc ergo metro fortuna conqueritur de inexpleta cupiditate hominum, dicens: si copia, idest fortuna quam gentiles deam copiae appellabant, pleno cornu fundat hominibus tantas opes quantas arenas uersat, idest uoluit, pontus, idest mare, incitus, idest commotus, rapidis flatibus, idest impetuosis uentis; et si fundat tantas opes quot sidera fulgent in caelo edita, idest orta stelliferis noctibus, et ipsa copia non retrahit manum auferendo opes, haud (pro non) ideo humanum genus cessat flere, idest flendo proponere miseras querelas: et quamuis Deus prodigus, idest diues multi auri, idest ad modum prodigi multum aurum diffundens ipse Deus libens excipiat uota hominum et ornet auidos, idest cupidos claris honoribus, tamen iam parta, idest acquisita et possessa nil uidentur eis: sed saeua rapacitas uorans quaesita, idest acquisita pandit, idest manifestat altos hiatus, idest receptacula cupiditatis: et tunc quaerit fortuna, quae iam fraena retentent, idest detinebunt, certo fine cupidinem, idest auaritiam hominum praecipitem, idest praecipitantem hominem, cum sitis, idest desiderium habendi fluens largis muneribus ardescit in homine; et ideo ille qui trepidus terrore aduersitatis et gemens credit sese egentem, ille nunquam diues agit, idest uitam ducit. Nota circa hoc quod dicit, pleno copia cornu, quod cum Hercules quodam tempore luctaretur cum Acheloo et Achelous mutaret se in taurum, Hercules apprehendens ipsum per cornu effregit illud et repletum pomis et floribus odoriferis sacrificauit illud fortunae: quod cornu dicitur fortuna quibusdam propinare plenum, quibusdam uacuum, quibusdam semiplenum, secundum diuersum statum prosperitatis et aduersitatis hominum. Nota, quod fortuna inuehitur contra auaritiam hominum: quod Tullius in libro Tusculanarum quaestionum, dicit: AVARITIAM STUDIUM PECUNIAE HABET, QUAM NEMO SAPIENS CONCUPIUIT: EA ENIM QUASI MALIS VENENIS IMBUTA CORPUS ANIMUMQUE VIRILEM OFFENDIT. IPSA ENIM INSATIABILIS MANENS, NEQUE COPIA NEQUE INOPIA MINUITUR. Et in eodem hoc dicit: QUID EST QUOD MULTI CUPIDITATE PECUNIAE FERUNTUR? QUORUM ITA PERTURBANTUR ANIMI UT NON MULTUM ABSINT AB INSANIA. Et dicit Seneca sexagesima sexta epistola: AVARITIA NULLUM HABET MAGIS MALUM NISI QUOD INGRATA EST. Et sexagesima secunda epistola, auaros comparat canibus, dicens: VIDISTI ALIQUEM CANEM MISSUM A DOMINO PANIS FRUSTA AUT CARNIS APERTO ORE CAPTANTEM? QUICQUID ARRIPIT PROTINUS INTEGRUM DEVORAT; ET SEMPER AD SPEM FUTURI INHIAT. Idem euenit nobis: quicquid nobis fortuna expectantibus porrigit, illud sine omni uoluptate dimittimus, et statim ad rapinam alterius erigimur. Nota: qui credit se egentem non est diues sed pauper: quia dicit Seneca prima epistola: NON QUI PARUM HABET, SED QUI PLUS CUPIT PAUPER EST. QUID ENIM REFERT QUANTUM ILLI IN ARCA, QUANTUM IN HORREIS IACET, SI ALIENO HIATU IMMINET? Nota, quod diuitiae non tollunt auaritiam sed augmentant. Unde Seneca in decimasexta epistola dicit: CONGERATUR IN TE QUICQUID LOCUPLETES POSSIDERUNT ULTRA PRIUATUM PECUNIAE MODUM. FORTUNA TE PROVEHAT, AURO REGAT, PURPURA VESTIAT, TERRAM MARMORIBUS ABSCONDAT, ACCEDANT STATUAE ET PICTURAE ET QUICQUID ULLA ARS ELABORAVIT: MAIORA CUPERE AB HIS NON DESISTES. Unde Juuenalis: INTEREA PLENO DUM TURGET SACCULUS AERE. CRESCIT AMOR NUMMI QUANTUM IPSA PECUNIA CRESCIT. 2.5 HIS IGITUR SI PRO SE TECUM FORTUNA etc. Hic incipit prosa tertia huius secundi libri. In qua philosophia probat Boetium non deberi conqueri de fortuna, quia multa bona sibi contulit. Et primo inquirit philosophia quid sentiat de dictis fortunae. Secundo bona fortunae sibi collata enumerat, ibi, VERUMTAMEN. Primo ostendit philosophia quod Boethius nihil habeat loqui contra fortunam. Secundo Boethius respondet. Tertio philosophia eius responsionem approbat, sicut patebit. Dicit prius: si fortuna loqueretur his tecum uerbis pro se, profecto (pro certe), tu non haberes quid contra hisceres, idest non haberes unde aperires os ad respondendum fortunae. At si quid est quo tuam querelam iure tuearis, oportet (idest necesse est), ut proferas; dabimus tibi locum dicendi: tunc ego Boethius inquam, idest dixi uel respondi. Speciosa quidem sunt ista quae fortuna dixit, et sunt oblita idest delinita, melle, idest delectatione rhetoricae dulcedinis, scilicet quantum ad prosam, ac (pro et) musicae dulcedinis, scilicet quantum ad metrum: et tamen tunc, idest tunc oblectant, idest delectant animum meum cum audiuntur; sed sensus, idest perceptio malorum est altior, idest profundior miseris quam isti possint attingere: quasi dicat: quamuis uerba fortunae superficialiter me delectent, tamen ad profunditatem mei doloris non attingunt. Itaque (idest ergo) cum haec uerba fortunae desierint, idest cessauerint, insonare auribus meis, moeror insitus, idest immissus praegrauat animum meum. Tunc philosophia approbat responsionem Boethii, dicens: ita est: haec enim uerba fortunae nondum sunt remedia tui morbi; sed sunt quaedam fomenta, idest lenimenta aduersum curationem, idest contra sanationem contumacis doloris: nam remedia quae penetrent, idest immittent sese in profundum perturbationum expellendo causam radicalem tui morbi, ista admouebo, idest apponam cum fuerit tempestiuum. Nota, quod Boethius nihil habuit loqui contra uerba fortunae, quia uerum dixit et contra ueritatem non est loquendum. Nam uero omnia consonant, et ueritas sibiipsi attestatur secundum Aristotelem. Nota: hisco est uerbum inchoatiuum; et profertur per syncopam, quia regulariter deberet dici hiasco: unde hiscere, idest hiatum inchoare, cum aliquis aperit os. Nota, quod oblitus altera producta est participium uerbi obliuiscor. Sed oblitus altera correpta descendit a uerbo oblinio et oblitus, idest maculatus. Unde uersus: IMMEMOR OBLITUS NOTAT, OBLITUS EST MACULATUS. Nota, circa hoc quod dicit, insitus moeror animum aggrauat, quod quis non doleret de infortunio nulli contigit nisi animo multum eleuato supra fortunam. Quia dicit Seneca sexagesima quinta epistola: PLUS AEQUO TE DOLERE NOLO: SED UT NON DOLEAS VIX EXIGERE AUDEO. NULLI AUTEM ISTA FIRMITAS ANIMI CONTIGIT NISI MULTUM SUPRA FORTUNAM ELEVATO. Et subdit: ILLUD AGAMUS UT IUCUNDA NOBIS FIAT AMISSORUM RECORDATIO. NEMO LIBENTER AD ID REDIT QUOD NON SINE TORMENTO COGITATURUS EST. Nota quod per rhetoricam et musicam dulcedinem fortunae Boethius adhuc non fuit restitutus uirtuti et sapientiae; quod attestatur eius moeror aggrauans animum. Nam uirtus et sapientia, dolorem et moerorem opprimit. Unde Seneca sexagesima quinta epistola: QUEMADMODUM MINUTA SUMMA CLARITAS SOLIS OBSCURAT, SIC DOLORES MOESTITIAS INIURIAS, SAPIENTIA ET VIRTUS SUA MAGNITUDINE ELIDIT ATQUE OPPRIMIT. VERUMTAMEN NE TE MISERUM EXISTIMARI etc. Hic philosophia enumerat bona fortunae Boethio collata, ratione quorum non debuit se aestimare miserum. Et primo enumerat bona praeterita quae ipsum felicem fecerunt; postea enumerat in quarta prosa bona quae ipsum in praesenti felicem ostendunt. Primo igitur philosophia describit felicitatem suam praeteritam. Secundo excludit quamdam obiectionem, ibi, QUOD SI IDCIRCO. Primo enumerat quaedam bona communia; secundo magis specialia. Secundo ibi, PRAETEREA LIBET. Primo dicit: o Boethi, ne, idest non uelis te existimari miserum. Numquid oblitus es numerum, que pro et, modum felicitatis tuae? Taceo, idest pertranseo, quod te desolatum, idest priuatum parentem, idest patre et matre, cura summorum uirorum, idest consulum Romanorum te suscepit, et tu delectus, idest de aliis electus in affinitatem principum ciuitatis cepisti prius esse carus quam proximus, quod est pretiosissimum genus propinquitatis. Quis non praedicabit felicissimum cum tanto splendore tuorum socerorum, cum tanto pudore coniugis, idest uxoris, et cum opportunitate, idest opportuna felicitate masculinae prolis? Quasi dicat: nullus est qui non iudicauerit te felicem in his. Nota quod triplex est genus propinquitatis. Primum quod contrahitur ex genealogia: et in tali propinquitate aliquis simul efficitur proximus et carus; nam frater fratri est carus et propinquus. Alia est propinquitas quae contrahitur ex matrimonio: et uocatur affinitas: et in tali propinquitate aliquis prius efficitur propinquus quam carus. Tertia propinquitas contrahitur ex bonis moribus et uirtutibus: et hoc est pretiosissimum genus propinquitatis: et in tali aliquis prius efficitur carus quam propinquus: et sic Boethius prius factus fuit Romanis principibus carus ratione uirtutis, quam propinquus matrimonium contrahendo cum eis. Nota, quod philosophia dicit Boethium fuisse felicem splendore socerorum in plurali, cum tamen non habuerit nisi unum socerum. Nam socer dicitur cuius filiam aliquis ducit; et non legitur quod Boethius habuit duas uxores. Ad hoc potest dici, quod hic accipitur socer large, non tamen pro patre uxoris, sed etiam pro fratre, qui large etiam potest dici socer: ergo dicit pluraliter socerorum. Nota, quod ex tribus philosophia dicit Boethium felicem fuisse: ex honestate socerorum, ex pudore coniugis, ex opportunitate masculinae prolis, idest suorum filiorum. PRAETEREO: LIBET ENIM PRAETERIRE COMMUNIA etc. Hic philosophia enumerat quaedam bona specialia: ex quibus Boethius non debet se aestimare miserum. Et dicit: ego praetereo, idest pertransire uolo: quia mihi libet praeterire communia, supple bona: et delectat me uenire ad singularem, idest specialem cumulum tuae felicitatis, scilicet ad sumptas dignitates in adolescentia negatas senibus. Et subdit: SI QUIS FRUCTUS RERUM MORTALIUM HABET ULLUM PONDUS BEATITUDINIS, idest si propter aliquod temporale bonum homo debet dici felix: poterit ne memoria illius lucis, idest tuae felicitatis, quam iam dicam, deleri quantalibet mole, idest quocumque pondere ingruentium malorum? Quasi dicat: non potest deleri. Et quae est illa felicitas? Cum tu uidisti liberos tuos, idest filios tuos, pariter consules, idest consules electos, prouehi, idest duci de domo tua, sub frequentia, idest diligentia, patrum scilicet seniorum, et sub alacritate, idest sub gaudio plebis, et cum tu eisdem filiis tuis insidentibus curules, idest sedes iudiciarias orator, idest praedicator regiae laudis meruisti gloriam ingenii et facundiae, cum tu medius in circo, idest in circundationem, duorum consulum, scilicet filiorum tuorum, satiasti expectationem circumfusae multitudinis, triumphali largitione, idest uictoriali triumphatione. Ut ego opinor, tu dedisti uerba, idest deceptiones fortunae: dum te illa demulcet: dum te fouet ut suas delicias, tu abstulisti munus quod nunquam commodauerat ulli, idest alicui priuato, idest extraneo. Vis ne ergo cum fortuna ponere calculum, idest computationem? Nunc ipsa fortuna primum perstrinxit te oculo liuenti, idest inuido. Si consideres numerum et modum laetorum, ue (pro uel) tristium: idest prosperitatis et aduersitatis, adhuc non possis te negare felicem. Nota: philosophia per hoc quod dicit, praetereo, et prius dixit taceo, utitur quodam colore rhetorico qui dicitur occupatio, et definitur sic a Tullio: OCCUPATIO EST CUM DICIMUS NOS PRAETERIRE AUT NESCIRE AUT NOLLE DICERE ILLUD QUOD TAMEN MAXIME DICIMUS. Nota, quod mos erat Romanorum ante triginta annos nulli conferre aliquam dignitatem nisi propter singularem dignitatem uel probitatem, uel propter publicae rei euidentem utilitatem. Boethius autem in adolescentia ante triginta annos electus fuit in consulem: et hoc philosophia uocat felicitatem communem: non quod communiter omnibus hoc concederetur; sed quia non solum Boethio, sed aliis paucis hoc accidit. Refert enim Tullius in libro de amicitia, quod Scipio ante triginta annos bis factus est consul. Similiter Germanicus iuuenis consul factus est ante triginta annos. Sed singularem felicitatem Boethii tangit, dicens: cum duos pariter consules. Nota, quod secundum Isidorum in libro etymologiae, CURULES ERANT IN QUIBUS MAGISTRATUS SEDENTES IURA REDDEBANT. Et dicuntur curules a curru: quia tali sede utebantur in curru iudices quo uehebantur ut expeditius populo iudicia redderent. Nota, quod consuetudo erat apud Romanos in electione consulum, habere sermonem ad populum de laudibus regum et electorum in magistratum: et sic bene praedicabant: inde gloriam consequebatur. Huiusmodi sermonem fecit Boethius in electione suorum filiorum in consules: et exinde sua gloria fuit geminata. Et quia consimilis sermo consueuit fieri in triumphis in laudem eorum qui obtinuerant uictoriam: ideo huiusmodi sermonem uocat triumphalem largitionem. Nota: qui bonum aliquid promittit et non adimplet, ille dat uerba et non rem, et sic decipit: ergo dicit philosophia, dedisti fortunae uerba, idest deceptiones promittendo ei aliquid boni quod ipsa te ita fouet. Nota, quod calculus in una significatione est paruus lapillus qui calcando non laedit. Et quia talibus lapillis utebantur antiqui in computando, ideo calculare uel calculum ponere ponitur pro computare uel pro rationem facere. Ergo dicit philosophia: uis ne cum fortuna calculum ponere? Quasi dicat: non debes: si computabis cum ea, ipsa inueniet te multo feliciorem quam miserum. QUOD SI ICCIRCO TE FORTUNATUM ESSE etc. Hic philosophia excludit quamdam obiectionem. Posset aliquis dicere: haec praedicta bona non faciunt me felicem, quia sunt pertransita. Hanc obiectionem excludit philosophia, dicens: quod pro sed, si non aestimas te fortunatum, idest felicem: quoniam illa abierunt quae tunc uidebantur laeta, etiam non est quid idest propter quid, tu putes, idest aestimes te miserum, quoniam quae nunc creduntur, idest uidentur moesta, praetereunt. An nunc (pro numquid) tu uenisti primum in scenam, idest umbram uitae, subitus, idest improuisus, que (pro et) hospes, idest aduena, ut ignores quae gerantur in hac uita? Ne (pro numquid) reris, idest opinaris ullam constantiam inesse humanis rebus, cum ipsum hominem saepe dissoluat uelox hora mortis? Nam si fortuitis rebus est fides permanendi, licet rara, tamen ultimus dies uitae est quaedam mors fortunae, etiam manentis fortunae. Quid igitur putas referre, idest distare ne (idest an) tu deseras illam fortunam moriendo, an (pro uel) illa te deserat fugiendo? Quasi dicat: nihil refert quantum ad inconstantiam fortunae, siue fortuna hominem deserat siue deseratur, manifestum est quod permanere non potest. Notandum, quod in rebus humanis non sit constantia. Cuius ratio est; in isto quod est genitum, nulla est constantia: quia nihil est genitum quod non est corruptibile et non permanens: sed res humanae sunt genitae et productae, ergo etc. Notandum, quod non est durabilis fortunae prosperitas: quia ipsam cito fugat aduersitas. Unde Gaufredus in poetria: OMNIBUS NE CREDE TUIS, SI TEMPORE PARUO ILLUXERE TIBI: MOX SUNT CLAUSURA SERENUM NUBILA FATA DIEM: INDUCENTQUE CREPUSCULA NOCTEM, propter quod non est adhibenda fides rebus fortuitis. Nota, quod philosophia tangit unam rationem quod fortuna non sit constans: quae talis est. Homo non est constans, ergo nec fortuna. Antecedens patet: quia hominem sepe dissoluit uelox hora mortis. Consequentia probatur ex hoc, quia fortuna non habet esse nisi circa hominem: cum sit in agentibus a proposito, secundo physicorum. Ergo, dicit philosophia, nihil differt quo ad inconstantiam fortunae, siue fortuna derelinquat hominem fugiendo, siue homo derelinquat ipsam moriendo: quocumque modo fiat, semper ipsa est inconstans et non permanens. 2.6 CUM POLO PHOEBUS ROSEIS QUADRIGIS etc. Istud est metrum tertium huius secundi, cuius primus uersus dicitur Sapphicus ab inuentore, trochaicus a pede praedominante. Metrum autem secundi uersus dicitur glyconicum ab inuentore, choriambicum a pede praedominante. In hoc ergo metro philosophia declarat tribus exemplis mutabilitatem mundanorum. Primum exemplum est de corporibus caelestibus tale. Sole lucente in caelo tunc obscuratur lumen aliarum stellarum. Ecce mutatio stellarum quo ad lumen quod tamen plus apparebat tempore noctis: sed sole nobis lucente non apparet. Unde dicit in littera: cum Phoebus, idest sol ceperit, idest inceperit, spargere, idest emittere lucem roseis quadrigis, idest roseo curru, stella hebetata, idest obscurata flammis, idest luminibus solis prementibus, ipsa pallet, idest pallida fit secundum albentes uultus. Secundum exemplum est in terrae nascentibus tale: Zephiro flante, terra ornatur floribus: sed Austro flante flores deficiunt. Ecce mutatio in terrae nascentibus: unde dicit in littera: cum, idest quando nemus irrubuit uernis, idest uernalibus rosis, flatu Zephiri tepentis, idest calentis, si Auster nebulosus spiret, idest flare inceperit, insanum, idest insane, iam decus rosarum, abeat spinis, idest recedat de spinis. Tertium exemplum est de mari tale. Quando mare non agitatur uentis apparet tranquillum, sed uentis agitatum efficitur tempestuosum. Ecce mutabilitas maris: unde dicit in littera: saepe mare radiat, idest splendet, tranquillo sereno, idest serena tranquillitate, immotis, idest non motis fluctibus: saepe Aquilo concitat, idest prouocat, feruentes procellas, idest tempestates, uerso aequore, idest moto mari. Tunc hortatur philosophia ne credamus bonis fortunae, dicens: si mundo constat, idest permanet sua forma rara ut ex dictis patet, et si mundus uariat tantas uices, idest alternationes, tunc crede caducis, idest transitoriis fortunis hominum: idest noli credere. Et loquitur ironice, debet enim intelligi per contrarium: crede, idest noli, credere bonis fugacibus, qualia sunt bona fortunae. Quod patet ex hoc: quia constat, idest manifestum est, et est positum, idest stabilitum, aeterna lege, idest diuina lege, ut nihil genitum constet, idest immutabiliter permaneat. Nota, quod poetae attribuunt soli quadrigam: quae dicitur a numero quatuor equorum. Poetae enim fingunt currum solis trahi quatuor equis propter quatuor diuersitates solis. Nam sol cum oritur est rubeus: hora tertia, splendens: hora meridiei est feruens: sed hora uespertina est tepens. Lunae uero attribuunt bigam propter duas proprietates lunae. Nam luna uirtualiter est frigida et humida. Nota: circa hoc quod dicit, crede fortuitis bonis: Seneca dicit in libro de consolatione filii Heluiae: NUMQUID EGO FORTUNAE CREDIDI: QUAE CUM MECUM VIDERETUR PACEM AGERE, OMNIA QUAECUMQUE IN ME INDULGENTISSIME CONFEREBAT PECUNIAM, HONORES, GRATIAM, EO LOCO POSUI, UNDE POSSET SINE MOTU MEO REPETERE. INTERVALLUM MAGNUM INTER ME ET IPSAM HABUI: ITAQUE NEC ILLA ABSTULIT NEC EUULSIT. NEMINEM ADUERSA FORTUNA COMMINUIT, NISI QUEM SECUNDA DECEPIT. FORTUNA FORTES METUIT, IGNAUOS EXPAVIT: OPES AUFERRE POTEST: ANIMUM AUTEM SURRIPERE NON POTEST. Nota quod philosophia bona fortunae appellat caduca: quia dicit Seneca septuagesimaoctaua epistola: OMNIA ISTA IN QUAE FORTUNA DOMINIUM EXERCET, SUA SUNT, SICUT PECUNIAE, HONORES: IMBECILLA SUNT; FLUIDA MORTALIA SUNT ET PASSIONES INCERTAE. Nota: dicit nullum genitum esse constans. Dicit Seneca epistola praeallegata: OMNIA MORTALIA MINUUNTUR, CADUNT, DEFERUNTUR, DECRESCUNT, EXHAURIUNTUR, ITAQUE IN ILLIS IN SORTE CAUSA INCERTA INAEQUALITAS EST: DIUINORUM AUTEM UNA NATURA EST. 2.7 TUM EGO, VERA INQUAM etc. Haec est quarta prosa huius secundi libri: in qua philosophia probat Boethio non esse conquerendum de fortuna, propter potentia bona quae sibi dereliquit. Et primo Boethius confitetur se fuisse felicem, deplangens praesentem infelicitatem. Secundo philosophia ostendit ipsum esse in praesenti, ibi, SED QUOD TU et cetera. Dicit ergo Boethius: o philosophia nutrix omnium uirtutum, tu commemoras uera; nec possum inficiari, idest negare uelocissimum cursum, idest recessum meae prosperitatis: sed hoc est quod coquit, idest anxiat uehementer me recolentem praeteritam prosperitatem. Nam in omni aduersitate fortunae infelicissimum genus infortunii est fuisse felicem et iam non esse. Nota, philosophia dicitur nutrix omnium uirtutum, quia omnis uirtus consistit in medio; medium non attingitur nisi recta ratione, quae recta ratio est sapientiae et philosophiae. Item, cum philosophia diuidatur in practicam et speculatiuam, ipsa includit prudentiam quae est recta ratio agibilium ex sexto Ethicorum: prudentia autem colligata est omnibus uirtutibus, ex eodem sexto: propterea philosophia dicitur nutrix omnium uirtutum. Nota, quod recordatio praeteritae felicitatis coquit hominem; ideo dicit Seneca sexagesimaquinta epistola: ILLUD AGAMUS UT IUCUNDA NOBIS FIAT AMISSORUM RECORDATIO. Hoc autem contingit cum animus praeparatus est ad amissionem eorum. Nota, quod duplex est infortunium: quoddam continuum; aliud interpolatum siue discontinuum: primum infortunium est infelix, secundum est infelicissimum. Infortunium enim continuum ex consuetudine minus nocet: quia dicit Seneca in libro de tranquillitate animae: TOLERABILIUS EST BONA NON ACQUIRERE QUAM ACQUISITA AMITTERE; IDEOQUE LAETIORES VIDEBIS QUOS FORTUNA NUNQUAM RESPEXIT QUAM QUOS DESERUIT. Idem dicit in libro de consolatione filii Heluiae: UNUM HABET BONUM ASSIDUA INFELICITAS, QUOD ILLOS INDURAT QUOS VEXAT. Infortunium autem discontinuum est cum aliquis mutatur de aduersitate in prosperitatem, et iterum de prosperitate in aduersitatem. Et tale est infelicissimum genus, quia saepe deiicit hominem in desperationem. Unde Sammariensis, alias pauper Henricus: O BONA PROSPERITAS, UBI NUNC ES, NUNC MEA VERSA EST IN LUCTUM CITHARA, FIT LACRYMOSA LIRA. O MALA DULCEDO SUBITOQUE ABSUMPTA VENENO, QUAEQUE RECOMPENSAS MELLEA FELLE GRAVI. SED QUOD TU, INQUIT, FALSAE OPINIONIS etc. Hic philosophia ostendit Boethium in praesenti esse felicem propter multa bona quae adhuc possidet. Secundo probat felicitatem fortuitam nulli posse totaliter euenire. Tertio probat ueram felicitatem in hominis fortuitis non consistere. Secunda ibi, QUIS EST ENIM. Tertia ibi, ATQUE UT AGNOSCAS. Primo ponit philosophia quod non debet querulari Boethius de infortunio, cum abundet adhuc pluribus bonis, et illa bona philosophia enumerat. Secundo ipsa consolatur eum, ibi, CUM IGITUR. Dicit primo: o Boethi, quod tu luis, idest patiaris supplicium falsae opinionis, id, idest illud non possis iure imputare rebus: nam si mouet te inane nomen fortuitae felicitatis, licet, idest licitum est, ut tu reputes, idest computes, mecum quam plurimis, que (pro et) maximis bonis abundes. Si igitur illud bonum tibi seruatur diuinitus illaesum, que (pro et) inuiolatum quod tu possidebas pretiosissimum in omni censu, idest thesauro tuae fortunae; poteris ne retinens quaeque meliora iure causari, idest conquaeri de infortunio? Quasi dicat: non. Tunc enumerat bona eius: atqui (pro certe) illud pretiosissimum decus humani generis, scilicet Symmachus socer tuus iste uiget, idest floret uel uiuit incolumis, idest sanus, quod, supple, decus non segnis, idest non tardus emeres praetio uitae: quasi dicat: tu tantum diligis eum quod uitam tuam pro eo exponeres. Symmachus uir totus factus ex sapientia et uirtutibus, illae securus suarum, supple, iniuriarum ingemiscit de tuis iniuriis: uiuit uxor tua modesta ingenio, praecellens pudore pudicitiae: et ut includam breuiter omnes dotes, idest uirtutes eius, ipsa est similis patri suo, scilicet Symmacho: et ipsa existens exosa, idest taediosa huius uitae tantum tibi seruat spiritum, idest tantum ipsa uiuit propter te, quo, idest in quo uno, ego concesserim tuam felicitatem minui, supple, quod uxor tua tabescit, idest tristatur lacrymis ac dolore desiderio tui. Quid dicam liberos tuos consulares, quorum specimen, idest similitudo ingenii paterni, idest tui, uel auiti, idest aui ipsorum, scilicet Symmachi, qui fuit auus ipsorum ex parte matris, elucet ut in id aetatis pueris: quasi dicat: liberi tui sunt similes patri et auo ipsorum in prudentia inquantum aetas permittit. Notandum, sicut inferius probabitur, quod in rebus fortuitis non potest consistere uera felicitas. Ideo illi qui adeptione talium rerum felices se existimabant et ex amissione earum infelices, falsa opinione decipiebantur: et licet in opinione eorum sic esset, non tamen in re. Ideo dicit philosophia ad Boethium, quod tu falsae opinionis supplicium luis, idest rebus imputare non possis. Nota: supplicium falsae opinionis est in animo non in re: unde Seneca decimaseptima epistola: MULTIS PARASSE DIUITIAS NON FUIT FINIS MISERIARUM, SED MUTATIO ANIMORUM: NEC HOC MIROR; NON ENIM IN REBUS EST VITIUM, SED IN ANIMO: SAEPIUS ENIM OPINIONE QUAM RE LABORAMUS. Ergo infortunium Boethii non erat imputandum rebus, quia non erat, sed imputandum fuit suae falsae opinioni. Nota, quod philosophia ostendit praesentem felicitatem in tribus consistere: scilicet in amicis, in uxore pudica, et filiorum suorum prudentia. Primo enim ad felicitatem requiruntur amici. Nam amicus est pretiosissimum genus diuitiarum, ex octaua prosa huius secundi. Et Aristoteles nono Ethicorum: NEMO ELIGIT VIVERE SINE AMICIS HABENS RELIQUA BONA. Et secundum Tullium in libro de amicitia: QUI AMICITIAM TOLLIT DE MUNDO SOLEM TOLLERE VIDETUR. Et Seneca in libro de remediis fortuitorum: NIHIL EST PEIUS QUAM AMICOS NON HABERE. SI AMICUM PERDIDISTI, ALIUM QUAERE, ET IBI EUM QUAERAS UBI INUENIAS. QUAERE INTER ARTES LIBERALES, INTER RECTA ET HONESTA OFFICIA, QUAERE IN LABORIBUS; AD MENSAM ISTA RES NON QUAERITUR. Secundo requiritur ad felicitatem politicam uxor pudica quae rara est: unde Seneca in libro de remediis fortuitorum: MULTAE INTER PROBAS MATRIMONIALIS ORDINIS CEPERUNT ESSE EXEMPLA MERETRICULARUM. QUAM MULTAS EX CONIUGIBUS OPTIMIS PESSIMAS VIDEMUS, EX DILIGENTISSIMIS DISSOLUTISSIMAS, EX LIBERALISSIMIS RAPACISSIMAS. ETIAM SI BONAM UXOREM HABUISTI, NON POTES AFFIRMARE EAM ESSE PERMANSURAM IN ILLO PROPOSITO: NIHIL TAM MOBILE, NIHIL TAM VAGUM QUAM FEMINARUM UOLUNTAS. Tertio requiritur ad felicitatem politicam proles; quia secundum Aristotelem primo Ethicorum: NON OMNINO FELIX EST QUI SPECIE TURPIS EST, AUT SOLITARIUS, AUT PROLE CARENS. Nota secundum Huguitionem, specimen est pulchritudo uel similitudo, uel signum, uel imago, uel notitia, uel experimentum, uel bonum operis documentum: sed in proposito accipitur pro similitudine. Item secundum eumdem, auitus tantum, idest ab auo habitus, uel possessus, uel ad ipsum pertinens: et ponitur quandoque pro antiquo. CUM IGITUR PRAECIPUA SIT MORTALIBUS etc. Hic philosophia ex dictis consolatur Boetium, dicens: ex quo hominibus est praecipua cura, idest maxima cura retinendae uitae, idest saluandae uitae, o te felicem si cognoscas tua bona. Cui etiam nunc suppetunt, idest abundant talia bona, quae nemo dubitat esse cariora ipsa uita. Quare iam sicca lacrymas et noli flere: nondum enim omnis fortuna est tibi exosa, idest aduersa ad unum, idest omnino; nec tibi incubuit, idest instetit, tempestas aduersitatis nimium ualida; quoniam tenaces anchorae, idest amici inseparabiles haerent, idest firmiter manent; quae scilicet anchorae non patiantur tibi abesse solamen praesentis temporis, nec spem futuri temporis. Et dicit Boethius: precor ut haereant, idest maneant illae anchorae; quia ipsis manentibus, utcumque, idest qualitercumque res se habeant, nos enatabimus euadendo aduersitatem fortunae. Sed o philosophia, tu uides quantum decus nostris ornamentis bonorum exteriorum quibus ornabamur decesserit. Subiungit philosophia: nos promouimus aliquantulum animum tuum ad consolationem, si nondum piget te totius tuae sortis; quia maior pars salua tibi manet: sed non possum ferre tuas delitias, qui tam luctuosus, idest plenus luctu, atque anxius conquereris aliquid abesse tuae beatitudini, idest tuae felicitati. Nota, quod sicut mors est omnium amarissima, quia omnia abscindit, omnia deuorat et quia aliqui iudicant se non timere mortem et tamen timent, secundum Senecam in libro de remediis fortuitorum: SIC VITA EST OMNIUM DULCISSIMA: OMNIA ENIM APPETUNT ESSE ET VIVERE; IDEO UNUMQUODQUE NATURALITER NITITUR AD SALUANDUM VITAM QUA NIHIL EST CHARIUS. Si ergo Boetius possedit bona quae chariora sunt uita; non debuit se aestimare miserum, sed magis felicem. Nota, quod philosophia amicos appellat anchoras: sicut enim tempestate incumbente per anchoram nauis retinetur et a periclitatione saluatur, sic imminente aduersitate fortunae homo fidelibus amicis ne succumbat infortunio subleuatur. Fideles enim amici retinent hominem impetu fortunae agitatum, ne totaliter deiiciatur a sua stabilitate. Nota secundum Huguitionem, suppetere, idest subministrare uel superabundare: sed pigere est, piger esse uel poenitere uel uel grauare, uel offendere. QUIS EST ENIM TAM COMPOSITAE FELICITATIS etc. Hic philosophia probat felicitatem nulli posse totaliter euenire. Secundo ostendit quod quanto aliquis est felicior, tanto leuiori aduersitate prosternitur. Tertio concludit ex his felicitatem fortuitam amaram esse et miseram. Quarto inuehitur contra homines. Secunda ibi, ADDE QUOD FELICISSIMI. Tertia ibi, QUAM MULTIS. Quarta ibi, QUID IGITUR O MORTALES. Primo dicit: quis est homo tam compositae felicitatis? Idest tam copiose felix: ut non rixetur, idest discordet ex aliqua parte cum qualitate, idest cum dispositione sui status, idest suae fortunae? Quasi dicat: nullus est ita felix: quia conditio, idest status humanorum bonorum est anxia res, idest misera res, quae nunquam homini tota proueniat, uel nunquam perpetua subsistat. Tunc declarat quod non tota proueniant homini: quia huic, idest alicui homini exuberat census, idest abundat pecunia, sed aliud sibi deficit, quia degener sanguis, idest ignobilitas est sibi pudori: hunc, supple alium hominem, nobilitas facit notum, sed ipse inclusus angustia rei familiaris, idest paupertatis, mallet, idest magis uellet esse ignotus. Ille, idest alius homo circumfluus, idest circumdatus utroque, idest tam diuitiis quam nobilitate, ipse deflet caelibem uitam, idest castam uitam, quia non potest forsan ducere uxorem: ille, idest alter, felix nuptiis scilicet habendo uxorem, orbus, idest carens liberis, idest pueris, ipse nutrit, idest congregat censum alieno haeredi. Alius autem laetatus prole, ipse moestus illacrymat, idest ingemiscit delictis, idest pro criminibus filii uel filiae suae. Idcirco nemo facile concordat cum conditione suae fortunae. Inest enim singulis, supple, hominibus, aliquid quod ipse inexpertus ignoret, uel expertus ipsum exhorreat: et sic rixatur cum qualitate sui status. Nota, quod non est homo tam felix quin inueniat aliquam conditionem in se quam uellet non habere; propter quod misera est conditio humanorum bonorum, quia nunquam homini tota prouenit; quia aliquis contemnere omnia potest, sed omnia habere nemo potest. Et elicitur una ratio ex litera. Illi conditio humanorum bonorum non tota prouenit cui suus status in aliquo displicet: sed nullus inuenitur tam felix cui status suus non displiceat in aliquo, sicut declarat in litera; ergo etc. Item sanguis seruilis conditionis dicitur degener, quia homines naturaliter liberi sunt, sed pro seruitute degenerant a natura. Nota: uita casta dicitur uita caelebs, quasi caelestis; quia in carne uiuere praeter carnem est uita caelestis et angelica. Nota secundum Huguitionem, illacrymari est intus lacrymari uel cum dolore lacrymari, et est deponentis generis, licet secundum antiquos inueniatur neutrius generis: et sic Boethius ponit hoc in neutro genere cum dicit, moestus illacrymat. ADDE QUOD FELICISSIMI CUIUSQUAM etc. Hic ostendit philosophia quod homo magis felix leuiori aduersitate prosternitur, cum hoc comparando Boethium ad alios. Et dicit: adde praedictis quod sensus cuiusquam hominis felicissimi, idest fortunatissimi, est delicatissimus, idest impatientissimus; nisi ad nutum suum cuncta suppetant, idest abundent, ipse erit insolens, idest impatiens omnis aduersitatis, et prosternitur a sua felicitate quibusque minimis aduersitatibus; adeo perexigua sunt, idest ualde exigua, quae fortunatissimis detrahunt, idest auferunt summam, idest perfectionem beatitudinis. O Boethi, quam multos esse coniectas, idest opinaris, qui sese arbitrentur proximos esse caelo, idest Deo, si eis contingat minima pars de reliquiis, idest de particulis tuae fortunae. Hic locus quem tu uocas exilium, est patria incolentibus, idest habitantibus: et ita eorum iudicio spectat ad felicitatem. Uniuersaliter ergo de rebus fortuitis concludit: adeo nihil est miserum nisi tu cum putes, idest nisi ex reputatione animi tui aestimes: que (pro et) contra, idest per contrarium omnis sors est beata aequanimitate, idest patientia animi tolerantis. Quis est ille tam felix, qui cum dederit manus impatientiae, idest cum fuerit factus impatiens, quin ipse non optet mutare statum suum? Quasi dicat, nullus est tam felix. Nota, quod forsan aliquis diceret, nulli homini placet status suus si deest sibi magnum fortunium. Sed defectus modici boni non impedit complacentiam status quin homo totaliter sit felix. Hoc excludit philosophia, dicens: quanto aliquis est felicior, tanto est delicatior; et quanto est delicatior, tanto magis grauatur ex defectu modici boni: et sic felicissimis detrahitur complementum beatitudinis. Notandum, quod una et eadem res est quam unus iudicat spectare ad miseriam, alius iudicat spectare ad felicitatem; ergo, dicit philosophia, locus quem tu exilium uocas, incolentibus est patria. Notandum, quantumcumque sit homo abundans rebus fortuitis, si aliquid displicet sibi in statu suo, ipse optat statum suum mutari, commendando statum alterius. Unde miles emeritus laudat statum mercatoris; e contra mercator expertus pericula marina laudat malitiam. Similiter legisperiti laudant agricolas, et agricolae urbanos. Simile exemplum patet in Boethio de scholarium disciplina de filio inconstantiae: QUI HABENS DISPLICENTIAM UNIUS STATUS, SEMPER ALIUM ET ALIUM ASSUMPSIT. Nota, quod dicit, nihil est miserum nisi cum putes; unde dicit Seneca nona epistola: MISER EST QUI SE BEATUM NON IUDICAT, LICET MUNDO IMPERET: NON EST BEATUS QUI SE BEATUM NON ESSE PUTAT. QUAM MULTIS AMARITUDINIBUS etc. Hic philosophia ostendit fortuitam felicitatem esse amaram et miseram, dicens: quam multis amaritudinibus dulcedo humanae felicitatis est respersa, idest permixta. Quae etiam si uideatur iucunda homini fruenti, tamen non possit retineri quo minus abeat ea cum uelit, idest non potest retineri ad uoluntatem hominis. Et liquet, idest manifestum est quam misera sit beatitudo rerum mortalium: quae nec perpetua perdurat apud aequanimos, idest apud constantes uel patientes, nec ipsa tota, idest simul delectat anxios, idest miseros. Nota, quod felicitas et dulcedo humana non est sine amaritudine: quia dicit beatus Bernardus: NUNQUAM IN HONORE SINE LABORE; NUNQUAM IN PRAELATIONE SINE TRIBULATIONE; NUNQUAM IN SUBLIMITATE SINE VANITATE QUIS ESSE POTEST. Item Alanus in Anticlaudiano dicit: SED NIHIL INUENIO QUOD IN OMNI PARTE BEATUM VIUAT: QUIN MULTAS NOBIS DEFERRE QUERELAS POSSIT, SI NOSTRAM VELIT ACCUSARE MISERIAM. QUID IGITUR, O MORTALES etc. Hic philosophia inuehitur contra homines: et dicit sic: o mortales, quare petitis idest quaeritis extra, idest in rebus exterioribus, felicitatem positam intra uos? Error et inscitia, idest ignorantia confundit uos. Ostendam tibi breuiter cardinem, idest radicem summae felicitatis. Est ne aliquid tibi pretiosius teipso? Nihil inquies. Si igitur fueris compos tui per tranquillitatem animi, tu possidebis quod nunquam amittere uelis, scilicet delectationem in operatione perfectae uirtutis, nec fortuna poterit tibi auferre. Nota, quod duplex est beatitudo: perfecta et imperfecta. Perfecta beatitudo habetur post hanc uitam. Et est uita aeterna, de qua loquitur beatus Joannes, dicens: HAEC EST VITA AETERNA UT COGNOSCANT TE SOLUM VERUM DEUM, ET QUEM MISISTI JESUM CHRISTUM. Alia est beatitudo imperfecta, quae potest esse in praesenti uita; quam philosophi posuerunt consistere in operatione optimae uirtutis. Unde radix talis beatitudinis est tranquillitas animi ex moderatione et sedatione passionum per habitum uirtutis. Per talem autem tranquillitatem homo efficitur sui compos ut non deiiciatur passionibus. Ista autem tranquillitas non est quaerenda in rebus exterioribus, sed solum habet esse in animo hominis. De qua beatitudine et tranquillitate hic loquitur philosophia, dicens: quid igitur o mortales etc. Et Seneca loquens de eadem felicitate, nona epistola, dicit: SUMMUM BONUM EXTRINSECUS INSTRUMENTA NON QUAERIT: DOMI COLITUR: EX SE TOTUM EST: INCIPIT FORTUNAE ESSE SUBIECTUM SI QUAM PARTEM SIBI FORIS QUAERIT. Item Seneca uigesimatertia epistola: FELICITATIS AVIDITAS TUTA EST; QUAE SIT AUT UNDE PROVENIAT QUAERIS? EX BONA CONSCIENTIA, EX HONESTIS CONSILIIS, EX RECTIS ACTIONIBUS, EX CONTEMPTU FORTUITORUM. Et trigesimaprima epistola dicit: ILLUD BONUM EST QUAERENDUM QUOD NON FIET DE DIE IN DIEM PEIUS. QUID EST HOC? ANIMUS, SED HIC RECTUS, BONUS, MAGNUS. QUID ALIUD VOCES HUNC ANIMUM QUAM DEUM IN CORPORE HUMANO HOSPITATUM? Et quadragesimaprima epistola dicit: LAUDA BONUM IN HOMINE QUOD ERIPI NON POTEST, QUOD EST PROPRIUM HOMINIS. QUAERIS QUID SIT ILLUD? ANIMUS ET RATIO PERFECTA; RATIONALE NAMQUE ANIMAL EST HOMO. ATQUE UT AGNOSCAS IN HIS etc. Hic philosophia probat ueram felicitatem non posse consistere in rebus fortuitis, tribus rationibus. Secundam ponit, ibi, AD HAEC. Tertiam ibi, ET QUONIAM. Prima ratio talis est. In illo non consistit felicitas hominis quod potest auferri ab homine: sed bona fortuita sunt huiusmodi: ergo etc. Maior nota: quia summum bonum est proprium hominis: bonum autem quod auferri potest non est summum bonum, quia illud quod auferri non potest melius est eo quod auferri potest. Minor patet. Bona fortuita possunt auferri cum sint mutabilia. Unde dicit littera: ut agnoscas beatitudinem non posse constare in rebus fortuitis, sic collige per tales rationes. Si beatitudo est summum bonum naturae degentis ratione, idest naturae rationalis; nec illud est summum bonum quod ullo modo potest eripi, idest auferri, quia illud, scilicet bonum quod nequeat, idest non potest auferri, hoc praecellit, idest melius est eo quod potest, auferri scilicet. Ex quo manifestum est quod instabilitas fortunae non possit aspirare, idest accedere ad beatitudinem accipiendam. Nota, quod beatitudo est summum bonum; quia in tertio huius, secunda prosa, dicitur quod beatitudo est status perfectus aggregatione omnium bonorum: et beatitudo est summum bonum naturae degentis, idest uiuentis ratione, idest naturae rationalis sicut hominis: quia hominum genus uiuit arte et ratione, ex prooemio metaphysicorum. Nullum enim aliorum animalium est felix, ex decimo Ethicorum. Bruta enim animantia nemo felicitabit, primo Ethicorum: et talis beatitudo non consistit in bonis exterioribus, sed in actu sapientiae: quia dicit Aristoteles in libro politicae: TESTIS MIHI EST DEUS QUOD IN BONIS EXTERIORIBUS NON CONSISTIT SUMMUM BONUM. Et idem: IN EISDEM NOS SUMUS FELICES ET DII. Dii autem non sunt felices bonis exterioribus, ergo nec homines. Nota: licet in bonis exterioribus fortuitis non consistat felicitas formaliter et essentialiter, tamen felicitas consistit in eis organice: quia deseruiunt ad felicitatem ueram. Sine enim rebus exterioribus quarum fortuna domina est, non contingit esse felicem, supple organice, ex libro de bona fortuna. Et ex decimo Ethicorum: OPUS EST EXTERIORI PROSPERITATE OMNI ENTI; NATURA ENIM PER SE NON EST SUFFICIENS AD SPECULANDUM: SED OPORTET CIBUM POTUM ET RELIQUUM FAMULATUM PRAEEXISTERE. AD HAEC QUEM CADUCA ISTA FELICITAS UEHIT etc. Hic philosophia ponit secundam rationem, quae talis est: ille qui felix est fortuita felicitate: aut scit eam mutabilem esse, aut nescit: si nescit, est ignorans, et per consequens non est felix: si scit eam esse mutabilem, necesse est quod timeat ne eam amittat: cui autem inest continuus timor, felix esse non potest. Unde dicit in littera sic: ad haec, scilicet predicta, addam aliam rationem: homo quem uehit, idest ducit, ista caduca, idest fortuita felicitas, uel scit eam esset mutabilem uel nescit: si nescit, quaenam sors beata, idest quae felicitas beata potest esse caecitati ignorantiae? Quasi dicat, nulla. Si scit eam esse mutabilem, necesse est ut metuat ne amittat illud quod non dubitat posse amitti: quare continuus timor non sinat ipsum esse felicem. Et forsan diceres, homo non timet amissionem fortunae, quia non curat utrum eam amittat uel non. Hoc excludens philosophia dicit: si amiserit bonum fortuitum, et putat illud negligendum, idest non curandum, tunc illud bonum erit ualde exile, quod amissum feratur aequo animo, idest aequali animo, sicut conseruatum: et per consequens illud non est summum bonum. Nota, ex tertio huius prosa nona: VERA ET PERFECTA FELICITAS FACIT HOMINEM POTENTEM, REVERENDUM, CELEBREM ET LAETUM; ergo uera felicitas excludit timorem: et per consequens continuus timor qui excludit laetitiam, non sinit esse felicem. Unde Seneca nona epistola: ILLE BEATISSIMUS EST ET SECURUS SUI POSSESSOR, QUI CRASTINUM DIEM SINE SOLLICITUDINE EXPECTAT. Item nota: ex quo felicitas consistit in speculatione Dei et substantiarum separatarum, ipsa excludit caecitatem ignorantiae, in qua ignorantia felicitas esse non potest. ET QUONIAM TU IDEM ES etc. Hic philosophia ponit tertiam rationem, quae talis est: si beatitudo consisteret in rebus fortuitis: cum bona fortuita finiuntur morte hominis, sequitur quod omnis homo in morte fieret miser: quod non est uerum; quia multi per mortem consecuti sunt felicitatem, sicut martyres et alii sancti qui perpessi sunt maxima tormenta ut consequerentur beatitudinem in anima. Dicit ergo sic in littera: quoniam tu idem es homo cui ego scio esse persuasum permultis, idest ualde multis demonstrationibus mentes, idest animas hominum nullo modo esse mortales: et cum sit clarum, idest manifestum, fortuitam felicitatem finiri, idest terminari morte corporis hominis, nequit, idest non potest dubitari, si haec fortuita felicitas potest afferre, idest dare beatitudinem, quin omne genus mortalium, idest hominum, labatur in miseriam in fine mortis. Sed si scimus multos, idest sanctos quaesisse fructum beatitudinis non solum morte, uerum etiam doloribus que (idest et) supplicii: quonam modo, idest per quem modum, praesens uita, supple, bonis fortuitis ornata, potest facere beatos, quae uita transacta, idest terminata, non efficit miseros? Quasi dicat, nullo modo. Nota: cuius praesentia est causa felicitatis, eius absentia est causa miseriae et infelicitatis. Sicut enim nauta per sui praesentiam est causa felicitatis nauis: sic eius absentia est causa periclitationis eius, ex secundo physicorum. Si ergo bona fortuita per sui praesentiam essent causa beatitudinis: per sui absentiam essent causa miseriae. Cum autem in morte hominis bona fortuita relinquunt hominem fugiendo: et homo relinquat ea moriendo: omnis homo post mortem esset miser et infelix: quod falsum est: nam multi post mortem consequentur beatitudinem. Et quia forsan aliquis diceret: mortuo homine moritur et anima eius, et sic post mortem homo nullam consequetur beatitudinem; hoc excludit philosophia dicens ad Boethium: tu es idem ille cui persuasum est multis demonstrationibus animas hominum esse immortales. Nota, quod omnes leges in hoc conueniunt quod anima intellectiua hominis sit immortalis: separatur enim ab aliis sicut perpetuum a corruptibili, ex secundo de anima; et hoc est rationabile: quia anima intellectiua immaterialis non est educta de potentia materiae, sed ab extra, scilicet a Deo. Ipsa enim, secundum beatum Augustinum, creando infunditur, et infundendo creatur: propter quod, cum abscisio materiae sit causa perpetuitatis, per Commentatorem primo caeli et mundi, anima intellectiua immaterialis existens, ipsa est immortalis. 2.8 QUISQUIS VOLET PERENNEM etc. Hic incipit quartum metrum huius secundi, quod dicitur metrum Anacremicum ab inuentore, iambicum a pede praedominante, dimetrum a numero pedum, catalecticum quia deest una sillaba ad complementum metri: huic metro adiungit metrum pherecratium: sic dictum ab inuentore, de quo superius dictum est. In hoc ergo metro philosophia commendat uitam mediocrem per talem metaphoram: aedificium constructum in loco nimis alto urgetur tempestatibus uentorum, et fundatum in loco arenoso defluit; sed fundatum in loco humili et saxoso utrumque uitat incommodum: sic uita praesens nimium eleuata prosperitate uel nimium depressa aduersitate frequenter euentu inopinato calamitatibus defluit, mediocris autem secura permanet. Dicit ergo in littera: quisquis homo cautus uolet ponere sedem perennem, idest firmam mansionem, et ipse stabilis existens, nec uelit sterni, idest deiici, sonoris flatibus Euri, illius uenti, quisquis curat spernere pontum minantem fluctibus, idest mare fluctuans, ille uitet cacumen, idest summitatem alti montis, et uitet arenas bibulas, idest siccas. Tunc assignat causam quare debeat uitari in aedificando cacumen alti montis: quia illud, scilicet cacumen alti montis, urget, idest infestat Auster proteruus, idest uentus impetuosus. Tunc assignat causam quare debeant uitari arenae: quia hae, scilicet arenae, solutae, idest disiunctae per siccitatem recusant ferre, idest nolunt portare pendulum pondus, idest labile pondus. Tu ergo fugiens periculosam sortem, idest euentum, amoenae sedis, idest amoenae mansionis, et certus existens, memento figere, idest stabilire, domum tuam in humili saxo, idest depresso lapide, quamuis uentus miscens aequora, idest uoluens maria tonet, idest saeuiat ruinis, idest flatibus ruinosis, tu felix conditus roboratione, idest firmitate quieti ualli, idest munitionis, et tu serenus, idest tranquillus duces, idest ages aeuum, idest uitam tuam, ridens, idest deridens et pro nihilo habens iras, idest persecutiones aetheris, idest aurae uel uenti saeuientis. Nota, quod omnis uirtus superfluitate corrumpitur, cum uirtus consistat in medio. Est enim uirtus habitus electiuus in medietate consistens recta ratione determinatus; ideo omnis superfluitas tamquam uitiosa uitanda est. Philosophia ergo docet uitare superfluam prosperitatem, quam designat per cacumen alti montis; quae prosperitas plerumque impugnatur inuidia et potentia magnatum quae per uentum impellentem designatur. Docet etiam uitare nimiam paupertatem quam designat bibula arena; quae paupertas recusat ferre indigentiam necessariorum, qui per pondus pendulum designatur. Indigentia enim grauat hominem ad modum penduli ponderis. Nota, securitas secundum Tullium in rhetorica sua, est uirtus incommoditates imminentes et inchoatae rei fines non formidans: quae securitas maxime appetenda est: propter quod philosophia docet appetere uitam mediocrem quae reddit hominem securum, secundum illud poeticum: MEDIO TUTISSIMUS IBIS ET: TUTA MAGE PUPPIS EST MODICO QUAE FLUMINE FERTUR. Quam uitam mediocrem designat per humile saxum in quo aedificium impetu uenti, non deiicitur, nec innundationibus tamquam bibula arena dissoluitur. Nota, quod duplex est paupertas: uoluntaria et laeta: alia inuoluntaria et tristis: prima paupertas est appetenda, secunda fugienda. De prima loquitur Seneca in epistola: HONESTA RES EST LAETA PAUPERTAS: PAUPERTAS ENIM EXPEDITA SECURA EST. Et decima octaua epistola: O LUCILI, INCIPE CUM PAUPERTATE HABERE COMMERCIUM: AUDE CONTEMNERE OPES: NEMO ALIUS EST DEO DIGNUS, QUAM QUI OPES CONTEMPSERIT. Secunda paupertas, scilicet inuoluntaria et tristis, fugienda est, quia mortalis est, et ratione tristitiae stupefacit et corrumpit naturam. 2.9 SED QUONIAM RATIONUM IAM IN TE etc. Hic incipit quinta prosa huius libri: in qua philosophia ponit remedia mouentia Boethium ad ostendendum quod bona fortunae sunt contemnenda, et minus esse dolendum de amissione eorum. Ista autem remedia sunt rationes sumptae ex conditione particularium bonorum fortunae, scilicet diuitiarum bonorum potestatum et gloriae. Et primo ostendit hoc de diuitiis, quod non sunt magnopere appetendae: ponendo unam rationem generalem respicientem omnia bona fortunae. Secundo ponit rationes de diuitiis, ibi, DIUITIAE. Primo intendit talem rationem. Nullus magnopere debet illud appetere quod non potest esse suum, et quod in se consideratum est uile: sed omnia bona fortuita sunt huiusmodi, quia sunt mutabilia; ideo non possunt esse propria hominis, et in se considerata uilescunt; ergo etc. Unde dicit in litera: quoniam fomenta, idest medicamenta mearum rationum, in te descendunt, quia ego uideo te paulatim fortunam contemnere, puto esse utendum paullo ualidioribus, supple, rationibus, idest magis mouentibus. Age, est aduerbium hortandi. Si enim dona fortunae non essent caduca, idest casualia et momentanea, idest transitoria ad modum momenti, quid est in eis, quod unquam queat fieri uestrum, aut perspectum et in se consideratum non uilescat? Quasi dicat: nihil. Nota, quod bona fortunae sunt caduca et transitoria: quia dicit Seneca in septuagesima sexta epistola: OMNIA BONA FORTUNAE NOBIS ACCIDUNT, SED NON ADHAERENT: ET SI ABDUCANTUR, SINE ULLA NOSTRI LACRYMATIONE DISCEDUNT. Ex quo patet, si mutabilia sunt, quod non sunt propria bona hominis: quia secundum eumdem Senecam: NIHIL PROPRIUM DICAS, QUOD MUTARI POTEST. Nota, quod bona fortuita in se considerata uilescant; quia dicit Joannes Chrysostomus: BONA FORTUNAE IN SEIPSIS VETERASCUNT ET CONSUMUNTUR, AUT AB EXTRANEIS DOLO, VEL VIOLENTIA, VEL CALUMNIA DIRIPIUNTUR. DIUITIAE NE VEL VESTRI VEL SUI NATURA et cetera. Hic philosophia ponit rationes de diuitiis in speciali, quod non sunt magnopere appetendae. Secundo probat hoc generaliter de diuitiis, ibi, QUID AUTEM. Prima diuiditur in quinque partes, secundum quod quinque sunt genera diuitiarum, quae probat non multum esse appetenda: scilicet pecuniae, gemmae, possessiones, uestes et famuli. Primo ostendit propositum de pecunia. Secundo de gemmis, ibi, AN GEMMARUM. Tertio de possessionibus, ibi, AN VOS. Quarto de uestibus, ibi, IAM VERO. Quinto de famulis, ibi, AN VERO. Primo duabus rationibus probat diuitias non multum esse appetendas. Secunda ibi, AN EADEM. Prima ratio talis est. Illa non sunt multum appetenda quae nec ex sui natura, nec ex natura utentis sunt pretiosa: diuitiae sunt huiusmodi; ergo etc. Maior nota quia nihil appetitur nisi bonum et pretiosum. Minor declaratur. Diuitiae non sunt bonae ex sui natura, quia non faciunt bonum eum cui adueniunt: nec sunt bonae ex parte utentis, quia non inquantum conseruantur: sic enim faciunt hominem auarum; nec inquantum distribuuntur, quia sic relinquunt hominem. Dicit enim in litera: diuitiae uel sunt pretiosae sui natura, aut natura uestri utentium eis. Et quid earum est potius, idest pretiosius? An aurum, an uis congestae pecuniae, idest congregatae. Atqui (pro certe) haec, scilicet diuitiae non sunt pretiosae conseruando eas, quia melius nitent effundendo, idest distribuendo eas quam coaceruando, idest retinendo eas: siquidem auaritia quae pecuniam coaceruat semper facit homines odiosos; et largitas quae pecuniam effundit facit claros, idest honestos. Subdit: et si illud quod transfertur in alterum non potest manere apud quemquam, tunc est pretiosa pecunia, loquendo ironice, cum ipsa usu largiendi translata in alios desinit possideri. Notandum quod aliquid est bonum dupliciter: uel ex natura sui, uel ex natura utentis. Illud dicitur bonum ex natura sui, quod a se uel in se habet unde sit bonum, et cuicumque aduenit facit ipsum bonum; sicut ratio recta, pax et similia. Sed illud dicitur bonum ex parte utentis, quo si aliquis conuenienter utatur, aliquid boni inde prouenit. Unde nota secundum beatum Bernardum: SOLUS ERROR HOMINUM FACIT QUOD AURUM ET ARGENTUM REPUTANTUR PRETIOSA CUM SINT NISI TERRA RUBEA ET ALBA. Nota, quod Seneca, octogesima octaua epistola, probans diuitias non esse bonas, sic arguit: QUOD BONUM EST BONOS FACIT: DIUITIAE NON FACIUNT BONOS; ERGO DIUITIAE BONAE NON SUNT. Item illud quod potest contingere contemptissimo et turpissimo, bonum non est: diuitiae autem et lenoni et lanistae contingunt; ergo bonae non sunt. Item bonum ex malo non fit: diuitiae autem fiunt ex auaritia quae mala est; ergo bonae non sunt. AT EADEM SI APUD UNUM etc. Hic ponit secundam rationem, quae talis est. Illa non sunt multum appetenda quae a pluribus non possunt possideri, et non transeunt ad alium sine paupertate aliorum: diuitiae sunt huiusmodi; ergo etc. Unde dicit in litera: si eadem pecunia quanta est ubique gentium, idest apud omnes gentes, si illa congeratur apud unum hominem, ipsa fecerit ceteros homines inopes sui, idest carentes: et una uox pariter tota, idest similiter replet auditum multorum: diuitiae autem non possunt transire in plures nisi comminutae, idest diuisae in partes: quod cum factum est, scilicet quod comminutae transeunt in alios, necesse est ut illos faciant pauperes quos relinquunt. Et tunc exclamat contra diuitias dicens: o igitur, supple, dico diuitias esse angustas, idest artas, que (pro et) inopes, quas non licet pluribus habere totas, et quae non ueniunt ad quemlibet sine paupertate ceterorum, idest aliorum hominum. Nota, quod diuitiae non ueniunt ad quemlibet sine aliorum paupertate; quia dicit Seneca in libro de remediis: PECUNIAM PERDIDISTI, QUAM UT HABERES ALIUS ANTE TE PERDIDIT: PERDIDISTI PECUNIAM, HABES UNO PERICULO MINUS TUO: TE FELICEM SI CUM ILLA AVARITIAM PERDIDISTI. Et idem octogesima octaua epistola dicit: DIUITIAE ANIMOS INFLANT, SUPERBIAM PARIUNT, INUIDIAM CONTRAHUNT, MENTEM ALIENANT, TIMOREM INDUCUNT, INSOLENTIAM FACIUNT. NIHIL AUTEM ALIUD INSOLENTIA EST QUAM SPES FALSAE MAGNITUDINIS; ergo diuitiae bonae non sunt. AN GEMMARUM FULGOR OCULOS TRAHIT etc. Hic ostendit philosophia quod gemmae non sunt appetendae tamquam proprium bonum hominis, intendens talem rationem. Quicquid bonitatis uel pretiositatis est in gemmis, hoc consistit in luce et splendore gemmarum: sed lux gemmarum non est proprium bonum hominis, sed est bonum ipsarum gemmarum; ergo etc. Unde dicit in litera: an fulgor gemmarum trahit oculos hominum, supple, ad concupiscendum eas tamquam proprium bonum: sed si quid est praecipui, idest pretiositatis in hoc splendore, illa lux est gemmarum et non hominum: quas quidem gemmas uehementer admiror homines mirari, idest mirando desiderare tamquam bonum suum. Quid enim est carens motu animae atque compage, idest coniunctione membrorum? Quasi dicat: quid recipitur in rebus inanimatis quod iure uideatur, idest uideri debeat esse pulchrum rei animatae, que (pro et) rationabili naturae? Quasi dicat: nihil. Quae gemmae tametsi (pro quamuis) trahunt, idest recipiant aliquid postremae pulchritudinis opera, idest diligentia conditoris que (pro et) sui distinctione, idest specifica formatione: tamen ipsae collocatae infra ueram excellentiam, idest dignitatem, nullomodo merebantur uestram admirationem. Nota, quod non est gloriandum de gemmis tamquam de proprio bono: quia dicit Seneca in quadragesima prima epistola: NEMO GLORIARI DEBET NISI DE SUO. QUID ENIM EST STULTIUS, QUAM IN HOMINE ALIENA LAUDARE? QUID EST EO DEMENTIUS QUI EA MIRATUR QUAE AD ALIUM TRANSFERRI PROTINUS POSSUNT? NON FACIUNT EQUUM MELIOREM AUREI FRENI. Nota, quod quadruplex est pulchritudo. Prima est animalium rationalium: secunda est brutorum sensibilium: tertia plantarum uegetabilium: quarta est rerum inanimatarum, in quo genere gemmae collocantur. Propter quod dicit philosophia: si gemmae trahunt aliquid postremae pulchritudinis, idest ultimae pulchritudinis. AN VOS AGRORUM PULCHRITUDO etc. Hic probat philosophia idem de possessionibus, sicut de agris: et intendit hanc sententiam. Bonitas agrorum uel consistit in pulchritudine eorum quae delectant aspectum: et talis pulchritudo non magis est ipsius hominis, quam pulchritudo florum uel stellarum, quae etiam delectant aspectum hominis, et tamen nihil ad hominem pulchritudo istorum. Vel bonitas agrorum consistit in utilitate eorum quae est ad sustentationem hominis: sed haec possessio agrorum non est multum appetenda ut sit ampla, quia natura paucis est contenta. Unde dicit in litera: an pulchritudo agrorum delectat uos ut gaudeatis de ea tamquam de bono uestro? Et dicit Boethius: quid ni, idest quare non delectaret? Est enim pulchra portio operis pulcherrimi, idest mundi. Sic nos gaudemus facie, idest aspectu, maris sereni, idest tranquilli: sic, idest eadem ratione miramur caelum sidera solem, que (pro et) lunam. Respondit philosophia: num, idest numquid aliquid horum attingit te tamquam proprium? Quasi dicat: non. Numquid audes gloriari splendore alicuius talium tamquam tuo? Quasi dicat: non. Numquid tuipse distingueris, idest ornaris uernis floribus? Quasi dicat: certe non. Numquid tua ubertas, idest fertilitas, intumescit, idest superbit in aestiuos fructus, idest per aestiuos fructus? Quasi dicat: non. Quid raperis, idest circumdaris inanibus gaudiis, supple, reputando ista esse tua bona? Quid amplexaris externa bona pro tuis? Quasi dicat: frustra hoc facis; quia fortuna nunquam faciet esse tua, quae natura rerum ante fecit esse aliena. Tunc dicit philosophia: non nego quin ista possint tibi esse utilia: fructus enim terrarum procul dubio debentur alimentis animantium, idest animalibus pro alimentis: sed si uelis replere indigentiam naturae, quod satis est, idest ad sufficientiam; nihil est, idest non oportet quod petas, idest desideres affluentiam fortunae, supple, ad dilatandum et ampliandum agros: natura enim paucis contenta est: cuius satietatem si uelis urgere, idest cogere superfluis, supple, cibis et potibus, illud quod infuderis uentri superfluum, aut fiet iniucundum, idest triste, aut fiet noxium, idest periculosum. Nota, quod ex litera potest formari talis ratio: si illud quod uidetur magis inesse non inest; nec illud quod minus. Sed magis uidetur quod homo debet gloriari de pulchritudine caeli et stellarum; et non debet, quia nihil horum est suum; ergo minus debet gloriari de pulchritudine agrorum et aliarum possessionum. Nota, quod natura non est oneranda superfluis, sed est alenda paucis, quia paucis contenta est. Unde Seneca in decimasexta epistola: SI AD NATURAM VIXERIS, NUNQUAM ERIS PAUPER: SI AD OPINIONEM, NUNQUAM ERIS DIVES. EXIGUUM NATURA DESIDERAT, OPINIO VERO IMMENSUM. Et beatus Augustinus dicit: SUMENDA SUNT ALIMENTA TAMQUAM MEDICAMENTA. Et Gregorius: DUM VENTER NIMIA SATIETATE EXTENDITUR, ACULEUS LIBIDINIS SUSCITATUR. Nota, quod Aristoteles in quadam epistola ad Alexandrum dicit: QUI TRANSGREDITUR DEBITUM MODUM IN PLENO ET IN VACUO, NON POTERIT EVADERE FUROREM AEGRITUDINIS ET MOLESTIAS INFIRMITATUM. Qui ergo appetit uiuere et dominari, renuntiet desiderio propriae uoluptatis: nec comestionem comestioni superaddat, quia omnis incontinens uoluntarie est aegrotans, in secundo Ethicorum. Et subdit: AUDIUI AB HYPPOCRATE, QUOD CONSERVAVIT DIAETAS PRO QUIBUS DEBILITATEM CORPORIS SUSTINEBAT. CUI DIXIT SUUS DISCIPULUS: DOCTOR EGREGIE SI VELLES BENE COMEDERE, NON SUSTINERES TANTAM CORPORIS DEBILITATEM. CUI RESPONDIT HYPPOCRATES: EGO COMEDO UT VIUAM, NON VIVO UT COMEDAM. Unde dicit Aristoteles ibidem: ALIMENTUM PROPTER DURABILITATEM EST QUAERENDUM: NON DURABILITAS PROPTER ALIMENTUM. Subdit: MULTOS NOUI QUI DIMINUERUNT DE ALIMENTO ET COMESTIONE ABSTINENTES A SUIS APPETITIBUS ET PARCENTES GULAE, VIVENTES TEMPERATE PER DIAETAS, QUI FUERUNT SANISSIMI CORPORIS LONGIORIS UITAE ET BONI APPETITUS. IAM VERO etc. Hic philosophia ostendit, quod non sit gaudendum de pulchritudine uestium tamquam de proprio bono: et arguit sic. De illius pulchritudine non est gaudendum quae non est hominis pulchritudo. Sed pulchritudo uestium non est hominis pulchritudo, sed est ipsarum uestium: igitur etc. Unde dicit in litera: iam putas pulchrum esse, idest tuae pulchritudini ascribendum fulgere uariis uestibus: quasi dicat: non debes hoc putare. Quarum, scilicet uestium, si species, idest pulchritudo est grata, idest delectabilis intuitu, ego mirabor naturam materiae uestium, aut mirabor ingenium, idest subtilitatem artificis uestem formantis, nihil ascribendo tibi. Nota, quod splendor habitus exterioris non facit hominem meliorem, nisi fulgeat habitus mentis interior in eo: unde Seneca: NULLUS DICIT GLADIUM ESSE BONUM SI BALTEUS EIUS DEAURATUS EST, ET VAGINA GEMMIS DISTINCTA: SED GLADIUS BONUS EST QUI BENE INCIDIT ET BONUM ACUMEN HABET; ET MUCRO BONUS EST QUI OMNE MUNIMEN RUPTURUS EST. Unde sunt uersus: AUREA NOBILITAS LUTEAM SI VESTIAT OLLAM, NON IDEO SEQUITUR HANC MINUS ESSE LUTUM. Item poeta inquit: CINGE CAPUT LAURO: TEGE CORPUS GEMMIS ET AURO: SI FUERIS PRIDEM, REMANEBIS RUSTICUS IDEM. AN VERO LONGUS ORDO FAMULORUM FACIT etc. Hic philosophia ostendit non esse gloriandum de multitudine famulorum tamquam de proprio bono; et arguit sic. Famuli aut sunt peruersi in moribus, et sic sunt nociui: aut sunt bene morigerati, tunc nihil ad te, quia haec probitas est famulorum et non tua. Unde dicit in litera: an uero longus ordo famulorum facit esse felicem? Qui, scilicet famuli, si sint uitiosi moribus, tunc sunt perniciosa sarcina, idest periculosum pondus ipsius domus, et sunt uehementer inimica sarcina ipsi domino; si uero sint probi, quonam modo, idest per quem modum, aliena probitas numerabitur, idest computabitur in tuis opibus? Quasi dicat: nullo modo. Et tunc concludit de omnibus praedictis dicens: ex quibus omnibus praedictis monstratur liquido, idest aperte, nihil horum esse bonum tuum, quae tu computas in tuis bonis: quibus si nihil inest appetendae pulchritudinis, supple, quae tibi ascribi poterit, quid est, idest quare est quod tantum doleas de amissis, uel laeteris retentis? Quod (pro sed) si praedicta sunt pulchra natura, idest propter naturam propriam, quid refert id tua, idest quid pertinet hoc ad te? Quasi dicat: nihil. Nam haec sequestrata, idest diuisa a tuis opibus per se placuissent. Non enim iccirco sunt pretiosa quod in tuas uenere diuitias; sed quoniam tibi uidebantur pretiosa, ideo maluisti ea annumerare tuis diuitiis. Nota, quod serui peruersi in moribus sunt familiares inimici domini et totius domus: de quibus postea dicetur tertio libro huius quinta prosa: NON EST PESTIS EFFICACIOR AD NOCENDUM QUAM FAMILIARIS INIMICUS: ET SI VIDENTUR ALIQUANDO AMICI, HOC EST RATIONE UTILITATIS, NON RATIONE VIRTUTIS. De quibus loquitur Seneca in libro de remediis dicens: MEL MUSCAE SEQUUNTUR, CADAVERA LUPI, FRUMENTA FORMICAE, PRAEDAM SEQUITUR ISTA TURBA, NON HOMINEM. Item Seneca dicit in quadragesima prima epistola: IN HOMINE ILLUD LAUDANDUM EST QUOD IPSIUS EST: SI FAMILIAM FORMOSAM HABET ET DOMUM PULCHRAM, SI MULTUM SERIT, SI MULTUM FENERATUR, NIHIL HORUM IN IPSO EST, SED CIRCA IPSUM. LAUDA IN ILLO QUOD PROPRIUM EST, QUOD NEC AUFERRI NEC ERIPI POTEST. QUID AUTEM TANTO FORTUNAE STREPITU et cetera. Hic philosophia ostendit generaliter diuitias non esse appetendas magnopere. Et facit hoc tribus rationibus. Secundam ponit ibi, ITA NE. Tertiam ibi, EGO VERO NEGO. Prima ratio est ista: illa non sunt multum appetenda per quae homo non consequitur ea propter quae appetuntur. Sed per diuitias homo non consequitur ea propter quae diuitiae appetuntur; appetuntur enim diuitiae propter fugam indigentiae, quam fugam indigentiae homo non consequitur per diuitias, sicut declarat in litera dicens: quid autem tanto strepitu, idest labore desideratis, idest cum desiderio insistitis fortunae? Credo uos quaeritis fugare indigentiam copia, idest diuitiis: quasi dicat: ideo desideratis diuitias ut suppleatis uestram indigentiam: sed hoc cedit uobis in contrarium: quia pluribus adminiculis, idest adiutoriis, est opus ad tuendam uarietatem pretiosae suppellectilis, idest possessionis, uerumque illud est, permultis eos indigere qui permulta possident; et etiam contra, idest per contrarium, illi minimo indigent qui metiantur, idest mensurant suam abundantiam non superfluitate ambitus, idest cupiditatis, sed necessitate naturae. Nota, secundum Senecam, permultis indigent qui permulta possident; propter quod multae diuitiae non fugant indigentiam, sed magis excitant: unde poeta: NULLA DITARI RATIONE POTESTIS AVARI. VOS FACIUNT INOPES QUAS CUMULATIS OPES. Nota, circa hoc quod dicit: nimium indigent, dicit Seneca in sexagesima secunda epistola: TAURUS PAUCISSIMORUM IUGERUM PASCUIS IMPLETUR, ET UNA SILUA PLURIBUS ELEPHANTIBUS SUFFICIT: HOMO TERRA PASCITUR ET MARI. QUID IGITUR TAM INSATIABILEM VENTREM NATURA DEDIT NOBIS, CUM TAM MODICA CORPORA NOBIS DEDERIT, UT VASTISSIMORUM EDACISSIMORUMQUE ANIMALIUM AVIDITATEM VINCEREMUS? QUANTULUM ENIM EST QUOD NATURAE DATUR? PARUO ILLA EDUCATUR. NON FAMES NOSTRI VENTRIS NOBIS MAGNO CONSTAT, SED AMBITIO; VENTRI AUTEM OBEDIENTES LOCO ANIMALIUM NUMEREMUR NON HOMINUM. ITA NE AUTEM NULLUM et cetera. Hic ponit secundam rationem. Secundo concludit manifestum errorem hominum, ibi, QUAM VERO LATE. Et ratio talis est. Illa non sunt appetenda quibus appetitis homo putans se talibus ornari facit iniuriam suo creatori: sed bona exteriora, sicut diuitiae, sunt huiusmodi, ut declarat in litera; ergo etc. Et dicit: o homines, numquid nullum bonum est proprium atque insitum, idest naturale et intrinsecum uobis, ita ut quaeratis bona uestra, in externis rebus, idest in extrinsecis rebus et in rebus sepositis, idest a uobis seorsum positis? Quasi dicat: immo in uobis est bonum si considerare uultis: sed sic est uersa, idest mutata conditio rerum ut animal diuinum, scilicet homo, quod est similis Deo, non aliter uideatur sibi splendere nisi in possessione suppellectilis inanimatae, idest bonorum exteriorum quae sunt inanimata. Et alia quidem ab homine contenta sunt suis bonis; uos autem homines Deo consimiles mente captatis, idest quaeritis ornamenta uestrae excellentis naturae a rebus infimis, scilicet inanimatis, quod erroneum est; nec intelligitis quantam iniuriam faciatis uestro conditori, supple, peruertendo ordinem ab eo institutum. Ille enim conditor uoluit humanum genus praestare, idest praecellere omnibus terrenis; sed uos detruditis uestram dignitatem infra quaeque rerum infima. Quod probatur ex hoc. Nam omne bonum est pretiosius eo cuius est bonum. Cum uos iudicatis uilissima rerum, sicut sunt dona fortunae, esse uestra bona, uos submittitis, idest subiicitis uosmetipsos eisdem, uestra existimatione, idest opinione. Et hoc non immerito cadit, idest accidit homini. Nam illa est conditio humanae naturae, quod tum, idest tunc tantum excellat ceteris rebus cum se cognoscit; eadem tamen natura humana redigatur infra bestias si desierit se nosse. Nam ceteris animantibus natura est ignorare sese; sed hominibus uenit, idest prouenit ex uitio. Nota, quod homini est insitum proprium bonum quod est recta ratio, quae semper deprecatur ad optima, idest cuius actu et speculatione consistit felicitas, quia sapiens maxime est felix, in decimo Ethicorum: et homo curans intellectum Deo amantissimus uidetur, ibidem; ideo non est quaerendum bonum hominibus in rebus externis. Nota, quod homo mente et ratione est similis Deo, quia secundum Senecam, RATIO NIHIL ALIUD EST QUAM PARS DIUINI SPIRITUS, MERSA IN CORPUS HUMANUM. Et dicit idem quod animus rectus est quasi Deus in humano corpore hospitatus. Et idem dicit: DISCE POTIUS ANIMUM EXTOLLERE IN IMMENSUM; NOBILIS ENIM ET GENEROSA RES EST. Nota, quod homo seipsum ignorans deterior est bestia. Unde Boethius in tractatu de summo bono allegans Commentatorem dicit: VAE VOBIS HOMINIBUS QUI DE NUMERO BESTIARUM COMPUTATI ESTIS, DIUINUM QUOD IN VOBIS EST NON COGNOSCENTES, PROPTER QUOD AD SUPERIORA ASCENDITIS, ET DEO SIMILES ESTIS. Et subdit: DIUINUM AUTEM IN HOMINE VOCAT INTELLECTUM ET RATIONEM. Nota, quod nihil prohibet unum et idem esse nobilius et ignobilius, quod diuersificatur secundum conditionem seu considerationem. Unde quamuis homo secundum se et simpliciter sit nobilior bestiis, tamen inquantum deficit ab aliquo quod sibi debetur secundum naturam, scilicet cognoscere se, quod non debetur bestiis, sic est ignobilior bestia. QUAM VERO LATE PATET etc. Hic philosophia concludit manifestum errorem hominum, dicens: o homines, quam late patet, uidetur error. Qui existimatis aliquid posse ornari ornamentis alienis, sed illud fieri nequit. Nam si aliquid luceat ex appositis sibi et non ex pulchritudine propria, tunc apposita illa laudantur; sed illud quod est uelatum et tectum appositis illis, illud nihilominus perdurat, idest perseuerat in sua foeditate, idest turpitudine. Nota: si aliquid est foetidum in se, eius foetiditas non tollitur per ornatum extrinsecum: unde dicit poeta: AUREA NOBILITAS LUTEAM SI VESTIAT OLLAM, NON IDEO SEQUITUR HANC MINUS ESSE LUTUM. Et quidam clericus respondens mulieri quaerenti utrum esset pulchra, dixit: O DOMINA, PULCHRA SUNT TIBI APPENSA. EGO VERO NEGO ILLUD ESSE BONUM etc. Hic ponit tertiam rationem, quae talis est. Illud non est multum appetendum quod nocet possidenti: sed diuitiae saepe nocuerunt possidentibus: quod declarat ex duobus. Primo quia diuitiae faciunt possidentes de se falsa opinari uel existimare. Secundo quia faciunt possidentes amissa securitate timere: unde dicit in litera: ego philosophia nego illud esse bonum quod noceat habenti. Num id mentior? Inquies, minime. Atqui (pro certe) diuitiae persaepe nocuerunt possidentibus, quia quisque homo eo quod ipse est auidus magis alieni aeris, ipse putat illum hominem solum dignissimum qui habet, idest possidet, quicquid usquam est auri et gemmarum. Tu igitur homo qui in diuitiis constitutus nunc pertimescis gladium que (pro et) contum, si intrasses callem, idest semitam huius uitae, tamquam uiator uacuus coram latrone securus cantares. Tunc inuehitur contra diuitias. O praeclara beatitudo opum mortalium. Et loquitur ironice: quasi dicat: minime praeclara; quam tu homo cum adeptus fueris, securus esse desisti. Nota: diuitiae nocent habenti: unde Aristoteles in Ethicis dicit: TALEM QUIDEM ERROREM HABENT BONA QUOD MULTA CONTINGUNT DETRIMENTA EX IPSIS; MULTI ENIM PROPTER DIUITIAS PERIERUNT. Nota, quod mali tantum diuites reputant esse dignos: unde dicit Ambrosius: ITA INCUBUERUNT MORES HOMINUM IN ADMIRATIONE DIUITIARUM, UT NEMO NISI DIVES PUTETUR DIGNUS. Nota: diuitiae non reddunt hominem securum: unde Juuenalis poeta: PAUCA LICET PORTES ARGENTI VASCULA PURI, NOCTE ITER INGRESSUS CONTUM GLADIUMQUE TIMEBIS. ET MOTAE AD LUNAM TREPIDABIS ARUNDINIS UMBRAM. CANTABIT VACUUS CORAM LATRONE VIATOR. Et Seneca in decimaquarta epistola dicit: NUDUM LATRO TRANSMITTIT ETIAM IN OBSESSA VIA: PAUPERI PAX EST; et septuagesima quarta epistola dicit: QUISQUIS SE MULTUM FORTUNAE DEDIT, INGENTEM SIBI MATERIAM PERTURBATIONIS FECIT. UNA HAEC VIA EST AD TUTA VADENDI: EXTERNA DESPICERE ET HONESTO CONTENTUM ESSE. 2.10 FELIX NIMIUM PRIOR etc. Hic incipit quintum metrum huius secundi libri, quod dicitur pentaticum ab inuentore, anapesticum a pede praedominante; et est dimetrum, quia quatuor pedum; nam duo pedes unum metrum constituunt: et est catalecticum, quia in quarto pede una syllaba deficit ad complementum metri. In quo metro philosophia commendat primam aetatem quae erat sine cupiditate diuitiarum, deplangendo praesentem aetatem in qua dominatur et regnat auaritia. Primo ergo commendat aetatem antiquorum. Secundo nostram aetatem deplangit, ibi, UTINAM MODO. Primo dicit: prior aetas nimium felix fuit contenta fidelibus aruis, idest fideli agricultura; nec fuit perdita, idest deprauata, inerti luxu, idest graui superfluitate; quae aetas solebat soluere, idest remouere, sera, idest tarda ieiunia facili glande, idest uili fructu, nec ita illa aetas norat, idest nouerat, confundere idest miscere Bacchica munera, idest uina, liquido melle ad faciendum mellicratum, sicut modo sit; nec etiam mouerat miscere, idest intingere, lucida uellera, idest albam lanam, Serum, idest illorum populorum, Tyrio ueneno, idest sanguine conchiliorum, quorum copia apud Tyrum inuenitur, ad faciendum purpureum colorem. Herba dabat eis salubres somnos: non enim dormiebant in lectis eburneis, sed in herbis; et lubricus amnis, idest labilis aqua dabat eis potum; et pinus illa arbor altissima dabat eis umbras, idest umbrosas habitationes; non enim in domibus et in curiosis aedificiis habitabant. Nondum hospes aliquis existens secabat, idest diuidebat nauigando, alta, idest profunda maris, quia adhuc non erat usus nauium; nec mercibus undique lectis, idest collectis, uiderat noua littora, idest alienas terras, quia manebant in patria. Tunc in illa aetate tacebant saeua classica, idest tubae, uel cornua uocantia homines ad bellum; dicta classica a calo quod est uoco: neque cruor fusus acerbis odiis tinxerat, idest madidauerat horrida arma, quia tunc non erat usus armorum. Quid enim, idest propter quid hosticus furor uellet prior arma mouere cum uideret saeua uulnera, nec uideret ulla praemia sanguinis, quia nihil erat pro quo pugnarent. Nota, circa hoc quod dicit, prior aetas: quatuor aetates distinguuntur secundum poetas. In prima fuerunt homines boni et simplices paucis contenti, qui comedebant glandes, bibebant aquam non colebant uineas; hanc aetatem uocabant poetae auream, et erat sub Saturno, de qua Boetius loquitur in litera. Secunda aetas dicebatur argentea, quae erat sub Joue, cum homines magis astuti inuenerunt agriculturam et ceperunt inhabitare domos et plantare uineas. Tertiam aetatem uocabant aeneam, in qua homines propter propriam curam rerum ceperunt alios depellere, et se aliqualiter malitiae dare. Quartam aetatem uocabant ferream, quando intantum abundabat malitia et auaritia hominum, quod nec fides nec iustitia mansit in terra; in qua aetate nos sumus, quam in fine Boethius deplangit. Nota, circa hoc quod dicit, inerti luxu, quod inertia et otium sunt causa luxuriae: unde poeta: OTIA SI TOLLAS, PERIERE CUPIDINIS ARCUS. Item Horatius: QUAERITUR AEGYSTUS QUARE SIT FACTUS ADULTER? IN PROMPTU CAUSA EST: DESIDIOSUS ERAT. Est autem triplex luxuria ex libro de scholarium disciplina: quaedam consistit in coitu, quaedam in crapula, et quaedam in uestitu: et quaelibet est fugienda. Nota, circa hoc quod dicit, lucida uellera Serum, Seres sunt quidam homines apud quos contexitur lana de arboribus: fila ergo quae a uermibus qui dicuntur bombyces operantur, illa uocat Boethius lucida uellera. Nota, quod Tyrus est uermis uenenosus in cuius sanguine intingitur purpura. Alii dicunt quod sit genus conchiliorum in quorum sanguine intingitur purpura; quorum conchiliorum copia inuenitur apud Tyrum in insula. UTINAM MODO NOSTRA REDIRENT etc. Hic philosophia deplangit praesentem aetatem dicens: utinam nostra tempora, idest conditiones nostri temporis redirent modo, idest redigerentur in priscos mores, idest in mores antiquos. Sed heu non est ita: sed amor, idest desiderium habendi, feruens saeuior, idest periculosior, ignibus Aetnae illius montis ardet. Heu qui fuit ille qui primus fodit, idest effodit, pondera tecti auri, idest absconditi; et effodit gemmas uolentes latere. Quae sunt pretiosa pericula, quia multi propter eorum pretiositatem pericula incidunt. Nota: Seneca in libro de diuisione scientiarum, commendans priorem aetatem dicit: O FELIX PRIOR AETAS QUAE TOT PROTULIT SAPIENTES QUIBUS VELUT STELLIS FULGENTIBUS MUNDI TENEBRAS IRRADIARET. SED HEU NUNC ALII TERRENIS CURIS INSERUIUNT; ALII TEMPORALIS DIGNITATIS AMBITIONE INARDESCUNT; OMNES VERE CIRCA STUDIUM SAPIENTIAE ELANGUESCUNT. Nota, quod Aetna est mons Siciliae qui frequenter ignibus inardescit, ad cuius similitudinem habet se auaritia et cupiditas hominum, quae insatiabilis nunquam penitus extinguitur: unde Tullius in libro de finibus bonorum et malorum, dicit: CUPIDITATES HOMINUM SUNT INSATIABILES; QUAE NON MODO SINGULARES, SED UNIVERSAS FAMILIAS EVERTUNT. EX CUPIDITATIBUS ENIM ODIA SEDITIONES DISCORDIAE BELLA NASCUNTUR, EX QUIBUS VITAM AMARISSIMAM NECESSE EST EFFICI. 2.11 QUID AUTEM DE DIGNITATIBUS etc. Haec est sexta prosa huius secundi libri; in qua philosophia ostendit quod dignitates et potestates non sunt magnopere appetendae. Et primo probat intentum de dignitate et potestate simul. Secundo de potestate diuisim, ibi, QUAE VERO. Tertio iterato simul de dignitate et potestate, ibi, AD HAEC. Primo intendit rationem talem: illa non sunt multum appetenda quae cum adueniunt malos faciunt deteriores, et bonos non efficiunt meliores. Sed dignitates et potestates huiusmodi sunt, sicut declarat in litera: igitur etc. Unde dicit sic: quid disseram, idest dicam de dignitatibus, que (pro et) potentia quas uos inscii, idest ignari uerae dignitatis et potestatis exaequatis, idest assimilatis caelo, idest summo bono? Quae si ceciderint in quemquam improbissimum, idest uitiosissimum, quae incendia Aetnae illius montis dederint tantas strages, idest pericula flammis eructantibus, idest exeuntibus; et quod diluuium dederit tantas strages, sicut illi mali quibus adueniunt dignitates? Quasi dicat: plura mala proueniunt ex dignitatibus et potestatibus malorum quam ex incendio ignis uel diluuio fluuii. Et subdit philosophia: uti (pro sicut) arbitror te meminisse, uestri ueteres, idest antiquiores Romani, cupierunt abolere, idest delere imperium consulare, idest dignitatem consularem propter superbiam consulum quod imperium consulare fuerat principium libertatis, quia Romani liberius uiuebant sub consulibus quam sub regibus: qui Romani etiam prius abstulerant de ciuitate nomen regium propter eamdem superbiam, scilicet regum. Ex quo patet quod dignitates faciunt malos deteriores. Si autem potestates et dignitates deferantur probis, quod perrarum est, quid in eis aliud placet, dignitatibus, quam probitas utentium? Quasi dicat: nihil. Ita fit, idest propter hoc fit ut uirtutibus non accedat honor ex dignitate; sed honor accedit dignitatibus ex uirtute utentium eis; et ita dignitates nihil boni adiiciunt ipsis bonis. Nota: duplex est dignitas et potestas: quaedam mundana siue temporalis, quae consistit in bonis temporalibus exterioribus; et in tali non consistit uera felicitas, cum sit respersa multis amaritudinibus. Alia est dignitas et potestas animae siue spiritualis, quae consistit in scientiis et uirtutibus; et illa non potest superari uitio, nec aduersitatibus nec prosperitatibus; in quo consistit beatitudo et beata uita. Unde Ambrosius in libro de officiis dicit: DICO BEATAM VITAM CONSISTERE IN ALTITUDINE SAPIENTIAE, IN SUAVITATE CONSCIENTIAE ET IN VIRTUTIS SUBLIMITATE. Nota, quod inscii dignitates et potestates mundanas adaequant caelo, quia non recte iudicant: iudicant enim secundum concupiscentiam et non secundum rei ueritatem; imperiti enim uelut a longe distantes a ueritate speculantur, primo elenchorum. Nota, quod mali dignitatibus et potestatibus praediti plus nocent quam ignis uel diluuium aquarum; quia mali dignitate sua et potestate extolluntur in superbiam alios iugo seruitutis opprimendo; pro quo exequendo mouentur bella quibus humanum genus plus offenditur quam igne uel diluuio. Nota, quod ciuitas Romana a tempore Romuli sui conditoris a regibus erat gubernata: postea Romani, exigente malitia et superbia regum, ipsos deleuerunt et consules instituerunt, qui etiam propter eorum superbiam erant abiecti. Ex quo patet quod dignitas et potestas malorum eos effecit peiores. Nota, quod honor non debetur alicui ratione dignitatis, sed potius ratione uirtutis. Unde Aristoteles in quarto Ethicorum: NON ERIT UTIQUE DIGNUS HONORE PRAUUS EXISTENS; VIRTUTIS ENIM PRAEMIUM HONOR EST. Unde secundum ueritatem solus bonus est honorandus. QUAE VERO EST ISTA VESTRA etc. Hic probat specialiter de potestate, quod non sit multum appetenda, duabus rationibus. Secunda ibi, QUID AUTEM EST. Ratio talis est: illa potestas non est multum appetenda quae non est magnae et fortis reputationis, sed tantum est fragilis et imbecillis: sed potestas temporalis est huiusmodi, quia per eam homo non potest supra animam, sed tantum supra corpus, et super ea bona quae corporis sunt: humano autem corpore nihil est imbecillius. Dicit ergo in litera: quae est ista uestra expetibilis, idest desiderabilis, ac praeclara, idest nobilis potentia? Quasi dicat: nulla est. Nonne consideratis terrena animalia quibus uideamini praesidere, idest praeesse? Si enim inter mures uideres unum prae ceteris, sibi uendicantem, idest usurpantem, ius ac potestatem super alios mures, o quanto cachinno, idest risu tu mouereris. Quia derisibile esset. Et talis est potestas terrena; scilicet derisibilis quae non extendit se nisi ad corpus. Quid uero si tu spectes, idest consideres corpus, imbecillius, idest debilius homine? Quasi dicat: nihil. Quos homines saepe necat, idest interficit morsus muscularum, idest paruorum uermium, uel etiam introitus in secreta, idest in interiora hominis, quaeque reptantium, idest serpentium. Quo uero, idest quomodo quisquam possit exercere ius aliquod in quempiam nisi in solum corpus et in fortunam, idest in bona fortunae quae sunt infra corpus? Quasi dicat: nullo modo. Numquid tu unquam imperabis libero animo? Quasi dicat: non. Numquid tu amouebis de statu propriae quietis mentem sibi firma ratione cohaerentem? Quasi dicat: non. Et hoc probat exemplo cuiusdam philosophi qui nullis tormentis ad hoc potuit compelli ut illud faceret quod ratio naturalis iudicabat non faciendum: unde dicit: cum quidam tyrannus putaret se adacturum, idest compulsurum suppliciis quemdam liberum uirum, idest philosophum, ut ipse proderet conscios factae coniurationis aduersum se, ille liber homo linguam momordit atque abscidit, et abiecit eam in os, idest in faciem saeuientis tyranni. Ita illos cruciatus quos tyrannus putabat esse materiam, idest causam crudelitatis, uir sapiens fecit esse maximam uirtutis, quia hoc pro uirtute non pro crudelitate ei reputatum est. Nota, quod muscula est diminutiuum huius nominis musca: et per musculam dat intelligere quaecumque animalia uenenosa uel uermes uenenosos. Et ab isto loco recepit auctor florum cum dixit: DEBILIUS QUID SIT MARE QUOS NECE MUSCULA PERDIT? Nota, quod animus hominis liber est, et cogi non potest: unde Seneca: ERRAT SIQUIS SERUITUTEM CREDIT TRANSIRE IN TOTUM HOMINEM: NON ENIM TRANSIT IN ANIMAM, QUIA LIBERTAS EST ANIMA. Nota, quod homo liber et constans nullis suppliciis uinci potest: quia dicit Seneca in libro de clementia: MAGNI ANIMI PROPRIUM EST PLACIDUM ESSE, ET TRANQUILLUM, ET INIURIAS ET OFFENSIONES SUPERBIAE DESPICERE. Et uigesima octaua epistola: TRIGINTA TYRANNI SOCRATEM CIRCUMSTETERUNT, NEC POTUERUNT ANIMUM EIUS INFRINGERE. QUID AUTEM EST etc. Hic philosophia ponit secundam rationem, quae est talis: illa potestas non est multum appetenda, per quam nemo potest facere quod alius non possit in ipsum quod ipse potest in alium: sed potestas temporalis est huiusmodi, sicut in litera declarat ponens duo exempla de Busiride et regulo. Primum exemplum est de Busiride. Busirides fuit filius Neptuni ex matre Libya, qui hospites suos mactabat. Hercules autem apud ipsum hospitatus ipsum e contra mactabat. Secundum exemplum est de regulo. Regulus fuit consul Romanus, qui cum multa bella ingessit cum Carthaginensibus multos ex eis captiuauit, sed tandem ab eis fuit captus. Ex quo patet quod quicquid potest aliquis in alium facere, potest etiam illud ab alio pati. Unde Cato: VICTOREM A VICTO etc. Et per consequens nulla est potentia humana quae hoc intercipere non potest. Unde dicit litera: quid est quod quisquam possit facere in alium, quod ipse non possit sustinere ab alio? Quasi dicat: nihil. Quod declarat. Nos accepimus, idest cognouimus, Busiridem solitum, idest consuetum, necare hospites, ipsum fuisse mactatum ab Hercule hospite, supple, suo. Aliud exemplum ponit. Regulus consul Romanus plures Poenorum, idest Carthaginensium captos bello coniecerat, idest posuerat in uincula; sed mox ipse praebuit manus catenis uictorum, idest Carthaginensium. Numquid igitur ullam putas esse hominis potentiam qui non possit efficere ne alius ualeat in se quod ipse potest in alio? Quasi dicat: nulla reputanda est haec potentia. AD HAEC SI IPSIS DIGNITATIBUS etc. Hic probat philosophia simul de dignitatibus et potestatibus quod non habent in se aliquod naturale bonum, propter quod sint appetendae. Secundo ostendit quod idem potest concludi de omnibus bonis fortuitis, ibi, POSTREMO. Primo facit quod dictum est. Secundo ostendit falsam nominationem exteriorum bonorum, ibi, DE QUIBUS ETIAM ILLUD. Ratio quam intendit est illa. Illud quod in se naturaliter est bonum non potest adiungi pessimis: sed dignitates et potestates pessimis adueniunt; ergo etc. Maior declaratur in litera. Unde dicit: si ipsis dignitatibus et potestatibus inesset aliquid naturalis et proprii boni, nunquam prouenirent pessimis: neque enim aduersa, idest opposita solent sibi sociari, quia natura respuit, ut quaeque contraria iungantur, idest stent simul; cum ergo non sit dubium pessimos plerumque fungi, idest uti dignitatibus, illud etiam liquet, idest manifestum est, ipsa non esse bona sui natura quae se pessimis patiantur haerere, idest commanere. Quod quidem dictum de dignitatibus et potestatibus dignius potest existimari de cunctis muneribus fortunae, quae scilicet munera uberiora, idest copiosiora proueniunt ad quemque improbissimum. Nota, quod duplex est bonum: unum quod conuertitur cum ente; et sic dignitates et potestates, licet malis adueniant, tamen sunt bonae. Aliud est bonum quod est quaedam qualitas derelicta ex bonis operationibus, et uocatur bonum moris; et sic dignitates et potestates bonae non sunt, quia ut plurimum pessimis sociantur. DE QUIBUS ETIAM etc. Hic philosophia probat quod bona fortuita non possunt in suum effectum, et sic per consequens habent falsam denominationem, arguendo sic. Omne quod est naturaliter bonum, efficit quod ei proprium et expellit contrarium, sicut fortitudo facit fortem, uelocitas uelocem: sed bona fortunae non efficiunt quod uidetur esse proprium; quia diuitiae non faciunt diuitem cum non restringant auaritiam, nec potentia facit potentem, nec dignitas dignum: propter quod diuitiae falsae nominantur. Unde dicit in litera: de quibus bonis fortuitis illud etiam puto considerandum, quod nemo dubitat illum esse fortem cui conspexerit inesse fortitudinem, et illum esse uelocem cuicumque adest uelocitas; et sic musica facit musicos, medicina facit medicos, rhetorica rhetores. Natura enim cuiuscumque rei agit quod sibi est proprium, et non miscetur effectibus contrariarum rerum: et ultro, idest sponte repellit quae sunt aduersa, idest contraria. Atqui (pro certe), nec opes, idest diuitiae queunt, idest possunt restringere, inexpletam auaritiam hominum, idest insatiabilem; nec potestas facit illum compotem sui, idest potentem quem uitiosae libidines retinent astrictum insolubilibus catenis, idest passionibus; et dignitas collata improbis non modo, idest non tantum non effecit dignos, sed prodit et ostentat indignos. Cur ita prouenit quod bonae fortunae non efficiunt quod uidetur eis esse proprium? Hoc est ideo, quia uos homines gaudetis res sese aliter habentes quam uideantur, compellare, idest denominare, falsis nominibus quae nominationes facile redarguuntur effectu ipsarum rerum. Itaque nec illae diuitiae iure possunt appellari, cum non faciunt diuitem, nec illa potentia, nec haec dignitas iure appellari potest. Nota, quod diuitiae non faciunt diuitem, quia non restringunt auaritiam: nam diuitiae, secundum Senecam, uigesima septima epistola, SUNT COMPOSITA PAUPERTAS IN LEGE NATURAE: talis autem paupertas secundum legem naturae excludit auaritiam quae insatiabilis est. Natura enim paucis contenta est. Nota, quod dignitas improborum ostentat improbos; quia improbus tanto a pluribus cognoscitur, quanto magis innotescit eius uitium; et quanto aliquis in maiori dignitate constituitur, tanto plus cognoscitur. Propter quod dixit Seneca in prouerbiis: LOCO IGNOMINIAE APUD INDIGNUM EST DIGNITAS. POSTREMO IDEM DE TOTA FORTUNA etc. Hic philosophia ostendit idem posse concludi de omnibus bonis fortuitis, dicens: postremo, idest finaliter licet hoc idem concludere de tota fortuna, in qua nihil est expetendum, idest desiderandum; nihil inesse sibi naturae bonitatis, idest naturalis, manifestum est: quae fortuna non adiungit se semper bonis, et quibus fuerit adiuncta bonos non efficit. Nota, quod bonum fortunae facit illud bonum cui additur, sicut musica facit musicum et uirtus facit uirtuosum: sed quia fortuna malos quibus aduenit non facit bonos, patet quia nihil naturae bonitatis sibi inest. Qualiter autem mali malos faciunt bonos, patebit in quarto huius libri, prosa sexta. 2.12 NOUIMUS QUANTAS DEDERIT RUINAS etc. Istud est sextum metrum huius secundi libri quod dicitur Sapphicum ab inuentore, trochaicum a pede praedominante; et est endecasyllabum, quia quilibet uersus continet undecim syllabas; et est acatalecticum, quia nulla syllaba deficit ad perfectionem metri. In quo metro philosophia declarat per exemplum quod dignitates et potestates malis aduenientes non faciunt eos bonos: et hoc declarat per Neronem: qui quanto fuit potentior tanto fuit peior. Tangit autem philosophia quatuor malitias Neronis in hoc metro. Prima est quod urbem Romanam incendit; quae arsit septem diebus et septem noctibus; ut spectaculo illius ignis cognosceret quantus olim fuerat ignis quando Troia capta arserat. Secundum malum est quod Nero magnam partem senatus sine ulla causa interfecit. Tertium est quod proprium fratrem occidit ut solus securius regnaret. Quartum est quod matrem suam occidi fecit, ut uideret locum uentris in quo iacuit. Dicit ergo in litera: nouimus quantas ruinas, idest quanta pericula dederit Nero urbe, supple, Romana flammata, idest incensa, que (pro et) caesis, idest occisis, patribus, idest senatoribus: qui Nero quondam ferus, idest crudelis interempto fratre, ipse etiam maduit cruore matris effuso. Et designans eius crudelitatem circa matrem, dicit: et ipse Nero pererrans, idest transiens uisu gelidum corpus, idest infrigidatum corpus matris non tinxit, idest madidauit ora, idest faciem suam lacrymis: sed ipse potuit sine omnibus lacrymis esse censor, idest iudex extincti decoris, idest interfectae matris quae decora fuit: tamen hic Nero licet ita malus esset, regebat populos sceptro, idest imperiali dignitate. Hos inquam populos rexit quos Phoebus, idest sol ueniens ab ortu extremo, uidet condens, idest abscondens, radios suos sub undas. Et loquitur more poetarum: quasi dicat ipse rexit omnes populos qui erant ab ortu solis usque ad occasum. Similiter regebat populos quos Septemtriones, idest septem stellae quae sunt in maiori ursa; quae dicuntur triones quasi teriones, quia illam plagam terunt gelidi, idest frigidi premunt; plaga enim Septentrionalis frigida est. Quasi dicat: regebat omnes populos aquilonares; et istos regebat quos Notus, idest ille uentus collateralis Austro, uiolentus existens torret, idest cremat sicco aestu, idest calore, Notus inquam recoquens ardentes arenas, idest calidas: uenit enim ille uentus a torrida zona, et ideo calidus est. Quasi dicat: Nero etiam regebat omnes populos Australes. Et sic per quatuor plagas mundi ostendit eius potestatem super omnes populos. Tandem celsa potestas, idest magna non ualuit uertere, idest mutare rabiem, idest crudelitatem praui Neronis. Et tunc deplangit coniunctionem magnae potestatis cum magna malitia, quia multa mala ex ea proueniunt; dicens: heu, supple, dico esse grauem sortem, idest euentum, quoties iniquus gladius, idest iniqua potestas, additur saeuo ueneno, idest uenenosae crudelitati. Nota: secundum Aristotelem in quinto Ethicorum, PRINCIPATUS VIRUM OSTENDIT; malitia enim hominis uel probitas ostenditur principatu. Sicut patet in Nerone, cuius malitia et crudelitas in imperio suae dignitatis apparuit. Propter quod dixit Aristoteles: SAEVISSIMA EST INIUSTITIA HABENS ARMA. Et in septimo Ethicorum dicit: SIMILE EST IGITUR COMPARARE INIUSTITIAM HOMINI INIUSTO: EST ENIM DETERIOR BESTIA DECIES MILLIES: PLURA ENIM UTIQUE MALA FACIET HOMO MALUS QUAM BESTIA. Nota: praeter haec mala Neronis quae tanguntur in litera, multo plura ipse perpetrauit. Nam dicit philosophia tertio libro quinta prosa: NERO SENECAM FAMILIAREM SUUM PRAECEPTOREM COEGIT AD ELIGENDUM MORTIS ARBITRIUM. Et quia Nero fuit crudelissimus hominum; ideo Seneca scripsit quemdam libellum ad ipsum, qui intitulatur liber de clementia: in quo hortatur eum ad fugam crudelitatis et ad usum clementiae: qui liber sic incipit: TIBI SCRIBERE DE CLEMENTIA, NERO CAESAR, INSTITUI. 2.13 TUM EGO: SCIS INQUAM etc. Hinc incipit septima prosa secundi libri; in qua ostendit philosophia quod gloria mundana non sit multum appetenda. Et primo inducit Boethium confitentem se non desiderasse multum praedicta, scilicet potestates et dignitates, nisi inquantum sunt materia rerum gerendarum. Secundo ostendit philosophia quod gloria sit perexile bonum, et sit non multum appetenda. Secunda ibi, ET ILLA. Dicit primo: tum (pro tunc), ego Boethius inquam, idest dixi, o philosophia, tu ipsa scis ambitionem, idest cupiditatem, rerum mortalium, de quibus dixisti, minimum nobis fuisse dominatam: sed bene optauimus materiam rebus gerendis, quo ne (pro ut) non consenesceret in nobis uirtus tacita, idest non excitata. Nota, quod in sapiente non dominatur cupiditas rerum temporalium; quia philosophia inducit mobilis affluentiae contemptum, ex libro de plantis. Et Socrates cum Athenis ad studium pergeret, magnum pondus auri in mare proiecit dicens: MERGAM TE NE MERGAR A TE. Nota, quod materia rerum gerendarum sunt ista, sine quibus res conuenienter geri non possunt: et sunt tria: sapientia, auctoritas et potentia. Sine enim sapientia nihil conuenienter geritur, ut de se patet. Res etiam gerenda auctoritate ornatur, quia homo authenticus libentius auditur et facilius ei creditur. Potentia uero mali deprimuntur et boni extolluntur. Hanc materiam Boethius desiderans, potentiam et dignitates quaesiuit. Nota, quod Boethius materiam dignitatis et potestatis ideo quaesiuit, ne uirtus sua tacita consenesceret, idest ne dum ipse ad senectutem proueniret, uirtus sua tacita esset, dum nullus aliquid loqueretur de laude suae uirtutis uel scriberet. Tunc enim uirtus tacita consenescit quando non agit aliquis unde alii loquantur; et dum nihil scribitur de suis beneficiis; quia uirtus habentem perficit et opus eius laudabile reddit. ET ILLA: ATQUI HOC UNUM EST etc. Hic philosophia ostendit gloriam mundanam non esse appetendam. Et primo praemittit quod cupido gloriae multos allicit. Secundo probat eam esse exilem et uanam, ibi, OMNEM TERRAE AMBITUM. Primo dicit sic: ex quo Boethius quandoque quaesiuit dignitates et potestates ne uirtus sua tacita consenesceret, uidetur quod ista propter laudem et gloriam quaesiuit; ideo dicit philosophia: hoc unum est, scilicet cupido gloriae et fama optimorum meritorum in rempublicam, quae fama possit allicere mentes hominum, natura prestantes, idest excellentes, sed nondum, idest non adhuc, perductas ad extremam manum perfectione uirtutum, idest ad summam perfectionem: quae fama et gloria quam sit exilis et uacua totius ponderis, idest pretiositatis, sic considera ex sequentibus. Nota, quod cupido uanae gloriae multos allicit et delectat: unde Seneca, sexagesimaprima epistola dicit: ILLUD PRAECIPUE NOS IMPEDIT: QUOD CITO NOBIS PLACEMUS, SI INUENIMUS QUI NOS BONOS VIROS DICANT, QUI PRUDENTES QUI SANCTOS: NON SUMUS MODICA LAUDATIONE CONTENTI: QUIDQUID IN NOS ADULATIO SINE PUDORE CONGESSERIT, TAMQUAM DEBITUM PUTAMUS: OPTIMOS NOS ESSE SAPIENTISSIMOSQUE AFFIRMANTIBUS ASSENTIMUS, CUM SCIAMUS NOS SAEPE MULTA MENTIRI. ADEO QUOQUE INDULGEMUS NOBIS UT LAUDARI UELIMUS IN ID CUI CONTRARIUM MAXIME FACIMUS. Nota, quod duplex est bonitas mentis: scilicet naturalis et acquisita. Naturalis bonitas est secundum quam aliqui naturaliter sunt pii mansueti, sobrii et casti: sed haec bonitas si non emendatur uirtute et sapientia, cito extollit hominem ad inanem gloriam. Alia est bonitas acquisita exercitio uirtutum et scientiarum; quae non permittit hominem extolli uana gloria; quia sapiens fructum suum ponit in conscientia, stultus autem in laude, secundum Macrobium. Ideo dicit philosophia, quod cupido gloriae allicit mentes natura praestantes, nondum, scilicet non adhuc uirtutibus perfectas. Nota, quod fama est frequens laus optimorum meritorum in rempublicam, sed gloria est clara notitia cum laude. Vel gloria est late patens praeconium, idest Annuntiatio. OMNEM TERRAE AMBITUM etc. Hic philosophia ostendit gloriam mundanam esse exilem, nec multum appetendam. Primo ostendit hoc ex parte spatii in quo dilatatur. Secundo ostendit hoc ex diuersitate nationum ad quas non diuulgatur. Tertio ostendit idem ex diuersitate morum, propter quos de eodem contrarie iudicatur. Quarto ostendit idem ex breuitate durationis propter quam non perpetuatur. Secunda ibi, ADDE QUOD HOC. Tertia, ibi, QUID QUOD DIVERSARUM. Quarta, ibi, SED QUAM MULTOS. Primo intendit talem rationem. Latitudo famae consistit in latitudine terrae super quam dilatatur: sed terra non est lata super quam fit dilatatio famae, sicut declarat in littera; ergo fama late non potest diffundi, et per consequens est exilis nec multum appetenda. Unde dicit in littera: tu accepisti, idest didicisti, astrologicis demonstrationibus omnem ambitum terrae, idest spatium terrae obtinere, idest habere rationem puncti, ad spatium caeli, idest ad magnitudinem caeli: quod magis exponens dicit: ut si terra conferatur, idest compararetur ad magnitudinem caelestis globi, ipsa iudicetur prorsus nihil spatii habere. Huius igitur tam exiguae regionis, idest terrae in mundo, fere quarta portio, idest quarta pars est quae incolatur, idest inhabitatur ab animantibus nobis cognitis, sicut tu didicisti a Ptolomaeo hoc probante. Si subtraxeris cogitatione, huic quartae parti terrae quantum maria et paludes premunt, idest occupant, et quantum uasta, idest ampla, regio distenditur siti, idest siccitate, tunc uix relinquetur hominibus angustissima area, idest arctissimus locus inhabitandi. In hoc ergo quodam minimo puncti, idest minima portione terrae, uos homines circum septi atque conclusi cogitatis de peruulganda fama, de proferendo, idest extollendo, nomine, idest fama: et hoc fit inutiliter. Sed quid habeat, idest potest habere, gloria amplum, que (pro et) magnificum, quae artata est tam angustis et exiguis limitibus, idest terminis? Quasi dicat: nihil habet magnificum. Nota, quod terra respectu caeli non est alicuius quantitatis sensibilis, sed habet se sicut punctus; quia horizon qui terminat uisum nostrum diuidit caelum in duo media: quod non esset si terra in comparatione ad caelum haberet aliquam quantitatem. Item si terra esset alicuius quantitatis sensibilis respectu caeli, tunc stellae non semper apparerent nobis eiusdem quantitatis: quod patet falsum: quia in ea parte ubi terra esset magis gibbosa et propinquior caelo, apparerent stellae maiores, et opposita parte minores. Item minima stella fixa uisu notabilis est maior tota terra; si ergo talis stella apparet nobis existentibus in terra sicut punctus, multo magis terra respectu caeli erit sicut punctus. Item punctus est quiddam indiuisibile, a quo linea aequaliter distans facit circulum: et quia caelum ex omni parte aequaliter distat a terra, ideo terra respectu caeli habet se sicut punctus. Nota, quod tres partes terrae sunt inhabitabiles: una propter nimium calorem, duae propter nimium frigus: sed quarta pars quae est temperata in caliditate et frigiditate a nobis inhabitatur. Sed quia adhuc non tota inhabitatur propter maria et paludes, et propter nimiam siccitatem: ideo dicit philosophia quod quarta pars fere est habitabilis. Vel dicit fere, secundum alios, quia aestus solis non facit torridam zonam totaliter inhabitabilem, cum quaedam ciuitas dicta Zenith supra quam Ptolomaeus dicitur fundasse astrolabium, directe sit sub aequinoctiali: sed dicitur inhabitabilis, quia est grauis inhabitationis; sed ultra aequinoctialem omnino est inhabitabilis, propter nimium calorem. Item dicit quartam partem terrae inhabitari ab animantibus nobis incognitis: hoc forsan dicit propter antipodes si sunt, qui nobis sunt ignoti. ADDE QUOD HOC IPSUM etc. Hic philosophia ostendit gloriam non esse appetendam, ex diuersitate nationum ad quas non diuulgatur: intendens talem rationem. Diuersae nationes et diuersa idiomata non solum impediunt promulgationem famae hominum, sed etiam urbium: sed in terra habitabili sunt diuersae nationes diuersorum idiomatum: ergo promulgatio famae per talia impeditur: et per consequens non est multum appetenda. Unde dicit in littera: adde praedictae rationi, quod hoc ipsum septum, idest spatium breuis habitaculi, idest parui spatii, in quo nos habitamus, incolunt, idest inhabitant plures nationes, idest gentes distantes, idest differentes lingua, idest idiomate et moribus, et ratione totius uitae, idest ratione modi uiuendi, ad quas non potest peruenire, non modo, idest non tantum fama singulorum hominum, sed etiam nec fama urbium, tum, idest tam difficultate itinerum, idest uiarum, tum, idest tam diuersitate loquendi, idest idiomatum, tum, idest tam insolentia, idest inconsuetudine commercii, quia aliqui homines non consueuerunt cum aliis communicare in commerciis, quia aetate, idest tempore Marci Tullii, sicut ipse Marcus Tullius significat, quodam loco, idest in quibusdam suis scriptis, fama Romanae reipublicae nondum transcenderat Caucasum montem, et tamen fama Romanorum erat adulta, idest ab antiquo nota, etiam formidolosa, Parthis, talibus hominibus, et ceteris gentibus, idest locorum circa Caucasum montem. Vides ne igitur quam angusta sit gloria quam compressa, idest in modicum redacta, quam laboratis dilatare et propagare. An (pro numquid) gloria unius hominis Romani illuc progredietur, idest perueniet, ubi fama Romani nominis, idest Romanae urbis nequit transire? Quasi dicat, non. Nota, partem terrae habitabilem uocat septum, quia est septa, circumdata mari. Unde Linconiensis in tractatu suo de sphaera, et etiam Macrobius dicunt quod quarta portio nostra habitabilis undique cingitur mari. Nota, quod insolentia, secundum Senecam, est species falsae magnitudinis: sed secundum Huguitionem insolentia est superbia uel fatuitas: in proposito autem potest exponi pro inconsuetudine: et tunc dicitur ab in quod est non, et soleo quod est consuesco. Nota, quod Caucasus est mons quidam situs in parte Septentrionis, ad quem non peruenerat fama Romanae urbis, licet Parthis et aliis gentibus assidentibus fama Romanorum erat formidolosa, idest formidabilis. QUID? QUOD DIVERSARUM etc. Hic ostendit gloriam mundanam esse exilem ex parte diuersitatis morum, propter quos de eodem apud diuersos contrarie iudicatur: et intendit talem rationem. Contrarietas institutionum et legum impediunt famae dilatationem: sed homines contrariarum institutionum et legum terram inhabitant; ergo diuersitas institutionum et legum impediunt dilatationem famae, et per consequens non est multum appetenda. Unde dicit in littera: quid, supple, est iudicandum quod mores et instituta et leges diuersarum gentium inter se discordant, ut illud quod apud alios iudicetur dignum laude, apud alios iudicetur dignum supplicio? Quo fit, idest propter quid, ut si praedicatio, idest dilatatio famae, delectat quem, idest aliquem, nullo modo conducat, idest laboret, proferre nomen, idest famam suam, in plurimos populos; quia licet ab aliquibus laudaretur, ab aliis tamen uituperaretur. Erit igitur quisque contentus gloria peruagata, idest dilatata inter suos: et illa praeclara immortalitas famae (et loquitur ironice: quia non est praeclara nec immortalis) illa coartabitur, idest constringetur intra terminos unius gentis, idest unius idiomatis. Nota, quod tanta est diuersitas morum in gentibus, quod illud quod reputatur apud alios laudabile, apud aliquos reputatur uituperabile. Reputatur enim apud Syrios laudabile comedere parentes mortuos, ne comedantur a uermibus in terra: quod apud alios extraneos est execrabile. Similiter apud Judaeos reputatur laudabile ducere uxores consanguinitate proximas; quod apud Christianos prohibetur. Item in Triuallis laudabile est occidere patrem sexagenarium et cremare ipsum: quod apud alios est uituperabile. Unde dicit poeta: SUNT LOCA SUNT GENTES, QUIBUS EST MACTARE PARENTES ET FAS ET PIETAS DUM LONGA SUPERUENIT AETAS. SED QUAM MULTOS CLARISSIMOS etc. Hic philosophia ostendit exilitatem gloriae ex breuitate durationis propter quam non perpetuatur. Et diuiditur in tres partes. Primo ostendit hoc ex hominum obliuione. Secundo ex temporis breuitate, ibi, VOS VERO. Tertio ostendit gloriam a uiris uirtuosis non esse appetendam, ibi, VOS AUTEM. Primo dicit: quod fama et gloria non sit immortalis, patet: quia quam multos uiros clarissimos, idest gloriosos suis temporibus deleuit inops, idest defectuosa obliuio scriptorum. Quamquam etiam ipsa scripta proficiant quid, idest parum, quae scripta longior, idest obscura uetustas temporis premit, idest consumit, cum suis auctoribus quorum sunt scripta. Nota, quod per Scripturam fama gestorum transmittitur ad posteros. Talis autem Scriptura quandoque deficit uel propter inopiam scriptorum, uel quia ipsa scripta in se uetustate consumuntur. Et ideo fama et gloria in obliuionem perueniunt. Unde Salustius in Catilinario conqueritur res gestas Romanorum minus esse famosas propter inopiam scriptorum, Atheniensium uero maioris famae quam Romanorum, propter scriptorum copiam. VOS AUTEM IMMORTALITATEM VOBIS etc. Hic philosophia ostendit famam et gloriam non esse durabilem et immortalem ex temporis breuitate, dicens: uos ergo homines uidemini uobis propagare, idest facere immortalitatem, cum cogitatis famam futuri temporis: et in hoc frustra cogitatis, quia exilis est duratio famae per tempus: quod, scilicet tempus, si pertractes, idest compares, ad infinita spatia aeternitatis, quid habes quod laeteris de tui nominis diuturnitate, idest tuae famae? Quasi dicat: nihil est. Etenim mora unius momenti si conferatur, idest comparetur, decem millibus annis, habet aliquam proportionem, licet minimam, idest ualde paruam, quoniam utrumque spatium temporis est definitum: sed hic numerus annorum, scilicet decem millia, uel eius numeri quantumlibet multiplex sicut duplum uel triplum, non potest comparari ad interminabilem diuturnitatem quae est aeternitas. Etenim (pro quia) finitis ad seinuicem fuerit quaedam collatio, idest comparatio. Infiniti uero et finiti nulla unquam potest esse collatio, idest comparatio. Ita fit ut fama temporis quantumcumque prolixi si cogitetur comparando cum inexhausta, idest infinita aeternitate, ipsa uideatur non parua sed plane nulla esse. Nota, quod omne quod incipit in tempore, necessario habet finem in tempore, cum tempus sit causa corruptionis temporalium, quarto Ethicorum. Cum igitur fama sit temporalis incipiens in tempore, ipsa desinet in tempore, et per consequens non est perpetua. Nota, quod tempus quantumcumque magnum comparatum ad aeternitatem minimum reputatur, et quasi nullius momenti. Licet enim finitorum ad seinuicem possit esse comparatio et inter ipsa potest esse proportio: tamen finiti ad infinitum nulla potest esse comparatio. Cum igitur aeternitas sit duratio infinita tota simul existens: et tempus quantumcumque magnum sit finitum: tempus nullam habebit proportionem ad aeternitatem, et per consequens fama quantumcumque prolixi temporis comparata ad aeternitatem nulla uidetur esse. VOS AUTEM NISI AD POPULARES AURES etc. Hic philosophia ostendit gloriam a uiris uirtuosis non esse curandam: et hoc duabus rationibus. Secunda ibi, QUID AUTEM EST. Prima ratio est illa: illud quod spectat ad leuitatem arrogantiae, a sapientibus non est curandum: sed gloria propter quam homo recte facit propter laudes hominum illa spectat ad leuitatem arrogantiae et est digna derisione; ergo et cetera. Quod autem talis arrogantia sit quaedam derisio, declarat in litera et dicit: uos homines nescitis recte facere, nisi ad populares aures, idest ad populorum complacentias et ad inanes rumores et laudes: et uos postulatis, idest desideratis praemia de sermunculis alienis, relicta, idest postposita, praestantia, idest dignitate uestrae conscientiae et uirtutis, propter quam deberetis recte operari. Accipe, idest considera quam festiue, idest gloriose aliquis illuserit, idest deriserit quemdam dicentem se esse philosophum in leuitate huiusmodi arrogantiae. Nam cum quidam tyrannus esset adorsus contumeliis, idest incoepisset alloqui contumeliose quemdam hominem qui induerat, idest usurpauerat sibi falsum nomen philosophi non ad usum uerae uirtutis, sed ad superbam gloriam, et tyrannus adiecisset, idest dixisset se iam sciturum an iste esset philosophus, si quidem illatas sibi iniurias patienter leuiterque tolerasset; ille qui dixit se philosophum paulisper patientiam assumpsit, scilicet in principio, que (pro et) accepta contumelia a tyranno uelut sibi insultans inquit ad tyrannum: intelligis ne me esse philosophum? Tunc ille tyrannus mordaciter inquit: intellexeram te philosophum esse si tacuisses. Nota: secundum Commentatorem in prologo in octauo physicorum, uerus philosophus debet esse perfectus omnibus generibus uirtutum, et per consequens debet esse magnanimus. Sed secundum Senecam in libro de clementia, magnanimi est iniurias et offensiones superbi despicere, et per consequens uerbis contumeliosis prouocari non debet. Item philosophi est non uinci a passionibus; sed potius debet moderare et refrenare passiones, cum uirtus consistat in moderatione passionum. Unde Aristoteles in quarto Ethicorum dicit: MANSUETUS VULT IMPERTURBATUS ESSE ET NON DUCI A PASSIONE. Unde quidam philosophus contumeliose sibi insultanti dixit: TU DIDICISTI MALEDICERE, SED EGO DIDICI MALEDICTA CONTEMNERE. QUID AUTEM EST QUOD AD PRAECIPUOS VIROS etc. Hic philosophia ponit secundam rationem, quae talis est. Homines uirtuosi uel totaliter moriuntur corpore et anima, uel anima uiuit post mortem. Si totaliter moriuntur, nihil spectat ad eos de gloria post mortem. Si anima eorum uiuit post mortem, illa petit caelum spernens omne terrenum negotium, et sic nihil ad eam de terrena gloria; ergo apud uirtuosos homines nulla debet esse cura de gloria. Dicit ergo in litera: quid est quod ad praecipuos, idest ad uirtuosos uiros attineat de fama post resolutum corpus extrema morte? Quasi dicat: nihil. De his enim uiris est sermo noster qui petunt, idest quaerunt gloriam uirtute, idest operibus uirtuosis. Nam si homines toti moriuntur corpore et anima, ut quidam putant, quod tamen nostrae rationes, idest philosophicae rationes uetant, idest prohibent credi, quia secundum philosophiam anima intellectiua est immortalis, nulla est omnino gloria post mortem, cum iste omnino existet, idest non sit cuius ea gloria esse dicitur. Sin uero mens bene sibi conscia, idest illaesa, resoluta, idest liberata terreno carcere, idest a corpore post mortem libera petit caelum, nonne ipsa anima quae caelo fruens gaudet se exemptam terrenis, ipsa spernet omne terrenum negotium et per consequens terrenam gloriam? Quasi dicat: sic. Nota, quod ad uirtuosos nihil spectat de fama nec in praesenti uita nec in futura; non in praesenti, quia dicit Seneca in prouerbiis: QUAM PLURIMI CURANT FAMAM PAUCI AUTEM CONSCIENTIAM. Tales pauci curantes conscientiam sunt uirtuosi et philosophi: de quibus loquitur Boetius in fine tractatus de summo bono, dicens: PAUCI SUNT VIRI HONORANDI, SICUT PHILOSOPHI, QUI CONTEMNUNT DESIDERIUM SENSUS ET SEQUUNTUR DESIDERIUM INTELLECTUS. PLURIMI AUTEM SUNT QUI CURANT FAMAM, SICUT SUNT VULGARES QUI RELICTA VIRTUTE CONSCIENTIAE PROPTER LAUDES HOMINUM RECTE FACIUNT: de quibus dicit Scriptura: AMEN DICO VOBIS, RECEPERUNT MERCEDEM SUAM. Nec etiam fama spectat ad uiros uirtuosos in futura uita qui uirtuosi si totaliter moriuntur nihil ad eos de fama. Si autem anima uiuit post mortem, ista euolat ad caelum et nihil curat de fama, spernit omne terrenum negotium, et potius gaudet quia est exempta a curis terrenis et gaudio caelesti fruitur in aeternum. 2.14 QUICUMQUE SOLAM MENTE PRAECIPITI PETIT etc. Hic incipit metrum septimum huius secundi libri, quod dicitur Archilochicum ab inuentore, iambicum a pede praedominante: et constat ex primo uersu trimetro et secundo dimetro, in quo metro philosophia docet quomodo gloria sit contemnenda, ex consideratione amplitudinis caeli et strictitudinis terrae, dicens: quicumque petit, idest desiderat praecipiti mente solam gloriam et credit istam esse summum, idest praecipuum inter appetenda, iste cernat, idest consideret plagas aetheris, idest partes caeli, late patentes, et cernat arctum situm terrarum, idest strictum spatium terrae in comparatione ad caelum: ille pudebit, idest uerecundabitur aucti nominis, idest auctae famae suae, non ualentis replere breuem ambitum, idest paruum spatium terrae. Et tunc exclamat dicens: o, propter hoc miror quid, idest propter quid, superbi gestiunt, idest cupiunt frustra leuare, idest extollere colla sua mortali iugo, idest mortali fama. Licet enim fama diffusa means, idest transiens per remotos populos explicet se linguas, idest per linguas populorum, et licet magna domus tua, idest nobilis parentela uel familia fulgeat claris titulis, idest laudibus, tamen mors spernit altam gloriam; et mors pariter, idest simul inuoluit humile caput, idest miserum hominem et celsum, idest nobilem uel diuitem; et mors aequat infima summis nulli parcendo: quod declarat dicens: ubi nunc manent ossa fidelis Fabricii? Quid Brutus rigidus aut Cato, supple, est? Quasi dicat: quid manet de gloria eorum post mortem? Utique modicum: scilicet illud manet quod tenuis fama, idest exilis superstes, idest manens, signat inane nomen eorum pauculis literis scriptis in epitaphiis. Sed quid, idest ad quid nouimus decora uocabula scripta? Numquid intelligitur per ea ipsos esse consumptos, idest mortuos? Quasi dicat: immo taceri. Ergo mortui prorsus ignorabiles, nec fama efficit uos notos. Et quia aliquis diceret: licet ipsi sint mortui corpore, tamen uiuunt secundum famam, dicit philosophia: si putatis uitam uestram longius trahi idest prolungari, aura mortalis nominis, idest splendore mortalis famae; cum sera, idest ultima dies uobis hoc rapiet, idest famam auferet, iam uos manet, idest expectat, secunda mors: quasi dicat: si estis prius mortui corpore, idest fama manens est uita uestra, illa cessante secundario moriemini. Notandum: Fabritius fuit consul Romanus qui cum mitteretur pugnare contra Pyrrhum regem Epirotarum, rex promisit sibi partem regni sui ut transiret ad ipsum: quod Fabritius contempsit. Sequenti anno Pyrrhus obtulit sibi magnam pecuniam auri, ut traderet sibi Romanum imperium: cui ait Fabritius. Roma non uult aurum, sed uult imperare habentibus aurum. Propter hoc ipse dictus fuit fidelis Fabritius. Dicitur etiam de Fabricio, quod cum quidam ad eum uenisset promittens se Pyrrhum regem occisurum, si Fabritius sibi pecuniam aliquam dare uellet, ipse uero Fabritius hunc traditorem ligatum misit ad Pyrrhum pro tali scelere puniendum: cui tunc Pyrrhus dixit: possibilius est solem a suo tramite deuiare quam Fabritium a uia rectae rationis discedere. Nota, quod Brutus fuit primus praesul Romanus qui amore libertatis et iustitiae propter stuprum Lucretiae plurima egit et multa bella pro Romanis iniit, propter quod etiam famosus fuit. Nota, quod Cato dictus est rigidus propter rigorem animi qui ad nihil turpe flecti potuit; et tantae iustitiae fuit ut Lucanus ipsum diis compareret in iudicanda causa quae fuit inter Julium Cesarem et Pompeium, dicens: VICTRIX CAUSA DIIS PLACUIT, SED VICTA CATONI. Et de hoc magis patet quarto huius libri prosa sexta. 2.15 SED NE ME INEXORABILE etc. Ista est octaua et ultima prosa huius secundi. Et quia philosophia ostendit bona fortunae non multum esse appetenda, aliquis putaret quod in fortuna nihil esset boni; ideo iam ostendit philosophia cuiusmodi bonum sit in fortuna: et probat fortunam aduersam plus esse bonam quam prosperam. Et primo praemittit suam intentionem. Secundo probat intentum, ibi, ILLA ENIM. Primo dicit: o Boethi, ex dictis patet quod fortuna est contemnenda. Sed ne putes me gerere, idest facere bellum inexorabile, idest implacabile contra fortunam, supple, scias, quod aliquando est, idest contingit quod ipsa fortuna fallax, non nihil, idest aliquid bene mereatur de hominibus eo quod aliquod bonum euenit hominibus per eam, tum scilicet cum fortuna se aperit manifestando suam falsitatem, cum detegit frontem per sui aduersitatem, cum profitetur mores suos per instabilitatem. Et subdit philosophia: nondum forte intelligis quid loquar: quia mirum est quod ego gestio, idest cupio dicere eoque, idest ideo uix queo explicare scientiam uerbis. Etenim ego reor, idest opinor aduersam fortunam plus prodesse hominibus quam prosperam. Nota: quandocumque in aliquo dicto uidetur esse repugnantia, illud uidetur mirabile dictum. Sed dicere fortunam aduersam hominibus prodesse, uidetur esse quaedam repugnantia in dicto. Nam esse aduersum alicui et sibi prodesse adinuicem repugnant; ideo dicit philosophia: mirum est quod gestio dicere: scilicet fortunam aduersam magis prodesse quam prosperam. ILLA ENIM SEMPER SPECIEM FELICITATIS etc. Hic philosophia probat intentum quod fortuna aduersa melior sit quam prospera, tribus rationibus. Secunda ibi, POSTREMO. Tertia ibi, AN HOC. Primo dicit: illa fortuna prospera semper mentitur cum uidetur, idest apparet blanda specie felicitatis, idest prosperitatis. Sed haec, idest fortuna aduersa semper uera est cum demonstrat se esse instabilem sui mutatione: ostendit enim se esse talem qualis est, et ita per eam non decipiuntur homines: sed illa, scilicet prospera fortuna confidentes in se fallit, haec autem aduersa fortuna hominem instruit ostendendo quod non sit confidendum prosperae fortunae propter eius mutabilitatem. Illa, scilicet prospera fortuna, ligat, scilicet fallendo mentes fruentium hominum specie bonorum mendacium: haec, scilicet aduersa fortuna absoluit, idest liberat, scilicet mentes hominum cognitione fragilis, idest transitoriae felicitatis. Et tunc recolligit effectus utriusque fortunae dicens: itaque illam, scilicet prosperam fortunam uideas uentosam, idest superbam, fluentem, idest prodigam et suiipsius ignaram: nam homines in prosperitate continua seipsos non cognoscunt: hanc, scilicet aduersam fortunam tu uideas sobriam, et succinctam, idest humilem non superbam et prudentem exercitatione aduersitatis. Nota, quod ex ista littera possunt formari tres rationes quod fortuna aduersa melior sit prospera. Prima ratio est ista: bona fortuna specie uerae felicitatis decipit habentem ipsam; sed fortuna aduersa non decipit, sed uera est ostendens se talem qualis est; ergo, aduersa melior est quam prospera. Secunda ratio est: prospera fortuna ligat mentes hominum mendacibus bonis; sed aduersa liberat mentes a falsa felicitate; ergo est melior. Tertia ratio est: prospera fortuna reddit homines sui ignaros: sed aduersa facit homines sapientes; ergo melior est quam prospera. POSTREMO FELIX A VERO BONO etc. Hic philosophia ponit secundam rationem, quae talis est. Quaecumque fortuna trahit ad inquisitionem ueri boni, illa melior est quam quae retrahit a uero bono: sed fortuna aduersa est huiusmodi: ergo etc. Unde dicit in littera: postremo felix idest prospera fortuna cum suis blanditiis, trahit deuios, idest errantes a uero bono: sed aduersa fortuna plerumque retrahit unco, idest tenaculo reducens ad uera bona. Nota, quod quia prospera fortuna uidetur esse propinqua felicitati: eo quod sine bonis fortunae non contingit esse felicem (ex de bona fortuna): ideo suis blanditiis trahit hominem sensualem a uero bono, quod consistit in speculatione Dei; aduersa autem fortuna quia ostendit prosperam fortunam esse mutabilem, ipsa reducit hominem ad uerum bonum quod est immutabile. AN HOC INTER MINIMA AESTIMANDUM PUTAS etc. Hic philosophia ponit ultimam rationem, quae talis est. Illa fortuna est melior per quam cognoscuntur ueri amici: sed aduersa fortuna est talis; ergo etc. unde dicit in littera: an (pro numquid) putas hoc esse aestimandum inter minima bona, quod haec aspera, idest aduersa fortuna detexit, idest monstrauit, tibi mentes, idest corda fidelium amicorum? Quasi dicat: illud est bonum de maximis bonis. Et haec, supple, prospera fortuna secreuit, idest distinxit tibi certos amicos et ambiguos uultus sodalium: idest amicorum: quasi dicat: aspera fortuna docuit te discernere inter ueros amicos et falsos: quia prospera fortuna a te discedens abstulit suos, idest qui erant amici ratione prosperitatis, et reliquit tuos amicos qui te dilexerunt non propter tua. O quanti, idest quanto pretio, tu emisses hoc integer, idest in integritate fortunae constitutus cum uidebaris tibi fortunatus, ut potuisses cognoscere ueros amicos. Nunc desine, idest cessa quaerere opes, idest diuitias amissas, quia inuenisti ueros amicos quod est pretiosissimum genus diuitiarum. Nota: in aduersitate falsi amici fugiunt, sed in tempore prosperitatis manent. Unde Seneca in libro de remediis: QUEM TU FELICEM CREDIS, ILLUM MULTI COMITANTUR, UT MEL MUSCAE SEQUUNTUR, CADAVERA LUPI, FRUMENTA FORMICAE: PRAEDAM ISTA TURBA SEQUITUR NON HOMINEM. Nota, quod aduersa fortuna ostendit fideles amicos. Unde Seneca uigesima epistola: TURBA FAMILIARIS EUM A TE PASCI DESIERIT, IPSA TE NON PASCET: ET QUOD TU BENEFICIO TUO SCIRE NON POTERAS, PAUPERTATE SCIES: ILLA VEROS AMICOS RETINEBIT. DISCEDIT QUICUMQUE NON TE SED ALIUD SEQUEBATUR. EST AUTEM PROPTER HOC UNUM AMANDA PAUPERTAS, QUOD A QUIBUS AMERIS OSTENDIT. Unde pauper Henricus: PRAEVALET HOC SOLO MALA SORS QUOD MONSTRAT AMICOS. QUI BONI QUI MALI: MONSTRAT UTRAMQUE VIAM. Item poeta: TEMPORE FELICI NON COGNOSCUNTUR AMICI: SORTE PATET MISERA QUAE SIT DILECTIO VERA. Item alibi: CUM FUERIS FELIX MULTOS NUMERABIS AMICOS: TEMPORA SI FUERINT NUBILA, SOLUS ERIS. Item Tobias. FLUCTUAT AD CENSUM VENALIS AMICUS EGENUM; SED VERUS RENOUAT UT FABRICATUS AMOR. Nota, quod fidelis amicus est pretiosissimum genus diuitiarum: quia amicus, nono Ethicorum, est alter ego, idest amicorum est idem uelle et nolle. Nemo enim eligit uiuere sine amicis habens reliqua bona. Et Seneca nona epistola dicit: SAPIENS ETSI CONTENTUS SIT SEIPSO, TAMEN AMICUM HABERE VULT, PROPTER NIHIL ALIUD NISI UT EXERCEAT AMICITIAM: NE TAM MAGNA VIRTUS LATEAT. Et Tullius in libro de officiis dicit: HONORES DIUITIAE ET DIGNITATES NUNQUAM SUNT AMICITIAE ANTEPONENDAE. 2.16 QUOD MUNDUS STABILI FIDE etc. Hic incipit octauum et ultimum metrum huius secundi, quod dicitur glyconium ab inuentore, amphimacrum a pede praedominante: et est amphimacrus pes antiquorum constans ex prima et ultima longa et duabus breuibus mediis; dictus ab amphi, quod est circum, et macros longum, quasi habens circumquaque longam syllabam. In quo metro philosophia commendat amorem, ex quo dixit quod amici sunt pretiosissimum genus diuitiarum. Et primo commendat amorem diuinum. Secundo ostendit quomodo humana natura amicitia conseruatur, ibi, HIC SANCTOS. Primo facit hoc quod dictum est. Secundo ostendit quod ablato diuino amore omnia corrumpuntur, ibi, HIC SI FRENA. Primo dicit: amor diuinus regens terras ac pelagus, et imperitans, idest frequenter imperans caelo, ille amor ligat hanc seriem, idest concordiam rerum, quod mundus stabili fide uariat concordes uices, idest alternationes temporum anni noctis et diei, et quod semina pugnantia, idest elementa contraria, teneant perpetuum foedus, idest concordiam, ne unum totaliter aliud corrumpat; quod Phoebus, idem sol, curru aureo prouehit, idest producit, roseum diem, idest clarum diem: idem amor facit ut Phoebe, idest luna, imperet, idest praesit noctibus, quas noctes Hesperus, idest stella uespertina duxerit, idest adducit; et ut auidum mare ad exeundum coerceat fluctus suos, certo fine, idest determinato fine, ne liceat sibi tendere, idest extendere, latos terminos, uagis terris, idest amplis terris, supple, totaliter cooperiendo terram. Nota, quod Tullius loquens de amicitia, dicit: AMICITIA EST VIRTUS MOVENS SUPERIORA AD PERFECTIONEM INFERIORUM, ET INFERIORA AD SUBIECTIONEM SUPERIORUM. AMICITIA ENIM SUBLATA, OMNIS IN VITA TOLLITUR IUCUNDITAS. Nota, quod elementa appellat semina: quia ex ipsis tamquam ex seminibus elementa producuntur. Sicut enim semen est principium fructus, sic elementa sunt principia corporum mixtorum. Et dicit elementa pugnantia propter ipsorum contrarietatem; nam aliqua sunt calida, alia frigida: quaedam humida, quaedam sicca. Haec elementa diuino amore ordinante tenent proprium foedus; quia grauitas inferiorum non aufert leuitatem superiorum, nec e conuerso, et simul totaliter se non corrumpunt. HIC SI FRAENA REMISERIT etc. Hic ostendit quod amore diuino subtracto omnia corrumpuntur, dicens: si hic amor diuinus remiserit fraena, idest legem gubernandi res, quidquid nunc amat inuicem, idest concordat, illud continuo geret bellum, et ipsa elementa certant, idest litigant soluere, idest destruere machinam, scilicet mundanam quam nunc socia fide, idest concordi foedere incitant pulchris motibus, idest faciunt ordinate mouere. Nota, quod sublato amore et concordia omnia dissoluuntur. Unde Alanus in Anticlaudiano loquens in persona amoris et concordiae dicit: SI MEA IURA MEAS LEGES MEA FOEDERA MUNDUS OLIM SERVASSET, VEL ADHUC SERVARET AMORIS VINCULA, NON TANTIS GEMERET SUB CLADIBUS ORBIS. HIC SANCTOS POPULOS QUOQUE etc. Hic ostendit philosophia quomodo per amorem conseruatur et conciliatur amicitia humana, dicens: hic amor continet, idest conseruat sanctos, idest uirtuosos et populos iunctos foedere, scilicet amicitiae: et hic amor nectit sacrum, idest sacramentum coniugii castis amoribus uiri et uxoris: et hic amor dictat iura sua, idest imponit legem amicitiae fidis sodalibus. Et quia ista proueniunt ab amore diuino tamquam a suo principio, ideo subiungit: o felix genus hominum (supple, dico), si amor, scilicet diuinus quo caelum regitur, regat animos uestros super causando in eis concordiam amicitiae. Nota, quod amor dictat iura fidis sodalibus. Jura autem amicorum et sodalium innuit Seneca tertia epistola dicens: DIU COGITA AN ALIQUIS IN AMICUM SIT TIBI RECIPIENDUS: SED CUM PLACUERIT FIERI, TOTO ILLUM PECTORE ADMITTE: TAM AUDACTER CUM ILLO LOQUERE QUAM TECUM. TU QUIDEM ITA VIVE UT NIHIL TIBI COMMITTAS NISI QUOD ETIAM AMICO TUO COMMITTERE POSSIS. CUM AMICO TUO OMNES CURAS, OMNES COGITATIONES MISCE SI FIDELEM PUTAVERIS. SUNT ENIM QUIDAM QUI QUAE AMICIS SUNT TANTUM COMMITTENDA OMNIBUS NARRANT: QUIDAM CARISSIMORUM CONSCIENTIAM REFORMIDANT, NULLI CREDITURI. NEUTRUM FACIENDUM EST: UTRUMQUE ENIM VITIUM EST; ET OMNIBUS CREDERE ET NULLI. Nota, circa praedicta, quod amicitia proprie dicta tantum inuenitur in rebus rationalibus; et ut sic, amicitia est par uoluntas bonorum inter aliquos. Sed large accipiendo amicitiam, sic etiam est irrationalibus, et ut sic amicitia est concordia diuersarum rerum adinuicem. LIBER 3 3.1 IAM CANTUM ILLA FINIERAT etc. Iste est tertius liber Boethii de consolatione philosophiae: et continuatur ad libros praecedentes in hunc modum. Postquam philosophia in primo libro scrutata est causas doloris Boethii, et in secundo libro adhibuit sibi remedia facilia, in praesenti libro et in sequentibus philosophia adhibet Boethio remedia grauiora: sunt autem remedia grauiora rationes contra communem opinionem hominum, probantes quod in bonis exterioribus non consistit uera felicitas ostendendo in quo sit felicitas uera, et quomodo ad ipsam perueniatur. Et diuiditur iste liber in uigintiquatuor partes quia huius libri sunt duodecim prosae, et duodecim metra, quae partes patebunt in processu libri. Quid autem et de quo determinetur in qualibet istarum partium similiter patebit. Prima prosa huius tertii libri diuiditur in tres partes. Primo ostendit Boethius quomodo post praedicta allocutus fuerit philosophiam. Secundo ponit responsionem philosophiae. Tertio Boetius dirigit quamdam petitionem ad ipsam. Secunda, ibi, TUM ILLA. Tertia, ibi, TUM EGO. Dicit primo: iam illa philosophia finierat cantum, idest metrum quod erat de commendatione amoris diuini et amicitiae; et cum ego Boethius essem allectus dulcedine metri ad audiendum cum auiditate et admiratione uerba philosophiae auribus arrectis, ego dixi: o philosophia quae es summum solamen animorum lassorum, quantum me refocillasti tuis prosis et metris intantum quod tam bene possum resistere insultibus fortunae; et ideo dicit: remedia quae prius dixisti esse grauia non timeo, sed ea audire diligenter expecto. Nota, quod Boethius metrum uocat cantum. Sicut enim in cantu est eleuatio et depressio uocis, sic similiter in metro ratione quantitatis correptae et productae syllabarum attenditur quaedam eleuatio et depressio; quia ratione quantitatis productae fit eleuatio; ratione quantitatis correptae fit depressio. Item quia metrum est subtilius et delectabilius prosa, ideo animum demulcet. Unde auctor poetriae metrum comparat domicellae dicens: VULTQUE VENIRE METRUM TAMQUAM DOMICELLA COMPTO CRINE, NITENTE GENA, SUBTILI CORPORE, FORMA EGREGIA. Ideo dicit Boethius, mulcedo carminis, idest metri. Item homo debet esse auidus et stupens circa philosophiam. Auidus inquam; quia dicit Seneca decimaseptima epistola: PROIICE OMNIA ISTA SI SAPIS; IMMO UT SAPIAS; ET AD PHILOSOPHIAM MAGNO CURSU TOTISQUE VIRIBUS TENDE. Etiam homo debet esse stupens, idest admirans de philosophia, quia ipsa est res mirabilis et diuina secundum Aristotelem in principio libri sui de mundo; et philosophia confert mirabiles delectationes, decimo Ethicorum. Item animi lassi sunt graui cura uel aduersitate aliqua oppressi: horum philosophia est summum solamen, quia ipsa persuadet magnanimitatem qua contra aduersitates fortunae homo constanter debet militare. Item per philosophiam homo bene potest resistere ictibus fortunae; quia primo Ethicorum dicit Aristoteles: SAPIENS BENE SCIT FERRE FORTUNAS, ET HABET SE SINE VITUPERIO SICUT TETRAGONUM. Unde dicit in littera: iam illa, supple, philosophia, finierat cantum, idest metrum de amore diuino; et cum mulcedo, idest suauitas carminis defixerat, idest stabilierat me auidum, idest cupidum audiendi, que (pro et) stupentem, idest admirantem, supple, uerba philosophiae, auribus meis, arrectis, idest eleuatis ad haec, scilicet uerba: itaque paulo post ego inquam, idest dixi: o summum solamen lassorum animorum, supple, per aduersitatem, quantum me refouisti pondere sententiarum, supple, prosa, uel etiam iucunditate canendi, idest metri, adeo, idest intantum, ut iam posthac non arbitrer me esse imparem, idest dissimilem in resistendo ictibus, idest insultibus fortunae. Itaque remedia illa quae paulo ante dicebas esse acriora, idest grauia, non modo, idest non tantum non perhorresco, idest non timeo, sed ego auidus audiendi, supple, ea uehementer efflagito, idest expostulo. Ubi sciendum, quod secundum Huguitionem, efflagitare est ualde flagitare, expostulare, petere cum clamore poscere. TUM ILLA: SENSI INQUIT etc. Hic ponit responsionem philosophiae, dicens: ego bene sensi illud cum tu tacitus, idest attentus recepisti uerba nostra, et cum ego perfeci mentem tuam: talia enim sunt remedia quae adhuc restant ut ipsa degustata primo sint amara, sed postea dulcescant. Sed quia tu dicis te esse cupidum audiendi uerba nostra: o quanto desiderio arderes si cognosceres quo laboramus te ducere. Et dicit Boethius: quo uis me ducere? Respondet philosophia: ad cognitionem uerae felicitatis quam animus tuus quasi somniando adhuc uix cognoscit, quia est occupatus imaginibus falsae felicitatis. Nota, quod Boethius tacitus uerba philosophiae rapiebat, consilio Senecae dicentis: ESTO VERBORUM TACITUS AUDITOR, AUDITORUM PROMPTUS REPETITOR. Nota, quod praecepta philosophicalia primo sunt amara, postea dulcescunt, secundum illud poetae: DISCRETE FIT CARUM QUAMUIS PRIMO SIT AMARUM. Et Eustratius in primo Ethicorum dicit: FIUNT DOCTI QUONIAM LABORIOSA EST POSSESSIO VIRTUTUM; sed propter eius amaritudinem philosophia non est abiicienda; quia non est dignus dulcoris acumine qui amaritudinis nequit inuiscari grauamine, secundum Boethium in libro de disciplina scholarium. Nota: sicut somnians putat phantasmata sibi occurrentia esse ueras res de quibus somniat, et tamen non sunt ipsae res, sic Boethius in istis temporalibus putauit esse ueram felicitatem quae tamen non est, sed tantum sunt quaedam similitudines uerae felicitatis, sicut phantasmata somniorum sunt similitudines rerum. Nota, quod bona exteriora uocat imagines uerae felicitatis. Sicut enim imago est rei imitago et non est ipsa res, sic bona exteriora uidentur exprimere formam uerae felicitatis, sed uera felicitas non est in ipsis: unde dicit in litera: tum pro tunc, illa, supple, philosophia inquit; ego sensi, idest noui, supple, intentionem tuam cum tu tacitus, que (pro et) attentus rapiebas uerba nostra, que (pro et) cum ego expectaui, alia litera habet expetiui, idest reuocaui habitum tuae mentis. Vel quod est uerius dicere, cum ego ipsa habitum tuae mentis perfeci: quippe (nimirum) talia sunt, supple, remedia, quae restant, supple, sumenda, ut ipsa quidem degustata primo mordeant, idest displiceant; interius autem recepta dulcescant. Sed quod tu dicis te cupidum audiendi, supple, illa remedia: o quanto ardore, idest desiderio, flagrares, idest arderes, si agnosceres, quo nam, idest ad quem locum aggrediamur, idest incipimus te ducere. Ego Boethius inquam, idest dixi: quo nam, supple, uis me ducere? Inquit, supple, philosophia, ad ueram felicitatem quam tuus animus somniat, idest imperfecte cognoscit, sed uisu, idest cognitione, occupato ad imagines, idest ad bona temporalia quae sunt imagines et similitudo uerae felicitatis, tu non potes intueri, idest inspicere ipsam, supple, ueram felicitatem. TUM EGO: FAC OBSECRO etc. Hic Boethius dirigit petitionem philosophiae; et ponit consensum suae petitionis dicens: o philosophia, rogo, ut sine dilatione demonstres mihi quae sit uera felicitas. Et philosophia consentiens dicit: libenter faciam tui causa: sed prius ego ostendam tibi falsam felicitatem tibi notiorem, ut illa cognita, per contrarium possis postea agnoscere ueram felicitatem. Nota, circa hoc quod dicit, faciam tui causa libenter, quod philosophia petitiones hominum admittit. Unde Seneca: NULLI PRAECLUSA EST VIRTUS SAPIENTIAE; OMNIBUS PATET, OMNES INUITAT, OMNES ADMITTIT: NON ELIGIT DONUM NEQUE CENSUM SED NUDO HOMINE CONTENTA EST. Nota: innata est nobis uia procedendi ex nobis magis notis ad minus nota: primo physicorum et secundo de anima. Cum igitur bona exteriora sint magis nobis nota, in quibus aliqui posuerunt consistere felicitatem, quam bona interiora; ideo philosophia primo uult determinare de falsa felicitate nobis magis nota, quae ponitur in bonis exterioribus, ipsam extirpando, ut per eam agnoscamus ueram felicitatem tamquam per contrarium. Nota, quod Seneca in libro de uirtutibus cardinalibus dicit: SCIRE DEBES QUOD QUAEDAM NON VIDENTUR ESSE BONA, ET SUNT: QUAEDAM VIDENTUR BONA ET NON SUNT: QUAECUMQUE AUTEM EX REBUS TRANSITORIIS POSSIDES, NON HAEC MAGNA EXISTIMES; NON MIRERIS QUOD CADUCUM EST. Ex quo patet quod uera felicitas non consistit in bonis exterioribus quae uidentur esse uera bona et tamen non sunt: unde dicit in litera: tum (pro tunc) ego, supple, Boethius dixi: o philosophia, obsecro, idest peto, fac, idest duc me ad illam felicitatem, et demonstra mihi sine cunctatione idest sine mora quae sit illa uera, supple, felicitas. Illa philosophia, inquit, faciam libenter tui causa: sed ego prius conabor, idest laboro tibi designare uerbis atque (pro et) informare quae causa, idest quae felicitas habens rationem causae finalis sit tibi notior, idest manifestior, ut ea, supple, falsa felicitate perspecta, idest cognita, possis agnoscere specimen, idest similitudinem, uerae beatitudinis cum flexeris oculos, supple, cognitionis in contrariam partem falsae felicitatis. 3.2 QUI SERERE INGENUUM VOLET AGRUM etc. Istud est primum metrum huius tertii libri: quod dicitur metrum Choristum ab inuentore, dactylicum a pede praedominante; et primus uersus huius metri est ipercatalecticus, quia post primum pedem abundat una syllaba, scilicet re in hac dictione serere. Et quia philosophia praedixit quod prius esset ostendendum quae sit falsa felicitas, et postea quae sit uera; ideo philosophia in hoc metro commendat hunc ordinem per quatuor exempla. Primum est: quicumque uult seminare bonum agrum, oportet prius extirpare nociuas herbas, ut ager bene fructificet. Similiter aliquis uolens cognoscere ueram felicitatem, oportet prius extirpare falsam: unde dicit in litera: qui uolet serere agrum ingenuum, idest nobilem, prius liberat arua, idest agros fruticibus, idest radicibus quae impediunt ne semen crescat; et ille resecat, idest praescindit rubos, idest paruas arbores, que (pro et) filicem, idest herbam inutilem, falce, idest falcastro, ut noua Ceres eat, idest proficiat grauis, idest onusta fruge. Secundum exemplum est: sicut praegustando aliquod amarum mel apparet dulcius, sic propter cognitionem falsae felicitatis magis cognoscitur uera felicitas. Unde dicit in litera: labor apium est mage dulcior, idest mel est magis dulce, si malus sapor prius edat, idest inficiat ora. Tertium exemplum est: sicut post tempus nebulosum gratior est serenitas, sic post cognitionem falsae felicitatis gratior est cognitio uerae felicitatis. Unde dicit in litera: ubi (pro postquam) Notus, idest uentus Australis, desinit, idest cessat dare imbriferos sonos, idest flatus producentes imbres, tunc astra nitent gratius, idest delectabilius. Quartum exemplum est: sicut pulchra dies sequitur tenebras noctis, sic cognitio uerae felicitatis sequitur cognitionem falsae felicitatis. Unde dicit in litera: ut, idest postquam, Lucifer, idest stella matutina, pepulerit, idest fugauerit, tenebras noctis, tunc pulchra dies agit, idest ducit roseos equos solis. Tunc applicat exempla ad propositum dicens: tu prius debes considerare falsa bona, et extirpatis ipsis debes cognoscere uera bona in quibus consistit felicitas. Unde dicit in litera: tu quoque prius tuens, idest respiciens falsa bona, incipe retrahere colla iugo, idest iugo falsae felicitatis; dehinc, idest postea uera bona subierint, idest subintrabunt animum tuum. Nota, quod sicut prius extirpanda sunt uitia, et postea inserendae uirtutes, sic ager prius est purgandus et postea seminandus. Unde Tobias: SPINIS ET TRIBULIS PURGARE NOUALIA DEBET AGRICOLA, UT SEMEN FRUCTIFICARE QUEAT. Nota, quod frutex, secundum Huguitionem, est densitas uirgularum, uel arborum, uel spinarum. Vel secundum alios frutex est arbor parua quae terram fronde tegit. Nota, quod filix est inutilis herba habens folia ad modum filorum: de qua dicit Persius: NON TAMEN ISTA FILIX ULLO MANSUESCIT IN AGRO. Nota, quod post amaritudinem dulcedo est gratior et sensibilior. Unde poeta: DULCIA NON MEMINIT QUI NON GUSTAVIT AMARA. NAMQUE PER OPPOSITUM NOSCITUR OMNE BONUM. Haec pauper Henricus. Nota, quod Boethius hic dicit apium pro apum in genitiuo plurali: quod est contra Alexandrum qui dicit: UM DAT APIS etc. Et quod hic dicatur apium et non apum, patet per metrum quod semper constat ex tribus dactylis continuis: si autem poneretur apum, non essent tres dactyli continui. Posset tamen dici quod causa metri ponitur apium pro apum. 3.3 TUM DEFIXO PAULULUM VISU etc. Haec est prosa secunda huius tertii libri; in qua philosophia ponit diuersas opiniones circa falsam felicitatem. Et primo Boethius ostendit quomodo se philosophia habuit post praedicta. Secundo philosophia ostendit quod omnes homines nituntur peruenire ad beatitudinem, quam ipsa definit. Tertio ostendit quid homines saepe abducuntur a uera felicitate diuersis erroribus. Quarto ponit errores siue opiniones circa felicitatem. Secunda ibi, OMNIS MORTALIUM. Tertia ibi, HUNC UTI. Quarta ibi, QUORUM QUIDEM. Dicit primo. Postquam philosophia praemisit ordinem procedendi de falsa felicitate ad ueram, tum (pro tunc) ipsa paululum defixo uisu, idest inclinatis oculis et recepta uelut in augustam, idest nobilem sedem mentis suae, sic coepit, idest incoepit loqui. Nota, quod capitis inclinatio est signum subtilis imaginationis: propter quod subtiliter et profunde imaginantes caput inclinant, et quandoque non uident delata coram oculis. Ideo philosophia uolens subtiliter speculari de felicitate, cuius speculatio difficilis est, ipsa inclinato uisu contraxit se in nobilem speculationem suae mentis. OMNIS MORTALIUM CURA etc. Hic philosophia ostendit quod omnes homines nituntur peruenire ad unum finem beatitudinis: quam beatitudinem ipsa etiam definit, et dicit sic: omnis cura, idest sollicitudo, mortalium, idest hominum, quam curam exercet labor multiplicium studiorum, quia aliqui student in literatura, aliqui in mercantia, et sic de aliis, illa cura procedit diuerso calle, idest diuerso modo uiuendi; sed tamen nititur peruenire ad unum finem beatitudinis. Illud autem ad quod homines nituntur peruenire, est tale bonum, quo quis adepto nihil ulterius queat desiderare: quod scilicet bonum est summum omnium bonorum, continens intra se cuncta bona: cui scilicet bono, si quid, idest aliquid, abforet, idest deesset, non posset esse summum bonum; quia relinqueretur aliquid extrinsecus, idest extra aliud bonum, quod posset optari. Ex quibus dictis philosophia concludit definitionem beatitudinis, dicens: liquet, idest manifestum est beatitudinem esse statum perfectum congregatione omnium bonorum. Nota: cognitio ultimi finis magnum incrementum confert ad uitam, in primo Ethicorum: quia secundum exigentiam finis cetera moderantur, secundum Linconiensem in primo posteriorum; ideo philosophia tradit nobis cognitionem ultimi finis, scilicet beatitudinis. Nota: finis est magis eligendus his quae sunt propter finem, ut patet per Aristotelem in tertio topicorum: item ibidem: CUIUS FINIS EST BONUS, IPSUM QUOQUE BONUM. Item, omnia denominanda sunt a fine. Unde poeta: SI FINIS BONUS EST, TOTUM LAUDABILE FAS EST. Nota: finis in agibilibus habet se sicut principium in speculabilibus. Sicut ergo intellectus noster naturaliter adhaeret primis principiis, sic appetitus noster naturaliter adhaeret ultimo fini qui est summum bonum. Nota, quod duplex est finis: scilicet finis quo, et finis gratia cuius omnia fiunt. Ille enim est unus sicut Deus uel beatitudo; et iste finis appetitur ab omnibus sub una ratione, inquantum est bonum satians appetitum hominis. Finis autem quo, est operatio qua homines nituntur adipisci finem gratia cuius: et talis finis non est unus sicut non est una operatio omnium. Ideo dicit philosophia quod cura hominum procedit diuerso calle ad consequendum ultimum finem. Nota: illud ad quod omnes homines nituntur peruenire, est bonum: quia bonum est quod omnia appetunt, in primo Ethicorum. Nota: quia beatitudo habet rationem ultimi finis, ipsa est tale bonum quo adepto nihil ulterius desideratur: nam de ratione finis est esse ultimum: et ultra illud quod est ultimum nihil est; ergo etiam oportet illud esse summum bonum; quia illud quo adepto nihil ulterius desideratur est summum bonum: tale autem est beatitudo. Nota: quia beatitudo est bonum optimum pulcherrimum et delectabilissimum; ideo beatitudo est status perfectus congregatione omnium bonorum, continens in se omnia bona. Si enim aliquod bonum sibi deficeret, non esset summum bonum. HUNC, UTI DIXIMUS, DIVERSO TRAMITE etc. In ista parte ostendit philosophia, quod homines a uera felicitate diuersis erroribus abducuntur, dicens: hunc, scilicet statum beatitudinis omnes mortales, sicut diximus, conantur adipisci diuerso tramite, idest diuersa uia; quia cupiditas, idest appetitus, ueri boni naturaliter est inserta mentibus hominum, sed beatitudo est uerum bonum, quia summum. Sed deuius error abducit homines ad falsa bona. Nota: quia beatitudo aggregat in se omnia bona: ideo eius cupiditas naturaliter est hominibus inserta. Ubi tamen sciendum quod beatitudinem continere omnia bona, potest intelligi dupliciter. Uno modo formaliter: sic non continet omnia bona, quia felicitas formaliter et essentialiter potest esse sine bonis exterioribus, ut sine diuitiis et ceteris bonis. Alio modo intelligitur continere ea uirtualiter, ita quod beatitudo excellat omnia bona; et sic est uera. Nota, quod philosophia hic utitur quadam figura quae dicitur epitheton, dicendo deuius error: nullus enim error est, qui non sit deuius: unde poeta: FIET EPITHETON SI DICAS TRISTIA BELLA. Nota: cum mens humana naturaliter desideret uerum bonum, nunquam tendit in falsum bonum nisi inquantum ipsum aestimatur esse uerum bonum: talis autem aestimatio est deuius error; ergo deuius error ad falsa abducit. QUORUM QUIDEM ALII SUMMUM ESSE BONUM etc. Hic philosophia ponit diuersas opiniones circa felicitatem; ostendens quomodo homines per errorem ad falsa bona ducebantur. Secundo ostendit quod in talibus bonis posuerunt beatitudinem. Tertio ostendit quod naturaliter eorum intentio tendebat ad ueram beatitudinem. Secunda ibi, QUIBUS OMNIBUS. Tertia ibi, SED AD HOMINUM STUDIA. Primo ostendit quomodo homines errabant circa falsa bona, statuendo in eis finem. Secundo ostendit quomodo quidam fines adinuicem permutabant. Tertio alia bona fortuita reducit ad praedicta. Secunda ibi, SUNT ETIAM. Tertia ibi, IN HIS IGITUR. Primo dicit: quorum, supple, hominum qui ducuntur ad falsa bona, alii credentes summum bonum esse nihilo indigere, ipsi elaborant ut affluant, idest abundent diuitiis, ponendo omnem sufficientiam esse in diuitiis: et in hoc errabant. Alii uero summum bonum iudicantes quod dignissimum sit ueneratione, idest honore, tales adeptis honoribus nituntur esse reuerendi suis ciuibus, putantes in honoribus temporalibus ueram dignitatem consistere; et in hoc errabant. Sunt alii qui summum bonum constituant in summa potentia. Hi uel ipsi uolunt regnare, uel conantur adhaerere regnantibus tamquam consiliarii uel familiares eorum, per hoc putantes se esse uere potentes: et in hoc decipiuntur. Sed quibus claritas, idest fama, uidetur esse optimum bonum, illi festinant propagare, idest dilatare, gloriosum nomen, idest pulchram famam artibus, idest studiis belli, sicut uiri militares, uel artibus pacis, sicut sapientes mundi, credentes se per hoc acquirere gloriam immortalem; et decipiuntur per hoc. Plurimi uero, idest multi metiuntur, idest mensurant fructum boni, gaudio et laetitia exteriori: hi putant, idest aestimant, felicissimum defluere, idest abundare, uoluptate, idest delectatione corporali, aestimantes in hoc consistere uerum gaudium: quod est erroneum. Nota: quinque sunt in quibus errantes a uero bono, posuerunt consistere ueram felicitatem: scilicet diuitiae, honores, potestates, gloria et uoluptates. Quorum sufficientia sic accipitur. Cum finis habeat rationem boni, secundum diuersitatem boni diuersificatur finis. Est autem triplex bonum: utile, delectabile, et bonum honestum: et illi qui intendebant bono utili posuerunt felicitatem in diuitiis, sed qui intendebant bono delectabili ponebant uoluptates, et in illis posuerunt finem et felicitatem: qui autem intendebant bono honesto, isti diuersificabantur; quia bonum honestum est bonum secundum rationem. Ratio autem est duplex: scilicet speculatiua et practica: de bono honesto quod consistit in speculatione non loquebantur isti, quia tale bonum est latens, ipsi autem posuerunt felicitatem in bono honesto quod est bonum rationis practicae; tale ergo bonum uel consistit in opinione hominum, et sic est gloria; uel consistit in exercitio actus realis: et hoc est dupliciter: uel enim consistit in exercitio proprii actus circa alios; et sic est potestas: uel consistit in exercitio actus aliorum circa se, et sic est honor. SUNT ETIAM QUI HORUM FINES etc. In ista parte ostendit quomodo quidam istorum, fines iam dictos permutabant: et dicit: sunt etiam aliqui qui fines, que (pro et) causas finales permutant alterutro, idest adinuicem, desiderantes unum propter alterum. Nam quidam desiderant diuitias et uoluptates, ob (idest propter) potentiam; et sunt alii qui potentiam petunt, idest desiderant causa pecuniae, idest propter diuitias; uel causa proferendi nominis, idest causa dilatationis famae. Nota: secundum Aristotelem in tertio Ethicorum: QUALIS UNUSQUISQUE EST TALIS FINIS VIDETUR EI; secundum ergo diuersam dispositionem hominum diuersi fines eliguntur. Illud autem eligitur propter aliquem finem per quod quis uidetur posse consequi illum finem. Cum igitur ponentes finem esse diuitias magis putabant se diuitias consequi per potentiam, ipsi appetebant potentiam propter diuitias; et e conuerso, quibus uidebatur se posse consequi potentiam per diuitias, ipsi appetebant diuitias propter potentiam; et sic posuerunt permutationem finium istorum adinuicem. IN HIS IGITUR CETERISQUE TALIBUS etc. Hic philosophia reducit omnia bona fortunae in quibus ponunt homines felicitatem, in praedicta quinque; et dicit: in his igitur quinque bonis, que (pro et) ceteris talibus, scilicet reducibilibus ad praedicta, uersatur intentio actuum humanorum et uotorum, idest desideriorum. Et manifestat exemplariter quod alia reducantur ad ipsa, dicens: ueluti nobilitas, que (pro et) fauor popularis quae uidentur comparare quamdam claritatem, idest gloriam; ideo, supple, reducuntur ad gloriam: uxor autem et liberi, idest filii sunt qui petuntur gratia iucunditatis, idest causa uoluptatis; ideo ad uoluptatem reducuntur. Sed sanctissimum genus amicorum non numeratur inter bona fortunae, sed numeratur in uirtute. Reliquum uero quod cadit sub exteriori fortuna, illud assumitur uel causa potentiae, sicut est administratio officiorum; uel assumitur causa delectationis, sicut exercitium ludorum. Sed bona corporis promptum est ut referantur, idest reducantur etiam ad superiora bona; quia robur, que (pro et) magnitudo quae est signum fortitudinis corporalis, uidentur prestare ualentiam, idest potentiam, et sic ad potentiam reducuntur: sic pulchritudo et uelocitas uidentur prestare celebritatem, idest gloriam ad quam reducuntur: salubritas autem, idest sanitas, uidetur conferre uoluptatem ad quam reducitur: et sic omnia bona fortunae reducuntur ad praedicta quinque. Nota: indigentia alicuius boni auget desiderium illius boni; ideo secundum uariam indigentiam hominum uariatur eorum desiderium: unde Aristoteles in primo Ethicorum dicit, quod aegrotans sanitatem, medicus diuitias, conscii autem sibiipsis ignorantiae, eos qui magnum aliquod habent supra se admirantur; secundum ergo diuersam dispositionem hominum felicitas ponebatur in diuersis bonis fortunae; quae tamen sub praedictis bonis quinque comprehenduntur. Nota: licet amici afferant iucunditatem, tamen non sunt computandi inter bona fortunae. Cum enim amicitia sit uirtus, oportet quod amici uirtute acquirantur: quod autem uirtute acquiritur per uirtutem conseruatur, et tale non potest esse bonum fortuitum. Item amicitia fundata super bono honesto est sanctissima et in uirtute numeratur; sed amicitia fundata super bono utili et delectabili fortuita est. QUIBUS OMNIBUS SOLAM BEATITUDINEM etc. In ista parte probat philosophia, quod omnes praedicti quaerebant beatitudinem in his bonis; et dicit: omnibus desiderantibus praedicta bona liquet, idest manifestum est ipsos desiderare beatitudinem; nam illud bonum quod quisque petit, idest desiderat prae ceteris, illud iudicat esse summum bonum: sed nos definimus summum bonum esse beatitudinem: quare statum illum quem quisque desiderat prae ceteris iudicat esse statum beatum, idest beatitudinem. Et tunc recolligit bona falsae felicitatis, dicens: habes ante oculos tuos propositam formam humanae felicitatis; scilicet opes, honores, potentiam, gloriam, uoluptates; quae considerans Epicurus constituit uoluptatem esse summum bonum, eo quod omnia cetera uideantur afferre, idest dare animo iucunditatem. Nota, quod omnes appetentes praedicta bona, appetebant beatitudinem; nam quicquid aliquis eligit prae aliis, hoc uidetur sibi esse summum bonum: sed aliquis prae ceteris eligit diuitias; ergo diuitiae uidebantur sibi summum bonum; aliquis honores, et sic de aliis; ergo omnes praedicti appetebant beatitudinem. Nota, quod praedicta bona uidentur conferre aliquam iucunditatem: omnia uidentur esse ordinata ad iucunditatem tamquam ad finem: et quia in uoluptatibus est maxima iucunditas; ideo Epicurei posuerunt felicitatem consistere in uoluptatibus. SED AD HOMINUM STUDIA REVERTOR etc. Hic ostendit philosophia quod licet homines in praedicto modo errent, tamen eorum intentio semper fertur ad ueram beatitudinem. Secundo ostendit unde hoc proueniat, ibi, IN QUO QUANTA SIT. Primo praemittit intentum suum. Secundo declarat, ibi, NUM ENIM. Primo dicit: ego reuertor ad studia, idest ad intentiones hominum, quorum animus, etsi (pro quamuis) memoria caligante, idest obscurata, supple, desiderio praesentium bonorum, tamen semper repetit per naturalem inclinationem summum bonum: sed ignorat quomodo illud repetat; uelut ebrius, qui ignorat quo tramite, idest qua uia reuertatur domum. Nota: sicut ebrius scit se habere domum, sed propter defectum rationis nescit quomodo ad eam redeat, sic homines aliquo modo in generali sciunt et cognoscunt summum bonum et naturaliter inclinantur ad illud tamquam ad principium a quo processerunt; sed inebriati amore temporalium bonorum nesciunt quomodo ad id perueniant. NUM ENIM VIDENTUR ERRARE HI etc. Hic declarat intentum suum, scilicet quod omnes quaerentes praedicta bona quaerebant aliquid quod proprie conuenit summo bono. Et primo ostendit hoc de diuitiis, dicens: num (pro numquid) isti uidentur errare per intentionem a summo bono qui nituntur nihilo indigere, ratione cuius quaerebant diuitias: quasi dicat: non errant a summo bono, quia nihilo indigere maxime spectat ad summum: unde dicit: atqui (pro certe), non est aliud quod aeque possit perficere beatitudinem quam status copiosus omnium bonorum, nec alieni egens, sed sibi ipse sufficiens. Tunc ostendit idem de honoribus, dicens: num uero labuntur, supple, ab intentione summi boni, qui illud quod sit optimum putant id etiam esse dignissimum cultu reuerentiae, idest honoris? Et respondet: minime, supple, labuntur; neque enim est uile et contemnendum quod intentio omnium mortalium laborat adipisci: et sic quaerentes honorem quaerebant aliquid quod est in summo bono, eo quod summum bonum est honorabilissimum. Tunc ostendit idem de potentia, dicens: an (pro numquid) in bonis, idest inter bona non est numeranda potentia? Quasi dicat: sic. Quid igitur est dicendum, nisi quod quaerentes potentiam etiam tendunt ad summum bonum, cum summum bonum sit potentissimum? Non enim istud est aestimandum imbecillum et sine uiribus, idest sine potentia, quod constat esse praestantius, idest potentius, omnibus rebus. Tunc ostendit idem de gloria, dicens: an claritudo, idest gloria est nihili pendenda, ita ut quaerentes gloriam non tendunt ad summum bonum? Quasi dicat: non est nihili pendenda: sed nequit, idest non potest sequestrari, idest negari, quin omne quod sit excellentissimum, illud etiam uideatur esse clarissimum, idest gloriosissimum. Tunc ostendit idem de uoluptate, dicens: quid attinet dicere? Quasi dicat: de se manifestum est beatitudinem non esse anxiam et tristem, nec subiectam doloribus et molestiis, sed, supple, magis est plena uoluptate et iucunditate; et per consequens quaerentes uoluptatem et laetitiam tendunt ad summum bonum. Quod autem iucunditas et uoluptas includatur in bono summo, probat per locum a minori, dicens: quando in minimis rebus, scilicet appetendis, patet quod aliquid appetitur quod delectat habere et ipso frui. Haec igitur sunt quae homines uolunt adipisci, et ea de causa desiderant, idest cupiunt uel quaerunt diuitias, dignitates, regna, gloriam et uoluptates, quia per haec credunt sibi esse uenturam sufficientiam, reuerentiam, potentiam, celebritatem et laetitiam. Bonum igitur est quod homines petunt diuersis studiis, idest intentionibus. Nota, quod ex tota ista littera potest formari una ratio: scilicet quod quaerentes praedicta bona, quaerunt beatitudinem. Ratio est ista. Illi tendunt ad beatitudinem qui tendunt ad sufficientiam, reuerentiam, potentiam, celebritatem et laetitiam: sed appetentes praedicta bona, scilicet diuitias, dignitates, regna, gloriam et uoluptates, tendunt ad sufficientiam, reuerentiam, et sic de aliis; ergo tendunt ad beatitudinem. Maior est nota; quia sufficientia, reuerentia sunt conditiones beatitudinis, quae perfectissime reperiuntur in beatitudine. Quaerentes ergo proprietates beatitudinis tendunt ad beatitudinem. Minor patet ex littera. Nota, quod quaerentes diuitias propter sufficientiam, ferebantur in summum bonum naturali appetitu, quia in summo bono est uera sufficientia; et in hoc non errabant: sed quia sufficientiam quae est nullius indigentiae, putabant sibi prouenire per diuitias, in hoc errabant. Similiter quaerentes dignitates propter reuerentiam, naturali intentione ferebantur in beatitudinem, eo quod beatitudo est reuerendissima; sed quia summam reuerentiam putabant sibi subuenire per dignitates temporales, ideo in hoc errabant; et sic intelligitur de aliis. IN QUO QUANTA SIT NATURAE VIS etc. Hic ostendit philosophia unde hoc proueniat quod quantumcumque intentio hominum sit diuersa, tamen intendit in beatitudinem: et ostendit quod hoc prouenit ex ui naturalis inclinationis quae nulli auferri potest; et dicit: in quo, scilicet appetitu boni uel beatitudinis, facile monstratur quanta sit uis naturae, cum licet sint uariae et dissidentes, idest discordantes sententiae hominum de summo bono, tamen homines consentiunt, idest concordant in diligendo, idest diligenter appetendo finem boni, idest beatitudinem. Nota, quod fine existente uno possunt diuersificari actiones tendentes in illum finem. Si enim propter diuersitatem actionum esset diuersitas finium, non esset euenire ad unum finem: sed procederetur in infinitum in finibus; quod patet falsum ex secundo metaphysicae: et hoc est uerum de fine cuius gratia omnia fiunt, quod ille est unus, et non de fine quo ut prius uisum est. Licet ergo sint diuersae sententiae et studia hominum, tamen conueniunt in appetendo unum finem, scilicet beatitudinem. 3.4 QUANTAS RERUM FLECTAT HABENAS etc. Hic incipit secundum metrum huius tertii, quod dicitur Pindaricum ab inuentore, anapesticum a pede praedominante; et est dimetrum, quia constat ex quatuor pedibus, quorum duo constituunt unum metrum. In quo metro quia philosophia, sicut dixerat quod uis naturae operatur, quod intentio hominum semper tendit in bonum; ideo hic commendat uim naturae; ostendens quod tanta est uis naturae, quod quantumcumque res abducatur assuefactione uel uiolentia ad aliquid quod est sibi praeter naturam, tamen sibiipsi derelicta semper redit ad illud quod inest sibi secundum naturam. Et praemittit suam intentionem. Secundo manifestat propositum, ibi, QUAMUIS. Primo dicit: mihi philosophiae placet promere, idest manifestare, cantu arguto, idest sonoro lentis fidibus, idest chordis lente sonantibus, quantas habenas, idest naturales inclinationes, potens natura flectat, idest regat, quibus legibus prouida natura seruat, idest conseruat immensum orbem, et quibus legibus natura stringat ligans singula irresoluto nexu, idest coniunctione indissolubili. Nota: triplex est natura: natura naturans, sicut est Deus a quo dependet caelum et tota natura. Alia est natura naturans et naturata simul; sicut caelum, quod dicitur natura naturata, inquantum dependet a Deo, et dicitur natura naturans inquantum influit naturis istorum inferiorum. Alia est natura naturata tantum, quam beatus Augustinus sic definit: NATURA EST QUAEDAM VIS ET POTENTIA DIUINITUS INSITA REBUS CREATIS, QUAE UNICUIQUE REI SUUM ESSE TRIBUIT, QUA CUM QUISQUE MALE UTITUR MALUS ESSE IUDICATUR. In proposito dictum philosophiae potest intelligi de natura tertio modo dicta: licet quidam exponant per naturam primo modo sumptam. Item leges naturae hic uocat determinationes et proprietates naturales cuiuslibet rei a Deo sibi constitutas. QUAMUIS POENI PULCHRA LEONES etc. Hic philosophia manifestat propositum per quatuor exempla. Secundo generaliter concludit similiter esse in omnibus aliis, ibi, REPETUNT. Prima in quatuor partes, secundum quatuor exempla quae patebunt. Primum exemplum est de quadrupedibus, sicut de leonibus; qui licet ex quadam assuefactione domentur, ita ut mitescant metuendo suum magistrum, tamen si multum offendantur redit eorum crudelitas naturalis, ita ut primo lacerent dentibus magistrum suum. Unde dicit in littera: quamuis leones Poeni, idest Libyci gestent, idest portent pulchra uincula, idest catenas in collo, et captent, idest recipiant, escas datas, idest porrectas eis manibus sui magistri; et quamuis metuant trucem, idest crudelem magistrum, leones inquam soliti ferre, idest pati, uerbera magistri, sed si cruor tinxerit, idest madidauerit, horrida ora, idest colla leonum per nimia uerbera, tunc animi leonum resides, idest quieti redeunt ad naturalem crudelitatem, et leones meminere sui, idest naturae graui fremitu, idest magno rugitu ipsi laxant, idest soluunt colla solutis nodis, idest ruptis uinculis: et primus solus domitor, scilicet magister, ille imbuit, idest recipit lacer, idest laceratus, rabidas iras, cruento dente, scilicet leonis. Nota, secundum Isidorum in libro Etymologiarum, Poeni sunt homines Carthaginenses. Est autem Carthago ciuitas Libyae: propter quod leones Libyae uocat leones Poeni, et huius leones Libyae facilius dominantur. Nota, quantumcumque leones domentur et assuefactione ducantur a sua crudelitate, si tamen afficiantur cruore uel sanguine, redeunt ad naturalem crudelitatem. QUAE CANIT ALTIS GARRULA RAMIS etc. Hic ponit secundum exemplum, quod est de uolatilibus: et est tale: auicula capta quae praeter naturam domesticatur, quantumcumque foueatur delitiis hominum, tamen habita opportunitate redit ad siluestritatem. Unde dicit in littera: ales garrula quae canit altis ramis, si illa capta clauditur in antro caueae, idest domunculae, supple, ut ibi, maneat ad solatium hominum: licet ludens cura hominum ministret huic aui pocula illita, idest illinita melle que (pro et) largas dapes ministret dulci studio; si tamen illa auis saliens ex arto tecto, idest ex arta domuncula, uiderit gratas umbras nemorum, ipsa proterit pedibus suis escas sparsas, et ipsa moesta quia fuit detenta, requirit siluas, et dulci uoce susurrat, idest cantat in siluis. Nota: natura non assuescit in contrarium. Si enim lapis centies millesies proiiciatur sursum, non assuescit ascendere sursum. Licet ergo aliqua consuetudine uel uiolentia natura possit ad tempus impediri, tamen semper inclinatur ad proprium opus. VALIDIS QUONDAM VIRIBUS ACTA etc. Hic ponit tertium exemplum de uegetabilibus, sicut de uirga crescente: quod tale est. Licet uirgula erecta per uiolentiam incuruetur, tamen relicta propriae naturae ipsa sursum erigitur: unde dicit in litera: uirga quondam acta, idest coacta, ualidis uiribus, supple, hominis incuruantis eam, ipsa flectit pronum cacumen: sed si dextra curuans remisit hanc, ipsa spectat, idest respicit caelum recto uertice; quasi dicat: deposita uiolentia incuruantis uirga redit ad naturalem rectitudinem. Nota: licet natura rerum inanimatarum non facile assuescat in contrarium, tamen in hominibus rationalibus multum facit assuescendo uel consuescendo; quia licet aliquis sit male complexionatus, tamen per usum et consuetudinem habilitatur, et complexio mutatur. Unde Seneca: CONSUETUDO EST ALTERA NATURA. CADIT HESPERIAS PHOEBUS IN UNDAS etc. Hic philosophia probat intentum suum ponendo quartum exemplum in corporibus caelestibus; et est tale: sol motus ab oriente in occidentem cadit in mare Hespericum; sed naturali inclinatione redit ad orientem sub nostro hemisphaerio. Unde dicit in littera: Phoebus, idest sol, cadit in undas Hesperias, idest Occidentales; sed secreto tramite, idest secreta uia, scilicet sub terris, rursus, idest iterum, uertit currum, idest cursum suum ad solitos ortus, idest ad partes Orientales. Nota quod Boethius hic loquitur more poetarum, qui dicebant solem tempore uespertino descendere in mare Occidentale ut ibi lauaretur a sordibus et a puluere quo maculatus fuit existens in nostro hemisphaerio: sed hoc non est uerum, quia sic apparet ruditati hominum. REPETUNT PROPRIOS QUAEQUE RECURSUS et cetera. Hic philosophia concludit idem esse in omnibus aliis entibus, uidelicet quod omnia entia quocumque modo per uiolentiam seu assuefactionem a sua abducantur natura, tamen sibi derelicta semper redeunt ad illud quod inest eis per naturam. Unde dicit in littera: quaeque, idest quaelibet entia repetunt proprios recursus, idest naturales motus, et singula, idest omnia entia, gaudent suo reditu, supple, redeundo ad illud, supple, quod conuenit eis secundum naturam. Nec ulli manet, idest adest traditus ordo nisi quod suo fini iunxerit ortum, idest principium, et fecerit stabilem orbem, idest circulationem sui coniungendo finem principio. Nota, quod orbis, in proposito, est circulus uel linea circumducta rediens ad idem punctum unde incepit, aequaliter distans a medio. Facit autem homo stabilem sui orbem procedens a Deo tamquam a suo principio: transit per temporalia in quibus non sistit, sed redit ad Deum tamquam ad suum finem per contemplationem mentis. 3.5 VOS QUOQUE, O TERRENA ANIMALIA etc. Ista est tertia prosa huius libri; in qua et in aliis sequentibus ostendit quod uera felicitas non consistit in illis quae quidam putauerunt esse summa bona: sed tantum est falsa felicitas in ipsis. Et primo philosophia ea quae dicta sunt in metro adaptat specialiter ad homines, et cum hoc proponit intentum suum. Secundo probat intentum, ibi, PRIMUM IGITUR. Dicitur primo: dictum est quod omnia repetunt suum finem: uos quoque o terrena animalia, idest uos homines qui estis traditi terrenis, somniatis, idest imperfecte cognoscitis uerum principium, licet tenui imagine, idest exili similitudine, et prospicitis illum uerum finem beatitudinis, licet cognitione minime perspicaci: tamen qualicumque cognitione; eoque, idest ideo naturalis intentio ducit uos ad uerum bonum, et multiplex error ab eodem uos abducit. Et tunc proponit intentum suum, dicens: considera namque, o Boethi, an homines ualeant peruenire ad destinatum finem, idest ad beatitudinem per ea quibus putant se adepturos beatitudinem. Si enim pecunia uel honores ceteraque afferunt quid, idest aliquid tale, cui nihil honorum uideatur abesse, nos fateamur aliquos fieri felices adeptione horum bonorum: sed si non ualent efficere, idest facere quod promittunt, et carent pluribus bonis; nonne liquido, idest manifeste falsa species beatitudinis in his deprehenditur? Quasi dicit, sic. Nota: principium omnium rerum, quod est Deus, est uera beatitudo, ut postea patebit. Tale principium quasi somniando cognoscitur, et difficulter ad ipsum deuenitur: non enim perfecte in praesenti statu ipsum cognoscimus, quia intellectus noster habet se ad ipsum sicut oculus noctuae ad lumen solis, ex secundo metaphysicae. Etiam ad talem beatitudinem cum difficultate peruenitur. Unde Alanus in Anticlaudiano dicit: DIFFICILIS ACCESSUS AD HANC, FACILISQUE RECESSUS. ACCESSUS PAUCIS, CASUS PATET OMNIBUS. IN QUAM VIX ALIQUIS TRANSIRE POTEST, VALET OMNIS AB ILLA DECLINARE VIA. QUAE PAUCIS PERUIA, MULTIS CLAUDITUR, ARTA NIMIS INTRANTI, LARGA RUINAE. PRIMUM IGITUR TEIPSUM etc. Hic philosophia probat intentum suum, quod ista bona non efficiant quod promittunt et per consequens in eis est falsa beatitudo. Et primo ostendit hoc de diuitiis; post idem de aliis bonis. Primo ergo probat quod diuitiae non conferunt sufficientiam quam uidentur promittere, et propter quam appetuntur. Secundo probat quod diuitiae conferunt indigentiam. Tertio probat quod indigentiam non auferunt. Secunda, ibi, ATQUI. Tertia ibi, QUIS AUTEM MODUS. Primo intendit talem rationem: in illis non consistit uera felicitas, quae non reddunt hominem sibi sufficientem: sed diuitiae sunt huiusmodi: ergo etc. Maior est nota: quia felicitas est bonum sufficientissimum nullius egens. Minorem declarat in littera. Et procedit philosophia more didascalico, idest interrogando et respondendo; et dicit sic. Primum igitur teipsum Boethium interrogo qui paulo ante diuitiis affluebas, idest abundabas: nunquam ne anxietas, idest tristitia, concepta ex qualibet iniuria, confudit animum tuum inter opes abundantissimas? Et respondet Boethius: atqui (pro certo) ego nequeo reminisci me fuisse tam libero animo, quin semper angerer, idest offenderer aliquo. Et dicit philosophia: nonne tibi aliquid aberat quod abesse non uelles, uel tibi aliquid aderat quod adesse noluisses? Respondet Boethius: ita est, inquam. Tunc philosophia concludit, dicens: ideo illius quod aberat praesentiam desiderabas: huius autem quod aderat desiderabas absentiam. Dicit Boethius: confiteor inquam. Philosophia inquit: eget uero, idest caret quod quisque desiderat? Dicit Boethius: eget. Et philosophia: qui uero eget aliquo, non est usquequaque sibi sufficiens. Dicit Boethius: minime, supple, est sufficiens. Et philosophia: tu itaque hanc insufficientiam sustinebas plenus opibus. Concludit ergo philosophia ex concessis, dicens: igitur opes nequeunt facere nihilo indigentem et sibi sufficientem: et hoc erat quod promittere uidebantur. Nota, quod omnis appetitus est ratione carentiae: unde illud quod quis habet proprie non desiderat, sed magis amat. Unde Augustinus nono libro de Trinitate dicit: IDEM APPETITUS QUO QUIS INHIAT REI COGNOSCENDAE, EST AMOR REI COGNITAE. Ideo dicit philosophia eget uero quod quisque desiderat. Nota: philosophia dicit: qui eget non est sibi sufficiens. Contra hoc diceret aliquis: sapiens eget, quia indiget bonis exterioribus sine quibus uiuere non potest; et tamen sapiens est sibi sufficiens, per Senecam nona epistola, quae dicit: SAPIENS SEIPSO CONTENTUS EST. Ad hoc dicendum, quod sapiens indiget quibusdam ad uiuendum: sed ad beate uiuendum seipso contentus est. Unde dicit Seneca nona epistola: SAPIENS SEIPSO CONTENTUS EST AD BEATE VIVENDUM, SED NON AD VIVENDUM. AD VIVENDUM ENIM MULTIS REBUS ILLI OPUS EST; SED AD BEATE VIVENDUM TANTUM CONTENTUS EST ANIMO SANO ET ERECTO ET DESPICIENTE FORTUNAM. ATQUI HOC QUOQUE MAXIME etc. Hic probat philosophia quod diuitiae conferunt indigentiam, et per consequens non consistit in eis felicitas, cum felicitas sit bonum sine omni indigentia. Probat autem in littera quod pecunia confert indigentiam, per hoc, quia pecunia facit ut homo indigeat alieno praesidio, quo pecuniam suam tueatur ne per uiolentiam auferatur. Unde subdit in littera: atqui (pro certo), ego puto hoc maxime considerandum, quod pecunia nihil habeat suapte natura, idest in sua natura, ut nequeat auferri his inuitis, idest nolentibus a quibus possidetur. Dicit Boethius: fateor inquam. Et philosophia: quidni fateare? Quasi dicat, oportet ut fatearis, cum quotidie aliquis ualentior, idest fortior, eripiat eam inuito, idest nolenti. Unde enim sunt querimoniae forenses, idest iudiciales, nisi quod pecuniae ereptae ui uel fraude repetuntur in iudicio? Respondet Boethius: ita est inquam. Et philosophia: egebit igitur quisque praesidio, idest auxilio extrinsecus petito quo tueatur suam pecuniam quam posset amittere. Respondet Boethius: dubitari nequit. Tunc philosophia concludit ex dictis, dicens: igitur res est relapsa, idest mutata in contrarium. Nam opes quae putabantur sibi facere sufficientes, faciunt potius indigentes alieno praesidio. Nota: illud quod per uiolentiam acquiritur, per uiolentiam potest auferri: sed pecunia per uiolentiam acquiritur, quia dicit Aristoteles primo Ethicorum, quod omnis pecuniosus est uiolentus; ergo uiolenter aufert pecuniam, propter quam uiolentiam fiunt querimoniae forenses. Ubi sciendum quod forum est locus rerum uenalium; sed forus est locus exercendarum litium coram iudicio. Inde forensis, quod idem est quod iudicialis. QUIS AUTEM MODUS EST etc. Hic philosophia probat quod diuitiae non auferunt indigentiam, et sic per consequens non consistit in eis felicitas: et dicit: quis est modus quo indigentia pellatur diuitiis? Numquid diuites nequeunt esurire? Quasi dicat: sic. Numquid non possunt sitire? Quasi dicat: immo. Numquid membra pecuniosorum non sentiunt frigus hibernum, idest hyemale? Quasi dicat: sic. Sed tu inquies, idest dices: opulentis, idest diuitibus, adest aliquid quo famem satient, sitim que (pro et) frigus depellant. Respondet philosophia: hoc modo indigentia potest consolari diuitiis, sed penitus auferri non potest. Nam si haec, scilicet indigentia, semper habitans, idest desiderans, et poscens aliquid, expletur opibus, necesse est tamen ut maneat indigentia quae possit expleri: quia quantumcumque sitis diuitiis uel fames mitigetur, adhuc diues post sitiet et esuriet; et quod naturae minimum est, auaritiae nihil satis est. Quare si opes non possunt ibidem summouere, idest repellere indigentiam, sed faciunt indigentiam, quid est idest quomodo esse potest, quod credatis eas praestare, idest dare sufficientiam? Quasi dicat: nullo modo debet credi. Nota, quod omnis indigentia uel est indigentia naturae uel auaritiae. Indigentia naturae paucissimis suppleri potest, eo quod natura paucis minimisque contenta est. Unde propter naturam non oportet multum quaerere diuitias, nec per diuitias indigentia naturae amoueri potest, sicut nec ipsa natura mutari potest. Indigentia uero auaritiae est quae nullo modo expleri potest; et ita diuitiae eam amouere non possunt; imo plus augent, quia dicitur: auarus non implebitur pecunia. Nota, quod diuitiae non solum non inducunt sufficientiam, sed nec inducunt sapientiam, ut dicit Seneca: QUID PROSUNT STULTO MULTAE DIUITIAE, DUM PER EAS NON POSSIT FIERI SAPIENS? 3.6 QUAMUIS FLUENTE etc. Istud est tertium metrum huius libri quod dicitur Archilochicum ab inuentore, iambicum a pede praedominante; cui coniungitur metrum elegiacum. In quo metro philosophia inuehitur contra auaros quos in praesenti uita sollicitudo diuitiarum affligit et in morte derelinquit. Et dicit: quamuis diues, supple, auarus, fluente, idest abundante auri gurgite, idest multitudine, cogat, idest congreget opes, non expleturas suam cupiditatem, et quamuis diues oneret, idest premat colla sua, baccis, idest gemmis pretiosis rubri littoris, idest rubri maris (quia gemmae colliguntur in littore rubri maris): et quamuis scindat, idest diuidat arando rura opima, idest agros fecundos centeno boue, idest cum centum bobus; adhuc cura mordax, idest sollicitudo, non deserit ipsum superstitem, idest uiuentem: et leues opes quae leuiter transeunt, non comitantur ipsum defunctum, idest mortuum. Nota, quod circa litteram gurges, secundum Huguitionem et Isidorum libro Etymologiarum, est locus altus, idest profundus in flumine; et in proposito signat abundantem affluentiam auri. Item secundum Huguitionem, bacca per duplex c, inuenitur positum pro fructu oliuae uel lauri, uel pro quolibet fructu; aliquando autem inuenitur pro gemma pretiosa; et sic sumitur hic. Item diues auarus duplici malo premitur: in praesenti uita semper sollicitatur, et post mortem nihil ipsum de diuitiis comitatur. De quo diuite loquitur Alanus in libro de planctu naturae dicens: UT LOCULIS VARIA NUMMORUM FERCULA DONET, IMPONIT PROPRIO DIVES IEIUNIA VENTRI. Item: IOCULATUR OCELLIS DIVES IN ARGENTO, SED VENTER PHILOSOPHARI COGITUR. 3.7 SED DIGNITATES etc. Ista est quarta prosa huius libri: in qua probat philosophia quod dignitates temporales non conferunt honorem et reuerentiam quam promittere uidentur; et per consequens non est in eis uera beatitudo. Et primo proponit quod dignitates faciunt honorabilem. Secundo improbat illud, ibi, NUM VIS. Primo dicit: sed dignitates reddunt hominem honorabilem et reuerendum cui prouenerint. Nota: honor est exhibitio reuerentiae alicui in testimonium uirtutis, sicut accipitur ex quarto Ethicorum: uel aliter honor est opinionis benefactiuae signum, ut dicit Aristoteles libro rhetoricorum: quando enim opinamur nobis posse bene fieri ab aliquo, ipsum honoramus. Sed reuerentia est decens ac matura grauitas, secundum Tullium. NUM VIS EA EST MAGISTRATIBUS etc. Hic philosophia improbat propositum quadruplici uia: scilicet quod dignitates non conferunt honorem et reuerentiam. Primo quia malis saepe eueniunt. Secundo quia per dignitates uitia improborum innotescunt. Tertio quia opinione hominum uilescunt. Quarto quia temporum mutatione desinunt. Secunda, ibi, IN QUO. Tertia, ibi, ATQUE UT AGNOSCAS. Quarta, ibi, SED HOC APUD. Primo dicit: num (pro numquid) ea uis, idest talis uirtus est magistratibus, idest dignitatibus, ut inserant uirtutes mentibus utentium eis, ut depellant uitia? Quasi dicat: non. Unde subdit: atqui (pro certe), dignitates non solent fugare nequitiam, sed potius illustrare, idest manifestare: quo fit, idest propter quod fit, ut nos indignemur eas saepe contigisse hominibus nequissimis. Unde catulus qui erat uir sapiens et uirtuosus, Nonium qui erat homo uitiosus appellat strumam licet uiderit ipsum sedentem in curuli, idest in sede dignitatis iudiciaria. Vides igitur quantum dedecus dignitates adiiciant hominibus malis, et manifestant eos esse contemptibiles a bonis. Atqui (pro certe), indignitas, idest malitia eorum minus patebit si nullis honoribus inclarescant, idest splendeant. O Boethi, num, idest numquid, tu potuisti tot periculis adduci, idest affligi ut cum decorato, idest tali uiro magistratum gereres, cum in eo respiceres mentem nequissimi scurrae et delatoris? Quasi dicat: non. Numquid possumus iudicare dignos reuerentia ob honores, idest propter dignitates, quos iudicamus indignos ipsis honoribus, idest dignitatibus? Quasi dicat: non. At si quem uideres praeditum sapientia, licet non haberet dignitatem, numquid posses eum non putare dignum reuerentia uel sapientia qua praeditus est? Quasi dicat: non posses eum iudicare indignum sapientia et uirtute sua; quia propria dignitas inest uirtuti, quam uirtus transfundit in eos quibus fuerit adiuncta. Et quia populares honores hoc facere nequeunt, liquet, idest manifestum est, eos propriam pulchritudinem dignitatis non habere. Nota: ex littera potest formari talis ratio. Illud quod adueniens alicui non confert et non adueniens non aufert honorem, illud non facit uere honorabilem: sed dignitates non conferunt honorem cui adueniunt, nec tollunt si non adueniunt; ergo etc. Minor probatur, quia honor sequitur uirtutem, ex quarto Ethicorum. Unde uitiosum nullo honore dignum reputamus in quacumque dignitate fuerit, sed solum uirtuosum, etsi non sit in dignitate. Cum igitur dignitates temporales non conferant uirtutem nec tollant uitia; manifestum est quod honorabilem non faciunt. Nota: catulus erat uir sapiens et uirtuosus, qui Nonium sedentem in curuli ex animi indignatione uocabat strumam: eo quod uiro tam malitioso collata fuit dignitas. Est autem struma congeries humorum in collo. Sub hac autem similitudine ipsum appellabat strumam, quia in pectore habuit congeriem uitiorum. Nota, quod rex Theodoricus uoluit quemdam nomine decoratum uiolenter intrudere in magistratum, ut una cum Boethio rempublicam regeret: cuius nequitiam Boethius detestatus, recusauit sibi associari: propter quod Boethius multis iniuriis afflictus fuit a rege Theodorico. Nota, quod scurra, secundum Huguitionem, idem est quod ioculator uel uaniloquus: proprie autem dicitur qui sequitur curiam gratia cibi. Nota, quod uirtus facit hominem reuerendum et nobilem, non dignitas; quia dicit Seneca quadragesimaquarta epistola: VIRTUS NON ACCEPIT PLATONEM NOBILEM ET REVERENDUM SED FECIT. QUIS EST ENIM GENEROSUS, UIRTUOSUS ET DIGNUS, NISI QUI AD VIRTUTEM EST BENE DISPOSITUS? NON FACIT HOMINEM NOBILEM ATRIUM PLENUM FAMOSIS IMMAGINIBUS ET NUMMIS; SED ANIMUS ET VIRTUS SUPRA FORTUNAM SURGENS. IN QUO ILLUD EST etc. Hic philosophia probat secunda uia quod dignitates non faciunt hominem nobilem et honorabilem, quia uitia improborum manifestant, dicens: in quo, scilicet quod dignitas aduenit malis, illud est magis animaduertendum: quod si aliquis eo est abiectior, idest uilior, quo (idest quanto magis) contemnitur a pluribus; cum dignitas nequeat facere improbos reuerendos, ipsos facit despectiores quos pluribus ostentat. Verum (pro sed), hoc non est impune: idest dignitas non facit hoc impunita: namque (pro quia) improbi parem uicem reddunt dignitatibus quas ipsi commaculant sua contagione: quasi dicat: sicut dignitas maculat improbos, quia eorum malitiam manifestat, sic e contra improbi commaculant dignitates. Nota: per dignitates uitia improborum innotescunt, quia principatus uirum ostendit. Cum igitur uitium faciat hominem contemptibilem, temporalis dignitas adueniens improbis facit eos despectiores. Unde Juuenalis poeta: OMNE ANIMI VITIUM TANTO DESPECTIUS IN SE CRIMEN HABET QUANTO QUI PECCAT MAIOR HABETUR. Et Seneca: LOCO IGNOMINIAE APUD INDIGNUM EST DIGNITAS. ATQUE UT AGNOSCAS etc. Hic philosophia probat tertia uia, quod dignitates non faciunt reuerendum, quia opinione hominum uilescunt. Qui enim dignitatibus funguntur, quamuis a suis honorentur, tamen apud extraneos homines non curantur, ut ab illis qui sunt alterius dioecesis. Unde dicit: atqui (pro certe), ut agnoscas, ueram reuerentiam quae est beatitudo non posse contingere alicui homini per has dignitates umbratiles, idest transitorias ad modum umbrae, sic collige. Siquis homo functus, idest usus multiplici consulatu, idest dignitate, deuenerit forte in barbaras nationes, idest extraneas gentes, faciet ne honor consulatus ipsum uenerandum barbaris? Quasi dicat: non. Atqui (pro certe), si hoc, scilicet facere reuerendum barbaris, foret, idest naturale munus dignitatibus, nullo modo cessarent ab officio suo, quoque, idest quocumque loco gentium. Sicut ignis ubique terrarum numquam desistit calere, idest cremare. Sed quoniam id, scilicet reuerendum facere, eis annectit fallax opinio hominum et non propria uis, illico, idest statim uanescunt cum ad eos uenerint qui non aestimant eas esse dignitates, sicut sunt nationes barbaricae, idest extraneae. Nota, quod res non destituitur a sua propria operatione. Cum enim operatio sit finis habentis operationem, secundo caeli et mundi, res destituta a sua operatione destitueretur a suo fine, et sic esset frustra. Si ergo facere reuerendum esset naturalis operatio dignitatum, ubique gentium facerent hominem reuerendum: sed uidemus quod dignitates quae faciunt aliquem reuerendum apud suos, apud extraneos non faciunt ipsum reuerendum. SED HOC APUD EXTERAS etc. Hic philosophia probat quarta uia, quae sumitur ex hoc quod dignitates temporum mutatione sordescunt. Quod enim magna olim fuit dignitas, moderno tempore pro nihilo reputatur. Unde dicit: sed hoc quod dixi, uerum est apud exteras nationes, idest extraneas; sed inter eos apud quos dignitates ortae sunt non perpetuo durant. Atqui (pro certe), nam praefectura olim erat magna potestas apud Romanos, sed nunc est inane nomen et census (idest pretiositatis) senatorii, nunc est grauis sarcina, quae olim erat magna dignitas. Et siquis quondam curasset annonam populi, qui dicebatur praefectus annonae, ille magnus habebatur; nunc ea praefectura quid est abiectius? Quasi dicat: nihil. Ut enim paulo ante diximus: nihil enim habet proprii decoris quod opinione utentium, nunc accipit splendorem, nunc amittit. Et tunc epilogat, dicens: igitur si dignitates nequeunt facere reuerendos, ut patet ex prima uia; si sordescunt contagione, idest uitio improborum, ut patet ex secunda uia; si desinunt splendere mutatione temporum, ut docet quarta uia, si uilescunt aestimatione gentium, ut patet ex tertia uia: quid est quod habeant in se expetendae, idest desiderandae pulchritudinis, nedum aliis praestent? Quasi dicat: nihil habent in se pulchritudinis; et ideo nec eam aliis prestare possunt. Nota, quod praefectura quondam erat magna dignitas apud Romanos: et dicitur ille praefectus qui ceteris magistratibus praefuit et omnes dignitates in ciuitate Romana antecellebat: sed postquam Julius Cesar imperium inuaserat, talis dignitas ad imperatorem transferebatur et diminuebatur eius potestas, ita quod nomen illius dignitatis mansit sine re. Item senatoria dignitas magna fuit apud Romanos, quia officium senatorum prius fuit honestum, scilicet utiliter consulere reipublicae: sed postea compulsi fuerunt senatores ad seruiendum uoluntati principis in damnum reipublicae. 3.8 QUAMUIS SE TYRIO SUPERBUS OSTRO etc. Hic incipit quartum metrum huius tertii libri, quod dicitur metrum phaleucium ab inuentore, dactylicum a pede praedominante, tetrametrum a numero pedum. In quo metro philosophia confirmat per exemplum quod dignitates non faciunt uere reuerendum, et per consequens non est beatitudo quaerenda in eis, quia dignitates adueniebant Neroni qui pessimus erat, et ab eo aliis conferebantur. Unde dicit in litera: quamuis superbus Nero saeuientis luxuriae comeret, idest ornaret se ostro Tyrio, idest purpura tincta in sanguine Tyri, et quamuis comeret se niueis lapillis, idest albis margaritis, tamen ipse uigebat omnibus inuisus, idest odiosus. Nam improbus Nero dabat uerendis prioribus idest reuerendis senatoribus curules, idest tales dignitates, propter quas sedebant in curulibus indecores, quia ab indigno dabantur. Quis igitur putet, idest reputet illos honores beatos quos miseri, idest improbi et uitiosi tribuunt? Quasi diceret: nullus. Nota: dicit Neronem saeuientis luxuriae, quia episcopus Linconiensis nomine preculsus narrat, quod Nero omnia theatra Italiae et Graeciae perlustrans assumpto uario decore uestitus, cytharistas tragidas et aurigas saepe superasse uisus est tantis libidinibus exagitatus, ut nec a matre nec a sorore abstinuisse uideatur reuerentia consanguinitatis. Virum in uxorem duxerat; et ipse a uiro in uxorem receptus est; et fuit luxuriae tam ineffrenatae, ut retibus aureis piscaretur quae purpureis funibus extrahebantur; et lauabant ea frigidis et calidis unguentis quae nunquam minusquam mille talentis confecit: et nihilominus ipse Nero, tam uitiosus dignitatem imperialem adeptus est, immo etiam aliis dignitates largitus est. 3.9 AN VERO REGNA etc. Haec est quinta prosa huius tertii libri; in qua ostendit philosophia quod regnum et regum familiaritas non conferant ueram potentiam quam promittunt, et propter quam appetuntur. Et primo ostendit ueram potentiam non esse in regnantibus. Secundo, quod non in regum familiaribus, ibi, NAM QUID EGO. Quod autem in regnantibus non sit uera potentia, et per consequens nec beatitudo, probat quatuor uiis. Prima sumitur ex paruitate durationis regnantium. Secunda sumitur ex paruitate extensionis. Tertia ex annexione timoris. Quarta ex defectu securitatis. Secunda ibi, QUOD SI HAEC. Tertia ibi, EXPERTUS SORTIS. Quarta ibi, ATQUE VELLENT. Primo proponit intentum per modum quaestionis, dicens: an regna et regum familiaritas ualent efficere potentem? Et respondet ironice: quidni: idest quare non efficerent potentem, quando eorum felicitas, idest potestas perpetuo perdurat, quod, supple, nunquam contingit: unde subdit: atqui (pro certe) uetustas plena est exemplorum, et etiam praesens aetas, qui reges mutauerint suam felicitatem calamitate. Et subdit: o praeclara est potentia, loquendo ironice, quae nec inuenitur satis efficax ad conseruationem sui. Nota: nulla felicitas perpetuo perdurat, saltem temporalis. Hoc patuit prius exemplo uetustatis posito de Craeso rege Lydorum. Hoc etiam patet exemplis eorum qui erant tempore Boethii, sicut de imperatoribus Romanis qui crebro circa tempora sua mutabantur, nec bellis, nec insidiis oppressi, uel alio modo obiecti. Et idem testatur Halfredus in poetria, dicens: HOC UNUM PRAESCIRE POTES, QUOD NULLA POTESTAS ESSE MOROSA POTEST: SI VIS EXEMPLA, PRIORES RESPICE FORTUNAS: EMARCUIT ILLA PRIORUM FLORIDA PROSPERITAS. MINOS SUBUERTIT ATHENAS. QUOD SI HAEC REGNORUM POTESTAS etc. Hic ostendit quod potestas regia non est uera potestas, nec beatifica, propter paruitatem extensionis eius, dicens: quod si haec potestas regnorum est auctor, idest causa, beatitudinis; nonne si qua parte defuerit, regia potestas ipsa minuat felicitatem et importet, idest inducat miseriam? Quasi dicat: sic. Sed quamuis humana imperia late tendantur, tamen necesse est plures gentes relinqui, quibus quisque regum non imperet: non enim potest esse quod unus omnibus imperet. Qua uero parte desinit potestas faciens beatos, hac parte subintrat impotentia quae facit miseros. Hoc ergo modo necesse est in regibus esse maiorem portionem miseriae quam felicitatis, cum in maiori parte sint impotentes. Nota: si potestas regia efficit beatum; ergo ubi est defectus potestatis regiae, ibi erit defectus beatitudinis; cum igitur plures sint gentes super quas non est potestas unius regis, quam qui subiaceant suae potestati, sequitur quod rex in maiori parte erit miser et non beatus; igitur in potestate regia non consistit uera beatitudo. EXPERTUS SORTIS etc. Hic ostendit quod in regnantibus non sit uera potestas propter annexionem timoris, per exemplum dicens: quidam tyrannus, scilicet Dionysius, expertus suae sortis, idest fortunae, quantum esset anxia, periculum metus, idest timoris sui ipse similauit, idest similitudine demonstrauit terrore gladii supra uerticem pendentis. Quae est igitur haec potestas quae nequit expellere morsus, idest corrosiones sollicitudinum, nec potest uitare aculeos, idest stimulos formidinum, idest timorum? Quasi dicat: exilis, idest parua est talis potestas. Nota, quod Dionysius fuit quidam rex qui cum requireretur a quodam suo familiari quare semper tristaretur, cum tamen semper haberet beatam uitam, iste Dionysius uolens sibi designare causam suae tristitiae iussit eum poni inter epulas lautas, et sibi supra uerticem iussit suspendi gladium acutum tenui filo. Iste uiso gladio perterritus epulari, nec laetari potuit. Cui dixit Dionysius: TALIS ENIM EST VITA MEA QUAM TU BEATAM PUTABAS: SEMPER ENIM MORTEM MIHI IMMINENTEM PRAEVIDEO. Considera ergo quomodo felix esse potuerit qui timere non desinit. ATQUI VELLENT IPSI etc. Hic philosophia ostendit idem quarta ratione, quae sumitur ex defectu securitatis, dicens: atqui (pro certe) ipsi reges uellent uixisse securi, sed nequeunt, idest non possunt: dehinc, idest ex quo sequitur quod securi esse non possunt, quomodo gloriantur de sua potestate? Quod non est faciendum. Quod probat, dicens: an, idest numquid, tu potentem censes, idest iudicas illum quem uideas efficere, idest perficere uelle quod non potest? Quasi dicat: non est potens. An, idest numquid, illum censes potentem qui ambit, idest circumdat latus suum satellite, idest milite: qui plus metuit illos quos ipse terret: qui ut uideatur potens situm, idest locatum est in manu seruientium? Quasi dicat: non est potens. Nota: ex litera potest formari talis ratio. Illud quod non facit hominem securum, hoc non facit uere beatum. Sed potentia temporalis est huiusmodi; igitur etc. Consequentia est nota: quia quanto maior potentia, tanto minor securitas. Nota: reges securi esse non possunt, quia incommoditates imminentes non possunt non formidare. Narrat enim Valerius de Dionysio supradicto, quod in tantum timuit tonsores barbarum, quod filias suas docuit detundere barbas; ipsis autem senescentibus praecepit, ut barbam et capillos sibi aburerent: et lectum cubicularem in lata fossa fecit, in quam se ligneo ponte recepit, quia satellites et barbaros timuit. NAM QUID EGO DE REGUM etc. Hic philosophia ostendit quod in familiaribus non consistit uera potentia. Secundo excludit quamdam obiectionem, ibi, AN PRAESIDIO. Probat ergo quod familiaritas regum non facit esse uere potentem, cum huiusmodi familiaritas non possit retineri ad nutum, et ipsa retenta frequenter uergat in nocumentum. Dicit ergo: nam quid ego disseram, idest dicam, de familiaribus regum, cum ipsa regna demonstrem esse tantae inbecillitatis? Quos, scilicet familiares regum regia potestas incolumis, idest sana, saepe prosternit, et ipsa regia potestas ipsa etiam prosternit ipsos. Quomodo autem regia potestas incolumis destruat suos familiares, docet per exempla dicens: Nero coegit Senecam familiarem suum praeceptorem, idest magistrum ad arbitrium eligendae mortis. Antoninus imperator obiecit gladiis militum Papinianum suum familiarem diu potentem inter aulicos. Atqui (pro certe) uterque Seneca et Papinianus uoluerunt renunciare suae potentiae propter crudelitatem principum, uoluerunt se subtrahere ab eis. Quorum duorum Seneca conatus est opes suas tradere Neroni ut ipsum placaret, et uoluit se conferre in otium, idest in uitam solitariam: sed dum ipsa moles, idest magnitudo potentiae, trahit ipsos ruituros, idest casuros, neuter effecit quod uoluit. Quae est ergo ista potentia quam habentes pertimescunt, quam cum habere uelis non sis tutus, et cum deponere cupias uitare non possis? Ut patuit de Seneca et Papiniano. Nota, Nero fingebat se magistrum suum Senecam timere postquam imperator factus est sicut in pueritia. Unde mandauit sibi ut genus mortis eligeret, quia uiuere non posset. Seneca cibo et potu satiatus fecit aperire uenam, et bibens de anulo uenenoso interiit. Antiqui enim potentes et nobiles sub gemma anuli uenenum portabant: ut si quid aduersi eis contigisset, ad mortem confugerent. Item Antoninus existens imperator in suos tyrannizauit: qui Papinianum suum familiarem diu inter aulicos potentem gladiis militum occidi fecit. Ex quibus patet quomodo regia potestas incolumis saepe suos familiares prosternit. Quomodo autem regia potestas lapsa prosternat suos familiares, ex hoc patet. Cum enim familiares innitantur super regiam potestatem: necesse est ut ipsa deficiente etiam ipsi familiares deficiant. AN PRAESIDIO SUNT etc. Hic philosophia excludit obiectionem. Posset enim aliquis dicere quod homo potest conseruari in sua potentia per amicos: unde quod aliqui perdant potestatem est propter defectum amicorum. Hoc excludit philosophia dicens, quod hoc non potest esse uerum de amicis qui fortuna conciliantur; de amicis autem qui de uirtute conciliatur non est hoc loquendum, cum non conputentur inter bona fortunae de quibus hic loquitur. Unde dicit in littera: an praesidio, idest auxilio, sunt amici quos non uirtus sed fortuna conciliat? Quasi dicat, non. Hoc probat per locum ab oppositis sic. Quem felicitas, idest fortuna, fecit amicum, illum infortunium faciet inimicum. Quae uero pestis est efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus? Quasi dicat: nulla, quia inimicitiam illius cauere non possumus, cum ei constent secreta nostra propter familiaritatem. Nota: de amicis sophisticis loquitur Seneca nona epistola: QUI UTILITATIS CAUSA ASSUMPTUS FUERIT, TAMDIU PLACEBIT QUAMDIU UTILIS FUERIT. AMICORUM TURBA FLORENTES CIRCUMSEDIT: SED CIRCA EVERSOS SOLITUDO EST. Unde poeta: NAM PRETIO QUAESITUS AMOR CUM MUNERE CEDIT. INQUANTUM DURAT LARGITIO, DURAT AMICUS. Alter poeta: DUM FORTUNA TONAT, FUGIENTES TERRET AMICOS. NAM QUIS AMET QUIS NON, VERA PROCELLA DOCET. Et alter poeta: DUM ZEPHYRUS FLABAT, MULTIS COMITABAR AMICIS. AST OMNES AQUILO TURBINE FLANTE FUGAT. Et Ouidius: HORREA FORMICAE NUNQUAM AD INANIA TENDUNT; NULLUS AD AMISSAS IBIT AMICUS OPES. Quod autem familiaris inimicus multum noceat, dicit poeta: PLUS NOCET, UT NOSTIS, AD CUNCTA DOMESTICUS HOSTIS; ET RES IPSA DOCET QUALITER IPSE NOCET. 3.10 QUI SE VOLET ESSE POTENTEM etc. Hic incipit metrum quintum huius tertii; quod dicitur peramantium ab inuentore, anapesticum a pede praedominante, catalecticum, quia una syllaba deficit ad metri perfectionem: in quo metro philosophia ostendit quomodo uera potentia sit acquirenda; dicens, quod uera potentia consistit in reprimendo uitiosos motus uel concupiscentias inordinatas; quia sine hoc nullus est uere potens quantumcumque dominetur. Dicit ergo: ille qui uolet se esse potentem, domet animos feroces, idest crudeles, quia crudelitate homo assimilatur feris; nec submittat colla uicta libidine, idest concupiscentiae, foedis habenis, idest uitiosis motibus: licet enim tellus Indica, idest terra Indiae tremiscat tua iura longe, idest licet potestas tua extendat se ad Indiam, et licet tibi seruiat ultima Thule: quae est insula ultra Britanniam ubi sol facit solstitium aestiuum et ultra non progreditur, tamen non posse pellere atras curas, idest obscuras sollicitudines et fugare miseras querelas prouenientes ex aduersitate fortunae nulla est potentia. Nota, quod uere potens est qui sensualitatem subiicit rationi: unde Seneca: SI VIS OMNIA TIBI SUBIICERE, SUBIICE TE RATIONI: MULTOS ENIM REXERIS SI RATIO TE REXERIT. Et Aristoteles quarto Ethicorum: QUEMADMODUM PUERUM OPORTET VIVERE SECUNDUM PRAECEPTA PAEDAGOGI, ITA OPORTET CONCUPISCIBILE CONSONARE RATIONI. Item Seneca: MAGNUM IMPERIUM REGIT QUI SIBI IPSI DOMINATUR. FORTIOR EST QUI CUPIDITATEM VINCIT QUAM QUI HOSTEM SUBIICIT. EST ENIM DIFFICILLIMUM VINCERE SEIPSUM. Et Salomon: FORTIOR EST EXPUGNATOR ANIMI EXPUGNATORE URBIUM. 3.11 GLORIA VERO QUAM FALLAX etc. Ista est sexta prosa huius tertii; in qua philosophia ostendit quod gloria mundana non spectat ad ueram beatitudinem, nec facit uere beatum. Et primo ostendit hoc de gloria proprie uirtutis. Secundo de gloria, quae prouenit ex nobilitate sanguinis, ibi, IAM VERO. Primo ostendit intentum de gloria quae prouenit ex laude falsae uirtutis. Secundo de illa gloria quae ex ueris meritis procedit, ibi, QUAE SI ETIAM. Primo ostendit talem rationem. Illud quod est fallax non spectat ad beatitudinem, nec facit beatum: sed gloria false acquisita est fallax: igitur etc. Unde dicit in littera: gloria uero quam fallax est et quam turpis, supple, satis patet. Quod autem sit fallax probat auctoritate cuiusdam poetae qui tragoedias composuit, dicens: unde tragicus quidam exclamat: et ponit auctoritatem eius in Graeco quod tantum sonat in Latino: O GLORIA GLORIA IN MILLIBUS MORTALIUM NIHIL ALIUD FACTA ES QUAM MAGIS AURIUM INFLATIO. Quod manifestat, dicens: plures enim magnum nomen, idest gloriam abstulerunt, idest false receperunt, falsis opinionibus uulgi. Et ostendit quod huius gloria sit turpis, dicens: quo, scilicet iam dicto, scilicet habere gloriam falsis opinionibus, quid turpius excogitari potest? Quasi dicat, nihil. Nam qui falso praedicantur, idest laudantur, necesse est ut ipsi erubescant suis laudibus. Nota quod secundum Tullium gloria est frequens fama cum laude. Et est duplex: uana et uera. Vana gloria est quae nullo conficiente procedit in esse; uera est quae nullo conficiente non procedit in esse. Fama autem est cognitio alicuius non solum in propinquo sed etiam in remoto. Nota quod fama inducit gloriam falsam, gloria falsa erubescentiam. Nam erubescentia est crimen ingloriationis causatum ex aliquo turpi perpetrato. Cum autem aliquis se cognoscat false acquisisse gloriam, tunc hoc timet manifestari, ex cuius manifestatione incidit gloriationem et uerecundiam. QUAE SI ETIAM MERITIS CONQUISITAE etc. Hic philosophia probat quod gloria meritis acquisita non spectat ad beatitudinem; intendens talem rationem. Illud non spectat ad beatitudinem de quo nulla est cura sapienti; sed de gloria, etiam meritis acquisita, nulla est cura sapienti; ergo etc. Maior est nota. Nam sapiens maxime curat beatitudinem, cum sit maxime felix, decimo Ethicorum. Minorem ponit in littera, dicens: quae, scilicet laudes, spectantes ad gloriam, licet sint conquisitae meritis, quid tamen adiecerint conscientiae sapientis? Qui bonum suum metitur non rumore populari sed ueritate conscientiae: quasi dicat: nihil. Secundo probat idem per locum ab oppositis, dicens: quod si pulchrum est propagasse nomen, ergo miserum est nomen non propagasse: sed cum pro magna parte terrarum necesse sit nomen non esse propagatum, necesse est pro maiori parte miserum esse. Dicit ergo: quod si hoc ipsum pulchrum uidetur, scilicet propagasse, idest diuulgasse, nomen, idest gloriam, consequens est ut iudicetur foedum non extendisse nomen. Sed cum, sicut paulo ante disserui, necesse sit esse plures gentes, ad quas fama unius hominis nequeat peruenire; fit, idest contingit, ut pro maxima parte terrarum ille uideatur inglorius quem tu aestimas gloriosum. Et quia aliquis diceret: sufficit ad beatitudinem quod homo sit gloriosus in populo suo habendo fauorem populi: dicit philosophia: inter haec bona quae sunt in operatione uirtuosa non puto gratiam popularem dignam commemoratione; quae nec iudicio rectae rationis prouenit, nec unquam firma perdurat. Nota, quod sapienti non est cura de gloria, quia dicit Macrobius: SAPIENS FRUCTUM IN CONSCIENTIA PONIT, STULTUS AUTEM IN GLORIA. Et Seneca: CONSCIENTIAM POTIUS QUAM FAMAM ATTENDE. SED PLERIQUE FAMAM, PAUCI CONSCIENTIAM VERENTUR. Nota, quod fama popularis non prouenit ex recto iudicio rationis: plus enim populus sequitur inclinationem sensus quam iudicium rationis. Nec etiam fama eorum perpetue durat; quia secundum diuersas passiones uulgi uariatur fama populi. Unde uulgares iudicant secundum concupiscentiam, non secundum rei ueritatem. Pro tanto similes sunt auibus, quarum intuitum nox illuminat et dies caecat, ex quarto huius, prosa quarta. IAM VERO QUAM SIT INANE QUAM FUTILE etc. Hic probat quod gloria proueniens ex nobilitate sanguinis etiam non spectat ad ueram beatitudinem. Et primo ostendit uanitatem huiusmodi gloriae. Secundo ostendit quid boni sit in nobilitate, ibi, QUOD SI QUID. Dicit primo: iam uero quis non uideat quam inane, quam futile, idest labile sit nomen nobilitatis. Quasi dicat: manifestum est. Quae, scilicet nobilitas, si refertur ad claritudinem, idest ad gloriam, aliena est ab illis qui se nobiles esse gloriantur. Quod probat per definitionem nobilitatis, dicens: namque nobilitas uidetur esse quaedam laus ueniens de meritis parentum. Quod si praedicatio, idest laus facit claritudinem: necesse est ut illi sint clari, qui praedicantur, idest laudantur: huiusmodi autem sunt parentes, non tu. Quare si non habes tuam claritatem quae ex laude tua proueniat, aliena claritudo non efficit te splendidum, idest gloriosum. Notandum, quod nobilitas sanguinis est inane et futile nomen; quia nihil uere nobilitat hominem nisi uirtus. Unde Alanus in libro de planctu naturae: QUID TIBI NOBILITAS, QUID CLARUM NOMEN AUORUM, SI SERUUS VITIIS FACTUS ES IPSE TUIS? Item, NOBILIS EST ENIM SIQUIS UIRTUTE REFULGET. DEGENER EST SOLUS CUI MALA VITA PLACET. Et pauper Henricus: NON PRAESIGNE GENUS, NON CLARUM NOMEN AUORUM, SED PROBITAS VERA NOBILITATE VIGET. Et Seneca: NEMO EST MELIOR ALTERO NISI QUI RECTIUS INGENIUM HABET ALTERO, ET AD BONAS ARTES APTIUS. QUOD SI QUID EST etc. Hic ostendit cuiusmodi bonum sit in nobilitate, dicens: si quid bonum est in nobilitate, illud solum esse arbitror, ut nobilibus uideatur imposita necessitudo ne a uirtute maiorum, idest progenitorum degenerent, supple, per mores uitiosos. Melius est enim a patre ignobili descendere et morigeratum esse, quam a nobili et per uitia degenerare. Notandum, quod gloriandum non est de nobilitate: quia dicit Seneca: SI PULCHER ES, LAUDA NATURAM; SI NOBILIS, LAUDA PARENTES; SI VIRTUOSUS ET SAPIENS, LAUDA TEIPSUM; SI DIVES, LAUDA FORTUNAM: SI POTENS, EXPECTA PAULISPER ET NIHIL ERIS. Notandum, secundum Tullium, optima haereditas a patribus traditur liberis, omni patrimonio praestantior, scilicet gloria uirtutum et decor rerum gestarum. 3.12 OMNE HOMINUM GENUS etc. Istud est sextum metrum huius tertii, quod dicitur Alcmanicum ab inuentore, dactylicum a pede praedominante, trimetrum a numero pedum, hypercaleticum quia una syllaba superabundat. In quo metro philosophia probat omnes homines esse nobiles praeter uitiosos, dicens: omne genus humanum in terris, cuiuscumque sit conditionis, surgit ab ortu simili, quia secundum animam omnes sunt ab uno creatore: unus enim est pater rerum, idest unus creator, supple, nobilis qui cuncta ministrat, supple, gubernando. Ille unus pater dedit Phoebo radios suos, dedit lunae cornua, dedit homines terris, idest habitare in terris, dedit caelo sydera propter ornatum eius. Hic pater clausit animos membris, supple, corporeis, animos inquam petitos, idest acceptos, celsa sede, idest in caelo. Igitur nobile germen, idest nobile principium, edit idest producit, cunctos mortales, idest homines. O homines quid, idest ad quid strepitis, idest cum strepitu iactatis, genus uestrum et proauos uestros? Si enim tu spectes, idest consideres auctorem Deum et primordia uestra, nullus extat, idest est, degener, idest ignobilis, nisi fouens, idest operans peiora uitiis suis deserat proprium ortum, idest Deum a quo processit. Nota, quod omnes homines ex ea parte qua sunt homines, sunt aeque nobiles. Cum enim nobilitas sit quaedam excellentia contracta ab origine, nobilitas hominis praecipue debet attendi ex ea parte qua est homo, scilicet ex parte animae. Cum igitur in omnibus hominibus sit eadem origo animae: quia omnes animae sunt a Deo: omnes homines sunt aeque nobiles. Solum autem illi sunt ignobiles qui degenerant a sua origine. Anima autem a sua origine producta est a Deo et est similis Deo; ideo illi soli a nobilitate degenerant qui uitiosis moribus similitudinem Dei deturpant, quam ex origine contraxerunt. Nota, dicit animos celsa sede petitos: hoc loquitur more Platonico qui uoluit omnes animas simul esse creatas in caelo et postea mitterentur in corpora: quod non est uerum, sed animae creantur in corporibus; ergo loquitur more Platonico, quod Deus animas receptas in caelo clausit membris corporeis: et de hoc magis uidebitur in nono metro huius tertii libri. Nota, quod omnium hominum est una origo, quia a Deo sunt creati, quem patrem omnes uocamus: et omnes animae sunt a Deo; ergo nullus est nobilior alio secundum creationem, licet secundum ingenium bene, quia soli illi sunt ignobiles qui degenerant suam genealogiam cum descendunt a uirtutibus et adhaerent uitiis. 3.13 QUID AUTEM DE etc. Ista est prosa septima huius tertii libri; in qua philosophia ostendit beatitudinem non esse in uoluptate. Et primo ostendit hoc de uoluptate generaliter. Secundo de quadam uoluptate specialiter. Secunda ibi, HONESTISSIMA QUIDEM. Primum probat dupliciter, secundum quod ponit duas rationes. Secunda ibi, QUAE SI BEATOS. Primo intendit talem rationem. In illis non consistit beatitudo ad quae sequuntur multae incommoditates, sed ad uoluptates sequuntur multae incommoditates: sicut declarat in litera, et dicit: quid loquar de uoluptatibus corporis, idest delectationibus corporalibus; quarum appetentia, idest cupiditas plena est anxietatis, quia homo anxiatur cum caret eo quod cupit; satietas uero, idest plenitudo uoluptatum plena est poenitentiae, idest poenae. Cum igitur uoluptatibus sit coniuncta anxietas et poenitentia, in eis non consistit beatitudo. Et addit: quantos morbos illae uoluptates et quam intolerabiles dolores solent referre corporibus fruentium eis, quasi quaedam fructum nequitiae, supple, satis patet. Quarum uoluptatum motus, idest affectus quid habeat iucunditatis, idest uoluptatis, ignoro. Quisquis autem uolet reminisci suarum libidinum, idest uoluptatum, ipse intelliget, idest cognoscet exitus, idest fines uoluptatum esse tristes. Nota, quod duplex est uoluptas: scilicet intellectualis et corporalis. Prima est prosequenda, scilicet intellectualis; quia consistit in speculatione animam beatificans. Secunda est fugienda quia consistit in delectatione sensuali corpus mortificans: unde Seneca in quinquagesima secunda epistola dicit: VOLUPTATES PRAECIPUE EXTIRPA; QUAE LATRONUM MORE NOS AMPLECTUNTUR UT STRANGULENT. Et Tullius: VOLUPTAS IMPEDIT OMNE CONSILIUM, ATQUE, UT SIC DICAM, OCULOS PERSTRINGIT MENTIUM, ET INIMICA EST RATIONI, NULLUM VULT CUM VIRTUTE HABERE COMMERCIUM. Nota, quod uoluptas plena est poenitentia. Narrat enim Valerius, quod cum Demosthenes philosophus quaereret amorem Thaidis meretricis, ut consensum ferret ei centum talenta petentis, Demosthenes aspiciens in caelum respondit: pro tanto pretio non emam tantum poenitentiae: sciebat enim quod uoluptatem inseparabiliter sequitur poenitentia. Nota, quod uoluptates multos morbos afferunt: quia dicit Seneca in quadam epistola: MULTOS MORBOS MULTA FERCULA FECERUNT. Et uult Aristoteles in Ethicis, quod laborantes in passionibus Veneris et crapulae maxime transmutantur secundum corpus; crapula enim plures occidit quam gladius. QUAE SI BEATOS etc. Hic philosophia probat conclusionem prius positam, alio modo, deducendo ad inconueniens. Et est ratio ista. Si in uoluptatibus consisteret beatitudo, sequeretur quod pecudes essent beatae, quod est falsum; pecudes enim laborant ad explendam corporis uoluptatem: unde dicit: quae uoluptates si possunt explicare beatos, nihil causae est, idest nihil impedit, quin pecudes dicantur esse beatae, quarum omnis intentio festinat ad explendam corporalem lacunam, idest ingluuiem uentris. Notandum, quod cum felicitas sit bonum naturae rationalis, nullus bestias felicitabit, quia tantum genus hominum uiuit arte et ratione. Notandum, quod ad fugam bestialium uoluptatum hortatur Aristoteles Alexandrum quadam epistola, dicens: O ALEXANDER, DECLINA A CONATIBUS BESTIALIUM VOLUPTATUM QUAE CORRUPTIBILES SUNT. CARNALIS ENIM APPETITUS INCLINAT AD CORPORALES UOLUPTATES QUAE CONTRISTANT INTELLECTUM. Et subdit: CONATUS VOLUPTATUM GENERAT CARNALEM AMOREM. HIC GENERAT AVARITIAM, HAEC GENERAT DESIDERIUM DIUITIARUM, QUOD GENERAT INUERECUNDIAM, INUERECUNDIA PRESUMPTIONEM, PRESUMPTIO INFIDELITATEM, INFIDELITAS LATROCINIUM; propter quae mala uitanda est uoluptas. HONESTISSIMA QUIDEM etc. Hic philosophia ostendit, quod beatitudo non consistit in quadam speciali uoluptate, scilicet in matrimonio, quae licita est propter generationem prolis; intendens talem rationem. In illa uoluptate non consistit felicitas, quae habet anxietatem sibi annexam: sed uoluptas matrimonii est huiusmodi, sicut tangit in litera: unde dicit: iucunditas coniugis et liberorum foret honestissima; sed nimis est extra naturam dictum, quia natura abhorret quod uolo dicere, quia nescio, idest taceo, quem idest aliquem inuenisse, idest habuisse filios tortores. Quorum filiorum quam sit mordax, idest anxia quaecumque conditio siue bona, siue mala, neque necesse est te admonere alios expertum, neque necesse est admonere te nunc anxium. In quo ego probo sententiam Euripidis mei philosophi qui dixit: carentem liberis infortunio felicem esse. Notandum quod anxietas inest patribus propter malitiam filiorum. Narrat enim Euripedes Tropius in historia Romanorum, quod Demetrides in suos saeuiens filios, duos ex eis interfecit; et cum persequeretur tertium, ille congregato exercitu obsedit patrem. Pater autem uidens se non posse euadere, seipsum interfecit. Etiam pater anxiatus de bonis filiis propter incensam dilectionem eorum et promotionem: quibus si aliquid aduersi contigerit, pater reputat se infelicem. Ex quo patet quod uoluptas coniugalis habet anxietatem sibi annexam. 3.14 HABET HOC VOLUPTAS OMNIS etc. Istud est metrum septimum huius tertii libri; quod dicitur Anacreonticum ab inuentore, iambicum uel anapesticum a pede praedominante, quia habet primum pedem anapestum et reliquos iambos: et est dimetrum, idest quatuor pedum; catalecticum, quia deficit syllaba, nam post tres pedes remanet una syllaba de quarto pede. In quo metro philosophia ostendit quid mali consequatur omnem uoluptatem: omnis enim uoluptas praeter anxietatem sibi annexam est transitoria: quod confirmat per quoddam exemplum, dicens: omnis uoluptas habet hoc quod dicam, quia uoluptas agit, idest uexat fruentes stimulis, idest punitionibus, et est par, idest similis, stimulis apium uolantum, ubi (pro postquam) apis fudit grata mella, fugit et ferit corda icta, idest percussa anxietate, nimis tenaci morsu: quasi dicat: iucunditas uoluptatis nimis est transitoria, sed anxietas quam affert nimis est permansura. Notandum: licet omnis uoluptas corporalis primo delectet et postea pungat ad modum apum, cum hoc maxime inuenitur in uoluptate uenerea; ad cuius fugam Aristoteles hortatur Alexandrum, dicens: O CLEMENS IMPERATOR, NOLI TE MULTUM INCLINARE AD COITUM, QUIA COITUS EST QUAEDAM PROPRIETAS PORCORUM: QUAE IGITUR TIBI GLORIA SI EXERCEAS VITIUM BESTIARUM ET ACTUS BRUTORUM? CREDE MIHI INDUBITANTER, QUOD COITUS EST DESTRUCTIO CORPORIS, ABBREVIATIO VITAE, CORRUPTIO VIRTUTUM, LEGIS TRANSGRESSIO, ET GENERAT FEMINEOS MORES. Qualiter autem sit fugienda delectatio uenerea, docet Alanus in libro de planctu naturae, dicens: SI VENEREM FUGARE VELIS, LOCA TEMPORA UITA. NAM LOCUS ET TEMPUS PABULA DONAT EI. Et pauper Henricus loquens de amore dicit: PROSCRIBAS IGITUR GLADIIS ET FUSTIBUS IPSUM, ET FUGIENDO FUGA QUEM FUGA SOLA FUGAT. 3.15 NIHIL IGITUR etc. Ista est octaua prosa huius tertii libri; in qua philosophia ostendit quantis malis sint implicata predicta bona in quibus aliqui posuerunt felicitatem. Secundo ostendit quam exilia sunt corporis bona, ibi, IAM UERO. Primo dicit: nulli dubium est predicta consideranti, quin hae uiae quibus nituntur homines ad beatitudinem peruenire, sint quaedam deuia, nec ualeant quemquam perducere eo, idest illuc ad quod promittunt se esse perducturas. Quantis uero malis sint implicatae breuissime monstrabo. Quid enim, supple, istorum est sine malo? Quasi dicat: nihil. Unde subdit: pecuniam congregare ne conaberis, idest laborabis? Sed eripies, idest recipies habenti, et ita implicaberis malo uiolentiae. Vel fulgere dignitatibus? Danti supplicabis; et qui cupis ceteros praeire honore, tu uilesces humilitate poscendi. Potentiam ne desideras? Subiacebis periculis subitorum. Gloriam petis? Sed per aspera distractus securus esse desistis. Voluptariam uitam degas? Sed quis non spernat atque abiiciat, tamquam contemptibilem, seruum uilissimae, que (pro et) fragilissimae rei, scilicet corporis. Notandum quod homo quaerens pecuniam incidit in malum uiolentiae; quia omnis pecuniosus est uiolentus, in primo Ethicorum. Sed quaerens dignitates et honores, humiliando se aliis supplicabit. Sed dicit Seneca in libro de beneficiis: MOLESTUM EST VERBUM ET ONEROSUM, DEMISSO VULTU, DICERE: ROGO. Quaerens autem potentiam et gloriam oportet quod propter potentiam et gloriam defendendam persecutionibus improborum se obiiciat, et sic securus esse desistit. Quaerens autem uitam uoluptuosam oportet quod corpori seruiat. Sed dicit Seneca: MAIOR SUM ET AD MAIORA GENITUS SUM, QUAM QUOD SIM MANCIPIUM, IDEST SERUUS MEI CORPORIS; QUOD NON ALITER ASPICIAM QUAM ALIQUOD VINCULUM MEAE LIBERTATI CIRCUMDATUM. IAM VERO etc. Hic philosophia probat in speciali quam uilia sunt bona corporis, quae aliqui reputant exilia bona. Secundo breuiter recolligit supradicta, ibi, EX QUIBUS OMNIBUS. Primo ostendit iterum de magnitudine, fortitudine et corporis agilitate. Secundo de pulchritudine, ibi, FORMAE VERO. Primo ostendit quod homo non debet mirari de magnitudine, fortitudine et agilitate corporis, quia illa excellentius inueniuntur in brutis, quam in hominibus, dicens: iam uero qui ferunt, idest cupiunt bona corporis, pro se, idest gratia sui, tamquam sit optima, quam exigua, idest ualde uili, quam fragili possessione nituntur, idest laborant. Num enim elephantes mole, idest magnitudine superare, idest excedere poteritis, nec tauros robore, idest fortitudine? Num tigres praeibitis uelocitate? Respice spatium, idest magnitudinem caeli, firmitudinem, idest fortitudinem caeli, celeritatem, idest uelocitatem eius, et aliquando desinite, idest cessate, mirari uilia, idest inferiora bona. Quod quidem caelum non his praedictis potius, immo multo minus mirandum est quam sua ratione, idest intelligentia qua regitur. Sic similiter in homine multo magis laudanda sunt bona rationis quam bona corporis. Nota, quod bona corporis, sicut magnitudo, fortitudo, agilitas, non multum sunt miranda: quia dicit Seneca: NON MAGNITUDINE ET CORPORIS VELOCITATE MAGNAE RES GERUNTUR, SED VIRTUTE. Unde Cato: CONSILIO POLLET CUI VIM NATURA NEGAVIT. Item Seneca: EXCELLENTIA INGENII POTEST LATERE SUB QUACUMQUE PELLE. Nota secundum Isidorum in libro Etymologiarum: ELEPHANTEM GRAECI A MAGNITUDINE CORPORIS PUTANT DICTUM, EO QUOD FORMAM MONTIS PRAEFERAT: APUD INDOS VERO DICITUR BARRO EO QUOD VOX EIUS BARRITUS DICITUR: DENTES EIUS EBUR, ROSTRUM EIUS PROBOSCIDE DICITUR. Nota, secundum Isidorum: TIGRIS EST BESTIA VARIIS COLORIBUS DISTINCTA MIRABILIS VELOCITATIS, EX CUIUS NOMINE QUIDAM FLUUIUS TIGRIS APPELLATUR QUI RAPACISSIMUS EST OMNIUM FLUUIORUM. ET SCIENDUM QUOD PRO BESTIA DICITUR HAEC TIGRIS, IN GENITIVO TIGRIS VEL DIS; SED PRO FLUUIO DICITUR TANTUM HIC TIGRIS ET IN GENITIVO HUIUS TIGRIS. FORMAE VERO NITOR etc. Hic philosophia ostendit intentum de pulchritudine formae, supple, quod sit exile bonum, quia est transitoria, et quia est tantum superficialis, et dicit: uero (pro sed) nitor, idest pulchritudo formae, ut, idest quam, rapidus est, ut, idest quam, uelox, idest uelociter est transiens, et est fugacior, idest mutabilior, mutabilitate florum uernalium. Quasi dicat: satis est euidens. Unde si homines uterentur lynceis oculis, ut ait Aristoteles, ita ut eorum uisus penetraret obstantia, scilicet corpora, nonne illud corpus Alcibiadis superficie pulcherrimum introspectus uisceribus turpissimum uideretur? Quasi dicat: sic. Ex quo concludit philosophia. Igitur te pulchrum uideri non reddit, idest facit tua natura, sed infirmitas oculorum spectantium. Et subdit: sed aestimate quam nimio uultis bona corporis, dum sciatis hoc quodcumque fuerit de bonis corporis posse dissolui igniculo, idest calore febris triduanae. Febris enim acuta secundum medicos quandoque tertia die perimit. Et tunc breuiter recolligit supradicta, dicens: ex quibus omnibus licet redigere in summam, quod haec, scilicet praedicta bona, non possunt praestare ea quae pollicentur, idest promittunt, nec perfecta sunt congregatione omnium bonorum, nec ad beatitudinem ferunt, quasi quidam calles, idest uia, nec ipsa perficiunt beatos. Notandum, quod pulchritudo corporis non est durabilis; quia dicit Virgilius: O FORMOSE PUER, NIMIUM NE CREDE COLORI. ALBA LIGUSTRA CADUNT, VACCINIA NIGRA LEGUNTUR. Notandum, quod communiter dicitur quod uisus lynceus obstantia corpora penetrat: sed illud nec ab Aristotile nec ab aliquo authentico inuenitur. Unde Isidorus in libro Etymologiarum loquens de lynce dicit, quod linx dictus est quia in luporum genere numeratur, bestia maculis distincta, tergo ut pardus sed similis lupo; cuius urinam conuerti in duritionem pretiosi lapidis dicunt, qui ligurius appellatur. Nihil autem dicit Isidorus de penetratione uisus. Nota, quod Alcibiades mulier fuit pulcherrima, quam uidentes quidam discipuli Aristotelis duxerunt eam ad Aristotilem ut ipsam uideret: qua uisa dixit: SI HOMINES LYNCEOS OCULOS HABERENT UT QUAEQUE OBSTANTIA PENETRARENT, INTROSPECTIS VISCERIBUS, CORPUS QUOD APPARET PULCHERRIMUM, TURPISSIMUM VIDERETUR. 3.16 HEU HEU QUAE MISEROS TRAMITE DEVIO etc. Istud est octauum metrum huius tertii libri; cuius primus uersus dicitur metrum Asclepiadicum ab inuentore, choriambicum a pede praedominante. Secundus uersus dicitur metrum Archilochium ab inuentore, iambicum a pede praedominante. In quo metro philosophia deplangit errorem hominum qui in quaerendo minima bona sunt prudentes, sed in quaerendo summum bonum abducuntur ignorantia. Primo facit hoc. Secundo precatur ut homines tediati falsis bonis redeant ad uerum bonum. Secunda, ibi, QUID DIGNUM. Dicit ergo: heu. Est interiectio dolentis; et est disyllabum propter metrum. Quae ignorantia abducit miseros deuio tramite, idest transuersa uia, supple, a uero bono. Vos homines non quaeritis aurum in uiridi arbore, nec carpitis gemmas in uite; uos non abditis, idest non absconditis, laqueos pro captura piscium in altis montibus, ut ditetis dapes pisce; et si uobis libeat sequi capreas, non captatis, idest non acceditis uada Tyrrhena, idest mare Tyrrhenum quod est in Italia, quando etiam (pro certe), homines norunt, idest nouerunt, ipsos recessos abditos, idest absconditos fluctibus aequoris, etiam homines norunt quae unda sit feracior, idest abundantior niueis gemmis, idest margaritis, uel quae unda sit feracior rubentis purpurae, idest conchyliorum quorum sanguine fit purpura; et homines norunt quae littora praestent, idest abundent, tenero pisce, uel asperis echinis, idest talibus piscibus. Sed quonam, idest ubi lateat bonum, scilicet beatificum, quod cupiunt, nescire sustinent caeci existentes; et illud bonum quod abiit trans polum stelliferum, illud homines demersi caecitate ignorantiae, petunt tellure, idest quaerunt in terra. Notandum, secundum Isidorum libro Etymologiarum: CAPREA EST AGRESTIS CAPRA, QUAE, QUIA ACUTISSIME VIDET, GRAECI EAM OXYDERKOPSIN, IDEST DORCAS APPELLAVERANT. Notandum, secundum Isidorum, quod echinus est piscis paruus semipedalis qui adhaerendo uidetur retinere nauem, et est piscis asperrimus ad modum ericii, ad edendum satis suauis. QUID DIGNUM STOLIDIS MENTIBUS IMPRECER? etc. Hic precatur philosophia ut post taedium falsorum bonorum homines redeant ad uerum bonum. Et dicit: quid dignum ego imprecer stolidis mentibus hominum? Quasi dicat: nihil aliud nisi hoc quod homines ambiant ipsos honores et opes, et cum parauerint, idest acquisiuerint sibi falsa bona, graui mole, idest taediosa sollicitudine, tandem taedio ducti cognoscant uera bona. Notandum, quod ista deprecatio philosophiae non est ex maliuolentia, sed ex benignitate: et ideo non optat quod homines permaneant in desiderio bonorum temporalium, sed ut illud desiderium magis sit eis medium producendi ad uerum bonum: nec ipsa imprecatur cupiditatem uel ambitionem honoris adesse, sed ut quibus adest, per hoc ad uerum bonum deducantur. 3.17 HACTENUS MENDACIS etc. Ista est nona prosa huius tertii; in qua philosophia uult ostendere quae sit uera beatitudo. Et primo continuat dicta dicendis. Secundo assignat causam falsae felicitatis. Tertio ostendit quae sit uera felicitas. Secunda, ibi, QUID ENIM. Tertia, ibi, OMNES IGITUR, INQUIT, ET FORMAM. Primo dicit: hactenus, idest hucusque suffecerit ostendisse formam mendacis felicitatis, idest falsae; quam si perspicaciter intuearis, idest consideres, ordo est, idest restat monstrare, deinceps, idest postea quae sit uera felicitas. Et dicit Boethius: ego uideo nec opibus sufficientiam posse contingere, nec regnis potentiam nec dignitatibus reuerentiam, nec celebritatem gloriae, nec laetitiam uoluptatibus, quae tamen uidentur promittere. Et sic falsa felicitas est in eis. Et dicit philosophia: numquid tu deprehendisti causas cur illud ita sit? Et dicit Boethius: ego uideor intueri, idest cognoscere tenui rimula: quasi dicat: non plene sed imperfecte uideo illas causas; sed apertius cognoscere malim, idest magis uellem ex te. Et dicit philosophia. Atqui (pro certe), ratio idest causa falsae felicitatis promptissima est. Nota, quod falsa felicitas dicitur mendax eo quod non adimplet quod promittit. Diuitiae enim promittunt sufficientiam, dignitates reuerentiam quam non conferunt, sicut patet ex praedictis. Nota, quod cognitio falsae felicitatis utilis est, quia cognitio mali expediens est ad cautelam, secundum Alanum in libro de planctu naturae, quia malum non uitatur nisi cognitum, et quia notitia mali ducit in cognitionem boni per oppositum. Igitur uult philosophia primo assignare causas falsae felicitatis, et tunc ostendere quae sit uera felicitas. QUOD ENIM SIMPLEX EST etc. Hic philosophia assignat causam falsae felicitatis; et declarans eam, ostendit, quod sufficientia, potentia et reuerentia, gloria et laetitia sint unum in re. Secundo ostendit quomodo homines ista separant ab inuicem. Secundo, ibi, HOC IGITUR QUOD EST UNUM. Primo dicit quod causa falsae felicitatis est, quod error humanus id quod est simplex et indiuisum natura separat, idest diuidit; et error humanus traducit a uero bono et perfecto ad falsum et ad imperfectum bonum. Et tunc declarat istam causam, ostendens quod reuerentia, potentia et omnia talia sunt unum et idem in re. Et primo ostendit potentiam idem esse cum sufficientia: et dicit: an tu arbitraris illud quod nihilo indigeat, illud egere potentia? Et respondet Boethius: minime inquam. Philosophia approbat dicens: recte tu quidem respondes. Nam si quod est quod sit ualentiae imbecillioris, idest potentiae debilis, in ulla, idest in aliqua re, necesse est quod hoc egeat alieno praesidio. Et dicit Boethius: ita est, inquam. Concludit ergo philosophia, dicens: igitur una et eadem est natura sufficientiae et potentiae. Et dicit Boethius: sic uidetur. Tunc philosophia ostendit dignitatem esse eamdem cum praedictis, dicens: quod uero huiusmodi sit, scilicet sufficiens et potens, ne, idest numquid illud censes, idest iudices spernendum tamquam indignum, an contra non spernendum, sed dignissimum ueneratione omnium rerum? Respondet Boethius: non potest dubitari quin hoc sit dignissimum omni ueneratione. Et philosophia: addamus ergo sufficientiae et potentiae reuerentiam, quod haec tria unum iudicemus. Et dicit Boethius: addamus ergo, si uolumus uera confiteri. Notandum, quod potentia idem est sufficientiae. Quod enim aliquid omnino sit sufficiens, ita quod nullius egeat, et quod careat potentia, contradictionem includit, si careret potentia respectum alicuius possibilis, non esset omnino sibi sufficiens. Notandum: cuicumque inest summa sufficientia et summa potentia, eidem idest et summa reuerentia. Inquantum enim aliquid habet rationem principii, intantum est dignum reuerentia: unde filii reuerentur parentes, quia sunt principium esse eorum, et serui dominos, quia sunt principia seruorum in mandato mouentia eos per imperium; et reueremur uiros uirtuosos, quia sunt principia gubernantia uitam politicam. Potentia autem dicit rationem principii. Unde illud est maxime principium quod est potentissimum; et ideo tale reuerendissimum. QUID VERO, INQUIT etc. Hic ostendit praedictis esse annexam gloriam et laetitiam, dicens: quid uero censes, idest iudices? Illud quod est sufficientissimum, potentissimum, reuerendissimum, est ne hoc obscurum et ignobile, uel est clarissimum omni celebritate, idest gloria? Respondet Boethius: ego confitear illud esse celeberrimum, scilicet gloriosissimum sicut est. Tunc philosophia concludit, dicens: consequens igitur est ut fateamur claritudinem, idest gloriam nihil differre a tribus superioribus. Et dicit Boethius: consequitur, inquam. Tunc philosophia ostendit idem de laetitia, dicens: illud quod nullius alieni egeat, et quod cuncta suis uiribus possit, quod sit reuerendum et clarum, nonne hoc est laetissimum? Respondet Boethius: non possum cogitare, unde tali ullus meror obrepat, idest intret. Tunc concludit philosophia dicens: si superiora manebunt uera, necesse est illud plenum esse laetitiae; et per eadem concessa necesse est esse nomina diuersa sufficientiae, potentiae, claritudinis, reuerentiae et iucunditatis: sed substantiam eorum nullo modo discrepare. Quod concedens Boethius dicit: necesse est, inquam. Notandum, quod omnes creaturae comparantur ad Deum sicut effectus ad suam causam. Et quia notitia cuiuslibet causae relucet in suo effectu, necesse est ipsius Dei habere notitiam per effectum et notitiam cum laude, quia effectus Dei repraesentat ipsum sub ratione bonitatis et perfectionis, quae est materia laudis. Cum autem gloria sit clara cum laude notitia, necesse est principium omnium rerum, quod est sufficientissimum, potentissimum et reuerendissimum, etiam esse gloriosissimum. Notandum, quod sufficientissimo nullum bonum deest, et tale habet appetitum quietatum in bono adepto. Quies autem appetitus in bono adepto est laetitia: ergo bonum sufficientissimum etiam est laetissimum. Notandum, quod omnia ista, sufficientia, potentia, reuerentia, gloria et laetitia, sunt unum in substantia: non autem sunt unum in substantia sicut aggregatum ex diuersis rebus: tunc enim esset ibi compositio, quod repugnat potentissimo et dignissimo, eo quod simpliciora digniora sunt compositis: sed hoc postea melius patebit. HOC IGITUR QUOD etc. Hic philosophia ostendit qualiter homines illud quod est unum re diuidunt. Secundo mouet dubitationem, ibi, QUID IGITUR INQUAM. Primo ostendit quomodo homines diuidunt illud quod est unum; et dicit: illud quod est unum et simplex natura, illud dispertit, idest diuidit prauitas humana, idest prauus error hominum quaerendo unum sine alio; et dum homines conantur, idest laborant adipisci partem rei, quae partibus caret, homo non assequitur ullam portionem, idest partem nec ipsam rem integram quam affectat. Et quaerit Boethius: quonam modo diuidunt homines ista? Dicit philosophia: qui petit diuitias propter fugam penuriae, idest causa sufficientiae, nihil laborat de potentia, sed mauult, idest magis uult, esse uilis, idest indignus et obscurus, idest inglorius, et ita nihil curat de dignitate et gloria: talis etiam subtrahit sibi multas uoluptates naturales, ne amittat pecuniam quam parauit, idest lucratus est: sed hoc modo nec sufficientia contingit ei, quem ualentia, idest potentia deserit, quem molestia pungit, quem uilitas, idest irreuerentia abiicit, quem obscuritas, idest infamia recondit? Quasi dicat: non. Tunc ostendit de potentia idem dicens: qui uero solum desiderat posse, idest potentiam, ille profligat, idest dispergit opes, despicit uoluptates et honorem carentem potentia, et nihil impendit gloriam. Sed uides hunc, supple, potentem quam multa deficiant. Fit enim aliquando ut talis egeat necessariis, ut mordeatur anxietatibus; et cum nequeat ista depellere, etiam illud quod maxime petebat, desistat esse potens. Similiter licet ratiocinari de aliis tribus; scilicet de honoribus de gloria, de uoluptatibus, sicut de praedictis duobus: nam cum unumquodque horum perfecte acceptum sit idem quod cetera, ut declaratum est; quisquis petit aliquid horum sine ceteris, non apprehendit illud quod desiderat. Notandum, qui quaerit partem rei indiuisibilis partem non inueniet, nec ipsam rem cuius partem quaerit, quia in rerum natura indiuisibile partem non habet. Cumque igitur praedicta quinque, scilicet sufficientia, reuerentia etc. ex parte rei sint unum et indiuisibilia, licet differant nominibus; qui quaerit unum sine alio non inueniet. Notandum, quod ista quinque prout inueniuntur in rebus sensibilibus in quibus habent esse modo imperfecto et diminuto, sic unum inuenitur sine alio; inquantum autem accipiuntur secundum esse perfectum et secundum esse summum prout inueniuntur in beatitudine, sic sunt idem indiuisibiliter, et unum non inuenitur sine alio, quia summa sufficientia est beatitudo, summa reuerentia est beatitudo, summa potentia est beatitudo, et sic de aliis. Notandum, quod quia homo naturaliter desiderat beatitudinem, tunc unumquodque praedictorum quinque desiderat secundum quod spectat ad beatitudinem: hoc autem est secundum esse perfectum inquantum eadem sunt beatitudini. Et quia beatitudo, cum sit Deus, est indiuisibilis, omnia quinque praedicta sunt unum indiuisibiliter. Ex quo patet quod quia homines quaerunt ista secundum quod imperfecta inquantum sunt in sensibilibus, et tamen desiderant ea secundum perfectionem, ideo homines non assequuntur per ea quod desiderant. QUID IGITUR INQUAM etc. Hic philosophia mouet dubitationem. Quia dictum est iam quod homo quaerendo singulum horum diuisim ipse frustratur beatitudine: potest ergo dubitari, utrum quaerendo omnia simul quaeratur beatitudo. Dicit ergo Boethius in littera: quid igitur? Inquam: quasi dicat: licet non quaeratur beatitudo quaerendo unumquodque diuisim, quid igitur erit siquis simul cuncta cupiat adipisci? Numquid ille sic uelit summam beatitudinis, numquid beatitudinem reperiet in his bonis quae demonstrauimus non posse conferre quod pollicentur, idest promittunt? Et respondet Boethius: minime inquam. Concludit ergo philosophia dicens: in his ergo nullo modo est inuestiganda beatitudo, quae creduntur praestare singula expetendorum, idest desiderandorum. Quod Boethius concedit, dicens: quod fateor, idest affirmo, inquam, ita esse, et hoc nihil uerius dici potest. Notandum: si aliquis quaerit omnia quinque simul, ille quaerit beatitudinem in uniuersali, sed errat in particulari quaerendo eam istis temporalibus bonis in quibus non inuenitur: non enim summa sufficientia nec potentia inuenitur in eis. Et sic patet quod quaerens unum illorum uel omnia simul secundum quod inueniuntur in rebus sensibilibus, cum habeant esse in eis modo imperfecto, non consequitur beatitudinem: quaerens autem unum istorum secundum esse perfectum, cum omnia sint unum indiuisibiliter, omnia quaerit, et quaerit beatitudinem. HABES IGITUR INQUIT etc. Postquam philosophia assignauit causam falsae felicitatis, hic ostendit quae sit uera felicitas. Secundo ostendit in quo sit constituta, ibi, QUONIAM IGITUR AGNOUISTI. Primo philosophia dicit: habes igitur iam causas et formam falsae felicitatis: nunc deflecte intuitum mentis tuae in aduersum, idest in contrarium falsae felicitatis: hoc est ad ueram felicitatem: ibi statim uidebis ueram felicitatem quam promisimus. Et dicit hoc. Atqui (pro certe), uera beatitudo perspicua est, idest manifesta ex dictis etiam homini caeco: quasi dicat: tam manifesta est uera beatitudo ex dictis, quod etiam caeco si aliquid posset uidere, pateret: et tu paulo ante monstrasti eam, supple, ueram felicitatem, dum conabaris aperire, idest declarare, causas falsae felicitatis. Et dicit Boethius: nisi ego fallor, ea est uera et perfecta felicitas, quae perficiat sufficientem potentem et reuerendum, celebrem et laetum. Ut etiam tu philosophia cognoscas me Boethium interius, idest plenius animaduertisse quae sit uera felicitas: ego sine ambiguitate cognosco hanc esse plenam beatitudinem, quae unum horum, scilicet praedictorum ueraciter potest praestare, quoniam idem cuncta sunt. Et dicit philosophia quasi congratulando Boethio: o alumne, hac opinione, te felicem, supple, dico, siquidem hoc adieceris, supple, quod modo dicam. Et dicit Boethius: quidnam? Inquam, idest dicam. Dicit philosophia: putas ne aliquid esse in his rebus mortalibus et caducis, idest transitoriis, quod possit afferre, idest dare huiusmodi statum? Respondet Boethius; minime puto: et illud ostensum est a te ut nihil amplius desideretur a beatitudine. Concludit ergo philosophia dicens: haec igitur, scilicet sufficientia, reuerentia etc. quae in rebus caducis inueniuntur, uel sunt imagines, idest similitudines ueri boni, et uidentur dare mortalibus imperfecta bona; uerum autem et perfectum bonum conferre non possunt. Et dicit Boethius: assentior inquam. Nota: sufficientia imperfecta quae consideratur in rebus temporalibus, non est uera sufficientia, sed tantum similitudinaria. Sufficientia autem perfecta includit omnia alia quatuor, et singulum aliorum quatuor perfecte alia includit: et ideo illud quod dat unum perfectum dat omnia: sed illud quod dat omnia facit uere perfectum; ergo dicit Boethius: illud quod potest ueraciter unum conferre, illud cognosco esse beatitudinem. Item assentior est uerbum deponentale, et idem significat cum uerbo neutrali quod est assentio. QUONIAM IGITUR AGNOUISTI QUAE VERA etc. Hic ostendit philosophia in quo uera felicitas sit constituta. Et primo tangit ordinem huius partis ad praecedentia; et docet diuinum auxilium esse implorandum ut cognoscatur in quo sit uera beatitudo. Secundo inuocat diuinum auxilium. Tertio ostendit intentum in quo sit uera beatitudo. Secunda, ibi, O QUI PERPETUA. Tertia, ibi, QUONIAM IGITUR. Primo dicit philosophia: o Boethi, quoniam agnouisti quae sit uera beatitudo et agnouisti quae mentiantur beatitudinem, nunc superest ut agnoscas, unde illam ueram beatitudinem petere possis. Et dicit Boethius: illud iamdudum a te uehementer expecto. Et dicit philosophia. Cum diuinum praesidium, idest auxilium in minimis rebus debeat implorari, sicut placet Platoni nostro in Timaeo, quid nunc censes faciendum? Supple, in tam arduo negotio. Respondet Boethius: inuocandum, supple, censeo patrem omnium rerum, scilicet Deum sine quo nullum exordium rite fundatur. Quod approbat philosophia, dicens: recte tu, inquit, censes. Et simul sine interuallo philosophia ita modulata est, idest proposuit inuocationem Dei metrica modulatione. Nota, quod in omnibus diuinum auxilium est implorandum, quia Deus est qui diuitias suae sapientiae influit in animas sapientum, et tribuit studentibus gratiam cognoscendi, cui nihil est difficile, et sine quo nihil possibile est possideri: ita scribitur in prologo de regimine principum, et OMNE DATUM OPTIMUM ET OMNE DONUM PERFECTUM, DESURSUM EST DESCENDENS A PATRE LUMINUM, ut dicit alia Scriptura. Et dicit beatus Augustinus: NEMO TAM ERUDITUS, NEMO TAM DOCTUS QUI SUPERNA ILLUSTRATIONE NON INDIGEAT. Et beatus Gregorius: NISI INTUS SIT QUI DOCEAT, INUANUM LINGUA DOCTORIS LABORAT. Ideo philosophia uolens ostendere in quo sit uera beatitudo, inuocat diuinum auxilium, quo praetermisso nullum rite fundatur exordium. 3.18 O QUI PERPETUA MUNDUM RATIONE GUBERNAS etc. Istud est metrum nonum huius tertii, quod dicitur Homericum ab inuentore quia Homerus ipsum adinuenit: et dicitur heroicum a magistro, quia gesta heroum, idest uirorum illustrium hoc metro describebantur; et dicitur dactylicum a pede praedominante, exametrum a numero pedum, quia constat ex sex pedibus. In quo metro philosophia inuocat diuinum auxilium ad ostendendum in quo sit uera beatitudo, et quomodo ad ipsam perueniatur. Primo ergo philosophia captando beniuolentiam Dei, ipsum multipliciter commendat. Secundo petitionem suam exprimit, ibi, DA PATER. Circa primum sciendum quod tria requiruntur ad petitionem exaudiendam. Primo requiritur potentia exaudiendi. Secundo uoluntas. Tertio scientia. De primis duobus dicitur in quarto libro prosa secunda: DUO SUNT IN QUIBUS OMNIS HUMANORUM ACTUUM EFFECTUS CONSTAT: VOLUNTAS ET POTESTAS: QUORUM SI ALTERUM DESIT, NIHIL EST QUOD EXPLICARI QUEAT. De scientia patet; quia sine ea nihil rationabiliter geritur. Volens ergo philosophia ostendere quod Deus possit uelit sciat exaudire suam petitionem, ostendit ipsum esse potentem ex mundi gubernatione, ex caeli et terrae creatione, ex temporis productione. Secundo ostendit ipsum uolentem siue beniuolum ex sui bonitate et clementia quae produxit cuncta. Tertio ostendit ipsum esse sapientem ex quorumdam effectuum specialium productione. Secunda, ibi, QUEM NON EXTERNAE. Tertia, ibi, TU NUMERIS. Prima dicit: o pater, qui gubernas mundum perpetua ratione, idest perpetua prouidentia tua, qui es sator, idest creator terrarum et caeli, qui iubes tempus ire, idest procedere ab aeuo, idest a perpetua duratione, tu manens stabilis, idest immutabilis, das, idest facis cuncta moueri. Notandum, quod tota ista littera: qui perpetua, usque ad illam partem, da pater debet legi suspensiue. Et potest o hic teneri uocatiue, admiratiue uel deprecatiue. Notandum, quod gubernare est res in debitum sui finem ordinare; quod spectat ad diuinam bonitatem. Regit aut prima causa omnes res praeter hoc quod commisceatur cum eis, influendo super eas uirtutem uitae et bonitatis secundum auctorem libri de causis. Notandum, quod mundus, secundum Aristotelem in libro de mundo, est constitutus ex caelo et terra et naturis quae in eis sunt quem mundum Deus gubernat perpetua ratione, idest sua prouidentia perpetua; quae non est transitoria sicut prouidentia humana, sed permanet duratione infinita. Notandum: sicut aliquis dicitur sator qui semina plantarum et arborum proiicit, sic Deus dicitur sator inquantum caelum et terram creauit et produxit. Per caelum autem et terram etiam intelliguntur elementa quae sunt in medio. Dicit autem, et terrarum, ponendo numerum pluralem pro singulari per antithesim. Notandum, quod tempus est duratio successiua, cum sit numerus motus secundum prius et posterius, ex quarto physicorum: quae duratio procedit ab aeuo. Ubi notandum, quod aeuum est duratio permanens tota simul, nullam habens successionem uel mutabilitatem annexam: et est idem quod aeternitas, quae est propria duratio Dei, secundum quam Deus est causa temporis. Sicut enim Deus per suum esse est causa cuiuslibet esse, et per suam bonitatem est causa cuiuslibet boni, ita per suam durationem est causa cuiuslibet durationis. Notandum, quod Deus est stabilis, idest immutabilis, quia nulla specie motus mouetur. Non generatione et corruptione, cum sit ingenerabilis et incorruptibilis. Nec augmentatione et diminutione, cum non sit quantus. Non alteratione nec loci mutatione, cum sit impartibilis. Et probat Aristoteles octauo physicorum, ex ordine mouentium et mobilium necesse esse deuenire ad aliquod primum omnino immobile et per se et per accidens. Notandum, quod omnia a primo sunt mutabilia, uel secundum esse uel secundum operationem. Si secundum esse, hoc est dupliciter: uel secundum esse substantiale, sicut entia generabilia et corruptibilia: uel secundum esse accidentale, sicut corpora caelestia: quae licet non mutentur generatione et corruptione, tamen mutantur secundum esse locale. Si autem est mutatio secundum operationem, sic intelligentiae sunt mutabiles, quia in ipsis est successio intellectionum. Licet ergo non mutentur quo ad esse, tamen quo ad operationem. Aliter exponitur: stabilisque manens das cuncta moueri, uel omnibus speciebus motuum, uel aliquibus speciebus motus, accipiendo motum stricte uel large. Aliter exponitur: stabilisque manens das cuncta moueri: non quod omnia moueantur; sed quicquid mouetur te dante mouetur. Et simile genus locutionis habetur Joan. primo: ILLUMINAT OMNEM HOMINEM VENIENTEM IN HUNC MUNDUM. Non quod omnes simul illuminentur: sed omnes qui illuminantur, a Deo illuminantur. QUEM NON EXTERNAE etc. Hic philosophia ostendit Deum esse beniuolum ex bonitate clementiae qua omnia produxit. Et dicit: quem, scilicet Deum, externae, idest extrinsecae causae non pepulerunt, idest non coegerunt fingere, idest componere opus, idest creaturam fluitantis materiae, quae fluit de esse ad non esse, et e conuerso de non esse ad esse formae. Verum (pro sed) insita, idest intrinseca forma, summi boni, idest summae tuae bonitatis, scilicet, supple, pepulit te fingere opus fluitantis materiae. O pater, tu ducis, idest producis, cuncta ab exemplo superno, idest ab exemplari perpetuo tu ipse pulcherrimus ab omni deformitate elongatus, gerens mente, idest memoria, plenum mundum seu pulchrum mundum, scilicet architypum, formans, idest producens ipsum mundum sensibilem simili imagine sicut praefuit in mente tua: et tu iubes mundum perfectum, idest perfecte productum absoluere, idest absolutum tenere sine defectu alicuius, perfectas partes, idest elementa et elementata quae spectant ad integritatem mundi. Notandum, quod omne quod necessitatur a causa extrinseca, necessitatur ab efficiente uel a fine, quia non sunt plures causae extrinsecae. Efficiens autem necessitat dupliciter: uel uiolentiam inferendo, ut proiiciens lapidem sursum, uel aliquid conferendo quo naturaliter moueatur; sicut generans formam dans leuitatem mouet ignem sursum de necessitate naturae, Deus autem non necessitatur ab efficiente primo modo, scilicet necessitate uiolentiae: cum nihil sit potentius eo: nec necessitate secundo modo, cum nihil ab alio recipiat. Nec etiam necessitatur necessitate finis: quia quod necessitatur ab alio tamquam a fine comparatur ad ipsum sicut imperfectum ad perfectum, eo quod finis est bonum et perfectio illius quod est ad finem, Deus autem a nullo extrinseco perficitur. Notandum, quod sola bonitas diuina coegit ipsum ad producendum opus fluitantis materiae; non autem coegit ipsum necessitando sed libere mouendo. Notandum, quod inuidia facit quod aliquis bonum alteri non communicat, quia inuidia est tristitia de bono alterius: et quia talis inuidia in Deo non est, ideo summam bonitatem per creationem aliis communicauit. Unde dicit Plato in Timaeo: AB OPTIMO INUIDIA LONGE RELEGATA EST, ET PER CONSEQUENS SIBI DISSIMILIS PROUT NATURALITER CUIUSQUAM CAPAX BEATITUDINIS ESSE POTERAT: EFFICIQUE VOLUERIT. Notandum, quod sicut in agentibus per naturam forma rei fiendae praeexistit in agente secundum esse reale, sic in agentibus secundum intellectum forma rei producendae praeexistit secundum esse intellectuale: sicut artifex uolens producere domum, oportet formam domus primo in mente praeexistere tamquam exemplar ad cuius imitationem faciat domum in materia. Cum igitur Deus sit agens per intellectum producens mundum, ipse praehabuit in mente sua exemplar mundi et omnium partium eius, ad cuius imitationem produxit mundum extra, supple, qui mundus in mente diuina praeexistens dicitur architypus ab archos quod est princeps, et typos similitudo, quasi principalis similitudo, cuius imago dicitur iste mundus sensibilis. TU NUMERIS ELEMENTA LIGAS etc. Hic philosophia commendat Deum ex parte sapientiae quo ad specialem effectuum productionem. Et primo ex productione elementorum. Secundo ex productione animae mundi. Tertio ex productione nostrarum animarum. Secunda, ibi, TU TRIPLICIS. Tertia, ibi, TU CAUSIS. Primo dicit: o pater, tu ligas elementa numeris, idest proportionibus numeralibus, ut elementa frigida conueniant, idest concordent flammis, idest calidis elementis; et ut arida, idest sicca elementa conueniant liquidis, idest humidis elementis; ne ignis purior inter elementa euolet, idest exeat sphaeram suam magis ascendendo; et ne pondera, idest grauitates deducant, idest magis deorsum ducant, terras mersas, idest depressas. Notandum, quod elementa habent proportionem numeralem inter se. Sicut enim duo numeri quadrati conueniunt in uno numero medio proportionali, sic duo elementa contraria in duabus qualitatibus conueniunt in uno elemento medio proportionali utrique. Verbi gratia: numerus quadratus est qui constat ex ductu suiipsius in seipsum, dicendo bis duo, ter tria, bis duo in quaternarium, et ter tria in nouenarium: et accipe unum numerum medium proportionabilem, scilicet senarium qui secundum eamdem proportionem excedit quatuor in qua exceditur a nouem: sicut enim nouem continent sex et mediam partem sex, ita sex continent quatuor et mediam partem quatuor. Sic similiter est in elementis. Nam ignis et aqua in duabus qualitatibus contrariantur; ignis enim est calidus et siccus, aqua frigida et humida. Quae colligantur uno medio, supple, aere, qui conuenit cum igne in caliditate, et cum aqua in humiditate. Similiter est de aere et terra respectu aquae. Secundum hanc sententiam littera sic exponitur. Tu ligas elementa numeris, idest proportionibus numerabilibus, ut frigora, idest aquae quae frigidae sunt, conueniant flammis, idest ignibus, qui calidi sunt, per unum elementum medium quod est aer, et arida, idest terrae quae aridae sunt, conueniant liquidis, idest partibus aeris quae humidae sunt, per elementum medium quod est aqua. TU TRIPLICIS MEDIAM NATURAE CUNCTA MOVENTEM etc. Hic philosophia ostendit sapientiam ex animae mundi productione. Ubi sciendum quod ista littera communiter exponitur ad intentionem Platonis in Timaeo. Sed quia ista expositio est difficillima et modicae utilitatis ego eam pertranseo, et ponam facilem expositionem, quae est de mente Aristotelis. Ad cuius euidentiam est notandum, quod per animam mundi hic intelligitur intelligentia mouens orbem, quae per motum uirtutem suam influit inferioribus: et haec intelligentia dicitur media inter Deum et animam humanam. Sicut enim in dignitate et perfectione exceditur a Deo, sic ipsa excedit animam nostram. Notandum, quod intelligentia huiusmodi dicitur esse triplicis naturae, propter tres operationes quas habet: scilicet mouere orbem, intelligere Deum, et intelligere seipsam. Notandum, quod orbes caelestes dicuntur consona membra intelligentiae, quia per ipsos tamquam per organa et instrumenta intelligentia influit inferioribus. Licet enim intelligentia prima intentione moueat propter se, tamen secunda intentione mouet propter inferiora. His praemissis littera plana erit. Unde dicitur sic: tu Deus animam, supple, mundi quae est intelligentia, mediam, supple, inter Deum et animam humanam, triplicis naturae, idest triplicis operationis, mouentem cuncta, supple, inferiora per influxum illum, tu connectens resoluis, idest distinguis, eam per consona membra, idest per conuenientes orbes: quae anima cum secta, idest diuisa quantum ad operationes, glomerauit, idest impressit, motum in duos orbes, supple, in orbem primi mobilis, et in orbem planetarum, ipsa reditura, idest reflexa meat, idest procedit in semetipsam, supple, intelligendo quod est una operatio, et ipsa circuit mentem profundam, idest mentem diuinam, Deum intelligendo, quae est alia operatio: et ipsa conuertit, idest mouet caelum, simili imagine, idest intellectione, quod est tertia operatio eius. Adhuc nota: licet corpora caelestia sint diuersa, tamen ratione unitatis ordinis possunt dici unum corpus. Similiter intelligentiae licet sint diuersae, tamen possunt dici una intelligentia propter unitatem ordinis in operatione mouendi; ergo dicit in singulari animam et non animas. TU CAUSIS ANIMAS PARIBUS VITASQUE etc. Hic philosophia commendat sapientiam Dei ex animarum nostrarum creatione, dicens: o pater, tu prouehis, idest producis animas hominum, et minores uitas, idest animas brutorum et plantarum paribus causis, quibus animam mundi produxisti: scilicet tu aptans sublimes, idest animas rationales hominum, leuibus curribus, idest caelestibus stellis, tu seris eas in caelum et terram, idest in corpora terrena, quas animas conuersas reduci igne, idest charitate reducente, facis reuerti ad te benigna lege, idest ordinatione tua. Nota, quod animae bestiarum et plantarum dicuntur minoris uitae respectu animae hominis, eo quod non habent tot nec ita perfectas operationes uitae sicut animae hominum. Nota quod per leues currus secundum intentionem Platonicorum intelligit stellas compares curribus. Dixerunt enim Platonici quod Deus omnes animas simul creauerit et seminauerit eas in caelo elegendo eas stellis comparibus a quibus postea delabantur in corpora. Sed haec opinio non ualet, scilicet quod omnes animae simul sint creatae: immo omni die de nouo creantur et creatae corporibus infunduntur. Dicuntur autem animae seri in caelum propter uirtutem caelestem, ex qua unio animae ad corpus contrahit suam periodum. Licet anima a Deo producatur in corpore, tamen unio ex parte dispositionum corporalium dependet a uirtute caelesti: ideo dicit eas seri in caelum et terram, quia animae non coaptantur corporibus nisi mediante uirtute caelesti. Unde secundo physicorum: HOMO ENIM HOMINEM GENERAT ET SOL. Nota, quod Deus animas creatas aptat leuibus curribus, idest stellis comparibus: quod sic potest intelligi, quia anima creata comparitatem et similitudinem habet cum stella. Sicut enim stella est nobilior pars sui orbis et est perpetua, sic anima rationalis perpetua existens est nobilior pars hominis. Vel sic potest intelligi, quod Deus animas creatas aptat leuibus curribus, idest rationi et intellectui, qui dicuntur currus animae qui ducunt hominem in cognitionem rerum: quas animas serit in caelum et terram, quia anima ratione et intellectu habet cognitionem caelestium et terrestrium. Nota, quod per ignem reducere intelligit ardorem charitatis, quae hominem auersum a Deo uitiis facit ad ipsum redire uirtutibus. Nisi enim homo Deum amet, ipsum non quaerit; nisi quaerat, non inueniet; nisi inueniat, ad ipsum non reuertetur. DA, PATER, AUGUSTA etc. Postquam philosophia captauit beniuolentiam Dei ipsum multipliciter commendando, hic exprimit suam petitionem dicens: o pater qui facis omnia praedicta, da, idest concede menti, supple, humanae, conscendere augustam sedem, idest nobilem sedem summi boni, da lustrare, idest inuestigando inuenire, fontem boni, idest Deum qui est fons omnis boni; da luce reperta, idest cognitione praehabita in te defigere, scilicet per amorem, conspicuos uisus, idest claros intuitus, animae idest rationis et intellectus. O pater tu disiice, idest disperge nebulas, idest obscuritates, et pondera, idest grauitates terrenae molis, idest dilectionis terrenae, atque mica, idest resplende tuo splendore; tu namque es serenum quo, supple, omnia illustrantur. Tu es tranquilla requies piis, supple, mentibus; te cernere, idest uidere, est finis, supple, omnium; tu idem existens es principium, quia origo omnium rerum, tu es uector quia uehis nos per gratiam quo peruenire non possumus per naturam; tu es dux ducens ab errore ignorantiae ad ueritatem sapientiae; tu es semita cum sis uia et ueritas et per te ad teipsum peruenitur; tu es terminus ultra quem nihil quaeritur, cum sis summum et perfectum bonum. Nota quod sedes summi boni dicitur angusta, idest subtilis, quia uix magno labore ad ipsam peruenitur: uel dicitur augusta, idest nobilis, quia nihil sibi comparari potest. Item Deum uocat fontem summi boni. Sicut enim riuuli habent existere et fluere a fonte et ipse a nullo, sic a Deo omne bonum habet esse, ipse autem a nullo. Nota: ad hoc quod sedes summi boni conscendatur, oportet quod inuestigetur. Et quia non sufficit inuestigare si non inueniatur, nec inuenire si non diligatur, ideo philosophia petit per amorem defigi uisum animi, scilicet rationem et intellectum, in summum bonum. Nota, quod quia intellectus et ratio impediuntur et obscurantur per affectionem et desiderium terrenorum, quia corpus quod corrumpitur aggrauat animam quando corpori est subiecta, ideo philosophia petit fugari nebulas terrenae molis. Et quia non sufficit fuga tenebrarum nisi adsit lux illuminans, ideo petit illuminationem, dicens: atque tuo splendore mica. Item disiicio-cis, idest dispergo uel remoueo: et dicitur a dis praepositione inseparabili et a uerbo icio icis. 3.19 QUONIAM IGITUR QUAE SIT IMPERFECTI etc. Ista est decima prosa huius tertii; in qua philosophia ostendit ubi uera beatitudo sit constituta. Et primo continuando se, probat beatitudinem perfectam esse in rerum natura. Secundo ostendit in quo sit uera beatitudo, ibi, QUO VERO. Primo dicit: o Boethi, quoniam uidisti in praecedentibus quae sit forma imperfecti boni, et quae sit forma perfecti boni, nunc reor, idest opinor esse demonstrandum quonam, idest ubi haec perfectio felicitatis, idest perfecta felicitas, sit constituta. In quo, supple, inuestigando, illud ego arbitror primum esse inquirendum, an aliquid huiusmodi bonum perfectum quale paulo ante, scilicet octaua prosa, definisti, possit existere in rerum natura; ne cassa, idest uana, imago idest species cogitationis nos decipiat praeter ueritatem subiectae rei, idest existentis rei. Sed nequit negari quin existat in rerum natura perfectum bonum et perfecta felicitas, et hoc bonum sit ueluti fons omnium bonorum. Et tunc probat ipsum esse tali ratione. In quocumque genere est reperire imperfectum, in eodem est reperire perfectum. Sed in genere rerum est reperire imperfectum bonum et imperfectam felicitatem, ut patet ex praecedentibus; ergo in rerum natura erit dare perfectum bonum et perfectam felicitatem. Hanc rationem pertractat in littera, et dicit: omne quod dicitur esse imperfectum illud perhibetur imperfectum diminutione, idest ex defectu perfecti: quo fit ut si in quolibet genere uideatur esse quid, idest aliquid imperfectum, in eo genere necesse sit aliquid esse perfectum. Etenim sublata, idest circumscripta perfectione, nec fingi ponit unde extiterit, idest esse habeat, quod perhibetur imperfectum. Neque enim natura coepit exordium a diminutis et inconsummatis, idest ab imperfectis; sed natura procedens ab integris et absolutis, idest perfectis, dilabitur in haec extrema, idest inferiora, atque effoeta, idest infructuosa. Ex hoc ergo accipitur maior rationis. In quocumque reperitur aliquid imperfectum in eodem reperitur perfectum. Tunc subiungit minorem, dicens: sicuti paulo ante monstrauimus, quaedam est fragilis boni et imperfecta felicitas. Et ponit conclusionem, dicens: ergo dubitari non potest esse aliquam solidam et perfectam felicitatem. Quod concedens Boethius dicit: uerissime et firmissime conclusum est. Notandum, quod in temporalibus et sensibilibus non potest esse summum et perfectum bonum. Et quia multi sunt qui non putant esse alia bona praeter sensibilia, ideo ne aliquis putet nullum esse perfectum bonum in rerum natura, philosophia primo antequam ostendat ubi sit situm perfectum bonum probat ipsum esse. Notandum, quod res subiecta est de qua habetur sermo et cognitio: sed dum cogitamus de re quae non est, tunc est cogitatio cassa praeter ueritatem subiectae rei decipiens nos. Ne autem talis cognitio uideatur esse summi boni, ideo primo probat ipsum esse in rerum natura. Notandum, quod imperfectum non potest esse principium rerum, quia perfectum prius est imperfecto: principio autem non est aliquid prius: ex quo sequitur quod ubi est imperfectum, ibi est reperire perfectum. Notandum, quod est deuenire ad aliquod perfectum a quo natura incipiens progreditur ad posteriora imperfecta, cuiusmodi sunt haec inferiora, quae dicuntur extrema et effoeta, quia sunt ultima causatorum, non causa aliis inferioribus. QUO VERO INQUIT etc. Hic philosophia ostendit in quo perfectum bonum siue felicitas sit sita. Secundo concludit quoddam corollarium. Tertio mouet dubitationem. Secunda, ibi, SUPER HAEC. Tertia ibi, ATQUE HOC QUOQUE. Primo dicit uel ostendit perfectam felicitatem esse in Deo constitutam. Secundo ostendit per quem modum sit in Deo, ibi, SED QUAESO. Primo ponit unam propositionem notam. Secundo ex ea probat intentum, ibi, ITA VERO. Primo dicit: iam probatum est quod est dare perfectum bonum: quo uero, idest in quo, habitet illud perfectum bonum, ita considera. Et tunc subiungit propositionem: omnis conceptio communis humanorum animorum probat, idest concedit Deum esse bonum principem omnium rerum. Et quod Deus sit quoddam bonum: probat per hoc, quia Deo nihil melius excogitari potest: et quis dubitat illud esse bonum quo melius nihil est? Quasi dicat: nullus. Notandum, quod Deum esse principem omnium rerum omnes concedunt. Sed quia Pythagorici duo posuerunt esse principia rerum, unum bonum aliud malum ne ergo aliquis occasione huius negaret Deum esse bonum, ideo hoc probat ex eo quod nihil potest melius excogitari Deo. Unde dicit beatus Augustinus in libro de doctrina Christiana: OMNES LATINAE LINGUAE SCIENTES, CUM AURES EORUM SONUS TETIGERIT QUO PROFERTUR DEUS, MOVENTUR AD COGITANDUM EXCELLENTISSIMAM QUAMDAM IMMORTALEM NATURAM: ita autem cogitatur Deus ut aliquid quo nihil sit melius. ITA VERO BONUM ESSE DEUM etc. Hic probat intentum quod beatitudo siue perfectum bonum sit situm in Deo, tali ratione. Perfectum bonum est uera beatitudo: sed in Deo est perfectum bonum; ergo in Deo est uera beatitudo. Unde dicit in littera: ratio ista demonstrat Deum esse bonum, ut conuincat, idest infallibiliter concludat, in eo esse perfectum bonum, nam ni, idest nisi Deus sit tale, scilicet perfectum bonum, non poterit esse princeps omnium rerum. Si enim non sit perfectum bonum, erit aliquid praestantius eo, possidens perfectum bonum, quia omnia perfecta claruerunt, idest manifesta sunt, esse priora minus integris, idest perfectis: quare ne ratio prodeat, idest procedat in infinitum, confitendum est summum Deum esse plenissimum summi et perfecti boni. Et sic patet minor rationis; scilicet quod in Deo est perfectum bonum. Tunc probat maiorem, dicens: sed constituimus, idest probauimus nona prosa, perfectum bonum esse ueram beatitudinem: igitur restat concludere quod necesse est ueram beatitudinem sitam esse in summo Deo; cui Boethius consentiens dicit, accipio, idest concedo, inquam, nec est quod ullo modo queat contradici. Notandum, quod si Deus non esset perfectum bonum sed imperfectum, procederetur in infinitum sic arguendo: Deus uel est perfectum bonum uel imperfectum: si perfectum, habetur propositum; si imperfectum, erit aliquid prius eo, cum perfectum sit prius imperfecto. Illud ergo prius uel est perfectum bonum uel imperfectum: si perfectum, illud erit Deus, et habetur propositum; si imperfectum, erit aliquid prius eo, cum perfectum sit prius imperfecto. Iterum quaeritur de illo priori: uel est perfectum bonum uel imperfectum: et sic procederetur in infinitum, uel dabitur Deum esse perfectum bonum. Et hoc innuit in littera, cum dicit: quare ne in infinitum ratio procedat. SED QUAESO TE, INQUIT etc. Hic philosophia ostendit per quem modum uera beatitudo sit in Deo: quia non est in Deo tamquam aliquid distinctum ab ipso sicut accidens a subiecto; sed est idem cum ipso; quod probat quatuor rationibus. Secunda, ibi, POSTREMO. Tertia, ibi, OMNINO ENIM. Quarta, ibi, RESPICE, INQUIT. Primo praemittit intentum suum cum quadam diuisione cuius membra improbat, dicens: o Boethi, quaeso te, uide quam id sancte, idest firmiter et inuiolabiliter probes quod diximus summum Deum esse plenissimum summi boni. Et dicit Boethius: quonam modo, supple, hoc probatur? Tunc ponit philosophia diuisionem dicens: praesumas, idest putas ne hunc patrem omnium rerum accepisse extrinsecus illud summum bonum quo perhibetur esse plenus: uel praesumas ita naturaliter habere a se illud bonum, quasi cogites diuersam esse substantiam Dei habentis et beatitudinis habitae. Et tunc improbat membra. Primo quod Deus non accepit summum bonum ab extrinseco, dicens: nam si putes bonum quod in Deo est extrinsecus acceptum, tunc tu possis, idest potes existimare esse praestantius, idest melius illud bonum quod dederit eo quod acceperit, supple, Deo: quod est falsum, quia confitemur hunc praecellentissimum omnium rerum. Tunc probat quod perfectum bonum in Deo non est in ipso naturaliter tamquam differens a substantia sua, dicens: quod si natura, idest per naturam, inest Deo summum bonum sed est diuersum ab ipso ratione quidditatiua, fingat qui potest quis haec diuersa coniunxerit, supple, Deum et summum bonum: quasi dicat: non est dare aliquem priorem ista diuersa coniungentem. Notandum, quod ratio quam philosophia praetendit est ista: summum bonum quod est in Deo, uel est acceptum ab extrinseco, uel inest sibi naturaliter: si ab extrinseco, aliquid erit praestantius et nobilius Deo, quia dans summum bonum praestantius est recipiente ipsum: si autem inest Deo naturaliter, uel tamquam idem sibi, uel tamquam diuersum ab ipso: si tamquam idem sibi, habetur propositum: si tamquam diuersum ab ipso, erit aliquid prius quod ista diuersa coniunxerit: talia autem fingere, est difficile. POSTREMO QUOD A QUALIBET etc. Hic philosophia ponit secundam rationem quod summum bonum in Deo non differt ab ipso: et est ratio talis: illud quod est diuersum ab alio, non est illud a quo est diuersum. Si ergo summum bonum esset diuersum a Deo, Deus non esset summum bonum: quod nefas est dicere. Unde dicit in littera: postremo illud quod est diuersum a qualibet re, illud non est illud a quo intelligitur, idest uidetur, esse diuersum. Quare quod sui natura diuersum est a summo bono, illud non est summum bonum. Si igitur summum bonum ita sit in Deo quod secundum naturam est diuersum ab eo; sequitur quod Deus non sit summum bonum: quod nefas est cogitare de Deo, quo nihil constat esse praestantius. Nota: si aliquid esset in Deo diuersum ab ipso, Deus esset compositus, et non essentiae simplicis; quod est falsum. Item quod est in Deo diuersum ab ipso, uel est accidens uel pars eius. Non accidens, quia Deus non est subiectum alicuius accidentis. Si est pars eius, cum pars praecedat totum, aliquid erit prius Deo, quod falsum est. OMNINO ENIM NULLIUS REI NATURA et cetera. Hic philosophia ponit tertiam rationem, quae talis est: illud quod est principium omnium formaliter est summum bonum, quia summum bonum non potest esse principiatum: sed Deus est principium omnium, ergo formaliter est summum bonum: summum autem bonum est beatitudo; ergo Deus formaliter est summa beatitudo. Unde dicit in littera: omnino, idest generaliter nullius rei natura poterit existere, idest esse melior suo principio: quare quod omnium sit principium, sicut Deus, illud etiam concluserim uerissima ratione, summum esse bonum substantia, idest per substantiam. Cui assentiens Boethius dicit: rectissime inquam conclusum est. Sed summum bonum esse beatitudinem concessum est. Dicit Boethius: ita est inquam. Concludit ergo philosophia: igitur necesse est Deum confiteri ipsam beatitudinem. Dicit Boethius: nequeo refragari, idest resistere, prioribus propositis, idest praemissis, et ego perspicio hoc illatum esse consequens illis, idest ad illa. Nota, quod principium omnium rerum oportet esse summum bonum substantialiter: quia si aliquid aliud a principio esset summum bonum substantialiter sicut aliquid principiatum, sequitur quod principiatum sit nobilius suo principio; nam bonum substantialiter nobilius est bono accidentaliter. Item si principium non est bonum substantialiter sed accidentaliter, cum omne quod est tale per accidens reducatur ad aliquid tale per se: tunc principium reduceretur ad aliquid, et per consequens non esset principium. RESPICE, INQUIT, AN HINC etc. Hic ponit quartam rationem quod beatitudo in Deo non differt ab ipso. Si beatitudo differret a Deo, cum utrumque, tam Deus quam beatitudo, sit summum bonum: essent duo summa bona, quorum unum non esset alterum: et cum unum desit alteri, neutrum erit perfectum et summum bonum, quia perfectum est cui nihil deest; ergo necesse est beatitudinem esse idem cum Deo. Unde dicit in littera: o Boethi, respice an hinc quod modo dicam illud quod probatum est firmius approbetur. Duo summa bona esse non possunt, quae sint a se diuersa. Etenim liquet, idest manifestum est, quod bona quae discrepant, non esse alterum, supple, eorum bonorum, quod sit alterum: quare cum alterum deest alterutri, idest alteri, neutrum poterit esse perfectum: cum perfectum sit cui nihil deest. Sed manifestum est, illud non esse summum bonum, quod non est perfectum: igitur nullo modo possunt esse diuersa ea quae sunt summa bona. Atqui (pro certe) Deum et beatitudinem collegimus esse summum bonum: quare necesse est ipsam naturam quae sit diuinitas, idest naturam Dei esse summam beatitudinem: quod Boethius approbans dicit: nihil uerius est ipsa re nec ratiocinatione firmius, nec Deo dignius concludi potest. Notandum, ex quarto topicorum: quod per superabundantiam dicitur, uni soli conuenit. Cum igitur summum bonum dicatur per superabundantiam, non erunt duo summa bona. Item si essent duo summa bona, uel essent eiusdem speciei, uel differrent specie: si eiusdem speciei, erunt aequaliter perfecta et unum erit superfluum: si differunt specie, unum erit perfectius altero, quia impossibile est duas species esse aequaliter perfectas: sed quod est imperfectius non est summum bonum; ergo non sunt plura summa bona. SUPER HAEC INQUIT etc. Hic philosophia concludit ex dictis quamdam conclusionem corollariam, dicens: super haec, scilicet praedicta, ego tibi dabo corollarium, idest conclusionem corollariam, ita scilicet sicut geometrae aliquid solent demonstratis suis propositis inferre, quae illata ipsi uocant porismata, idest aperitiones. Et tunc ponit corollarium quod omnis beatus est Deus: quod sic infert: quia adeptione beatitudinis fiunt homines beati: beatitudo uero est ipsa diuinitas, ut probatum est: manifestum est homines beatos fieri adeptione diuinitatis: sed sicut adeptione iustitiae fiunt homines iusti, et adeptione sapientiae sapientes, ita necesse est adeptione diuinitatis esse beatos siue deos; igitur omnis beatus est Deus: sed natura quidem unus Deus est et non plures; participatione uero nihil prohibet plures deos esse. Hanc conclusionem commendans Boethius dicit: et pulchrum inquam hoc, scilicet quod modo conclusisti, atque pretiosum, siue porisma siue corollarium mauis, idest magis uelis ipsum uocari. Notandum, quod omnis beatus est Deus. Hoc probatur ex littera sic. Homines fiunt beati adeptione beatitudinis: sed beatitudo est diuinitas: ergo homines fiunt beati adeptione diuinitatis. Sed adeptione diuinitatis aliquis efficitur Deus, ergo omnis beatus est Deus. Vel potest sic argui. Adeptione diuinitatis aliquis efficitur Deus, ergo omnis beatus est Deus: uel potest sic argui. Adeptione diuinitatis aliquis efficitur Deus: adeptione diuinitatis aliquis efficitur beatus, cum diuinitas sit idem cum beatitudine: ergo omnis beatus est Deus. Nota, secundum Huguitionem, quod porus-ri est subtile foramen in corpore per quod sudor emanat: inde porisma-tis, idest apparitio uel illuminatio sensus. Dicuntur etiam porismata regulae quas geometrae proponunt ad aliquid ostendendum, eo quod aperiant et illuminent mentem lectoris: et ipse allegat Boethium in hoc libro de hoc nomine porisma. Notandum, secundum eumdem Huguitionem, a corona uenit coronarium, quod est praemium uictoriae uel praemium belli uel certaminis, scilicet corona uel aliquid aliud: uel coronarium est unde aliquis meretur honorem, uel adipiscitur coronam. Et etiam allegat Boethium in hoc loco de hoc nomine coronarium: sed communiter ipsum nominamus corollarium, et est corollarium conclusio sequens ex praemissis. Nota, aliquis diceret: SI OMNIS BEATUS EST DEUS, CUM PLURES SINT BEATI, PLURES ERUNT DII. Respondet Boethius, quod unus est Deus naturaliter et essentialiter; sed participatiue, scilicet participatione uirtutis et immortalitatis possunt esse plures dii. Unde Psalm.: EGO DIXI, DII ESTIS ET FILII EXCELSI OMNES. Item innuit philosophus in secundo metaphysicae, ubi sic concludit: NON VALET PLURALITAS PRINCIPUM, SIT ERGO UNUS PRINCEPS, SCILICET SECUNDUM NATURAM ET ESSENTIAM. Ergo dicit Seneca: VIR SPECULATIUUS EST QUASI DEUS IN HUMANO CORPORE HOSPITATUS. Pro quo ulterius notandum quod Deus est quadruplex: aliquis est Deus nuncupatiue ut idolum. Alius usurpatiue ut Daemones cultum Dei sibi usurpantes, ut dicit Scriptura: OMNES DII GENTIUM DAEMONIA. Tertius participatiue ut homines beatitudinem participantes. Quartus est Deus natura habens essentiae aeternitatem, immutabilitatem et communicabilitatem. Primis tribus modis possunt bene esse plures dii, sed non quarto modo. Ultimo, nota: deitatem siue diuinitatem participare, non est nisi immortalitatem, impassibilitatem, subtilitatem et agilitatem adipisci. Nam mortale additum nobis separat nos a diis, ut dicit Porphyrius; ergo adeptione immortalitatis erimus dii. ATQUI HOC QUOQUE PULCHRIUS NIHIL EST etc. Hic philosophia mouet circa praedicta quamdam dubitationem. Secundo soluit eam, ibi, HUIUS DISCRETIONEM. Primo dicit: ex quo dicis hoc corollarium esse pulchrum. Atqui (pro certo) hoc quod iam dicam nihil est pulchrius, quod ratio persuadet esse annectendum his, scilicet supradictis. Et dicit Boethius: quid est pulchrum illud? Dicit philosophia: cum beatitudo uideatur multa continere, uideatur utrum haec omnia coniungant, idest constituant ueluti unum corpus beatitudinis quadam uarietate partium, an sit aliquid eorum quod compleat substantiam beatitudinis, ad hoc cetera referantur. Tunc Boethius petit hanc quaestionem magis elucidari, dicens: uellem inquam ut patefaceres illud quod quaeris commemoratione ipsarum rerum, supple, exemplificando. Et philosophia condescendens Boethio quaerit. Nonne censemus beatitudinem esse bonum? Dicit Boethius: certe summum bonum. Cui philosophia: licet, idest licitum est addas hoc, supple, summum omnibus his. Nam beatitudo est summa sufficientia, eadem est summa potentia, et iudicatur esse summa reuerentia claritas et uoluptas. Dicit Boethius: quid igitur, supple, aestimas dicendum? Respondet philosophia: haeccine, idest numquid haec omnia, scilicet sufficientia, potentia ceteraque, sunt ueluti quaedam membra beatitudinis, an cuncta referuntur ad bonum ueluti ad uerticem, idest tamquam ad summam rationem appetendi omnia alia? Tunc Boethius fatetur se intelligere quaestionem et praestolari eius solutionem, dicens: intelligo quid proponas inuestigandum; sed desidero audire quid constituas, idest definias quaestionem dissoluendo. Notandum, quod quaestio quam philosophia mouet, est ista. Utrum praedicta quinque, scilicet sufficientia reuerentia etc. constituant beatitudinem sicut diuersa membra unum corpus, uel utrum omnia sint eadem et referantur ad aliquid unum, scilicet ad bonum quod sit ratio appetendi omnia ista. Notandum: quia in beatitudine est summum bonum, et in beatitudine est sufficientia, reuerentia, potentia, gloria et iucunditas: ideo quaeritur an ista sint in beatitudine tamquam diuersa, aut ad unum relata, scilicet ad bonum ratione cuius appetuntur. Nota: ad primam partem quaestionis debet responderi quod non: quia membra unum corpus constituentia, debent esse inter se diuersa ut statim probabitur in littera sequenti; sed illa quinque sunt unum ut probatum est: ergo non possunt esse partes beatitudinis constituentes ipsam sicut membra unum corpus, etiam si sic sequeretur quod beatitudo seu Deus non esset omnino simplex; quod est impossibile. HUIUS REI DISCRETIONEM etc. Hic philosophia soluit quaestionem. Et primo ostendit quod ista quinque non sunt partes et membra beatitudinis. Secundo ostendit quod omnia referantur ad bonum, ibi, AD BONUM UERO. Primo intendit talem rationem. Membra constituentia aliquid unum, ad inuicem debent esse diuersa: sed ista omnia quinque sunt idem: ergo non sunt membra et partes beatitudinis. Unde dicit in littera: huius rei, supple, positae in quaestione, sic accipe discretionem, idest discretam solutionem. Si haec omnia forent membra beatitudinis, tunc discreparent a seinuicem: haec enim est natura partium, ut diuersa componant unum corpus. Atqui (pro certo) haec omnia quinque monstrata sunt idem esse, supple, in nona prosa: igitur minime sunt membra beatitudinis: sed si in eis saluetur ratio membri, omnia erunt unum membrum: et tunc sequitur beatitudinem componi ex uno membro: quod est impossibile. Et hoc est quod dicit: alioquin, idest si aliter dicatur quod non sunt membra, sed unum membrum, uidebitur beatitudo esse coniuncta ex uno membro quod fieri nequit. Et dicit Boethius: id quidem quod modo conclusum est non est dubium: sed illud quod restat de ueritate alterius partis quaestionis expecto. Notandum, quod beatitudo est diuinitas, ut prius uisum est. Et quia diuinitas est omnino simplex et indiuisibilis, ex nullo potest esse constituta: cum enim constituens prius sit constituto, esset aliquid prius deitate, quod absurdum est: ergo beatitudo non potest esse constituta ex pluribus membris uel ex uno membro. AD BONUM VERO CETERA etc. Hic philosophia ostendit quod omnia referantur ad bonum tamquam ad causam propter quam appetuntur. Secundo ex dictis deducit quasdam conclusiones superius probatas, ut melius intelligantur. Secunda, ibi, CUIUS UERO CAUSA. Primo dicit: palam est cetera, scilicet quinque supradicta ad quae omnia appetenda reducuntur, ipsa referri ad bonum. Idcirco enim petitur, idest appetitur, sufficientia, quia bonum esse iudicatur: idcirco potentia desideratur, quia id etiam creditur esse bonum: idem licet coniectare, idest iudicare, de reuerentia, claritudine, idest claritate, et iucunditate: et sic uniuersaliter concludere quod bonum est summa, idest perfectio, et causa omnium expetendorum, idest desiderandorum. Quod declarat per signum, dicens: illud enim quod neque in re neque in similitudine, idest apparentia, ullum bonum retinet in se, illud nullo modo potest expeti, idest desiderari: et contra, idest per contrarium illa quae non sunt bona natura, idest ex natura tamen si uideantur, idest appareant esse quasi uera bona sint, appetuntur: quo fit uti bonitas iure credatur esse summa atque causa omnium expetendorum. Notandum, quod bonum est causa omnium desiderandorum; quia deficiente ratione boni in aliquo, siue sit bonum secundum apparentiam siue existentiam, tollitur ratio appetibilis: posita uero ratione boni in aliquo siue secundum rem siue secundum apparentiam, ex quo ipsum est appetibile. Propter quod dicit Aristoteles tertio de anima: MOVET ENIM APPETIBILE, HOC QUIDEM BONUM, HOC AUTEM APPARENS BONUM. CUIUS VERO CAUSSA et cetera. Hic ex dictis philosophia deducit quasdam conclusiones prius probatas, ut melius intelligantur: et sunt duo. Prima est quod bonum et beatitudo sunt idem. Secunda quod Deus et bonum idem sunt. Deducens ergo primo conclusionem dicit: illud maxime uidetur optari, cuius causa quid, idest aliquid, expetitur, idest desideratur: ut si causa salutis, idest sanitatis, quispiam, idest aliquis, uelit equitare, non tam, idest non tantum desiderat motum equitandi quam, idest inquantum desiderat effectum salutis, idest sanitatis. Cum igitur omnia petantur, idest appetantur gratia boni, illa non potius desiderantur ab omnibus quam ipsum bonum. Sed nos concessimus beatitudinem esse propter quod cetera optantur. Quare sola beatitudo tamquam finis omnium aliorum quaeritur, idest desideratur. Ex quo liquido, idest manifeste apparet esse eamdem substantiam ipsius boni et beatitudinis. Boethius enim assentiens isti deductioni dicit: nil uideo cur quispiam possit dissentire. Notandum: quorumcumque proprietas per se est eadem, necesse est illa esse eadem: cum igitur bonum et beatitudo habeant unam et eandem per se proprietatem, erunt eadem. Nam per se proprium est beatitudini, quod omnia propter eam desiderantur: similiter illa proprietas est boni quod omnia appetuntur quia bona: ergo bonum et beatitudo sunt idem. Notandum, quod illud magis appetitur cuius causa aliquid appetitur: quia illud propter quod aliquid appetitur prius est in causando motum desiderii quam illud quod appetitur propter aliud, quia causa primaria prius influit quam secundaria: et ideo illud propter quod aliquid appetitur plus influit desiderio quam illud quod appetitur propter aliud: sicut finis plus influit quam ordinata in finem. Et hoc declarat per exemplum in littera de sanitate, quae plus appetitur quam actus equitandi factus propter sanitatem. SED DEUM etc. Hic philosophia ex conclusione prius probata deducit secundam, scilicet Deum et bonum esse idem secundum substantiam: et dicit: sed demonstrauimus Deum et ueram beatitudinem esse idem et unum. Dicit Boethius: ita est inquam. Ex quo concludit philosophia dicens: igitur secure licet concludere, substantiam Dei sitam esse in ipso bono, nec usque alio, idest alibi. Nota, quod ex prima conclusione infertur secunda, accipiendo primam conclusionem pro maiore, arguendo sic. Bonum et beatitudo sunt idem secundum substantiam: sed Deus est uera beatitudo; ergo Deus et bonum sunt idem secundum substantiam. 3.20 HUC OMNES PARITER VENITE etc. Istud est metrum decimum huius libri, quod dicitur phaleucium ab inuentore; et est undecasyllabum constans ex spondaeo et dactylo, et duobus uel tribus trochaeis, quia ultimo loco potest poni spondaeus uel trochaeus. In quo metro philosophia postquam ostendit in quo sit summa beatitudo, hortatur ad istam beatitudinem peruenire, dicens: omnes capti quos fallax libido, idest fallax delectatio habitans, idest possidens, terrenas mentes, ligat improbis catenis, idest uitiosis cupiditatibus, uenite pariter huc, idest ad summum bonum quod est situm in Deo. Tunc ostendit utilitatem ueniendi ad illud bonum, dicens: hic, idest in isto bono quod est Deus, erit uobis requies laborum, cum ipse sit praemium in hac uita laborantium: hic est portus, idest securitas manens placida quiete, hoc est asylum, idest domus refugii unum, idest solum, quia tantum ad Deum est tutum refugium patens, idest apertum miseris. Tunc comparat istud bonum ad bona temporalia, ostendens bona temporalia esse damnosa: quia sui cupiditate obtenebrant animam, dicens: quidquid donat Tagus, fluuius iste aureis suis arenis. Quidquid donat Hermus fluuius rutilante, idest splendente sua ripa: aut Indus fluuius a quo dicitur India, propinquus calido orbi, quia uicinus torridae zonae, Indus inquam commiscens lapillos uirides, idest smaragdos, candidis, idest margaritis, supple, omnia illa non illustrant aciem, supple, mentis, sed magis condunt, idest inuoluunt caecos animos in suas tenebras, idest ignorantias ueri boni. Hoc, scilicet bonum temporale quidquid, idest quodcumque placet, idest excitat mentes ad cupiditatem, illud tellus aluit infimis cauernis, idest profundis, quia in profundo terrae gignuntur metalla et gemmae. Tunc ostendit utilitatem boni quod est Deus, in quo est uera beatitudo, dicens: splendor, idest beatitudo splendens, quo splendore tegitur caelum, ille uitat obscuras ruinas animae, quia splendor et obscuritas se non compatiuntur in eodem. Quisquis ergo poterit notare, idest notam habere hanc lucem, ipse negabit, idest non curabit candidos radios Phoebi, idest solis. Notandum, propter litteram, quod asylum, secundum Huguitionem dicitur domus refugii quam Romulus fecit, ab a quod est sine et silom quod est tactus, quasi sine tactu, quia non erat fas aliquem ibi tangere uel offendere. Notandum, secundum Isidorum libro Etymologiarum: TAGUS EST FLUUIUS QUEM CARTAGO HYSPANIAE SIC NUNCUPAVIT, EX QUO PROCEDIT COPIOSITAS ARENIS AURIFERIS, ET AB HOC CETERIS FLUUIIS HYSPANIAE EST PRAELATUS. Notandum, secundum Huguitionem, quod Hermus est fluuius Asiae, qui campos Smirnaeos secat fluctibus, et est plenus aureis arenis. Indus autem secundum Isidorum, est fluuius orientis, qui rubeo mari excipitur: a quo India nuncupatur, abundans margaritis et smaragdis. 3.21 ASSENTIOR INQUAM etc. Ista est undecima prosa huius tertii libri; in qua philosophia inducit Boethium in cognitionem quorumdam quae prius fassus fuit ignorare: scilicet quis sit finis omnium rerum et quibus gubernaculis mundus regatur. Primo ducit ipsum in cognitionem primi. Secundo secundi in sequenti prosa. Primo philosophia inuestigat definitionem boni. Secundo ex hoc ostendit quis sit finis omnium rerum, ibi, ET ILLA NIMIUM. Primo praemittuntur quaedam. Secundo philosophia aggreditur propositum, ibi, NONNE INQUIT. Primo Boethius assentiens praedictis dicit: assentior inquam, scilicet iam dictis: cuncta enim constant nexa firmissimis rationibus, quia demonstratiuis. Et philosophia inquit: quanti scilicet pretii aestimabis, si agnoueris quid sit ipsum bonum? Respondet Boethius: infiniti, scilicet pretii inquam aestimabo, siquidem mihi pariter contingat agnoscere Deum qui bonum est. Dicit philosophia: atqui (pro certe), hoc patefaciam uerissima ratione, maneant, idest concedantur, modo, idest tantummodo quae conclusa sunt paulo ante. Et dicit Boethius: manebunt sine omni contradictione in sui ueritate. Notandum, quod ad probandum aliquam conclusionem oportet principia manere in sui ueritate et ea concedi; si enim negarentur non posset ex eis conclusio deduci; uolens ergo philosophia ex his quae conclusa sunt tamquam ex principiis concludere quid sit bonum, dicit hoc uelle facere manentibus his quae probata sunt: et dicit Boetius, quod manebunt in sui ueritate. NONNE, INQUIT, MONSTRAVIMUS etc. Hic philosophia aggreditur intentum, ostendendo quid sit bonum. Et intendit probare istam conclusionem: bonum est illud quod omnia appetunt. Quam probat tali ratione. Unum et bonum sunt idem: sed omnia appetunt esse unum; ergo omnia appetunt bonum. Circa istam rationem sic procedit. Primo probat maiorem. Secundo minorem. Tertio resumpta maiore infert conclusionem. Secunda, ibi, NOSTI NE IGITUR. Tertia, ibi, EST NE IGITUR. Probat ergo maiorem, quod unum et bonum sunt idem, per modum quaestionis. Et primo quaerit dicens: nonne supra monstrauimus (in nona prosa) ea quae appetuntur a pluribus, supple, sufficientia, reuerentia, potentia, iccirco non esse uera bona et perfecta, quoniam discrepant a seinuicem, supple, eo modo quo appetuntur a pluribus: et cum alterum abesset alteri non posse afferre plenum et absolutum bonum, quod nullo indigeat? Tunc autem, supple, monstrauimus unum uerum bonum fieri cum colliguntur in unam formam beatitudinis atque efficientiam, idest unam causam efficientem, scilicet Deum, ut quae sit sufficientia eadem sit potentia et reuerentia, claritas et iucunditas: nisi uero omnia sint unum et idem, monstratum est ea nihil habere quo numerentur, idest computentur inter expetenda, idest desideranda. Et dicit Boethius: demonstratum est inquam, nec ullo modo dubitari potest. Ulterius quaerit philosophia: illa quae cum discrepant minime sunt bona et cum ceperint esse unum sunt bona, nonne haec contingunt fieri bona adeptione unitatis? Dicit Boethius: ita uidetur inquam. Et subdit philosophia: sed omne quod est bonum, participatione boni concedis esse bonum, an minime? Et dicit Boethius: ita est. Tunc philosophia ex concessis concludit maiorem, dicens: igitur simili ratione oportet ut concedas unum et bonum esse idem. Et confirmat illam conclusionem per locum ab effectu, dicens: namque eadem est substantia eorum, quorum non est naturaliter diuersus effectus; quia idem inquantum idem natum est facere idem. Boethius concedens dicit: negare inquam nequeo. Nota: ex litera sic probatur quod unum et bonum sint idem. Quaecumque non sunt bona nisi quia sunt unum, illa non sunt bona nisi adeptione unitatis: sed omnia sunt bona adeptione unitatis; ergo unum et bonum idem sunt. Vel aliter arguitur sic. Omnia sunt bona adeptione bonitatis, omnia sunt bona adeptione unitatis; ergo bonum et unum sunt idem. Aliam rationem innuit in litera, dicens: illa sunt unum quorum non est diuersus effectus, quia idem inquantum idem non facit nisi idem, ex secundo libro de generatione: sed unius et boni non est diuersus effectus, quia effectus utriusque est bonum; ergo sunt idem. Et haec conclusio patet ex quarto metaphysicae, ubi Aristoteles uult quod bonum et unum conuertantur. NOSTI NE IGITUR, INQUIT, OMNE QUOD EST etc. Hic philosophia probat minorem, scilicet quod omnia appetunt esse unum, per talem rationem. Unumquodque tamdiu manet atque subsistit quamdiu est unum: sed omnia naturaliter appetunt manere et subsistere; ergo omnia appetunt esse unum. Illius rationis primo declarat maiorem. Secundo minorem, ibi, EST NE IGITUR. Tertio resumpta maiore concludit intentum, ibi, SI QUOD AUTEM INQUIT. Primo ergo declarans maiorem quod unumquodque tamdiu manet quamdiu est unum, dicit: nosti, o Boethi, omne quod est, tamdiu manere atque subsistere quamdiu sit unum; et cum destiterit, idest desinit esse unum, pariter contingit dissolui atque interire. Quaerit Boetius: quonam modo? Philosophia declarat in exemplo, dicens: in animalibus hoc patet cum anima et corpus in unum coeunt atque permanent unum, illud unum uocatur animal; cum uero haec unitas dissoluitur separatione utriusque, supple, animae et corporis, liquet, idest manifestum est animal interire et non iam esse animal. Ponit aliud exemplum: ipsum etiam corpus humanum cum permanet in una forma coniunctione membrorum, tunc uisitur, idest uidetur humana species; sed si partes corporis distributae et segregatae, idest separatae abinuicem distraxerint unitatem, corpus desinit esse quod fuerat. Eodem modo percurrenti cetera procul dubio patebit unumquodque subsistere, idest permanere dum est unum; cum uero desinit esse unum, interire uidetur. Et dicit Boethius: minime inquam uidetur mihi aliud consideranti plura. Nota, quod aliquis diceret: non uidetur quod esse et esse unum sint eadem, quia mali sunt et tamen non sunt unum. Probatio: unum et bonum sunt idem, ut iam probatum est: sed mali non sunt boni; ergo non sunt unum. Ista ratio soluitur ex quarto huius libri negando maiorem; quia philosophia quarto huius libri probat malos non solum non esse potentes, sed simpliciter non esse. Unde mali bene sunt mali; sed quod simpliciter dicantur esse non est uerum, sicut homo mortuus simpliciter non est homo: et de hoc uidebitur in quarto. EST NE IGITUR, INQUIT etc. Hic philosophia probat seu declarat minorem, scilicet quod omnia appetant esse et permanere. Et primo ostendit hoc. Secundo probat quod talis appetitus est naturalis. Secunda, ibi. NEQUE NUNC NOS. Primo ostendit intentum in animalibus. Secundo in uegetabilibus. Tertio in rebus inanimatis. Secunda, ibi. ATQUI NON EST. Tertia, ibi, EA ETIAM. Primo dicit philosophia: est ne aliquid quod inquantum naturaliter agat, desideret uenire ad interitum, idest ad mortem et ad corruptionem relicta appetentia subsistendi? Respondet Boethius: si considerem animalia quae habent naturam, idest appetitum uolendi, idest prosequendi et nolendi, idest fugiendi aliquid, nihil inuenio quod abiiciant intentionem manendi, supple, in rerum natura, et festinent sponte, idest uoluntarie ad interitum nullis causis extra cogentibus, quia omne animal laborat tueri salutem et deuitat mortem et perniciem: sed ego prorsus dubito quid de herbis et arboribus, et quid de rebus inanimatis omnino consentiam, supple, an talia appetant esse et permanere. Nota: Boetius non dubitat quin animalia appetant esse et permanere cuius rationem innuit. Illud quod laborat tueri salutem et uitare mortem, hoc appetit esse et permanere; sed omne animal est huiusmodi; ergo etc. Sed utrum ita sit in uegetalibus et in rebus inanimatis, de hoc dubitat. Et potest esse ratio dubitationis, quia in talibus non sunt operationes, ita manifeste subseruientes appetitui naturali permanendi, sicut in animalibus quae mouentur ad percipiendum nutrimentum, et ad alia quae pertinent ad conseruationem uitae. ATQUI NON EST QUOD DE HOC etc. Hic philosophia probat quod uegetabilia sicut herbae et arbores appetant esse et permanere: et hoc probat quatuor modis, sicut patebit. Primo ex locorum qualitate, quia in talibus locis nascuntur ubi diutius possunt conseruari in esse. Unde dicit: atqui (pro certe), o Boethi non est quod possis ambigere, idest dubitare de hoc, utrum inanimata et uegetabilia appetant esse. Primum, idest primo signo, cum tu intuearis herbas atque arbores innasci locis sibi conuenientibus, ubi quantum earum natura, idest uigor naturae queat, non possunt cito exarescere et interire, nam aliae campis oriuntur sicut oliuae, aliae montibus, sicut cypressi, alias ferunt paludes, sicut alnos et salices. Aliae haerent saxis, sicut herbae quae dicuntur capilli Veneris et barba Jouis. Aliarum herbarum sunt fecundae, idest abundantes steriles arenae, ut illius herbae quae dicitur merica: quas si quispiam, idest aliquis conetur transferre in alia loca, arescant: sed natura dat unicuique quod sibi conuenit, et elaborat ne intereant quamdiu manere possunt. Nota: locus est principium generationis, quia saluat et conseruat locatum et ipso mediante uirtus caelestis influit ipsi locato. Cum igitur uegetabilia, sicut herbae et plantae, requirant determinata loca in quibus saluantur, et in aliis arescant, patet quod ipsa appetant esse et permanere. QUID DICAM, QUOD OMNES, VELUT IN TERRAS etc. Hic philosophia probat idem alio signo, quod sumitur ex modo situationis partium secundum conuenientiam ad attractionem alimenti quo conseruatur esse eorum. Et dicit: quid dicam ex hoc quod omnes, scilicet herbae et arbores trahunt alimenta radicibus uelut ore demerso in terras et diffundunt sibi alimentum per medullas, per robur et per corticem? Quod non est nisi propter appetitum permanendi. Tunc ponit aliud signum quod sumitur de dispositione partium ad prohibendum nocumentum extrinsecum, dicens: quid dicam ex hoc quod mollissimum quodque, sicut est medulla, semper reconditur, idest locatur in interiori sede, idest in medio plantae; extra uero tuetur quadam ligni firmitate, ultimus autem, idest exterior cortex arboris, quasi patiens mali, idest potens sustinere mala opponitur defensor uersus intemperiem caeli, idest aeris. Tunc ponit aliud signum quod sumitur ex propagatione seminis quae ordinatur ad conseruationem naturae in alio simili in specie, cum non possit manere idem numero. Et dicit: iam uero quanta est diligentia naturae ut cuncta propagentur semine multiplicato, supple, considera. Quae omnia semina quis nesciat esse tamquam quasdam machinas, idest instrumenta manendi non modo, idest non tantum ad tempus, uerum etiam manendi in perpetuum generatim, idest successiua generatione: quasi dicat: nullus est cui haec non pateant. Notandum quod radices plantarum, ori similes sunt, cum habeant eamdem operationem, supple, trahere alimentum: habent autem plantae radices infixas terrae, quia ex terra humorem trahunt et alimentum, quod primo diffunditur in medulla, deinde in robur, deinde in corticem. Est medulla mollissimum quod est in medio plantae uel arboris, non potens pati intemperiem caloris et frigoris; ideo natura ipsam locauit in medio, quam circumdat robur quod est lignum arboris, robur autem circumdatur cortice exteriori tamquam defensore ab intemperie aeris. Notandum quod quia uegetabilia non possunt idem numero manere; ideo natura producit in eis semina per quorum propagationem permaneant idem in specie, scilicet in suo simili. EA ETIAM QUAE INANIMATA etc. Hic philosophia probat quod etiam inanimata appetant esse, duobus signis. Primo ex inclinatione naturali eorum. Et dicit sic: ea etiam quae creduntur esse inanimata, ut lapis, aer, ignis, nonne desiderant, idest appetunt, quaeque, idest omnia inanimata quod suum est, idest suae naturae consonum est, simili ratione propter conseruationem sui esse? Quasi dicat: sic. Cur enim leuitas uehit, idest mouet flammas sursum, et pondus, idest grauitas, deprimit terras deorsum? Non propter aliam causam nisi quod haec loca et motiones conueniunt singulis, supple, pro saluatione eorum esse. Et subdit: porro illud quod est consentaneum, idest conueniens cuique, illud, supple, conseruat in esse unumquodque, sicut ea quae sunt inimica, idest contraria corrumpunt. Secundo probat illud per aliud signum sumptum ex conseruatione naturalis proprietatis: huiusmodi est continuitas quam quaelibet res naturalis nititur conseruare. Unde dicit: iam, supple, ista uero quae dura sunt ut lapides adhaerent tenacissimis, idest firmissimis suis partibus et resistunt per suam duritiem ne facile dissoluantur: quae uero sunt liquentia, idest mollia, sicut aer et aqua, ne facile cedunt diuidentibus, sed cito relabuntur, idest redeunt in ea a quibus sunt abscissa: sed ignis refugit omnem sectionem. Nota, quod hoc ultimum, quod dicit ignem fugere omnem sectionem, dupliciter exponitur. Primo sic. Aliquid secatur cum partes eius abinuicem separantur ita ut in nullo conueniant: sed partes ignis non sic possunt secari, quin semper in aliquo conueniant, ut maxime patet de igne qui est flamma. Alio modo exponitur sic quod ignis refugit omnem sectionem, quia propter uehementiam suae actionis corrumpit ipsum quod debet secare, et igniendo ipsum in sui naturam conuertit. NEQUE NUNC NOS etc. Hic philosophia ponit quod desiderium essendi non est appetitus uoluntarius sed naturalis. Et dicit: neque nos tractamus nunc de motibus uoluntariis animae cognoscentis, sed de naturali intentione: sed naturale est quod transigimus, idest digerimus acceptas escas sine cogitatione, et quod in somno nescientes ducimus spiritum, idest respiramus. Nam amor, idest appetitus manendi, idest subsistendi, in animalibus scilicet, non prouenit ex uoluntatibus, supple, sicut tu aestimas, quia superius posuisti, solum in animalibus esse appetitum manendi: sed uenit ex principiis naturae, quia natura reperitur tam in animatis quam in inanimatis. Quod autem appetitus manendi non sit ex uoluntate, probat dupliciter. Primo probat ex hoc quia uoluntas saepe amplectitur mortem quae tollit esse indiuidui. Unde dicit: uoluntas saepe amplectitur mortem, quam natura reformidat, idest abhorret cogentibus caussis, scilicet extrinsecis, sicut patet de martyribus. Secundo probat idem ex hoc quod uoluntas quandoque cohibet operationem conseruatiuam esse specifici, dicens: contraque, idest per contrarium, illud opus gignendi quo solo durat diuturnitas, idest permanentia rerum mortalium quod natura appetit, interdum coercet uoluntas, sicut patet in continentibus: adeo haec charitas, idest appetitus sui, supple, manendi, non procedit ex animali motione, sed ex naturali intentione quam Deus indidit naturae. DEDIT ENIM PROUIDENTIA diuina rebus creatis a se hanc maximam causam manendi, ut desiderent permanere naturaliter quamdiu possunt: quare nihil est quod ullo modo queas, idest possis dubitare cuncta quae sunt naturaliter appetere constantiam permanendi et deuitare perniciem. Quod Boethius concedens, dicit: confiteor inquam nunc me cernere indubitato, idest sine dubitatione quae dudum incerta uidebantur, supple, quod uegetabilia et inanimata naturaliter appetunt permanentiam essendi. Notandum, quod duplex est appetitus: naturalis et animalis: naturalis est qui consequitur formam naturalem: et quia prima perfectio illius quod habet formam naturale est esse; ideo appetitus cuiuslibet rei naturalis est ad suum esse habendum si careat, uel ad conseruandum si habeat. Appetitus animalis est qui consequitur formam apprehensam: et si est forma apprehensa per sensus, sic est appetitus sensitiuus qui semper tendit in conuenientia natura: si autem est forma apprehensa per intellectum, tunc semper inclinatio conueniens est appetitus rationalis qui est uoluntas. Et quia illud quod secundum se esse disconueniens naturae, scilicet mors, illud homo apprehendit quandoque tamquam conueniens propter aliud annexum, scilicet propter praemium aeternae uitae; ideo uoluntas saepe amplectitur mortem quam natura reformidat. Ex quo patet quod appetitus essendi non est primo et principaliter ex appetitu intellectiuo, sed ex appetitu naturali. Nam appetitus intellectus non inuenitur in omnibus in quibus inuenitur appetitus naturalis. QUOD AUTEM, INQUIT, SUBSISTERE etc. Hic philosophia, resumpta maiore, concludit intentum, dicens: quod autem appetit subsistere et permanere, illud desiderat esse unum. Hoc enim, supple, uno sublato, non permanebit cuiquam rei suum esse. Dicit Boethius: uerum est. Concludit ergo philosophia: omnia igitur unum esse desiderant. Et Boethius consentiens, dicit: consensi. Et tunc maiorem principalis syllogismi resumit ut concludat definitionem boni, dicens: sed nos monstrauimus unum esse idipsum quod bonum est. Dicit Boethius: ita quidem. Tunc philosophia concludit intentum formando definitionem boni, dicens: igitur cuncta bonum petunt: quod bonum licet, idest licitum est, ut ita describas: bonum est, quod desideratur ab omnibus. Et dicit Boethius: nihil uerius excogitari potest: quia uel ad nihilum cuncta referuntur et destituta uno uertice, idest principio cuncta fluitabunt sine rectore: aut si quid est ad quod uniuersa festinent, illud erit summum omnium bonorum. Notandum, quod omne quod est, uel appetit perfici uel in sua perfectione saluari. Cum igitur perfici et in perfectione saluari sit bonum, omnia appetunt bonum. Notandum: cum dicitur, omnia appetunt bonum, ibi non accipitur bonum praecise pro bono morali, nec praecise pro bono naturali, sed pro bono communiter accepto, quod bonum communiter acceptum est esse essentiale uel accidentale conueniens rei, ut perficiatur uel in sua perfectione saluetur. ET ILLA: NIMIUM, INQUIT etc. Hic philosophia ex dictis reducit Boethium in cognitionem cuiusdam quod supra se ignorare confessus est: scilicet quis sit finis omnium rerum. Et primo commendat dictum Boethii, dicens: o alumne, nimium laetor, quia tu fixisti, idest attigisti notam, idest cognitionem mente mediae ueritatis, idest perfectae ueritatis quae est in medio: sed hoc patuit tibi quod dicebas te ignorare paulo ante, supple, in primo libro sexta prosa. Et quaerit Boetius: quid, inquam, supple, est illud? Dicit philosophia: quis esset finis omnium rerum. Et subdit: is enim est finis omnium rerum quod desideratur ab omnibus: quod quia bonum esse collegimus, ut patet ex definitione boni, oportet ut fateamur bonum esse finem omnium rerum. Notandum, quod per notam mediae ueritatis intelligit notitiam diuinam, sicut punctum est medium circuli, a quo omnes lineae ducuntur, sic Deus est medium ueritatis a quo omnis ueritas procedit. Notandum, quod omnia appetunt sui finem, cum finis sit perfectio rei et res destituta suo fine frustratur. Cum igitur de ratione finis sit esse bonum, quia auferentes finem auferunt naturam boni, ex secundo libro metaphysicae; ideo finis omnium rerum est bonum. 3.22 QUISQUIS PROFUNDA etc. Istud est undecimum metrum huius tertii libri, quod dicitur glyconicum ab inuentore, iambicum a pede praedominante: in quo metro philosophia ostendit quomodo possumus cognoscere bonum et uerum, et peruenire in cognitionem rerum: ex quo Boethius prius fassus est se modo scire quod prius ignorabat. Primo ergo ostendit modum quo possumus deuenire in cognitionem ueritatis. Secundo assignat causam eius, ibi, NON OMNE. Dicit primo: quisquis uestigat, idest inuestigare uult, uerum profunda mente, idest subtili que (pro et) cupit falli nullis deuiis idest falsis opinionibus quae faciunt a uero deuiare, ille resoluat in se, idest excitet intra se, lucem, idest speculationem intimi uisus, idest rationis et intellectus interioris; et ipse cogat, idest reducat longos motus, idest operationes animae procedentes ab anima, inflectens eos motus in orbem, idest in circulum redeundo ad animam, et quicquid animus molitur, idest laborat speculando extra, idest circa res exteriores, ille doceat animum retrusum, idest ad se conuersum possidere suis thesauris, idest potentiis quae sunt memoria et intellectus; et tunc illud quod atra nubes, idest obscuritas ignorantiae, dudum texit, idest occultauit, illud lucebit, idest apparebit, perspicacius, idest euidentius, ipso Phoebo: quasi dicat: quod longo tempore fuit obscurum, lucidum apparebit intellectui. Notandum, quod qui uult cognoscere uerum, dirigat rationem et intellectum ad ipsam rem extra et ad rerum proprietates: et si aliquid cognoscit ex his, non statim iudicet, sed in se reuertatur deliberando, an ita sit uel non sit: quia saepe uidetur homini esse quod non est et non esse quod est. Sine enim deliberatione non est iudicandum, quod non est longa deliberatione probatum; ideo dicit philosophia: resoluat in se lucem intimi uisus. Notandum, quod orbis est linea circumducta rediens ad idem; inflectere ergo longos motus in orbem est cum uirtus animae ab anima usque ad ipsam rem diuertitur et ad animam reuertitur deliberando an ita sit uel non sit secundum quod cognouit. NON OMNE NAMQUE MENTE DEPULIT LUMEN etc. Hic philosophia assignat causam eius quod dictum est, scilicet quare possumus cognoscere uerum, dicens: nam corpus inuehens, idest inducens obliuiosam molem, idest grauitatem qua homo fit obliuiosus, non depulit omne lumen, idest cognitionem ueritatis mente, idest de mente, quia habitus principiorum manet in mente. Et subdit: profecto, idest pro certo, semen, idest principium ueri, idest ueritatis, haeret, idest manet introrsum, idest intrinsecus in anima, quod excitatur uentilante, idest exercente doctrina. Quod autem semen ueri sit in anima, probatur per hoc quod puer ignarus quandoque recte respondet ad interrogata, ut utrum dualitas sit numerus par uel impar. Unde dicit: nam cur rogati, idest interrogati censetis, idest iudicatis uel respondetis recta sponte, idest uoluntarie, nisi fomes, idest radix ueritatis mersus, idest latens, uiueret alto corde, idest profunda mente? Et subdit quod si Musa, idest sapientia Platonis, personat uerum, illud quod quisque discit, id recordatur immemor, idest oblitus. Notandum, quod Platoni imponitur quod uoluerit animas omnia sciuisse antequam coniungerentur corporibus, sed adiunctae corporibus omnia tradidisse obliuioni, sed per studium et exercitium sapientiam recuperasse: ergo uoluit quod scire non est aliud nisi quoddam antiquorum reminisci: ad quam intentionem uidetur hic loqui philosophia. Sed non est dicendum quod scire fiat per reminiscentiam; sed scientia de nouo acquiritur per inuentionem uel doctrinam. Verum est quod intellectus noster naturaliter habet in se cognitionem principiorum: per quae uirtute intellectus agentis et per doctrinam deuenit in cognitionem principiatorum. Unde Linconiensis, primo posteriorum, dicit: NON SOLUM VOX DOCTORIS EXTERIUS SONANS NEC LITTERA VISA DOCET; SED HAEC DUO MOVENT ET EXCITANT. VERUS AUTEM DOCTOR EST QUI MENTEM INTERIUS ILLUMINAT ET VERITATEM OSTENDIT. Notandum, quod sicut sanitas quandoque causatur a principio intrinseco, scilicet a corde, quandoque a principio interiori et exteriori, puta a medico et corde, sed numquam causatur a principio exteriori sine interiori; sic scientia, quandoque acquiritur a principio interiori, puta ab intellectu agente, sicut patet in habentibus scientiam per inuentionem; quandoque acquiritur a principio interiori et exteriori simul, sicut a doctore, et intellectu agente: nunquam autem acquiritur a principio exteriori sine interiori. 3.23 TUM EGO, PLATONI, INQUAM etc. Ista est duodecima prosa et ultima huius tertii: in qua philosophia reducit in cognitionem Boethium, alterius cuius ignorantiam prius confessus est: scilicet quibus gubernaculis mundus regatur. Primo facit hoc. Secundo Boethius mouet quamdam quaestionem philosophiae. Secunda, ibi, LUDIS NE ME. Primo ostendit philosophia quod Deus omnia gubernat sua bonitate. Secundo ostendit modum quo omnia gubernat, ibi, SED QUOD DICAM. Tertio ex his concludit malum nihil esse, ibi, SED VISNE. Primo Boethius assentit dictis Platonis in metro; et ostendit philosophia ipsum posse deduci in cognitionem cuiusdam, cuius ignorantiam confessus est. Secundo philosophia reducit ipsum in cognitionem illius. Secunda, ibi, MUNDUM HUNC. Primo dicit: tum (pro tunc) ego Boethius inquam uehementer assentior, idest consentio Platoni: nam me o philosophia horum, supple, quod Deus sit finis omnium rerum et summum bonum, secundo commemoras, idest recordari facis: primum quod amisi memoriam, idest quod erat in memoria, corporea contagione, idest corporis grauedine: dehinc, idest secundo commemoror bonum cum amisi memoriam, pressus mole, idest pondere moeroris. Tunc philosophia ostendit quod non tantum horum recordabitur propter dicta, sed cuiusdam alterius quod ignorare se dicebat; dicens: si illa priora concessa respicias, non aberit longius, scilicet a memoria tua quin facile recorderis quod dudum confessus es te nescire, idest ignorare (in primo libro). Et quaerit Boethius: quid? Inquam. Dicit philosophia: quibus gubernaculis mundus regatur. Et dicit Boethius: memini, inquam, me fuisse confessum inscitiam, idest ignorantiam meam: et licet iam prospiciam, idest agnoscam, tamen desidero planius audire ex te quid afferas, idest quid de hoc dicas. Notandum, quod Boethius dicit se secundo commemoratum praedictorum, quod Deus sit finis rerum, et quid sit summum bonum. Primo postquam mole corporis oppressus est amisit memoriam eorum, et postea per studium recordatus est. Secundo, quia merore et tristitia affectus in ignorantiam eorum lapsus est; sed postea per instructionem philosophiae ad memoriam reduxit. MUNDUM HUNC, INQUIT, A DEO REGI et cetera. Hic philosophia uult ostendere intentum. Et primo admonet Boethium de quodam prius concesso, et Boethius illud fatetur et ratione confirmat. Secundo philosophia ostendit quibus gubernaculis regatur mundus, ibi, TUNC ILLA INQUIT. Primo dicit: o Boethi, tu paulo ante, scilicet in primo libro putabas minime dubitandum hunc mundum regi a Deo. Dicit Boethius: minime arbitror dubitandum nec unquam putabo: et ego breuiter exponam quibus rationibus accedam ad hoc probandum. Et innuit Boetius rationes suas, dicens: hic mundus minime conuenisset in unam formam ex tam diuersis et contrariis partibus, nisi esset unus qui tam diuersa coniungeret, supple, qui est Deus: et ipsa diuersitas naturarum huius mundi discors inuicem dissociaret, atque diuelleret coniuncta, nisi esset qui contineret, idest conseruaret, quod nexuit, idest coniunxit, quod, supple, est Deus. Ordo uero naturae tam certus non procederet, nec explicaret tam dispositos motus, idest ordinatos motus locis temporibus efficientia spatiis qualitatibus, nisi esset unus qui ipse manens, scilicet immobiliter, disponeret has uarietates mutationum. Quidquid autem hoc est quo condita, idest creata manent, et agitantur, idest mouentur, illud usitato cunctis uocabulo nomino Deum. Notandum, quod Boethius innuit tres rationes quod mundus regatur a Deo. Prima sumitur ex diuersarum rerum coniunctione; quae talis est. Diuersa et contraria non uniuntur inuicem per se. Cum igitur mundus unitus sit ex partibus contrariis ut ex elementis, oportet ut aliquid sit uniens eas: et hoc est Deus; ergo mundus regitur a Deo. Hanc rationem tangit ibi, MUNDUS HIC. Secunda ratio sumitur ex contrariorum simul coniunctorum conseruatione: quae talis est. Diuersa contraria ex proprietate suae naturae dissocientur abinuicem, nisi ab aliquo conseruentur: sed partes mundi sunt diuersae et contrariae; ergo etc. Hanc rationem tangit ibi, CONIUNCTA VERO. Tertia ratio sumitur ex ordinata motuum dispositione: quae talis est. Nihil certitudinaliter et regulariter mouetur secundum dispositionem loci, temporis, efficientiae, spatii et qualitatis, nisi sit unum rectificans et regulans: sed motus eorum qui fiunt in mundo, fiunt regulariter secundum praedicta quinque; ergo necesse est ponere rectificantem et regulantem, quod est Deus, ergo mundus regitur a Deo. Hanc rationem tangit ibi, NON TAM VERO CERTUS. Notandum, quod regulares motus fiunt in mundo locis quantum ad proximationem et elongationem solis in obliquo circulo, fiunt et temporibus quantum ad uariationem diei et noctis. Fiunt efficientia, quia luna efficit augmentationem et diminutionem humidorum secundum sui crescentiam et decrescentiam, et efficit fluxum et refluxum maris. Fiunt etiam ordinati motus spatiis, quia luna et alii planetae maiori et minori spatio quandoque distant a sole et ab inuicem: etiam fiunt qualitatibus, quia in aestate causatur calor, in hyeme frigus. TUM ILLA: CUM HAEC, INQUIT, ITA etc. Hic philosophia, supposito quod mundus regatur a Deo, probat, quod ab ipso regatur per suam bonitatem: et dicit: o Boethi, cum haec ita sentias quod mundus regitur a Deo, puta mihi restare paruam operam, idest paruum laborem ut tu compos, idest potens felicitatis, sospes, idest sanus, reuisas patriam, idest cognoscas beatitudinem. Tunc probat quod Deus regat mundum sua bonitate, dicens: intueamur quae proposuimus. Nonne numerauimus supra, in nona prosa in beatitudine esse sufficientiam, et concessimus, Deum esse ipsam beatitudinem. Dicit Boetius: ita est inquam. Ex hoc concludit philosophia Deum nullo indigere ad regendum mundum. Dicit ergo: ad mundum regendum Deus nullis extrinsecis adminiculis indigebit: alioquin si ita esset quod aliquo egeat, non habebit plenam sufficientiam. Et dicit Boethius: illud inquam est necessarium. Ideo concludit philosophia: Deus cuncta disponit, idest regit, per se solum. Dicit Boethius: negari nequit. Sed Deus monstratus est esse ipsum bonum. Memini inquam, dicit Boethius. Ergo per bonum Deus cuncta disponit: si quidem per se regit omnia, quae consensimus esse bonum: et hic Deus est ueluti quidam clauus atque gubernaculum, quo machina mundana seruatur stabilis et incorrupta. Dicit Boethius: uehementer, idest ualde assentior, et illud te dicturam paulo ante prospexi, licet tenui suspicione. Dicit philosophia: credo, inquit, quod haec praeuidisti: iam enim, ut arbitror, uigilantius quam prius deducis oculos ad uera cernenda. Notandum, quod ex littera accipiuntur duae rationes ad probandum intentum. Primo probat quod Deus per se regit omnia: et talis in beatitudine est summa sufficientia: sed Deus est beatitudo, ergo in Deo est summa sufficientia: tale autem non indiget extrinsecis gubernaculis, ergo per se Deus regit omnia. Secunda ratio probat quod Deus per suam bonitatem quae non distinguitur a Deo, regit omnia, sicut Deus per se regit omnia, ut uisum est: sed Deus est ipsum bonum: ergo per bonum regit omnia, ut patet de se, quia pro sua bonitate et clementia. SED QUOD DICAM etc. Hic ponit per quem modum Deus omnia gubernat. Et primo ostendit quod omnia gubernat suauiter, quia omnia sibi obediunt. Secundo quod gubernat omnia fortiter quia nihil sibi resistere potest. Secunda, ibi, QUID SI CONETUR. Primo dicit: illud quod dicam non minus patet ad contuendum, idest ad considerandum. Et dicit Boetius: quid? Inquam. Et dicit philosophia: cum Deus iure credatur omnia gubernare clauo bonitatis suae, et omnia festinent naturali intentione ad bonum, sicuti docui prius (in prosa decima) num (pro numquid) potest dubitari, quin uoluntarie regantur sponte et conuertant se ad nutum disponentis ueluti conuenientia, idest obedientia, et contemperata, idest coaptata suo rectori? Dicit Boethius: ita inquam necesse est, quia non uideretur beatum esse regimen Dei, si foret iugum detrectantium, idest recusantium, sicut bos lasciuus recusat iugum, et si non esset salus obtemperantium, idest obedientium. Ergo dicit philosophia, nihil est quod naturam seruans conetur, idest laborat contraire Deo. Dicit Boethius: nihil inquam. Nota, quod cum gubernare nihil aliud sit nisi in finem ordinare, nec aliud est Deum per bonitatem gubernare, quam per bonitatem in finem dirigere; et cum omnia naturaliter tendant ad bonum tamquam in finem: manifestum est quod omnia sponte in finem diriguntur, et ita naturaliter omnia sponte obediunt gubernanti, et per consequens Deus regit omnia suauiter. Nota, quod uoluntarium secundum perfectam sui rationem tantum inuenitur in habentibus uoluntatem: sed extendendo uoluntarium ad omnem appetitum non coactum, sic potest reperiri in omnibus, et sic accipitur hic. Nota, quod nihil seruans naturam repugnat Deo: licet enim peccator uideatur Deo repugnare, ipse non seruat naturam, quia peccatum diminuit et deprauat naturam. Etiam Boethius loquitur hic de appetitu naturae ut patet ex superioribus. QUID SI CONETUR? AIT: NUM TAMDEM etc. Hic ostendit philosophia quod Deus regit omnia fortiter: quia nihil est quod possit sibi resistere. Secundo confirmat hoc per quamdam fabulam, ibi, ACCEPISTI. Primo dicit: si quid conetur resistere Deo, numquid aliquid proficiet aduersus eum quem concessimus esse potentissimum iure beatitudinis, idest ex eo quod est beatitudo? Dicit Boethius: prorsus nihil ualeret, supple, resistere. Igitur dicit philosophia: non est aliquid quod huic summo bono, uel uelit, uel possit obsistere. Dicit Boethius: non arbitror. Ideo, dicit philosophia summum bonum est quod regit cuncta fortiter suauiterque disponit. Dicit Boethius: quam, idest quantum me ea summa rationum quae modo conclusa est, non modo, idest non tantummodo me delectat, uerum (pro sed) haec ipsa uerba quibus uteris multo magis delectant me, ita ut stultitiam, idest me stultum lacerantem, idest mala reprehendentem magna, scilicet quae tangunt diuinam gubernationem pudeat sui. Tunc confirmat per fabulam quod nihil potest resistere Deo: quae talis est. Gigantes uolentes expellere deos de caelo posuerunt montem super montem ut ascenderent: quod uidens Jupiter ipsos fulmine deiecit et montibus depressit: et haec in secundo metamorphoseos. Unde dicit: o Boethi, accepisti, idest didicisti in fabulis gigantes lacessentes, idest lacerare uolentes caelum: sed fortitudo benigna, scilicet Dei illos disposuit et deposuit uti condignum fuit. Nota: philosophia hic alludit uerbis sacrae Scripturae quae dicit: ATTINGIT ERGO A FINE USQUE AD FINEM FORTITER, ET DISPONIT OMNIA SUAVITER; ideo dicit Boethius, se non tantum delectari in istis rationibus quantum in suis uerbis. SED VIS NE RATIONES IPSAS INUICEM etc. Hic philosophia concludit ex dictis quod malum nihil sit. Et primo petit assensum Boethii, dicit: uisne ipsas rationes, idest propositiones ratione probatas inuicem collidamus, idest componamus? Forsitan ex conflictatione huius dissiliat, idest procedet quaedam pulchra scintilla ueritatis. Et dicit Boethius: fiat inquam tuo arbitratu, idest tua uoluntate. Tunc ponit propositionem manifestam, dicens: nemo dubitauerit Deum esse omnipotentem. Dicit Boethius: nullus prorsus ambigat qui mente consistat, idest qui sanae mentis est. Tunc assumit aliam propositionem, dicens: quod uero est omnipotens, nihil est quod ille non possit. Dicit Boethius: nihil inquam. Tunc ponit aliam propositionem: Deus non potest facere malum. Dicit Boethius: minime. Igitur concludit philosophia: malum nihil est, cum illud facere non possit ille qui nihil non potest facere, idest omnia facere. Notandum: sicut Deus est causa efficiens omnium, ita est finis omnium: unde quicquid fit ab eo ordinatur ad ipsum tamquam ad finem; si ergo Deus faceret malum, ordinaretur ad ipsum tamquam ad finem; et cum ipse sit bonum, malum ordinaretur ad bonum; ergo Deus non potest facere malum tamquam aliquid per se intentum. Est ergo conclusio quam philosophia infert, quod malum nihil est. Ratio conclusionis est: Deus potest facere omne quod est, cum sit omnipotens: sed Deus non potest facere malum; ergo malum nihil est. Et si diceres: si malum nihil est, cum homo damnetur pro malo, damnabitur pro nihilo: dicendum, quod malum dicit defectum boni, non negatiue, sed priuatiue; et ideo malum est defectus boni quod debet haberi: et quia in potestate hominis est illud habere, et si non habet illud bonum cum deberet habere; ideo damnatur. Et ponitur exemplum. Aliquis tenetur soluere centum libras, et si non soluat incarcerabitur: certum est quod non soluere non est aliquid, sed nihil: non tamen simpliciter dicitur aliquis incarcerari pro nihilo; sed ideo quia nihil erat quod debuit aliquid esse. LUDIS NE INQUIT ME et cetera. Hic Boethius mouet quaestionem philosophiae. Secundo philosophia soluit, ibi, TUM ILLA. Primo Boethius admirans de connexione et conuolutione rationum quibus philosophia usa est, quaerit utrum ista connexio rationum sit ex delusione philosophiae, uel proueniat ex natura rei: et breuiter illas rationes recolligit, et dicit: o philosophia, ludis, idest deludis ne me, texens, idest formans labyrinthum, idest laborem difficilem rationibus faciendo rationes circulares, quo scilicet labyrintho egrediaris ea parte qua introeas et egrediare eo loco quo introieris? Tu complicas quemdam orbem admirabilem diuinae simplicitatis, idest facis mirabilem circulationem rationis, in diuina simplicitate. Et tunc breuiter recolligit rationes dicens: tu paulo ante incipiens a beatitudine dicebas eam esse summum bonum, quam beatitudinem tu loquebare esse sitam in summo Deo, et disserebas Deum esse summum bonum et plenam beatitudinem: ex quo dabas, idest inferebas quasi munusculum, idest corollarium, neminem fore beatum nisi esset Deus: rursum tu loquebaris formam boni esse substantiam Dei et beatitudinis, et dicebas ipsum unum esse idipsum quod bonum, et illud bonum dicebas esse quod peteretur ab omni natura rerum; et tu disputabas, idest disputando probabas Deum regere uniuersitatem gubernaculis bonitatis, et cuncta uolentia parere, idest obedire Deo, nec ullam esse naturam mali: et haec omnia explicabas nullis rationibus sumptis extrinsecus, idest non accipiendo principia extrinseca, sed insitis, idest intrinsecis et domesticis, idest propriis et conuenientibus probationibus rei de qua agebatur, altero assumpto trahente fidem, idest certitudinem ex altero. Nota: labyrinthus dicebatur domus Daedali quam cum aliquis intendebat intrare exiuit et exeundo intrauit; et consueuit depingi circularibus protractionibus; et transumitur hic ad designandum circulationes et reuolutiones rationum. Nota, quod circumuolutio et connexio rationum quibus philosophia usa est non est sic circularis, quod una et eadem propositio sit principium et conclusio respectu eiusdem, quia sic non contingit demonstrare circulo, ut patet primo posteriorum: sed dicitur connexio circularis, quia rationes ex inuicem dependent, ita quod propositio conclusa in una sit principium alterius conclusionis in alia, nec propter istas diuersas conclusiones est aliqua diuersitas in Deo, sed omnia sunt idem simpliciter. TUM ILLA, MINIME, INQUIT etc. Hic philosophia respondet Boethio ad quaestionem; et dicit: minime ludimus; sed nos exegimus, idest perfecimus munere Dei, quem dudum deprecabamur, rem maximam omnium rerum: ea enim, idest talis est forma, idest dispositio diuinae substantiae, ut neque in externa, idest in exteriora dilabatur, idest cadat, nec suscipiat aliquid externum, idest extrinsecum in se. Quod probat auctoritate Parmenidis, quam primo ponit in Graeco, deinde sensum eius subiungit in Latino dicens: sed sicut Parmenides de ea ait, scilicet substantia diuina, quod diuina substantia rerum orbem mobilem rotat, idest mutat res circulatione generationis et corruptionis, et mutando res ipsa non mutatur, sed se immobilem conseruat. O Boethi, si nos agitauimus, idest commouimus rationes, non extra, idest non ab extrinseco petitas, idest sumptas, sed collatas intra rei ambitum, quam rem tractabamus, nihil est quod de hoc admirere, idest admireris, cum, idest ex quo tu didiceris, Platone sanciente, idest confirmante, sermones oportere esse cognatos, idest proprios conuenientes rebus, de quibus, supple, rebus loquuntur. Nota, quod sermones accipiendi sunt secundum materiam subiectam, quia certitudo non est similiter quaerenda in omnibus, ex primo Ethicorum: ubi dicitur, quod disciplinati est tantum inquirere certitudinem secundum unumquodque genus quantum natura rei patitur. Cum igitur Deus sic regat omnia praeter hoc quod commisceatur cum eis, ex libro de causis: sermones de diuina substantia accipiendi sunt secundum intranea diuinae substantiae, et non secundum extranea, cum non commisceatur cum eis. 3.24 FELIX QUI POTUIT etc. Istud est duodecimum metrum et ultimum huius tertii libri; quod dicitur glyconicum ab inuentore, coriambicum a pede praedominante. Primo enim ponitur spondaeus, dicendo: felix. Secundo coriambus, dicendo: qui potuit. Tertio pyrrichius uel trocheus. In quo metro philosophia priusquam ostendit quae sit uera beatitudo, et ubi sit sita, hortatur nunc ad perseuerandum in contemplatione illius beatitudinis. Et primo ponit illum esse felicem qui relictis terrenis uacat diuinae contemplationi. Secundo ostendit quid huiusmodi contemplationem impediat. Tertio illud impedimentum uitare docet. Secunda, ibi, QUONDAM. Tertia, ibi, VOS HAEC FABULA. Primo dicit: felix, supple, est qui potuit uisere, idest desiderabiliter uidere, lucidum fontem boni, idest Deum qui est fons omnis boni: et felix est qui potuit soluere uincula, idest affectiones, grauis terrae, idest terrenorum quae sua grauitate trahunt hominem deorsum. Notandum, quod felix est qui speculatur fontem boni, et qui contemnit delectationes terrenas: unde in libro de pomo et morte Aristotelis scribitur: BEATA EST ANIMA QUAE NON EST INFECTA PRAVIS OPERIBUS HUIUS MUNDI ET INTELLEXIT SUUM CREATOREM; IPSA EST QUAE REVERTETUR IN LOCUM SUUM IN DELITIIS MAGNIS: VAE AUTEM ANIMAE QUAE NON HABET POSSE REDEUNDI AD PATRIAM SUAM; TURPIA ENIM OPERA ET DELECTATIONES CORPORALES IMPEDIUNT ASCENSUM EIUS SURSUM. QUONDAM FUNERA CONIUGIS etc. Hic ostendit quid impediat contemplationem diuinorum qui est affectus terrenorum: quod declarat per quamdam fabulam quae talis est. Orpheus filius Calliope fuit cytharista, qui tanta dulcedine cytharae resonabat, quod non tantum homines, sed etiam bruta allexit; et intantum ea demulsit, quod impetus suos naturales dimittebant; siluas currere, flumina stare fecit. Hic habuit uxorem dictam Eurydicem, quam cum pastor Aristaeus adamare uellet, ipsa fugiens per prata calcato quodam serpente interiit et ad Inferos descendit: quam Orpheus uolens ab Inferis reducere, deos supernos sua cythara placare coepit; sed cum non proficeret, ad Infernum descendit; et intantum deos infernales deliniuit, quod concessa est ei uxor tali conditione antequam exiret Infernum non flecteret retro aspectum uxorem respiciendo. Cum autem iam prope exiuisset Orpheus, amore allectus retrospexit, et sic uxorem perdidit. Circa istam fabulam sic procedit. Primo ostendit quomodo Orpheus ad Inferos descendens pro uxore rogauit. Secundo quomodo monstra Inferni placauit. Tertio ostendit quomodo uxor ei concessa fuit et eam perdidit. Secunda, ibi, STUPET. Tertia, ibi, TANDEM. Dicit primo: uates Threicius, idest Orpheus de Thracia prouincia oriundus, dictus uates, idest sapiens a multis, ille quondam gemens, idest deplorans funera, idest mortem coniugis, postquam coegerat amnes, idest fluuios stare, siluas currere mobiles post ipsum flebilibus modis, idest modulationibus cytharae quas flendo formauit, et postquam cerua iunxit intrepidum latus saeuis leonibus, quia cerua incedebat sequendo modulationem Orphei, nec lepus timuit canem uisum iam placidum, idest placatum cantu, idest sono cytharae, quia lepus et canis similiter sequebantur ipsum. Cum autem feruor, idest amor flagrantior, idest ardentior, ureret intima, idest interiora pectoris Orphei, et cum modi, idest modulationes, qui cuncta subegerant, idest subiecerant, non mulcerent, idest non placarent dominum, scilicet Orpheum, ipse quaerens superos, idest deos immites, quia placari non poterant, adiit domos Infernas, idest infernales: illic temperans blanda carmina sonantibus chordis, ipse deflet, idest flebiliter decantat in cythara, quidquid hauserat ex praecipuis fontibus maris, scilicet deae Calliope; et ipse deflet quod luctus impotens qui facit hominem impotentem, sibi dabat, idest concessit, et deflet illud quod dabat sibi amor geminans luctum, quomodo commouens Taenara, idest Inferna, et rogat dominos umbrarum, idest infernales dulci prece ueniam, idest relaxationem suae uxoris. Nota, secundum Aristotelem, secundo metaphysicorum et Commentatorem tertio libro de caelo et mundo, non omnes accipiunt ueritatem per eumdem modum; tum propter diuersam consuetudinem, tum propter diuersam naturam, tum propter paucitatem instructionis in logica. Unde quidam recipiunt ueritatem per modum demonstrationis, quidam per modum auctoritatum, quidam per modum fabularum. Ut ergo philosophia talibus satisfaciat, aliquando demonstrationibus, aliquando auctoritatibus utitur, aliquando fabulas interserit sicut in proposito. Notandum, quod Orpheus dicitur uates quia carmina composuit. Dicitur autem uates a ui mentis uel a uideo. Notandum, quod threnera dicuntur quasi lamentabilia, a threnus-ni, quod est lamentatio. Et Threnarius in singulari est nomen cuiusdam montis in quo dicitur esse uia ad Infernum. In plurali Trenera significat loca infernalia, sicut dicit Huguitio. Communiter autem inuenitur hoc nomen scriptum sine r in prima sillaba, dicitur Taenara uel Taenarus, sicut in doctrinali. Taenarus Infernus. Tamen Huguitio scribit tantum per r ut Threnerus et threnera. Unde forsan ex uitio scriptorum quandoque subtrahitur r. STUPET TERGEMINUS NOUO etc. Hic ostendit quomodo Orpheus monstra Inferni placauit, dicens: ianitor Inferni qui dicitur Cerberus quasi uorator carnium: ille tergeminus, idest habens tria capita canina, captus fuit nouo carmine, idest melodia prius inaudita, et stupet, idest admiratur. Tunc ostendit quomodo alia monstra placauerit; dicens quod tres furiae infernales Thesiphone, Alecto, Magaera quae sunt ultrices scelerum inferentes metum peccatoribus, istae lacrymabantur propter dulcedinem cytharae. Unde dicit: deae, idest furiae tres ultrices scelerum, idest peccatorum, quae deae agitantur, idest uexant sontes, idest peccatores metu, idest timore, istae iam moestae madent, idest fluunt lacrymis. Tunc tangit remissionem poenae quorumdam in Inferno; et primo Ixionis. Ubi sciendum quod Ixion uoluit concumbere cum Junone. Cum autem Juno interponeret nubem, Ixion proiecit semen in nubem ex quo nati sunt Centauri, ipse autem adiudicatus Inferno continue uoluitur in rota, quae rota stetit Orpheo modulante. Unde dicit: uelox rota non praecipitat, idest non deiecit, caput Ixionium, idest Ixionis, supple Orpheo canente. Tunc tangit remissionem poenae Tantali. Ubi sciendum quod Tantalus dicitur lacerasse proprium filium, dans eum diis ad comedendum, pro quo damnatus fuit. Dicitur autem in Inferno habere aquam usque ad mentum, et poma pendentia ante os, et tamen deficere siti et fame: cum enim uult sumere aquam uel pomum fugiunt ab eo. Iste Tantalus spreuit flumina Orpheo canente: unde dicit: Tantalus perditus idest consumptus longa, idest magna siti, spreuit flumina. Tunc ostendit remissionem poenae Titii. Unde sciendum quod Titius uoluit concumbere cum Latona matre Apollinis, quem Apollo interfecit et in Infernum relegauit, cuius iecur uultur deuorat. Orpheo autem canente uultur cessauit laniare iecur eius: unde dicit: dum uultur est satur, modis, idest modulationibus Orphei, non traxit, idest non laniauit iecur Titii. TANDEM VINCIMUR ARBITER etc. Hic ostendit quomodo Orpheo uxor sua concessa fuit, et quomodo eam perdidit, dicens: tandem arbiter, idest iudex umbrarum iste miserans, idest misericordiam habens, ait, nos uincimur, donemus, idest restituamus uiro, scilicet Orpheo comitem coniugem emptam, idest comparatam carmine suo: sed lex, idest conditio coerceat ista dona: nefas sit sibi deducenti uxorem flectere lumina, idest oculos respiciendo uxorem, dum liquerit, idest reliquerit Tartara. Et tunc exclamat, dicens: quis det, idest imponit legem amantibus? Quasi dicat: amor non debet coerceri lege, quia amor maior lex est sibi, idest maior amor est lege. Et subdit: heu prope terminos noctis, idest Inferni, Orpheus Eurydicem uxorem suam uidit respiciendo a tergo, eam perdidit ab Inferis non deducendo, occidit Inferno eam relinquendo. Notandum, quod apud Inferos arbiter, idest iudex umbrarum, dicitur Rhadamantus qui cogit animas ad fatendum peccata commissa, et unicuique secundum merita sua poenam distribuit. Iste Rhadamantus dixit: DONEMUS VIRO CONIUGEM. Notandum, quod amor non potest lege coerceri: nam ex incenso amore homo saepius transgreditur legem, et amor fortior est ad aliquid implendum quam lex ad coercendum: ideo dicit: quis legem det amantibus? Maior lex est sibi: quasi dicat: propter quid lex datur amantibus? Cum per se dura lex sit amare. VOS HAEC FABULA RESPICIT etc. Hic philosophia applicando fabulam ad propositum hortatur nos uitare impedimentum contemplationis summi boni, et dicit: o homines quicumque quaeritis, idest uultis, ducere mentem, idest mentis contemplationem in superum diem, idest in supernam claritatem: haec fabula iam dicta respicit uos, quia ad ueram informationem inducta. Nam qui uictus affectu terrenorum, flexerit lumina, idest oculos rationis et intellectus in Tartareum specus, idest in terrena quae ducunt ad Tartaream profunditatem, quidquid praecipuum, idest bonum trahit, scilicet laborando, illud perdit, dum uidet Inferos, idest dum intendit terrenis, idest temporalibus quae sunt infima. Nota, quod concupiscentia et affectus terrenorum impedit contemplationem summi boni. Unde Boetius in tractatu de summo bono dicit: INORDINATA CONCUPISCENTIA MULTOS IMPEDIT A SUMMO BONO. QUOSDAM ENIM PIGRITIAM SEQUI VIDEMUS; QUOSDAM ENIM DELECTATIONES SENSUALES; QUOSDAM ENIM DESIDERIA AURI ET ARGENTI; EXCEPTIS PAUCIS VIRIS HONORANDIS PHILOSOPHIS QUI CONTEMNUNT SENSUS DESIDERIA ET SEQUUNTUR DESIDERIA INTELLECTUS. Et prope finem eiusdem tractatus dicit: PHILOSOPHUS MAXIME DELECTATUR IN PRIMO PRINCIPIO IN CONTEMPLATIONE SUAE BONITATIS, ET HAEC SOLA EST RECTA DELECTATIO, HAEC ENIM EST VITA PHILOSOPHORUM SINE QUA NEMO VIVIT VITA RECTA. Et subdit: PHILOSOPHUM AUTEM VOCO OMNEM HOMINEM VIVENTEM ORDINE NATURAE; TENDENS IN ALTA ET FINIENS VITAM ACQUIRIT ULTIMUM FINEM ET OPTIMUM VITAE HUMANAE, QUI EST DEUS GLORIOSUS BENEDICTUS IN SAECULA SAECULORUM LIBER 4 4.1 HAEC CUM PHILOSOPHIA DIGNITATE VULTUS etc. Hic incipit quartus liber de consolatione philosophiae, cuius haec est prosa prima: in quo libro philosophia assignat causas quare mala concedantur in regno Dei: cum omnium rerum rector bonus existat, scilicet Deus: et probat bonos semper esse potentes et malos impotentes; et sicut uitia nunquam sunt sine poena, ita uirtutes numquam sunt sine praemio. Probat etiam quod omnis fortuna tam prospera quam aduersa bonis est ad profectum, malis autem ad interitum. Etiam probat quod omnia quae fiunt a Deo recte fiunt, et alia plura, sicut patebit. Et diuiditur ille liber in quatuor partes; quia septem sunt prosae et septem metra huius quarti, de quibus patebit in processu. Primo ergo ostendit Boethius quomodo intentionem philosophiae adhuc parantis plura dicere interrupit proponendo causas sui doloris. Secundo philosophia promittit sibi perfectam curam. Tertio dat modum curandi ipsum. Secunda, ibi, TUM ILLA, ET ESSET. Tertia, ibi, ET QUONIAM. Et quarto prosequitur intentionem, ipsum curando in sequenti prosa, ibi, TUM EGO. Primo ostendit quomodo interrupit intentionem philosophiae uolentis plura loqui. Secundo probat causas sui doloris. Secunda, ibi, SED EA IPSA EST. Primo dicit: cum philosophia cecinisset, idest decantasset haec, scilicet praedicta, seruata leuiter, idest delectabiliter et suauiter, idest dulciter seruata dignitate, idest reuerentia uultus, scilicet sui et grauitate oris, idest sermonis, supple, sui: tum, idest post haec ego, scilicet Boethius, nondum, idest non adhuc oblitus, idest immemor penitus, idest omnino insiti moeroris, idest intrinseci doloris: ego Boethius abrupi, idest interrupi, intentionem, idest propositum philosophiae parantis, idest intendentis, dicere adhuc aliquid. Et inquam, idest dixi: o praeuia, idest praeambula ueri luminis, idest perfectae cognitionis, scilicet illa quae tua oratio, idest tuus sermo fudit, idest locutus est hucusque, idest ad istum librum quartum, patuerunt, idest manifesta fuerunt, inuicta, idest insolubilia. Tum, idest aliquando diuina speculatione, idest sancta contemplatione: tum, idest aliquando sui, scilicet ipsius; tum, idest aliquando tuis rationibus, idest demonstrationibus. Et ea, idest illa praedicta, etsi (pro quamuis) oblita mihi nuper, idest aliquando determinationem ob dolorem iniuriae, supple, quam perpessus sum a Theodorico rege Gothorum, non tamen dixisti prorsus, idest omnino haec, scilicet praedicta, ignorata, idest ignota antehac, idest hucusque. Nota, quod dignitas est honesta et imperiosa auctoritas. Dicitur autem philosophia habere dignitatem uultus propter sui honestatem: quia secundum Tullium, sola sapientia est quae meretur honores, et propter sui auctoritatem quae digna est imitatione. Etiam philosophia dicitur esse grauis ore, idest stabili sermone, quia sermones philosophici firmitate rationum insunt stabilitati. Nota: cum philosophia ostendisset quid sit summum bonum et in quo situm sit, et fecisset exhortationem ad illud quaerendum, intendebat ostendere modum quo ad illud peruenitur: sed antequam expleret illam intentionem, Boethius uelut auidus ad sciendum quaedam quorum ignorantia detinebat ipsum in moerore, interrupit intentionem philosophiae uolentis plura dicere. Nota, quod philosophia dicitur praeuia ueri luminis, quia ipsa clarificat animam et trahit eam ab obscuritate ignorantiae ad lucem sapientiae et ad claritatem intellectus, ex libro, de pomo Aristotelis. Vel ideo dicitur praeuia ueri luminis, quia per ipsam tamquam per uiam homo peruenit ad cognitionem ueri luminis quod est Deus: quia scribitur in libro de pomo quod per philosophiam homo cognoscit suum creatorem, qui de nihilo fecit omnia, qui est incoeptor omnium incoeptorum et omnium principiorum. Et ibidem scribitur: oportuit ut philosophia mitteretur ad instruendum ignorantes, et eos qui non cognouerunt suum creatorem. SED EA IPSA VEL etc. Hic Boethius proponit causas sui moeroris, dicens: sed ea ipsa uel causa nostri moeroris et maxima causa, quod cum rector rerum, scilicet Deus, bonus existat, uel esse mala omnino possint, uel praetereant impunita: quod saltem si nullum aliud inconueniens sequeretur, considera quanta sit dignum admiratione: at (pro sed) huic adiungitur, idest additur aliud maius, supple, admirandum. Nam (pro quia) imperante, idest praecipiente et florente, idest uigente nequitia, idest nequitiosis hominibus, uirtus, idest homo uirtuosus, non solum, idest non tantum caret praemiis, uerum etiam ipsa uirtus subiecta, idest subdita, calcatur pedibus, idest potentiis, sceleratorum, idest malorum; et ipsa uirtus luit, idest patitur supplicia, idest poenas in locum facinorum, idest uitiosorum loco. Quae, scilicet praedicta fieri, idest permitti in regno, idest in mundo, scientis omnia, scilicet Dei, et potentis omnia, sed uolentis, idest intendentis, tantummodo bona, nemo satis uel admirari nec conqueri potest, idest querimoniam facere. Nota: quod mala fiunt in mundo patet, quia ratio semper deprecatur ad bonum. Cum ergo mali non regantur iudicio rectae rationis, sed uincantur passionibus irae et concupiscentiae, ideo deficiunt a bono. Item superabundantia et defectus sunt de genere malorum, cum uirtus consistat in medio. Cum igitur in pluribus sit superabundantia et defectus, patet quod mala fiunt in mundo. Cum autem omnia dependeant a Deo caelum et tota natura, et Deus essentialiter sit bonus, mirabile est quomodo mala esse possunt, uel saltem permaneant impunita. Nota, quod quia boni attingunt finem omnium rerum, scilicet summum bonum, ideo sunt potentes; mali autem, quia hoc ipsum attingere non possunt, sunt impotentes. Et quia Boethius in primo libro sexta prosa dixit se ignorare quis sit finis omnium rerum, ideo putabat bonos esse impotentes, malos autem potentes: et de hoc Boethius admiratur, ut patet in littera: et ista est una causa sui doloris. TUM ILLA etc. Hic philosophia promittit Boetio perfectam curam quae consistit in pertractione huius materiae, dicens: o Boethi, et esset infiniti stuporis, idest admirationis et esset horribilius omnibus monstris, idest deformitatibus si in dispositissima, idest in ordinatissima, domo, scilicet in mundo, tanti patris familias, scilicet Dei, si ibi colerentur, idest honorentur, uilia uasa, idest mali homines; et si pretiosa uasa, idest boni homines sordescerent, idest uilescerent, sicut tu aestimas: sed non est ita. Nam si ea quae paulo ante conclusa sunt, seruantur inconuulsa, idest integra in sui ueritate, tu auctore, idest doctore, ipso Deo, de cuius regno nunc loquimur, cognosces semper bonos esse potentes, malos uero impotentes, nec unquam uitia esse sine poena, nec sine praemio esse uirtutes: et cognosces bonis semper contingere felicia et malis infortunata; et cognosces multa id genus, idest huius generis quae corroborent te firma soliditate, scilicet contra aduersitatem fortunae, querelis tuis sopitis, idest remotis. Notandum: sicut postea patebit, omnia quae sunt recte a Deo fiunt. Cum igitur ordo iustitiae requirit uitia puniri, uirtutes remunerari, si mali manerent impuniti et boni irremunerati, et sic peruersus esset ordo in domo Dei, scilicet in mundo: quod esset horribilius omnibus monstris. ET QUONIAM VERAE FORMAM etc. Hic philosophia dat modum curandi ipsum Boethium, dicens: quoniam dudum, scilicet in tertio libro uidisti formam uerae beatitudinis, me monstrante, idest docente, omnibus decursis, idest pertransitis quae puto necessarium praetermittere, ostendam tibi uiam quae te reuehat, idest reducat, domum, idest ad cognitionem uerae beatitudinis: et ego affigam, idest apponam tuae menti, pennas, idest rationes quibus mens possit se tollere in altum; ut depulsa perturbatione contingente tibi ex affectu bonorum temporalium, reuertaris sospes in patriam meo ductu, mea semita, meis uehiculis. Nota, quod per pennas quas philosophia promittit affigere menti Boetii, intelligitur speculatio rationis et intellectus, uirtus et sapientia. Sicut enim auis uolando in altum deducitur auxilio pennarum, sic mens humana speculatione rationis et intellectus uirtute et sapientia erigitur in contemplationem summi boni. 4.2 SUNT ETENIM PENNAE etc. Istud est primum metrum huius quarti libri: cuius primus uersus dicitur metrum Alcmanicum ab inuentore, dactylicum a pede praedominante. Secundus uersus dicitur metrum Archilochum ab inuentore, iambicum a pede praedominante. In quo metro philosophia ostendit uiam per quam peruenitur ad cognitionem summi boni: et est per considerationem creaturarum quae gradatim sunt transcendendae, quousque inueniatur aliquid quod praemineat omni creaturae. Et istam uiam tradit sub similitudine auis uolantis. Primo ergo tradit uiam qua mens perueniat ad cognitionem summi boni. Secundo ostendit quid mens iudicabit cum illuc peruenerit. Secunda, ibi, HUC TE, primo dicit: dixi quod affigam pennas menti tuae. Sunt etenim mihi pennae uolucres, idest ueloces, scilicet uirtus et sapientia quae conscendant, idest penetrent, celsa, idest alta Poli: quas pennas cum mens uelox sibi induit, idest assumit, ipsa perosa, idest odio habens terras, despicit eas quaerendo ulterius creatorem; et mens superat globum, idest sphaericum corpus immensi aeris, cognoscendo quod ultra aerem est creator. Nubes uidet post tergum, quia ultra nubes quaerit cognitionem summi boni; et transcendit uerticem, idest summitatem ignis qui ignis calet agili, idest ueloci motu, aetheris, idest caeli; et ulterius procedit mens inuestigando donec surgat, idest eleuetur in domos astriferas, idest in orbem planetarum, et coniungat uias suas Phoebo, idest soli inuestigando, quod sol non est Deus, donec comitetur iter gelidi senis, idest Saturni qui supra solem; mens inquam existens miles corusci syderis, idest Dei qui est splendidum sidus, et ulterius ascendit supra orbes planetarum donec recurrat, idest pertranseat circulum astri, idest caelum stellatum, quo scilicet astro pingitur, idest ornatur nox micans, quia nox stellis firmamenti illuminatur: ubi, idest postquam satis fuerit exhaustum, idest speculatione euacuatum, quod nulla stellarum est Deus, mens ulterius transcendit donec relinquat extimum polum, idest ultimum caelum, et premat dorsa uelocis aetheris, idest firmamenti, scilicet compos, idest potens reuerendi luminis, scilicet Dei. Hic supra ultimum polum, dominus regum tenet sceptrum, idest imperium, et temperat, idest moderatur, habenas, idest regimina orbis et manens stabilis in se, regit uolucrem, idest uelocem, currum, idest circularem motum corporum caelestium, Deus existens coruscus arbiter, idest splendidus iudex rerum. Notandum, quod dicit ignem calere motu caeli: ex quo uidetur quod calor non sit propria et per se qualitas ignis, cum sibi debeatur per motum caeli. Sed dicendum quod locus non solum est causa conseruatiua locati, sed omnium accidentium naturaliter consequentium. Unde quia caelum est locus ignis, non solum est causa ipsius ignis, sed etiam ipsius caloris ignem consequentis. Et quia propria dispositio caeli secundum quam habet caliditatem super omnia est motus eius; ideo dicit, ignem calere motu caeli, non excludens per hoc quin calor sit per se qualitas ignis. Notandum, quod Saturnum uocat gelidum senem, non quod sit gelidus formaliter, sed effectiue: est enim effectiuus gelu et frigoris: et dicitur senex: quia motus eius tardus est ad modum senis. Nam cursum suum complet pluri tempore quam sol uel luna. HUC TE SI REDUCEM etc. Hic ostendit philosophia quid mens iudicabit cum transcendit creaturas et peruenit in cognitionem Dei, dicens: o mens, si uia ducat te reducem, idest reuertentem a temporalibus, huc, idest ad cognitionem Dei, quam uiam nunc immemor requiris, tunc dices: ego memini quae obnubilata fui affectu temporalium: hic, scilicet in contemplatione Dei est mihi patria: hinc, scilicet a Deo est meus ortus, quia ad eius imaginem creata: hic, scilicet in contemplatione Dei, sistam, idest figam gradum, idest ponam finalem quietem. Quod si placeat tibi existenti in cognitionem Dei uisere, idest cum desiderio uidere, noctem terrarum relictam, tu cernes, idest uidebis, toruos tyrannos, idest crudeles principes, quos miseri populi timent, illos toruos esse exules a uera patria sua. Notandum, secundum apostolum, NON HABEMUS HIC MANENTEM PATRIAM, SED FUTURAM INQUIRIMUS. Nec enim est uera patria a qua anima rationalis per creationem a Deo exiuit: ad quam nisi reuertatur, esse quod a Deo accepit, affectione terrenorum deturpata prorsus amittit. Propter quod dixit in secundo metro tertii libri: REPETUNT PROPRIOS QUAEQUE RECURSUS, REDITUQUE SUO SINGULA GAUDENT: NEC MANET ULLI TRADITUS ORDO, NISI QUOD FINI IUNXERIT ORTUM, STABILEMQUE SUI FECERIT ORBEM. 4.3 TUM EGO, PAPAE, INQUAM etc. Hic incipit secunda prosa huius quarti libri. Circa quam est sciendum quod philosophia in primo libro sexta prosa, inuestigando causam et radicem infirmitatis Boethii cognouit quod Boethius ex ignorantia finis rerum, malos homines potentes, bonos uero impotentes putabat. Item quia ignorabat quibus gubernaculis mundus regatur, fortuitarum uices aestimabat fluitare sine rectore. Quia uero philosophia iam ostendit quis sit finis rerum, a quibus gubernaculis mundus regatur, nunc philosophia uult adhibere Boethio perfectam curam, remouendo dolores in quos Boethius incidit ex ignorantia praemissarum. Et primo philosophia hoc petit, et philosophia secundo illud prosequitur, ibi, PRIMUM IGITUR. Dicit primo: tum igitur, scilicet finito sermone philosophiae, ego Boethius, inquam, Papae est interiectio admirantis. O philosophia tu magna promittis, nec dubito quin possis efficere, idest ad effectum producere, tu modo ne moreris, idest non protrahas me quem excitaueris, scilicet ad audiendum. Notandum, quod sapiens nihil promittit quod adimplere non possit quia opus sapientis est non mentiri. Ergo dicit Boethius philosophiae: SICUT MAGNA PROMITTIS NON DUBITO QUIN EFFICERE POSSIS. PRIMUM IGITUR, INQUIT, BONIS SEMPER etc. Hic philosophia prosequitur intentum; et primo probat bonos semper esse potentes et malos impotentes, cuius oppositum putabat Boethius. Et tangit primo modum per quem uult hoc ostendere. Secundo ostendit et probat intentum suum rationibus, ibi, DUO SUNT. Primo dicit: o Boethi, primum licebit ut agnoscas bonis semper adesse potentiam et malos esse desertos, idest priuatos cunctis uiribus: quorum alterum, scilicet bonis semper adesse potentiam, demonstratur ex altero, scilicet ex hoc quod mali sunt uiribus deserti. Et huius causam subdit, dicens: nam cum bonum et malum sint contraria; si bonum esse potens constiterit, liquet, idest manifestum fuerit, imbecillitas, idest impotentia mali; et si fragilitas clarescat mali, firmitas boni nota est. Sed ut (pro sicut) abundantior sit fides nostrae scientiae, alterutro calle, idest utraque uia procedam confirmans proposita nunc hinc, scilicet ex firmitate boni, nunc inde ex fragilitate mali. Notandum, quod philosophia dictum suum, quod si boni sunt potentes mali sunt impotentes, fundat super considerationem topicam, si propositum in proposito, et oppositum in opposito, ut si sanitas est bona, aegritudo est mala: dicit quod uelit procedere utraque uia: ex potentia bonorum probando impotentiam malorum, et ex impotentia malorum potentiam bonorum: quia si tantum unum istorum probaret, et ex hoc reliquum concluderet per locum a contrariis, esset argumentum uerisimile et non necessarium; et ideo utramque partem uult probare et ex utroque reliquum concludere. DUO SUNT QUIBUS OMNIS etc. Hic philosophia probat intentum rationibus. Secundo excludit quamdam dubitationem, ibi, SED POSSUNT. Tertio confirmat principale intentum auctoritate Platonis, ibi, EX QUIBUS OMNIBUS. Primo probat bonos semper esse potentes et malos impotentes, duabus rationibus. Secundo ad idem ostendendum coaceruat breues rationes, ibi, SED QUONIAM TE. Prima in duo secundum duas rationes. Secunda, ibi, RURSUS INQUIT. Primo praemittit duo necessaria ad primam rationem. Secundo ex his arguit, ibi. OMNES IGITUR HOMINES. Primo praemittit unum necessarium. Secundo aliud, ibi, MEMINISTI NE. Primo dicit: duo sunt principia quibus constat, idest permanet omnis effectus humanorum actuum: scilicet uoluntas et potestas: quorum si alterum desit, nihil est quod queat effectus explicari, idest fieri: quod declarat: deficiente enim uoluntate, nullus effectus producitur, quia nullus aggreditur quod non uult: et si potestas absit, uoluntas frustra sit. Quo fit, idest ex quo sequitur, ut si uideas aliquem uelle adipisci quod minime adipiscatur, non possis dubitare huic defuisse ualentiam, idest potentiam obtinendi quod uoluerit. Et ideo dicit Boethius: perspicuum est nec ullo modo negari potest. Et subdit philosophia: quem uero uideas effecisse quod uoluerit, num dubitabis eum potuisse, scilicet non habuisse potentiam? Et dicit Boethius: minime. Tunc philosophia concludit tamquam manifestum ex dictis, dicens. Illud quod quisque potest, in eo est ualidus, idest potens: quod uero non potest, in eo est censendus, idest iudicandus imbecillis, idest impotens. Et dicit Boethius: fateor inquam. Notandum, quod philosophia dicit: nullus aggreditur quod non uult. Contra: aliquis nolens interficit hominem uel laedit hominem: ergo aliquis aggreditur quod non uult. Item aliquis cogitur facere aliquid contra uoluntatem suam, et sic aggreditur quod non uult. Dicendum quod philosophia loquitur hic de effectu spontaneo, qui ex intentione procedit, non de eo qui casu contingit. Unde dicendum ad primum, quod uoluntas potest comparari uel ad ipsam actionem quam aliquis primo aggreditur, et sic non deficit uoluntas; uel potest comparari ad consequens illam actionem, et sic potest deficere uoluntas: ut si aliquis nolens hominem interfecit. Ad secundum dicendum. Illud quod quis coactus facit est uoluntarium mixtum: tamen simpliciter est inuoluntarium. Aliquis enim coactus magis uult hoc facere quam sustinere poenam uel perdere uitam; et ita respectu talis effectus non deest uoluntas: sed quantum ad actum interiorem uoluntas semper libera est, et cogi non potest. MEMINISTI NE IGITUR, INQUIT etc. Hic philosophia praemittit secundum utile ad rationem, et est resumptio quorumdam prius dictorum, dicens: meministi ne esse collectum, idest conclusum superioribus rationibus, omnem intentionem humanae uoluntatis festinare, idest tendere ad beatitudinem, quae uoluntas agitur, idest ducitur diuersis studiis. Respondet Boethius: memini inquam, illud esse demonstratum. Item quaerit philosophia: numquid recordaris beatitudinem esse ipsum bonum, et eo modo desiderari bonum ab omnibus, cum beatitudo petitur, idest desideratur. Respondet Boethius: minime recordor, quoniam (pro quia) illud fixum teneo memoriae. Notandum, quod recordari est aliquid reducere ad memoriam quod per obliuionem est lapsum a memoria: et quia beatitudinem esse ipsum summum bonum non exciderat a mente Boethii, sed semper remanebat in habitu: ideo dicit se non recordari de hoc, sed in memoria tamquam fixum tenere. OMNES IGITUR HOMINES etc. Hic philosophia arguit ex dictis, probans bonos esse potentes et malos impotentes, tali ratione: quicumque adipiscuntur quod uolunt sunt potentes, et qui non adipiscuntur quod uolunt sunt impotentes, ex primo et praeambulo: sed boni adipiscuntur quod uolunt, scilicet summum bonum; mali licet uelint non adipiscuntur ipsum, quia si mali adipiscerentur summum bonum non essent mali; ergo boni sunt potentes, mali impotentes. Unde dicit in littera: omnes homines boni et mali nituntur peruenire ad bonum indiscreta intentione, idest indiuisa intentione. Dicit Boethius: ita consequens est ad dicta. Subdit philosophia: certum est bonos fieri adeptione boni. Certum est, dicit Boethius. Igitur concludit philosophia: boni adipiscuntur quod appetunt, idest uolunt. Dicit Boethius: sic uidetur. Subdit philosophia: si mali adipiscerentur bonum quod appetunt, non possent esse mali. Ita est, dicit Boethius. Igitur concludit philosophia: cum utrique petant bonum, sed hi, scilicet boni illud adipiscantur, illi uero mali minime; non est dubium bonos esse potentes: qui uero mali sunt imbecilles, idest impotentes. Respondet Boethius: quisquis, idest quicumque dubitat de hoc, non potest considerare naturam rerum, nec conscientiam rationum. Notandum, quod quia ueritas propositionum fundatur super naturam rerum, qui negat ueritatem propositionum non potest considerare naturam rerum. Similiter negans ueritatem propositionum non potest considerare consequentiam rationum, quia consequentia rationum supra ueritatem propositionum fundatur. Ideo dicit Boethius: qui dubitat de praemissis, non potest considerare naturam rerum nec consequentiam rationum. RURSUS, INQUIT etc. Hic philosophia ponit secundam rationem, dicens: si sint duo quibus sit idem propositum, idest eadem intentio faciendi aliquid secundum naturam, et unus eorum agat id ipsum et perficiat ipsum naturali officio, idest naturali organo, alter uero minime queat administrare, idest adimplere illud officium, sed alio modo quam naturae conuenit, non impleat propositum, sed imitetur implentem: quem horum duorum decernis, idest iudicas esse ualentiorem, idest potentiorem? Dicit Boethius: etsi (pro quamuis) coniecto, idest considerem quid uelis, tamen ego desidero planius audire. Tunc philosophia declarat sibi in exemplum, dicens. Num negabis motum ambulandi hominibus inesse secundum naturam? Dicit Boethius, minime nego. Et philosophia, etiam num dubitas eius rei, idest actus ambulandi esse officium naturale pedum? Dicit Boethius: nec hoc dubito. Et philosophia: siquis igitur ambulet ualens incedere pedibus; alius autem cui hoc officium desit, manibus nitens, idest laborans, ambulare conetur; quis horum potest existimari ualentior? Dicit Boethius: contexe cetera: quasi dicat: procede in ratione tua, quia nullus ambigit quin potens naturalis officii sit ualentior eo qui nequeat, idest non potest in idem officium. Tunc philosophia; isti propositioni praemissae tamquam maiori adiungit unam minorem, dicens. Sed summum bonum quod aeque bonis et malis est propositum, boni quidem petunt, idest adipiscuntur, officio naturali, scilicet uirtute; mali uero conantur adipisci idipsum per uariam cupiditatem rerum temporalium, quod non est officium naturale adipiscendi boni. An tu, o Boethi, aestimas aliter? Cui Boethius: minime inquam. Et Boethius quasi praecurrendo concludit principale intentum, dicens: nam etiam illud quod est consequens patet mihi. Ex his enim quae concesserim necesse est bonos esse potentes, malos uero imbecilles. Et philosophia applaudens Boethio dicit: recte inquit praecurris; et illud est signum sicut medici solent sperare, indicium, idest signum erectae naturae et naturae resistentis, supple, ipsi morbo. Notandum, quod ex littera formatur talis ratio. Quando duo intendunt aliquod propositum naturaliter, quod id propositum consequitur officio naturali, est potens; et quod non consequitur illud propositum naturali officio, est impotens. Sed tam boni quam mali tendunt naturaliter ad beatitudinem, et boni ipsam consequuntur naturali officio, scilicet uirtute, mali autem non; ergo boni sunt potentes, mali uero impotentes. Nota, circa ultimum, quod medici solent accipere signa prognostica sanitatis ex aegro, quando patiens erigit se et per se nititur fortiori remedio. Sic in Boethio signum erat conualescentiae et sanitatis, quod ipse rationem philosophiae remediantem quasi praecurrens per se compleuit. SED QUONIAM TE etc. Hic philosophia coaceruat quasdam alias rationes breues ad propositum ostendendum; et sunt quatuor rationes. Secunda, ibi, CONSIDERA VERO. Tertia, ibi, IN QUA RE. Quarta, ibi, CUR ENIM. Primo dicit: sed quoniam te conspicio promptissimum ad intelligendum, ego coaceruabo, idest componam crebras rationes. Vide enim quanta pateat infirmitas uitiosorum hominum; qui nec ad hoc queunt peruenire, ad quod ducit et compellit eos naturalis intentio. Et quid esset de istis malis censendum, si desererentur hoc auxilio naturae praeeuntis tam magno ac paene inuicto? Quasi dicat: nihil aliud censendum est, nisi quod impotentiae eorum hoc ascriberetur. Notandum, quod tam boni quam mali uniuersaliter tendunt ad bonum, et mali deficiunt ab eo quod competit eis secundum naturam. Ex hoc arguitur sic. Maxima impotentia est deficere ab eo quod natura intendit: sed haec faciunt mali, ergo mali sunt impotentes. Notandum, quod dicit, paene inuicto, quod appetitus naturalis boni non habet contrarium repugnans quo uincatur, sed tantum per ignorantiam et errorem uitiorum peruertitur; et ita aliquo modo uincitur, licet non directe. CONSIDERA VERO QUANTA etc. Hic philosophia ponit secundam rationem; et dicit: considera ex his quae dicam, quanta impotentia habeat sceleratos homines: neque enim petunt, idest appetunt praemia leuia et ludicra, idest iocosa; sed ipsi deficiunt circa ipsam summam, supple, perfectionem rerum atque uerticem. Nec contingit ipsis miseris effectus boni in eo, idest propter hoc quod ipsi moliuntur, idest laborant acquirere dies et noctes, idest transitoria et temporalia bona. Nota: ex littera formatur talis ratio: quanto magis est illud a quo aliquis deficit, tanto maior est suus defectus et in maiorem impotentiam cadit: sed illud a quo mali deficiunt, non est quid uile et modicum, sed est summum bonum: ergo malorum maxima est impotentia. IN QUA RE BONORUM etc. Hic philosophia ponit tertiam rationem, probando bonos maxime esse potentes pertractando exemplum suprapositum: et ex hoc concludit malos maxime esse impotentes. Et dicit: in qua re, scilicet assuetudine boni desiderati eminent uires bonorum, supple, et uires malorum non. Sicut enim censeres, idest iudicares, esse ambulandi potentissimum qui pedibus incedens potuisset peruenire usque ad eum locum, quo ulterius nihil peruium, idest manifestum iaceret incessui; ita necesse est quod eum iudices potentissimum, qui apprehendit finem expetendorum, quo nihil est ultra: tales autem sunt boni. Ex quo fit, idest sequitur, quod huic obiacet, idest contrarium est, ut iidem scelesti, idest mali uideantur deserti omnibus uiribus. Notandum, quod sicut uiator aliquis dicitur potens cum ambulat ad eum locum ubi nihil amplius restat de uia, sic boni quando perueniunt ad finem et ad bonum quod transcendi non potest, ideo dicuntur potentes; mali autem quia ipsum attingere non possunt, dicuntur impotentes. CUR ENIM RELICTA et cetera. Hic philosophia ponit quartam rationem. Secundo excludit quamdam dubitationem, ibi, QUOD QUIDEM. Ratio quam intendit in summa est ista. Mali quando relicta uirtute declinant ad uitia, aut sciunt bonum esse adhaerere uirtuti, aut nesciunt. Si nesciunt, peccant per ignorantiam: nihil autem est impotentius ignorantia: ergo mali peccantes ignorantia sunt impotentes. Si autem sciunt bonum esse adhaerere uirtuti et declinant ad uitia; aut uolentes derelinquunt bonum, aut non. Si non uolentes sed attracti libidine passionum conuertuntur ad uitia, sequitur quod sunt impotentes, quia maxima impotentia est non posse resistere passionibus. Si autem scientes et uolentes relinquunt bonum, sequitur quod non tantum fiunt impotentes, sed etiam quod omnino non sunt. Cum enim omnis natura, inquantum habeat ordinem ad finem; inquantum aliquid desistit ab ordine ad finem, intantum deficit a natura, et per consequens ab esse ipsius naturae. Istam rationem praetendit in litera, dicens: cur enim relicta uirtute mali sectantur uitia? Ne (pro numquid) hoc est ex inscitia, idest ex ignorantia bonorum? Sed quid est eneruatius, idest debilius caecitate ignorantiae? Quasi diceret: nihil. An ipsi nouerunt sectanda bona, sed ipsos transuersos libido, idest concupiscentia praecipitat in uitia? Et sic ipsi fragiles intemperantia, idest propter intemperantiam libidinis, nequeunt uitio obluctari, idest resistere. An scientes et uolentes deserunt bonum et deflectuntur ad uitia uoluntate et scientia? Sed hoc modo non solum potentes esse desinunt, sed omnino desinunt esse. Huius assignat rationem: nam qui relinquunt communem finem omnium quae sunt, scilicet Deum qui est ipsum esse, pariter esse desistunt. Notandum, quod primum ens uerissime habet esse; ipsum enim est causa esse omnibus ut sint, ut patet per Commentatorem in secundo metaphysicorum, et primo caeli et mundi. Ab hoc ente deriuatum est singulis esse et uiuere. Quanto ergo magis per uitia recedit a primo esse, tanto magis desinit. Unde beatus Gregorius in libro Moralium loquens de Diabolo, dicit, quod Diabolus bene dicitur non esse, quia a summa essentia recessit, et per hoc quotidie excrescente defectu tendit ad non esse, quoniam ab eo qui est uerum esse cecidit. Notandum, quod philosophia tres assignat causas ex quibus omne peccatum procedit. Omnis enim peccans uel peccat ex ignorantia, et hunc modum primo tangit; uel peccat ex impotentia resistendi, et istum secundo tangit: uel ex uoluntate et malitia, et illum modum, quia grauior est, ultimo ponit. QUOD QUIDEM CUIPIAM etc. Hic philosophia excludit dubitationem. Aliquis enim dubitaret quomodo aliquis possit esse malus et tamen dici non esse. Hoc excludit philosophia, dicens: mirum forte uideatur cuipiam, idest alicui, ut malos qui plures sunt hominum, dicamus ipsos non esse. Sed ita res sese habet quamuis mirum uideatur. Nam qui sunt mali, eos esse malos non abnuo, idest nego, sed ipsos simpliciter et pure esse nego. Nam sicut cadauer hominem mortuum dixeris, simpliciter autem hominem appellare non possis, ita uitiosos malos esse concesserim, sed nequeam confiteri ipsos absolute esse sine determinatione distrahente. Et replicat causam prius dictam, dicens: solum enim illud est quod ordinem recte seruat in natura: quod autem ab hac natura et ab ordine deficit, etiam quod in sui natura situm est derelinquit. Notandum, quod malum est determinatio distrahens, sicut et mortuum. Unde sicut concedendum est cadauer hominis esse hominem mortuum, tamen non simpliciter concedendum est cadauer esse hominem, sic quemcumque malum concedendum est esse malum, non tamen simpliciter est concedendum ipsum esse. Unde, sicut patebit tertia prosa, homines conuersi in malitiam humanam amiserunt naturam; ergo per malitiam homines desinunt esse quod fuerant. SED POSSUNT, INQUIES, MALI etc. Hic philosophia excludit dubitationem contingentem circa principale propositum. Ostensum enim est, quod mali sunt impotentes. Aliquis dubitaret quomodo uerum sit, cum tamen consuetum sit dicere, quod mali possunt. Hoc soluit philosophia. Secundo ostendit, quod potentia malorum nulla sit, ibi, NAM SI UTI. Dicit primo: o Boethi, tu inquies obiiciendo contra praedicta, quod mali possunt, secundum consuetum modum loquendi. Respondet philosophia: ego non quidem negauerim quin mali possint; sed haec potentia ipsorum non descendit a uiribus, sed ab imbecillitate, idest a fragilitate: quod declarat: quia mali possunt quidem mala quae minime ualerent, idest possent, si potuissent manere in efficientia eorum bonorum, idest si efficientia malorum esset talis qualis illa quam habent boni, quae potissima est, ut patet ex dictis. Quae possibilitas malorum qui possunt mala, demonstrat eos euidentius nihil posse. Notandum, quod dicit malos minime posse mala si permaneant in efficacia bonorum: ex quo uidetur quod boni non possunt facere malum, nec per consequens peccare; quod falsum est cum iustus septies in die cadat, et fortior resurgit secundum Scripturam. Ad hoc dicendum, quod boni non possunt facere malum ex electione rectae rationis quae semper deprecatur ad optima, licet de potentia absoluta possint facere malum: inquantum tamen potentia eorum coniungitur uoluntati et electioni qua eligunt bonum et non malum, sic dicitur non posse facere malum. NAM SI, UTI PAULLO ANTE etc. Hic probat quod potentia malorum nulla sit, tripliciter. Secunda, ibi, ATQUE UT INTELLIGAS. Tertia, ibi, HUC ACCEDIT. Primo dicit: sicut collegimus ante, malum nihil est et mali tantum possint mala, ex hoc liquet improbos nihil posse. Et dicit Boetius: perspicuum est. Notandum, quod ratio sic formatur: posse malum est posse nihil, cum malum nihil sit: sed mali tantum possunt mala; ergo possunt nihil, et per consequens nulla est eorum potentia. Notandum, de hoc quod malum nihil sit, uisum est prius. Et dicit beatus Augustinus: CUM UNIVERSAE NATURAE PER VERBUM DEI FACTAE SINT, INIQUITAS PER IPSUM FACTA NON EST, QUIA INIQUITAS NULLA SUBSTANTIA EST, ET PECCATUM NON EST NATURA, SED VITIUM NATURAE APPETENTIS ILLUD QUOD NON EST SUI ORDINIS. ATQUE UT INTELLIGAS etc. Hic probat idem alio modo, dicens: o Boethi, quaenam sit uis huius potentiae qua mali dicuntur posse, sic considera ex dicendis: nos paulo ante definiuimus nihil esse potentius summo bono, scilicet Deo. Ita est, dicit Boethius. Et philosophia: sed idem, scilicet summum bonum, nequit, idest non potest facere malum. Minime, dicit Boetius. Et philosophia: est igitur aliquis qui putet homines omnia posse. Nemo, dicit Boethius, nisi quis insaniat. Et iidem homines possunt mala facere. Utinam non possent, dicit Boethius. Igitur philosophia arguit. Cum igitur tantummodo potens bonorum possit omnia, non autem queant idest possunt omnia potentes malorum; manifestum est eosdem minus posse qui mala possunt. Notandum, quod posse malum magis arguit impotentiam quam potentiam: quia si argueret potentiam, tunc deberetur omnipotentissimo, scilicet Deo: quod falsum est. Unde potest argui ex litera, sic: Deus potest omnia et non potest malum: mali non possunt omnia et possunt malum; ergo posse malum magis arguit impotentiam quam potentiam. HUC ACCEDIT et cetera. Hic probat idem tertio modo, dicens. Huc accedit quod omnem potentiam esse numerandam inter expetenda que (pro et) omnia expetenda, idest desideranda referri ad bonum uelut ad quoddam cacumen, idest ad perfectionem suae naturae. Sed possibilitas idest potentia patrandi sceleris, idest faciendi malum non potest referri ad bonum: igitur expetenda non est: omnis autem potentia expetenda est: liquet igitur possibilitatem, idest ualentiam siue potentiam malorum non esse potentiam. Notandum, quod ratio sic potest formari ex litera: omnis potentia quae est potentia natura est appetenda et refertur ad bonum; ergo potentia mali non est potentia. EX QUIBUS OMNIBUS BONORUM etc. Hic ex dictis concludit conclusionem principalem, confirmando eam auctoritate Platonis, dicens: ex quibus iam declaratis apparet minime dubitabilis potentia bonorum et infirmitas malorum; et liquet ueram esse illam sententiam Platonis, solos sapientes posse facere quod desiderant, improbos uero explere posse quod libeat, idest quod libidini placeat: quod uero desiderent rationali appetitu malos explere non posse: faciunt enim, supple, mali, quae scilicet libido libet, idest expetit, dum putant se adepturos bonum quod desiderant per ea quibus delectantur: sed minime adipiscuntur, quoniam probra, idest uitia uel homines uitiosi non ueniunt ad beatitudinem. Notandum, quod desiderium est appetitus rationalis, libitum autem spectat ad appetitum sensualem; licet ergo mali affectent beatitudinem appetitu rationali, tamen quia faciunt quod libet sequentes appetitum sensitiuum, ideo ad beatitudinem non perueniunt. Sapientes autem qui contemnunt delectationes sensuales et innituntur intellectualibus, ipsi sunt qui perficiunt animam suam scientia sui creatoris qui de nihilo fecit ens, ut scribitur in libro de pomo. ANIMA NON TRISTABITUR NEQUE CONTURBABITUR CUM RECEDIT A CORPORE, ut scribitur in eodem. 4.4 QUOS VIDES SEDERE CELSO etc. Istud est metrum secundum huius quarti libri; et est metrum mixtum. Primum dicitur Alcmanicum ab inuentore, trochaicum a pede praedominante. Secundum dicitur pherecratium ab inuentore, spondaicum a pede praedominante. In quo metro philosophia ostendit quomodo potentia malorum sit consideranda in quibus maxime uidetur esse sicut sunt reges et principes: et dicit incipiendo constructionem in septimo uersu. Si quis detrahat, idest remoueat per considerationem et intellectum, tegmina, idest tegimina uani cultus exterioris superbis regibus, quos reges uides sedere celso culmine, idest altitudine solii, idem cathedrae, quos uideas claros purpura nitente, septos, idest circumdatos armis tristibus, idest contristantibus; reges inquam comminantes, idest minas imponentes miseris toruo ore, idest crudeli aspectu, anhelos, idest cupidos uel festinos rabie cordis, idest crudelitate mortis. Iam uidebit dominos tales ferre intus in animo, artas catenas, idest uincula uitiorum. Quod manifestat subdens: hinc enim idest ex una parte libido, idest concupiscentia, uersat, idest praecipitat corda talium tyrannorum auidis uenenis. Hinc, idest ex alia parte, ira turbida flagellat, idest punit mentem ipsorum; ira inquam tollens, idest excitans, fluctus, idest disturbia, aut captos infortunio aliquo moeror ipsos fatigat, aut spes lubrica, idest uana torquet. Cum ergo cernas unum caput, idest unum principem ferre, idest sustinere, tot tyrannos, idest passiones tyrannizantes, ipse pressus iniquis dominis, idest uitiis dominantibus, non facit quod optat. Nota, quod intentio philosophiae est dicere: si quis uisu posset penetrare corda principum quos uidet sedere in altis soliis ornatos claris indumentis, habentes arma terrentia, idest toruo uultu, respicientes miseros, statim uisu cognosceret ipsos ligatos multis catenis insolubilibus, scilicet passionibus irae, spei, timoris: et sic ligati passionibus non faciunt quod optant, et per consequens sunt impotentes. Notandum, quod dicit, homo pressus iniquis dominis, idest uitiis dominantibus non facit quod optat. Dicit beatus Augustinus in libro de ciuitate Dei: BONUS ETIAM SI SERUIAT, LIBER EST; MALUS AUTEM SI REGNAT SERUUS EST; NEC UNIUS HOMINIS, SED, QUOD GRAVIUS EST, TOT DOMINORUM SERUUS EST QUOT VITIORUM. 4.5 VIDES NE IGITUR etc. Ista est prosa tertia huius quarti libri; in qua ostendit philosophia, malis nunquam deesse supplicia, et bonis nunquam deesse praemia. Et primo philosophia continuando se ad praecedentia, primo praemittit intentum suum. Secundo prosequitur intentum, ibi, RERUM ETENIM. Primo dicit sic: uides ne igitur, o Boethi, in quanto coeno, idest in quanta uilitate impotentiae uoluantur probra, idest homines probrosi et uitiosi: uides etiam qua luce, idest qua claritate potentiae resplendeat probitas uirtuosorum hominum. In quo, sicut in suo antecedente, perspicuum est hoc consequens: scilicet nunquam bonis praemia, nunquam sceleribus, idest hominibus sceleratis deesse sua supplicia. Notandum, quod mali dicuntur uolui in coeno, quia mali, et maxime libidinosi, suibus assimilantur, sicut postea patebit, quae uoluuntur in coeno: secundum illud, SUS MAGIS IN COENO GAUDET QUAM IN FONTE SERENO. De quibus dicit Scriptura: PERIERUNT IUMENTA IN STERCORE SUO: probi autem luce resplendent: quia uirtus est probitas, quae ultra humanam naturam hominem prouehit et diis assimilat. RERUM ETENIM QUAE GERUNTUR etc. Hic philosophia prosequitur intentum: et primo probat quod bonis nunquam desunt praemia. Secundo quod malis nunquam desunt supplicia, ibi, QUAE CUM ITA SINT. Primo ostendit quod bonis nunquam desunt praemia. Secundo ostendit quid sit illud praemium, ibi, AD CUIUS PRAEMII. Primum probat duabus rationibus. Secundam ponit, ibi, POSTREMO. Prima ratio talis est: omnis res propter quam aliud geritur, est praemium illius rei quae geritur: sed propter bonum omnia fiunt et geruntur; ergo bonum est praemium omnium quae geruntur: sed bonum a bonis separari non potest, quia iam non essent boni; ergo bonis nunquam desunt sua praemia. Unde dicit in littera. Rerum quae geruntur, idest fiunt, illud propter quod unaqueque res geritur, idest fit, illud uideri non potest iniuria esse praemium illius. Hoc declaratur exemplariter. Uti currenti in stadio, idest in aliquo spatio, corona est praemium propter quam curritur. Sed ostendimus prius beatitudinem esse idipsum bonum, propter quod omnia geruntur: ergo ipsum bonum est ueluti commune praemium actibus humanis propositum. Sed hoc bonum non potest separari a bonis: non enim bonus iure uocabitur qui careat bono. Quare probos mores, idest homines bene morigeratos, non relinquunt sua praemia. Quantumcumque, ergo saeuiant mali contra bonos, tamen sapienti non decidet corona, idest praemium, nec arescet, idest minuetur, quia aliena improbitas non decerpit, idest non aufert proprium decus probis animis. Quod si boni accepto praemio extrinsecus laetarentur, poterat hoc aliquis auferre ab eis, uel saltem ille qui contulisset: sed quia illud praemium sua probitas unicuique confert, tunc quilibet carebit suo praemio cum desierit esse probus. Notandum, quod consuetudo fuerat apud Romanos currere in stadio, idest in aliquo spatio, quod uocabant stadium, et qui citius uenit ad metam sustulit praemium, scilicet coronam uel aliquid aliud, sicut dicit apostolus: NESCITIS QUOD HI QUI IN STADIO CURRUNT, OMNES QUIDEM CURRUNT, SED UNUS ACCIPIT BRAVIUM? SIC CURRITE UT APPREHENDATIS. Ergo id propter quod curritur est praemium currentium. Notandum, quod bono non potest carere praemium, quia illud a quo homo denominatur bonus est uirtus uel operatio uirtuosa; quia secundum Aristotelem, secundo Ethicorum: OMNIS VIRTUS ERIT UTIQUE HABITUS EX QUO HOMO FIT BONUS: propter quod dignitas uirtutis est praemium uirtuose operantium. Sed operans uirtuose non potest priuari uirtute; ergo bonus non potest carere suo praemio. Notandum: quantumcumque mali saeuiant, tamen sapienti non decidet corona; quia secundum Senecam, nunquam intantum uitium contrahit nec malitia inualescet contra uirtutes quin nomen philosophiae sacrum et uenerabile permaneat: sic similiter est de malis et stultis respectu bonorum et sapientum. POSTREMO CUM OMNE PRAEMIUM etc. Hic ponit secundam rationem, quae est talis: praemium non habet rationem praemii nisi inquantum bonum: qui igitur est compos boni est compos praemii. Dicit ergo in littera: postremo, cum omne praemium idcirco appetatur quia creditur esse bonum, quis iudicet compotem boni expertum esse praemii? Quasi dicat: nullus. Notandum, quod argumentum philosophiae simile est isti: ac si arguatur: homo non habet rationem hominis nisi quia rationalis: quicumque igitur est rationalis, est homo. Sic similiter praemium non appetitur nisi quia bonum: qui ergo est compos boni, est compos praemii: sed bonus est compos boni, ergo non deest sibi praemium. AT CUIUS PRAEMII etc. Hic ostendit quid sit illud praemium quod boni assequuntur, scilicet maximum et optimum, quod est fieri deos. Unde dicit: at cuius praemii, scilicet boni non sunt expertes, idest carentes? Respondet philosophia: omnino pulcherrimi et maximi praemii. Quod probat ex quodam corollario supra declarato dicens: memento corollarii illius quod praecipuum ante dedi, et sic collige, idest ex illo corollario conclude. Cum ipsum bonum sit beatitudo: liquet omnes bonos, eo quod boni sunt, fieri beatos: sed qui beati sunt eos conuenit esse deos; igitur praemium bonorum est fieri deos, quod praemium bonorum nullus dies deterat, idest consumit, nullius potestas minuat, nullius improbitas fuscet, idest obscurat. Notandum, quod in ista deductione philosophia non accipit beatitudinem pro statu quem boni habituri sunt post hanc uitam, sed pro statu beatitudinis, qualis in hac uita haberi potest, quem homo consequitur per uirtutes. Unde qui essentialiter est bonus, essentialiter est beatus et Deus; et qui non est essentialiter bonus sed participatiue, hic etiam est participatione beatus et Deus. QUAE CUM ITA SINT etc. Hic ostendit philosophia quod malis nunquam desint sua supplicia. Secundo ostendit quale sit illud supplicium, ibi, VIDI AUTEM. Prima in duas, secundum duas rationes. Secunda, ibi, IAM VERO. Primo dicit: quae cum ita sint, scilicet quod boni nunquam carent praemiis, sequitur quod nullus sapiens possit dubitare de inseparabili poena malorum. Nam cum bonum et malum, poena et praemium aduersa fronte dissideant, idest opponantur ab inuicem, ea quae in boni praemio uidemus accidere, eadem necesse est quod respondeant contraria parte in poena mali. Sicut igitur probis, idest bonis, ipsa probitas sit praemium, ita nequitia ipsa improbis supplicium. Nota: quandocumque subiectis contrariis insunt contrariae passiones, si uni subiectorum ostenditur inesse sua passio, tunc per locum a contrariis reliquo subiecto assignatur inesse similiter sua passio. Cum igitur bonum et malum sint diuersa subiecta: praemium et supplicium sicut diuersae passiones: si ostenditur bonis non deesse praemia, ostensum est malis non deesse supplicia. IAM VERO QUISQUIS etc. Hic ponit secundam rationem quae talis est: poena non habet rationem poenae nisi ex hoc quod malum est quoddam: ergo qui est affectus malo ipse est affectus poena; sed mali sunt affecti immo infecti malo: ergo sunt affecti poena et per consequens supplicio. Unde dicit in littera: iam uero quisquis afficitur poena, malo non dubitat se esse affectum, cum, supple, poena non habeat rationem poenae nisi quia mala. Igitur si ipsi mali seipsos existimare uelint, possunt ne sibi uideri expertes supplicii? Quos malos omnium malorum extrema nequitia, idest maxima in genere mali, non modo, idest tantummodo afficit, uerum (pro sed) uehementer inficit: quasi dicat: non. Notandum, quod sicut argumentum tenet sub hac forma, homo non est homo nisi quia est rationalis, ergo qui est rationalis est homo, sic arguitur in proposito, poena non habet rationem poenae nisi quia malum est quoddam: ergo qui est affectus malo, est affectus poena: sed mali sunt affecti malo; ergo malum non deest malis, et per consequens supplicium. VIDE AUTEM etc. Hic philosophia ostendit quale sit praemium malorum; scilicet transformatio in bestialitatem. Secundo ostendit quomodo per diuersa uitia homines transformantur in diuersas bestias, ibi, AVARITIA. Primo dicit: uide o Boethi quae poena comitetur improbos ex aduersa parte bonorum, idest per contrarium ad bonos: didicisti enim paulo ante, scilicet in tertio libro, omne quod est esse unum, et didicisti unum esse bonum: cui consequens est ut omne quod sit uideatur esse bonum. Igitur quidquid deficit a bono desistit esse: quo fit ut mali desinant esse quod fuerant: sed ipsa reliqua species humani corporis adhuc manens in eis ostentat malos fuisse homines. Quare uersi in malitiam amisere humanam naturam: sed cum sola probitas possit quemquam hominem prouehere ultra homines, scilicet in naturam diuinam, necesse est ut quos improbitas ab humana conditione deiecit, ipsa detrudat hominem infra meritum, idest dignitatem hominis in naturam bestialitatis: igitur euenit ut non possis aestimare hominem, sed bestiam, quem uideas uitiis transformatum. Notandum, quod cum gradus entium distinguantur secundum nobilitatem et ignobilitatem, quia non est accipere duas species aeque perfectas, sed una est dignior alia, ideo oportet quod omne ens quod non est homo sit supra hominem uel infra hominem. Mali autem, ut probatum est, per malitiam desinunt esse homines: ergo necesse est malos esse supra homines uel infra. Cum autem sola probitas uehat hominem supra humanam naturam, scilicet ad naturam deorum, sequitur quod malitia deiiciat malos infra naturam humanam, scilicet ad naturam bestialitatis. AVARITIA FERUET ALIENARUM OPUM etc. Hic philosophia ostendit qualiter homines per diuersa uitia transformantur in diuersas bestias, dicens: aliquis homo feruet auaritia, scilicet uiolentus ereptor, idest ablator uel raptor alienarum opum: talem dixeris similem lupi. Sed homo ferox et inquietus qui exercet linguam litigiis, talis comparabilis est cani. Homo occultus insidiatur qui gaudet subripuisse aliena fraudibus, talis exaequetur, idest comparetur uulpeculis: sed homo intemperans, idest intemperatus, scilicet irae, fremit, talis credatur gestare animam leonis: sed homo pauidus et fugax qui formidat habeatur similis ceruis, homo autem segnis et stupidus ille torpet, idest tardus est, et talis uiuit asinum, idest asinine. Homo autem leuis et inconstans qui permutat studia sua, idest opera, nihil differt ab auibus: sed homo quando immergitur foedis et immundis libidinibus, ille detinetur uoluptate sordidae suis, idest comparatur suibus: et sic de ceteris uitiis, contingit loqui: unde concludit philosophia, dicens: ita fit ut qui deserta probitate desierit esse homo, cum non possit transire in conditionem diuinam uertatur in belluam, idest in bestiam. Notandum, quod in nobis est duplex uirtus cognoscitiua; scilicet intellectus et sensus. Intellectus est quid diuinum in nobis, per quem ad superiora ascendimus et Deo similes sumus. Sensus autem inquantum non obedit rationi, est quid brutale in nobis, per quem infra naturam humanam redigimur, et bestiis similes efficimur. Ideo dicit Boethius in tractatu de summo bono: VAE VOBIS HOMINIBUS QUI DE NUMERO BESTIARUM ESTIS COMPUTATI, DIUINUM QUOD IN VOBIS EST NON COGNOSCENTES, PER QUOD AD SUPERIORA ASCENDITIS ET DEO SIMILES ESTIS. Diuinum autem in homine uocat intellectum. 4.6 VELA NERICII DUCIS etc. Istud est metrum tertium huius quarti libri; quod dicitur glyconicum ab inuentore, choriambicum a pede praedominante: in quo philosophia ostendit transformationem hominum in bestias per quamdam fabulam. Secundo ostendit transformationem mentis per uitia esse peiorem transformatione corporis, ibi, O LEVEM. Fabula quam intendit est de transformatione sociorum Ulyxis: et est talis. Ulyxes post bellum Troianum, cum redeundo ad propria diu errasset in mari, peruenit in quamdam insulam quam inhabitabat quaedam dea nomine Circe, filia solis, quae per gramina et potiones consueuit hospites suos mutare in diuersas bestias: quae etiam socios Ulyxis qui ad ipsam peruenerant per suas potiones mutauit: sed Mercurius dedit Ulyxi album florem per quem mutauit transformationem et potionem ueneficam. Quamuis autem socii sui essent mutati in bestias quantum ad figuram corporis, tamen remansit in eis mens integra exclusa omni bestiali saeuitia. Unde dicitur in litera: Eurus uentus talis, appulit uela ducis Neritii, idest Ulyxis qui denominatur Neritius a loco uel a regione de qua oriundus erat: et appulit uagas rates, idest naues pelago, idest mari cuidam insulae, qua, idest in qua insula residens pulchra dea Circe, edita, idest genita ex semine solis, illa miscet nouis hospitibus, idest sociis Ulyxis pocula tacta carmine, idest incantatione: quos scilicet hospites, ut, idest postquam manus Circae herbipotens, idest potens herbarum, uertit, idest mutauit socios Ulyxis in uarios modos, idest in uarias figuras bestiarum, hunc idest unum illorum tegit facies apri: ille, idest alius Marmaricus leo, idest Africanus, leo factus crescit dente et unguibus. Hic, idest alius nuper lupis additus, idest coniunctus dum parat flere propter suam transformationem, ipse ululat. Ille, idest alius obambulat, idest circuit tecta, idest domus, mitis ut Indica tigris, idest Indiae. Sed licet numen, idest deitas, Arcadis, idest Mercurii qui colitur in Arcadia, qui dicitur ales, eo quod fingitur habere alas in pedibus ad designandum uelocitatem sui motus: ille Mercurius miserans ducem, idest Ulyxem obsitum, idest circumdatum uariis malis, ipse soluerit, idest liberauerit, eum a peste hospitis, scilicet Circe, tamen remiges, idest socii Ulyxis, iam traxerant, idest biberant mala pocula ore, et iam sues effecti, uerterant, idest mutauerant pabula cerealia, idest nutrimenta panis, qui panis est cibus hominum, glande, idest in glandes qui est cibus suis: et nihil manet integrum, scilicet de figura humana ipsis perditis, idest mutatis uoce et corpore: sola autem mens stabilis manens gemit supra monstra, idest supra transformationem corporis quam patitur. Notandum, quod transformatio hominis in bestiam remanente anima rationali non est possibilis secundum rem: quia si esset possibilis, uel esset possibilis secundum transmutationem substantialem uel accidentalem. Non secundum substantialem, quia per talem introducitur noua forma substantialis, et sic duae formae substantiales specificae differentes, ut forma lupi et hominis simul informarent idem corpus, quod falsum est: nec est possibilis secundum accidentia propria quae disponant materiam ad determinatam formam, quia impossibile est materiam secundum unam et eamdem dispositionem proportionari diuersis formis. Unde omnino est impossibile animam intellectiuam uniri materiae dispositae ad formam lupi; ergo transmutatio de qua hic loquitur, si est possibilis, erit solum secundum accidentia indiuidui prouenientia ab exterioribus caussis, quemadmodum uidetur contigisse de rege Nabuchodonosor: de quo legitur in Daniele, quod ex hominibus eiectus est et foenum comedit ut bos, et rore caeli corpus eius infectum est, donec capilli eius crescerent in similitudinem aquilarum, et ungues eius quasi ungues auium. Et quia transmutatio secundum talia accidentia deuiat ab expressa repraesentatione speciei humanae propter deformitatem figurae, ideo ut sic potest dici transmutationem esse factam in bestiam anima remanente. Alii dicunt quod huiusmodi transmutatio non sit possibilis secundum rem, sed secundum quamdam apparitionem phantasticam: unde non uidetur rationabile quod Nabuchodonosor transtulerit se ad iumenta comedens foenum, nisi quod quadam insania et apparitione phantastica agitatus seipsum reputabat iumentum aut bestiam, propter quod a consortio hominum eiectus cum feris habitabat. O LEVEM NIMIUM etc. Hic ostendit transformationem mentis per uitia esse deteriorem transformatione corporis, eo quod mens nobilior est tanto corpore: et dicit: ego dico manum Circe, idest potestatem esse nimium leuem, idest imbecillem: nec dico gramina eius esse potentia; quae licet ualeant uertere membra, scilicet corporis, non tamen ualent uertere corda, quia intus est uigor hominum conditus, idest absconditus, arce abdita, idest in mente abscondita: sed haec dira uenena in uitia potentius detrahunt hominem sibi: quae uenena siue uitia penitus meant, idest pertranseunt, et non nocentia corpori saeuiunt, idest saeuire faciunt hominem uulnere mentis. Notandum, quod quia anima nobilior et excellentior est corpore, transmutatio facta in anima de uirtutibus ad uitia stante corpore humano, ipsa est deterior quam facta transmutatione corporis humani in speciem bestiae anima remanente intransmutata; quia anima intransmutata, dato quod corpus transmutetur, adhuc homo dicitur homo ratione animae; sed remanente corpore humano et anima transmutata, iam homo non dicitur homo nisi aequiuoce; ergo transmutatio animae, peior est transmutatione corporis anima remanente intransmutata. 4.7 TUM EGO, FATEOR INQUAM etc. Ista est quarta prosa huius quarti libri; in qua principaliter tria probat. Primo probat malos esse miseriores qui cupita perficiunt quam si ea non perficerent. Secundo probat malos esse miseriores si sint impuniti quam si sint puniti. Tertio ostendit illos esse miseriores qui faciunt iniuriam quam illi qui patiuntur. Secunda, ibi, NAM HOC QUOQUE. Tertia, ibi, NAM NE ILLUD. Primo Boethius consentiens praedictis facit quoddam uotum, et philosophia sibi respondet. Secundo philosophia prosequitur principale intentum, ibi, ETENIM. Primo dicit: tum ego Boetius finito carmine, inquam, idest dixi: ego fateor, idest concedo uerum esse quod dictum est; nec iniuria, idest non iniuste uideo dici uitiosos mutari in belluas, idest bestias, qualitate, idest uitio animorum, tametsi (pro quamuis) seruent speciem humani corporis. Tunc Boethius faciens uotum, dicit: sed eis quorum mens atrox, idest crudelis saeuit pernicie bonorum, idipsum noluissem eis licere, scilicet ut saeuiant mali in bonos. Respondet philosophia: nec licet inquit, uti monstrabitur conuenienti loco: tamen si idipsum quod creditur eis licere, hoc auferatur a malis, releuatur poena sceleratorum hominum ex magna parte. Notandum: licet credatur malis licere quod saeuiant contra bonos, non tamen in rei ueritate licet; quia in sexta prosa huius quarti libri ostendit philosophia, quod nihil licet malis contra bonos, nisi quantum permittitur ex ordinatione diuinae prouidentiae ad utilitatem bonorum. ETENIM QUOD INCREDIBILE etc. Hic philosophia prosequitur principale intentum, probando quod improbi sunt miseriores qui cupita perficiunt quam qui perficere non possint. Secundo ostendit quod in hac uita nihil est diuturnum in comparatione ad uitam aeternam. Tertio ponit admirationem Boethii super quodam. Secunda, ibi, NEQUE ENIM. Tertia, ibi, TUM EGO. Primo dicit: necesse est malos esse, infeliciores, idest miseriores cum perfecerint cupita, quam si non possint implere: quod forte uideatur cuiquam, idest alicui incredibile: cuius probatio est. Nam si miserum est uoluisse praua, miserius est potuisse, sine quo, scilicet posse, langueret, idest deficeret effectus miseriae uoluntatis. Itaque cum singulis tribus, scilicet uoluntati potentiae et effectui sit sua miseria, necesse est ut illi urgeantur triplici infortunio, idest malo, quos uideas scelus uelle, scelus posse, scelus perficere. Dicit Boethius: accedo inquam, idest consentio: sed ego uehementes exopto, ut mali deserti possibilitate patrandi sceleris cito careant hoc infortunio. Et dicit philosophia: carebunt, inquit, ocyus, idest citius quam tu forsitan uelis, idest uelle doleas, uel quam illi aestiment sese, idest seipsos carituros. Notandum, quod philosophia dicit, quod posse malum sit peius quam uelle malum: hoc uidetur falsum, quia posse peccare non est malum, sed uelle peccare. Unde secundum Senecam, OMNE PECCATUM IN ACTIONE EST, ET OMNIS ACTIO EST VOLUNTARIA; ergo omne peccatum est uoluntarium. Pro tanto etiam dicit Augustinus: TOLLE VOLUNTATEM, ET INFERNUS NON ERIT. Ergo peius est uelle malum quam posse malum, cuius contrarium hic dicit: ad hoc dicendum, quod si posse et uelle secundum se et absolute considerentur, tunc peius est uelle malum quam posse malum. Si autem accipitur posse ut sequens malam uoluntatem et subseruiens eidem, ut uoluntas mala perficiatur in exteriori opere, sic peius est posse quam uelle, quia sine tali posse langueret uoluntatis effectus, idest non perficeretur opus eius extra. Sicut autem dicto modo peius est posse malum, quam uelle, sic peius est perficere malum quam posse: ita quod unumquodque istorum trium, uelle posse, perficere, aliquid mali addit supra praecedens. NEQUE ENIM EST ALIQUID et cetera. Hic philosophia, quia Boethius optauit malos citius carere potentia patrandi sceleris, probat quod in hac uita nihil est diuturnum uel duratiuum, in comparatione ad perpetuam uitam; dicens: neque enim est aliquid serum, idest tardum uel durabile, in tam breuibus metis, idest terminis praesentis uitae, quod immortalis animus putet per longum tempus expectare, idest manere. Quorum malorum magna spes quam habent de longanimitate uitae et excelsa machina, idest magna potentia facinorum saepe destruitur fine, idest morte, fine inquam insperato et repentino. Quod scilicet finiri morte, statuit ipsis malis modum, idest terminum suae miseriae: quod probat per hoc. Nam si nequitia facit miseros, utique ex dictis necesse est ut diuturnior nequam sit miserior. Quos malos iudicarem infelicissimos, si non extrema mors eorum malitiam finiret. Si enim conclusimus uera de infortunio prauitatis, quod infortunium, idest malum tanto est maius quanto est diuturnius, liquet miseriam eorum esse infinitam, quam constat esse aeternam. Esset autem miseria malorum aeterna si morte non finiretur. Notandum, quod de oppositis opposito modo iudicandum est, cum oppositorum oppositae sint causae. Sicut ergo in bonis illud quod est diuturnius est melius, sic in malis quod diuturnius est peius. Cum igitur malitia facit miseros malos, infinita esset eorum miseria si perpetuo perdurarent in uita; sed quia mors terminat eorum malitiam, ideo eorum miseriam et infelicitatem diminuit. TUM EGO etc. Hic philosophia ponit admirationem Boethii super deductione philosophiae, dicens: o philosophia, mira est illatio tua et concessu, idest ad concedendum difficilis, qua probatur miseriam malorum diminui per mortem, sed cognosco eam nimium conuenire his quae concessa sunt prius. Dicit philosophia: recte inquam aestimas, scilicet quod praedictae illationi difficile creditur: sed qui durum, idest difficile putat accedere conclusioni ipsam concedendo, aequum est ut ipse demonstret aliquid falsum praecessisse in praemissis, uel ostendat collationem propositionum necessariae conclusionis non esse efficacem; alioquin concessis praecedentibus nihil est quod causetur, idest conqueratur de illatione. Unde necessarium est eam concedere, quantumcumque uideatur durum. Notandum, quod si non consentitur conclusioni, hoc est uel propter peccatum in materia, uel propter peccatum in forma. Propter peccatum in materia, ut si aliqua praemissarum sit falsa: propter peccatum in forma, ut si non sit debita connexio propositionum respectu conclusionis, incidente aliqua fallacia. Si autem nihil istorum accidit, necessario sequitur conclusio ex praemissis. NAM HOC QUOQUE QUOD DICAM etc. Hic philosophia probat malos esse miseriores si non puniantur, quam si puniantur. Secundo soluit quoddam dubium. Tertio ponit quemdam epilogum praedictorum. Secunda, ibi, SED QUAESO. Tertia ibi, ID VERO HACTENUS. Primo praemittit conclusionem quam probare intendit, excludendo quosdam modos probationis quibus conclusio probari posset. Secundo ponit alium modum probationis ab istis, ibi, ET ILLA. Primo dicit: hoc quoque quod dicam, non minus uideatur mirum; sed aeque necessarium uideatur concludi ex his quae sumpta sunt. Et quaerit Boethius: quid nam est hoc? Dicit philosophia: ego dico improbos esse feliciores luentes supplicia, quam si nulla poena iustitiae eos coerceat, idest puniat: sed ego non molior, idest non intendo nunc quod alicui ueniat in mentem prauos mores, idest homines praue morigeratos corrigi ultione, idest poena et terrore supplicii ipsos deduci ad rectum; et non intendo ceteris hominibus poenam malorum esse exemplum fugiendi culpanda, idest mala. Sed praeter istas duas causas est alia a praedictis qua arbitror improbos esse feliciores punitos tametsi (pro quamuis), nulla ratio correctionis et nullus respectus ad exemplum habeatur. Et quaerit Boetius: quis erit praeter hos alius modus? Nota, quod duae sunt causae propter quas uidetur melius malos esse punitos quam impunitos. Una quia per poenas mali corriguntur, et resipiscunt a malo. Secunda causa quia alii timore poenae malorum declinant a malo, et sic poena malorum est exemplum aliis fugiendi malum. Licet iste duae causae sint uerae, tamen philosophia de eis non intendit, sed uult assignare aliam causam praeter istas. ET ILLA, BONOS etc. Hic philosophia ponit alium modum praeter praedictos, probando malos impunitos esse miseriores quam punitos. Secundo declarat quoddam assumptum in probatione, ibi, SED PUNIRI. Primo resumit quod supra probatum est tertia prosa, dicens: nonne concessimus bonos esse felices, malos uero miseros? Dicit Boethius: ita est inquam. Et philosophia: si miseriae alicuius addatur aliquod bonum, non ne ipse est felicior eo cuius miseria est pura et solitaria sine admixtione alicuius boni? Dicit Boetius: sic inquam uidetur. Ulterius quaerit philosophia: si eidem misero qui cunctis careat bonis aliud malum fuerit annexum, nonne censendus est infelicior eo cuius infortunium, idest malum releuatur, idest temperatur participatione boni? Dicit Boethius: quidni inquam, idest quare non? Igitur, dicit philosophia, improbi, idest mali cum puniuntur habent aliquid boni annexum, scilicet poenam, quae ratione iustitiae bona est: et cum iidem improbi carent supplicio, idest poena, inest eis aliquid alterius mali, scilicet ipsa impunitas, quam merito, idest iure iniquitatis confessus es esse malam. Dicit Boethius: negare non possum. Igitur concludit philosophia quod improbi multo sunt infeliciores donati, idest additi iniusta impunitate, idest mala impunitate, quam puniti iusta ultione, idest poena. Notandum, quod ratio quam philosophia intendit, est ista. Cuiuscumque hominis malitiae additur aliquid boni, ipse felicior est eo cuius malitiae nihil boni additur: sed cum malus homo punitur, suae malitiae additur aliquid boni, scilicet poena, quae ratione iustitiae bona est: cum autem non punitur, eius malitiae additur aliquid malum, scilicet impunitas quae mala est: ergo malus punitus felicior est malo impunito. SED PUNIRI etc. Hic philosophia declarat quoddam assumptum in probatione, scilicet quod poena malorum sit bona, et quod impunitas sit mala, dicens: manifestum est quod puniri improbos est iustum, et iniquos elabi, idest euadere impunitos est iniquum, idest iniustum. Dicit Boethius: quis neget illud? Subiungit philosophia: numquid illud aliquis negabit, omne quod est iustum esse bonum, et contra, idest per contrarium quod iniustum est liquet, idest manifestum est, ipsum esse malum? Ego Boethius dixi: ista iam dicta consequentia sunt eis quae paulo ante conclusa sunt. Notandum, quod philosophia innuit duplicem rationem. Prima talis est: poena malorum est iusta: sed iustum est bonum, ergo poena malorum est bona. Secunda ratio est: impunitas malorum est iniusta: sed iniustum est malum: ergo impunitas malorum est mala. SED QUAESO, INQUAM etc. Hic Boethius soluit dubium. Quaerit enim Boethius: philosophia, quaeso te inquam, numquid nulla animarum supplicia post mortem? Quorum malorum alia ego puto exerceri, idest puniri poenale acerbitate sicut mala damnatorum, alia uero puniri purgatoria clementia, idest igne Purgatorio. Sed disserere, idest disputare de his poenis quae debentur animabus post mortem nunc non est consilium. Notandum, quod peccatum quandoque est tale quod per ipsum habituatur uoluntas ad malum, cuiusmodi est mortale peccatum: peccantes ergo mortaliter et in tali peccato decedentes puniuntur aeterna poena post mortem. Nam secundum beatum Gregorium, ad magnam iustitiam iudicantis Dei pertinet ut nunquam careant supplicio qui nunquam carere uolunt peccato. Quando autem peccatum est tale quod constat cum uoluntate habituata ad bonum, sicut est peccatum ueniale: tale non punitur aeternaliter post mortem: sed quia ad iustitiam Dei pertinet ut nullum peccatum maneat impunitum, ideo oportet ut homo puniatur ad tempus pro peccato ueniali. Et quia per talem poenam anima purgatur ad receptionem pleni praemii, ideo illa poena dicitur poena purgatoria. ID VERO etc. Hic philosophia ponit quemdam epilogum supradictorum. Secundo ostendit Boethius opinionem uulgi esse contrariam opinioni philosophiae, ibi, TUM EGO. Primo dicit: id egimus, idest pertractauimus hactenus, idest hucusque, ut potestas malorum quae tibi uidebatur indignissima, nullam eam esse cognosceres, sicut ostendimus in secunda prosa, et illos malos quos tu querebare impunitos, tu nunquam uideres carere suppliciis suae improbitatis: sicut ostensum est tertia prosa. Et nos etiam egimus ut licentiam saeuiendi contra bonos quam tu cito precabaris finiri, disceres eam non esse longam, et infeliciorem esse potentiam ad malum si esset diuturnior, et infelicissimam esse si esset aeterna: sicut in ista prosa ostensum est. Post haec probatum est, eadem prosa, improbos esse miseriores, dimissos, idest relictos iniusta impunitate: quam punitos iusta ultione. Cui consequens est, cum creduntur esse impuniti urgeantur grauibus suppliciis. Notandum circa praedicta: cum dicitur illum esse miseriorem qui peccat impune quam qui punitur pro peccato, hoc est intelligendum de miseria praesentis uitae utrobique, ut sit conformis comparatio. Accipiendo enim miseriam praesentis uitae ex una parte, et ex alia parte miseriam quae est post mortem, esset difformis comparatio et extra propositum, quia hic non loquitur de miseria quae est post mortem. TUM EGO etc. Hic Boethius ostendit opinionem uulgi esse contrariam opinioni philosophiae. Secundo ostendit philosophia non esse consentiendum opinioni uulgari. Secunda, ibi, QUID IGITUR. Primo dicit: o philosophia, cum ego considero tuas rationes, idest inquisitiones, puto nil uerius dici, supple, illis. Sed si reuertar ad iudicia hominum uulgarium, supple, aliter uidetur: quis enim est ille cui haec, supple, dicta tua, non modo; idest non tantum, uideantur credenda, sed etiam non audienda? Dicit philosophia: ita est quod uulgares nequeunt oculos rationis et intellectus, assuetos, idest assuefactos, tenebris passionum attollere, idest erigere ad lucem perspicuae ueritatis, supple, ut uerum uideant iudicio rectae rationis: et sunt similes auibus, scilicet noctuis et bubonibus quarum intuitum, idest uisum nox illuminat, et dies caecat. Dum enim uulgares non intuentur ordinem rerum qui habet se ad modum lucis, sed intuentur suos affectus, idest desideria quae habent se ad modum tenebrarum, ipsi putant felicem esse impunitatem scelerum, idest malorum, uel licentiam, supple, saeuiendi contra bonos: quod tamen non est. Vide autem quid sanciat, idest statuat aeterna lex, idest diuina prouidentia. Si conformaueris animum tuum melioribus, idest uirtutibus, nihil est tibi opus iudice exteriori deferente praemium, quia tu te ipse addidisti excellentioribus, et per consequens factus es Deus. Si autem studium deflexeris ad peiora, idest ad uitia, ne (pro non) quaesieris extra ultorem, idest uindicem, quia tute ipse detrusisti in deteriora, et per consequens factus es bellua. Hoc declarat in simili. Veluti si respicias humum et caelum uicibus, idest uicissim, nunc caelum nunc terram, cunctis, supple, iudiciis extra cessantibus, ipsa sola ratione cernendi uidearis nunc interesse coeno, idest terrae, nunc syderibus, idest caelo: supple, eodem modo, cunctis extra cessantibus ipsa sola ratione operandi bene uel male assequeris praemium uel supplicium diuina iustitia hoc ordinante: sed uulgus ista non respicit propter praedictam causam. Nota, quod quia natura uisus requirit medium illuminatum, ideo secundum communem naturam uisus noctuae et bubones melius deberent uidere in die quam in nocte: cuius tamen contrarium accidit eis, uel propter debilitatem naturalem uisus, sicut in noctuis, de quibus dicit Isidorus quod ortu splendore solis uisus noctuae hebetatur: uel propter consuetudinem ad tenebras, sicut creditur esse de bubone. Cum enim bubo habeat alias aues sibi inimicas, ideo de die in cauernis latitat, et aliis auibus quiescentibus propter necessitatem uictus de nocte uolat. Notandum, quod dicit: VIDE QUID AETERNA LEX SANCIAT. Dicit beatus Augustinus in libro de libero arbitrio: LEX AETERNA EST QUA IUSTUM EST UT OMNIA SINT ORDINATA: et ideo secundum ordinem eius, numquam iustus destituitur praemiis nec malus suppliciis. QUID IGITUR? HIS NE ACCEDAMUS etc. Hic ostendit philosophia non esse consentiendum opinioni uulgari, dicens: o Boethi, quid igitur dicis? Numquid debemus accedere per consensum his uulgaribus quos monstrauimus similes esse bestiis? Quasi dicat: non. Et hoc manifestat per exemplum, dicens: quid dicis? Siquis homo amisso penitus uisu, obliuisceretur etiam seipsum habuisse uisum et arbitraretur nihil deesse sibi ad perfectionem humanam, numquid homines uidentes, idest iudicantes eadem cum caeco, putaremus esse caecos? Quasi dicat, immo. Supple: similiter si uulgares dicerent se recte iudicare, et se non esse belluas, adhuc non esset eis consentiendum. Notandum, quod uulgares et imperiti iudicant tamquam longe distantes a ueritate, quia iudicant secundum concupiscentiam, non secundum rei ueritatem, propter quod non est standum eorum iudicio. Unde Seneca in libro de remediis fortuitorum, dicit: MALE OPINANTUR HOMINES DE TE, SED MALI: MOVERER AUTEM SI SAPIENTES HOC LOQUERENTUR: NUNC AUTEM MALIS DISPLICERE EST LAUDARI. MALE DE TE LOQUUNTUR: MOVERER SI HOC IUDICIO FACERENT; NUNC AUTEM MORBO IGNORANTIAE FACIUNT; MALE DE TE LOQUUNTUR QUIA BENE NESCIUNT LOQUI. NAM NE ILLUD QUIDEM ACQUIESCENT etc. Hic philosophia probat illos esse miseros qui faciunt iniuriam quam qui patiuntur. Secundo ex hoc concludit quod iniuria non est ipsius patientis sed inferentis. Tertio inuehitur contra oratores. Secunda, ibi, HAC IGITUR. Tertia, ibi, ATQUI NUNC. Primo dicit: numquid uulgares non acquiescent, idest credent, illud quod nititur aeque ualidis firmamentis rationum, scilicet infeliciores esse eos qui faciunt iniuriam quam qui patiantur. Dicit Boethius: uellem audire has ipsas rationes. Tunc philosophia intendit duos syllogismos ad probandum intentum: quorum primus est. Omnis improbus est miser: sed omnis dignus supplicio est improbus; ergo omnis dignus supplicio est miser; et per consequens quanto dignior est supplicio, tanto est miserior. Secundus syllogismus est: quanto aliquis est dignior supplicio, tanto est miserior: sed faciens iniuriam dignior est supplicio quam patiens; ergo faciens iniuriam miserior est quam iniuriam patiens. Primo innuit primum syllogismum, dicens: numquid negas omnem improbum esse dignum supplicio? Boethius dicit: minime nego: et multipliciter liquet eos esse infelices qui sunt improbi. Ita est, dicit Boetius. Igitur, dicit philosophia, qui digni sunt supplicio non dubitas eos esse miseros. Dicit Boethius: conuenit inquam, supple, praedictis. Tunc innuit secundum syllogismum per modum interrogationis, dicens: o Boethi, si tu resideres cognitor, idest iudex causarum, cui putares inferendum supplicium? Vel ei qui fecisset iniuriam, uel ei qui pertulisset iniuriam. Dicit Boetius: non ambigo, idest non dubito, quin ego satisfacerem perpesso iniuriam, dolore, idest cum supplicio facientis iniuriam. Igitur, dicit philosophia, illator iniuriae uideretur tibi esse miserior quam acceptor iniuriae. Dicit Boethius: consequitur inquam, supple, praedicta. Notandum, quod ad eamdem conclusionem sic posset argui. Quicumque operatur malum ex proposito magis peccat et miserior est quam ipsum sustinens sine proposito et uoluntate: sed inferens iniuriam peccat ex proposito et ex uoluntate, sustinens autem sustinet contra uoluntatem; ergo inferens iniuriam peior est et miserior patiente iniuriam. HAC IGITUR ALIISQUE DE CAUSIS etc. Hic philosophia concludit ex dictis, quod quaelibet iniuria non est miseria patientis, sed inferentis, dicens: hac igitur de causa, quia inferens iniuriam miserior est patiente, et ex aliis causis ea radice, idest fundamento nitentibus, hoc scilicet fundamento, quod turpitudo facit homines miseros suapte natura, idest sua propria natura: ex hoc apparet iniuriam cuilibet illatam non esse miseriam accipientis, idest patientis eam, sed inferentis. Notandum, quod ex litera sic potest argui. Turpitudo propria natura sua facit hominem miserum; sed turpitudo est in inferente iniuriam et non in patiente; ergo inferens iniuriam est turpis et miser; et per consequens iniuria non est miseria patientis, sed eam inferentis. ATQUI NUNC AIT etc. Hic philosophia inuehitur contra oratores. Secundo concludit ex dictis, quod odium non habet locum apud sapientes, ibi, QUO FIT. Primo inuehitur contra oratores qui inducunt iudices ad miserandum patienti iniuriam, cum tamen potius miserandum sit facienti iniuriam: et oratores, idest causidici, quorum officium est persuadere iudici, isti faciunt nunc contrarium, quia ipsi conantur excitare miserationem iudicum pro eis qui perpessi sunt graue et acerbum quid, cum magis iustior miseratio debeatur admittentibus, idest facientibus malum: quos iniuriantes oportebat duci ad iudicium, uelut aegros ad medicum, non ab iratis accusatoribus, sed a propitiis et miserantibus, ut resecarent morbos culpae supplicio, idest poena. Quo, supple, ordine pacto si homines mouerentur misericordia erga facientes iniuriam, opera, idest diligentia, defensorum, idest defendere uolentium ipsos, illa tota frigeret, idest cessaret. Vel si mallet prodesse hominibus iniuriantibus, tunc defensio eorum uerteretur in habitum accusationis, ita quod ille qui fuit defensor fieret accusator. Ipsi quoque improbi, si esset eis fas aspicere uirtutem relictam aliqua rimula, idest cognitione, ipsi uiderent se deposituros sordes uitiorum cruciatibus poenarum compensatione, idest causa adipiscendae probitatis. Nec ipsi dicerent, idest reputarent cruciatus; sed ipsi repudiarent, idest spernerent operam, idest diligentiam defensorum, et se totos permitterent accusatoribus et iudicibus. Nota, quod misericordia et miseratio est uirtus, secundum quam aliquis compatitur alienae miseriae. Cui ergo inest maior miseria, ei debetur maior misericordia. Sed declaratum est maiorem esse miseriam inferentis iniuriam quam patientis; ergo ad miserandum eis maxime debent induci iudices. Cuius contrarium faciunt oratores, quia inducunt iudices ad miserandum patientibus iniuriam. Notandum, quod facientes iniuriam accusandi sunt non ex ira, sed ex compassione et misericordia, ut poenali remedio morbus culpae eorum auferatur. Sicut enim aegris non est insultandum, sed potius condolendum, sic et istis, qui morbo uitiorum affecti sunt: et potius sunt accusandi quam defendendi, ut poenali acerbitate eorum malitia minuatur. Etiam si mali perpenderent sordes uitiorum et dignitates uirtutum, non reputarent cruciatus, sed se accusatoribus et iudicibus uoluntarie offerrent puniendos. QUO FIT etc. Hic philosophia ex dictis concludit quod odium non habet locum apud sapientes: et dicit: quo fit, idest ex dictis sequitur ut apud sapientes nullus locus relinquatur odio. Nam quis oderit bonos nisi stultissimus? Malos uero odisse caret ratione, idest est irrationabile: nam sicut languor est morbus corporum, ita uitiositas est morbus animorum. Cum ergo aegros corpore minime iudicemus dignos odio, sed potius miseratione, multo magis non insequendi sunt odio, sed potius miserandi, quorum mentes urget improbitas, idest malitia, existens atrocior, idest crudelior omni languore corporali. Nota, quod sapientes non debent odire malos: quia dicit Seneca ad Lucillum: HUNC AFFECTUM SAPIENTES HABEANT ADUERSUS MALOS QUEM HABET MEDICUS ADUERSUS AEGROS SUOS, QUI EOS NON ODIO, SED REMEDIO STUDET CONTRECTARE; QUI NEC RELIQUIAS AEGRORUM NEC EFFUSA DEDIGNATUR INTUERI. 4.8 QUID TANTOS IUUAT EXCITARE MOTUS etc. Hic incipit quartum metrum huius quarti libri, quod dicitur phaleucium ab inuentore. Secundum dicitur pentametrum siue elegiacum. In quo philosophia exclamat contra homines qui bellicis motibus ex odio semetipsos ad mortem deducunt, dicens: quid iuuat, idest quae utilitas est excitare tantos motus, scilicet odii, et quid iuuat sollicitare, idest sollicite exquirere fatum, idest mortem propria manu? Quasi dicat: nulla est utilitas. Est autem ratio haec: quia si mortem petitis, idest desideratis, siue uestram siue aliorum, propinquat sponte sua, nec remoratur, idest retardat, uolucres, idest ueloces equos. Mirandum est etiam quod homines quos leo, serpens, tigris, ursus, aper, dente petunt, idest inuadunt, quod iidem homines petunt, idest inuadunt se ense, ut se mutuo interficiant. Et quaerit philosophia: numquid homines mouent iniustas acies et fera bella et uolunt perire alternis telis, idest mutuis sagittis, ideo quia mores eorum distant et dissident, idest discordant? Certe ista ratio saeuitiae non est satis iusta. Vis ergo referre, idest reportare aptam uicem, idest uicissitudinem meritis tam boni quam mali? Dilige bonos et miseresce malis. Notandum, quod dicit mortem non retardare suos equos. Per equos mortis intelliguntur partiales dispositiones periodi per quas homo ad mortem tendit. Quilibet enim homo habet certam et determinatam periodum suae uitae, eo quod formae omnium rerum sunt in terminis, idest in corporibus caelestibus uirtualiter, ut patet in secundo de generatione. Notandum, quod philosophia hic non excludit licentiam gerendi iustum bellum, sed iniustum; quia dicit, iniustas acies: bellum enim iustum conceditur; et ideo geritur ut aliquis nitens contra iustitiam, ad iustitiam reducatur. 4.9 HIC EGO, VIDEO etc. Ista est quinta prosa huius quarti libri. Quia Boethius prius conquerebatur bonis mala et malis bona contingere, propter quod etiam reputabat istarum fortunarum uices non ex ordine diuinae prouidentiae, sed ex casu prouenire; ideo philosophia super hoc consolatur Boethium, assignando causas quare bonis mala et malis bona contingant. Et primo Boethius exprimit suum dolorem in hoc quod uices fortunarum uidentur confuse et inordinate disponi. Secundo assignat philosophia causam huius apparentiae. Tertio ipsum consolatur assignando causas praedictorum. Secunda, ibi, NEC MIRUM. Tertia, ibi, ITA EST, INQUIT. Primo Boethius praemittit quaedam. Secundo exprimit causam sui doloris, ibi, CUM PRAESERTIM. Primo dicit: ego uideo hinc idest ex dictis, quae felicitas sit constituta in meritis proborum, scilicet deos fieri, et quae sit miseria constituta in meritis improborum, scilicet transformari in belluas: sed ego perpendo, idest iudico, non nihil, idest aliquid boni uel mali esse in hac forma populari, idest in prosperitate fortuita: quod probat. Neque enim quisquam sapientium malit, idest magis uult esse exul, inops ignominiosus, idest infamis, potius quam pollens opibus quam reuerendus honore, ualidus potentia et in sua urbe permanens florere. Sicut enim per huiusmodi bona fortunae officium sapientiae, idest sapientis tractatur clarius et testatius, idest cum maiori testimonio, quia talibus plus creditur cum beatitudo regentium transfunditur, idest dilatatur in populos contingentes, idest uicinos. Notandum, quod in bonis fortuitis est aliquid boni, quia per ipsa sapiens expeditius tractat officium gubernandi subditos. Qui enim diuitiis potentia et fama praecellunt alios, aliis aptiores sunt ad regendam rempublicam, quia aptiores sunt ad subueniendum oppressis, et ad deprimendum malos, ad protegendum bonos, ad expugnandum inimicos: et ita sapienti qui tractat negotium reipublicae necessaria est potentia et diuitiarum abundantia. Sed sapienti qui uacat contemplationi diuitiae sunt onerosae, quia nimiam inde gerit sollicitudinem. CUM PRAESERTIM CARCER etc. Hic Boethius exprimit causam sui doloris et admirationis, dicens: cum carcer etc tormenta legalium poenarum, potius debeantur perniciosis, idest malis ciuibus propter quos constituta sunt, ego uehementer admiror, cur haec tormenta uiceuersa, idest contrario modo mutentur, ita ut supplicia scelerum, idest malorum, premant bonos, et mali rapiant praemia uirtutum, idest uirtuosorum: et ego desidero, o philosophia, scire ex te quae uideatur esse ratio, idest causa tam iniustae confusionis: minus enim mirarer si crederem omnia misceri fortuitis casibus. Nunc autem Deus rector omnium exaggerat, idest augmentat stuporem meum; qui Deus cum saepe bonis iucunda malis aspera tribuat, et contra, idest per contrarium bonis dura tribuat malis optata concedat; nisi deprehendatur, idest cognoscatur causa huius, quid est hoc quod uideatur differre a fortuitis casibus? Quasi dicat: nihil. Notandum, quod tormenta legalia, sicut carcer, membrorum mutilatio, flagellatio et huiusmodi sunt inuenta propter malos, et ista saepius uidentur infligi bonis, malis euadentibus: super hoc admiratur Boethius, cum tamen Deus debeat punire malos et remunerare bonos: et nisi huius ratio cognoscatur, quare hoc contingat, nihil est quin talia uideantur contingere a casu et a fortuna, et non subiacere regimini prouidentiae diuinae: quod absurdum est. NEC MIRUM, INQUIT etc. Hic philosophia assignat causam apparentiae talis confusionis, quia sic uidetur esse propter ignorantiam causae: et dicit: nec mirum si quid credatur confusum et temerarium, scilicet casuale in istis inferioribus ignorata ratione ordinis, scilicet diuinae prouidentiae. Sed quamuis tu ignores causam tantae dispositionis diuinae tamquam bonus rector, scilicet Deus temperat mundum sua bonitate; ideo non dubites cuncta recte fieri. Notandum, quod mirum est cuius causa nescitur: pro tanto enim multi mirantur de eclypsi solis, quia causam ignorant. Et quia Boethius ignorabat causam huius confusionis quare bonis mala et malis bona contingant; ideo hoc admirabatur; et causa admirationis eius fuit ignorantia dispositionis diuinae prouidentiae. 4.10 SI QUIS ARCTURI SIDERA NESCIT etc. Istud est quintum metrum huius quarti libri: quod dicitur Alcmanicum ab inuentore, dactylicum a pede praedominante, tetrametrum, idest quatuor pedum hypercatalecticum, idest abundans in una syllaba: in quo metro philosophia declarat quomodo ea quorum causae non apparent uidentur mira. Secundo ostendit quomodo cognita causa cessat admiratio, ibi, NEMO MIRATUR FLAMINA. Primo ostendit quod propter latentiam causarum homines mirantur: et inducit de hoc duo exempla. Primum est de eo quod accidit in stellis iuxta polum Septentrionalem, quia illae stellae ceteris stellis remotioribus tardius mouentur, et tamen uelocius oriuntur: qui autem ignorat causam huius illi uidetur hoc mirum: unde dicit: si quis nescit sidera Arcturi, idest maioris ursae, labi, idest uolui, propinqua summo cardine, idest cardini ponendo ablatiuum pro datiuo causa metri, idest polo Septentrionali, ille stupebit, idest admirabitur, legem alti aetheris, idest firmamenti. Cur bootes, idest stella tarda, legat, idest pertranseat, plaustra, idest stellas plaustri, idest maioris ursae et mergat seras flammas aequore, loquens more poetico qui sequentes iudicium uulgi, dicunt stellas tingi in mari quando occidunt. Et dicitur bootes mergere seras flammas, idest lumina sua tarda, quia nunquam ea mergit: et est modus loquendi, id quod nunquam fit tarde fit: cum tamen bootes explicet ortus nimis celeres, eo quod in principio noctis nobis statim apparet. Secundum exemplum est de eclypsi lunae, quam nescientes causam adeo aliqui admirantur, quod putant eius eclypsim contingere per incantationem: et uolentes auxiliari lunae et impedire ne audiat incantationem, concutiant omnia uasa aerea et sonora tempore eclypsis: unde dicit in litera: cornua plenae lunae palleant quia incipiente eclypsi luna incipit apparere corniculata, cornua infecta metis, idest terminis opacae noctis, idest umbrae terrae, et Phoebe, idest luna, confusa, idest priuatione luminis, detegat, idest apparere faciat astra minora quae texerat, idest latere fecerat, fulgentiore, idest abundantia sui fulgoris. Tunc publicus error quo putatur luna incantari commouet gentes, et lassant, idest fatigant aera, idest uasa aerea uel Campanas crebris pulsibus. Notandum, quod Arcturus dicitur ab Arctos quod est ursa, quae est quoddam signum iuxta polum Septentrionalem quod nos uulgariter plaustrum nominamus, et sic accipit beatus Gregorius super Job dicens: ARCTURUS SEPTEM STELLIS MAXIME LUCET, SEMPER MOVETUR, ET NUNQUAM MERGITUR. Notandum, quod stellae circa polum Arcticum motae, sicut Arcturus, et aliae stellae, mouentur tardius aliis stellis remotioribus a polo Arctico, quia minorem circulum suo motu describunt, et stellae remotiores maiorem: unde cum stellae remotiores in aequali tempore pertranseant maiorem circulum in quo stellae propinquiores minorem, quia ambo circumuoluuntur semel in die naturali, patet per definitionem uelocitatis et tarditatis, quod stellae propinquiores polo tardius mouentur et remotiores uelocius. Illud enim mouetur tarde quod in aequali tempore pertransit minus spatium, et illud mouetur uelociter quod in aequali parte pertransit maius spatium. Notandum, quod luna recipit lumen suum a sole; si ergo corpus opacum interponitur impediens ne lumen solis perueniat ad lunam, uel in toto uel in parte, necesse est lumen lunae deficere, uel in toto uel in parte, et hoc est lunam eclypsari. NEMO MIRATUR FLAMINA CORI etc. Hic ostendit philosophia quod cognita causa cessat admiratio, dicens: nemo miratur flamina cori, talis uenti, tundere, idest percutere, littus frementi fluctu, scilicet maris: et hoc dicit pro tanto, quia uento flante aqua maris cedit et ad littus resistens repercutitur: nec etiam aliquis miratur molem, idest magnitudinem niuis frigore duram, idest congelatam, soluier, idest solui, et hic est paragoge, idest additio syllabae ad finem dictionis propter necessitatem metri; ergo ponitur soluier pro solui, feruenti aestu Phoebi, idest solis: hic enim, idest in istis exemplis promptum est cernere causas, quare uentus impellit mare, quare sol liquefacit niuem; sed illic in prioribus exemplis latentes causae turbant pectora, supple, per admirationem, et mobile uulgus, stupet, idest miratur, subitis, idest de subitaneis euentibus, et super cuncta quae prouehit, idest producit rara aetas, idest quae raro eueniunt: sed si uis cassare admirationem, nubilus error inscitiae, idest ignorantiae causarum cedat, idest recedat, et accedat notitia causarum: profecto, idest pro certo tunc cessent uideri mira quae prius stante ignorantia uidebantur mira. Notandum, quod sacerdotes in Aegypto propter admirari incoeperunt philosophari: uidentes enim eclypses solis et lunae et ignorantes causas mirabantur, causas earum inquirentes: quibus inuentis habuerunt scientiam earum eclypsium, eo quod scire est causam rei cognoscere: cognita ergo causa cognoscitur res, et per consequens cessat admiratio. 4.11 ITA EST INQUAM etc. Hinc incipit sexta prosa huius quarti; in qua prosa philosophia consolando Boethium assignat causas praedictorum quae uidentur mira in diuina gubernatione, propter ignorantiam causae. Et primo Boethius petit sibi explicari istas causas: et philosophia tangit difficultatem explicationis earum. Secundo promittit se uelle assignare causas, et tertio eas assignat. Secunda, ibi, SED QUONIAM. Tertia, ibi. OMNIUM GENERATIO. Primo Boethius concedit quod dictum est de admiratione hominum propter ignorantiam causarum, dicens: ita est inquam: tunc petit explicari causas admirationis eorum quae contingunt in diuina prouidentia et dispositione, dicens: o philosophia, cum euoluere, idest elucidare causas latentium rerum, sit tui muneris, idest tuae gratiae, et explicare rationes uelatas caligine, idest rationes obscuras et difficiles, quaeso ut hinc, idest de ista difficultate, discernas, idest iudices et edisseras, idest disputes, quoniam hoc miraculum maxime me perturbat, scilicet quare malis bona et bonis mala eueniant. Et philosophia paulisper arridens Boethio inquit: ad rem maximam omnium quaesitu idest ad maximam quaestionem, uocas, idest incitas me, cui uix quicquam exhausti satis sit ei ad quam exhauriendam et soluendam uix aliquid sufficit. Talis namque est materia quam petis declarari, ut una dubitatione succisa, idest soluta, innumerabiles aliae succrescant, uelut capita Hydrae, quorum uno ablato tria succrescebant: nec fuerit modus, idest terminus dubitationum, nisi quis eas coerceat uiuacissimo igne, idest ardenti inuestigatione mentis. In hac enim materia quaeri solet de prouidentiae simplicitate, de serie fati, de repentinis casibus, de praedestinatione diuina, de libertate arbitrii: quae omnia quantis oneris, idest difficultatis sint ad determinandum, tu ipse perpendis. Notandum, quod sapientis est scire omnia, ut constat ex proemio metaphysicae: et cum scire sit per causam, primo posteriorum, sapientis est euoluere causas rerum latentium; ideo dicit Boethius ad philosophiam: TUI MUNERIS EST EVOLUERE CAUSAS. Notandum, quod dicit philosophiam paulisper sibi arrisisse. Per hoc philosophia innuit morem et habitum sapientum, qui audita simplicitate imperitorum arrident eis, congratulando quod ipsi cum auiditate sapientiam quaerunt. Notandum: secundum fabulas Hydra fuit serpens in Lerna palude habens plura capita, quorum uno succiso tria excrescebant: quem cum Hercules cum sagittis interficere non posset, Graeco igne ipsum consumpsit. SED QUONIAM HAEC et cetera. Hic philosophia promittit uelle assignare causas, dicens: quoniam haec nosse te est quaedam portio, idest pars tuae medicinae, quamquam simus septi, idest conclusi angusto, idest breui limite temporis, tamen aliquid delibare conabimur. Sed si te oblectant delectamenta, idest suauitates, musici carminis, idest metri, oportet quod differas paulisper, idest modicum hanc uoluptatem, donec contexo, idest formabo rationes sibi nexas, idest coniunctas ordine. Dicit Boethius: ut libet inquam, idest uti tibi placet. Tunc ipsa philosophia orsa, idest incipiens loqui uelut ab aliquo principio, ita disseruit, idest disputauit. Notandum, per hoc quod dicit. NOS SEPTI ANGUSTO LIMITE TEMPORIS, innuit philosophia praesentem materiam adeo esse difficilem quod totum tempus praesentis uitae quod breue est uix sufficit ad praedicta plenarie declaranda. Notandum, quod dicit philosophiam orsam fuisse ab alio principio, nam illa quae philosophia prius probauit deducuntur ex hoc principio quod Deus est perfectum bonum et ultimus finis omnium: quae autem nunc uult demonstrare deducuntur ex hoc principio quod Deus est principium effectuum omnium ut patebit. OMNIUM GENERATIO RERUM et cetera. Hic philosophia prosequitur intentum, uolens assignare causas, quare bonis mala et malis bona contingant. Et primo declarat quaedam ad suam determinationem necessaria. Secundo ponit suam determinationem. Secunda, ibi, QUAE VERO INQUIES. Primo philosophia determinat de prouidentia diuina et de fato. Secundo ostendit quae sint ea quae fato disponuntur. Secunda, ibi, EA SERIES. Primo ostendit quid nominetur diuina prouidentia, et quid fatum. Secundo tangit differentiam inter ea, assignando definitiones utriusque. Tertio ponit diuersas opiniones circa fatum. Quarto infert quamdam conclusionem circa fatum et prouidentiam. Secunda, ibi, QUAE LICET DIVERSA. Tertia, ibi, SIVE IGITUR. Quarta, ibi, QUO FIT. Primo dicit: generatio omnium rerum, cunctosque progressus naturarum mutabilium, et quicquid alio modo mouetur, illud sortitur causas generationis, et mutationis, et ordinem generationis et mutationis, et formas quibus generatur uel mouetur substantiales uel accidentales omnia ista sortitur ex diuinae mentis stabilitate. Haec enim mens diuina composita, idest stabilita in arce, idest in altitudinem suae simplicitatis, statuit rebus gerendis, idest fiendis multiplicem modum: qui modus cum conspicitur, idest consideratur in ipsa puritate diuinae intelligentiae, idest secundum esse quod habet in intellectu diuino, nominatur prouidentia; cum uero iste modus refertur ad ea quae mouet et disponit, a ueteribus, idest ab antiquis fatum appellatum est. Notandum, quod omnia a primo sunt mutabilia: aliqua mouentur secundum substantiam ut generabilia et corruptibilia: quantum ad illa dicit: omnis generatio rerum. Alia autem sunt mutabilia secundum locum et non secundum substantiam, ut corpora caelestia: quantum ad illa dicit: cunctosque mutabilium naturarum progressus. Alia sunt mutabilia solum secundum operationem, scilicet secundum intelligere, non secundum substantiam nec secundum ubi proprie; sicut intelligentiae: quantum ad illas, dicit: et quicquid aliquo mouetur modo. Aliter exponitur quod in rebus mutabilibus triplex est dispositio: una est qua transeunt de non esse ad esse per generationem: quantum ad hoc dicit: omnium generatio rerum. Aut res permanent in existentia per aliquod tempus, postquam generatae sunt: quantum ad illas dicit: cunctosque mutabilium naturarum progressus. Aut res procedunt de esse ad non esse per corruptionem: quantum ad illas dicit: et quidquid aliquo mouetur modo. Notandum, quod quidam dicunt, fatum esse quamdam dispositionem derelictam in rebus inferioribus ex actione corporum celestium, secundum quam inferiora necessitantur et constringuntur ad immobiles effectus. Et sic beatus Gregorius in homelia Epiphaniae improbat fatum, dicens: ABSIT A FIDELIUM CORDIBUS UT FATUM ESSE ALIQUID DICAMUS, SCILICET NECESSITANS INFERIORA; QUIA SIC OMNIA VENIRENT EX NECESSITATE. Alio modo accipitur fatum pro dispositione rerum secundum quam res dependent ex diuina uoluntate et potestate; et sic fatum conceditur aliquid esse. Est ergo prouidentia diuina ordinatio siue dispositio existens in mente diuina qua cuncta inferiora sunt prouisa secundum statum suae naturae: fatum autem est dispositio diuina existens in rebus mobilibus qua singula suis annectuntur ordinibus, ut magis patebit. QUAE DIVERSA ESSE, FACILE LIQUEBIT etc. Hic ponit differentiam inter prouidentiam et fatum, assignando definitiones utriusque. Secundo ostendit quod unum eorum dependet ex altero, ibi, QUAE LICET DIVERSA. Primo dicit: quae duo, scilicet fatum et prouidentiam diuinam, liquebit, idest patebit esse diuersa siquis mente conspexerit, idest considerauerit utriusque uim, idest naturam et essentiam. Et definiens prouidentiam dicit: prouidentia est ipsa diuina ratio, quae est in summo principe omnium rerum constituta; quae, scilicet ratio cuncta disponit. Tunc definiens fatum dicit: fatum est dispositio inhaerens rebus mobilibus, idest temporalibus, per quam dispositionem prouidentia nectit quaeque suis ordinibus. Tunc declarat istas definitiones ex proprietatibus utriusque, intendens, quod prouidentia complectitur omnia simul: sed manifestum est quod omnia nusquam sunt simul nisi in mente diuina: ergo oportet quod prouidentia sit ratio existens in mente diuina: ad fatum uero spectat ut ea quae fato subduntur distribuantur per tempora et loca, ita quod ordo fatalis quamdam successionem temporalem importat: talis autem successio non est nisi in ipsis rebus mobilibus: quare oportet quod fatum sit in rebus mobilibus. Unde dicit in littera: prouidentia namque cuncta complectitur pariter quamuis diuersa et infinita. Fatum uero digerit, idest diuidit singula distributa in motum locis formis temporibus, ita scilicet ut haec temporalis explicatio quae ad fatum pertinet, adunata in prospectu diuinae mentis sit prouidentia: eadem uero adunatio digesta, idest diuisa et explicata temporibus, quae successionem important, uocetur fatum. Notandum, quod quia prius dixit quod definitio rerum faciendarum ut est in intellectu diuino dicitur prouidentia, ut autem refertur ad res mobiles dicitur fatum: posset alicui uideri quod fatum et prouidentia significarent eamdem rem sub diuersis rationibus. Ideo philosophia hoc excludens ostendit ea realiter distingui, ponens definitionem utriusque. Notandum, quod cognitio Dei habet se ad res sicut cognitio artificis ad artificiata. Sicut ergo omnia artificiata subduntur ordini et rationi artis, sic necesse est omnes res subdi rationi et ordini diuinae prouidentiae: propter quod ostendit quod prouidentia est diuina ratio quae cuncta disponit. Notandum, quod dispositio quae ponitur in definitione fati accipitur pro ordine: et dicitur ille ordo inhaerens rebus mobilibus, ad differentiam ordinis qui est in ipsa ratione diuina, quem iam uocamus prouidentiam; secundum quem ordinem prouidentia diuina annectit quaeque suis ordinibus; scilicet ut illa eueniant illo tempore, et alia alio tempore; haec prius illa posterius. QUAE LICET DIVERSA SINT etc. Hic ostendit quod licet fatum et prouidentia differant, tamen unum dependet ex altero, dicens: quae licet sint diuersa, tamen alterum pendet ex altero, scilicet fatum dependet ex prouidentia: nam ordo fatalis procedit ex simplicitate prouidentiae, sicut declarat in simili, dicens: sicut enim artifex, puta aedificator, formam faciendae rei sicut domus, mente percipiens, idest prospiciens, mouet, idest producit effectum operis, et quod simpliciter et praesentarie prospexerat mente, scilicet formam domus cum suis partibus simul, ducit per temporales ordines, supple, ad effectum, primo fundamentum, postea parietes, ultimo tectum: ita Deus prouidentia sua singulariter, idest simpliciter et stabiliter disponit omnia facienda, sed fato, idest per fatum ea quae disposuit, temporaliter administrat. Notandum, quod prouidentia diuina habet esse in prima causa, fatum uero in rebus causatis. Item prouidentia diuina habet motum unitum, quia est in uno simplici, scilicet in mente diuina; fatum autem habet motum pluralitatis quia in pluribus causatis habet esse. Item fatum dependet a prouidentia diuina, sicut effectus a sua causa; sed non e conuerso. Sicut enim forma rei artificialis dependet a forma praeexistente in mente artificis, et non e conuerso, sic fatum dependet a prouidentia diuina, non autem e conuerso. SIVE IGITUR, FAMULANTIBUS etc. Hic ponit diuersas opiniones circa fatum; et dicit: siue fatum exerceatur quibusdam diuinis spiritibus famulantibus diuinae prouidentiae, siue exerceatur anima, siue tota natura inseruiente, siue exerceatur motibus siderum, idest corporum caelestium, siue angelica uirtute siue Daemonum solertia, siue aliquibus horum, uel omnibus, hoc est incertum; tamen istud est certum prouidentiam diuinam esse immobilem et simplicem formam rerum gerendarum, idest fiendarum, sed fatum esse mobilem nexum, idest dispositionem et ordinem temporalem eorum quae diuina simplicitas disposuit gerenda, idest producenda. Notandum, quod fatum est temporalis dispositio rerum, inquantum ea quae prouisa sunt a Deo producuntur ad effectum mediantibus causis secundis administrantibus: de quibus causis diuersae fuerunt opiniones quas Boethius tangit in littera: sed nullam earum affirmat. Nam quidam antiquorum dicebant fatum exerceri mediantibus diuinis spiritibus Deo famulantibus. Alii dicebant ipsum exerceri ab anima mundana, sicut Platonici: quod alii exponunt de anima humana, quia per ipsam tamquam per causam secundam exercentur actus liberi arbitrii qui sub prouidentia cadunt. Alii dixerunt fatum exerceri tota natura inseruiente, intelligentes per totam naturam complexionem omnium elementorum. Alii dicunt fatum exerceri motibus corporum caelestium, sicut astrologi. Alii quod per uariam solertiam Daemonum: et dicuntur Daemones in proposito spiritus habitantes circa humectam partem aeris, secundum doctrinam quorumdam Platonicorum: qui dicuntur cacodaemones, idest malum scientes. Alii dicunt fatum exerceri angelica uirtute. Ubi notandum, quod in prima opinione fatum dicitur exerceri mediantibus spiritibus Deo famulantibus: quod est intelligendum de spiritibus omnia disponentibus, sed immobiliter permanentibus. Quod autem dicitur in quinta opinione fatum exerceri uirtute angelica: intelligendum est de Angelis siue spiritibus applicantibus se diuersis locis Missis in ministerium. Angelus enim nuntius interpretatur: et est nomen officii non naturae, secundum beatum Gregorium. QUO FIT UT OMNIA etc. Hic infert quamdam conclusionem circa fatum et prouidentiam. Secundo declarat eam in exemplo, ibi, NAM UT ORBIUM. Primo dicit, ex quo dictum est fatum dependere a prouidentia diuina: quo fit, idest ex quo sequitur ut omnia quae subsunt fato etiam prouidentiae sint subiecta. Cui etiam prouidentiae ipsum fatum subiacet, sed non e conuerso; quia quaedam quae locata sunt sub prouidentia superant seriem fati, scilicet ea quae immediate per Deum administrantur sicut creatio rerum, et glorificatio creaturarum rationalium; ea uero quae sunt propinqua primae diuinitati stabiliter fixa, idest immobilia, haec excedunt ordinem fatalis mobilitatis, idest mutabilitatis. Notandum, quod quia fatum dependet a prouidentia sicut effectus a sua causa: necesse est illa quae dependent a fato etiam a prouidentia dependere, non autem e conuerso: quia effectus non adaequatur suae causae: prouidentia autem ad diuinum intellectum spectat: fatum uero ad ea quae in creaturis geruntur. NAM UT ORBIUM etc. Hic declarat illam conclusionem per exemplum; ostendens quomodo quaedam subiacent fato magis quaedam minus, et quaedam totaliter excedunt fatum. Secundo ex dictis concludit habitudinem fati ad prouidentiam per quaedam similia, ibi, IGITUR UTI EST. Dicit primo, nam sicut orbium, idest circulorum uertentium, idest mouentium se circa eumdem cardinem, idest axem, ille qui est intimus, idest uicinior siue proximior axi accedit ad simplicitatem medietatis, idest axis uel centri, quia tardiori motu mouetur, et ideo magis accedit ad immobilitatem axis, et iste circulus respectu exterioris habet se ad modum centri circa quod exterior uersatur. Unde subdit quod est ueluti quidam cardo, idest centrum ceterorum orbium extra locatorum circa quem uersentur. Sicut mediolus in rota adhaeret axi et est sicut cardo quidam circa quem uoluuntur cancri et radii. Extimus uero, idest ultimus orbis exterior rotatus, idest motus maiore ambitu, tanto explicatur amplioribus spatiis, quanto disceditur a media indiuiduitate puncti, idest centri. Si quid uero illi medio se connectat, illud cogitur, idest compellitur in simplicitatem, idest immobilitatem axis, et cessat diffundi et diffluere per magnum spatium. Similiter illud quod longius a prima mente discedit, sicut creaturae corruptibiles, maioribus nexibus fati implicatur: et tanto magis aliquid est liberum a fato quanto uicinius petit, idest accedit illum cardinem rerum, scilicet Deum: quod si firmitate supernae mentis haeserit, supergreditur necessitatem fati. Notandum, quanto magis entia sunt propinqua primo, tanto minus sunt mutabilia; et quanto remotiora, tanto magis mutabilia: quod declarat philosophia exemplo diuersorum circulorum ab eodem centro ductorum, in quibus circulus remotior a centro est maior, et uelocius mouetur, quia maius spatium pertransit in aequali tempore; qui autem est uicinior centro minor est et tardius mouetur minus spatium pertranseundo, circuli uero medii medio modo se habent. Et est optima comparatio centri circuli ad creatorem. Sicut enim centrum est indiuisibile et ab ipso possent plures circuli procedere, ita creator unus et indiuisibilis existens infinita creat et gubernat. IGITUR UTI EST etc. Hic philosophia concludit habitudinem fati ad prouidentiam diuinam per quaedam similia; et dicit: series fati ita est, idest ita se habet ad stabilem simplicitatem diuinae prouidentiae, sicut ratiocinatio se habet ad intellectum. Ubi sciendum quod illud quod intellectus simplici ueritate intelligit, ratiocinatio per modum discursus et successiue apprehendit. Etiam fatum se habet ad prouidentiam sicut illud quod gignitur habet se ad illud quod est. Ubi sciendum quod illud quod gignitur est in quadam fluxibilitate et motu; quod uero actu est genitum est in quadam permanentia. Etiam habet se fatum ad prouidentiam sicut temporis ad aeternitatem. Ubi sciendum quod in tempore est successio partium temporis praesentis, praeteriti et futuri; aeternitas autem est sine successione tota simul existens. Item fatum habet se ad prouidentiam sicut circulus ad medium punctum. Ubi sciendum quod circulus distenditur et per partes diuiditur mobilis existens; punctum autem est immobile et indiuisibile, quia ex primo Euclidis punctum est cuius pars non est. EA SERIES CAELUM etc. Hic philosophia ostendit quae sint illa quae fato disponuntur. Secundo concludit quod illa quae intellectui confusa uidentur, in diuina gubernatione sunt rationabiliter ordinata, ibi, QUO FIT. Primo dicit: ea series fati de qua dictum est, mouet caelum et sidera, temperat elementa in seinuicem ne totaliter se corrumpant, et transformat ipsa alterna commutatione, ita quod ex aqua fiat aer et e conuerso; et eadem series fati renouat omnia nascentia et occidentia, idest mouentia, per similes progressus fetuum quo ad animalia, et seminum quo ad uegetabilia: et fatum etiam constringit indissolubili connexione causarum actus, idest operationes et fortunas hominum: quae omnes res cum proficiscantur, idest procedant ab exordiis diuinae prouidentiae, necesse est eas esse immutabiles: ita enim res optime reguntur, si simplicitas manens in diuina mente promat, idest explicet indeclinabilem, idest immutabilem ordinem causarum. Hic autem ordo diuinae prouidentiae coerceat propria incommutabilitate res mutabiles, et alioquin temere, idest casualiter fluituras. Notandum, quod fatum consideratur dupliciter: uno modo ut est in causis secundis quarum ordo et dispositio dicitur fatum: et sic fatum est mobile, et res fato subiacentes sunt mobiles. Alio modo consideratur fatum, secundum quod dependet a prouidentia diuina, quae omnino immobilis est; et sic fatum sortitur immutabilitatem, et sic etiam res fatales ut sic secundum substantiam sunt immobiles. Notandum, quod si aliquid possit declinare ab ordine prouidentiae, tunc prouidentia diuina deficeret a suo effectu, et hoc redundaret in impotentiam regentis. Et si dicis: si omnia subiacent prouidentiae diuinae, ergo omnia eueniunt ex necessitate; dicendum quod non, quia Deus praeuidet res sicut sunt futurae: quaedam praeuidet necessario euenire, et quaedam contingenter: et de hoc uidetur magis in quinto huius. QUO FIT et cetera. Hic philosophia ostendit quod ea quae apparent in rebus confusa, in diuina gubernatione sunt ordinata, dicens: quo fit, idest ex hoc quod diuina prouidentia ineuitabilem ordinem rebus constituit, sequitur ut etsi uobis minime ualentibus considerare hunc ordinem rerum uideantur uobis omnis confusa et perturbata, nihilominus tamen modus suus, idest ordo proprius diuinae prouidentiae, disponit cuncta dirigens ea ad bonum: nihil enim est quod causa mali fiat, nec etiam ab ipsis improbis, quos bonum quaerentes prauus error auertit, ut prius demonstratum est; nedum, idest multo minus, ordo fatalis proficiscens de cardine summi boni, idest ab ipso Deo deflectat a suo exordio idest a Deo qui est finis et principium omnium. Notandum, quod dicit malos nihil facere causa mali, cuius oppositum patet: multi enim mali seipsos interimunt. Dicendum quod nullus operatur respiciens ad malum, quia omnia bonum appetunt. Si autem quis malum operatur, hoc contingit sub phantasia mali. Nam aliquis in magna anxietate existens, aestimat esse bonum fugere anxietatem, et nihil aliud ipse considerans sequitur hanc aestimationem seipsum interficiens, et talis priuans se bono ducitur phantasia boni, quia tunc putat bonum esse effugere anxietatem priuatione uitae. QUAE VERO, INQUIES etc. Hic philosophia soluit quaestionem quare bona malis et mala bonis contingant. Et primo ostendit hoc in generali. Secundo magis in speciali, ibi, SED SI ALIQUIS. Primo assignat causam praedicti accidentis ex defectuoso iudicio hominum. Secundo ex contrario iudicio Dei et hominum, ibi, NAM UT PAUCA. Primo facit quod dictum est. Secundo declarat per simile, ibi, NON ENIM DISSIMILE. Primo dicit: o Boethi, tu inquies: quae potest esse ulla iniquior confusio, quam ut bonis aliquando prospera aliquando aduersa contingant, idest eueniant, cum semper bonis deberent prospera euenire: et malis per contrarium aliquando contingant optata aliquando odiosa, cum semper malis deberent odiosa euenire. Dicit philosophia: nunquid homines degunt, idest uiuunt ea integritate, idest integro iudicio mentis, ut necesse sit eos esse probos quos ipsi censuerint, idest iudicant esse tales? Atqui (pro certo) in hoc depugnant, idest contrariantur iudicia hominum, ut quos alii praemio alii arbitrantur dignos supplicio. Sed concedamus ut aliquis possit discernere bonos et malos. Numquid ipse poterit intueri illam intimam temperiem, idest interiorem conditionem et qualitatem animorum uelut solet dici in corporibus? Quasi dicat: ego loquor de animis secundum quod homines consueuerunt loqui de corporibus. Notandum, quod propter defectuosum iudicium hominum contingit quod iudicant eos esse bonos qui mali sunt, et e conuerso. Si ergo iudicant malos esse bonos, et si illis eueniant mala, putant bonis euenire mala: et si bonis quos iudicant malos eueniant bona, putant malis euenire bona. Et ideo saepe putant bonos deprimi cum mali deprimuntur, iudicantes malos esse bonos; et putant malos extolli cum boni extolluntur, quia iudicant bonos esse malos. NON ENIM DISSIMILE EST MIRACULUM etc. Hic philosophia declarat hoc per simile, dicens: istud miraculum non est dissimile, immo ualde simile ad propositum: nescienti alicui cur sanis corporibus his conueniant dulcia his amara, etiam nescienti alicui cur quidam aegri adiuuantur leuibus quidam acerbis, licet hoc uideatur mirum nescienti, tamen medicus de hoc non miratur: qui cognoscit modum et temperamentum sanitatis et aegritudinis: sicut similiter licet homo ignoret quid conueniat malis et bonis, tamen Deus qui est scrutator cordium ista cognoscit uidens quod bonis aliquando conueniunt aduersa, malis quandoque prospera: ideo sic eis distribuit. Et hoc est quod subdit applicando similitudinem ad animum, dicens: quid enim aliud uidetur, idest apparet esse salus animorum quam probitas? Quid aliud est aegritudo animorum quam uitia? Et quis alius conseruator est bonorum et depulsor malorum quam Deus rector et medicator mentium? Qui cum respicit ex alta specula prouidentiae, ipse agnoscit quid unicuique conueniat: et quod nouit conuenire hoc accommodat. Hinc, idest ex hoc quod dictum est, fit insigne miraculum ordinis fatalis, idest fit illud quod admirantur homines in ordine fatali, cum a sciente, idest a Deo illud geritur, idest fit, quod ignorantes stupeant, idest admirentur. Notandum, quod est bona comparatio sanitatis et aegritudinis corporalis ad medicum, et probitatis et uitii animorum ad Deum. Sicut enim medicus cognoscens causas sanitatis et aegritudinis, scit quid conueniat sano et aegro, aliis ignorantibus et mirantibus: sic Deus cognoscens qualitatem animorum scit quid bonis conueniat et quid malis, et unicuique sibi conueniens tribuit, quandoque malis prospera, bonis aduersa: de quo stupent ignorantes. Notandum, quod specula dicitur locus altus aptus ad circumspiciendum: et quia Deus per prouidentiam omnia circumspicit, ideo similitudinarie ipsa prouidentia dicitur specula. Notandum, quod quia homines ignorant qui sunt boni et mali, ignorant etiam quid unicuique conueniat: ideo aliqua creduntur conuenire bonis quae tamen secundum iudicium Dei eis non conueniunt: et ideo homines mirantur quare Deus eis non attribuat quae uidentur eis attribuenda. Ideo dicit philosophia: ex dictis contingit hoc miraculum quod ignorantes stupent quae fiunt a Deo sciente. NAM UT PAUCA etc. Hic philosophia ostendit quod bonis mala et malis bona contingunt ex contrario iudicio Dei et hominum, dicens: ut ego pauca perstringam quae humana ratio ualet, scilicet accipere de diuina profunditate, illud, supple, declarabo. O Boethi, de hoc, supple, homine quem tu putas esse iustissimum et seruantissimum aequi, idest aequitatis, diuersum uidetur, idest aliter uidetur prouidentiae scienti omnia, idest Deo. Quod confirmat auctoritate Lucani, qui describens bellum inter Pompeium et Julium Cesarem, cum quaereretur ab eo cuius causa esset iustior, dixit: uictrix causa diis placuit, sed uicta Catoni. Unde dicit: uictricem causam, scilicet Julii Caesaris, placuisse diis, uictam uero causam, scilicet Pompeii, placuisse Catoni, admonuit Lucanus noster familiaris. Ex quo concludit, ea quae contra spem hominum ueniunt esse confusionem in opinione hominum, non tamen in re: dicens: quidquid igitur uideas fieri, idest fieri uel euenire, contra spem hominis causam ignorantis, id in rebus est rectus ordo; sed opinioni tuae est peruersa confusio. Nota, quod Cato Uticensis propter suam sapientiam et uirtutem maximae auctoritatis fuerat in populo. Cum autem Julius pugnaret contra Pompeium, Cato iudicauit Pompeium esse iustum, attribuens sibi causam uictricem. Alii autem iudicabant Julium esse iustum, attribuentes sibi causam uictricem. Ex quo patet quod de eodem contrario modo iudicabant dii et homines sapientes qui Catonem sequebantur. SED SIT ALIQUIS etc. Hic philosophia assignat causas speciales quare bonis et malis indifferenter eueniunt nunc prospera, nunc aduersa. Secundo excusat se de ampliori pertractatione huiusmodi causarum. Secunda, ibi, NEQUE ENIM FAS. Primo declarat intentum suum de bonis. Secundo de malis, ibi, NAM ID QUOQUE. Primo assignat causam quare aliquibus bonis non eueniunt mala. Secundo quare aliquando eis contingunt mala, ibi ALIIS MIXTA. Primo ostendit quare bonis non contingant mala. Secundo quare contingant eis quandoque bona, ibi, FIT AUTEM. Primo assignat duas causas, quare bonis non eueniant mala. Secunda, ibi, EST ALIUS. Prima causa est infirmitas animi alicuius boni, cui si adueniret aduersitas ipse deterioretur: unde dicit in littera: sed si, idest ponamus quod aliquis sit ita bene moratus, idest morigeratus, quod diuinum et humanum iudicium consentiat de eo, forsan ipse est infirmus uiribus animi, non potens resistere aduersitatibus. Cui si eueniat quid, idest aliquid aduersi, forsitan desinet colere innocentiam, idest exercere uirtutem per quam non potuit retinere fortunam, quia imputabit suae innocentiae quod prosperitas sua recessit; quemadmodum legitur de Job, cui uxor sua improperabat, dicens: ADHUC PERMANES IN SIMPLICITATE TUA? BENEDIC DEO ET MORERE. PARCIT ITAQUE ILLI SAPIENS DISPENSATIO etc. Idest prouidentia Dei, quem aduersitas possit facere deteriorem, ne patiatur eum laborare aduersitate cui non conuenit. Notandum, quod quidam boni sunt ita imbecilles animi quod ex modica tentatione aduersitatis mutarentur: quod uidens Deus parcit ipsis ne eos aduersitate deiiciat. Unde apostolus: FIDELIS DEUS QUI NON PATITUR VOS TENTARI ULTRA ID QUOD POTESTIS. EST ALIUS CUNCTIS VIRTUTIBUS ABSOLUTUS etc. Hic assignat aliam causam quare quibusdam bonis non adueniant mala; dicens: est alius homo absolutus, idest perfectus cunctis uirtutibus, et sanctus et proximus Deo: hunc hominem contingi, idest tangi aliquibus aduersis, prouidentia diuina iudicat nefas adeo, idest intantum, ut nec sinat ipsum agitari morbis corporeis. Quod confirmat auctoritate cuiusdam philosophi, dicens: nam, ut ait quidam philosophus excellentior me, cuius auctoritatem ponit in Graeco, quae tantum sonat in Latino: corpus uiri sancti aedificauerunt uirtutes, supple, praeseruando ipsum ab aduersis. Nota, quod secunda causa quare aliquibus non adueniunt aduersa est excellens sanctitas ipsorum. Sicut enim Deus excellenter malos non tantum punit in futuro, sed etiam in praesenti; sic aliquos excellenter bonos non tantum praemiat in futuro, sed in praesenti ab aduersitate custodit. Notandum, quare philosophia dicat: quidam excellentior me dixit: cum nullus sit excellentior philosophia. Dicendum quod littera sic debet exponi. Nam quidam philosophus excellentior aliis philosophis, me, idest per me philosophiam dixit. FIT AUTEM SAEPE etc. Hic ostendit quare bonis saepe contingant bona; dicens: fit autem, idest contingit saepe ut summa rerum regenda, idest principatus regendi res deferatur, idest concedatur bonis, idest probis; non tamen propter utilitatem bonorum hominum, sed ut improbitas exuberans, idest abundans malorum retundatur, idest compescatur uel reprimatur. Tunc assignat causam quare bonis quandoque contingant mala, dicens: aliis, idest bonis Deus distribuit quaedam mixta, idest nunc bona nunc mala pro qualitate animorum. Quosdam enim bonos Deus remordet aduersitatibus, ne luxurient, idest superbiant longa felicitate, idest prosperitate. Alios bonos patitur agitari, idest uexari duris, idest in aduersitatibus, ut uirtutes animi ipsorum confirment usu et exercitatione patientiae: ut patet in Job. Alii plus aequo metuunt quod bene ferre possunt; sicut Thomas formidauit ingressum Indiae, dicens: domine mitte me quo uis praeterquam ad Indos. Alii plus aequo despiciunt quod ferre non possunt; quia quasi praesumendo despiciunt tentationes, quas tamen ferre non possunt. Ut sanctus Petrus qui dixit: et si oportuerit me mori tecum, non te negabo, ad tentationem et accusationem ancillae Christum negauit. Hos uiros Deus ducit, idest tentat tristibus, idest aduersitatibus, in experimentum sui, idest in recognitionem sui, ut sciant quid possint et quid non possint: et nonnulli, idest aliqui, emerunt pretio mortis uenerandum nomen saeculi, sicut martyres. Quidam inexpugnabiles suppliciis praetulerunt ceteris exemplum, uirtutem esse inuictam a malis. Quae omnia quam recte et disposite fiant, ex eorum bono quibus accedere uidentur nulla est dubitatio. Notandum, quod quidam plus timent quam timere deberent aliquam aduersitatem, de quibus dicitur in Psalmo: TREPIDAVERUNT TIMORE UBI NON ERAT TIMOR. Talibus Deus immittit aduersitates quibus resistunt, ut cognoscant se gratia Dei posse resistere ei quod timebant. Alii autem praesumentes de propriis uiribus despiciunt tentationes quasi potentes resistere eis: illis Deus tentationes immittit et permittit eos succumbere, ut cognoscant quam fragilis sit humana natura sine diuina gratia. NAM ILLUD QUOQUE etc. Hic assignat causas quare malis quandoque bona quandoque mala contingant. Et primo ostendit quare malis contingant mala. Secundo quare bona, ibi, LAETA VERO. Primo dicit: ex eisdem causis ducitur, idest probatur, quod improbis nunc proueniunt tristia, nunc optata: sed de tristibus quae malis eueniunt nemo miratur quia omnes existimant eos, scilicet malos esse meritos, idest dignos malo: quorum malorum supplicia ceteros deterrent, idest terrore retrahunt a sceleribus, et ipsos malos emendant quibus inuehuntur supplicia. Notandum, quod philosophia innuit tres causas quare malis eueniunt mala. Prima est quia omnes homines aestimant eos dignos malo. Secundo quia per supplicia malorum alii a malo retrahuntur. Tertia causa quia mali suppliciis emendantur. LAETA VERO MAGNUM BONIS ARGUMENTUM LOQUUNTUR etc. Hic assignat causas quare malis bona eueniant. Secundo soluit tacitam quaestionem siue obiectionem, ibi, NAM UT PROBIS. Primo dicit: laeta uero, idest prospera quae malis eueniunt, loquuntur, idest iudicant bonis magnum argumentum, quid iudicare debeant de huiusmodi felicitate, quam saepe cernant famulari improbis. Habent enim probi ex hoc certissimum argumentum quod illa non est uera felicitas quae malis aduenit, sed falsa deceptio. Tunc assignat primam causam quare Deus malis concedit bona et prospera: quod quidem mali per prospera praeseruantur a peioribus sceleribus ne fiant fures uel raptores; et dicit: in qua re quod malis eueniant prospera illud credo dispensari, idest dispensatione ordinari, quod forsitan natura alicuius mali est tam praeceps ad malum et importuna, ut inopia rei familiaris, idest paupertas possit eum exacerbare, idest prouocare, in scelera, scilicet ad furtum uel ad rapinam: huius morbo diuina prouidentia medetur remedio collatae pecuniae. Tunc assignat secundam causam talem: quod ideo malis eueniunt prospera ut prosperitate emendent uitam suam timentes ne propter malitiam amittant prosperitatem. Unde dicit: hic, idest aliquis malus, spectans, idest considerans conscientiam suam foedatam probris, idest maculatam uitiis, et ipse considerans secum fortunam, idest prosperitatem suam: forsitan pertimescit, ut cuius rei, scilicet prosperitatis iucundus est ei usus, illius fiat tristis amissio; et dum metuit amittere fortunam derelinquit nequitiam. Tunc ponit tertiam causam, dicens: aliis malis aduenit prosperitas ut incidant maiorem miseriam aduersitatis, quia sicut dictum fuit, secundo libro prosa quarta, in omni aduersitate fortunae infelicissimum genus infortunii est fuisse felicem. Unde dicit in littera quod felicitas indigne aucta: alia littera habet acta, idest inducta: alios malos praecipitauit in meritam cladem, idest in miseriam. Et addit quod quibusdam malis permissum est, idest concessum, ius puniendi, idest potestas ut sit bonis causa exercitii in uirtutibus et patientia: et malis sit causa supplicii. Nota quod felicitas quosdam praecipitat in cladem aduersitatis: unde Samariensis: PROMOVET INIUSTOS FORTUNA VOLUBILIS, UT QUOS SCANDERE PRAECIPITES FECIT AD IMA ROTET. NAM GRAVIORE RUIT TURRIS TUMEFACTA RUINA. ET GRAVIUS PULSAT ALTA CYPRESSUS HUMUM. Et notandum, quod boni per aduersitates in uirtutibus et patientia exercentur. Unde idem pauper Henricus: ASPERA FERRE DECET, MATURANT ASPERA MENTEM. ET BENE MATURA PLENIUS VUA SAPIT. PER NIMIOS AESTUS GELIDAS TRANSITUR AD UNDAS. SICQUE PER OPPOSITUM DULCIA QUAERIT HOMO. NAM UT PROBIS etc. Hic soluit quamdam obiectionem. Secundo infert quamdam conclusionem, ibi, EX QUO SAEPE. Primo dicit: aliquis diceret: dixisti quod malis est concessum ius puniendi ut sint causa supplicii aliis malis: hoc non uidetur uerum quia malus non punit malum cum sint similes. Hoc soluit philosophia, dicens: sicut probis et improbis nullum est foedus, idest concordia, quia semper inuicem contrariantur, ita ipsi improbi nequeunt inter se conuenire. Quid, ni, idest quare non esset ita? Cum quicquam, idest, quilibet mali, dissentiant a semetipsis uitiis discerpentibus, idest distrahentibus conscientiam ipsorum, et saepe mali faciant quae cum gesserint, idest fecerint decernant, idest iudicent, non fuisse gerenda, idest facienda. Notandum, quod intantum aliquis est bonus inquantum reseruat ordinem in ultimum finem, qui finis est summum bonum: et quia illum finem et ordinem omnes boni seruant, ideo omnes boni in eo quod boni sunt inuicem concordant: mali autem quia hunc ordinem non obseruant et a semetipsis discordant, mutuo sibi concordare non possunt. EX QUO SAEPE SUMMA ILLA etc. Hic infert quamdam conclusionem, dicens: ex quo mali puniunt malos, ex hoc diuina prouidentia protulit insigne miraculum, scilicet ut mali facerent malos bonos: quod declarat. Nam dum quidam mali uidentur perpeti iniqua a pessimis, ipsi flagrantes, idest ardentes, odio noxiorum, idest damnorum suorum, ipsi rediere ad frugem uirtutis, idest ad utilitatem, dum tales student se esse dissimiles illis malis quos oderant. Et addit quod sola diuina uis talis est cui mala sint bona, idest cedunt in bonum: sicut cum malus facit malum bonum. Unde subdit: cum Deus utendo competenter magis elicit effectum alicuius boni. Ordo enim fatalis cuncta complectitur, ut quod decesserit ab signata ratione ordinis, scilicet mali, relabatur in alium ordinem, scilicet boni, ne in regno prouidentiae Dei liceat quid, idest aliquid temeritati, idest inordinationi. Et ponit auctoritatem in Graeco quae tantum sonat: fortissimus in mundo Deus omnia regit. Notandum, quod bonum proueniens ex malitia improborum non est imputandum ipsis improbis, sed tantum diuinae uirtuti quae nouit ex malis efficere bona. Et licet Deus malum dirigat ad bonum sua intentione et potestate, non tamen homo ideo est extra culpam, qui illud malum agit mala intentione. Notandum, quod alius est ordo naturalis, alius ordo a Deo prouisus. Ordo naturalis est ut Deum et proximum diligamus. Ordo prouisus est temporalis rerum dispositio quae fatum uocatur. Et licet ordinem naturalem saepe dimittamus aliquid plus Deo diligendo et proximum odiendo, tamen ordinem prouisum a Deo nunquam effugimus, quia nunquam aliter prouenit quam Deus prouidet; et si aliquid recedit ab ordine naturali, relabitur in alium; ut si aliquid est malum quo ad misericordiam, ipsum est bonum in comparatione ad iustitiam; ita quod in regno diuinae prouidentiae nihil relinquitur temeritati, idest inordinationi. NEQUE ENIM FAS EST HOMINI etc. Hic philosophia excusat se de ampliori indagatione causarum, dicens: neque enim est fas homini uel ingenio comprehendere uel sermone explicare cunctas machinas, idest causas uel dispositiones operae diuinae, idest diuini operis: hoc tamen sufficiat prospexisse, quod Deus proditor idest productor omnium naturarum disponat cuncta dirigens ad bonum. Et dum ea quae protulit, idest produxit festinat retinere in similitudine sui, idest in bono, ipse eliminat idest excludit per seriem, idest per ordinem fatalis necessitatis omne malum de terminis suae publicae rei, idest mundi: quo fit ut mala quae creduntur abundare in terris, si spectes prouidentiam disponentem, nihil perpendas usque esse mali. Tunc inuocat Boethium ad consolationem metricam, dicens: uideo te esse oneratum pondere quaestionis quae difficilis est, et fatigatum prolixitate orationis, expectare aliquam dulcedinem carminis. Igitur accipe haustum dulcedinis metricae, quo refectus, idest recreatus firmior contendas, idest pergas in ulteriora. Notandum, quod dicit malum nusquam esse in comparatione ad diuinam prouidentiam, quia malum non est aliqua natura neque aliqua res; omnis enim natura et res appetit suam perfectionem. Cum autem appetibile habeat rationem boni; si malum esset natura et res appetens perfectionem, malum esset bonum. Notandum, quod nullum est malum simpliciter et totaliter in mundo quin in comparatione ad diuinam prouidentiam habeat rationem boni; unde expedit multos defectus contingere in uniuerso ne multa bona tollantur. Si enim non corrumperetur aer, ignis non conseruaretur; nec uita leonis conseruaretur nisi occideretur agnus uel asinus; neque laudaretur iustitia nec patientia si non esset iniquitas. Ex quo patet quod multa in comparatione ad nos sunt mala quae in comparatione ad diuinam prouidentiam omnia disponentem secundum quod melius competunt uniuerso, bona sunt. 4.12 SI VIS CELSI IURA TONANTIS etc. Istud est sextum metrum huius quarti libri: quod secundum quosdam dicitur Adonicum, secundum quosdam Archilochicum ab inuentore, tetrametrum, dactylicum a pede praedominante. In quo metro philosophia commendat diuinam prouidentiam in dispositione rerum. Et primo ex parte rerum quae diuina dispositione reguntur. Secundo ex parte Dei regentis, ibi, SEDET INTEREA. Primo commendat diuinam prouidentiam in regimine corporum caelestium. Secundo in regimine elementorum. Tertio in regimine temporum. Quarto in regimine generabilium et corruptibilium. Secunda, ibi, HAEC CONCORDIA. Tertia, ibi, HIS DE CAUSIS. Quarta, ibi, HAEC TEMPERIES. Primo dicit: si tu solers, idest sapiens uis, pura mente cernere iura, idest regimina quibus mundus regitur celsi tonantis, idest Dei, aspice culmina, idest altitudines summi caeli. Illic sidera seruant ueterem pacem, idest antiquam concordiam quam eis diuina prouidentia indidit iusto foedere; quia sol concitus, idest commotus, rutilo igne, idest calore non impedit gelidum axem Phoebes, idest lunae; nec ursa quae flectit rapidos motus, idest motus circa polum Septentrionalem nunquam lota occiduo profundo, idest mari Occidentali, cupit tingere, idest mergere, flammas Oceano, idest mari, cernens cetera sidera mergi in mare; et loquitur more uulgari: credit enim uulgus stellas quando occidunt descendere in mare. Et uesper, idest Venus semper aequis uicibus temporis nuntiat seras umbras noctis, et eadem Venus existens Lucifer reuehit diem almum, idest clarum. Sic alternus amor proueniens ex diuina prouidentia reficit aeternos cursus siderum: sic, idest per talem mutuam concordiam bellum discors exulat, idest expellitur ab oris astrigeris, idest a regionibus caelestibus quae gerunt astra. Notandum de hac dictione SOLERS, quae secundum Isidorum interpretatur quasi solitus in arte uel utilis, et sic debet scribi per duplex ll. Sed secundum Huguitionem dicitur a Solon, quod est totum uel multum, et ars-tis, quasi totus uel multus in arte, et sic debet scribi per simplex l. Notandum, quod Deus magis denominatur tonans a tempestate tonandi quam ab alia tempestate, quia maior horror per eam incutitur mentibus hominum quam per aliam. Unde per tempestatem tonandi homines magis inducuntur ad recogitandam diuinam potentiam. Nota, quod ursa habens septem stellas circa polum Septentrionalem mota, nunquam occidit; sed semper nobis apparet, licet aliae stellae nobis oriantur et occidant. De Venere autem quae de nocte sequitur solem et de mane Lucifer dicta praecedit solem, uisum fuit in primo libro metro secundo. HAEC CONCORDIA TEMPERAT AEQUIS etc. Hic philosophia commendat regimen diuinae prouidentiae in elementis, dicens: haec concordia proueniens ex diuina prouidentia, temperat elementa aequis modis, ut humida elementa pugnantia, idest contraria cedant siccis, uicibus, idest uiceuersa, ita quod quandoque praeualeant humida et quandoque sicca, et quod frigora, idest elementa frigida, iungant fidem, idest concordiam, flammis, idest calidis elementis, ne unum totaliter aliud corrumpat: et haec concordia facit ut pendulus ignis surgat in altum, idest moueatur sursum, et terrae graues pondere sidant, idest deorsum resideantur. Tunc commendat regimen Dei circa tempora, dicens: iisdem caussis, idest similibus causis per diuinam prouidentiam ordinatis annus florifer, idest in quo abundant flores, spirat odores ipso uere, idest tempore ueris, tepente, idest incalescente; aestas feruida siccat, idest maturat, Cererem, idest fruges. Autumnus remeat, idest reuertitur grauis, idest onerosus, pomis; imber defluus irrigat hiemem. Tunc commendat regimen Dei circa generabilia et corruptibilia, dicens: haec temperies, idest temperata dispositio prouidentiae diuinae, alit et profert quicquid in orbe spirat uitam, idest quicquid uiuit; et eadem temperies rapiens ea quae fecit, condit, idest abscondit et aufert, scilicet ab esse, mergens orta, idest producta, supremo obitu, idest ultima morte. Notandum: secundum Commentatorem in octauo physicorum: PRIMUM ANTIQUUM NIHIL FACIT SINE SECUNDO ANTIQUO, idest caelo; ergo prima causa generationem et corruptionem elementorum et omnium in mundo et temporum distinctionem operatur mediantibus corporibus caelestibus. Unde in libro de pomo Aristotelis scribitur, quod creator omnium sua sapientia praeparauit sphaeras, et in qualibet sphaera stellas lucidas, et dedit ipsis uirtutem dominandi in hoc mundo, faciendi bonum et malum, mortem et uitam; et incedunt stellae secundum uirtutem ipsis a creatore datam secundum desiderium et uoluntatem eius in ascendendo et descendendo, nunc de oriente ad occidens, nunc de occidente ad oriens sine contradictione; et omnes stellae sunt sicut serui domino obedientes; et cursus et motus earum non est a seipsis, nec uirtute earum; sed est creator qui facit eas moueri. SEDET INTEREA CONDITOR ALTUS etc. Hic commendat prouidentiam diuinam ex parte Dei regentis, dicens: interea dum res sic geruntur, altus conditor, idest summus creator rerum Deus, sedet, idest in se immutabiliter manet regens omnia, flectit, idest moderatur, habenas rerum, idest fraena, existens rex per sapientiam gubernationis, dominans per potentiam creationis, fons omnis bonitatis et origo omnium et ipse a nullo, lex omnia ligans et sapiens arbiter, idest iudex, aequi, idest aequitatis, omnibus retribuens secundum iustitiam, quae scilicet Deus omnia regens, concitat, idest excitat entia, ire, idest procedere ad esse motu, idest per motum; et sistit, idest permanere facit ad tempus in esse retrahens omnia ad non esse, et ipse firmat per gratiam uaga, idest instabilia per naturam. NAM NISI DEUS REVOCANS RECTOS ITUS etc. Idest rectum progressum, qui est ab esse ad non esse, cogat, idest reducat entia in flexos orbes, idest in quasdam circulationes, ea quae stabilis ordo diuinae prouidentiae continet, ipsa dissepta, idest separata a suo fonte, idest a suo principio quod est Deus, fatiscant, idest deficiant et ad nihilum deuenient. Hic fons est communis amor cunctis entibus, et cuncta repetunt, idest appetunt, teneri, idest conseruari, fine boni, idest per finem boni; quia res aliter non queant durare, idest in esse perpetuari, nisi conuerso amore, refluant, idest redeant causae, idest ad causam primam quae dedit eis esse per creationem. Notandum, quod entia reguntur a Deo per quamdam circulationem secundum quam quodam modo perpetuantur in esse: uerbi gratia, Deus sic disposuit res ut ex semine proueniat herba, et e conuerso ex herba producatur semen; sic in generatione elementorum fit quidam circulus, dum ex aere generatur ignis, et iterum ex igne aer. Item in creaturis rationalibus quae progrediuntur a Deo productione naturae, fit iterum reflexio ad ipsum Deum per reductionem gratiae, ut sic nihil permaneat in rebus ens et perfectum nisi per quamdam circulationem: et hoc innuit philosophia in litera. Notandum, quod finis ad quem omnia natura, idest appetitu tendunt, est ipsum summum bonum quod est Deus. Hunc finem consequuntur rationales creaturae per operationem intellectus et uoluntatis. Sed irrationales creaturae consequuntur ipsum solum per hoc quod ipsum repraesentant per quamdam participationem essendi; et ideo eodem appetitu naturali quo aliquid appetit suum esse, eodem appetitu tendit in suum ultimum finem. Et hoc innuit in litera, cum dicit: hic est cunctis communis amor. 4.13 IAM NE IGITUR VIDES etc. Ista est septima et ultima prosa huius quarti libri: in qua philosophia deducit quamdam conclusionem ex praemissis. Et primo facit hoc. Secundo subiungit quamdam exhortationem. Secunda, ibi, QUARE INQUIT. Primo ponit conclusionem intentam. Secundo comparat eam ad opinionem uulgi. Secunda, ibi, SED EAM. Primo dicit: uides ne iam, o Boethi, quid consequatur haec omnia quae diximus. Dicit Boethius: quid inquam? Et philosophia: omnem fortunam prorsus esse bonam. Dicit Boethius: et qui inquam, idest quomodo hoc potest fieri? Cui philosophia: attende, inquit. Cum omnis fortuna siue iucunda siue aspera, deferatur causa remunerandi uel exercendi bonos, uel causa puniendi uel corrigendi improbos, patet, quod omnis fortuna est bona; quam uel constat esse iustam, sicut illa quae punit malos et praemiat bonos: uel constat esse utilem, sicut quae exercet bonos et corrigit malos. Dicit Boethius: nimis, idest ualde uera est ratio: et si prouidentiam quam paulo ante docuisti et fatum considerem, tunc sententia est nexa, idest firmata, firmis uiribus, idest rationibus. Notandum, quod ex quo secundum diuinam prouidentiam bonis et malis, nunc prospera nunc aduersa eueniunt, bonis propter remunerationem prospera et propter exercitationem in uirtutibus aduersa, patet quod prospera fortuna remunerans et aduersa exercitans est bona. Item cum prospera fortuna malos emendet, ut uisum est prius, et aduersa ipsos corrigat et iuste puniat, patet etiam ipsam esse bonam. SED EAM SI PLACET etc. Hic comparat hanc conclusionem ad opinionem uulgi, ostendens eam uulgo esse inopinabilem: et inquirit quid uulgus sentiat de qualibet fortuna. Secundo ex opinione uulgi, concludit quoddam contrarium ipsi uulgo, ibi, VIDE IGITUR. Dicit ergo: o philosophia, si placet, eam opinionem, quod omnis fortuna sit bona, numeremus inter eas opiniones quas paulo ante posuisti inopinabiles. Dicit philosophia: quid, idest propter quid? Boethius dicit: quia communis sermo hominum usurpat istud, idest in usum capit quorumdam fortunam esse malam, quorumdam bonam. Et dicit philosophia: uis ne, o Boethi, accedamus paulisper sermonibus uulgi, ne nimium uideamur recessisse a communi usu hominum? Dicit Boethius: ut placet. Et philosophia: nonne censes bonum quod prodest? Dicit Boethius: ita est. Et philosophia: fortuna quae aut exercet aut corrigit prodest. Dicit Boethius: fateor inquam. Ideo concludit philosophia: omnis fortuna bona est quae exercet et corrigit. Dicit Boethius: quid ni? Idest quare non. Et addit philosophia: haec fortuna quae exercet est eorum hominum qui positi in uirtute gerunt bellum contra aspera: sed fortuna quae corrigit est eorum hominum qui declinantes a uitiis arripiunt iter uirtutis. Dicit Boethius: negare nequeo. Quaerit philosophia: quid est de fortuna iucunda quae tribuitur bonis in praemium? Numquid uulgus decernit, idest iudicat eam esse malam? Dicit Boethius: nequaquam; sed censet, idest iudicat eam esse optimam sicut est. Quaerit ulterius philosophia: quid est de reliqua fortuna quae punit, quae cum sit aspera et coerceat malos iusto supplicio, numquid populus, idest uulgus putat eam esse bonam? Dicit Boethius: immo iudicat eam esse miserrimam omnium quae excogitari possunt. Notandum, quod omnis fortuna uel est ad exercendum bonos et corrigendum malos homines, uel est ad remunerandum bonos et puniendum malos. Fortuna quae est ad exercendum bonos et ad corrigendum malos homines, utraque est bona, etiam secundum opinionem uulgi: quod probat philosophia. Illud quod prodest bonum est; sed fortuna quae exercet bonos homines prodest bonis, et quae corrigit malos prodest malis; ergo utraque est bona. Fortuna autem quae exercet est bonorum qui gerunt bellum contra uitia. Fortuna quae corrigit est malorum qui declinant ad uirtutes. Fortuna autem quae remunerat bonos, bona est etiam secundum uulgares; sed quae punit malos omnium pessima est secundum uulgares; et hanc opinionem uulgi de utraque fortuna philosophia tangit in littera. VIDE IGITUR etc. Hic philosophia ex concessis a uulgo concludit quoddam inopinabile et contrarium uulgo; scilicet malam esse fortunam tantum malorum; cum tamen opinetur uulgus ut plurimum malam fortunam euenire bonis: et dicit: uide ne nos sequentes opinionem populi, idest uulgi, confecerimus, idest concluserimus quoddam ualde inopinabile apud uulgum. Quid inquam? Dicit Boethius: et philosophia: ex his enim quae concessa sunt secundum opinionem uulgarem euenit quod eorum qui sunt in perfecta possessione uirtutis, uel in profectu uel in adeptione uirtutis, omnem fortunam esse bonam, siue sit prospera siue aduersa: manentibus autem in improbitate omnem fortunam esse pessimam. Et dicit Boethius: hoc uerum est secundum uulgares, quamuis nemo audeat confiteri secundum ueritatem; quia in rei ueritate omnis fortuna bona est, tam bonorum quam malorum, ut probasti. Notandum, quod omnis fortuna bona uel est remunerans, uel exercens, uel corrigens. Fortuna remunerans est eorum qui sunt in possessione uirtutis. Fortuna exercens est eorum qui sunt in profectu uirtutis. Fortuna corrigens est eorum qui incipiunt esse uirtuosi. Ex quo relinquitur quod eorum qui permanent in malitia sit fortuna pessima; et hoc uerum est secundum opiniones uulgares. Nota, quod quaelibet fortuna potest dupliciter considerari. Uno modo in comparatione ad causam uniuersalem quae omnia regit et disponit ordinando singula in finem eis conuenientem, sic omnis fortuna bona est, ut probatum est. Vel potest comparari fortuna ad illum cui euenit: et sic solum illa dicitur bona quae aliquod bonum confert illi cui aduenit: et illa mala quae nihil boni confert. QUARE, INQUIT, ITA etc. Hic philosophia facit quamdam exhortationem, dicens: ex quo omnis fortuna est bona, sapiens uir non debet moleste ferre, quotiens adducitur in certamen fortunae, idest cum fortuna; et non decet fortem uirum indignari, idest turbari quotiens increpuit, idest insonuit, bellicus tumultus, idest strepitus. Nam ipsa difficultas bellandi et resistendi fortunae est unicuique uiro forti et uirtuoso materia, idest causa gloriae propagandae; exercitium enim bellicum est causa gloriae uiro forti. Illi uero, scilicet uiro uirtuoso resistentia fortunae est materia, idest causa confirmandae sapientiae, idest uirtutis. Ex quo, idest ex qua uictoria talis difficultas uirtus uocatur: dicitur enim uirtus eo quod suis uiribus nitens non superetur aduersis. Et subdit: neque enim uos positi in profectu, idest in uia uirtutis, uenistis, in mundum diffluere deliciis, et emarcescere uoluptate, praelium nimis acre censeritis, idest iudicabitis fieri cum omni fortuna. Ne tristis fortuna uos opprimat eiiciendo in desperationem, aut iucunda corrumpat alliciendo ad uoluptatem; occupate, idest tenete ergo medium uirtutis firmis uiribus; quia quidquid infra subsistit a medio uirtutis deficiendo, aut ultra progreditur medium uirtutis excedendo, illud habet contemptum felicitatis, idest uirtutis, et non habet praemium laboris, et in uestra manu, idest potestate situm est, qualem fortunam uelitis uobis formare scilicet bonam uel malam. Omnis enim fortuna quae uidetur aspera, aut exercet bonos et punit malos, et sic bona est. Notandum, quod philosophia hortatur sapientem ad magnanimitatem, cum dicit: sapiens non debet moleste ferre fortunam. Nam secundum Aristotelem in Ethicis: SAPIENS BENE SCIT FERRE FORTUNAS, QUIA HABET SE SINE VITUPERIO SICUT TETRAGONUM. Corpus enim tetragonum quocumque proiicitur firmiter stat; et magnanimus est qui contra difformes insultus fortunae unanimi mentis constantia militat. Notandum, quod uirtus consistit in medio inter duo uitia extrema, ad quorum unum impellit prospera fortuna, ad aliud aduersa: uerbi gratia: aduersitas impellit ad desperationem et timiditatem, prosperitas autem ad praesumptionem et audaciam, inter quae consistit medium uirtutis, cuius excessus uel defectus est uitiosus: et hoc innuit philosophia in littera. Nota, quod in potestate hominis est facere fortunam sibi qualem uult, scilicet bonam uel malam: quod declarat philosophia in aduersa fortuna, quia si eam accipimus bono animo pro exercitio et correctione, ipsa est bona: si autem eam toleramus malo animo etiam pro poena, ipsa mala est. 4.14 BELLA BIS QUINIS etc. Hic incipit septimum et ultimum metrum huius quarti; quod dicitur Sapphicum ab inuentore, trochaicum a pede praedominante: in quo philosophia confirmat suam exhortationem exemplo uirorum fortium qui spretis uoluptatibus magnos subierunt labores, spe laudis et gloriae. Et primo ponit plura exempla. Secundo hortatur nos ad imitationem eorum, ibi, ITE NUNC FORTES. Prima pars posset diuidi in tot partes quot exempla ponit; quae patebunt. Primum exemplum est tale: Paris filius Priami regis Troianorum in Graeciam profectus rapuit Helenam uxorem Menelai, et duxit eam in Phrygiam regionem. Menelaus autem conquestus fratri suo Agamemnoni hoc factum, Menelaus conuocatis principibus Graecorum transfretauit in Phrygiam et obsedit Troiam decem annis, quam tandem destruxit et maioribus interfectis populum captiuauit. Cum autem Agamemnon proficisceretur uersus Troiam, deuenit in quandam insulam ubi factus est ei uentus contrarium, et requisiuit uates quid esset faciendum; qui dixerunt quod non haberet uentum prosperum nisi placaret Dianam sacrificando ei suam filiam. Cui licet hoc uideretur durum propter pietatem paternam, tamen suadente Ulysse spe laudis et gloriae super uictoria obtinenda consensit ut eam immolaret, quo facto obtinuit uentum prosperum ad uoluntatem. Dicit ergo in littera: Atrides, idest Agamemnon Atridae filius existens ultor operatus bella bis quinis, idest decem annis piauit, idest purgauit, ulciscendo amissos thalamos, idest uxorem contentam in thalamo fratris Menelai, ruinis, idest destructionibus Phrygiae, idest Troiae, quae sita fuit in Phrygia, dum illae Agamemnon, optat dare, idest exponere uela Graiae classi, idest naui Graecali, et dum redemit uentos cruore, filiae suae, ipse exuit, idest deposuit patrem, idest pietatem paternam, et sacerdos tristis existens foederat, idest foedere sacrificat, miserum iugulum, idest collum uel guttur natae, idest filiae Agamemnonis; secundum enim Huguitionem iugulum est idem quod guttur uel gutturis incisio. FLEVIT AMISSOS ITHACUS SODALES etc. Hic philosophia ponit secundum exemplum, in quo declarat fortia acta ipsius Ulyssis, intendens talem fabulam. Ulysses rediens de bello Troiano, decem annis errauit in mari sustinens multa aduersa; tandem casualiter uenit ad antrum Poliphemi qui erat maximus gigas habens unicum oculum in fronte, qui socios Ulyssis occidit et uorauit: super quo Ulysses contristatus sustinuit usque quo praedictus gigas cibo repletus obdormiret, quo dormiente oculum quem in fronte habuit eruit. Qui euigilans furibundus quaesiuit Ulyssem: sed excaecatus eum inuenire non potuit. Dicit ergo in littera: Ithacus, idest Ulysses ab Ithaca regione, uel ab auo suo Ithaco sic dictus ille fleuit, idest defleuit amissos sodales quos ferus Poliphemus recubans, idest morans in uasto antro, idest magno, mersit immani aluo, idest magno uentre; sed tamen Ulysses furibundus rependit, idest restituit, gaudium moestis lacrymis, idest suis tristitiis ore, in facie Poliphemi, caeco, idest excaecato. HERCULEM DURI etc. Hic ponit aliud exemplum in quo describit acta Herculis et labores eius, quibus fingitur meruisse caelum, dicens: duri labores assumpti, celebrant, idest celebrem reddunt Herculem. Cuius ponit primum laborem, scilicet domationem Centaurorum, dicens: iste Hercules domuit Centauros superbos qui eum contempserunt. Ubi notandum, quod Centauri monstra quaedam dicta sunt ex medietate homines et ex medietate tauri: quos poetae fingunt genitos ex semine Ixionis quod proiecit in nubem qua Juno circumdederat se fugiens a facie eius uolentis cum ea concumbere: hos Centauros Hercules domuit. Cum enim conuenissent ad ludum Palestinae in monte Folor, et Hercules congressus cum eis ipsos usque ad effusionem sanguinis prostrauit. ABSTULIT SAEVO SPOLIUM etc. Hic ponit secundum laborem Herculis, dicens: Hercules abstulit spolium, idest pellem saeuo leoni. Ubi notandum, quod in silua Nemaea fuit quidam leo crudelissimus, qui homines totius regionis inuasit; quem aggressus Hercules pro liberatione patriae ipsum interemit et excorians ipsum pellem pro spolio abstulit. FIXIT ET CERTIS VOLUCRES SAGITTIS etc. Hic ponit tertium laborem, dicens: Hercules fixit uolucres, idest Harpyas, certis sagittis. Ubi notandum, quod rex Phineus filios suos excaecauit qui nouercam suam de stupro accusauerant: propter quod inuidia deorum ipse est excaecatus, et appositae sunt ei Harpye, idest uolucres uirginei uultus, rapientes cibum de mensa eius, quas Hercules sagittis suis fixit et fugauit. POMA CERNENTI RAPUIT DRACONI etc. Hic tangit quartum laborem, dicens: Hercules rapuit poma draconi cernenti, idest custodienti illa rapuit aureo metallo, idest, cum claua aurea. Hercules inquam factus grauior, idest fortior laeua, idest manu. Ubi notandum, quod septem fuerunt filiae Athlantis habentes hortum aureum cum pomis aureis quae draco custodiebat. Hercules autem superueniens draconi poma aurea abstulit. CERBERUM TRAXIT TRIPLICI CATENA etc. Hic ponit quintum laborem, dicens: Hercules Cerberum, idest canem infernalem traxit ab Inferis triplici catena. Ubi notandum, quod Pyrithous uolens sibi desponsare reginam Inferni, Herculem et Theseum et alteros uiros fortes assumpsit, quibus uenientibus ad Infernum Cerberus ianitor Inferni ipsos latratu suo impediuit. Hercules autem ipsum tribus catenis uinxit, uel secundum alios, ipsum traxit de Inferno triplici catena, quia dicitur habere tria canina capita triplici catena uincta. VICTOR IMMITEM etc. Hic ponit sextum laborem, dicens: uictor, scilicet Hercules fertur posuisse immitem dominum, secundum Diomedem, in pabulum saeuis quadrigis, idest aequis quadrigam trahentibus. Ubi notandum, quod Diomedes fuit rex Thraciae, qui equos suos pauit humana carne, quem Hercules interfectum dedit suis propriis equis deuorandum. HYDRA COMBUSTO PERIIT etc. Hic ponit septimum laborem, dicens: Hydra, idest serpens periit combusto ueneno suo. Ubi notandum, quod in Lernaea palude fuit quidam serpens habens plura capita, quorum uno praeciso succrescebant tria, quem Hercules aggressus sagittando cum non uideret se proficere, collecta congerie lignorum ipsum combussit. FRONTE TURPATUS etc. Hic ponit octauum laborem Herculis. Ubi sciendum quod cum Hercules uellet deducere filiam cuiusdam regis quae dicebatur Deianira, fluuius Achelous quem debebat transire mutauit se in diuersas formas pugnando contra Herculem; cum autem ultimo mutasset se in speciem tauri, Hercules ipso deiecto abstulit sibi unum cornu, quod sacrificauit copiae, idest deae fortunae; propter quod Achelous uerecundia confusus fugit et in aquis latuit: unde dicit in littera: Achelous amnis, idest ille fluuius fronte turbatus propter ablationem cornu, ipse demersit in ripis ora pudibunda, quia latuit prae pudore in ripis. STRAVIT ANTAEUM LIBYCIS ARENIS etc. Hic ponit nonum laborem, dicens: Hercules strauit, idest occidit Antaeum illum gigantem arenis Libycis, idest arenis Libyae regionis. Ubi notandum, quod Antaeus erat gigas de terra progenitus, cuius erat talis uirtus, quod si aliquando ex sagittatione defatigaretur, tactu terrae statim recuperabat uires. Qui cum exerceret magnam tyrannidem in Libya, aduenit Hercules et congressus cum eo diu similiter luctabatur. Cum autem Antaeus sentiret se debilitari, sponte cecidit in terram, et sic resumpsit uires; quod Hercules cognoscens, ipsum a terra eleuauit et supra pectus suum ipsum tenendo oppressit quousque spiritum exhalaret. CACUS EVANDRI SATIAVIT IRAS etc. Hic ponit decimum laborem. Ubi notandum quod Cacus fuit monstrum euomens ignem per os, cuius pater fuit Vulcanus: manebat autem Cacus in monte Auentino spolians et occidens homines et furto plurimum insistens. Cum autem Hercules ueniret de Hispania ducens secum multos boues, Cacus quosdam boues Herculis furabatur, et traxit eos in antrum suum retrorsum per caudas ne furtum pateret. Cum autem Hercules quaereret boues, per mugitum unius bouis peruenit ad antrum Caci, quo extracto ipsum interfecit: cuius morte placata est ira Euandri, quem idem Cacus multum offenderat. Unde dicit: Cacus, supple, morte sua quam passus est ab Hercule, satiauit, idest compescuit iras Euandri quem Cacus multum offenderat. QUOUSQUE PRESSURUS etc. Hic ponit undecimum laborem Herculis. Ubi notandum, quod in Arcadia erat quidam aper deuastans totam regionem; quem cum Hercules agitaret, aper sibi insultans humeros Herculis spuma maculauit, quem aprum tamdem interfecit. Unde dicit: setiger, idest aper gerens setas, notauit, idest maculauit humeros Herculis, supple, spuma uel saliua: quos humeros altus orbis foret, idest erat compressurus: quia, ut statim patebit, Hercules humeris suis caelum sustulit. ULTIMUS CAELUM LABOR IRREFLEXO etc. Hic ponit duodecimum et ultimum laborem eius. Ubi notandum quod Athlas fingitur fuisse quidam gigas supportans caelum humeris suis. Hic fatigatus rogauit Herculem ut caelum supportaret quousque ipse respiraret; quod et Hercules fecit, et per hoc caelum meruit. Unde dicit: ultimus labor Herculis fuit quod sustulit, idest supportauit caelum collo irreflexo, idest inclinato, et rursus meruit caelum tamquam pretium ultimi sui laboris. ITE NUNC FORTES etc. Hic hortatur philosophia ad praedictorum fortium uirorum, dicens: ite nunc fortes, resistentes aduersitatibus, ite illic ubi ducit uia celsa, idest ardua magni Herculis quae est uia uirtutum et uia magni exempli ad aggrediendum fortia. Et tunc inuehitur contra tardos et uitiosos, dicens: cur uos inertes, idest homines sine arte, sicut homines desidiosi, cur nudatis terga, idest dorsa uestra fugiendo labores et aduersa? Nam tellus, idest terrena concupiscentia superata donat homini sidera, idest caelum, quia superata terrena concupiscentia efficitur homo dignus caelo quod est locus deorum et spirituum. Nam secundum Aristotelem secundo caeli et mundi, OMNES EUM LOCUM QUI SURSUM EST DEO ATTRIBUUNT, ET BARBARI, ET GRAECI QUICUMQUE PUTANT DEUM ESSE. DE QUO LOCO DICIT PLATO IN PHEDONE: UIRI SPECULATIUI VIVENTES SECUNDUM VITAM CONTEMPLATIUAM CAELESTES SEDES RECIPIUNT, IN QUIBUS FELICITATE DEORUM POTIUNTUR. Qua felicitate nos faciat participes Jesus Christus qui est Deus super omnia benedictus in saecula saeculorum. LIBER 5 5.1 DIXERAT ORATIONISQUE CURSUM etc. Hic incipit quintus liber Boethii de consolatione philosophiae: cuius haec est prima prosa: in qua philosophia uult soluere quaedam dubia suam determinationem consequentia de fato et prouidentia. Videtur enim ex dictis quod casus non sit: quia si omnia sunt prouisa, ita quod nihil eueniat praeter ordinem prouidentiae diuinae, uidetur quod nihil casualiter eueniat, quia casus importat euentum inopinatum. Item uidetur ex dictis quod liberum arbitrium non sit; quia omnia disponuntur secundum ordinem fatalis necessitatis, liberum autem arbitrium necessitatem excludit; uidetur ergo, si ponitur prouidentia et fatum, quod omnino excludatur liberum arbitrium. Philosophia ergo in praesenti libro inquirit utrum casus sit et quid sit; et inquirit utrum liberum arbitrium sit, ponendo argumenta quibus liberum arbitrium cum prouidentia diuina non uidetur posse stare: post hoc ponit falsam solutionem quorumdam quam improbat, et ponit propriam quam rationibus confirmat; et de aeternitate determinat, et alia plura, sicut patebit. Et diuiditur iste liber in undecim partes; quia sex sunt prosae et quinque metra eius: quae partes et quae ipsis determinantur patebunt in processu libri. In prima prosa determinat de casu. Et primo Boethius tangit acta philosophiae, commendans eius exhortationem factam; et mouet quaestionem de casu. Secundo philosophia excusat se ab eius determinatione, et Boethius illam excusationem remouet. Tertio philosophia determinat de casu. Secunda, ibi, TUM ILLA, FESTINO. Tertia, ibi, TUM ILLA MOREM. Primo dicit: philosophia dixerat haec praedicta, et uertebat cursum orationis, idest sermonis ad tractanda quaedam alia atque expedienda. Tunc ego Boethius inquam: o philosophia, recta est tua exhortatio facta, et prorsus est dignissima auctoritate; sed quod tu dudum dixisti (sexta prosa quarti libri) quaestionem de prouidentia implicitam, idest implicatam esse pluribus aliis, scilicet quaestionibus, ego experior re, idest realiter. Quaero enim an arbitreris casum omnino aliquid esse, supple, in rerum natura; et quidnam arbitraris esse casum, supple, in rerum natura. Notandum, per hoc quod dicit Boethius, dixerat, innuit philosophiam iam expediuisse quae ad sui speculationem spectabant, et ita determinasse principalem huius libri intentionem. Et philosophia uertebat cursum orationis, idest orationem currentem, quia oratio philosophiae non impediebatur ignorantia docentis, nec tarditate dicentis: hanc orationem uertebat ad quaedam alia tractanda. Quae autem fuerunt illa, Boetius non exprimit, quia forsitan sua opinione minus erant desideranda, uel forsitan quantum ad propositum extranea. Notandum, quod dicit exhortationem philosophiae fuisse rectam, quia philosophia hortatur ad uirtutes et ad contemptum fortuitorum: talis autem exhortatio quae fit ad bonum prosequendum et ad malum fugiendum recta est. Et dicit exhortationem philosophiae esse dignissimam auctoritate; quia quod a sapientibus dicitur, auctoritate sapientis dignum reputatur. TUM ILLA: FESTINO, INQUIT etc. Hic philosophia excusat se de huius opinionis uel quaestionis determinatione. Et Boethius illam excusationem remouet, dicens: NE etc. Philosophia inquit: ego festino absoluere, idest perficere debitum promissionis et aperire tibi uiam qua reueharis ad patriam. Haec autem quae tu quaeris de casu, etsi (pro quamuis) sunt perutilia cognitu, idest cognitione, tamen paulisper auersa sunt a tramite, idest uia nostri propositi. Et dicit, paulisper: quia non sunt totaliter aduersa; sed aliquantulum elucidant praemissa. Et est uerendum, idest timendum, ne tu fatigatus deuiis, idest quaestionibus extraneis non possis sufficere ad emetiendum, idest transeundum rectum iter. Dicit Boethius: o philosophia, ne illud uereare, idest non timeas; quia hoc fuerit mihi loco quietis, agnoscere ea quibus maxime delector. Et cum omne latus, idest omnis circumstantia tuae disputationis mihi constiterit fide indubitata, nihil est quod ambigatur de sequentibus. Notandum, quod dicit, qua uia reueharis patriam: hic patriam uocat beatitudinem quam prius inuenire docuit. Illa autem per quae homo peruenit ad ipsam, sunt uirtutes, de quibus Boethius intendebat agere non in hoc libro, sed in ultimis libris musicae suae, agendo de musica humana: intentionem autem suam non compleuit, quia a rege Theodorico morte praeuentus fuit. TUM ILLA, MOREM, INQUIT etc. Hic philosophia determinat de casu, soluendo praemissas causas et quaestiones. Primo soluit primam, an casus sit. Secundo secundam, quid sit casus, ibi, LICET IGITUR. Primo ostendit quid significetur per nomen casus, ponendo opinionem quorumdam. Secundo improbat illam opinionem, ibi, QUIS ENIM. Primo dicit: o Boethi, ego geram tibi morem, idest conformabo me uoluntati tuae. Et simul sic est exorsa, idest sic incoepit: si aliquis definiat quo ad nomen dicens casum esse euentum productum motu temerario, idest improuiso et nulla connexione causarum, ego philosophia affirmo casum sic omnino nihil esse; et decerno, idest iudico uocem casus prorsus esse inanem praeter significationem rei subiectae, sicut haec uox Chimaera inanis est. Notandum, quod quamuis quaestio si est praecedit quaestionem quid est, secundum quod quaestio quid est quaerit de quidditate rei, quia quid est rei nulli debetur nisi enti, tamen quaestio quid est quaerens de quo quid est nominis, est prima cognitio; et ideo ex quo quid est nominis, oportet scire de aliquo si est. Propter hoc philosophia ad quaerendum de casu utrum sit uel non, accipit quod quid est quod significatur per nomen: et dicit: si aliqui dicunt casum esse euentum temerarium sine omni causa productum; ego uideo uocem casus esse inanem, tamquam sibi nihil correspondeat in re. QUIS ENIM COERCENTE etc. Hic philosophia improbat opinionem istam, ostendens casum nihil esse secundum eam. Secundo soluit quaestionem secundum rei ueritatem, ibi, ARISTOTELES MEUS. Primo ponit unam rationem. Secundo aliam, ibi, NAM NIHIL. Antiqui dicebant quod casus est euentus temerarius, idest improuisus. Contra hoc arguit philosophia sic: ubicumque omnia sunt prouisa, ibi nihil est temerarium; sed omnia quae sunt prouisa sunt a Deo; ergo inter ea quae sunt, nihil est temerarium. Hanc rationem breuiter innuit in litera, dicens: quis enim locus ullus potest esse reliquus, idest relictus, temeritati, idest improuisioni, Deo coercente cuncta in ordinem, scilicet prouisum? Quasi dicat: nullus. Notandum, quod omnia a Deo sunt prouisa: cuius ratio est. Quorumcumque Deus est causa, omnia talia prouisa sunt a Deo; sed Deus est causa omnis entis; ergo omnia entia a Deo sunt prouisa. Quod autem Deus sit causa omnis entis, patet; quia ab ipsa dependet caelum et tota natura, ut patet ex duodecimo metaphysicae. NAM NIHIL EX NIHILO EXISTERE etc. Hic ponit aliam rationem probantem quod casus non potest esse sine omni causa productus, sicut dicebant antiqui; et arguit sic. Quod est ex nihilo nihil est; sed quod est ex nulla causa ex nihilo est: ergo quod ex nulla causa est nihil est. Sed secundum antiquos, casus est ex nulla causa, quia est productus sine omni connexione causarum; ergo casus nihil est. Unde dicit in litera: uera scientia est cui nemo unquam ueterum refragratus est, idest contradixit, scilicet ex nihilo nihil existere: quamquam illi antiqui illam propositionem ex nihilo nihil existere, iecerint, idest posuerint quasi quoddam fundamentum, non de operante principio, scilicet de Deo creatore, quia ille ex nihilo aliquid fecit; sed intellexerunt hoc de naturali subiecto, idest de tota natura fundata in materia. Et exponit seipsum dicens: hoc est de natura omnium rationum, idest de materia quae est subiectum formarum naturalium. Sed si aliquid oriatur ex nullis causis, id uidetur esse ortum ex nihilo. Sed hoc fieri nequit, ut aliquid oriatur ex nihilo: ergo non est possibile casum esse huiusmodi, idest talem qualem paulo ante definiuimus secundum antiquos, quod sit euentus temerarius sine connexione causarum. Quid ergo dicendum est de casu? Quaerit Boethius. Est ne nihil in rerum natura quod iure queat, idest possit appellari casus uel fortuitum; uel est aliquid tametsi (pro quamuis) lateat uulgus, cui ista uocabula conueniant? Notandum, quod haec propositio ex nihilo nihil existere, uera est in comparatione ad causam particularem quae in sua actione praesupponit materiam; tamen in comparationem ad causam uniuersalem quae est causa totius entis, non est uera. Unde dicimus Deum omnia creasse ex nihilo et fide tenemus; sed antiqui de isto modo productionis per creationem non loquebantur; sed primo modo. Unde Aristoteles in primo physicorum: IMPOSSIBILE EST ALIQUID FIERI EX HIS QUAE NON SUNT: de hac enim opinione conueniunt omnes qui de natura sunt. ARISTOTELES MEUS ID, INQUIT, IN PHYSICIS etc. Hic philosophia soluit quaestionem de casu. Et primo ostendit eam esse solutam ab Aristotele; et ostendit modum eius. Secundo declarat quod licet casus non habeat causas per se, habet tamen causas per accidens, ibi, HAE SUNT IGITUR. Primo dicit: Aristoteles meus, idest doctrina mea nutritus et edoctus definiuit casum in physicis, idest in secundo physicorum breui ratione et propinqua ueri, idest ueritati. Et quaerit Boethius: quonam inquam modo? Dicit philosophia: quotiens aliquid geritur, idest fit, gratia cuiuspiam rei, idest alicuius rei, et aliud contingit quibusdam de causis quam quod intendebatur, illud uocatur casus: ut si aliquis causa colendi agri fodiens humum inueniat pondus auri defossum, haec inuentio auri creditur fortuito, idest a casu accidisse, uerum (pro sed) talis euentus casualis non est de nihilo, idest de nulla causa, sicut dicebat definitio antiquorum: nam euentus casualis habet proprias causas, quarum concursus inopinatus et improuisus, supple, ab eo qui aliquid fecit causa alterius rei, uidebitur operatus esse casum. Nisi enim cultor agri foderet humum, quae, supple, fossio est una causa inuentionis auri: et nisi eo loco depositor obruisset, idest abscondisset pecuniam suam: quae est alia causa inuentionis auri: aurum non esset inuentum. Notandum, quod casus, secundum Aristotelem, est quando aliquid fit propter aliquem finem, ut fossio agri propter seminationem, si aliquid aliud euenit ex quibusdam causis praeter hoc quod intendebatur, hoc est casus: ut inuentio thesauri casualis est quae non intendebatur a fossore agri. Ex quo patet quod inuentio thesauri est casualis, non ideo quod non est praeuisa a Deo, sed quia non est praeuisa ab homine: et ita casus nihil est quo ad Deum: sed est aliquid quo ad hominem, praeter cuius intentionem et prouisionem euenit. HAEC SUNT et cetera. Hic ostendit philosophia quod licet casus habeat causas, non tamen habet causas per se, sed per accidens; dicens: haec igitur sunt causae fortuiti compendii, idest fortuiti euentus: quod fortuitum compendium prouenit ex causis obuiis et confluentibus, non ex intentione gerentis: non enim ille qui aurum obruit, uel qui agrum exercuit, idest fodit, intendebat ut ea pecunia reperiretur: sed, ut dixi, praeter gerentis intentionem euenit hunc fodere quo ille obruit pecuniam, et concurrit, supple, inuentio pecuniae. Notandum, quod causa efficiens non agit nisi moueatur a fine. Finis autem non mouet nisi secundum quod est in intentione: et ideo respectu illius effectus qui est in intentione agens est causa per se: sed si aliquid contingat in actione praeter intentionem agentis illius, agens est causa per accidens: et sic casus, quia contingit praeter intentionem agentis, non habet causam agentem per se, sed per accidens. LICET IGITUR DEFINIRE etc. Hic philosophia soluit secundam quaestionem, ostendendo quid sit casus. Concludit ergo definitionem eius ex iam dictis, dicens: licet igitur definire casum esse euentum inopinatum ex causis confluentibus in his quae geruntur ob aliquid aliud. Tunc ostendit quomodo effectus casualis cadit sub ordine prouidentiae. Dictum est enim quod casus prouenit ex causis confluentibus. Quod autem causae confluant, hoc prouenit ex ordine prouidentiae. Unde dicit: causas uero concurrere et confluere facit iste ordo, scilicet fatalis procedens ineuitabili connexione, scilicet causarum, qui descendens, supple, ordo de fonte prouidentiae cuncta disponit suis temporibus et locis. Notandum, quod definitio casus est bona, quia per eam casus distinguitur ab aliis. Per hoc quod dicitur, casus est euentus inopinatus, excluditur effectus necessario eueniens, uel frequenter, sicut solem oriri uel hominem nasci cum quinque digitis in una manu. Talia enim non eueniunt casualiter et inopinate. Per hoc quod dicitur, ex confluentibus causis, excluditur casus primo modo dictus qui secundum antiquos ponebatur produci ex nulla connexione causarum. Per hoc autem quod dicitur in his quae geruntur ob aliquid aliud, per hoc excluditur a casu causalitas per se: casus enim et fortuna sunt causae per accidens, et fiunt praeter intentionem agentis. 5.2 RUPIS ACHAEMENIAE SCOPULIS etc. Istud est primum metrum huius libri, quod dicitur metrum elegiacum. Et primum metrum est dactylicum exametrum. Secundum est trochaicum pentametrum, uel dactilicum pentametrum. In quo philosophia ostendit quomodo euentus causalis se habet ad prouidentiam diuinam. Est autem materia exempli, quod Tigris et Euphrates sunt duo fluuii ab eodem fonte procedentes, qui postea ab inuicem diuiduntur: et si iterum concurrant, necesse est naues et alia quae per ista flumina deferuntur concurrere: qui quidem concursus proueniunt inquantum reguntur decursu istorum fluuiorum, et tamen est praeter intentionem istorum qui regunt naues. Eodem modo concursus causarum casualiter, quamuis sit praeter intentionem ipsorum agentium: tamen concurrunt secundum defluxum ordinis fatalis ex regimine diuinae prouidentiae: et quamuis nobis ignorantibus ordinem diuinae prouidentiae uideatur aliquid casuale et fortuitum, tamen in comparatione ad Deum omnia sunt ordinata et prouisa. Unde dicit in littera: Tigris et Euphrates resoluunt se uno fonte scopulis, idest ex concauitatibus rupis Achemeniae, idest montis Parthiae, ubi, scilicet in Parthia fugax pugna uersa spicula, idest sagittas figit pectoribus sequentum. Est enim consuetudo Parthorum, quod fugiendo pugnant sagittando a tergo contra insequentes. Et mox, idest paruum post spatium Tigris et Euphrates dissociantur abiunctis aquis, supple, aliis: et si dicti fluuii iterum coeant, idest conueniant, et reuocentur in unum cursum, confluat, idest oportet confluere, illud quod unda alterni uadi, idest utriusque fluminis trahit, idest secum ducit, et conueniant puppes et trunci, uulsi, idest eradicati flumine, idest per flumen, et unda mixta, idest confluens implicet, idest implicabit fortuitos modos, quia unda faciet concurrere fortuito naues et truncos, quos tamen uagos casus, idest casuales euentus, regit ipsa decliuia terrae, idest depressio terrae dans uiam fluuio, et defluus ordo lapsi gurgitis, idest currentis aquae regit illos uagos cursus: et ita est de euentu casuali respectu prouidentiae. Unde dicit: fors, idest casus uel fortuna quae uidetur fluitare permissis habenis, idest sine regimine, illa patitur frenos, idest regimina, et meat, idest transit ipsa lege, idest per ipsam legem diuinae prouidentiae. Notandum quod scribitur in Genesi: Tigris et Euphrates sunt flumina quorum ortus est in Paradiso. Sed Hieronymus, auctoritate Salustii dicit, quod ortus Tigris et Euphratis demonstratur in Armenia idest in Parthia, cui uidetur Boethius consentire. Beatus autem Augustinus super Genesim ad litteram istam contrarietatem concordat, dicens: ILLUD CONTINGIT IN ISTIS FLUMINIBUS QUOD IN ALIIS EXPERIMUR, SCILICET QUOD ALIQUANDO ABSORBENTUR A TERRA ET ITERUM ORIUNTUR: ET QUIA HOC SAEPE POTEST CONTINGERE, IDEO DE ORTU IPSORUM FLUUIORUM DIVERSA POSSUNT DICI. Quando enim Moyses dicit in Genesi, quod oriantur in Paradiso, potest intelligi de prima origine eorum; sed quod dicitur ab aliis quod alibi oriantur, potest intelligi de ortu eorum secundario. Notandum, quod Parthia est regio quaedam quae alio nomine dicitur Achaemenia, unde dicuntur homines Parthi qui uincunt hostes suos fugiendo sagittas a tergo mittendo: et sic amor uincendus est fugiendo. Unde poeta dicit qua specie Martis cedit uictoria Parthis, Cypris ea parte simili quoque uincitur arte. Cypris, idest Venus quae colebatur in Cypro. Et pauper Henricus: PROSCRIBAS IGITUR GLADIIS ET FUSTIBUS IPSUM, SUPPLE, AMOREM, ET FUGIENDO FUGA QUEM FUGA SOLA FUGAT. 5.3 ANIMADUERTO INQUAM etc. Hic incipit prosa secunda huius quinti; in qua incipit determinare de conuenientia liberi arbitrii ad prouidentiam diuinam. Et primo quaerit an liberum arbitrium possit stare cum prouidentia diuina: et philosophia probat liberum arbitrium esse. Secundo ostendit quomodo diuersificatur in diuersis. Et tertio ostendit actus liberi arbitrii cadere sub prouidentia diuina. Secunda, ibi, SED HANC. Tertia, ibi, QUAE TAMEN. Primo dicit: animaduerto inquam, idest cognosco, quomodo casus stat cum prouidentia, et ita consentio sicut dixisti. Et quaerit Boethius: est ne ulla libertas arbitrii in hac serie causarum sibi haerentium, an fatalis catena, idest fatalis necessitas constringit motus, idest affectus, humanorum animorum? Tunc philosophia probat liberum arbitrium esse, dicens. Libertas arbitrii est, non obstante praedicta connexione causarum: neque enim fuerit, idest esse poterit ulla rationalis natura quin libertas arbitrii eidem adsit. Et accipitur hic rationalis natura large pro omni eo quod habet cognitionem intellectiuam. Probat autem quod omni naturae rationali insit liberum arbitrium, dicens: illud quod potest naturaliter uti ratione, id habet iudicium quo discernat unumquodque: igitur per se dignoscit, idest discernit fugienda et optanda: quod autem quis iudicat optandum id petit, idest prosequitur, et refugit illud quod aestimat fugiendum. Quare quibus inest ratio, illis inest libertas uolendi et nolendi. Potest ergo sic ratio formari: omne quod potest uti ratione habet iudicium cognoscendi fugienda et optanda: sed quod quisque iudicat optandum prosequitur, et quod iudicat fugiendum, hoc refugit: ergo omne quod potest uti ratione habet libertatem uolendi et nolendi. Notandum, quod dicit, illud quod utitur ratione habet iudicium quo discernat unumquodque: hoc dicit ad differentiam iudicii naturalis, quod est in brutis, quo non iudicatur unumquodque agendum, sed aliquid particulare; sicut ouis non iudicat de quolibet fugiendo sed tantum de lupo; et apes non habent industriam ad faciendum aliquod opus, nisi ad fauos mellis: sed iudicium rationis est de quibuslibet quae aguntur. Notandum, quod dicit, habens rationis iudicium per se iudicat prosequendum uel fugiendum: licet enim bruta quodammodo cognoscant fugienda uel prosequenda, non tamen per se, quia non sunt causa iudicii. Homo autem non solum cognoscit finem et ordinata in finem, sed cognoscit uniuersaliter per modum collationis et per modum syllogisticum: etiam homo suum iudicium iudicat et discernit, quia intellectus est uirtus conuersa supra se. SED HANC NON IN OMNIBUS etc. Hic ostendit philosophia quomodo liberum arbitrium diuersificatur in diuersis, scilicet in Angelis et hominibus, dicens: hanc, scilicet libertatem arbitrii non constituo esse aequam, idest aequalem in omnibus; quia maior est in substantiis diuinis quam in hominibus. Nam supernis et diuinis substantiis inest perspicax iudicium, idest infallibile iudicium, et inest eis incorrupta uoluntas, idest inflexibilis ad malum, et in eis est praesto, idest parata, efficax potestas optatorum, quia non est in eis impedimentum executionis. Animas uero humanas necesse est esse liberiores, quando conseruant se in speculatione diuinae mentis; minus uero liberae sunt cum dilabuntur ad corpora, idest ad curam rerum temporalium, et adhuc minus liberae sunt cum colligantur terrenis artubus, idest affectibus, quibus minus resistere possunt passionibus insurgentibus. Extrema uero, idest maxima est seruitus animarum quando deditae uitiis ceciderint a possessione propriae rationis, qua regi, idest dirigi deberent in agendo. Nam ubi, idest postquam animae deiecerint oculos rationis et intellectus a luce summae ueritatis, ad inferiora et tenebrosa, idest ad terrena et carnalia, mox caligantur, idest obscurantur nube inscitiae, idest ignorantiae, et turbantur perniciosis affectibus, idest passionibus; quibus accedendo et consentiendo adiuuant, idest augmentant seruitutem, quam sibi inuexere, idest induxerunt, et animae uitiosorum sunt quodammodo captiuae propria libertate. Notandum, quod liberum arbitrium est libertas iudicandi et exequendi res. Vel secundum Boethium, super primo perihermenias, liberum arbitrium est de uoluntate iudicium animi nullo extrinseco aut uiolenter cogente aut uiolenter impediente; nullo cogente ad faciendum quod displicet, nullo impediente ne fiat quod placet. Notandum, quod liberum arbitrium in duobus consistit: in libertate iudicandi, et in libertate exequendi iudicata. Primum, scilicet libertatem iudicandi, impedit ignorantia: sed libertatem exequendi impedit impotentia executionis et corruptio uoluntatis. Quandoque enim possumus bonum perficere: tamen uoluntate corrupta uitio non perficimus. In substantiis autem separatis non est ignorantia iudicandi nec impotentia perficiendi, nec corruptio uoluntatis: ergo in eis est maxima libertas arbitrii. Intelligentiae enim in nullo falluntur: ergo habent perspicax iudicium: et nunquam uolunt nisi bonum: ergo in eis est incorrupta uoluntas: et possunt perficere quidquid desiderant: ergo in eis est efficax potestas optatorum. Notandum, quod quidam dixerunt fuisse de intentione Platonis animas humanas simul esse creatas in caelo, et postea descendere in corpora, et in eis detineri tamquam in uinculis. Secundum illos gradus libertatis animarum humanarum quas ponit in littera sic distinguuntur: scilicet quod animae cum sint in caelo creatae in contemplatione diuinae mentis, sunt maxime liberae; cum autem desiderio corporum incipiunt descendere ad corpus, sunt minus liberae: cum autem iam sunt colligatae corporibus, adhuc sunt minus liberae: sed minima libertas est in eis quando subduntur uitiis. Ista tamen expositio non est secundum ueritatem: ideo aliter exponitur quod illas animas necesse est esse liberiores quae contemplationi diuinae inseruiunt ut animae uirtuosorum et contemplatiuorum quorum conuersatio in caelis est. Illae autem sunt minus liberae quae dilabuntur ad corpora, idest quae descendunt ad curam rerum temporalium, sicut sunt practici qui negotiantur circa bona temporalia ad communem utilitatem dispensanda: adhuc minus liberae sunt animae quae terrenis artubus colligantur, idest quae descendunt ad curandum proprium corpus et ad propriam utilitatem: minime autem liberae sunt quae subditae uitiis rationem amittunt. Vitiosus enim non unius tantum domini est seruus, sed tot dominorum quot uitiorum, secundum beatum Augustinum. QUAE TAMEN ILLE etc. Hic ostendit philosophia quomodo actus liberi arbitrii cadunt sub prouidentia diuina: quia propter hoc quod diuina cognitio se extendit ad omnia: dicens: quae omnia dicta quo ad diuersos gradus libertatis et quo ad omnes actus inde prouenientes, cernit ille intuitus prouidentiae diuinae cuncta prospiciens et quaeque praedestinata disponit suis meritis reddendo bonis bona et malis mala. Et hoc confirmat auctoritate Graeca quae sonat in Latino: omnia uidet Deus et omnia audit: uel secundum alios sonat: Deus illustrat omnia clarius quam sol. Notandum, quod licet diuina prouidentia ab aeterno omnia prospexerit, non tamen propter hoc necessitatur liberum arbitrium ad faciendum bonum uel malum: quia secundum Aristotelem in tertio Ethicorum, HOMO EST DOMINUS SUARUM OPERATIONUM A PRINCIPIO USQUE AD FINEM; et ergo secundum merita operationum liberi arbitrii recipit poenam uel praemium. 5.4 PURO CLARUM LUMINE PHOEBUM etc. Istud est metrum secundum huius quinti libri, quod dicitur Archilochum ab inuentore, dactylicum a pede praedominante: in quo philosophia commendat excellentiam diuinae cognitionis in comparatione ad solem materialem, dicens: Homerus oris melliflui, idest dulcis eloquentiae, canit, idest describit Phoebum, idest solem clarum puro lumine; forsan enim Homerus fecit librum de claritate solis. Qui scilicet sol non ualet perrumpere, idest penetrare, intima uiscera, idest profunda terrae, et pelagi, idest maris, infirma, idest debili, luce radiorum. Haud sic, idest non sic habet se conditor magni orbis, scilicet Deus; sed ipse sua cognitione penetrat omnia, cum nihil possit ipsum latere. Huic, scilicet conditori, tuenti, idest respicienti cuncta ex alto, scilicet caelo, terrae sibi resistunt, nulla mole, idest magnitudine, sicut obsistunt radiis solis: nec etiam nox obscura obstat sibi atris nubibus: immo in uno ictu mentis, idest in unico mentali intuitu, cernit quae sunt quantum ad praesentia; quae fuerunt, quantum ad praeterita; quae ueniunt, quantum ad futura. Quem scilicet conditorem, quia respicit omnia solus, tu poteris dicere uerum solem. Notandum: licet Deus omnia cognoscendo praeuideat etiam illa quae fiunt ex libero arbitrio, uoluit tamen quasdam creaturas esse liberi arbitrii, quia hoc magis decet diuinam bonitatem. Sicut enim melius et nobilius est regnum in quo non tantum seruitur regi a seruis, sed etiam a liberis, quam ubi tantum seruitur a seruis, sic melius erit regnum Dei et decentius ex hoc quod sunt aliquae creaturae libere seruientes, sicut homo et Angelus, quam si essent solae creaturae seruiliter operantes, cuiusmodi sunt omnes creaturae praeter hominem et Angelum, quae ex determinatione naturae necessitantur ad sua opera. 5.5 TUM EGO. EN INQUAM etc. Hic incipit tertia prosa huius quinti libri; in qua Boethius obiicit contra praedicta, ostendens non posse simul stare prouidentiam et liberum arbitrium. Et primo praemittit quod dicta possunt habere dubitationem. Secundo ponit rationem dubitationis, ibi, NIMIUM INQUAM. Primo dicit: tum (pro tunc) finitis praedictis, ego Boethius inquam: o philosophia, rursus ego confundor difficiliori ambiguitate. Et quaerit philosophia: quaenam est ista ambiguitas? Iam enim coniecto, idest iudico quibus tu perturbare, idest perturbaris. Notandum, quod coniectare est ex aliquibus signis aliquid putare: et sic philosophia coniectat per locum a communiter accidentibus dubitationem Boethii, quia communiter quicumque loquebantur de prouidentia et libero arbitrio dubitant de compassibilitate eorum. NIMIUM INQUAM etc. Hic Boethius exprimit suam dubitationem, ostendens prouidentiam et liberum arbitrium esse incompassibilia. Primo facit hoc. Secundo excludit quasdam uias quibus aliqui conabantur defendere prouidentiam, ibi, QUID IGITUR. Ad probandum ergo incompassibilitatem praedictorum, ponit tres rationes. Secunda, ibi, AD HAEC. Tertia, ibi, POSTREMO. Primo ponit primam rationem. Secundo excludit quamdam solutionem, ibi, NEQUE ENIM. Primo modo dicit: nimium uidetur aduersari et repugnare Deum praenoscere uniuersa, et esse ullum libertatis arbitrium. Quod autem ista repugnant, probat: nam si Deus prospicit cuncta, neque ullo modo falli potest, necesse est euenire illud quod prouidentia praeuiderit esse futurum: quod si non eueniret, falleretur prouidentia. Quare si ab aeterno non modo, idest non tantum facta hominum, sed etiam consilia et uoluntates praenoscit, nulla erit libertas arbitrii; sed omnia euenirent de necessitate. Quod autem Deus sua prouidentia omnia praecognoscat, declarat. Neque enim poterit existere aliquod factum uel aliqua uoluntas nisi quam praesenserit, idest praesciuerit prouidentia diuina, nescia, idest non potens falli: nec possunt aliter euenire quam praeuisa sunt: nam si ualent detorqueri aliorsum, scilicet ut aliter eueniant quam praeuisa sunt, non erit iam firma praescientia Dei, sed potius erit incerta opinio: quod iudico nefas credere de Deo. Notandum, quod ex litera sic formatur ratio. Illa quae praeuidentur infallibiliter, de necessitate eueniunt; sed omnia praeuidentur a Deo infallibiliter; ergo omnia de necessitate eueniunt, et sic perit libertas arbitrii. Notandum, quod scientia Dei non est opinio; quia opinio est eorum quae sic et aliter se possunt habere, ex primo posteriorum; scientia autem est eorum quae non possunt se aliter habere; ergo scientia Dei non est dicenda opinio. NEQUE ENIM ILLAM PROBO RATIONEM etc. Hic philosophia excludit quamdam responsionem quae posset dari ad praedictam rationem. Et primo ponit eam. Secundo eam excludit, ibi, QUASI VERO. Primo dicit: neque enim probo, idest approbo illam rationem, idest responsionem qua quidam credunt se posse dissoluere modum, idest difficultatem quaestionis. Aiunt enim, non ideo quid esse uenturum quoniam prouidentia prospexerit illud esse futurum, idest uenturum; sed potius e contrario, idest e conuerso: quoniam quod futurum est, illud non possit latere prouidentiam diuinam: quasi dicat: euentus rei est causa praescientiae, et non e conuerso; et ideo ex euentu debet concludi necessitas praescientiae, non e conuerso, secundum eos. Et isto modo necessarium est, hoc quod concluditur de euentu relabi in contrariam partem: scilicet ut quod concluditur de euentu, hoc concludatur de praescientia. Neque enim necesse est contingere quae praeuidentur, secundum eos; sed quae futura sunt necesse est praeuideri. Notandum, quod prior ratio praetendebat quod omnia futura de necessitate eueniant, quia Deus futura infallibiliter praetendit. Responsio autem quorumdam dicit contrarium: dicit enim: non ideo quia Deus praeuidet futura necessario eueniunt; sed quia uentura sunt, ideo Deus ea praeuidet. QUASI UERO etc. Hic excludit istam responsionem, dicens: ista responsio procedit quasi laboraretur quaerendo cuius rei causa sit praescientia, utrum sit causa necessitatis futurorum, uel utrum necessitas futurorum sit causa prouidentiae; sed nos nitamur, idest laboremus hoc demonstrare, scilicet necessarium esse euentum rerum praescitarum, quoquo modo, idest quocumque modo se habeat ordo causarum, etsi (pro quamuis) praescientia non uideatur inferre necessitatem eueniendi rebus futuris. Quod declarat in exemplo, dicens: si aliquis sedeat, necesse est opinionem esse ueram quae coniectat eum sedere: et e conuerso si de aliquo uera sit opinio, quia sedet, necesse est eum sedere. Igitur in utroque, scilicet in opinione et sedente est necessitas: in hoc, scilicet in sedente, est necessitas sedendi; in altero, scilicet in opinione, est necessitas ueritatis; sed non idcirco quisque sedet, supple, causaliter, quoniam uera est opinio, quia ueritas opinionis non est causa sessionis; sed haec, scilicet opinio potius est uera, quoniam praecessit quempiam, idest aliquem sedere. Et ita, cum causa ueritatis ex altera parte procedat, tamen in utroque est communis necessitas. Et eodem modo contingit arguere de prouidentia et de his quae prouidentur, unde dicit: patet idest manifestum est ratiocinari de prouidentia et de rebus futuris. Nam etsi (pro quamuis) idcirco prouidentur quoniam futura sunt; non tamen ideo proueniunt quoniam prouidentur: nihilominus tamen necesse est a Deo uel uentura prouideri, uel prouisa euenire: ita quod utrique parti inest necessitas quamuis alterius causalitas: quod solum satis est, idest sufficit ad perimendam libertatem arbitrii. Notandum, quod responsio ista quam innuit in litera, uidetur fuisse ipsius Origenis; qui supra epistolam ad Romanos sic dicit: NON PROPTEREA ALIQUID ERIT, QUIA ILLUD DEUS SCIT FUTURUM; SED QUIA FUTURUM EST, IDEO SCITUR A DEO ANTEQUAM FIAT. Quod tamen potest intelligi dupliciter: uno modo quod euentus rei sit causa praescientiae secundum rationem consequentiae; et sic responsio est uera; alio modo potest intelligi quod euentus rei sit causa praescientiae secundum existentiam, et sic est falsa; et hoc modo improbatur hic a Boethio. Primo ergo ostendit Boethius, quod ista responsio non est ad propositum. Secundo ostendit quod non includit ueritatem, ibi, IAM VERO. IAM VERO etc. Hic philosophia ostendit quod ista responsio includit falsitatem, quia ponit quod aliquod temporale sit causa aeterni. Dicunt enim quod res futurae sint causa prouisionis aeternae: unde dicit: iam uero praeposterum est, idest peruersum est, ut euentus rerum temporalium, dicatur esse causa aeternae praescientiae, quod dicitur in ista responsione. Unde subdit: quid est aliud arbitrari Deum ideo prouidere futura quoniam sunt euentura, quam putare quae olim acciderint, idest ipsa futura, esse causam summae prouidentiae? Quasi dicat: nihil est aliud dicere. Notandum, quod nullum temporale est causa aeterni, sed potius e conuerso. Indignius enim non est causa dignioris, eo quod causa dignior est effectu: temporale autem indignius est aeterno, sicut corruptibile incorruptibili; ergo et cetera. AD HAEC SICUTI CUM QUID ESSE SCIO etc. Hic ponit secundam responsionem ad probandum secundam conclusionem, dicens: ad haec, supple, praedicta addenda est haec ratio. Sicuti cum scio esse quid, idest aliquid, necesse est ipsum esse, ita cum noui quid futurum, necesse est idipsum esse futurum. Sic igitur fit, idest contingit, ut euentus rei praescitae, nequeat euitari. Notandum, quod ratio sic potest formari. Sicut se habet scientia respectu scibilis praesentis, sic praescientia respectu effectus futuri; sed cum scio in praesenti aliquid esse, necesse est ipsum esse; ergo cum praescitur aliquid futurum esse, necesse est ipsum futurum esse; sed Deus praescit omnia futura; ergo necessario eueniunt, et sic iterum tollitur libertas arbitrii. POSTREMO SI QUID ALIQUIS etc. Hic ponit tertiam rationem ad idem, dicens: siquis existimet aliquid esse aliorsum, idest aliter quam res se habet, illud non modo, idest non tantum non est scientia, sed est fallax opinio longe diuersa a ueritate scientiae. Quare si aliquid ita futurum est ut eius euentus non sit certus et necessarius, quomodo illud poterit praesciri euenturum? Quasi dicat: nullo modo. Cuius rationem assignat, dicens: sicut ipsa scientia est impermixta falsitati: sic illud quod concipitur ab ea non potest aliter esse quam concipitur: quia si posset aliter se habere, tunc scientia posset esse falsa. Unde subdit: ista est causa quare scientia careat mendacio: quia necesse est unamquamque rem ita se habere, sicut scientia comprehendit eam sese habere. Notandum, quod ratio quam intendit est ista. Quicumque existimat rem aliter esse quam est, eius existimatio est falsa, et non est scientia, sed fallax opinio. Ergo si Deus praescit aliquod futurum esse, et si ipsum non necessario euenit sicut praesciuit, praescientia Dei non erit scientia sed fallax opinio: ergo futura a Deo praeuisa necessario eueniunt, et sic perit liberum arbitrium. QUID IGITUR et cetera. Hic philosophia improbat modos quibus aliqui nituntur saluare prouidentiam. Et primo quaerit quomodo possit saluari prouidentia diuina, improbando duos modos quibus aliqui conabantur ipsam saluare. Secundo ponit tertium modum, similiter ipsum improbando. Secunda, ibi, QUOD SI APUD. Primo dicit: quid igitur dicemus? Quonam modo dici potest quod Deus praenoscit haec futura incerta? Primus modus est: ut dicatur Deum ea quae prouidet iudicare infallibiliter quamuis possint non euenire: sed id est inconueniens, quia tunc falleretur sua prouidentia. Unde dicit: nam si Deus censet, idest iudicat euenire infallibiliter quae etiam possibile est non euenire, fallitur, supple, Deus: quod non modo, idest non tantum nefas est sentire de Deo, sed etiam nefas est uoce proferre. Secundus modus est, ut dicatur Deum prouidere futura indeterminate sicut sunt futura: sed isto modo prouidentia Dei non est certa. Unde dicit: si Deus discernit ista futura esse quae prouidentur indeterminate sicut sunt, ut scilicet cognoscat ea aeque, idest aequaliter posse fieri uel non fieri, quae est ista praescientia quae nihil certum nihil stabile comprehendit? Quasi dicat: talis prouidentia nulla est. Et quid haec praescientia refert, idest differt ab illo uaticinio ridiculoso Tiresiae, qui dicebat: quicquid dicam hoc erit uel non erit. Quo etiam, idest in quo diuina prouidentia praestiterit, idest praeualebit humana opinione, si iudicat incerta sicut homines ea quorum euentus est incertus? Quasi dicat: in nullo differt. Notandum, quod cum Tiresias uidisset duos serpentes simul coire, proiecto baculo ipsos separauit abinuicem, et mutatus fuit in mulierem. Post septennium iterum serpentes coeuntes baculo separauit, et mutatus fuit in uirum. Cum autem orta fuisset dissensio inter Jouem et Junonem an maior esset delectatio in coitu uiri quam mulieris, electus fuit Tiresias in iudicem, qui expertus erat sortem utriusque sexus. Cum autem diceret maiorem esse delectationem mulieris, Juno commota excaecauit ipsum. Juppiter autem sui misertus in recompensam amissi uisus dedit sibi spiritum uaticinandi. Fuit autem haec sua uaticinatio: quidquid dicam erit uel non erit. Si ergo Deus non aliter praesciret futura indeterminata, nisi quia erunt uel non erunt: non differret sua praescientia a praescientia Tiresiae: quod est ridiculosum. OPORTET SI APUD ILLUM RERUM etc. Hic ponit tertium modum conantium saluare prouidentiam. Et est ut ponamus omnia euenire de necessitate, et auferamus liberum arbitrium. Primo ergo ponit istum modum. Secundo ostendit quae inconuenientia sequantur ad ipsum, ibi, QUO SEMEL. Primo ergo concludit istum modum, dicens: quod si apud illum certissimum fontem omnium rerum nihil potest esse incerti, certus est euentus eorum quae ipse firmiter praesciuerit futura: quare nulla erit libertas humanis consiliis et actionibus quas diuina mens sine errore falsitatis cuncta prospiciens alligat et constringit ad unum euentum. Notandum, quod nulla mutatio cadit circa fontem omnium rerum, quia cognitio eius non potest esse incerta: etiam si esset incerta, esset imperfecta et diminuta: si ergo est certa respectu futurorum, necesse est ut omnia futura praescita a Deo necessario eueniant. QUO SEMEL RECEPTO etc. Hic ponit inconuenientia quae sequuntur si auferatur liberum arbitrium. Et primo ostendit quae inconuenientia sequuntur ex parte hominum. Secundo quae ex parte Dei. Tertio quae ex parte coniunctionis hominum ad Deum. Secunda, ibi, QUO NIHIL. Tertia, ibi, IGITUR NEC SPERANDI. Inconuenientia ex parte hominum sunt: si non sit liberum arbitrium, frustra proponuntur hominibus poenae uel praemia, et iniuste puniuntur mali et praemiantur boni, nec erunt uitia nec uirtutes in hominibus, sicut nec in aliis quae agunt necessitate naturae et non libertate animi. Unde dicit: quo semel recepto, idest posito, scilicet ut negetur liberum arbitrium, liquet, idest manifestum est quantus occasus, idest quanta destructio humanarum rerum consequatur. Frustra enim proponuntur bonis praemia et malis poenae: ita statuta et leges humanae erunt inutiles quae poenas et praemia statuunt, quae nullus motus animorum liber ac uoluntarius meruit. Et illud uidebitur iniquissimum omnium quod nunc iudicatur aequissimum, scilicet puniri improbos et remunerari probos, quos ad alterutrum, idest ad probitatem uel improbitatem non mittit propria uoluntas, sed cogit certa necessitas futuri. Igitur uirtutes et uitia non fuerint quicquam, sed potius erit mixta et indiscreta confusio omnium meritorum, scilicet bonorum et malorum. Nota, quod omnes uirtutes et uitia oriuntur ex libera electione boni et mali; et similiter punitio et remuneratio fiunt propter liberam actionem boni uel mali. Si ergo tollitur libertas arbitrii, non erit libera electio, nec libera actio bona uel mala, et per consequens nulla erit uirtus et nullum uitium, et iniuste malus punietur cum ex necessitate malum operetur, et iniuste bonus praemiabitur cum ex necessitate operetur bonum; quod est absurdum dicere. QUOQUE NIHIL SCELERATIUS etc. Hic ostendit inconueniens quod sequitur ex parte Dei, scilicet quod Deus erit auctor malorum. Unde dicit: cum omnis ordo rerum ducatur ex prouidentia diuina, etsi nihil liceat libere fieri ex humanis consiliis, fit, idest sequitur ut uitia nostra referantur ad auctorem omnium, supple, Deum; quo nihil sceleratius excogitari potest quam Deum dicere auctorem malorum; quod tamen necessarium est ablata libertate. Notandum, quod defectus in operatione qui defectus non est in potestate Dei ut euitetur, necessario est ab agente et a producente. Si ergo actio uoluntatis nostrae non est libera, defectus actionis secundum uoluntatem reducetur in Deum; et sic Deus erit causa defectuum nostrorum; quod est absurdum. IGITUR NEC SPERANDI ALIQUID etc. Hic ponit inconuenientia quae sequuntur ex coniunctione hominis ad Deum; quia tolleretur actus deprecandi et actus sperandi, quibus maxime coniungimur Deo. Unde dicit: igitur si tollitur liberum arbitrium, nec ulla ratio est sperandi aliquid nec deprecandi inter Deum et homines. Quid enim quisque deprecetur uel speret, si series indeflexa connectit omnia optanda? Quasi dicat: frustra fieret utrumque. Igitur auferetur illud unicum commercium, scilicet sperandi et deprecandi inter Deum et homines. Vocat autem spem et depraecationem commercium, quia istis mereamur omnia beneficia; unde subdit: siquidem pretio iustae humilitatis nos homines promeremur inaestimabilem uicem, idest retributionem diuinae gratiae: qui modus deprecandi solus est quo homines uideantur posse colloqui cum Deo, et coniungi inaccessae, idest inaccessibili luci, supple, Deo priusquam homines impetrent quod petunt: prius enim preces porrigimus quam effectum petitionis consequamur: quae, scilicet spes et deprecatio, si nihil credantur habere uirium recepta, idest concessa necessitate futurorum, quid erit quo coniungi possimus illi summo principi rerum? Quasi dicat: nihil. Quare necesse erit genus humanum disseptum, idest disiunctum, suo fonte, idest a suo principio, supple, a Deo, fatiscere, idest deficere, uti paulo ante cantabas in sexto metro quarti libri. Notandum, quod actus deprecandi spectat ad intellectum, et est oratio secundum Joannem Damascenum, ascensus intellectus ad Deum uel in Deum: quo quidem actu insinuamus Deo indigentiam nostram: non quod Deo per insinuationem nostram aliquid innotescat quod prius ignorauerit; sed ut nos ipsa insinuatione utendo consideremus in his esse recurrendum ad diuinum auxilium. Actus autem sperandi pertinet ad uoluntatem, quia eius obiectum est bonum futurum. Per istum actum adhaeremus Deo tamquam perfecto principio bonitatis, innitentes eius auxilio ad consequendum bonum quo indigemus. Sed si huiusmodi bonum necessario eueniret, uel impossibile esset euenire, uterque actus tam deprecandi quam sperandi esset inutilis. 5.6 QUAE NAM DISCORS FOEDERA RERUM etc. Hic incipit tertium metrum huius quinti, quod dicitur Adonicum, uel secundum alios Archilochium ab inuentore, dactylicum a pede praedominante: in quo facit exclamationem super incompassibilitate quae apparet inter prouidentiam et liberum arbitrium. Et primo quaerit quare sint incompassibilia, cum per se considerata sint passibilia. Secundo ponit responsionem ad hoc. Tertio contra responsionem obiicit. Quarto obiectionem soluit. Secunda, ibi. AN NULLA. Tertia, ibi. SED CUR TANTO. Quarta, ibi, AN CUM MENTEM. Primo dicit: quaenam discors causa resoluit, idest separat foedera, idest concordias rerum, scilicet diuinae prouidentiae, et liberi arbitrii, ne compatiantur se simul? Aut quis Deus tanta bella statuit duobus ueris, ut singula uera quae carptim, idest sigillatim uel diuisim accepta constent, idest permanent, eadem tamen mixta, idest coniuncta nolunt iugari, idest copulari seinuicem compatiendo. Tunc ponit responsionem, dicens, quod istis duobus ueris, scilicet prouidentiae et libero arbitrio, nulla est discordia, sed apparentia discordiae prouenit ex debilitate nostri intellectus. Unde dicit: an est nota solutionis nulla est discordia ueris: sed semper certa cohaerent sibi, sed mens nostra obruta, idest oppressa, membris caecis, idest caecantibus animam, illa nequit igne, idest splendore, oppressi luminis, scilicet intellectus noscere tenues, idest subtiles, nexus idest coniunctiones rerum quae uidentur discordare. Notandum: si consideremus prouidentiam diuinam per se, possibile est eam esse: si consideremus liberum arbitrium per se, etiam possibile est eum esse, ut patet ex dictis. Sed si consideremus utrumque simul, tunc uidentur incompassibilia, sicut patet ex rationibus superioribus: secundum ueritatem autem bene se compatiuntur, sed nobis non apparet, quia intellectus noster oppressus mole corporis non potest se eleuare in huiusmodi cognitionem. Nam secundum sapientem, CORPUS QUOD CORRUMPITUR AGGRAVAT ANIMAM, ET TERRENA HABITATIO OPPRIMIT SENSUM MULTA COGITANTEM. SED CUR TANTO FLAGRAT AMORE etc. Hic philosophia obiicit contra solutionem. Si enim anima ignorat istas subtiles coniunctiones, unde est quod desiderat eas scire, cum nihil ignotum possit desiderari? Unde dicit: sed cur anima flagrat, idest ardet, tanto amore, idest desiderio, reperire notas tectas, idest notificationes latentes, ueri, idest ueritatis? Scit ne mens illud quod ipsa anxia, idest sollicita appetit nosse? Quasi dicat: non, quia nullus appetit scire illud quod scit. Et hoc est quod dicit: quis laborat scire nota? Quasi dicat: nullus. Oportet igitur dicere quod nesciat; et tunc sequitur aliud inconueniens, scilicet quod anima desideret illud quod nescit. Unde dicit: si nescit illud, quid petit, idest desiderat, mens caeca, idest ignorans? Quis enim nescius optet quicquam? Quis enim ualeat, idest potest sequi nescita, aut quis nescius potest noscere quo inueniat, supple, illud quod quaerit? Et quis ignarus, idest nescius queat, idest potest noscere formam repertam? Quasi dicat: nullus. Notandum, quod dictum est in responsione, quod anima ignorat compassibilitatem prouidentiae et liberi arbitrii, sed desiderat eam scire. Contra hoc arguit sic. Nullus appetit scire quod scit. Si anima desiderat scire aliquid, uel ignorat illud uel scit. Si scit; ergo non desiderat ipsum scire, quia nullus appetit scire quod scit, cum omnis appetitus sit ratione carentiae. Si autem ignorat illud quod desiderat, quomodo ignotum desideratur cum uoluntas non quaerat incognitum? Ideo si ignorat nunquam cognoscet. Quis enim ignotum inueniet? Si enim pater familias quaereret seruum fugitiuum quem ignoraret, posset sibi multotiens occurrere quod ipsum non inueniret, sicut dicit Linconiensis super primo posteriorum. AN CUM MENTEM CERNERET ALTAM etc. Hic soluit obiectionem. Ubi notandum, quod Plato posuit animas esse in caelo creatas et habere cognitionem omnium perfectam, sed per lapsus ad corpora eam obliuisci cognitionem rerum in particulari et retineri eam in uniuersali, et postea per exercitium recuperare cognitionem rerum in particulari: unde dicit sic: an est nota solutionis cum anima cerneret, idest specularetur, altam mentem, idest profundam mentem Dei, ipsa pariter, idest simul, norat, idest nouerat, summam, idest uniuersalem cognitionem et singula, idest singularem cognitionem rerum; sed nunc ipsa condita, idest tecta nube membrorum, non est oblita sui in totum, idest totaliter; sed ipsa tenet summam, idest cognitionem uniuersalem rerum, perdens singula, idest singularem cognitionem? Igitur quisquis requirit, idest inuestigat cognoscere uera, talis est neutro habitu, supple, ut perfecte cognoscat, uel quod omnino ignoret. Unde dicit: nam neque nouit, scilicet in speciali et perfecte illud quod quaerit, nec penitus nescit omnia; sed ipse meminit, idest in memoria habet, summam, idest uniuersalem cognitionem, quam retinens consuluit, supple, actuali consideratione retractans, idest reuocans per studium, alte, idest subtiliter, uisa, idest prius in speciali cognita, ut ipsa queat addere oblitas partes partibus seruatis, supple, in memoria. Notandum, quod secundum istam uiam Platonis solueretur ratio prius tacta: uel anima scit quod desiderat, uel nescit. Dico quod nescit in speciali et in propria forma; sed scit in uniuersali. Et cum dicitur, nullus desiderat ignotum, uerum est sicut notum in uniuersali; tamen desiderat ipsum ut est ignotum in speciali. Et cum dicitur, si ignorat nunquam inueniet; uerum est si ignorat, tam in generali quam in speciali; et si ignorat in potentia et in actu: si tamen scit in potentia et in uniuersali, et ignorat actu et in propria forma, potest ipsum inuenire et addiscere. 5.7 TUM ILLA, VETUS, INQUIT etc. Haec est quarta prosa huius quinti libri: in qua philosophia incipit dissoluere quaestionem de compassibilitate prouidentiae et liberi arbitrii. Et primo tangit difficultatem huius quaestionis et causam difficultatis, et tangit modum procedendi circa eius solutionem. Secundo dissoluit eam, ibi, QUAERO ENIM. Primo dicit: haec querela, idest quaestio haec de prouidentia est uetus, et est uehementer agitata, idest pertractata a Marco Tullio, cum distribuit, idest diuidit, diuinationem, idest in libro diuinationum, ubi diuidit diuinationem in suas species: non solum hoc; sed tibi ipsi est res multum diu quaesita. Sed haud quaquam, idest non alicubi, ab ullo uestrum satis diligenter et firmiter expedita. Cuius caliginis, idest difficultatis causa est quod motus, idest actus humanae rationis, non potest admoueri, idest applicari ad simplicitatem diuinae prouidentiae; quae si ullo modo excogitari queat, nihil relinquetur prorsus ambigui, quod scilicet rationem et causam difficultatis. Ita demum patefacere et expedire tentabo si prius expendero, idest declarauero ea quibus tu moueris. Notandum, quod quaestio de prouidentia diuina et libero arbitrio est omnium quaestionum difficillima, de qua multi antiquorum dubitabant et nonnulli modernorum propter eius difficultatem lapsi sunt; quam Tullius in libro diuinationum pertractans non ualuit dissoluere eius difficultatem, negans penitus prouidentiam et praescientiam futurorum a Deo in praedicto libro diuinationum. QUAERO ENIM etc. Hic philosophia accedit ad solutionem quaestionis. Primo discutit motiua Boethii. Secundo soluit dubitationem siue quaestionem, ibi. QUONIAM IGITUR. Circa primum sciendum quod duo fuerunt motiua Boethii principalia, circa hanc quaestionem. Primum quia uidetur necessarium, si Deus praeuidet futura, quod necessario eueniant. Secundum motiuum quod futura quorum euentus est incertus, sicut sunt futura contingentia, non possunt a Deo certe prouideri. Primo ergo pertractat primum motiuum. Secundo secundum, ibi, SED HOC INQUIS. Primo ostendit quod si Deus praeuidet futura, non propter hoc necessario eueniunt. Secundo mouet dubitationem, ibi, SED QUI FIERI POTEST. Primo ostendit quod ex praescientia Dei non infertur necessitas libero arbitrio. Secundo ostendit quod praescientia Dei non sit signum necessitatis futurorum, ibi, SED PRAESCIENTIA. Circa primum sciendum est quod prius improbauit quamdam responsionem, qua quidam nitebantur impedire rationem ostendentem non esse liberum arbitrium propter praescientiam diuinam: quam responsionem hic resumit ostendens eam aliquo modo esse bonam, quia sufficienter impedit intentionem aduersarii. Nam aduersarius ex nullo alio probat necessitatem futurorum, nisi quia sunt praescita a Deo. Cum igitur ex responsione habeatur, quod praescientia nullam causalitatem habet super futura, uidetur sufficienter ostensum esse, quod ea quae procedunt ex libero arbitrio non sunt necessaria. Primo ergo ponit istam responsionem resumendo eius solutionem, dicens: quaero enim cur istam rationem soluentium putes minus esse efficacem quae putat libertatem arbitrii non impediri a praescientia, quia aestimat praescientiam non esse causam necessitatis futurorum. Quod autem per istam responsionem impediatur illatio necessitatis futurorum, patet ex hoc, quia tu non trahis aliunde argumentum necessitatis futurorum, nisi quod ea quae praesciuntur non possunt non euenire. Si igitur praenotio, idest praescientia futurorum, nullam adiicit, idest imponit necessitatem rebus futuris, ut dicit responsio, ut tu etiam fatebare paulo ante; quid est, idest quid esse poterit, quod uoluntarii exitus cogantur ad certum euentum? Et ita per istam responsionem excluditur necessitas futurorum. Et manifestat se in exemplo, dicens: ut aduertas quid consequatur, gratia positionis, idest exempli, statuamus, idest ponamus per impossibile nullam esse praescientiam futurorum: igitur hoc posito, quantum ad hoc, idest quantum ad istam illationem, qua ex praescientia concluditur necessitas futurorum, ea quae eueniunt ex arbitrio coguntur ne ad necessitatem? Dicit Boethius: minime. Et philosophia: statuamus iterum esse prouidentiam, sed nihil necessarium iniungere rebus futuris: manebit, ut opinor, eadem libertas uoluntatis integra et absoluta ab omni necessitate. Notandum, quod prior solutio improbata fuit bona et mala. In hoc fuit bona, quia posuit praescientiam non esse causam necessitatis futurorum. Dixit enim: ideo futura eueniunt, non quia Deus ea praeuidet. Sed in hoc fuit mala, quia posuit futura esse causam praescientiae Dei. Dixit enim, quia futura sunt, ideo Deus ea praeuidet. Patet ergo ex responsione antiquorum quod praescientia non est causa necessitatis rebus futuris. SED PRAESCIENTIA, INQUIES etc. Hic ostendit philosophia quod praescientia diuina non sit signum necessitatis rebus futuris. Secundo ostendit quod modus probandi ex signo non est efficax, ibi, IAM VERO. Primo dicit: tu inquies, idest dicere poteris: etsi (pro quamuis) praescientia non est necessitas eueniendi rebus futuris, tamen est signum ea necessario esse uentura; et ita ex praescientia potest inferri necessitas futurorum tamquam ex signo. Hoc igitur modo ponendo praescientiam esse signum necessitatis futurorum, constaret exitus, idest euentus futurorum esse necessarios, etiam si non fuisset praecognitio. Quod probat ex natura signi, dicens: omne namque signum tantum ostendit quid sit, idest manifestat illud cuius est signum; sed non efficit quod designat. Quare ut praenotionem, idest prouidentiam appareat esse signum necessitatis futurorum, demonstrandum erat prius nihil contingere non ex necessitate, idest omnia euenire necessario: alioquin si haec necessitas futurorum nulla est, nec illa praescientia poterit esse signum eius rei quae non est; et ita non ualet hic arguere necessitatem futurorum ex praescientia tamquam ex signo. Notandum, quod signum non est causa eius cuius est signum, sed tantum manifestat signatum, esse; ut circulus non est causa uenditionis uini; sed tantum est signum uenditionis. Si ergo praescientia esset signum necessitatis futurorum, praesupponeret futura esse necessaria; et sic ad ostendendum praescientiam esse signum necessitatis futurorum oporteret prius ostendere futura, necessario esse futura, antequam praescientia esset signum necessitatis futurorum: alias praescientia esset signum alicuius rei quae non est: quod est absurdum. IAM VERO etc. Hic ostendit modum probandi ex signo non esse efficacem; et dicit: constat, idest manifestum est, rationem subnixam, idest firmatam demonstratione, eam non esse ducendam ex signis, neque ex argumentis extrinsecus petitis, idest acceptis; sed firma ratio ducenda ex conuenientibus, idest ex propriis et necessariis causis. Cum ergo praedicta ratio processerit ex signo, non est efficax et demonstratiua, cum sit a posteriori: demonstratio autem quae est potissima probationum, ipsa est a priori, cum sit ex causis per se immediatis prioribus et notioribus: et pro tanto etiam demonstratio est syllogismus faciens scire efficax ad probandum, ex primo posteriorum. SED QUI FIERI POTEST etc. Hic philosophia mouet quamdam dubitationem et soluit eam. Videtur enim ex dictis sequi quod aliqua possunt praesciri quae tamen non necessario eueniunt: si autem non necessario eueniunt possunt non euenire: et sic sequitur, quod aliquod praescitum a Deo non eueniat. Primo ergo philosophia dubitando de hoc quaerit, dicens: ex quo ita est quod ea quae sunt praescita non sunt necessaria, sed possunt non euenire; qui, idest quomodo fieri potest, ut ea quae prouidentur futura esse non proueniant? Tunc soluit dubitationem, dicens, quod non negatur quod praescita non eueniant; imo oportet dicere quod praescita eueniant: sed tamen non eueniunt de necessitate. Unde dicit: quasi uero: quasi diceret: ista dubitatio procedit quasi non credamus ea quae prouidentia praenoscit non esse euentura; sed hoc non est uerum; sed potius arbitremur illud, scilicet quod licet futura eueniant, nihil tamen necessitatis habuisse in sui natura ut euenirent. Idem manifestat in exemplo. Quomodo aliquid certe comprehenditur quod tamen non est necessarium, dicens: quod aliquid cognitum eueniat et tamen non necessario, licebit quod tu hoc perpendas hinc, idest ex tali exemplo. Intuemur enim plura exempla oculis dum fiunt, idest dum sunt in fieri; sicut ea quae spectantur, idest uidentur aurigae facere in moderandis et flectendis quadrigis etc uidemus ad hunc modum ut quae fiunt in aliis actibus uoluntariis. Numquid ulla necessitas compellit aliquod illorum ita fieri sicut oculis uidetur? Dicit Boethius: minime; et assignat rationem. Frustra enim esset effectus artis si omnia mouerentur coacta; et frustra esset ars flectendi quadrigam si necessario flecteretur. Igitur illa quae cum fiunt carent necessitate existendi, eadem sunt futura sine necessitate priusquam fiant. Ex quo concludit quod quaedam sunt euentura, quorum exitus, idest euentus sit absolutus ab omni necessitate. Et forsan aliquis diceret: ea quae nunc fiunt non erant futura antequam essent. Hoc excludit, dicens: nullum arbitror esse dicturum quod quae nunc fiunt euentura non fuerunt: hoc enim esset nimis irrationabile; ideo necessario concluditur, quod haec etiam praecognita habent euentus liberos: quia sicut scientia praesentium nihil importat necessitatis his rebus quae fiunt in praesenti, sicut patet in exemplo praedicto de regimine quadrigae, ita praescientia futurorum nihil importat necessitatis his quae uentura sunt. Notandum, quod licet futura in comparatione ad diuinam prouidentiam, sunt necessaria necessitate conditionata, non tamen omnia sunt necessaria necessitate absoluta. Multa enim libere eueniunt, sicut ea quae fiunt ab arte et a uoluntate, ut regimen quadrigarum. Si enim regimen quadrigarum necessario eueniret, frustra esset ars regendi quadrigam. Notandum, quod sicut res actu fiunt, ita erant futurae: sed quaedam actu libere fiunt, ergo erant libere futurae, et per consequens non omnia sunt necessario futura: licet necessitate conditionata inquantum comparantur ad prouidentiam diuinam: non tamen in sui natura considerata necessario eueniunt necessitate absoluta, sicut postea uidebitur, ubi distinguet duplicem necessitatem, conditionatam et absolutam. SED HOC, INQUIS etc. Hic philosophia discutit motiuum Boethii, utrum futura incerta, sicut sunt contingentia, possint certe praesciri. Et primo mouet dubitationem de hoc, et tangit rationem dubitationis. Secundo assignat causam erroris, ibi, CUIUS ERRORIS CAUSA EST. Dicit primo: sed tu inquis, o Boeti: hoc ipsum dubitatur, an possit esse ulla praenotio, idest praescientia illarum rerum, quae non habent necessarios exitus, idest euentus: hoc enim nullo modo est possibile. Cum enim uidentur haec dissonare, scilicet praescientia et contingentia. Tu enim putas, si praeuideantur contingentia necessitatem ipsa consequi, et si necessitas desit minime ea praesciri; et putas nil posse comprehendi praescientia diuina nisi certum. Et si ea quae sunt incerti exitus, idest euentus sicut contingentia, si praeuidentur illa quasi certa, tu putas illud esse caliginem opinionis non ueritatem scientiae; et in hoc tu deciperis; cuius deceptionis causa est error tuus circa iudicium cognitionis. Credis enim diuersum esse ab integritate scientiae aliter arbitrari rem quam sese habeat; et in hoc erras. Notandum, quod quia nos non possumus futura contingentia certe praecognoscere, putamus similiter Deum hoc non posse: res enim eodem modo se habens diuersimode a diuersis potest cognosci. Unde cognoscere rem aliter quam se habet ex parte rei cognitae, non est scientia: sed cognoscere rem aliter quam se habeat ex parte cognoscentis bene est scientia: et sic futura contingentia licet in se sint incerta, possunt tamen praesciri a Deo sine errore falsitatis. CUIUS ERRORIS CAUSA EST etc. Hic assignat causam erroris. Ubi notandum, quod causa erroris quare putamus futura incerta non posse certe praesciri, quia putatur quod facultas cognitionis sit secundum facultatem rei cognitae, et non ipsius cognoscentis: quod est falsum. Primo ergo praemittit huiusmodi causam erroris. Secundo improbat ipsam, ibi, NAM UT HOC BREVI. Dicit primo: cuius erroris causa est, quia existimatur quod omnia quae quisquam nouit illa cognosci tantum ex ui et natura ipsorum quae sciuntur, et non ex ui cognoscentis: quod totum est contra, idest per contrarium: quia res magis cognoscuntur secundum naturam cognoscentis. Omne enim quod cognoscitur non comprehenditur secundum sui uim, idest secundum modum suae naturae; sed potius secundum facultatem cognoscentis. Notandum, quod si cognitio esset secundum facultatem rei cognitae, tunc res ab omnibus eodem modo cognosceretur, et sic aliquid comprehenderetur eodem modo ab intellectu humano et diuino: quod falsum est: quia quae sunt incerta comprehensione humana, sunt certa comprehensione diuina. Cognitio ergo potius attenditur secundum facultatem potentiae cognoscentis; ita quod quanto potentia est efficacior et certior, tanto certius et limpidius rem comprehendit. NAM, UT HOC BREVI EXEMPLO LIQUEAT etc. Hic probat quod facultas cognitionis est secundum facultatem potentiae cognoscentis et non rei cognitae. Primo declarat hoc exemplis. Secundo probat hoc idem per rationem, ibi, NEQUE ID INIURIA. Prima in duas, secundum duo exempla. Secundum, ibi, IPSUM QUOQUE. Primo dicit: quod cognitio sit secundum facultatem cognoscentis liqueat breui exemplo. Nam uisus aliter agnoscit eamdem corporis rotunditatem et aliter tactus. Ille enim (uisus) manens eminus, idest a longinquo, intuetur totum corpus simul iactis radiis uisualibus: hic uero, supple, tactus cohaerens et coniunctus orbi, idest rotunditati, et motus circa ipsum ambitum, idest circa corpus rotundum, comprehendit, scilicet eius rotunditatem, partibus, idest per partes. Notandum, quod innuit duplicem differentiam inter modum cognoscendi uisus et tactus. Prima est quod uisus a remotis existens cognoscit aliquod corpus rotundum. Tactus autem non cognoscit ipsum nisi coniunctus. Secunda differentia est quod uisus totum corpus simul comprehendit, tactus autem per partes. Talis autem diuersitas in cognoscendo non esset si res cognosceretur ex sui natura, cum eadem res manet in utraque cognitione. Notandum: quidam dixerunt uisionem fieri per emissionem radiorum uisualium ab oculis usque ad rem uisam. Sed haec opinio est contra Aristotelem: uisio enim non fit extramittendo sed intus suscipiendo: PATIENTE ENIM ALIQUO SENSITIVO FIT IPSUM VIDERE, secundo de anima. Hic autem loquitur opinione antiquorum, cum dicit quod uisus intuetur totum corpus iactis radiis. IPSUM QUOQUE etc. Hic ponit secundum exemplum in uirtutibus cognoscitiuis subordinatis. Secundo ostendit quomodo istae uirtutes se habeant adinuicem, ibi, IN QUO ILLUD. Primo ergo declarat quomodo idem a diuersis potentiis diuersimode comprehenditur, dicens: sensus exterior aliter contuetur ipsum hominem, aliter imaginatio, aliter ratio, aliter intelligentia diuina. Sensus enim exterior, sicut uisus, iudicat figuram hominis in subiecta materia, idest in sensibili materia; sed imaginatio solam figuram iudicat, idest discernit sine materia, idest in absentia rei materialis. Ratio uero hanc imaginationem transcendit, et ipsam speciem, idest naturam specificam hominis quae singularibus inest perpendit, idest discernit uniuersali consideratione: oculus uero, idest consideratio intelligentiae est celsior, quia intelligentia diuina supergressa ambitum uniuersitatis qui existit in singularibus, illam simplicem formam, scilicet ideam hominis quae est in mente diuina, contuetur pura acie, idest speculatione purae mentis. Notandum, quod primum exemplum fuit de uirtutibus cognoscitiuis non subordinatis: sicut de uisu et tactu. Istud autem exemplum est de uirtutibus subordinatis, quae sunt quatuor: scilicet sensus exterior qui inest omnibus animalibus, imaginatio quae tantum inest animalibus perfectis, ratio quae tantum est in hominibus, et intelligentia per quam intelligit diuinam cognitionem. Istae uirtutes habent diuersum modum cognoscendi eamdem rem, scilicet hominem, ut declaratur in littera: quod non esset nisi cognitio fieret secundum facultatem uirtutum cognoscentium et non rei cognitae. IN QUO ILLUD MAXIME et cetera. Hic ostendit philosophia quomodo praedictae uirtutes cognoscitiuae se habent adinuicem: ostendens quod quidquid potest uirtus inferior potest etiam et superior et amplius. Et primo hoc ostendit de intelligentia respectu aliarum uirtutum. Secundo ostendit idem de ratione. Secunda, ibi, RATIO QUOQUE. Primo dicit: in quo, idest in ordine istarum uirtutum illud est maxime considerandum quod uis comprehendendi superior amplectitur in se inferiorem: quia uirtus superior cognoscit omne illud quod inferior: inferior autem non consurgit ad superiorem, ita ut apprehendat illud quod superior. Quod manifestat in exemplo, dicens: neque enim sensus aliquid ualet apprehendere extra materiam, et imaginatio contuetur species uniuersales, idest minus particulares, sed ratio capit simplicem, idest uniuersalem formam: intelligentia autem diuina quasi desuper spectans, cum sit in supremo gradu cognitionis, ipsa concepta forma ideali diiudicat etiam cuncta quae subsunt illi formae; ut cognoscendo ideam hominis cognoscit omnia quae sunt in homine, sed eodem modo comprehendit ipsam formam quae nulli inferiori uirtuti nota esse poterit: nam ipsa cognoscit uniuersum, idest uniuersalem formam rationis et figuram imaginationis et materiale sensibile, quod spectat ad sensum exteriorem, non utens ratione, nec imaginatione, nec sensibus: sed prospiciens cuncta uno ictu mentis, idest absque decursu cognoscit: quod non facit ratio. Notandum, quod quia uirtus superior uirtutem includit inferiorem, sicut tetragonum includit trigonum, ut patet secundo de anima; ideo quidquid potest uirtus inferior potest et superior et magis, quia modo magis uniuersali comprehendit quod inferior modo magis particulari, licet non e conuerso: ideo quae potest intelligentia humana comprehendere, potest et diuina intelligentia, licet non e conuerso. RATIO QUOQUE CUM QUID UNIVERSALE RESPICIT etc. Hic ostendit idem de ratione: quod sicut intelligentia comprehendit alias tres uirtutes inferiores: sic ratio etiam comprehendit sub se alias duas uirtutes, scilicet imaginationem et sensum, dicens, quod cum ratio respicit, idest cognoscit, quid uniuersale, non utens imaginatione nec sensibus, et comprehendit imaginabilia et sensibilia uniuersali comprehensione: haec enim est ratio, quae ita definit uniuersale suae conceptionis, homo est animal bipes rationale: quae definitio cum sit uniuersalis notio, scilicet notificatio, tunc nullus etiam ignorat rem esse imaginabilem et sensibilem, quae hac definitione explicatur. Illa ratio considerat uniuersale non utens imaginatione uel sensu, sed rationali conceptione. Tunc ostendit quod sicut ratio comprehendit imaginationem et sensum, sic imaginatio sensum comprehendit, dicens: imaginatio quoque tametsi (pro quamuis) sumpsit exordium ex sensibus uisendi et formandi figuras: tamen absente sensu exteriori, imaginatio collustrat, idest cognoscit quaeque sensibilia; non sensibili sed imaginaria ratione iudicandi. Et tunc concludit dicens: uides ne igitur quomodo cuncta potius utantur sua, idest propria facultate in cognoscendo quam facultate eorum quae cognoscuntur? Notandum, quod licet ratio in comprehendendo suum uniuersale non utatur imaginatione et sensu, tamen in actu suo praesupponit imaginationem et sensum, quia nihil est intellectu nisi fuerit in sensu. Similiter licet imaginatio in sua operatione non utatur sensu, tamen praesupponit sensum fuisse in actu; quia phantasia quam hic uocat imaginationem, est motus factus a sensu secundum actum, ex secundo de anima. NEQUE ID INIURIA etc. Hic confirmat dictum suum per rationem, dicens: illud, scilicet quod res cognoscitur non secundum sui naturam, sed secundum naturam cognoscentis, illud non contingit iniuria, idest irrationabiliter. Nam cum omne iudicium cognitionis sit actus et operatio iudicantis, idest potentiae cognoscitiuae, necesse est ut quisque cognoscens perficiat suam operam, idest suam operationem cognoscendi, non ex aliena potestate, scilicet rei cognitae; sed ex propria potestate, idest ex uirtute cognoscentis. Notandum, quod ex litera formatur talis ratio. Omnis actus et operatio sequitur conditionem illius potentiae cuius est actus et operatio; sed iudicare siue cognoscere est actus et operatio potentiae cognoscentis et non rei cognitae; ergo iudicare et cognoscere sequitur modum et conditionem potentiae cognoscentis et non rei cognitae. 5.8 QUONDAM PORTICUS ATTULIT etc. Istud est metrum quartum huius libri quinti, quod dicitur glyconicum ab inuentore, choriambicum a pede praedominante: in quo metro improbat opinionem Stoicorum ex qua uidetur sequi contrarium dictis suis. Fuit opinio Stoicorum, quod cognitio intellectiua solum perficeretur ex hoc quod corpora exteriora suas similitudines imprimant in mentem, ita ut mens solum se habeat in ratione patientis, et res extra in ratione agentis. Ex quo sequitur, cum patiens trahatur ad naturam agentis et non e conuerso, quod cognitio sequeretur naturam rei cognitae et non naturam rei cognoscentis: quod est contra dicta. Primo ergo ponit opinionem Stoicorum. Secundo improbat eam, ibi, SED MENS. Primo ergo dicit: quondam porticus attulit senes, supple, Stoicos, qui dicebantur senes propter maturitatem morum, senes inquam nimium obscuros, supple, in sententiis, qui Stoici credunt sensus et imagines, idest rerum sensibilium formas imprimi mentibus ex corporibus extimis, idest exterioribus; et posuerunt illa corpora eo modo imprimere imagines mentibus, ut quondam mos fuit alicui scribenti celeri stilo figere pressas literas aequore, idest in planitie paginae quae pagina nullas prius notas habeat. Notandum, quod Stoici dicuntur a stoa Graece quod est porticus Latine, quia Athenis in manifestissima porticu et aliis locis publicis Stoici disputare solebant: et illi posuerunt animam tantum habere se in ratione patientis respectu rerum exteriorum. Et quia cognitio magis uidetur sequi uirtutem actiuam quam passiuam; ideo secundum eos cognitio potius debet attendi secundum facultatem rei cognitae quae est actiua, quam animae cognoscentis quae est passiua. SED MENS et cetera. Hic improbat hanc opinionem. Secundo ponit suam ueritatem, ibi, HAEC EST EFFICIENS. Primo ergo deducit ad plura inconuenientia istam opinionem, dicens: sed si mens uigens nihil explicat propriis motibus, idest si nullam actionem propriam habet; sed tantum iacet patiens, subdita notis, idest similitudinibus corporum; et si ipsa reddit, idest repraesentat cassas imagines rerum, idest similitudines in uicem speculi, idest ad modum speculi: tunc quaeritur unde uiget haec notio, idest haec cognitio animis, quae anima est cernens omnia non tantum corporalia, sed etiam incorporalia. Notandum, quod primum inconueniens est: si cognitio intellectiua fieret per solam impressionem corporum in anima, tunc non esset uirtus per quam anima cognosceret incorporalia; quia per solam impressionem corporum tantum cognosceret corporalia, nunc autem manifestum est quod etiam incorporalia cognoscit. Aliud inconueniens ponit, dicens: si anima tantum est passiua; quae uis animae singula prospicit, idest iudicat, aut quae uis animae cognita diuidit, aut diuisa recolligit, aut quae uis animae legens, idest apprehendens, alterum iter componendi et diuidendi, nunc inserit caput summis, idest generalissimis ascendendo a specialissimis ad generalissima colligendo multitudinem, et nunc decidit, uel decedit secundum aliam literam, idest cadit in infima, idest in specialissima procedendo a generalissimis ad specialissima diuidendo? Tum, idest tandem anima referens, idest comparans sese sibi redarguit falsa ueris, idest per uera. Notandum, quod ex litera tale formatur ratio. Illa anima non est tantum passiua sed actiua, quae iudicat, componit et diuidit, et ueris falsa redarguit; sed anima intellectiua est huiusmodi; ergo etc. Maior nota est, quia iudicare, componere, diuidere, redarguere uidentur esse operationes actiuae. Minor apparet: anima iudicat inter uerum et falsum, componit praedicatum cum subiecto, aliquando diuidit praedicatum a subiecto et falsas opiniones redarguit. HAEC EST etc. Hic philosophia ponit ueritatem, dicens: haec mens est magis causa efficiens, quae est causa longe potentior quam illa quae modo materiae, idest similitudine materiae patitur notas impressas. Et quia aliquis crederet quod in anima nulla esset passio, ideo subdit: quaedam passio praecedit operationes animae in uno corpore excitans et mouens uires animi ad operandum: ut quando lux ferit oculos, tunc patitur uisus: uel cum uox instrepit, idest insonuit auribus, tunc patitur auditus; et tandem uigor mentis excitus, idest excitatus uocans species quas intus tenet ad similes motus applicat eas notis exteris, idest similitudinibus exterioribus; et miscet, idest applicat imagines exteriores corporum formis, idest speciebus introrsum, idest in anima reconditis. Notandum, quod Boethius hic utitur sententia Platonica quae ponit species rerum a principio naturaliter insitas animae, sed anima sopita est in corpore, ita quod non intelligit per eas nisi excitetur per immutationem sensuum exteriorum; excitata autem euocat speciem similem illi quam sensus exterior impressit et applicando eam rei exteriori, sic intelligit per eam. Ad hanc intentionem etiam loquitur Linconiensis primo posteriorum, dicens: RATIO IN NOBIS SOPITA NON AGIT NISI PRIUS PER OPERATIONES SENSUUM QUIBUS ADMISCETUR FUERIT EXPERRECTA. Notandum, quod ex litera uidetur, quod intellectus possibilis intelligendo etiam sit actiuus, cum sit causa efficiens, ut dicit in litera. Aristoteles autem in tertio de anima uult quod intelligere sit pati, et quod intellectus nullam habet naturam nisi quod est possibilis uocatus. Ad hoc dicunt aliqui, quod quia anima comprehendit tam intellectum possibilem quam agentem, ideo anima est actiua, immo causa effectiua intellectionis ratione intellectus agentis; sed est passiua ratione intellectus possibilis. Vel dicendum, quod intellectus possibilis est potentia passiua saltem quo ad primum eius actum, cum intelligere sit pati; sed omnis potentia passiua de necessitate requirit potentiam actiuam quae reducat ipsam ad actum. Tale autem actiuum non potest esse res corporalis extra, cum agens sit prestantius passo; ideo tale actiuum ex parte animae erit intellectus agens cuius operatio est facere potentia intellecta actu intellecta, ita quod a rebus extra uirtutem intellectus agentis imprimitur aliquid intellectui possibili per quod in actum intelligendi reducitur. Non est ergo intentio Boethii negare quin mens sit passiua ratione intellectus possibilis; sed uult quod mens siue anima magis habeat efficientiam in intellectione quam sit passiua ab ipsis corporibus extra; et per consequens efficientia intellectus non debet attribui rebus extra; quod erat de intentione Stoicorum. 5.9 QUOD SI IN CORPORIBUS SENTIENDIS etc. Haec est quinta prosa huius quinti libri: in qua probat specialiter diuinam cognitionem esse secundum modum cognoscentis et non rei cognitae. Secundo ostendit insufficientiam eorum qui ex uero modo cognoscendi improbant prouidentiam diuinam, ibi, QUID IGITUR. Primo facit quod dictum est. Secundo infert duas conclusiones, ibi, HAC ITAQUE. Primo dicit: si in sentiendis, idest in cognoscendis corporibus animus noster non tantum insignitur, idest afficitur passione corporis; sed ex sua ui iudicat passionem subiectam corpori, ita quod in cognoscendo sequitur proprium motum, quamuis qualitates obiectae forinsecus afficiant, idest immutent, instrumenta, idest organa sensuum, et passio corporis antecedat uigorem agentis animi, quae passio prouocet actum mentis in se, et excitet formas intrinsecus quiescentes: si hoc est in animo nostro multo magis ea quae absoluta sunt cunctis affectionibus, idest qualitatibus corporum, sicut intelligentiae separatae et praecipue Deus, illa in discernendo non sequuntur obiecta extrinsecus; sed expediunt, idest perficiunt actum suae mentis, idest operationem intellectiuam secundum naturam propriam. Notandum, quod ex litera sic potest argui. Si id de quo minus uidetur inesse, inest, et de quo magis. Sed minus uidetur quod animus noster in cognoscendo sequatur motum suum, et non rei cognitae, et tamen sequitur facultatem suae cognitionis; ergo multo magis intelligentia diuina sequitur in cognoscendo proprium modum suae cognitionis quam ipsius rei cognitae. HAC ITAQUE RATIONE etc. Hic infert duas conclusiones ex praemissis, dicens: ex quo cognitio sequitur naturam cognoscentis et non rei cognitae, et cum cognoscentia sint diuersa secundum naturam, oportet diuersis cognoscentibus conuenire diuersas cognitiones. Unde dicit: hac itaque ratione, quia cognitio sequitur naturam cognoscentis, multiplices cognitiones cessere, idest cesserunt diuersis ac differentibus substantiis. Sensus enim solus destitutus aliis cognitionibus, cessit animantibus immobilibus, quales conchae maris et quaecumque nutriuntur haerentia saxis. Imaginatio uero cessit mobilibus belluis quae mouentur motu progressiuo, quibus uidetur inesse affectus, idest appetitus fugiendi malum uel appetendi bonum. Ratio uero per quam comprehendimus uniuersale, tantum est humani generis, sicut intelligentia est diuini generis. Tunc ponit secundam conclusionem, quod illa conclusio est notior et nobilior quae non solum apprehendit proprium obiectum, sed etiam obiecta aliarum notitiarum, idest cognitionum. Unde dicit: quo fit ut ea notio, idest cognitio praestet, idest nobilior sit ceteris quae suapte natura, idest propria natura, non modo, idest non tantummodo, proprium obiectum cognoscit; sed etiam cognoscit subiecta ceterarum notitiarum. Nota circa primam conclusionem: quod cum actus et operationes diuersificentur secundum diuersitatem agentium et operantium; sequitur, si agentia et operantia sint diuersa, quod habeant diuersas operationes et cognitiones. Propter quod sensus sine aliis cognitionibus cessit animalibus immobilibus. Et accipitur hic sensus stricte pro apprehensione sensitiua, quae solum immutatur ad praesentiam sensibilis. Sic enim distinguitur contra imaginationem, quae non tantum apprehendit rationem praesentem, sed etiam absentem. Notandum, circa secundam conclusionem, quod quaecumque potentia plura cognoscit, uidetur esse praestantior ea quae cognoscit pauciora. Si ergo aliqua potentia cognoscit proprium obiectum et cum hoc obiecta aliarum potentiarum inferiorum, sicut est intelligentia diuina, et non e conuerso; sequitur quod potentia superior plura cognoscens sit nobilior inferiori. QUID IGITUR etc. Hic philosophia ostendit insufficientiam eorum quae ex modo cognoscendi nostro improbant diuinam prouidentiam. Secundo hortatur nos ad considerandum modum diuinae cognitionis, ibi, QUARE IN ILLIUS. Primo manifestat insufficientiam eorum per simile. Secundo applicat illud simile ad propositum, ibi, SIMILE EST. Similitudo autem quam intendit talis est. Sensus et imaginatio sunt cognitiones inferiores quam ratio. Si ergo sensus et imaginatio uellent iudicare modum recognoscendi rationis ex modo cognoscendi proprio, et dicere quod uniuersale nihil esset quod ratio apprehendit; uel si uerum esset iudicium rationis uel esset particulare et sensibile, ratio uero diceret contrarium, manifestum est quod nos qui uigemus utraque cognitione potius assentiremus rationi, iudicando motiuum sensus et imaginationis esse insufficiens. Dicit ergo: quid igitur si sensus et imaginatio refragentur, idest contradicant rationi, dicentes nihil esse uniuersale id quod ratio putat sese intueri, sic arguendo? Quod enim est sensibile aut imaginabile id non potest esse uniuersum, idest uniuersale secundum iudicium sensus et imaginationis. Aut igitur iudicium rationis necesse est esse uerum, et per consequens nec quidquam esse sensibile; quod est absurdum. Aut quoniam notum est sibi, supple, sensui et imaginationi plura esse subiecta sensibus et imaginationi, quae necesse est esse sensibilia, crederesne conceptionem rationis esse inanem, quae consideret illud quod sit sensibile et singulare, quasi quoddam uniuersale? Ad haec si ratio respondeat se conspicere in ratione uniuersali illud quod est sensibile et imaginabile, illa uero, scilicet sensum et imaginationem non posse aspirare, idest peruenire, ad cognitionem uniuersitatis, idest uniuersalis, quia notio, idest cognitio eorum non possit excedere figuras corporales; et diceret ratio potius esse credendum firmiori et perfectiori iudicio rerum. In huiusmodi igitur lite, scilicet inter sensum et imaginationem ex una parte, et rationem ex altera parte, nos quibus inest tam uis ratiocinandi quam imaginandi et sentiendi, nonne potius probaremus causam rationis, et reputaremus motiua sensus et imaginationis esse insufficientia? Quasi dicat: immo. Notandum, quod iudicio nobilioris potentiae potius est standum quam iudicio potentiae ignobilioris. Cum igitur ratio sit potentia nobilior quam sensus et imaginatio, eo quod ratio comprehendit proprium obiectum et obiectum sensus et imaginationis, et non e conuerso; ergo potius standum est iudicio rationis quam potentiarum inferiorum. SIMILE EST etc. Hic applicat illud simile ad propositum; et dicit: illud quod est dictum de sensu et imaginatione respectu rationis, simile est ei quod humana ratio nihil putat diuinam intelligentiam intueri, nisi ut ratio ipsa cognoscat: quod apparet ex ipso modo arguendi. Nam ita disseris, idest arguis: si quae uideantur non habere certos et necessarios euentus, talia nequeunt praesciri certo euentura. Igitur talium rerum nulla est praescientia; quam, scilicet praescientiam si credimus esse in his, nihil erit quod non proueniat ex necessitate. Si igitur sicut sumus participes rationis, ita possemus habere iudicium diuinae mentis; sicut nunc iudicauimus imaginationem et sensum oportere cedere rationi, sic censeremus, idest iudicaremus iustissimum humanam rationem se submittere diuinae menti. Notandum, quod simile est de iudicio sensus et imaginationis respectu rationis, et rationis respectu intelligentiae diuinae. Nam sensui et imaginationi uidetur quod ratio aliter non possit comprehendere rem, nisi sicut ipsa comprehendit; quod tamen falsum est. Sic similiter uidetur rationi humanae, quod intelligentia diuina non possit res incertas cognoscere aliter quam ipsa cognoscit; quod falsum est. Nam quae ratio humana incerte cognoscit intelligentia diuina certo comprehendit. QUARE IN ILLIUS SUMMAE INTELLIGENTIAE etc. Hic philosophia hortatur ut dirigamus nos ad cognitionem diuinae intelligentiae, dicens: quare si possimus, erigamus per diligentem considerationem in cacumen illius summae intelligentiae, supple, diuinae. Illic enim ratio uidebit quod in se non potest intueri, scilicet quomodo certa et definita praenotio Dei cognoscat illa quae non habent certos exitus, et illud non sit opinio, sed potius sit simplicitas summae scientiae nullis terminis inclusa, quia simplicitas summae sapientiae est infinita. Notandum, quod si cognitio sequeretur facultatem rei cognitae, et non uirtutis cognoscentis, tunc sicut ratio humana cognoscit futura contingentia incerte, sic similiter intelligentia diuina ea incerte cognosceret: sed quia facultas cognitionum est secundum facultatem uirtutum cognoscentium, et intelligentia diuina in cognoscendo excedit rationem humanam, poterit ipsa certe cognoscere quae ratio humana incerte cognoscit. 5.10 QUAM VARIIS TERRAS etc. Hic incipit quintum metrum huius quinti: quod dicitur Archilochium ab inuentore, dactylicum a pede praedominante. In quo ostendit hominem esse dispositum ad contemplationem caelestium ex figura corporis sui. Et primo describit figuram corporalem aliarum bestiarum. Secundo figuram hominis, ibi, UNICA GENS. Primo dicit: animalia permeant terras quam uariis, idest ualde uariis figuris. Namque alia animalia extento corpore, sicut sunt serpentes et reptilia, illa uerrunt, idest uertunt puluerem, et incitata, idest mota ui pectoris, trahunt continuum sulcum, supple, in puluere. Sunt alia animalia quibus inest uaga leuitas alarum, quae uerberant uentos, et enatent, idest transeunt liquido uolatu spatia longi aetheris, idest aeris. Sunt alia quae gaudent uestigia pressisse solo, idest terrae gressibus suis, et transmittere, idest pertransire uirides campos, et gaudent subire siluas; quae omnia animalia, licet uariis formis, tamen facies eorum prona idest ad terram inclinata, ualet ingrauare, idest ingrauatos ostendere sensus hebetes, idest brutales. Notandum, quod philosophia tangit tria genera animalium, scilicet reptilia, uolatilia et gressibilia: quae licet differant in formis, quia quaedam formantur ad reptandum ut serpentes, quaedam ad uolandum ut aues, quaedam ad gradiendum ut bestiae, tamen in hoc omnia conueniunt quod habent faciem inclinatam ad terram. UNICA GENS HOMINUM etc. Hic describit figuram hominis, dicens: unica gens hominum, idest solum genus humanum, leuat celsum cacumen, idest caput suum altius, et leuis stat recto, idest erecto corpore, et despicit terras uultu eleuato ad caelum: tu homo terrenus, qui recto uultu petis caelum, et exeris, idest erigis frontem, haec recta figura admonet te, quod tu male desipis, nisi etiam feras, idest extollas animum tuum in sublime, idest in caelestia, ne mens grauata, idest grauedine depressa, pessum idest sub pedibus uel subtus (et est pessum aduerbium loci), ne illa mens sidat, idest resideat inferior corpore eleuato celsius. Notandum: cum homo habeat figuram corporis erectam ad caelum, si anima non erigeretur ad contemplationem caelestium, uideretur corpus esse nobilius anima. Notandum secundum Aristotelem in decimosexto de animalibus, homo inter omnia animalia habet figuram rectilinearem: de qua figura etiam loquitur Ouidius in libro metamorphoseos, dicens: PRONAQUE CUM SPECTENT ANIMALIA CETERA TERRAM, OS HOMINI SUBLIME DEDIT, CAELUMQUE VIDERE IUSSIT, ET ERECTOS AD SYDERA TOLLERE VULTUS. 5.11 QUONIAM IGITUR, UTI etc. Hic incipit sexta prosa et ultima huius quinti libri; in qua determinat ueritatem de compassibilitate praescientiae diuinae et liberi arbitrii. Et primo ponit suam determinationem. Secundo subiungit utilem exhortationem circa finem libri, ibi, ADUERSAMINI IGITUR. Primo ostendit modum diuinae cognitionis. Secundo soluit obiectiones factas contra diuinam prouidentiam. Tertio concludit compassibilitatem liberi arbitrii cum prouidentia diuina. Secunda, ibi, QUID IGITUR POSTULAS. Tertia, ibi, QUAE CUM ITA SINT. Primo determinat de statu Dei qui est aeternitas. Secundo ex hoc declarat modum diuinae scientiae, ibi, QUONIAM IGITUR OMNE IUDICIUM. Primo praemittit quod determinandum sit de aeternitate. Secundo determinat ea, ibi, AETERNITAS IGITUR EST INTERMINABILIS. Primo dicit: quoniam monstratum est paulo ante, quod omne quod scitur cognoscitur non ex sua natura, idest non ex natura rei scitae, sed ex natura comprehendentium, idest cognoscentium, intueamur nunc, quantum fas est, quis sit status diuinae essentiae uel substantiae; ut possimus agnoscere quae sit eius scientia. Et subdit quod commune iudicium cunctorum degentium, idest utentium ratione, est Deum esse aeternum. Ideo consideremus quid sit aeternitas: haec enim nobis patefacit pariter naturam et diuinam scientiam. Notandum, quod uiri degentes ratione sunt uiri praediti luce sapientiae: et omnes isti concedunt Deum esse aeternum. Nam philosophus octauo physicae ex aeternitate motus ostendit aeternitatem motoris; et omnes tam Graeci quam barbari putantes deos esse, aestimant eos immortales. Notandum, quod quia aeternitas Dei et natura et scientia Dei non differunt secundum substantiam, ideo cognita aeternitate cognoscitur natura et scientia Dei. AETERNITAS IGITUR et cetera. Hic prosequitur de aeternitate. Et primo ponit eius definitionem. Secundo declarat eam, ibi, QUOD SI EX COLLATIONE. Primo dicit, aeternitas est possessio uitae interminabilis existens tota simul et perfecta. Nota secundum Albertum super libro de causis: ALIQUID EST AETERNUM ET IN AETERNITATE, ET EST IPSA AETERNITAS, SICUT DEUS. ALIQUA SUNT AETERNA ET SUNT IN AETERNITATE, SED NON SUNT IPSA AETERNITAS, SICUT SUBSTANTIAE SEPARATAE. ALIA SUNT AETERNA NON IN AETERNITATE NEC SUNT IPSA AETERNITAS, UT MOTUS TEMPUS ET MUNDUS. Notandum, cum dicit aeternitas est possessio ubi utitur nomine possessionis ad designandum immutabilitatem et indeficientiam aeternitatis, quia ipsa firmiter possidetur et quiete habetur. Et dicit, uitae, ad innuendum quod non uiuentia non mensurantur aeternitate. Et dicit, interminabilis, ad differentiam illius uitae quae habet terminum a parte ante et a parte post, sicut uita hominis, uel a parte ante tantum sicut uita Angelorum. Et dicit tota simul, ad differentiam uitae angelicae: quamuis enim esse Angeli secundum substantiam sit totum simul, non tamen secundum operationem, cum habeat operationes successiuas et intellectiones. Et dicit perfecta ad designandum quod aeternitati nihil deest: PERFECTUM ENIM EST CUI NIHIL DEEST: primo caeli et mundi. QUOD EX COLLATIONE et cetera. Hic declarat definitionem. Secundo redarguit quosdam qui uocabulo aeternitatis abutebantur, ibi, UNDE NON RECTE. Primo ergo declarat definitionem aeternitatis in comparatione ad tempus, dicens: unde dictum est quod aeternitas est possessio tota simul interminabilis uitae: quod liquet clarius ex collatione, idest ex comparatione temporalium. Nam quidquid uiuit in tempore, illud praesens existens procedit per successiuam mutabilitatem a praeteritis in futura: et nihil est in tempore constitutum quod pariter possit amplecti, idest comprehendere totum spatium uitae suae; sed crastinum nondum apprehendit, hesternum uero tempus iam perdidit, et in hodierna uita non amplius uiuitis, idest nihil plus est praesens de hodierna uita, nisi quod in isto mobili et transitorio momento continetur de uita; et dicitur momentum illud indiuisibile instans quo futurum copulatur cum praeterito. Quidquid igitur patitur temporis conditionem, idest successionem, licet nunquam ceperit esse, nec desinat esse, sicut Aristoteles censuit de mundo, et licet uita, idest duratio eius, tendatur, idest extendatur cum infinitate temporis, nondum tamen tale est ut iure credatur esse aeternum; quia non comprehendit neque complectitur simul totum spatium uitae, idest suae durationis, licet infinite, idest infinito tempore duret; sed infinita nondum habet transacta, idest pertransita, et praeterita non habet. Quicquid igitur comprehendit et possidet pariter totam plenitudinem interminabilis uitae, cui nihil absit futuri, nec aliquid fluxerit praeteriti, illud iure perhibetur esse aeternum: quia illud aeternum sui compos, eo quod nihil sibi desit, necesse est semper sibi assistere praesens et est necesse praesentem habere infinitatem, idest infinitam durationem temporis mobilis, idest successiui. Notandum, quod quia per cognitionem temporis deuenimus in aeternitatis cognitionem, eo quod opposita iuxta se posita magis elucescunt; ideo per naturam et successionem temporis declarat nobis naturam aeternitatis. Sicut enim ratio temporis consistit in successione et apprehensione prioris et posterioris in motu, cuius una pars praeterit et alia est futura: sic ratio aeternitatis per oppositum consistit in apprehensione uniformitatis illius quod omnino est extra motum, comprehendens simul praeteritum et futurum tamquam praesens. Notandum, quod ipsius aeterni nil transit in praeteritum; ideo semper sibi praesens assistit: quia uero nunquam deficiet, sicut nec unquam incoepit, cum habeat uitam interminabilem, necesse est quod absint quaelibet differentiae temporis etiam si ponatur tempus infinitum. Et quia eodem modo assistit differentiis temporum per quem modum in se subsistit: motus autem in quo subsistit est praesentarius; ideo etiam assistit differentiis temporis per motum praesentem; ideo dicit quod necesse est aeternum praesentem habere infinitatem temporis mobilis. UNDE NON RECTE QUIDAM et cetera. Hic philosophia reprobat quosdam qui abutebantur uocabulo aeternitatis. Secundo docet proprium modum loquendi, ibi, ITAQUE SI DIGNA. Primo facit quod dictum est. Secundo manifestat quomodo temporalia deficiunt a simplicitate diuinae naturae quam nituntur imitari, ibi, HUNC ENIM. Primo dicit: dictum est quod aeternitas non solum dicit interminabilitatem, sed etiam simplicitatem. Unde non recte quidam putant qui, cum audiunt uisum esse Platoni mundum non habuisse initium temporis nec habiturum defectum, idest finem, hoc modo putant mundum conditum fieri coaeternum conditori. Causa autem quare non recte putant est, quia aliud est duci per interminabilem uitam cum quadam successione, quod Plato tribuit mundo, et aliud est pariter, idest simul esse complexam totam praesentiam uitae interminabilis, quod est proprium diuinae mentis. Et quia aliquis diceret: si mundus nunquam incoepit, uidetur esse coaeternus Deo: ad quod respondet: quod Deus est prior mundo non antiquitate temporis, sed simplicitate naturae. Unde dicit: neque ei Deus debet uideri antiquior rebus conditis quantitate temporis, sed proprietate simplicis naturae. Notandum, sicut patet ex libro Timaei, Plato uoluit mundum incoepisse, sed finem non habere: et hoc idem Aristoteles sibi imponit in libro caeli et mundi, dicens, quod solus Plato generat mundum. Quid est ergo quod dicit Boethius, quod Plato non posuit mundum incoepisse. Ad hoc dicitur, quod dum Plato dixit mundum habuisse initium, intelligitur quod habuit initium istitutionis non autem temporis: sicut ponit exemplum de uestigio pedis: ut si pes ab aeterno stetisset in puluere, pes esset causa uestigii naturaliter praecedens uestigium licet non tempore. HUNC ENIM VITAE IMMOBILIS etc. Hic manifestat quomodo temporalia deficiunt a simplicitate diuinae naturae quam nituntur imitari, dicens: ille infinitus motus rerum temporalium imitatur quantum potest, hunc praesentarium statum uitae immobilis, idest aeternitatis; et cum eum non potest effingere, idest exprimere et aequare, deficit ab eius immobilitate successiue acquirendo quod simul habere non potuit: et ex simplicitate praesentiae decrescit in infinitam quantitatem praeteriti et futuri; et cum nequeat possidere pariter totam plenitudinem uitae suae, hoc ipso quod aliquo modo nunquam esse desinit, uidetur aliquatenus aemulari illud quod implere non potest, alligans se, scilicet status temporalis, ad qualemcumque praesentiam huius momenti, idest instantis exigui, idest indiuisibilis, et uolucris, idest transitorii: quae scilicet praesentia instantis temporis gestat quamdam imaginem manentis praesentiae, idest aeternitatis, et praestat quibuscumque contingit ut illa esse uideantur. Nam illa dicimus esse quae sunt in praesenti momento. Quia uero non potuit manere, scilicet praesentia instantis propter naturam rei mobilis; ideo arripuit infinitum iter temporis per successionem: et eodem modo factum est ut continuaret uitam eundo de uno esse in aliud cuius plenitudinem non ualuit, idest potuit complecti permanendo. Nota, quod infinitus motus rerum temporalium quantum potest imitatur statum aeternitatis, quia non potest eum totaliter exprimere, quia status temporalis est successiuus, status aeternitatis non: et status temporalis respicit praeteritum et futurum, status aeternitatis tantum praesens: tamen in hoc imitatur statum aeternitatis, quod sicut aeternitas nunquam deficit, sic infinitus motus rerum temporalium nunquam esse desinit. Et sicut in tempore est dare instans quod habet quamdam imaginem cum aeternitate, ita quod sicut in aeternitate aliquid dicitur est, et sicut illa dicimus esse quae sunt in praesenti instanti; ideo status rerum temporalium, licet non possit imitari statum aeternitatis praesentialiter permanendo, tamen ipsum imitatur suam durationem successiue continuando. ITAQUE SI DIGNA etc. In ista parte docet philosophia quomodo proprie loquendum sit de Deo et mundo, dicens: si nos sequentes Platonem uelimus imponere nomina digna, idest conuenientia rebus, dicamus Deum esse aeternum, mundum uero dicamus perpetuum. Et hoc consonat dicto auctoris Graecismi, aeternum uero sine principio, sine fine. Perpetuum cui principium, sed fine carebit. QUONIAM IGITUR OMNE IUDICIUM etc. Hic philosophia ex dictis ostendit modum scientiae diuinae. Primo ergo ostendit qualis sit scientia diuina et qualiter sit nominanda, dicens: quoniam omne iudicium comprehendit ea quae sunt sibi subiecta, idest sua obiecta secundum sui naturam, idest secundum naturam uirtutis cognoscentis: natura autem Dei talis est, quod semper ipsi Deo est status aeternus et praesentarius: ex quo sequitur quod scientia Dei supergressa omnem motionem temporis manet in simplicitate praesentiae et complectens infinita spatia praeteriti et futuri temporis omnia considerat quasi iam, idest praesentialiter gerantur in sua simplici cognitione. Tunc ostendit quomodo scientia Dei est nominanda, dicens: itaque si uelis pensare praesentiam qua cuncta dignoscit, non dices diuinam scientiam esse praescientiam quasi futuri; sed rectius aestimabis diuinam scientiam esse instantiae, idest praesentiae nunquam deficientis. Quod confirmat per etymologiam huius nominis prouidentia, dicens: unde cognitio diuina non dicitur praeuidentia, quia illa importat ordinem ad futurum; sed dicitur prouidentia, quasi porro, idest procul a rebus infimis constituta quasi ab excelso cacumine rerum cuncta prospiciat. Notandum, quia cognitio sequitur modum rei cognoscentis; ideo cognitio et scientia Dei sequitur statum et dispositionem Dei: status autem Dei est aeternus et praesentarius, cum esse diuinum mensuretur aeternitate; ergo scientia Dei erit aeterna et praesentaria, ita quod omnia quae sunt praeterita et futura, cognoscit quasi sint praesentia. Notandum, quod aliquis diceret: non ens non potest alicui esse praesens; sed praeteritum et futurum est non ens; ergo non potest esse praesens cognitioni diuinae. Dicendum, quod duplex est non ens. Quoddam quod nullo modo est nec potest esse ens: et tale non est realiter praesens alicui, cum nihil sit. Aliud est non ens non simpliciter, sed quia actu non est ens: et licet huiusmodi ens non possit realiter coexistere tempori praesenti, potest tamen coexistere aeternitati; quia aeternitas cum sit infinita, excedit tempus praesens extendendo se ad praeteritum et futurum. Et sic praeteritum et futurum sunt coaeternitati coexistentia praesentialiter, quia in aeternitate non est successio: unde non sequitur, si aliquid coexistit aeternitati, quod pro tanto simpliciter existat; quia aeternitas etiam extendit se ad non existens sicut ad praeteritum et futurum. Notandum, quod Deo omnia sunt praesentia et sibi nihil est futurum; ideo scientia sua non est dicenda praescientia quae sonat aliquid futurum, nec debet dici praeuidentia propter eamdem causam; sed debet dici prouidentia quasi procul constituta a rebus inferioribus omnia prospiciens. QUID IGITUR POSTULAS etc. Hic soluit obiectiones superius factas contra prouidentiam. Primo ergo ostendit qualiter huiusmodi obiectiones soluantur. Secundo resumit primam obiectionem, ipsam fortificando ut formalius soluatur. Secunda, ibi, HIC SI DICAS. Circa primum notandum, quod tres erant rationes: quarum prima et secunda fundantur super hoc quod nihil potest esse praescitum a Deo nisi id sit necessarium. Tertia fundatur super hoc quod euentus incertus non potest certitudinaliter cognosci. Facit ergo duo. Primo ostendit quod praescientia non imponit necessitatem rei praescitae; per quod soluitur prima et secunda ratio. Secundo ostendit quod scientia Dei non mutat naturam rei; sed simul stant certitudo a parte scientiae incertitudo a parte euentus: per quod soluitur tertia ratio. Secunda, ibi, QUARE HAEC DIUINA. Primo dicit: ex quo Deus cognoscit omnia tamquam praesentia, quid igitur postulas ut illa fiant necessaria quae lustrentur, idest comprehenduntur, diuino lumine, idest diuina cognitione, cum nec homines faciant ea necessaria quae praesentialiter uideant, uerbi gratia, quod homo uidet in praesenti non facit esse necessarium? Numquid enim intuitus tuus addit, idest dabit aliquam necessitatem eis quae tu cernis praesentia? Dicit Boethius: minime. Et philosophia: si est digna collatio diuini et humani intuitus respectu praesentis, sicut uos uidetis quaedam hoc praesenti temporario, idest in praesenti temporis, ita Deus suo aeterno intuitu omnia cernit tamquam praesentia. Notandum, quod intuitus noster rei praesentis nullam imponit necessitatem rei praesenti, quia uisio Socratis currentis non imponit necessitatem Socrati currenti, quia potest Socrates currere uel non currere. Sic etiam intuitus diuinus qui omnia praesentialiter cognoscit nullam imponit rebus necessitatem, sed uidet ea praesentialiter, sicut futura sunt necessario futura, et contingentia uidet contingenter futura. QUARE HAEC DIUINA PRAENOTIO etc. Hic ostendit quod circa contingentia simul stant certa cognitio Dei et incertus euentus rei, dicens: quare haec diuina praenotio qua Deus nouit futura, illa non mutat proprietatem rerum quoad necessitatem et contingentiam, quia non imponit necessitatem rei quae contingens est; sed talia apud se spectat praesentia qualia olim praeuenient futura; nec confundit rerum iudicia ut contingens faciat non esse contingens; sed uno intuitu mentis dignoscit tam necessario quam non necessario uentura, idest futura. Quod declarat in exemplo, dicens: sicuti uos homines quando pariter, idest in eodem instanti uidetis hominem ambulare in terra et solem oriri in caelo; licet utrumque simul sit conspectum, tamen discernitis hoc esse uoluntarium, scilicet hominem ambulare in terra, et illud esse necessarium, scilicet solem oriri. Ita similiter diuinus intuitus cuncta despiciens, idest deorsum aspiciens, minime perturbat rerum qualitatem, scilicet contingentiam et necessitatem; rerum, dico, apud se praesentium ratione aeternitatis, sed futurarum ad conditionem temporis. Quo fit ut cognitio futurorum Dei tamquam praesentium non sit opinio, sed cognitio ueritate nixa, idest confirmata, cum cognoscit aliquid esse extiturum, idest futurum, quod idem non nesciat, idest bene sciat carere potest necessitate existendi. Notandum, de hoc quod dicitur Deum praesentialiter omnia cognoscere, scilicet praeterita et futura, ponunt quidam exemplum de baculo fixo in aqua, qui successiue toti fluuio praesens est, quia partibus eius. Sic aeternitas simul est cum toto tempore et cum omnibus quae fluunt in tempore; ita quod totum tempus et quidquid est successiuum in tempore, est praesens aeternitati: ut si ponatur aeternitas sicut centrum, et totum tempus sicut circumferentia, tunc licet circumferentia continua moueatur et pars toti succedat, tamen in comparatione ad centrum uniformiter se habet. Aliud exemplum ponitur de aliquo qui uadit per uiam et non uidet homines post se uenientes; sed ille qui de alta turri respiceret, uideret totam uiam et homines per eam transeuntes tam praecedentes quam sequentes: sic Deus de speculo suae aeternitatis respiciens omnia praesentialiter uidet tam praesentia quam futura. HIC SI DICAS etc. Hic philosophia redit ad primam rationem superius positam, ipsam fortificando, ut formalius soluatur; et fortificat eam. Secundo soluit. Tertio resolutionem declarat. Secunda, ibi, RESPONDEBO. Tertia, ibi, DUAE ENIM. Primo dicit: si dicas hic, scilicet obiiciendo, illud non posse non euenire quod Deus uidet euenturum, quia tunc Deus falleretur; quod autem non potest non euenire, id ex necessitate potest contingere, et sic astringas me ad nomen necessitatis, ut concedam contingens aliquo modo esse necessarium: ego fatebor rem solidissimae ueritatis cui uix aliquis accesserit eam concedendo, nisi speculator diuini, idest diuinae naturae. Tunc soluit obiectionem, dicens: si coartaueris me ut concedam aliquam necessitatem futurorum; respondebo: idem quod futurum est quo ad nos, cum refertur ad diuinam notionem cui ipsum est praesens, dico necessarium esse, scilicet necessitate conditionata, scilicet ratione praesentiae; cum autem idem futurum perpenditur in sui natura ratione cuius habet futuritionem et indeterminationem in sui causa, necesse est uideri liberum. Notandum, quod sicut illud quod in se est contingens, quando est nobis praesens, ratione praesentiae sortitur quamdam necessitatem qua necesse est ipsum esse dum praesens sit: quia omnia sunt Deo praesentia, ratione istius praesentiae in ordine ad ipsam diuinam cognitionem sortiuntur quamdam necessitatem, licet in sui natura prorsus uideantur libera. DUAE ENIM SUNT NECESSITATES etc. Hic philosophia declarat solutionem per quamdam distinctionem necessitatis; et eam applicat ad propositum. Secundo concludit ex praemissis, simul stare quod aliqua sunt secundum se contingentia et incerta, quae tamen eueniunt certitudinaliter inquantum a Deo praeuisa. Secunda, ibi, FIENT IGITUR PROCUL DUBIO CUNCTA. Primo dicit: duae sunt necessitates: una simplex quae est necessitas naturae, sicut omnes homines necesse est esse mortales. Alia est necessitas conditionis; ut si scias hominem ambulare, illum ambulare necesse est: quia quod quisque nouit, illud non potest aliter esse quam notum est. Sed haec conditio, idest necessitas conditionata, minime trahit secum simplicem necessitatem; quia necessitatem conditionis non facit propria natura, sed adiectio conditionis. Nulla enim necessitas cogit incedere, idest ambulare uoluntatem gradientem, idest ambulantem; quamuis necessarium sit ipsum incedere, idest ambulare tunc cum graditur, idest ambulat. Hanc distinctionem applicat ad propositum, dicens: eodem modo si quid prouidentia diuina praesens uidet, illud esse necesse est, scilicet ea conditione qua prouisum est, et qua ponitur sibi praesens, quamuis nullam habeat necessitatem naturae. Sed Deus ea futura contuetur tamquam praesentia quae ex libertate arbitrii proueniunt: igitur haec relata ad intuitum diuinum fiunt necessaria per conditionem diuinae notionis; per se uero, idest in sui natura non habito respectu ad diuinam cognitionem, ipsa non desinunt, idest deficiunt ab absoluta, idest a perfecta libertate suae naturae. Notandum, secundum intentionem Boethii, ista ratio, quidquid est prouisum a Deo necessario euenit: soluitur dicendo, quod uerum est quod necessario euenit necessitate conditionata, sed non necessitate absoluta. Alii aliter soluunt: quod illa propositio est uera in sensu composito, sed falsa in sensu diuiso. Unde cum dicitur: quidquid prouisum est necessario euenit: uerum est in sensu composito: quia impossibile est prouisum a Deo non euenire: tamen in sensu diuiso falsa est: quia euentus rei saltem contingentis in se non est necessarius. FIUNT IGITUR PROCULDUBIO CUNCTA etc. Hic philosophia concludit ex praedictis, quod ista simul stant, quod aliqua secundum se sunt contingentia et incerta, quae tamen certitudinaliter eueniunt inquantum praeuisa a Deo. Secundo obiicit contra hoc ibi, QUID IGITUR REFERT NON ESSE NECESSARIA CUM. Primo dicit: proculdubio cuncta futura sunt quae Deus praenoscit esse: alioquin falleretur diuina prouidentia: sed quaedam eorum proficiscuntur, idest procedunt de libero arbitrio, ita quod quantum est de esse ipsorum possunt non euenire. Unde subdit: quae quamuis eueniant tamen non amittunt propriam naturam libertatis, quia priusquam fierent potuissent non euenire. Nota, quod tota intentio Boetii fundatur super hoc, quod aliquid libere futurum ex sui natura in comparatione ad praescientiam diuinam necessario euenit; et talis est necessitas conditionata; quia inquantum praeuisum est sic necessario euenit; sed non absolute circumscripta praeuisione. QUID IGITUR REFERT etc. Hic obiicit contra solutionem et soluit obiectionem. Secundo contra illam solutionem iterum obiicit, ibi, SED SI INQUIES IN MEA. Obiectio in hoc consistit. Ex quo futurum contingens praescitum certitudinaliter euenit et necessario: non uidetur esse differentia inter contingens et necessarium. Unde dicit: quid igitur refert contingentia et libere futura non esse necessaria, cum ipsa eueniant instar, idest ad similitudinem necessitatis? Tunc soluit, dicens, quod inter euentum necessarium et contingentem hoc refert quod manifestum apparet per exempla quae paulo ante proposui: scilicet quod sol oriens et homo gradiens, quae dum fiunt non fieri possunt, et ita utrumque est necessarium sub conditione praesentiae, praesentia enim necesse est esse dum sunt praesentia; tamen unum eorum, scilicet sol oriens priusquam fieret necesse erat existere: alterum uero, scilicet homo gradiens, minime habet necessitatem fieri antequam fiat. Ita etiam illa quae Deus habet praesentia proculdubio existunt propter necessitatem conditionis qua sunt praeuisa euenire tamquam praesentia. Sed eorum quae sic sunt praeuisa, hoc de rerum necessitate descendit, sicut solem oriri; illud de potestate facientium, scilicet hominem ambulare. Ex quo concludit: ideo non iniuria diximus hoc prius, quod illa quae contingenter eueniunt, si referantur ad diuinam notitiam sunt necessaria, scilicet ex conditione diuinae scientiae. Si uero per se considerentur, ipsa sunt absoluta nexibus, idest a uinculis necessitatis. Quod manifestat per simile: sicuti id quod patet sensibus, si referas ad rationem, tunc est uniuersale: si autem referas ad sensum, tunc est singulare. Notandum quod si idem relatum ad diuersa potest esse uniuersale et singulare: uidetur similiter quod idem comparatum ad diuersa possit esse contingens et necessarium. Nam particulare habet rationem contingentis, et uniuersale rationem necessarii. Sed uidemus quod humana natura comparata ad intellectum agentem abstrahentem a conditionibus indiuiduantibus, et comparata ad intellectum possibilem, habet rationem uniuersalis; sed comparata natura humana ad sensum qui particulariter comprehendit, habet rationem singularis. Nam uniuersale est dum intelligitur, particulare uero dum sentitur. Similiter erit de futuro contingenti: quod ipsum comparatum ad diuinam praescientiam est necessarium conditionaliter, in se autem consideratum habet se contingenter. SED SI IN MEA, INQUIES etc. Hic obiicit contra solutionem iam dictam, et soluit illam obiectionem. Secundo mouet dubitationem, ibi, QUID IGITUR. Primo dicit: tu obiicies contra solutionem sic. Si in potestate mea est mutare propositum meum, scilicet currendo uel non currendo, ego euacuabo, idest frustrabo prouidentiam diuinam, cum ego mutauero illa quae praenouit esse futura. Ipse soluit, dicens: ego respondeo te posse deflectere, idest mutare propositum; sed ueritas prouidentiae illa intuetur illud te posse, scilicet mutare propositum et an facias, quod propositum mutas, et intuetur quo conuertis tuum propositum; ideo scias te non posse uitare diuinam praescientiam: sicuti quamuis libera uoluntate te conuertas in uarias actiones tu non possis effugere intuitum praesentis oculi. Nota, quod licet homo possit mutare propositum suum: per hoc tamen non effugit praescientiam diuinam, quia Deus illam mutationem praenoscit: posito enim quod Deus praeuideret te cras iturum ad forum, quamuis possis non ire et proponas non ire, non tamen non ibis, quia Deus prouidet simul et propositum et potestatem non eundi, et mutationem propositi et actionem eundi; et ideo non potes aliquo modo effugere eius praescientiam. QUID IGITUR, INQUIES etc. Hic mouet dubitationem, dicens: tu forte inquies, quid igitur contingat ex ista solutione? Mutabitur ne scientia diuina ex mea dispositione, idest ex mea uariatione? Scilicet cum ego nunc uelim hoc nunc aliud, uidetur ne praescientia diuina ex hoc alternare, idest mutare uices suas noscendi, idest cognoscendi? Ipse respondet: minime contingit hoc quod diuina scientia mutetur, quia diuinus intuitus praecurrit omne futurum et retorquet illud ad praescientiam propriae cognitionis cognoscendo omnia simul tamquam praesentia: nec alternat, idest mutat uices suas praenoscendi, idest praecognoscendi nunc hoc nunc illud, scilicet successiue, sicut tu aestimas; sed manens liber a mutatione uno ictu praeuenit et complectitur tuas mutationes. Quam praesentiam comprehendendi omnia tamquam praesentia Deus non sortitur ex rebus futuris; sed ex propria simplicitate. Ex quo resoluitur, idest declaratur illud quod paulo ante posuisti, scilicet indignum esse si futura nostra dicantur praestare causam scientiae Dei: uis, idest uirtus enim scientiae diuinae cuncta complectens praesentialiter, ipsa constituit, idest imponit, modum omnibus rebus, quia scientia Dei est causa rerum; ipsa uero nihil debet ipsis rebus, quia nihil ab eis accipit, sicut nos accipimus scientiam a rebus. Nota: si Deus simul non cognosceret ea quae successiue eueniunt in tempore, tunc scientia Dei esset uariabilis, propter hoc quod cognitionem unius succederet cognitio alterius; sed quia omnia simul cognoscit tamquam praesentia, ideo in sua scientia non cadit uariatio, ut prius nesciat esse alicuius et postea sciat, uel quod prius sciat hoc non esse et postea esse: immo simul omnia cognoscit; et ideo simul scit aliquid non esse in una differentia temporis mensurantis rem, et esse in alia differentia temporis. QUAE CUM ITA SINT etc. Hic concludit ex praemissis compassibilitatem liberi arbitrii cum praescientia, dicens: quae cum ita sint ut praedictum est, manet libertas arbitrii intemerata, idest incorrupta. Nec leges proponunt hominibus poenas et praemia iniqua, idest iniusta uoluntatibus nostris solutis, idest liberatis ab omni necessitate. Manet etiam immobiliter Deus praescius cunctorum; et praesens aeternitas suae uisionis concurrit cum futura qualitate, scilicet bonitate et malitia nostrorum actuum dispensans, idest distribuens bonis praemia et malis supplicia. Nec frustra sunt positae preces et spes in Deo quae non possunt esse inefficaces cum sint rectae. Nota: ex quo propter liberum arbitrium possunt res sic et aliter euenire, non iniuste bonis praemia et malis supplicia proponuntur, nec spes et praeces frustrantur. Frustrarentur autem omnia haec si omnia uinculo necessitatis uterentur, sicut patet ex dictis. AVERSAMINI IGITUR VITIA etc. Hic philosophia subiungit exhortationem utilem, dicens: ex quo sic est quod non estis coacti necessitate ad faciendum aliquid; sed manet in uobis libera uoluntas; ideo auersamini, idest spernite uitia, ne per ea iuste incurratis poenas; colite, idest exercete uirtutes propter quas merita consequamini; subleuate animum uestrum ad rectas spes quae in ueram beatitudinem tendunt; porrigite in excelsum, scilicet ad Deum humiles preces: et hoc merito faciatis; quia si non uultis dissimulare auertendo animum uestrum ab his, tunc magna uobis est indicta necessitas probitatis, idest uirtutis; quia illud quod agitis non potest latere illum qui est iudex actuum uestrorum. Unde subdit: cum agatis ante oculos, idest cum actiones uerae sint in prospectu iudicis cuncta cernentis, scilicet Dei. Nota, uitia sunt spernenda, quia reddunt hominem seruilem: nam qui facit peccatum seruus est peccati. Et Seneca dicit: SI SCIREM DEOS PECCATA IGNOSCITUROS ET HOMINES IGNORATUROS, ADHUC PROPTER VILITATEM PECCATI PECCARE ERUBESCEREM. Virtutes autem sunt colendae, quia uirtus est quae habentem perficit et opus eius bonum reddit. Recta spes et rectae preces sunt Deo porrigendae, quia his Deo coniungimur et ipsum alloquimur; et si non dissimulamus negligendo praedicta, magnam uirtutis probitatem nobis indictam et promissam inde consequemur, quoniam omnia quae agimus sunt in prospectu Dei cuncta cernentis. Sicut enim scribitur ad Hebraeos quarto, OMNIA NUDA ET APERTA SUNT OCULIS EIUS, qui est Deus benedictus in saecula saeculorum.